P. Vergili Maronis Æneidos Liber XI

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII

XI

Oceanum interea surgens Aurora reliquit: Æneas, quamquam et sociis dare tempus humandis præcipitant curæ turbataque funere mens est, vota deum primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropæum, bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex ære sinistræ subligat atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis: Maxima res effecta, viri; Timor omnis abesto, quod superest: hæc sunt spolia et de rege superbo primitiæ, manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate animis et spe præsumite bellum, ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terræ mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite, ait, egregias animas, quæ sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, mæstamque Evandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo. Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus æque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Trojanaque turba et mæstum Iliades crinem de more solutæ. Ut vero Æneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, mæstoque immugit regia luctu. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore vulnus cuspidis Ausoniæ, lacrimis ita fatur obortis. Tene, inquit, miserande puer, cum læta veniret, invidit Fortuna mihi, ne regna videres nostra neque ad sedes victor veherere paternas? Non hæc Evandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse viros, cum dura prœlia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis: nos juvenem exanimum et nil jam cælestibus ullis debentem vano mæsti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele videbis! Hi nostri reditus exspectatique triumphi? Hæc mea magna fides! At non, Evandre, pudendis vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum præsidium Ausonia et quantum tu perdis, Jule! Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii cratis et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem virgineo demessum pollice florem seu mollis violæ seu languentis hyacinthi, cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, non jam mater alit tellus virisque ministrat. Tum geminas vestis auroque ostroque rigentis extulit Æneas, quas illi læta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro. Harum unam juveni supremum mæstus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque præterea Laurentis præmia pugnæ aggerat et longo prædam jubet ordine duci. Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, cæso sparsurus sanguine flammas, indutosque jubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. Ducitur infelix ævo confectus Acœtes: pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terræ. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus positis insignibus Æthon it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus victor habet. Tum mæsta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum præcesserat ordo, substitit Æneas gemituque hæc addidit alto: Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli fata vocant: salve æternum mihi, maxime Palla, æternumque vale. Nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat. Jamque oratores aderant ex urbe Latina, velati ramis oleæ veniamque rogantes: corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant, redderet ac tumulo sineret succedere terræ; Nullum cum victis certamen et æthere cassis; Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. Quos bonus Æneas haud aspernanda precantis prosequitur venia et verbis hæc insuper addit: Quænam vos tanto fortuna indigna, Latini, implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis oratis? Equidem et vivis concedere vellem. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit hospitia et Turni potius se credidit armis. Æquius huic Turnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros apparat, his mecum decuit concurrere telis: vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite et miseris supponite civibus ignem. Dixerat Æneas. Illi obstipuere silentes conversique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus juveni Turno sic ore vicissim orsa refert: O fama ingens, ingentior armis vir Trojane, quibus cælo te laudibus æquem? Justitiæne prius mirer belline laborum? Nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino jungemus regi: quærat sibi fœdera Turnus. Quin et fatalis murorum attollere moles saxaque subvectare umeris Trojana juvabit. Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant. Bis senos pepigere dies et pace sequestra per silvas Teucri mixtique impune Latini erravere jugis. Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant vectare gementibus ornos. Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et mœnia replet, quæ modo victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere et de more vetusto funereas rapuere faces; Lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros. Contra turba Phrygum veniens plangentia jungit agmina. Quæ postquam matres succedere tectis viderunt, mæstam incendunt clamoribus urbem. At non Evandrum potis est vis ulla tenere, sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto procubuit super atque hæret lacrimansque gemensque, et via vix tandem voci laxata dolore est: Non hæc, O Palla, dederas promissa parenti, cautius ut sævo velles te credere Marti; Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis et prædulce decus primo certamine posset. Primitiæ juvenis miseræ bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meæ! Tuque, O sanctissima conjunx, felix morte tua neque in hunc servata dolorem! Contra ego vivendo vici mea fata, superstes restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret, nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera nec quas junximus hospitio dextras: sors ista senectæ debita erat nostræ. Quod si immatura manebat mors gnatum, cæsis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse juvabit. Quin ego non alio digner te funere, Palla, quam pius Æneas et quam magni Phryges et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis. Magna tropæa ferunt, quos dat tua dextera Leto: tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, esset par ætas et idem si robur ab annis, Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? Vadite et hæc memores regi mandata referte: quod vitam moror invisam Pallante perempto, dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus fortunæque locus. Non vitæ gaudia quæro, nec fas, sed gnato manis perferre sub imos. Aurora interea miseris mortalibus almam extulerat lucem, referens opera atque labores: jam pater Æneas, jam curvo in litore Tarchon constituere pyras. Huc corpora quisque suorum more tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur in tenebras altum caligine cælum. Ter circum accensos cincti fulgentibus armis decurrere rogos, ter mæstum funeris ignem lustravere in equis ululatusque ore dedere; Spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma: it cælo clamorque virum clangorque tubarum. Hic alii spolia occisis derepta Latinis coniciunt igni, galeas ensisque decoros frenaque ferventisque rotas; Pars munera nota, ipsorum clipeos et non felicia tela. Multa boum circa mactantur corpora Morti, sætigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam jugulant pecudes. Tum litore toto ardentis spectant socios semustaque servant busta neque avelli possunt, nox umida donec invertit cælum stellis ardentibus aptum. Nec minus et miseri diversa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim multa virum terræ infodiunt avectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusæque ingentem cædis acervum nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti certatim crebris conlucent ignibus agri. Tertia lux gelidam cælo dimoverat umbram: mærentes altum cinerem et confusa ruebant ossa focis tepidoque onerabant aggere terræ. Jam vero in tectis, prædivitis urbe Latini, præcipuus fragor et longi pars maxima luctus. Hic matres miseræque nurus, hic cara sororum pectora mærentum puerique parentibus orbi dirum exsecrantur bellum Turnique hymenæos: ipsum armis ipsumque jubent decernere ferro, qui regnum Italiæ et primos sibi poscat honores. Ingravat hæc sævus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum. Multa simul contra variis sententia dictis pro Turno, et magnum reginæ nomen obumbrat, multa virum meritis sustentat fama tropæis. Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super mæsti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quærenda aut pacem Trojano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Ænean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum primosque suorum imperio accitos alta intra limina cogit. Olli convenere fluuntque ad regia plenis tecta viis. Sedet in mediis et maximus ævo et primus sceptris haud læta fronte Latinus. Atque hic legatos Ætola ex urbe remissos, quæ referant, fari jubet et responsa reposcit ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit: Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriæ cognomine gentis victor Gargani condebat Iapygis agris. Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera præferimus, nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint, quæ causa attraxerit Arpos. Auditis ille hæc placido sic reddidit ore: O fortunatæ gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quæ vos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella? Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quæ muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum pœnas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervæ sidus et Euboicæ cautes ultorque Caphereus. Militia ex illa diversum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas exsulat, Ætnæos vidit Cyclopas Ulixes. Regna Neoptolemi referam versosque penates Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? Ipse Mycenæus magnorum ductor Achivum coniugis infandæ prima inter limina dextra oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter. Invidisse deos, patriis ut redditus aris coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt æthera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent. Hæc adeo ex illo mihi jam speranda fuerunt tempore, cum ferro cælestia corpora demens appetii et Veneris violavi vulnere dextram. Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas: nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum Pergama, nec veterum memini lætorve malorum. Munera, quæ patriis ad me portatis ab oris, vertite ad Ænean. Stetimus tela aspera contra contulimusque manus: experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. Si duo præterea talis Idæa tulisset terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus, et versis lugeret Græcia fatis. Quidquid apud duræ cessatum est mœnia Trojæ, Hectoris Æneæque manu victoria Graium hæsit et in decimum vestigia rettulit annum. Ambo animis, ambo insignes præstantibus armis hic pietate prior. Cœant in fœdera dextræ, qua datur; Ast armis concurrant arma cavete. Et responsa simul quæ sint, rex optime, regis audisti et quæ sit magno sententia bello. Vix ea legati, variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinæque fremunt ripæ crepitantibus undis. Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, præfatus divos solio rex infit ab alto: Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium, cum muros adsidet hostis. Bellum importunum, cives, cum gente deorum invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant prœlia: nec victi possunt absistere ferro. Spem si quam ascitis Ætolum habuistis in armis, ponite. Spes sibi quisque, sed hæc quam angusta videtis; Cetera qua rerum jaceant perculsa ruina, ante oculos interque manus sunt omnia vestras. Nec quemquam incuso: potuit quæ plurima virtus esse, fuit; Toto certatum est corpore regni. Nunc adeo quæ sit dubiæ sententia menti expediam et paucis, animos adhibete, docebo. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et vomere duros exercent collis atque horum asperrima pascunt. Hæc omnis regio et celsi plaga pinea montis cedat amicitiæ Teucrorum, et fœderis æquas dicamus leges sociosque in regna vocemus. Considant, si tantus amor, et mœnia condant. Sin alios finis aliamque capessere gentem est animus possuntque solo decedere nostro: bis denas Italo texamus robore navis seu pluris complere valent, jacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis præcipiant, nos æra manus navalia demus. Præterea qui dicta ferant et fœdera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu prætendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri. Consulite in medium et rebus succurrite fessis. Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: Rem nulli obscuram nostræ nec vocis egentem consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur, quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. Det libertatem fandi flatusque remittat cujus ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troja temptat castra fugæ fidens et cælum territat armis. Unum etiam donis istis, quæ plurima mitti Dardanidis dicique jubes, unum, optime regum, adicias nec te ullius violentia vincat, quin natam egregio genero dignisque hymenæis des, pater, et pacem hanc æterno fœdere jungas. Quod si tantus habet mentes et pectora terror, ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: cedat, jus proprium regi patriæque remittat. Quid miseros totiens in aperta pericula cives proicis, O Latio caput horum et causa malorum? Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum, pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi vidimus ingentis et desolavimus agros. Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. Scilicet ut Turno contingat regia conjunx, nos animæ viles, inhumata infletaque turba, sternamur campis. Etiam tu, si qua tibi vis, si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, qui vocat. Talibus exarsit dictis violentia Turni; Dat gemitum rumpitque has imo pectore voces Larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis primus ades. Sed non replenda est curia verbis, quæ tuto tibi magna volant, dum distinet hostem agger murorum nec inundant sanguine fossæ. Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris argue tu, Drance, quando tot stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit passimque tropæis insignis agros. Possit quid vivida virtus, experiare licet; Nec longe scilicet hostes quærendi nobis: circumstant undique muros. Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit? Pulsus ego? Aut quisquam merito, fœdissime, pulsum arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens et quos mille die victor sub Tartara misi, inclusus muris hostilique aggere sæptus. Nulla salus bello. Capiti cane talia, demens, Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno ne cessa turbare metu atque extollere viris gentis bis victæ, contra premere arma Latini. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, nunc et Tydides et Larisæus Achilles, amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. Vel cum se pavidum contra mea jurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat. Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri, amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, si tam deserti sumus et semel agmine verso funditus occidimus neque habet Fortuna regressum? Oremus pacem et dextras tendamus inertis. Quamquam O, si solitæ quicquam virtutis adesset! Ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, procubuit moriens et humum semel ore momordit. Sin et opes nobis et adhuc intacta juventus auxilioque urbes Italæ populique supersunt, sin et Trojanis cum multo gloria venit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas: cur indecores in limine primo deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus? Multa dies variique labor mutabilis ævi rettulit in melius, multos alterna revisens lusit et in solido rursus Fortuna locavit. Non erit auxilio nobis Ætolus et Arpi: at Messapus erit felixque Tolumnius et quos tot populi misere duces, nec parva sequetur gloria delectos Latio et Laurentibus agris. Est et Volscorum egregia de gente Camilla, agmen agens equitum et florentis ære catervas. Quod si me solum Teucri in certamina poscunt idque placet tantumque bonis communibus obsto, non adeo has exosa manus Victoria fugit, ut tanta quicquam pro spe temptare recusem. Ibo animis contra, vel magnum præstet Achillem factaque Volcani manibus paria induat arma ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, devovi. Solum Æneas vocat: et vocet oro, nec Drances potius, sive est hæc ira deorum, morte luat, sive est virtus et gloria, tollat. Illi hæc inter se dubiis de rebus agebant certantes; Castra Æneas aciemque movebat: nuntius ingenti per regia tecta tumultu ecce ruit magnisque urbem terroribus implet, instructos acie Tiberino a flumine Teucros Tyrrhenamque manum totis descendere campis. Extemplo turbati animi concussaque vulgi pectora et arrectæ stimulis haud mollibus iræ. Arma manu trepidi poscunt, fremit arma juventus, flent mæsti mussantque patres. Hic undique clamor dissensu vario magnus se tollit in auras haud secus atque alto in luco cum forte catervæ consedere avium piscosove amne Padusæ dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. Immo, ait o cives, arrepto tempore Turnus, cogite concilium et pacem laudate sedentes: illi armis in regna ruunt. Nec plura locutus corripuit sese et tectis citus extulit altis. Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis, duc, ait, et Rutulos. Equitem Messapus in armis et cum fratre Coras latis diffundite campis. Pars aditus urbis firment turrisque capessant; Cetera, qua jusso, mecum manus inferat arma. Ilicet in muros tota discurritur urbe. Concilium ipse pater et magna incepta Latinus deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat qui non acceperit ultro Dardanium Ænean generumque asciverit urbi. Præfodiunt alii portas aut saxa sudesque subvectant. Bello dat signum rauca cruentum bucina. Tum muros varia cinxere corona matronæ puerique: vocat labor ultimus omnis. Nec non ad templum summasque ad Palladis arces subvehitur magna matrum regina caterva dona ferens, juxtaque comes Lavinia virgo, causa mali tanti, oculos deiecta decoros. Succedunt matres et templum ture vaporant et mæstas alto fundunt de limine voces: Armipotens, præses belli, Tritonia virgo, frange manu telum Phrygii prædonis et ipsum pronum sterne solo portisque effunde sub altis. Cingitur ipse furens certatim in prœlia Turnus. Jamque adeo rutilum thoraca indutus ænis horrebat squamis surasque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem, fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe jam præcipit hostem: qualis ubi abruptis fugit præsepia vinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum aut adsuetus aquæ perfundi flumine noto emicat, arrectisque fremit cervicibus alte luxurians, luduntque jubæ per colla, per armos. Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla occurrit portisque ab equo regina sub ipsis desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis; Tum talia fatur: Turne, sui merito si qua est fiducia forti, audeo et Æneadum promitto occurrere turmæ solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra. Me sine prima manu temptare pericula belli tu pedes ad muros subsiste et mœnia serva. Turnus ad hæc, oculos horrenda in virgine fixus: O decus Italiæ virgo, quas dicere grates quasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando iste animus supra, mecum partire laborem. Æneas, ut fama fidem missique reportant exploratores, equitum levia improbus arma præmisit, quaterent campos; Ipse ardua montis per deserta jugo superans adventat ad urbem. Furta paro belli convexo in tramite silvæ, ut bivias armato obsidam milite fauces. Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis; Tecum acer Messapus erit turmæque Latinæ Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam. Sic ait, et paribus Messapum in prœlia dictis hortatur sociosque duces et pergit in hostem. Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi armorumque dolis, quam densis frondibus atrum urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit angustæque ferunt fauces aditusque maligni. Hanc super in speculis summoque in vertice montis planities ignota jacet tutique receptus, seu dextra lævaque velis occurrere pugnæ, sive instare jugis et grandia volvere saxa. Huc juvenis nota fertur regione viarum arripuitque locum et silvis insedit iniquis. Velocem interea superis in sedibus Opim, unam ex virginibus sociis sacraque caterva, compellabat et has tristis Latonia voces ore dabat: Graditur bellum ad crudele Camilla, O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis, cara mihi ante alias. Neque enim novus iste Dianæ venit amor subitaque animum dulcedine movit. Pulsus ob invidiam regno virisque superbas Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, infantem fugiens media inter prœlia belli sustulit exsilio comitem matrisque vocavit nomine Casmillæ mutata parte Camillam. Ipse sinu præ se portans juga longa petebat solorum nemorum: tela undique sæva premebant et circumfuso volitabant milite Volsci. Ecce fugæ medio summis Amasenus abundans spumabat ripis: tantus se nubibus imber ruperat. Ille, innare parans, infantis amore tardatur caroque oneri timet. Omnia secum versanti subito vix hæc sententia sedit. Telum immane manu valida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto, huic natam, libro et silvestri subere clausam, implicat atque habilem mediæ circumligat hastæ; Quam dextra ingenti librans ita ad æthera fatur: Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, ipse pater famulam voveo; Tua prima per auras tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor, diva tuam, quæ nunc dubiis committitur auris. Dixit et adducto contortum hastile lacerto immittit: sonuere undæ, rapidum super amnem infelix fugit in jaculo stridente Camilla. At Metabus, magna propius jam urgente caterva, dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor gramineo donum Triviæ de cæspite vellit. Non illum tectis ullæ, non mœnibus urbes accepere neque ipse manus feritate dedisset: pastorum et solis exegit montibus ævum. Hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equæ mammis et lacte ferino nutribat, teneris immulgens ubera labris. Utque pedum primis infans vestigia plantis institerat, jaculo palmas armavit acuto spiculaque ex umero parvæ suspendit et arcum. Pro crinali auro, pro longæ tegmine pallæ tigridis exuviæ per dorsum a vertice pendent. Tela manu jam tum tenera puerilia torsit et fundam tereti circum caput egit habena Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. Multæ illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum: sola contenta Diana æternum telorum et virginitatis amorem intemerata colit. Vellem haud correpta fuisset militia tali, conata lacessere Teucros: cara mihi comitumque foret nunc una mearum. Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, labere, nympha, polo finisque invise Latinos, tristis ubi infausto committitur omine pugna. Hæc cape et ultricem pharetra deprome sagittam: hac, quicumque sacrum violarit vulnere corpus, Tros Italusque, mihi pariter det sanguine pœnas. Post ego nube cava miserandæ corpus et arma inspoliata feram tumulo patriæque reponam. Dixit; At illa levis cæli delapsa per auras insonuit, nigro circumdata turbine corpus. At manus interea muris Trojana propinquat Etruscique duces equitumque exercitus omnis, compositi numero in turmas. Fremit æquore toto insultans sonipes et pressis pugnat habenis huc conversus et huc; Tum late ferreus hastis horret ager campique armis sublimibus ardent. Nec non Messapus contra celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillæ adversi campo apparent hastasque reductis protendunt longe dextris et spicula vibrant, adventusque virum fremitusque ardescit equorum. Jamque intra jactum teli progressus uterque substiterat: subito erumpunt clamore furentisque exhortantur equos; Fundunt simul undique tela crebra nivis ritu cælumque obtexitur umbra. Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruinam dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus fulminis in morem aut tormento ponderis acti præcipitat longe et vitam dispergit in auras. Extemplo turbatæ acies, versique Latini reiciunt parmas et equos ad mœnia vertunt. Trœs agunt, princeps turmas inducit Asilas. Jamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt: hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis. Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit harenam, nunc rapidus retro atque æstu revoluta resorbens saxa fugit litusque vado labente relinquit: bis Tusci Rutulos egere ad mœnia versos, bis reiecti armis respectant terga tegentes. Tertia sed postquam congressi in prœlia totas implicuere inter se acies legitque virum vir: tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto armaque corporaque et permixti cæde virorum semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit. Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit. Quo sonipes ictu furit arduus altaque jactat vulneris impatiens arrecto pectore crura: volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem corpore et armis deicit Herminium, nudo cui vertice fulva cæsaries nudique umeri, nec vulnera terrent: tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos acta tremit duplicatque virum transfixa dolore. Funditur ater ubique cruor; Dant funera ferro certantes pulchramque petunt per vulnera mortem. At medias inter cædes exsultat Amazon, unum exserta latus pugnæ, pharetrata Camilla, et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc validam dextra rapit indefessa bipennem; Aureus ex umero sonat arcus et arma Dianæ. Illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit, spicula converso fugientia derigit arcu. At circum lectæ comites, Larinaque virgo Tullaque et æratam quatiens Tarpeia securim, Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit pacisque bonas bellique ministras: quales Threiciæ cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis. Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo, deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis? Eunæum Clytio primum patre, cujus apertum adversi longa transverberat abiete pectus: sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam mandit humum moriensque suo se in vulnere versat. Tum Lirim Pagasumque super; Quorum alter habenas suffosso revolutus equo dum colligit, alter dum subit ac dextram labenti tendit inermem, præcipites pariterque ruunt. His addit Amastrum Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque; Quotque emissa manu contorsit spicula virgo, tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis ignotis et equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta juvenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malæ texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus; Ipse catervis vertitur in mediis et toto vertice supra est. Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso, traicit et super hæc inimico pectore fatur: Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti? Advenit qui vestra dies muliebribus armis verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillæ. Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum corpora, sed Buten aversum cuspide fixit loricam galeamque inter, qua colla sedentis lucent et lævo dependet parma lacerto, Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem eludit gyro interior sequiturque sequentem, tum validam perque arma viro perque ossa securim altior exsurgens oranti et multa precanti congeminat: vulnus calido rigat ora cerebro. Incidit huic subitoque aspectu territus hæsit Appenninicolæ bellator filius Auni, haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. Isque ubi se nullo jam cursu evadere pugnæ posse neque instantem reginam avertere cernit, consilio versare dolos ingressus et astu incipit hæc: Quid tam egregium, si femina forti fidis equo? Dimitte fugam et te comminus æquo mecum crede solo pugnæque accinge pedestri: jam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem. Dixit, at illa furens acrique accensa dolore tradit equum comiti paribusque resistit in armis, ense pedes nudo puraque interrita parma. At juvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse, haud mora, conversisque fugax aufertur habenis quadripedemque citum ferrata calce fatigat. Vane Ligus frustraque animis elate superbis, nequiquam patrias temptasti lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno, hæc fatur virgo et pernicibus ignea plantis transit equum cursu frenisque adversa prehensis congreditur pœnasque inimico ex sanguine sumit: quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis; Tum cruor et vulsæ labuntur ab æthere plumæ. At non hæc nullis hominum sator atque deorum observans oculis summo sedet altus Olympo: Tyrrhenum genitor Tarchonem in prœlia sæva suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras. Ergo inter cædes cedentiaque agmina Tarchon fertur equo variisque instigat vocibus alas, nomine quemque vocans, reficitque in prœlia pulsos. Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes Tyrrheni, quæ tanta animis ignavia venit? Femina palantis agit atque hæc agmina vertit! Quo ferrum quidve hæc gerimus tela inrita dextris? At non in Venerem segnes nocturnaque bella aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi, exspectate dapes et plenæ pocula mensæ, hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos! Hæc effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert. Tollitur in cælum clamor, cunctique Latini convertere oculos. Volat igneus æquore Tarchon arma virumque ferens; Tum summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis rimatur apertas, qua vulnus letale ferat; Contra ille repugnans sustinet a jugulo dextram et vim viribus exit. Utque volans alte raptum cum fulva draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus hæsit, saucius at serpens sinuosa volumina versat arrectisque horret squamis et sibilat ore arduus insurgens; Illa haud minus urget obunco luctantem rostro, simul æthera verberat alis: haud aliter prædam Tiburtum ex agmine Tarchon portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti Mæonidæ incurrunt. Tum fatis debitus Arruns velocem jaculo et multa prior arte Camillam circuit et quæ sit fortuna facillima, temptat. Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat; Qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat, hac juvenis furtim celeris detorquet habenas. Hos aditus jamque hos aditus omnemque pererrat undique circuitum et certam quatit improbus hastam. Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat in armis spumantemque agitabat equum, quem pellis ænis in plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; Aureus ex umeris erat arcus et aurea vati cassida; Tum croceam chlamydemque sinusque crepantis carbaseos fulvo in nodum collegerat auro pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. Hunc virgo, sive ut templis præfigeret arma Troja, captivo sive ut se ferret in auro venatrix, unum ex omni certamine pugnæ cæca sequebatur totumque incauta per agmen femineo prædæ et spoliorum ardebat amore, telum ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et superos Arruns sic voce precatur: Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens. Non exuvias pulsæve tropæum virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent): hæc dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes. Audiit et voti Phœbus succedere partem mente dedit, partem volucris dispersit in auras: sterneret ut subita turbatam morte Camillam, adnuit oranti; Reducem ut patria alta videret, non dedit, inque Notos vocem vertere procellæ. Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, convertere animos acris oculosque tulere cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec auræ nec sonitus memor aut venientis ab æthere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam hæsit virgineumque alte bibit acta cruorem. Concurrunt trepidæ comites dominamque ruentem suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns, lætitia mixtoque metu, nec jam amplius hastæ credere nec telis occurrere virginis audet. Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur, continuo in montis sese avius abdidit altos occiso pastore lupus magnove juvenco, conscius audacis facti, caudamque remulcens subiecit pavitantem utero silvasque petivit: haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns contentusque fuga mediis se immiscuit armis. Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat vulnere mucro: labitur exsanguis, labuntur frigida leto lumina, purpureus quondam color ora reliquit. Tum sic exspirans Accam ex æqualibus unam adloquitur, fida ante alias quæ sola Camillæ quicum partiri curas; Atque hæc ita fatur: Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. Effuge et hæc Turno mandata novissima perfer: succedat pugnæ Trojanosque arceat urbe. Jamque vale. Simul his dictis linquebat habenas, ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquens, vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor sidera: deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alæ. At Triviæ custos jamdudum in montibus Opis alta sedet summis spectatque interrita pugnas. Utque procul medio juvenum in clamore furentum prospexit tristi multatam morte Camillam, ingemuitque deditque has imo pectore voces: Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam profuit aut nostras umero gessisse pharetras. Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema jam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultæ. Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, morte luet merita. Fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum: hic dea se primum rapido pulcherrima nisu sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem, Cur inquit diversus abis? Huc derige gressum, huc periture veni, capias ut digna Camillæ præmia. Tune etiam telis moriere Dianæ? Dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus jam tangeret æquis, læva aciem ferri, dextra nervoque papillam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantis audiit una Arruns, hæsitque in corpore ferrum. Illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in pulvere linquunt, Opis ad ætherium pennis aufertur Olympum. Prima fugit domina amissa levis ala Camillæ; Turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas disiectique duces desolatique manipli tuta petunt et equis aversi ad mœnia tendunt. Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis sustentare valet telis aut sistere contra, sed laxos referunt umeris languentibus arcus, quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum. Volvitur ad muros caligine turbidus atra pulvis, et e speculis percussæ pectora matres femineum clamorem ad cæli sidera tollunt. Qui cursu portas primi inrupere patentis, hos inimica super mixto premit agmine turba; Nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, mœnibus in patriis atque inter tuta domorum confixi exspirant animas. Pars claudere portas: nec sociis aperire viam nec mœnibus audent accipere orantis, oriturque miserrima cædes defendentum armis aditus inque arma ruentum. Exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum pars in præcipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars cæca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis. Ipsæ de muris summo certamine matres, monstrat amor verus patriæ, ut videre Camillam, tela manu trepidæ jaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis præcipites primæque mori pro mœnibus ardent. Interea Turnum in silvis sævissimus implet nuntius, et juveni ingentem fert Acca tumultum: deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum jam ad mœnia ferri. Ille furens (et sæva Jovis sic numina poscunt) deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Æneas saltus ingressus apertos exsuperatque jugum silvaque evadit opaca. Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt; Ac simul Æneas fumantis pulvere campos prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, et sævum Ænean agnovit Turnus in armis adventumque pedum flatusque audivit equorum. Continuoque ineant pugnas et prœlia temptent, ni roseus fessos jam gurgite Phœbus Hibero tingat equos noctemque die labente reducat. Considunt castris ante urbem et mœnia vallant.

Index