Arma virumque cano, Trojæ qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris jactatus et alto vi superum sævæ memorem Junonis ob iram; Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altæ mœnia Romæ. Musa, mihi causas memora, quo numine læso, quidve dolens, regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. Tantæne animis cælestibus iræ? Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli; Quam Juno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo; Hic illius arma, hic currus fuit; Hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quæ verteret arces; Hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyæ: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis— necdum etiam causæ irarum sævique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum judicium Paridis spretæque injuria formæ, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores. His accensa super, jactatos æquore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum. Tantæ molis erat Romanam condere gentem! Vix e conspectu Siculæ telluris in altum vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant, cum Juno, æternum servans sub pectore vulnus, hæc secum: Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque æquora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto. Ast ego, quæ divum incedo regina, Jovisque et soror et conjunx, una cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen Junonis adoret præterea, aut supplex aris imponet honorem? Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Æoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; Celsa sedet Æolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras cælumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui fœdere certo et premere et laxas sciret dare jussus habenas. Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est: Æole, namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto. Sunt mihi bis septem præstanti corpore nymphæ, quarum quæ forma pulcherrima Deiopea, conubio jungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem. Æolus hæc contra: Tuus, O regina, quid optes explorare labor; Mihi jussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque concilias, tu das epulis accumbere divum, nimborumque facis tempestatumque potentem. Hæc ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes cælumque diemque Teucrorum ex oculis; Ponto nox incubat atra. Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther, præsentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra: ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert: O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Trojæ sub mœnibus altis contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, sævus ubi Æacidæ telo jacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit? Talia jactanti stridens Aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; Tum prora avertit, et undis dat latus; Insequitur cumulo præruptus aquæ mons. Hi summo in fluctu pendent; His unda dehiscens terram inter fluctus aperit; Furit æstus harenis. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet— saxa vocant Itali mediis quæ in fluctibus aras— dorsum immane mari summo; Tris Eurus ab alto in brevia et Syrtis urget, miserabile visu, inliditque vadis atque aggere cingit harenæ. Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit: excutitur pronusque magister volvitur in caput; Ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vortex. Apparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum, tabulæque, et Troja gaza per undas. Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achati, et qua vectus Abas, et qua grandævus Aletes, vicit hiems; Laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum, emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; Et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disiectam Æneæ, toto videt æquore classem, fluctibus oppressos Troas cælique ruina, nec latuere doli fratrem Junonis et iræ. Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? Jam cælum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles? Quos ego—sed motos præstat componere fluctus. Post mihi non simili pœna commissa luetis. Maturate fugam, regique hæc dicite vestro: non illi imperium pelagi sævumque tridentem, sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos; Illa se jactet in aula Æolus, et clauso ventorum carcere regnet. Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat, collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothœ simul et Triton adnixus acuto detrudunt navis scopulo; Levat ipse tridenti; Et vastas aperit syrtis, et temperat æquor, atque rotis summas levibus perlabitur undas. Ac veluti magno in populo cum sæpe coorta est seditio, sævitque animis ignobile vulgus, jamque faces et saxa volant—furor arma ministrat; Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; Ille regit dictis animos, et pectora mulcet,— sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam prospiciens genitor cæloque invectus aperto flectit equos, curruque volans dat lora secundo. Defessi Æneadæ, quæ proxima litora, cursu contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur in cælum scopuli, quorum sub vertice late æquora tuta silent; Tum silvis scæna coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquæ dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus: hic fessas non vincula navis ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. Huc septem Æneas collectis navibus omni ex numero subit; Ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Trœs harena, et sale tabentis artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates, succepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo. Æneas scopulum interea conscendit, et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem jactatum vento videat Phrygiasque biremis, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit errantis; Hos tota armenta sequuntur a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas corripuit, fidus quæ tela gerebat Achates; Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor corpora fundat humi, et numerum cum navibus æquet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. Vina bonus quæ deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis mærentia pectora mulcet: O socii—neque enim ignari sumus ante malorum— O passi graviora, dabit deus his quoque finem. Vos et Scyllæam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti: revocate animos, mæstumque timorem mittite: forsan et hæc olim meminisse juvabit. Per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium; Sedes ubi fata quietas ostendunt; Illic fas regna resurgere Trojæ. Durate, et vosmet rebus servate secundis. Talia voce refert, curisque ingentibus æger spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se prædæ accingunt, dapibusque futuris; Tergora deripiunt costis et viscera nudant; Pars in frusta secant veribusque trementia figunt; Litore æna locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam implentur veteris Bacchi pinguisque ferinæ. Postquam exempta fames epulis mensæque remotæ, amissos longo socios sermone requirunt, spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, sive extrema pati nec jam exaudire vocatos. Præcipue pius Æneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et jam finis erat, cum Juppiter æthere summo despiciens mare velivolum terrasque jacentis litoraque et latos populos, sic vertice cæli constitit, et Libyæ defixit lumina regnis. Atque illum talis jactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus: O qui res hominumque deumque æternis regis imperiis, et fulmine terres, quid meus Æneas in te committere tantum, quid Trœs potuere, quibus, tot funera passis, cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus, quæ te, genitor, sententia vertit? Hoc equidem occasum Trojæ tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens; Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troja; Nunc placida compostus pace quiescit: nos, tua progenies, cæli quibus adnuis arcem, navibus (infandum!) Amissis, unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis? Olli subridens hominum sator atque deorum, vultu, quo cælum tempestatesque serenat, oscula libavit natæ, dehinc talia fatur: Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum fata tibi; Cernes urbem et promissa Lavini mœnia, sublimemque feres ad sidera cæli magnanimum Ænean; Neque me sententia vertit. Hic tibi (fabor enim, quando hæc te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque viris et mœnia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit æstas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Julo additur,—Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,— triginta magnos volvendis mensibus orbis imperio explebit, regnumque ab sede Lavini transferet, et longam multa vi muniet Albam. Hic jam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem. Inde lupæ fulvo nutricis tegmine lætus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet mœnia, Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno, quæ mare nunc terrasque metu cælumque fatigat, consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos rerum dominos gentemque togatam: sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio premet, ac victis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Trojanus origine Cæsar, imperium oceano, famam qui terminet astris,— Julius, a magno demissum nomen Julo. Hunc tu olim cælo, spoliis Orientis onustum, accipies secura; Vocabitur hic quoque votis. Aspera tum positis mitescent sæcula bellis; Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, jura dabunt; Diræ ferro et compagibus artis claudentur Belli portæ; Furor impius intus, sæva sedens super arma, et centum vinctus ænis post tergum nodis, fremet horridus ore cruento. Hæc ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terræ, utque novæ pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido finibus arceret: volat ille per æra magnum remigio alarum, ac Libyæ citus adstitit oris. Et jam jussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda volente deo; In primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam. At pius Æneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feræne, quærere constituit, sociisque exacta referre Classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit; Ipse uno graditur comitatus Achate, bina manu lato crispans hastilia ferro. Cui mater media sese tulit obvia silva, virginis os habitumque gerens, et virginis arma Spartanæ, vel qualis equos Threissa fatigat Harpalyce, volucremque fuga prævertitur Hebrum. Namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix, dederatque comam diffundere ventis, nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. Ac prior, Heus inquit juvenes, monstrate mearum vidistis si quam hic errantem forte sororum, succinctam pharetra et maculosæ tegmine lyncis, aut spumantis apri cursum clamore prementem. Sic Venus; Et Veneris contra sic filius orsus: Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum— O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi vultus mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe— an Phœbi soror? An nympharum sanguinis una?— Sis felix, nostrumque leves, quæcumque, laborem, et, quo sub cælo tandem, quibus orbis in oris jactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque erramus, vento huc vastis et fluctibus acti: multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra. Tum Venus: Haud equidem tali me dignor honore; Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, purpureoque alte suras vincire cothurno. Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; Sed fines Libyci, genus intractabile bello. Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, germanum fugiens. Longa est injuria, longæ ambages; Sed summa sequar fastigia rerum. Huic conjunx Sychæus erat, ditissimus agri Phœnicum, et magno miseræ dilectus amore, cui pater intactam dederat, primisque jugarat ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quos inter medius venit furor. Ille Sychæum impius ante aras, atque auri cæcus amore, clam ferro incautum superat, securus amorum germanæ; Factumque diu celavit, et ægram, multa malus simulans, vana spe lusit amantem. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit. Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque viæ veteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri. His commota fugam Dido sociosque parabat: conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat; Navis, quæ forte paratæ, corripiunt, onerantque auro: portantur avari Pygmalionis opes pelago; Dux femina facti. Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis mœnia surgentemque novæ Karthaginis arcem, mercatique solum, facti de nomine Byrsam, taurino quantum possent circumdare tergo. Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, quove tenetis iter? Quærenti talibus ille suspirans, imoque trahens a pectore vocem: O dea, si prima repetens ab origine pergam, et vacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clauso componat Vesper Olympo. Nos Troja antiqua, si vestras forte per auris Trojæ nomen iit, diversa per æquora vectos forte sua Libycis tempestas adpulit oris. Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super æthera notus. Italiam quæro patriam et genus ab Jove summo. Bis denis Phrygium conscendi navibus æquor, matre dea monstrante viam, data fata secutus; Vix septem convulsæ undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyæ deserta peragro, Europa atque Asia pulsus. Nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est: Quisquis es, haud, credo, invisus cælestibus auras vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem. Perge modo, atque hinc te reginæ ad limina perfer, Namque tibi reduces socios classemque relatam nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam, ni frustra augurium vani docuere parentes. Aspice bis senos lætantis agmine cycnos, ætheria quos lapsa plaga Jovis ales aperto turbabat cælo; Nunc terras ordine longo aut capere, aut captas jam despectare videntur: ut reduces illi ludunt stridentibus alis, et cœtu cinxere polum, cantusque dedere, haud aliter puppesque tuæ pubesque tuorum aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum. Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, ambrosiæque comæ divinum vertice odorem spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem adgnovit, tali fugientem est voce secutus: Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis ludis imaginibus? Cur dextræ jungere dextram non datur, ac veras audire et reddere voces? Talibus incusat, gressumque ad mœnia tendit: at Venus obscuro gradientes ære sæpsit, et multo nebulæ circum dea fudit amictu, cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, molirive moram, aut veniendi poscere causas. Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit læta suas, ubi templum illi, centumque Sabæo ture calent aræ, sertisque recentibus halant. Corripuere viam interea, qua semita monstrat. Jamque ascendebant collem, qui plurimus urbi imminet, adversasque adspectat desuper arces. Miratur molem Æneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, molirique arcem et manibus subvolvere saxa, pars optare locum tecto et concludere sulco. Jura magistratusque legunt sanctumque senatum; Hic portus alii effodiunt; Hic alta theatris fundamenta locant alii, immanisque columnas rupibus excidunt, scænis decora alta futuris. Qualis apes æstate nova per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavom fucos pecus a præsepibus arcent: fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. O fortunati, quorum jam mœnia surgunt! Æneas ait, et fastigia suspicit urbis. Infert se sæptus nebula, mirabile dictu, per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli. Lucus in urbe fuit media, lætissimus umbra, quo primum jactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Juno monstrarat, caput acris equi; Sic nam fore bello egregiam et facilem victu per sæcula gentem. Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine divæ, ærea cui gradibus surgebant limina, nexæque ære trabes, foribus cardo stridebat ænis. Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Æneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quæ fortuna sit urbi, artificumque manus inter se operumque laborem miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, bellaque jam fama totum volgata per orbem, Atridas, Priamumque, et sævum ambobus Achillem. Constitit, et lacrimans, Quis jam locus inquit Achate, quæ regio in terris nostri non plena laboris? En Priamus! Sunt hic etiam sua præmia laudi; Sunt lacrimæ rerum et mentem mortalia tangunt. Solve metus; Feret hæc aliquam tibi fama salutem. Sic ait, atque animum pictura pascit inani, multa gemens, largoque umectat flumine vultum. Namque videbat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Graii, premeret Trojana juventus, hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis agnoscit lacrimans, primo quæ prodita somno Tydides multa vastabat cæde cruentus, ardentisque avertit equos in castra, prius quam pabula gustassent Trojæ Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, infelix puer atque impar congressus Achilli, fertur equis, curruque hæret resupinus inani, lora tenens tamen; Huic cervixque comæque trahuntur per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Interea ad templum non æquæ Palladis ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsæ pectora palmis; Diva solo fixos oculos aversa tenebat. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, exanimumque auro corpus vendebat Achilles. Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque manus Priamum conspexit inermis. Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertæ cingula mammæ, bellatrix, audetque viris concurrere virgo. Hæc dum Dardanio Æneæ miranda videntur, dum stupet, obtutuque hæret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna juvenum stipante caterva. Qualis in Eurotæ ripis aut per juga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutæ hinc atque hinc glomerantur oreades; Illa pharetram fert umero, gradiensque deas supereminet omnis: Latonæ tacitum pertemptant gaudia pectus: talis erat Dido, talem se læta ferebat per medios, instans operi regnisque futuris. Tum foribus divæ, media testudine templi, sæpta armis, solioque alte subnixa resedit. Jura dabat legesque viris, operumque laborem partibus æquabat justis, aut sorte trahebat: cum subito Æneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos æquore turbo dispulerat penitusque alias avexerat oras. Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates lætitiaque metuque; Avidi conjungere dextras ardebant; Sed res animos incognita turbat. Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, quæ fortuna viris, classem quo litore linquant, quid veniant; Cunctis nam lecti navibus ibant, orantes veniam, et templum clamore petebant. Postquam introgressi et coram data copia fandi, maximus Ilioneus placido sic pectore cœpit: O Regina, novam cui condere Juppiter urbem justitiaque dedit gentis frenare superbas, Trœs te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis venimus, aut raptas ad litora vertere prædas; Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glæbæ; Œnotri coluere viri; Nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Hic cursus fuit: cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada cæca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque invia saxa dispulit; Huc pauci vestris adnavimus oris. Quod genus hoc hominum? Quæve hunc tam barbara morem permittit patria? Hospitio prohibemur harenæ; Bella cient, primaque vetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma at sperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Æneas nobis, quo justior alter, nec pietate fuit, nec bello major et armis. Quem si fata virum servant, si vescitur aura ætheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, non metus; Officio nec te certasse priorem pæniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam ventis liceat subducere classem, et silvis aptare trabes et stringere remos: si datur Italiam, sociis et rege recepto, tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus; Sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum, pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Juli, at freta Sicaniæ saltem sedesque paratas, unde huc advecti, regemque petamus Acesten. Talibus Ilioneus; Cuncti simul ore fremebant Dardanidæ. Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur: Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri. Quis genus Æneadum, quis Trojæ nesciat urbem, virtutesque virosque, aut tanti incendia belli? Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, sive Erycis finis regemque optatis Acesten, auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo. Voltis et his mecum pariter considere regnis; Urbem quam statuo vestra est, subducite navis; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem adforet Æneas! Equidem per litora certos dimittam et Libyæ lustrare extrema jubebo, si quibus ejectus silvis aut urbibus errat. His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Æneas jamdudum erumpere nubem ardebant. Prior Ænean compellat Achates: Nate dea, quæ nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides, classem sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum; Dictis respondent cetera matris. Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in æthera purgat apertum. Restitit Æneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; Namque ipsa decoram cæsariem nato genetrix lumenque juventæ purpureum et lætos oculis adflarat honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente improvisus ait: Coram, quem quæritis, adsum, Troius Æneas, Libycis ereptus ab undis. O sola infandos Trojæ miserata labores, quæ nos, reliquias Danaum, terræque marisque omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubique est gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam justitia est et mens sibi conscia recti, præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt sæcula? Qui tanti talem genuere parentes? In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quæ me cumque vocant terræ. Sic fatus, amicum Ilionea petit dextra, lævaque Serestum, post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: Quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? Quæ vis immanibus applicat oris? Tune ille Æneas, quem Dardanio Anchisæ alma Venus Phrygii genuit Simœntis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli; Genitor tum Belus opimam vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis Trojanæ nomenque tuum regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. Quare agite, O tectis, juvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores jactatam hac demum voluit consistere terra. Non ignara mali, miseris succurrere disco. Sic memorat; Simul Ænean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit viginti tauros, magnorum horrentia centum terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera lætitiamque dii. At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratæ vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, cælataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. Æneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis præmittit Achaten, Ascanio ferat hæc, ipsumque ad mœnia ducat; Omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera præterea, Iliacis erepta ruinis, ferre jubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivæ Helenæ, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenæos, extulerat, matris Ledæ mirabile donum: præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Hæc celerans ita ad naves tendebat Achates. At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: Nate, meæ vires, mea magna potentia solus, nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum litora jactetur odiis Junonis iniquæ, nota tibi, et nostro doluisti sæpe dolore. Hunc Phœnissa tenet Dido blandisque moratur vocibus; Et vereor, quo se Junonia vertant hospitia; Haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, sed magno Æneæ mecum teneatur amore. Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens, pelago et flammis restantia Trojæ: hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue vultus, ut, cum te gremio accipiet lætissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyæum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno. Paret Amor dictis caræ genetricis, et alas exuit, et gressu gaudens incedit Juli. At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliæ lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra. Jamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis, duce lætus Achate. Cum venit, aulæis jam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locavit. Jam pater Æneas et jam Trojana juventus conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere Penatis; Centum aliæ totidemque pares ætate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. Nec non et Tyrii per limina læta frequentes convenere, toris jussi discumbere pictis. Mirantur dona Æneæ, mirantur Julum flagrantisque dei vultus simulataque verba, pallamque et pictum croceo velamen acantho. Præcipue infelix, pesti devota futuræ, expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phœnissa, et pariter puero donisque movetur. Ille ubi complexu Æneæ colloque pependit et magnum falsi implevit genitoris amorem, reginam petit hæc oculis, hæc pectore toto hæret et interdum gremio fovet, inscia Dido, insidat quantus miseræ deus; At memor ille matris Acidaliæ paulatim abolere Sychæum incipit, et vivo temptat prævertere amore jam pridem resides animos desuetaque corda. Postquam prima quies epulis, mensæque remotæ, crateras magnos statuunt et vina coronant. Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant atria; Dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit implevitque mero pateram, quam Belus et omnes a Belo soliti; Tum facta silentia tectis: Juppiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur, hunc lætum Tyriisque diem Trojaque profectis esse velis, nostrosque hujus meminisse minores. Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno; Et vos, O, cœtum, Tyrii, celebrate faventes. Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, primaque, libato, summo tenus attigit ore, tum Bitiæ dedit increpitans; Ille impiger hausit spumantem pateram, et pleno se proluit auro post alii proceres. Cithara crinitus Iopas personat aurata, docuit quem maximus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores; Unde hominum genus et pecudes; Unde imber et ignes; Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; Quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Trœsque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat amorem, multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; Nunc quibus Auroræ venisset filius armis, nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis insidias, inquit, Danaum, casusque tuorum, erroresque tuos; Nam te jam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus æstas.