Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu conjurat trepido Latium sævitque juventus effera. Ductores primi Messapus et Ufens contemptorque deum Mezentius undique cogunt auxilia et latos vastant cultoribus agros. Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Ænean classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adjungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen. Quid struat his cœptis, quem, si Fortuna sequatur, eventum pugnæ cupiat, manifestius ipsi quam Turno regi aut regi apparere Latino. Talia per Latium. Quæ Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat æstu, atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc. In partisque rapit varias perque omnia versat: sicut aquæ tremulum labris ubi lumen ænis sole repercussum aut radiantis imagine lunæ omnia pervolitat late loca jamque sub auras erigitur summique ferit laquearia tecti. Nox erat, et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat: cum pater in ripa gelidique sub ætheris axe Æneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem. Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amœno populeas inter senior se attollere frondes visus; Eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, tum sic adfari et curas his demere dictis: O sate gente deum, Trojanam ex hostibus urbem qui revehis nobis æternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; Neu belli terrere minis: tumor omnis et iræ concessere deum. Jamque tibi, ne vana putes hæc fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, jacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati. Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam. Haud incerta cano. Nunc qua ratione quod instat expedias victor, paucis (adverte) docebo. Arcades his oris, genus a Pallante profectum, qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum. Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; Hos castris adhibe socios et fœdera junge. Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, adversum remis superes subvectus ut amnem. Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris Junoni fer rite preces iramque minasque supplicibus supera votis. Mihi victor honorem persolves. Ego sum pleno quem flumine cernis stringentem ripas et pinguia culta secantem, cæruleus Thybris, cælo gratissimus amnis. Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit. Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto, ima petens; Nox Ænean somnusque reliquit. Surgit et ætherii spectans orientia solis lumina rite cavis undam de flumine palmis sustinet ac talis effundit ad æthera voces: Nymphæ, Laurentes nymphæ, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Ænean et tandem arcete periclis. Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, semper honore meo, semper celebrabere donis corniger hesperidum fluvius regnator aquarum. Adsis o tantum et propius tua numina firmes. Sic memorat geminasque legit de classe biremis remigioque aptat, socios simul instruit armis. Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; Candida per silvam cum fetu concolor albo procubuit viridique in litore conspicitur sus. Quam pius Æneas tibi enim, tibi, maxima Juno, mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidæque paludis sterneret æquor aquis, remo ut luctamen abesset. Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; Labitur uncta vadis abies; Mirantur et undæ, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas. Olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus variisque teguntur arboribus viridisque secant placido æquore silvas. Sol medium cæli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quæ nunc Romana potentia cælo æquavit, tum res inopes Euandrus habebat: ocius advertunt proras urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadæ magno divisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, una omnes juvenum primi pauperque senatus tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. Ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse et procul e tumulo: Juvenes, quæ causa subegit ignotas temptare vias, quo tenditis? Inquit. Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma? Tum pater Æneas puppi sic fatur ab alta paciferæque manu ramum prætendit olivæ: Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Euandrum petimus. Ferte hæc et dicite lectos Dardaniæ venisse duces socia arma rogantis. Obstipuit tanto percussus nomine Pallas: Egredere o quicumque es ait coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes. Excepitque manu dextramque amplexus inhæsit. Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. Tum regem Æneas dictis adfatur amicis: Optime Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit prætendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis conjunctus Atridis; Sed mea me virtus et sancta oracula divum cognatique patres, tua terris didita fama, conjunxere tibi et fatis egere volentem. Dardanus, Iliacæ primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, advehitur Teucros; Electram maximus Atlas edidit, ætherios umero qui sustinet orbis. Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenæ gelido conceptum vertice fudit; At Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, cæli qui sidera tollit. Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. His fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni. Gens eadem, quæ te, crudeli Daunia bello insequitur; Nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra. Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello pectora, sunt animi et rebus spectata juventus. Dixerat Æneas. Ille os oculosque loquentis jamdudum et totum lustrabat lumine corpus. Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum, accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis et vocem Anchisæ magni vultumque recordor! Nam memini Hesionæ visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiæ gelidos invisere finis. Tum mihi prima genas vestibat flore juventas, mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat Anchises: mihi mens juvenali ardebat amore compellare virum et dextræ conjungere dextram. Accessi et cupidus Phenei sub mœnia duxi. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam frenaque bina meus quæ nunc habet aurea Pallas. Ergo et quam petitis juncta est mihi fœdere dextra, et lux cum primum terris se crastina reddet, auxilio lætos dimittam opibusque juvabo. Interea sacra hæc, quando huc venistis amici, annua, quæ differre nefas, celebrate faventes nobiscum et jam nunc sociorum adsuescite mensis. Hæc ubi dicta, dapes jubet et sublata reponi pocula gramineoque viros locat ipse sedili præcipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Ænean solioque invitat acerno. Tum lecti juvenes certatim aræque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratæ Cereris Bacchumque ministrant. Vescitur Æneas simul et Trojana juventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis. Postquam exempta fames et amor compressus edendi, rex Euandrus ait: Non hæc sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti numinis aram vana superstitio veterumque ignara deorum imposuit: sævis, hospes Trojane, periclis servati facimus meritosque novamus honores. Jam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, disiectæ procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis; Semperque recenti cæde tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros ore vomens ignis magna se mole ferebat. Attulit et nobis aliquando optantibus ætas auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonæ spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis, vallemque boves amnemque tenebant. At furis Caci mens effera, ne quid inausum aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a stabulis præstanti corpore tauros avertit, totidem forma superante juvencas; Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum indiciis raptor saxo occultabat opaco; Quærenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, cum jam stabulis saturata moveret Amphitryoniades armenta abitumque pararet, discessu mugire boves atque omne querelis impleri nemus et colles clamore relinqui. Reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit. Hic vero Alcidæ furiis exarserat atro felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum robur et ærii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum videre timentem turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira lustrat Aventini montem, ter saxea temptat limina nequiquam, ter fessus valle resedit. Stabat acuta silex, præcisis undique saxis speluncæ dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum. Hanc, ut prona jugo lævum incumbebat ad amnem, dexter in adversum nitens concussit et imis avulsam solvit radicibus, inde repente impulit; Impulsu quo maximus intonat æther, dissultant ripæ refluitque exterritus amnis. At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosæ penitus patuere cavernæ: non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepident immisso lumine Manes. Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga jam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine cæca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris. Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem præcipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus æstuat atra. Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus et angit inhærens elisos oculos et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra revulsis abstractæque boves abiuratæque rapinæ cælo ostenduntur, pedibusque informe cadaver protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo terribilis oculos, vultum villosaque sætis pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis. Ex illo celebratus honos, lætique minores servavere diem, primusque Potitius auctor et domus Herculei custos Pinaria sacri. Hanc aram luco statuit, quæ maxima semper dicetur nobis et erit quæ maxima semper. Quare agite, o juvenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris communemque vocate deum et date vina volentes. Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra velavitque comas foliisque innexa pependit et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes in mensam læti libant divosque precantur. Devexo interea propior fit Vesper Olympo, jamque sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. Instaurant epulas et mensæ grata secundæ dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. Tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis, hic juvenum chorus, ille senum; Qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercæ monstra manu geminosque premens eliserit anguis, ut bello egregias idem disiecerit urbes, Trojamque Œchaliamque, ut duros mille labores rege sub Eurystheo fatis Junonis iniquæ pertulerit. Tu nubigenas, invicte, bimembris Hylæumque Pholumque manu, tu Cresia mactas prodigia et vastum Nemeæ sub rupe leonem. Te Stygii tremuere lacus, te janitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento; Nec te ullæ facies, non terruit ipse Typhœus, arduus arma tenens; Non te rationis egentem Lernæus turba capitum circumstetit anguis. Salve, vera Jovis proles, decus addite divis, et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. Talia carminibus celebrant; Super omnia Caci speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. Consonat omne nemus strepitu collesque resultant. Exim se cuncti divinis rebus ad urbem perfectis referunt. Ibat rex obsitus ævo et comitem Ænean juxta natumque tenebat ingrediens varioque viam sermone levabat. Miratur facilisque oculos fert omnia circum Æneas capiturque locis et singula lætus exquiritque auditque virum monimenta priorum. Tum rex Euandrus, Romanæ conditor arcis: Hæc nemora indigenæ fauni nymphæque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec jungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat. Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo, arma Jovis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea quæ perhibent illo sub rege fuere sæcula. Sic placida populos in pace regebat, deterior donec paulatim ac decolor ætas et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanæ, sæpius et nomen posuit Saturnia tellus; Tum reges asperque immani corpore Thybris, a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim diximus, amisit verum vetus Albula nomen; Me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphæ monita et deus auctor Apollo. Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphæ priscum Carmentis honorem, vatis fatidicæ, cecinit quæ prima futuros Æneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycæi. Nec non et sacri monstrat nemus Argileti testaturque locum et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. Jam tum religio pavidos terrebat agrestis dira loci, jam tum silvam saxumque tremebant. Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem (quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum credunt se vidisse Jovem, cum sæpe nigrantem ægida concuteret dextra nimbosque cieret. Hæc duo præterea disiectis oppida muris, reliquias veterumque vides monimenta virorum. Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem: Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen. Talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri passimque armenta videbant Romanoque foro et lautis mugire Carinis. Ut ventum ad sedes: Hæc, inquit, limina victor Alcides subiit, hæc illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo rebusque veni non asper egenis. Dixit et angusti subter fastigia tecti ingentem Ænean duxit stratisque locavit effultum foliis et pelle Libystidis ursæ. Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque hæc coniugis aureo incipit et dictis divinum aspirat amorem: Dum bello Argolici vastabant Pergama reges debita casurasque inimicis ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non arma rogavi artis opisque tuæ nec te, carissime conjunx, incassumve tuos volui exercere labores, quamvis et Priami deberem plurima natis et durum Æneæ flevissem sæpe laborem. Nunc Jovis imperiis Rutulorum constitit oris: ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei, te potuit lacrimis Tithonia flectere conjunx. Aspice qui cœant populi, quæ mœnia clausis ferrum acuant portis in me excidiumque meorum. Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit: non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit læta dolis et formæ conscia conjunx. Tum pater æterno fatur devinctus amore: Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset, tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset: nec pater omnipotens Trojam nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos. Et nunc, si bellare paras atque hæc tibi mens est, quidquid in arte mea possum promittere curæ, quod fieri ferro liquidove potest electro, quantum ignes animæque valent, absiste precando viribus indubitare tuis. Ea verba locutus optatos dedit amplexus placidumque petivit coniugis infusus gremio per membra soporem. Inde ubi prima quies medio jam noctis abactæ curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos: haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. Insula Sicanium juxta latus Æoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Ætnæa tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturæ Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus. Hoc tunc ignipotens cælo descendit ab alto. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. His informatum manibus jam parte polita fulmen erat, toto genitor quæ plurima cælo deicit in terras, pars imperfecta manebat. Tris imbris torti radios, tris nubis aquosæ addiderant, rutili tris ignis et alitis austri: fulgores nunc horrificos sonitumque metumque miscebant operi flammisque sequacibus iras. Parte alia Marti currumque rotasque volucris instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; Ægidaque horriferam, turbatæ Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore divæ Gorgona, desecto vertentem lumina collo. Tollite cuncta, inquit, cœptosque auferte labores, Ætnæi Cyclopes, et huc advertite mentem: arma acri facienda viro. Nunc viribus usus, nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. Præcipitate moras. Nec plura effatus; At illi ocius incubuere omnes pariterque laborem sortiti. Fluit æs rivis aurique metallum, vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit. Ingentem clipeum informant, unum omnia contra tela Latinorum, septenosque orbibus orbis impediunt. Alii ventosis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt æra lacu. Gemit impositis incudibus antrum. Illi inter sese multa vi bracchia tollunt in numerum versantque tenaci forcipe massam. Hæc pater Æoliis properat dum Lemnius oris, Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma et matutini volucrum sub culmine cantus. Consurgit senior tunicaque inducitur artus et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis; Tum lateri atque umeris Tegeæum subligat ensem, demissa ab læva pantheræ terga retorquens. Nec non et gemini custodes limine ab alto præcedunt gressumque canes comitantur erilem. Hospitis Æneæ sedem et secreta petebat sermonum memor et promissi muneris heros. Nec minus Æneas se matutinus agebat. Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. Congressi jungunt dextras mediisque residunt ædibus et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior hæc: Maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam res equidem Trojæ victas aut regna fatebor, nobis ad belli auxilium pro nomine tanto exiguæ vires: hinc Tusco claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis. Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis jungere castra paro, quam fors inopina salutem ostentat: fatis huc te poscentibus adfers. Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto urbis Agyllinæ sedes, ubi Lydia quondam gens, bello præclara, jugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo imperio et sævis tenuit Mezentius armis. Quid memorem infandas cædes, quid facta tyranni effera? Di capiti ipsius generique reservent! Mortua quin etiam jungebat corpora vivis componens manibusque manus atque oribus ora, tormenti genus, et sanie taboque fluentis complexu in misero longa sic morte necabat. At fessi tandem cives infanda furentem armati circumsistunt ipsumque domumque, obtruncant socios, ignem ad fastigia jactant. Ille inter cædem Rutulorum elapsus in agros confugere et Turni defendier hospitis armis. Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis: regem ad supplicium præsenti Marte reposcunt. His ego te, Ænea, ductorem milibus addam. Toto namque fremunt condensæ litore puppes Signaque ferre jubent; Retinet longævus haruspex fata canens, O Mæoniæ delecta juventus, flos veterum virtusque virum, quos justus in hostem fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem: externos optate duces; Tum Etrusca resedit hoc acies campo monitis exterrita divum. Ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, succedam castris Tyrrhenaque regna capessam. Sed mihi tarda gelu sæclisque effeta senectus invidet imperium seræque ad fortia vires. Natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella hinc partem patriæ traheret. Tu, cujus et annis et generi fatum indulget, quem numina poscunt, ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. Hunc tibi præterea, spes et solacia nostri, Pallanta adjungam; Sub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus, tua cernere facta adsuescat primis et te miretur ab annis. Arcadas huic equites bis centum, robora pubis lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas. Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant Æneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum cælo Cytherea dedisset aperto. Namque improviso vibratus ab æthere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubæ mugire per æthera clangor. Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens: arma inter nubem cæli in regione serena per sudum rutilare vident et pulsa tonare. Obstipuere animis alii, sed Troius heros agnovit sonitum et divæ promissa parentis. Tum memorat: Ne vero, hospes, ne quære profecto, quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo. Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio. Heu quantæ miseris cædes Laurentibus instant; Quas pœnas mihi, Turne, dabis; Quam multa sub undas scuta virum galeasque et fortia corpora volves, Thybri pater! Poscant acies et fœdera rumpant. Hæc ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus aras excitat hesternumque larem parvosque penatis lætus adit; Mactat lectas de more bidentis Euandrus pariter, pariter Trojana juventus. Post hinc ad navis graditur sociosque revisit. Quorum de numero qui sese in bella sequantur præstantis virtute legit; Pars cetera prona fertur aqua segnisque secundo defluit amni, nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque. Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva; Ducunt exsortem Æneæ, quem fulva leonis pellis obit totum, præfulgens unguibus aureis. Fama volat paruam subito vulgata per urbem ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis. Vota metu duplicant matres, propiusque periclo it timor, et major Martis jam apparet imago. Tum pater Evandrus dextram complexus euntis hæret inexpletus lacrimans, ac talia fatur: O mihi præteritos referat si Juppiter annos, (qualis eram, cum primam aciem Præneste sub ipsa stravi scutorumque incendi victor acervos et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui tris animas Feronia mater (horrendum dictu) dederat; Terna arma movenda, ter Leto sternendus erat; Cui tunc tamen omnis abstulit hæc animas dextra et totidem exuit armis: non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam, nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans tot ferro sæva dedisset funera, tam multis viduasset civibus urbem. At vos, o superi, et divum tu maxime rector Juppiter, Arcadii, quæso, miserescite regis et patrias audite preces. Si numina vestra incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, si visurus eum vivo et venturus in unum: vitam oro, patior quemvis durare laborem. Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris: nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam, dum curæ ambiguæ, dum spes incerta futuri, dum te, care puer, mea sera et sola voluptas, complexu teneo, gravior neu nuntius auris vulneret. Hæc genitor digressu dicta supremo fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant. Jamque adeo exierat portis equitatus apertis, Æneas inter primos et fidus Achates, inde alii Trojæ proceres, ipse agmine Pallas it medio chlamyde et pictis conspectus in armis, qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, extulit os sacrum cælo tenebrasque resolvit. Stant pavidæ in muris matres oculisque sequuntur pulveream nubem et fulgentis ære catervas. Olli per dumos, qua proxima meta viarum, armati tendunt; It clamor, et agmine facto quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum. Est ingens gelidum lucus prope Cæritis amnem, religione patrum late sacer; Undique colles inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt. Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, qui primi finis aliquando habuere Latinos: haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant castra locis, celsoque omnis de colle videri jam poterat legio et latis tendebat in arvis. Huc pater Æneas et bello lecta juventus succedunt fessique et equos et corpora curant. At Venus ætherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat; Natumque in valle reducta ut procul egelido secretum flumine vidit, talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: En perfecta mei promissa coniugis arte munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos aut acrem dubites in prœlia poscere Turnum. Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, arma sub adversa posuit radiantia quercu. Ille, deæ donis et tanto lætus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem fatiferumque ensem, loricam ex ære rigentem sanguineam ingentem, qualis cum cærula nubes solis inardescit radiis longeque refulget; Tum levis ocreas electro auroque recocto hastamque et clipei non enarrabile textum. Illic res Italas Romanorumque triumphos haud vatum ignarus venturique inscius ævi fecerat ignipotens, illic genus omne futuræ stirpis ab Ascanio. Pugnataque in ordine bella. Fecerat et viridi fetam Mavortis in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impavidos, illam tereti cervice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua. Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu caveæ magnis circensibus actis addiderat subitoque novum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque severis. Post idem inter se posito certamine reges armati Jovis ante aram paterasque tenentes stabant et cæsa jungebant fœdera porca. Haud procul inde citæ Mettum in diversa quadrigæ distulerant, at tu dictis, Albane, maneres, raptabatque viri mendacis viscera Tullus per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres. Nec non Tarquinium ejectum Porsenna jubebat accipere ingentique urbem obsidione premebat: Æneadæ in ferrum pro libertate ruebant. Illum indignanti similem similemque minanti aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles et fluvium vinclis innaret Clœlia ruptis. In summo custos Tarpeiæ Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. Atque hic auratis volitans argenteus anser porticibus Gallos in limine adesse canebat. Galli per dumos aderant arcemque tenebant, defensi tenebris et dono noctis opacæ: aurea cæsaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gæsa manu, scutis protecti corpora longis. Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia cælo extuderat, castæ ducebant sacra per urbem pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum pœnas et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, secretosque pios, his dantem jura Catonem. Hæc inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant cærula cano; Et circum argento clari delphines in orbem æquora verrebant caudis æstumque secabant. In medio classis æratas, Actia bella, cernere erat, totumque instructo Marte videres fervere Leucaten auroque effulgere fluctus. Hinc Augustus agens Italos in prœlia Cæsar cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, stans celsa in puppi; Geminas cui tempora flammas læta vomunt patriumque aperitur vertice sidus. Parte alia ventis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens; Cui, belli insigne superbum, tempora navali fulgent rostrata corona. Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, victor ab Auroræ populis et litore rubro, Ægyptum virisque Orientis et ultima secum Bactra vehit, sequiturque (nefas) Ægyptia conjunx. Una omnes ruere, ac totum spumare reductis convulsum remis rostrisque tridentibus æquor. Alta petunt; Pelago credas innare revulsas Cycladas aut montis concurrere montibus altos, tanta mole viri turritis puppibus instant. Stuppea flamma manu telisque volatile ferrum spargitur, arva nova Neptunia cæde rubescunt. Regina in mediis patrio vocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. Omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent. Sævit medio in certamine Mavors cælatus ferro tristesque ex æthere Diræ, et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Actius hæc cernens arcum intendebat Apollo desuper: omnis eo terrore Ægyptus et Indi, omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabæi. Ipsa videbatur ventis regina vocatis vela dare et laxos jam jamque immittere funis. Illam inter cædes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno mærentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota veste vocantem cæruleum in gremium latebrosaque flumina victos. At Cæsar, triplici invectus Romana triumpho mœnia, dis Italis votum immortale sacrabat, maxima ter centum totam delubra per urbem. Lætitia ludisque viæ plausuque fremebant; Omnibus in templis matrum chorus, omnibus aræ; Ante aras terram cæsi stravere juvenci. Ipse, sedens niveo candentis limine Phœbi, dona recognoscit populorum aptatque superbis postibus; Incedunt victæ longo ordine gentes, quam variæ linguis, habitu tam vestis et armis. Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos finxerat; Euphrates ibat jam mollior undis, extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, indomitique Dahæ, et pontem indignatus Araxes. Talia per clipeum Volcani, dona parentis, miratur rerumque ignarus imagine gaudet, attollens umero famamque et fata nepotum.