P. Vergili Maronis Æneidos Liber XII

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII

XII

Turnus ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis impavidus frangit telum et fremit ore cruento: haud secus accenso gliscit violentia Turno. Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: Nulla mora in Turno; Nihil est quod dicta retractent ignavi Æneadæ, nec quæ pepigere recusent. Congredior, fer sacra, pater, et concipe fœdus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, desertorem Asiæ (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat victos, cedat Lavinia conjunx. Olli sedato respondit corde Latinus: O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est consulere atque omnis metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus arvis, nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine victus coniugis et mæstæ lacrimis, vincla omnia rupi; Promissam eripui genero, arma impia sumpsi. Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur bella, vides, quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur spes Italas; Recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. Quo referor totiens? Quæ mentem insania mutat? Si Turno exstincto socios sum ascire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te—Fors dicta refutet!— Prodiderim, natam et conubia nostra petentem? Respice res bello varias; Miserere parentis longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni flectitur: exsuperat magis ægrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore: Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci: et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris. At regina, nova pugnæ conterrita sorte, flebat et ardentem generum moritura tenebat: Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatæ tangit honos animum (spes tu nunc una, senectæ tu requies miseræ, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit). Unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus, et me, Turne, manent: simul hæc invisa relinquam lumina nec generum Ænean captiva videbo. Accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa: talis virgo dabat ore colores. Illum turbat amor figitque in virgine vultus; Ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam. Ne, quæso, ne me lacrimis neve omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, O mater; Neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius hæc Idmon Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer: cum primum crastina cælo puniceis invecta rotis Aurora rubebit, non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli; Nostro dirimamus sanguine bellum, illo quæratur conjunx Lavinia campo. Hæc ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit. Poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi aurigæ manibusque lacessunt pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris; Simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubræ cornua cristæ. Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. Exim quæ mediis ingenti adnixa columnæ ædibus astabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem vociferans: Nunc, O numquam frustrata vocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus loricamque manu valida lacerare revulsam semiviri Phrygis et fœdare in pulvere crinis vibratos calido ferro murraque madentis. His agitur furiis; Totoque ardentis ab ore scintillæ absistunt, oculis micat acribus ignis: mugitus veluti cum prima in prœlia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. Nec minus interea maternis sævus in armis Æneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi fœdere bellum, tum socios mæstique metum solatur Juli, fata docens, regique jubet responsa Latino certa referre viros et pacis dicere leges. Postera vix summos spargebat lumine montis orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt solis equi lucemque elatis naribus efflant: campum ad certamen magnæ sub mœnibus urbis dimensi Rutulique viri Teucrique parabant in medioque focos et dis communibus aras gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, velati limo et verbena tempora vincti. Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis pugna vocet; Nec non mediis in milibus ipsi ductores auro volitant ostroque superbi, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles. Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, defigunt tellure hastas et scuta reclinant. Tum studio effusæ matres et vulgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus astant. At Juno ex summo (qui nunc Albanus habetur; Tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti) prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. Extemplo Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis quæ fluminibusque sonoris præsidet (hunc illi rex ætheris altus honorem Juppiter erepta pro virginitate sacravit): Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quæcumque Latinæ magnanimi Jovis ingratum ascendere cubile, prætulerim cælique libens in parte locarim: disce tuum, ne me incuses, Juturna, dolorem. Qua visa est Fortuna pati Parcæque sinebant cedere res Latio, Turnum et tua mœnia texi: nunc juvenem imparibus video concurrere fatis, Parcarumque dies et vis inimica propinquat. Non pugnam aspicere hanc oculis, non fœdera possum. Tu pro germano si quid præsentius audes, perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur. Vix ea, cum lacrimas oculis Juturna profudit terque quaterque manu pectus percussit honestum. Non lacrimis hoc tempus ait Saturnia Juno: Accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti; Aut tu bella cie conceptumque excute fœdus: auctor ego audendi. Sic exhortata reliquit incertam et tristi turbatam vulnere mentis. Interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen; Bigis it Turnus in albis, bina manu lato crispans hastilia ferro; Hinc pater Æneas, Romanæ stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et cælestibus armis, et juxta Ascanius, magnæ spes altera Romæ, procedunt castris, puraque in veste sacerdos sætigeri fetum suis intonsamque bidentem attulit admovitque pecus flagrantibus aris. Illi ad surgentem conversi lumina solem dant fruges manibus salsas et tempora ferro summa notant pecudum paterisque altaria libant. Tum pius Æneas stricto sic ense precatur: Esto nunc Sol testis et hæc mihi Terra vocanti, quam propter tantos potui perferre labores, et pater omnipotens et tu Saturnia conjunx, jam melior, jam, diva, precor, tuque inclute Mavors, cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; Fontisque fluviosque voco, quæque ætheris alti religio et quæ cæruleo sunt numina ponto: cesserit Ausonio si fors victoria Turno, convenit Evandri victos discedere ad urbem, cedet Julus agris, nec post arma ulla rebelles Æneadæ referent ferrove hæc regna lacessent, sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem (ut potius reor et potius di numine firment), non ego nec Teucris Italos parere jubebo nec mihi regna peto: paribus se legibus ambæ invictæ gentes æterna in fœdera mittant. Sacra deosque dabo; Socer arma Latinus habeto, imperium sollemne socer; Mihi mœnia Teucri constituent, urbique dabit Lavinia nomen. Sic prior Æneas; Sequitur sic deinde Latinus suspiciens cælum tenditque ad sidera dextram: Hæc eadem, Ænea, terram mare sidera juro Latonæque genus duplex Janumque bifrontem vimque deum infernam et duri sacraria Ditis; Audiat hæc genitor, qui fœdera fulmine sancit. Tango aras, medios ignis et numina testor: nulla dies pacem hanc Italis nec fœdera rumpet, quo res cumque cadent; Nec me vis ulla volentem avertet, non, si tellurem effundat in undas diluvio miscens cælumque in Tartara solvat; Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, cum semel in silvis imo de stirpe recisum matre caret posuitque comas et bracchia ferro, olim arbos, nunc artificis manus ære decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis. Talibus inter se firmabant fœdera dictis conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas in flammam jugulant pecudes et viscera vivis eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras. At vero Rutulis impar ea pugna videri jamdudum et vario misceri pectora motu; Tum magis, ut propius cernunt non viribus æquis. Adiuvat incessu tacito progressus et aram suppliciter venerans demisso lumine Turnus tabentesque genæ et juvenali in corpore pallor. Quem simul ac Juturna soror crebrescere vidit sermonem et vulgi variare labantia corda, in medias acies, formam adsimulata Camerti, cui genus a proavis ingens clarumque paternæ nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis, in medias dat sese acies haud nescia rerum rumoresque serit varios ac talia fatur: Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam obiectare animam? Numerone an viribus æqui non sumus? En omnes et Trœs et Arcades hi sunt fatalesque manus, infensa Etruria Turno: vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, succedet fama vivusque per ora feretur: nos patria amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis. Talibus incensa est juvenum sententia dictis jam magis atque magis, serpitque per agmina murmur; Ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. Qui sibi jam requiem pugnæ rebusque salutem sperabant, nunc arma volunt fœdusque precantur infectum et Turni sortem miserantur iniquam. His aliud majus Juturna adjungit et alto dat signum cælo, quo non præsentius ullum turbavit mentes Italas monstroque fefellit. Namque volans rubra fulvus Jovis ales in æthra litoreas agitabat avis turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. Arrexere animos Itali, cunctæque volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu, ætheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec vi victus et ipso pondere defecit, prædamque ex unguibus ales proiecit fluvio penitusque in nubila fugit. Tum vero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque manus; Primusque Tolumnius augur Hoc erat, hoc, votis, inquit, quod sæpe petivi. Accipio agnoscoque deos; Me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus advena bello territat invalidas ut avis, et litora vestra vi populat: petet ille fugam penitusque profundo vela dabit. Vos unanimi densete catervas et regem vobis pugna defendite raptum. Dixit et adversos telum contorsit in hostis procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes turbati cunei calefactaque corda tumultu. Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio conjunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo balteus et laterum juncturas fibula mordet egregium forma juvenem et fulgentibus armis transadigit costas fulvaque effundit harena. At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt cæcique ruunt. Quos agmina contra procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant Trœs Agyllinique et pictis Arcades armis: sic omnis amor unus habet decernere ferro. Diripuere aras, it toto turbida cælo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus pulsatos referens infecto fœdere divos. Infrenant alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. Messapus regem regisque insigne gerentem, Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere fœdus, adverso proterret equo: ruit ille recedens et miser oppositis a tergo involvitur aris in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: Hoc habet, hæc melior magnis data victima divis. Concurrunt Itali spoliantque calentia membra. Obvius ambustum torrem Corynæus ab ara corripit et venienti Ebyso plagamque ferenti occupat os flammis: olli ingens barba reluxit nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus cæsariem læva turbati corripit hostis impressoque genu nitens terræ applicat ipsum; Sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum pastorem primaque acie per tela ruentem, ense sequens nudo superimminet: ille securi adversi frontem mediam mentumque reducta disicit et sparso late rigat arma cruore. Olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in æternam conduntur lumina noctem. At pius Æneas dextram tendebat inermem nudato capite atque suos clamore vocabat: Quo ruitis? Quæve ista repens discordia surgit? O cohibete iras! Ictum jam fœdus et omnes compositæ leges; Mihi jus concurrere soli; Me sinite atque auferte metus; Ego fœdera faxo firma manu; Turnum debent hæc jam mihi sacra. Has inter voces, media inter talia verba ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, attulerit; Pressa est insignis gloria facti, nec sese Æneæ jactavit vulnere quisquam. Turnus ut Ænean cedentem ex agmine vidit turbatosque duces, subita spe fervidus ardet: poscit equos atque arma simul saltuque superbus emicat in currum et manibus molitur habenas. Multa virum volitans dat fortia corpora Leto, seminecis volvit multos: aut agmina curru proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis bella movens immittit equos; Illi æquore aperto ante Notos Zephyrumque volant; Gemit ultima pulsu Thraca pedum; Circumque atræ Formidinis ora Iræque Insidiæque, dei comitatus, aguntur: talis equos alacer media inter prœlia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile cæsis hostibus insultans; Spargit rapida ungula rores sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena. Jamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc congressus et hunc, illum eminus; Eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis, vel conferre manum vel equo prævertere ventos. Parte alia media Eumedes in prœlia fertur, antiqui proles bello præclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidæ pretium sibi poscere currus; Illum Tydides alio pro talibus ausis adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis. Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante levi jaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque supervenit et pede collo impresso dextræ mucronem extorquet et alto fulgentem tingit jugulo atque hæc insuper addit: En agros et quam bello, Trojane, petisti, Hesperiam metire jacens: hæc præmia qui me ferro ausi temptare ferunt, sic mœnia condunt. Huic comitem Asbyten conjecta cuspide mittit. Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et sternacis equi lapsum cervice Thymœten. Ac velut Edoni Boreæ cum spiritus alto insonat Ægæo sequiturque ad litora fluctus, qua venti incubuere, fugam dant nubila cælo: sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt conversæque ruunt acies; Fert impetus ipsum, et cristam adverso curru quatit aura volantem. Non tulit instantem Phegeus animisque frementem: obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum. Dum trahitur pendetque jugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam et summum degustat vulnere corpus. Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem ibat et auxilium ducto mucrone petebat: cum rota præcipitem et procursu concitus axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenæ. Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Ænean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus. Sævit et infracta luctatur harundine telum eripere auxilioque viam, quæ proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant. Jamque aderat Phœbo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artis, sua munera, lætus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas. Ille ut depositi proferret fata parentis, scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artis. Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam Æneas magno juvenum et mærentis Juli concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto Pæonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phœbique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo subvenit; Et sævus campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est. Jam pulvere cælum stare vident: subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis. It tristis ad æthera clamor bellantum juvenum et duro sub Marte cadentum. Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretæa carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo; Non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres hæsere sagittæ: hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo, detulit; Hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiæ sucos et odoriferam panaceam. Fovit ea vulnus lympha longævus Iapyx ignorans, subitoque omnis de corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo vulnere sanguis. Jamque secuta manum nullo cogente sagitta excidit, atque novæ rediere in pristina vires. Arma citi properate viro! Quid statis? Iapyx conclamat primusque animos accendit in hostem. Non hæc humanis opibus, non arte magistra proveniunt neque te, Ænea, mea dextera servat: major agit deus atque opera ad majora remittit. Ille avidus pugnæ suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur: Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter præmia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleverit ætas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Æneas et avunculus excitet Hector. Hæc ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, telum immane manu quatiens; Simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis turba fluit castris: tum cæco pulvere campus miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. Vidit ab adverso venientis aggere Turnus, videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor: prima ante omnis Juturna Latinos audiit agnovitque sonum et tremefacta refugit. Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium; Miseris heu præscia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late; Ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: talis in adversos ductor Rhœteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant. Ferit ense gravem Thymbræus Osirim, Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas; Cadit ipse Tolumnius augur, primus in adversos telum qui torserat hostis. Tollitur in cælum clamor, versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros. Ipse neque aversos dignatur sternere Morti nec pede congressos æquo nec tela ferentis insequitur: solum densa in caligine Turnum vestigat lustrans, solum in certamina poscit. Hoc concussa metu mentem Juturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone reliquit; Ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. Nigra velut magnas domini cum divitis ædes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat: similis medios Juturna per hostis fertur equis rapidoque volans obit omnia curru jamque hic germanum jamque hic ostentat ovantem nec conferre manum patitur, volat avia longe. Haud minus Æneas tortos legit obvius orbis, vestigatque virum et disiecta per agmina magna voce vocat. Quotiens oculos conjecit in hostem alipedumque fugam cursu temptavit equorum, aversos totiens currus Juturna retorsit. Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat æstu, diversæque vocant animum in contraria curæ. Huic Messapus, uti læva duo forte gerebat lenta levis cursu præfixa hastilia ferro, horum unum certo contorquens derigit ictu. Substitit Æneas et se collegit in arma, poplite subsidens; Apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit vertice cristas. Tum vero adsurgunt iræ; Insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos currumque referri, multa Jovem et læsi testatus fœderis aras jam tandem invadit medios et Marte secundo terribilis sævam nullo discrimine cædem suscitat irarumque omnis effundit habenas. Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine cædes diversas obitumque ducum, quos æquore toto inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, expediat? Tanton placuit concurrere motu, Juppiter, æterna gentis in pace futuras? Æneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum transadigit costas et cratis pectoris ensem. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et mæstum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiæ, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et juvenem exosum nequiquam bella Menœten, Arcada, piscosæ cui circum flumina Lernæ ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat. Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in æquora currunt quisque suum populatus iter: non segnius ambo Æneas Turnusque ruunt per prœlia; Nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in vulnera viribus itur. Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, præcipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo: hunc lora et juga subter provolvere rotæ, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum. Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet: olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu eripuit Turno. Nec di texere Cupencum Ænea veniente sui: dedit obvia ferro pectora, nec misero clipei mora profuit ærei. Te quoque Laurentes viderunt, Æole, campi oppetere et late terram consternere tergo. Occidis, Argivæ quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; Hic tibi mortis erant metæ: domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum. Totæ adeo conversæ acies, omnesque Latini, omnes Dardanidæ, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alæ, pro se quisque viri summa nituntur opum vi: nec mora nec requies, vasto certamine tendunt. Hic mentem Æneæ genetrix pulcherrima misit, iret ut ad muros urbique adverteret agmen ocius et subita turbaret clade Latinos. Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam. Continuo pugnæ accendit majoris imago: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum concurrit legio nec scuta aut spicula densi deponunt. Celso medius stans aggere fatur: Ne qua meis esto dictis mora, Juppiter hac stat, neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, ni frenum accipere et victi parere fatentur, eruam et æqua solo fumantia culmina ponam. Scilicet exspectem, libeat dum prœlia Turno nostra pati rursusque velit concurrere victus? Hoc caput, O cives, hæc belli summa nefandi: ferte faces propere fœdusque reposcite flammis. Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. Scalæ improviso subitusque apparuit ignis. Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant æthera telis. Ipse inter primos dextram sub mœnia tendit Æneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad prœlia cogi, bis jam Italos hostis, hæc altera fœdera rumpi. Exoritur trepidos inter discordia civis: urbem alii reserare jubent et pandere portas Dardanidis ipsumque trahunt in mœnia regem, arma ferunt alii et pergunt defendere muros. Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor vestigavit apes fumoque implevit amaro: illæ intus trepidæ rerum per cerea castra discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; Volvitur ater odor tectis, tum murmure cæco intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras. Accidit hæc fessis etiam fortuna Latinis, quæ totam luctu concussit funditus urbem. Regina ut tectis venientem prospicit hostem, incessi muros, ignis ad tecta volare, nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni: infelix pugnæ juvenem in certamine credit exstinctum et, subito mentem turbata dolore, se causam clamat crimenque caputque malorum, multaque per mæstum demens effata furorem purpureos moritura manu discindit amictus et nodum informis leti trabe nectit ab alta. Quam cladem miseræ postquam accepere Latinæ, filia prima manu flavos Lavinia crinis et roseas laniata genas, tum cetera circum turba furit: resonant late plangoribus ædes. Hinc totam infelix vulgatur fama per urbem: Demittunt mentes; It scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere turpans. Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Ænean generumque adsciverit ultro. Interea extremo bellator in æquore Turnus palantis sequitur paucos jam segnior atque jam minus atque minus successu lætus equorum attulit hunc illi cæcis terroribus aura commixtum clamorem, arrectasque impulit auris confusæ sonus urbis et inlætabile murmur. Ei mihi! Quid tanto turbantur mœnia luctu? Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe? Sic ait adductisque amens subsistit habenis. Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci aurigæ currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur Troiugenas, qua prima viam victoria pandit; Sunt alii, qui tecta manu defendere possint. Ingruit Æneas Italis et prœlia miscet: et nos sæva manu mittamus funera Teucris. Nec numero inferior pugnæ neque honore recedes. Turnus ad hæc: O soror, et dudum agnovi, cum prima per artem fœdera turbasti teque hæc in bella dedisti, et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo demissam tantos voluit te ferre labores? An fratris miseri letum ut crudele videres? Nam quid ago? Aut quæ jam spondet Fortuna salutem? Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti vulnere victum. Occidit infelix ne nostrum dedecus Ufens aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? Terga dabo et Turnum fugientem hæc terra videbit? Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes este boni, quoniam superis aversa voluntas! Sancta ad vos anima atque istius inscia culpæ descendam, magnorum haud umquam indignus avorum. Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: Turne, in te suprema salus: miserere tuorum. Fulminat Æneas armis summasque minatur deiecturum arces Italum excidioque daturum, jamque faces ad tecta volant. In te ora Latini, in te oculos referunt; Mussat rex ipse Latinus, quos generos vocet aut quæ sese ad fœdera flectat. Præterea regina, tui fidissima, dextra occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. Soli pro portis Messapus et acer Atinas sustentant acies. Circum hos utrimque phalanges stant densæ, strictisque seges mucronibus horret ferrea: tu currum deserto in gramine versas. Obstipuit varia confusus imagine rerum Turnus et obtutu tacito stetit. Æstuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus. Ut primum discussæ umbræ et lux reddita menti, ardentis oculorum orbis ad mœnia torsit turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. Ecce autem flammis inter tabulata volutus ad cælum undabat vertex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instraverat altos. Jam jam fata, soror, superant; Absiste morari; Quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur. Stat conferre manum Æneæ, stat quidquid acerbi est morte pati; Neque me indecorem, germana, videbis amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem. Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis perque hostis, per tela ruit mæstamque sororem deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. Ac veluti montis saxum de vertice præceps cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber proluit aut annis solvit sublapsa vetustas; Fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, silvas armenta virosque involvens secum: disiecta per agmina Turnus sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso sanguine terra madet striduntque hastilibus auræ, significatque manu et magno simul incipit ore: Parcite jam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; Quæcumque est Fortuna, mea est: me verius unum pro vobis fœdus luere et decernere ferro. Discessere omnes medii spatiumque dedere. At pater Æneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces præcipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, lætitia exsultans, horrendumque intonat armis; Quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice se attollens pater Appenninus ad auras. Jam vero et Rutuli certatim et Trœs et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant mœnia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus ingentis, genitos diversis partibus orbis, inter se coiisse viros et cernere ferro. Atque illi, ut vacuo patuerunt æquore campi, procursu rapido, conjectis eminus hastis, invadunt Martem clipeis atque ære sonoro. Dat gemitum tellus; Tum crebros ensibus ictus congeminant: fors et virtus miscentur in unum. Ac velut ingenti Sila summove Taburno cum duo conversis inimica in prœlia tauri frontibus incurrunt; Pavidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum mussantque juvencæ, quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; Illi inter sese multa vi vulnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant; Gemitu nemus omne remugit: non aliter Tros Æneas et Daunius heros concurrunt clipeis; Ingens fragor æthera complet. Juppiter ipse duas æquato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum; Emicat hic, impune putans, et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem et ferit: exclamant Trœs trepidique Latini, arrectæque amborum acies. At perfidus ensis frangitur in medioque ardentem deserit ictu ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro, ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. Fama est præcipitem, cum prima in prœlia junctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigæ rapuisse Metisci. Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit; Postquam arma dei ad Volcania ventum est, mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu dissiluit; Fulva resplendent fragmina harena. Ergo amens diversa fuga petit æquora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis; Undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua mœnia cingunt. Nec minus Æneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: inclusum veluti siquando flumine nanctus cervum aut puniceæ sæptum formidine pennæ venator cursu canis et latratibus instat; Ille autem, insidiis et ripa territus alta, mille fugit refugitque vias; At vividus Umber hæret hians, jam jamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est. Tum vero exoritur clamor, ripæque lacusque responsant circa et cælum tonat omne tumultu. Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. Æneas mortem contra præsensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat. Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; Neque enim levia aut ludicra petuntur præmia, sed Turni de vita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestis; Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta Æneæ stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta radice tenebat. Incubuit voluitque manu convellere ferrum Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu non poterat. Tum vero amens formidine Turnus Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Æneadæ bello fecere profanos. Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit discludere morsus roboris Æneas. Dum nititur acer et instat, rursus in aurigæ faciem mutata Metisci procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. Quod Venus audaci nymphæ indignata licere accessit telumque alta ab radice revellit. Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli. Junonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: Quæ jam finis erit, conjunx? Quid denique restat? Indigetem Ænean scis ipsa et scire fateris deberi cælo fatisque ad sidera tolli. Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus hæres? Mortalin decuit violari vulnere divum? Aut ensem (quid enim sine te Juturna valeret?) Ereptum reddi Turno et vim crescere victis? Desine jam tandem precibusque inflectere nostris, ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curæ sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent, ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis Trojanos potuisti, infandum accendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenæos: ulterius temptare veto. Sic Juppiter orsus; Sic dea summisso contra Saturnia vultu: Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Juppiter, et Turnum et terras invita reliqui; Nec tu me æria solam nunc sede videres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in prœlia Teucros. Juturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi et pro vita majora audere probavi, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quæ reddita divis. Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. Illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum jam conubiis pacem felicibus (esto) component, cum jam leges et fœdera jungent, ne vetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri jubeas Teucrosque vocari aut vocem mutare viros aut vertere vestem. Sit Latium, sint Albani per sæcula reges, sit Romana potens Itala virtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troja. Olli subridens hominum rerumque repertor Es germana Jovis Saturnique altera proles: irarum tantos volvis sub pectore fluctus. Verum age et inceptum frustra summitte furorem: do quod vis, et me victusque volensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit; Commixti corpore tantum subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate videbis, nec gens ulla tuos æque celebrabit honores. Adnuit his Juno et mentem lætata retorsit. Interea excedit cælo nubemque relinquit. His actis aliud genitor secum ipse volutat Juturnamque parat fratris dimittere ab armis. Dicuntur geminæ pestes cognomine Diræ, quas et Tartaream Nox intempesta Megæram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas. Hæ Jovis ad solium sævique in limine regis apparent acuuntque metum mortalibus ægris, si quando letum horrificum morbosque deum rex molitur meritas aut bello territat urbes. Harum unam celerem demisit ab æthere summo Juppiter inque omen Juturnæ occurrere jussit. Illa volat celerique ad terram turbine fertur. Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, armatam sævi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvæ subitam collecta figuram, quæ quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit. At procul ut Diræ stridorem adgnovit et alas, infelix crinis scindit Juturna solutos, unguibus ora soror fœdans et pectora pugnis: Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare? Aut quid jam duræ superat mihi? Qua tibi lucem arte morer? Talin possum me opponere monstro? Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem, obscenæ volucres: alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt jussa superba magnanimi Jovis. Hæc pro virginitate reponit? Quo vitam dedit æternam? Cur mortis adempta est condicio? Possem tantos finire dolores nunc certe et misero fratri comes ire per umbras! Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? O quæ satis ima dehiscat terra mihi, Manisque deam demittat ad imos? Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluvio dea condidit alto. Æneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum et sævo sic pectore fatur: Quæ nunc deinde mora est? Aut quid jam, Turne, retractas? Non cursu, sævis certandum est comminus armis. Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid sive animis sive arte vales; Opta ardua pennis astra sequi clausumve cava te condere terra. Ille caput quassans Non me tua fervida terrent dicta, ferox: di me terrent et Juppiter hostis. Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte jacebat, limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus: ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. Sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemve manu saxumve immane moventem; Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur et in mediis conatibus ægri succidimus, non lingua valet, non corpore notæ sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur: sic Turno, quacumque viam virtute petivit, successum dea dira negat. Tum pectore sensus vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem cunctaturque metu letumque instare tremescit; Nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, nec currus usquam videt aurigamve sororem. Cunctanti telum Æneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet. Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricæ et clipei extremos septemplicis orbes. Per medium stridens transit femur. Incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et vocem late nemora alta remittunt. Ille humilis supplex oculos dextramque precantem protendens, Equidem merui nec deprecor, inquit: utere sorte tua. Miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor), Dauni miserere senectæ et me seu corpus spoliatum lumine mavis redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre; Tua est Lavinia conjunx: ulterius ne tende odiis. Stetit acer in armis Æneas, volvens oculos, dextramque repressit; Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo cœperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. Ille, oculis postquam sævi monimenta doloris exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis, Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas immolat et pœnam scelerato ex sanguine sumit, hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

Index