At regina gravi jamdudum saucia cura vulnus alit venis et cæco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos; Hærent infixi pectore vultus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phœbea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille jactatus fatis! Quæ bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem sociare jugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; Si non pertæsum thalami tædæque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpæ. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychæi coniugis et sparsos fraterna cæde Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit. Agnosco veteris vestigia flammæ. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebo noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores abstulit; Ille habeat secum servetque sepulcro. Sic effata sinum lacrimis implevit obortis. Anna refert: O luce magis dilecta sorori, solane perpetua mærens carpere juventa, nec dulcis natos, Veneris nec præmia noris? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto: ægram nulli quondam flexere mariti, non Libyæ, non ante Tyro; Despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? Hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello, et Numidæ infreni cingunt et inhospita Syrtis; Hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcæi. Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas? Dis equidem auspicibus reor et Junone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quæ surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desævit hiems et aquosus Orion, quassatæque rates, dum non tractabile cælum. His dictis incensum animum inflammavit amore, spemque dedit dubiæ menti, solvitque pudorem. Principio delubra adeunt, pacemque per aras exquirunt; Mactant lectas de more bidentis legiferæ Cereri Phœboque patrique Lyæo, Junoni ante omnis, cui vincla jugalia curæ. Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido candentis vaccæ media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta. Heu vatum ignaræ mentes! Quid vota furentem, quid delubra juvant? Est mollis flamma medullas interea et tacitum vivit sub pectore vulnus. Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe furens, qualis conjecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit pastor agens telis, liquitque volatile ferrum nescius; Illa fuga silvas saltusque peragrat Dictæos; Hæret lateri letalis harundo. Nunc media Ænean secum per mœnia ducit, Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; Incipit effari, mediaque in voce resistit; Nunc eadem labente die convivia quærit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo mæret vacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque videtque; Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, detinet, infandum si fallere possit amorem. Non cœptæ adsurgunt turres, non arma juventus exercet, portusve aut propugnacula bello tuta parant; Pendent opera interrupta, minæque murorum ingentes æquataque machina cælo. Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Jovis conjunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile numen, una dolo divum si femina victa duorum est. Nec me adeo fallit veritam te mœnia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altæ. Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? Quin potius pacem æternam pactosque hymenæos exercemus? Habes, tota quod mente petisti: ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; Liceat Phrygio servire marito, dotalisque tuæ Tyrios permittere dextræ. Olli—sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiæ Libycas averteret oras— sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. Sed fatis incerta feror, si Juppiter unam esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis, miscerive probet populos, aut fœdera jungi. Tu conjunx tibi fas animum temptare precando. Perge; Sequar. Tum sic excepit regia Juno: Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat confieri possit, paucis, adverte, docebo. Venatum Æneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alæ, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru cælum omne ciebo. Diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Trojanus eandem devenient; Adero, et, tua si mihi certa voluntas, conubio jungam stabili propriamque dicabo, hic hymenæus erit.—Non adversata petenti adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora reliquit. It portis jubare exorto delecta juventus; Retia rara, plagæ, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum vis. Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. Tandem progreditur, magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem. Nec non et Phrygii comites et lætus Julus incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Æneas atque agmina jungit. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam invisit Apollo, instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; Ipse jugis Cynthi graditur, mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro; Tela sonant umeris: haud illo segnior ibat Æneas; Tantum egregio decus enitet ore. Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, ecce feræ, saxi deiectæ vertice, capræ decurrere jugis; Alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cervi pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. At puer Ascanius mediis in vallibus acri gaudet equo, jamque hos cursu, jam præterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. Interea magno misceri murmure cælum incipit; Insequitur commixta grandine nimbus; Et Tyrii comites passim et Trojana juventus Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros tecta metu petiere; Ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Trojanus eandem deveniunt: prima et Tellus et pronuba Juno dant signum; Fulsere ignes et conscius æther conubiis, summoque ulularunt vertice nymphæ. Ille dies primus leti primusque malorum causa fuit; Neque enim specie famave movetur, nec jam furtivum Dido meditatur amorem: coniugium vocat; Hoc prætexit nomine culpam. Extemplo Libyæ magnas it Fama per urbes— Fama, malum qua non aliud velocius ullum; Mobilitate viget, viresque adquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Cœo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumæ tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguæ, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat cæli medio terræque per umbram, stridens, nec dulci declinat lumina somno; Luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes; Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. Hæc tum multiplici populos sermone replebat gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: venisse Ænean, Trojano sanguine cretum, cui se pulchra viro dignetur jungere Dido; Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere regnorum immemores turpique cupidine captos. Hæc passim dea fœda virum diffundit in ora. Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Jovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divum æternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia limina sertis. Isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina divum multa Jovem manibus supplex orasse supinis: Juppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenæum libat honorem, aspicis hæc, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, cæcique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent? Femina, quæ nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit, ac dominum Ænean in regna recepit. Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, Mæonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur: nos munera templis quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem. Talibus orantem dictis arasque tenentem audiit omnipotens, oculosque ad mœnia torsit regia et oblitos famæ melioris amantis. Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc exspectat, fatisque datas non respicit urbes, adloquere, et celeris defer mea dicta per auras. Non illum nobis genetrix pulcherrima talem promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis; Sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. Si nulla accendit tantarum gloria rerum, nec super ipse sua molitur laude laborem, Ascanione pater Romanas invidet arces? Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva? Naviget: hæc summa est; Hic nostri nuntius esto. Dixerat. Ille patris magni parere parabat imperio; Et primum pedibus talaria nectit aurea, quæ sublimem alis sive æquora supra seu terram rapido pariter cum flamine portant; Tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. Illa fretus agit ventos, et turbida tranat nubila; Jamque volans apicem et latera ardua cernit Atlantis duri, cælum qui vertice fulcit, Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et vento pulsatur et imbri; Nix umeros infusa tegit; Tum flumina mento præcipitant senis, et glacie riget horrida barba. Hic primum paribus nitens Cyllenius alis constitit; Hinc toto præceps se corpore ad undas misit, avi similis, quæ circum litora, circum piscosos scopulos humilis volat æquora juxta. Haud aliter terras inter cælumque volabat, litus harenosum ad Libyæ, ventosque secabat materno veniens ab avo Cyllenia proles. Ut primum alatis tetigit magalia plantis, Ænean fundantem arces ac tecta novantem conspicit; Atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice læna demissa ex umeris, dives quæ munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro. Continuo invadit: Tu nunc Karthaginis altæ fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum? Ipse deum tibi me claro demittit Olympo regnator, cælum et terras qui numine torquet, ipse hæc ferre jubet celeris mandata per auras: quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris? Si te nulla movet tantarum gloria rerum, nec super ipse tua moliris laude laborem, Ascanium surgentem et spes heredis Juli respice, cui regnum Italiæ Romanaque tellus debentur. Tali Cyllenius ore locutus mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. At vero Æneas aspectu obmutuit amens, arrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem audeat adfatu? Quæ prima exordia sumat? Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partisque rapit varias perque omnia versat. Hæc alternanti potior sententia visa est: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quæ rebus sit causa novandis dissimulent; Sese interea, quando optima Dido nesciat et tantos rumpi non speret amores, temptaturum aditus, et quæ mollissima fandi tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes imperio læti parent et jussa facessunt. At regina dolos—quis fallere possit amantem? Præsensit, motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. Sævit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia, nocturnusque vocat clamore Cithæron. Tandem his Ænean compellat vocibus ultro: Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque mea decedere terra? Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli funere Dido? Quin etiam hiberno moliri sidere classem et mediis properas aquilonibus ire per altum, crudelis? Quid, si non arva aliena domosque ignotas peteres, et Troja antiqua maneret, Troja per undosum peteretur classibus æquor Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi jam miseræ nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenæos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam— oro, si quis adhuc precibus locus—exue mentem. Te propter Libycæ gentes Nomadumque tyranni odere, infensi Tyrii; Te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. Quid moror? An mea Pygmalion dum mœnia frater destruat, aut captam ducat Gætulus Iarbas? Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula luderet Æneas, qui te tamen ore referret, non equidem omnino capta ac deserta viderer. Dixerat. Ille Jovis monitis immota tenebat lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: Ego te, quæ plurima fando enumerare vales, numquam, regina, negabo promeritam; Nec me meminisse pigebit Elissæ, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto speravi—ne finge—fugam, nec coniugis umquam prætendi tædas, aut hæc in fœdera veni. Me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Trojanam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiva manu posuissem Pergama victis. Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciæ jussere capessere sortes: hic amor, hæc patria est. Si te Karthaginis arces, Phœnissam, Libycæque aspectus detinet urbis, quæ tandem, Ausonia Teucros considere terra, invidia est? Et nos fas extera quærere regna. Me patris Anchisæ, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago; Me puer Ascanius capitisque injuria cari, quem regno Hesperiæ fraudo et fatalibus arvis. Nunc etiam interpres divum Jove missus ab ipso testor utrumque caput—celeris mandata per auras detulit; Ipse deum manifesto in lumine vidi intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Desine meque tuis incendere teque querelis: Italiam non sponte sequor. Talia dicentem jamdudum aversa tuetur, huc illuc volvens oculos, totumque pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur: Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, perfide; Sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanæque admorunt ubera tigres. Nam quid dissimulo, aut quæ me ad majora reservo? Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit? Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? Quæ quibus anteferam? Jam jam nec maxima Juno nec Saturnius hæc oculis pater aspicit æquis. Nusquam tuta fides. Ejectum litore, egentem excepi, et regni demens in parte locavi; Amissam classem, socios a morte reduxi. Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, nunc Lyciæ sortes, nunc et Jove missus ab ipso interpres divum fert horrida jussa per auras. Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello. I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido sæpe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et, cum frigida mors anima seduxerit artus, omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, pœnas. Audiam et hæc Manis veniet mihi fama sub imos. His medium dictis sermonem abrumpit, et auras ægra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, linquens multa metu cunctantem et multa parantem dicere. Suscipiunt famulæ, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. At pius Æneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore, jussa tamen divum exsequitur classemque revisit. Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas deducunt toto navis. Natat uncta carina, frondentisque ferunt remos et robora silvis infabricata, fugæ studio. Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis. Ac velut ingentem formicæ farris acervum cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; It nigrum campis agmen, prædamque per herbas convectant calle angusto; Pars grandia trudunt obnixæ frumenta umeris; Pars agmina cogunt castigantque moras; Opere omnis semita fervet. Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus? Quosve dabas gemitus, cum litora fervere late prospiceres arce ex summa, totumque videres misceri ante oculos tantis clamoribus æquor? Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis? Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur et supplex animos summittere amori, ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. Anna, vides toto properari litore; Circum undique convenere; Vocat jam carbasus auras, puppibus et læti nautæ imposuere coronas. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, et perferre, soror, potero. Miseræ hoc tamen unum exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; Sola viri mollis aditus et tempora noras. I, soror, atque hostem supplex adfare superbum: non ego cum Danais Trojanam exscindere gentem Aulide juravi, classemve ad Pergama misi, nec patris Anchisæ cineres Manisve revelli, cur mea dicta negat duras demittere in auris? Quo ruit? Extremum hoc miseræ det munus amanti: exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. Non jam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat: tempus inane peto, requiem spatiumque furori, dum mea me victam doceat fortuna dolere. Extremam hanc oro veniam—miserere sororis— quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam. Talibus orabat, talisque miserrima fletus fertque refertque soror: sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; Fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. Ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreæ nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant; It stridor, et altæ consternunt terram concusso stipite frondes; Ipsa hæret scopulis, et, quantum vertice ad auras ætherias, tantum radice in Tartara tendit: haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros tunditur, et magno persentit pectore curas; Mens immota manet; Lacrimæ volvuntur inanes. Tum vero infelix fatis exterrita Dido mortem orat; Tædet cæli convexa tueri. Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, vidit, turicremis cum dona imponeret aris, horrendum dictu, latices nigrescere sacros, fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Præterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum: hinc exaudiri voces et verba vocantis visa viri, nox cum terras obscura teneret; Solaque culminibus ferali carmine bubo sæpe queri et longas in fletum ducere voces; Multaque præterea vatum prædicta priorum terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem in somnis ferus Æneas; Semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata videtur ire viam, et Tyrios deserta quærere terra. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, et solem geminum et duplices se ostendere Thebas, aut Agamemnonius scænis agitatus Orestes armatam facibus matrem et serpentibus atris cum fugit, ultricesque sedent in limine Diræ. Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et, mæstam dictis adgressa sororem, consilium vultu tegit ac spem fronte serenat: Inveni, germana, viam—gratare sorori— quæ mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. Oceani finem juxta solemque cadentem ultimus Æthiopum locus est, ubi maximus Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum: hinc mihi Massylæ gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi quæ dabat, et sacros servabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papaver. Hæc se carminibus promittit solvere mentes quas velit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; Nocturnosque movet Manis: mugire videbis sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. Testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas invitam accingier artes. Tu secreta pyram tecto interiore sub auras erige, et arma viri, thalamo quæ fixa reliquit impius, exuviasque omnis, lectumque jugalem, quo perii, superimponas: abolere nefandi cuncta viri monumenta juvat, monstratque sacerdos. Hæc effata silet; Pallor simul occupat ora. Non tamen Anna novis prætexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychæi: ergo jussa parat. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti tædis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea; Super exuvias ensemque relictum effigiemque toro locat, haud ignara futuri. Stant aræ circum et crinis effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianæ. Sparserat et latices simulatos fontis Averni, falcibus et messæ ad lunam quæruntur ænis pubentes herbæ nigri cum lacte veneni; Quæritur et nascentis equi de fronte revulsus et matri præreptus amor. Ipsa mola manibusque piis altaria juxta, unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera; Tum, si quod non æquo fœdere amantis curæ numen habet justumque memorque, precatur. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvæque et sæva quierant æquora: cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictæque volucres, quæque lacus late liquidos, quæque aspera dumis rura tenent, somno positæ sub nocte silenti lenibant curas, et corda oblita laborum. At non infelix animi Phœnissa, nec umquam Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit: ingeminant curæ, rursusque resurgens sævit amor, magnoque irarum fluctuat æstu. Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens jam dedignata maritos? Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum jussa sequar? Quiane auxilio juvat ante levatos, et bene apud memores veteris stat gratia facti? Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteæ sentis periuria gentis? Quid tum? Sola fuga nautas comitabor ovantis? An Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo? Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque obicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more feræ, talis nec tangere curas; Non servata fides cineri promissa Sychæo! Tantos illa suo rumpebat pectore questus. Æneas celsa in puppi, jam certus eundi, carpebat somnos, rebus jam rite paratis. Huic se forma dei vultu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est— omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora juventa: Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quæ te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat æstu. Non fugis hinc præceps, dum præcipitare potestas? Jam mare turbari trabibus, sævasque videbis conlucere faces, jam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atræ. Tum vero Æneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat: Præcipites vigilate, viri, et considite transtris; Solvite vela citi. Deus æthere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funis ecce iterum instimulat. Sequimur te, sancte deorum, quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis o placidusque juves, et sidera cælo dextra feras. Dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; Litora deseruere; Latet sub classibus æquor; Adnixi torquent spumas et cærula verrunt. Et jam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et æquatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, flaventisque abscissa comas pro Juppiter! Ibit hic ait et nostris inluserit advena regnis? Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus? Ite, ferte citi flammas, date tela, impellite remos! Quid loquor, aut ubi sum? Quæ mentem insania mutat? Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt. Tum decuit, cum sceptra dabas.—En dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse umeris confectum ætate parentem! Non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?— Verum anceps pugnæ fuerat fortuna:—fuisset. Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, implessemque foros flammis, natumque patremque cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Juno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Diræ ultrices, et di morientis Elissæ, accipite hæc, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces. Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Jovis poscunt, hic terminus hæret: at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Juli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera; Nec, cum se sub leges pacis iniquæ tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena. Hæc precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique hæc mittite nostro munera. Nullus amor populis, nec fœdera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis; Pugnent ipsique nepotesque. Hæc ait, et partis animum versabat in omnis, invisam quærens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychæi; Namque suam patria antiqua cinis ater habebat: Annam cara mihi nutrix huc siste sororem; Dic corpus properet fluviali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat: sic veniat; Tuque ipsa pia tege tempora vitta. Sacra Jovi Stygio, quæ rite incepta paravi, perficere est animus, finemque imponere curis, Dardaniique rogum capitis permittere flammæ. Sic ait: illa gradum studio celerabat anili. At trepida, et cœptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quæsitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata, incubuitque toro, dixitque novissima verba: Dulces exuviæ, dum fata deusque sinebat, accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem præclaram statui; Mea mœnia vidi; Ulta virum, pœnas inimico a fratre recepi; Felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniæ tetigissent nostra carinæ! Dixit, et, os impressa toro, Moriemur inultæ, sed moriamur ait. Sic, sic juvat ire sub umbras: Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostræ secum ferat omina mortis. Dixerat; Atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta atria; Concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt; Resonat magnis plangoribus æther, non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammæque furentes culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror fœdans et pectora pugnis per medios ruit, ac morientem nomine clamat: Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant? Quid primum deserta querar? Comitemne sororem sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses: idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. His etiam struxi manibus, patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? Exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. Date, vulnera lymphis abluam, et, extremus si quis super halitus errat, ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. Illa gravis oculos conata attollere rursus deficit; Infixum stridit sub pectore vulnus. Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto quæsivit cælo lucem, ingemuitque reperta. Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, quæ luctantem animam nexosque resolveret artus. Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per cælum roscida pennis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo. Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.