Cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras (quæ schemata Græce vocantur) locus ipsa rei natura conjunctus superiori. Nam plerique has tropos esse existimaverunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris. Vsus quoque est idem: nam et vim rebus adiciunt et gratiam præstant. Nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus. Quin adeo similitudo manifesta est ut ea discernere non sit in promptu. Nam quo modo quædam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res a derecta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur: ita quædam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiæ quam inter tropos reperiatur, periphrasin autem et hyperbaton et onomatopoiian clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint.
Quo magis signanda est utriusque rei differentia. Est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione tralatus ad aliam ornandæ orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco in quo propria est tralata in eum in quo propria non est: "figura", sicut nomine ipso patet, conformatio quædam orationis remota a communi et primum se offerente ratione. Quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in metaphorai, metonymiai, antonomasiai, metalempsei, synekdochei, katachresei, allegoriai, plerumque hyperbolei: namque et rebus fit et verbis. Onomatopoiia fictio est nominis: ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus si illud non fingeremus. Periphrasis, etiam si frequenter et id ipsum in cujus locum adsumitur nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Epitheton, quoniam plerumque habet antonomasiæ partem, conjunctione ejus fit tropos. In hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt: transfert tamen verbum aut partem ejus a suo loco in alienum. Horum nihil in figuras cadit: nam et propriis verbis et ordine conlocatis figura fieri potest. Quo modo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam: nomen enim fateor esse commune. Hæc scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem, sed ea non pertinet ad præsens meum propositum. Nihil enim refert quo modo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet: nec mutatur vocabulis vis rerum. Et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, idem sunt tamen, ita hæc de quibus loquimur, sive tropi sive figuræ dicentur, idem efficient. Non enim nominibus prosunt sed effectibus, ut statum conjecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus nihil interest, dum idem quæri sciamus. Optimum ergo in his sequi maxime recepta, et rem ipsam, quocumque appellabitur modo, intellegi. Illud tamen notandum, coire frequenter in easdem sententias et tropon et figuram: tam enim tralatis verbis quam propriis figuratur oratio.
Est autem non mediocris inter auctores dissensio et quæ vis nominis ejus et quot genera et quæ quam multæque sint species. Quare primum intuendum est quid accipere debeamus figuram. Nam duobus modis dicitur: uno qualiscumque forma sententiæ, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis: XI. altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus. Itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, præcipere solemus variandas figuras esse vitandæ similitudinis gratia: XII. in quo ita loquimur tamquam omnis sermo habeat figuram. Itemque eadem figura dicitur "cursitare" qua "lectitare", id est eadem ratione declinari. Quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. Quo si contenti sumus, non inmerito Apollodorus, si tradenti Cæcilio credimus, incomprensibilia partis hujus præcepta existimavit. Sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum. Sic enim verum erit aliam esse orationem aschematiston, id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam eschematismenen est figuratam. Verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio: unde et figuratæ controversiæ quædam, de quibus post paulo dicam, vocantur. Ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi.
Genus ejus unum quidam putaverunt, in hoc ipso diversas opiniones secuti. Nam hi, quia verborum mutatio sensus quoque verteret, omnis figuras in verbis esse dixerunt, illi, quia verba rebus accommodarentur, omnis in sensibus. Quarum utraque manifesta cavillatio est. Nam et eadem dici solent aliter atque aliter manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiæ plures habere verborum figuras potest. Illa est enim posita in concipienda cogitatione, hæc in enuntianda, sed frequentissime cœunt, ut in hoc: "jam, jam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum -": nam oratio a judice aversa in sententia, "jam jam" et "liberum" in verbis sunt schemata.
Inter plurimos enim, quod sciam, consensum est duas ejus esse partes, dianoias, id est mentis vel sensus vel sententiarum (nam his omnibus modis dictum est), et lexeos, id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis: nam et variatur et nihil refert. Cornelius tamen Celsus adicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. Nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat colores et sententias sensus esse? Quare sicut omnem orationem, ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.
Vt vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum quæ ad mentem pertinent: quarum quidem utilitas cum magna tum multiplex in nullo non orationis opere vel clarissime lucet. Nam etsi minime videtur pertinere ad probationem qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quæ dicimus, et in animos judicum qua non observatur inrepit. Namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversæ tectæque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est: sic oratio, quæ astu caret, pondere modo et inpulsu prœliatur, simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere. Jam vero adfectus nihil magis ducit. Nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ipsius vultus ad id quod efficere tendimus compositus? Plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quædam vel decentius indicanda vel tutius.
Sed antequam quæ cuique rei figura conveniat ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam sint a quibusdam constitutæ: neque enim me movent nomina illa, quæ fingere utique Græcis promptissimum est. Ante omnia igitur illi qui totidem figuras putant quot adfectus repudiandi, non quia adfectus non sit quædam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter sed proprie nominamus, non sit simplex rei cujuscumque enuntiatio. Quapropter in dicendo irasci dolere misereri timere confidere contemnere non sunt figuræ, non magis quam suadere minari rogare excusare. Sed fallit parum diligenter intuentes quod inveniunt in omnibus iis locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt: neque enim pars una dicendi est quæ non recipere eas possit. Sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse: neque enim verebor explicandæ rei gratia frequentiorem ejusdem nominis repetitionem. Quare dabunt mihi aliquam in irascente deprecante miserante figuram; Scio: sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis sermo schema judicaretur neque ea sola quæ haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quæ essent clarissima et ad movendum auditorem valerent plurimum: quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteram subieci, ne fraudarem legentes judicio maximi auctoris.
In tertio de Oratore ita scriptum est: "In perpetua autem oratione, cum et conjunctionis levitatem et numerorum quam dixi rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum. Nam et commoratio una in re permultum movet et inlustris explanatio rerumque quasi gerantur sub aspectum pæne subiectio, quæ in exponenda re plurimum valet, ad inlustrandum id quod exponitur, et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur: XXVIII. et huic contraria sæpe percursio est et plus ad intellegendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adjuncta inlusio, a præceptis Cæsaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinens esse debebit: propositioque quid sis dicturus et ab eo quod est dictum seiunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio: XXIX. tum augendi minuendive causa veritatis supralatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiæ suæ: tum illa, quæ maxime quasi inrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quæ est periucunda cum in orationis non contentione sed sermone tractatur: XXX. deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel post quam dixeris, vel cum aliquid a te ipso reicias. Præmunitio etiam est ad id quod adgrediare, et traiectio in alium: communicatio, quæ est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio: morum ac vitæ imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, sæpe autem etiam ad commovendos: XXXI. personarum ficta inductio, vel gravissimum lumen augendi: descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem inpulsio, anteoccupatio: tum duo illa quæ maxime movent, similitudo et exemplum: digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio: XXXII. vox quædam libera atque etiam effrenatior augendi causa, iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, læsio, optatio atque exsecratio. His fere luminibus inlustrant orationem sententiæ. Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum inmutatum verbum atque deflexum, et ejusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio, et adjunctio et progressio, et ejusdem verbi crebrius positi quædam distinctio, et revocatio verbi, et illa quæ similiter desinunt aut quæ cadunt similiter aut quæ paribus paria referuntur aut quæ sunt inter se similia. Est etiam gradatio quædam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et inminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio, et permissio et rursus alia dubitatio et inprovisum quiddam, et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatum et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio et inmutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. Hæc enim sunt fere atque horum similia, vel plura etiam esse possunt, quæ sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent".
Eadem sunt in Oratore plurima, non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem: XXXVII. "Et reliqua ex conlocatione verborum quæ sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationI. Sunt enim similia illis quæ in amplo ornatu scænæ aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant. Eadem ratio est horum, quæ sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut breviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur sæpius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adjungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt, aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versum reditur, aut cum demptis conjunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid prætereuntes cur id faciamus ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel questionis, aut cum ejusdem nominis casus sæpius commutantur. Sententiarum ornamenta majora sunt: quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui putent idcirco ejus eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiæ dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias. Quas cum tu optume, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? Tantum modo notetur locus. Sic igitur dicet ille quem expetimus ut verset sæpe multis modis eadem et in una re hæreat in eademque commoretur sententia: XLII. sæpe etiam ut extenuet aliquid, sæpe ut inrideat, ut declinet a proposito deflectatque sententiam, ut proponat quid dicturus sit, ut, cum transegerit jam aliquid, definiat, ut se ipse revocet, ut quod dixerit iteret, ut argumentum ratione concludat, ut interrogando urgeat, ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat, ut contra ac dicat accipi et sentiri velit, XLIII. ut addubitet quid potius aut quo modo dicat, ut dividat in partis, ut aliquid relinquat et neglegat, ut ante præmuniat, ut in eo ipso in quo reprehendatur culpam in adversarium conferat, ut sæpe cum iis qui audiunt, XLIV. nonnumquam etiam cum adversario quasi deliberet, ut hominum mores sermonesque describat, ut muta quædam loquentia inducat, ut ab eo quod agitur avertat animos, ut sæpe in hilaritatem risumve convertat, ut ante occupet quod videat opponi, ut comparet similitudines, ut utatur exemplis, ut aliud alii tribuens dispertiat, ut interpellatorem cœrceat, ut aliquid reticere se dicat, ut denuntiet quid caveant, ut liberius quid audeat, ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando, ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur, ut a proposito declinet aliquantum, ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris. Atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur: brevitatem si res petet, sæpe etiam rem dicendo subiciet oculis, sæpe supra feret quam fieri possit: significatio sæpe erit major quam oratio, sæpe hilaritas, sæpe vitæ naturarumque imitatio. Hoc in genere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat oportet eloquentiæ magnitudo".
Ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit habet quod sequatur, nec adfirmare ausim quicquam esse melius; Sed hæc ad propositi mei rationem legat: nam mihi de iis sententiarum figuris dicere in animo est quæ ab illo simplici modo indicandi recedunt, quod idem multis doctissimis viris video placuisse. Omnia tamen illa, etiam quæ sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intellegi vere possit oratio. Nam quo modo judex doceri potest si desit inlustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiæ suæ, rationis apta conclusio, præmunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis cœrcitio, contentio, purgatio, læsio? Quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? Quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est emphasin, et supralationem veritatis et traiectionem, hæc altera extenuationem et deprecationem. Qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? Vel illi mitiores nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem inpulsione? Quæ delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traicere, quæ relinquenda, quæ contemnenda sint judicare? Motus est in his orationis atque actus, quibus detractis jacet et velut agitante corpus spiritu caret. Quæ cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant. Verum ea plerumque recta sunt, nec se fingunt sed confitentur. Admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.
Quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? Nam utroque utimur indifferenter, quamquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. At ea res, utrocumque dicitur modo, etiam multiplex habet schema: incipiamus enim ab iis quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus. Simplex est sic rogare:
"Sed vos qui tandem? Quibus aut venistis ab oris?": figuratum autem quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi: "quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat?" Et "quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?" Et "patere tua consilia non sentis?" Et totus denique hic locus. Quanto enim magis ardet quam si diceretur "diu abuteris patientia nostra", et "patent tua consilia". Interrogamus etiam quod negari non possit: "dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula?" Aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus: "quo modo? Qui fieri potest?" Aut invidiæ gratia, ut Medea apud Senecam: "quas peti terras jubes?" IX. aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium "heu quæ me tellus", inquit, "quæ me æquora possunt accipere?" Aut instandi et auferendæ dissimulationis, ut Asinius: "Audisne? Furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprendimus". Totum hoc plenum est varietatis: nam et indignationi convenit: "et quisquam numen Junonis adoret?" Et admirationi: "quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames?" Est interim acrius imperandi genus: "non arma expedient totaque ex urbe sequentur?" Et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum: "quid igitur faciam?" Est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum, rogatus an ab reo fustibus vapulasset, "innocens", inquit: tum declinandi, quod est frequentissimum: "quæro an occideris hominem", respondetur "latronem": "an fundum occupaveris", respondetur "meum", ut confessionem præcedat defensio: XIII. ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti "non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis?" Occurritur: "an mihi cantando victus non redderet ille?" XIV. cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco: nam serio si fiat, pro confessione est. Ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratæ vices, ut Cicero pro Ligario: "Apud quem igitur hoc dico? Apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicæ reddidit". Aliter pro Cælio ficta interrogatione: "dicet aliquis: hæc igitur est tua disciplina? Sic tu instituis adulescentis?" Et totus locus. Deinde: "ego, si qui, judices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiæ fuit", et cetera. Cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum, sed statim subicere: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas". Quod schema quidam "per suggestionem" vocant. Fit et comparatione: "uter igitur facilius suæ sententiæ rationem redderet?" Et alis modis tum brevius tum latius, tum de una re tum de pluribus.
Mire vero in causis valet præsumptio, quæ prolempsis dicitur, cum id quod obici potest occupamus. Id neque in aliis partibus rarum est et præcipue prohœmio convenit. Sed quamquam generis unius diversas species habet. Est enim quædam præmunitio, qualis Ciceronis contra Q. Cæcilium quod ad accusandum descendat qui semper defenderit: quædam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur quod pecuniam regi crediderit: quædam prædictio, ut "dicam enim non augendi criminis gratia": quædam emendatio, ut "rogo ignoscatis mihi, si longius sum evectus": frequentissima præparatio, cum pluribus verbis vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus dici solet. Verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel præsumptione: "quamquam illa non pœna sed prohibitio sceleris fuit", aut reprehensione: "cives, inquam, si hoc eos nomine appellari fas est".
Adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio, cum simulamus quærere nos unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit. Cujus modi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: "Equidem, quod ad me attinet, quo me vertam nescio. Negem fuisse infamiam illam judicii corrupti?" Et cetera. Hoc etiam in præteritum valet: nam et dubitasse nos fingimus.
A quo schemate non procul abest illa quæ dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: "nescit trepida quid liceat feminæ, quid coniugem deceat: forte vos in illa solitudine obvios casus miseræ mulieri optulit: tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis?" XXI. aut cum judicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: "quid suadetis?" Et "vos interrogo" et "quid tandem fieri oportuit?" Ut Cato: "cedo, si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis?" Et alibi: "communem rem agi putatote ac vos huic rei præpositos esse". Sed non numquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero: "quid deinde? Quid censetis? Furtum fortasse aut prædam aliquam?" Deinde, cum diu suspendisset judicum animos, subiecit quod multo esset improbius. Hoc Celsus sustentationem vocat. Est autem duplex: nam et contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. Sed quia non tantum per communicationem fieri solet, paradoxon, alii nominarunt, id est inopinatum. Illis non accedo qui schema esse existimant etiam si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio: "numquam fore credidi, judices, ut reo Scauro ne quid in ejus judicio gratia valeret precarer". Pæne idem fons est illius quam "permissionem" vocant qui communicationis, cum aliqua ipsis judicibus relinquimus æstimanda, aliqua nonnumquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio: "perfrica frontem et dic te digniorem qui prætor fieres quam Catonem".
Quæ vero sunt augendis adfectibus accommodatæ figuræ constant maxime simulatione. Namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare quæque sunt similia his fingimus. Vnde sunt illa: "liberatus sum, respiravi", et "bene habet", et "quæ amentia est hæc?" Et "o tempora, o mores!" Et "miserum me! Consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori hæret dolor", et "magnæ nunc hiscite terræ". Quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. Hæc quotiens vera sunt, non sunt in ea forma de qua nunc loquimur: adsimulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. Quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Græci parrhesian. Quid enim minus figuratum quam vera libertas? Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. Nam Cicero cum dicit pro Ligario: "suscepto bello, Cæsar, gesto jam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac voluntate mea ad ea arma profectus sum quæ erant sumpta contra te", non solum ad utilitatem Ligari respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest. In illa vero sententia: "quid autem aliud egimus, tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?" Admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur cujus mala fuerat.
Illa adhuc audaciora et majorum, ut Cicero existimat, laterum, fictiones personarum, quæ prosopopoiiai dicuntur: mire namque cum variant orationem tum excitant. His et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent si ea locutos finxerimus quæ cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus. Quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est. Vrbes etiam populique vocem accipiunt. Ac sunt quidam qui has demum prosopopoiias dicant in quibus et corpora et verba fingimus: sermones hominum adsimulatos dicere dialogous malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem. Ego jam recepto more utrumque eodem modo appellavi: nam certe sermo fingi non potest ut non personæ sermo fingatur. Sed in iis quæ natura non permittit hoc modo mollior fit figura: "etenim si mecum patria mea, quæ mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur: Marce tulli, quid agis"? Illud audacius genus: "quæ tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: nullum jam aliquot annis facinus extitit nisi per te". Commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum personarum vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut judicibus non accidere miramur: qualia sunt "videtur mihi" et "nonne videtur tibi?" Sed magna quædam vis eloquentiæ desideratur. Falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt. Vt dicta autem quædam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: "mater mea, quæ mihi cum carissima tum dulcissima fuit, quæque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit" et reliqua, deinde "exheres esto". Hæc cum per se figura est, tum duplicatur quotiens, sicut in hac causa, ad imitationem alterius scripturæ componitur. Nam contra recitabatur testamentum: "P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro ejus animi in me summa voluntate", et adjectis deinceps aliis "heres esto": incipit esse quodam modo parode, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur. Sed formas quoque fingimus sæpe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem, quem ad modum a Xenophonte traditur, Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit, Ennius. Est et incerta persona ficta oratio: "hic aliquis" et "dicat aliquis". Est et jactus sine persona sermo: "hic Dolopum manus, hic sævus tendebat Achilles". Quod fit mixtura figurarum, cum prosopopoiiai accedit illa quæ est orationis per detractionem: detractum est enim quis diceret. Vertitur interim prosopopoiia in speciem narrandi. Vnde apud historicos reperiuntur obliquæ adlocutiones, ut in Titi Livi primo statim: "urbes quoque ut cetera ex infimo nasci, deinde, quas sua virtus ac di juvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere".
Aversus quoque a judice sermo, qui dicitur apostrophe, mire movet, sive adversarios invadimus: "quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica?" Sive ad invocationem aliquam convertimur: "vos enim jam ego, Albani tumuli atque luci", sive ad invidiosam inplorationem: "o leges Porciæ legesque Semproniæ! Sed illa quoque vocatur aversio quæ a proposita quæstione abducit audientem: "non ego cum Danais Trojanam excindere gentem Aulide juravi". Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut majus aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prohœmium pro Cælio.
Illa vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet cum res non gesta indicatur sed ut sit gesta ostenditur, nec universa sed per partis: quem locum proximo libro subiecimus evidentiæ. Et Celsus hoc nomen isti figuræ dedit: ab aliis hypotyposis dicitur, proposita quædam forma rerum ita expressa verbis ut cerni potius videantur quam audiri: "ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat". Nec solum quæ facta sint aut fiant sed etiam quæ futura sint aut futura fuerint imaginamur. Mire tractat hoc Cicero pro Milone, quæ facturus fuerit Clodius si præturam invasisset. Sed hæc quidem tralatio temporum, quæ proprie metastasis dicitur, in diatyposi verecundior apud priores fuit (præponebant enim talia: "credite vos intueri", ut Cicero: "hæc, quæ non vidistis oculis, animis cernere potestis"): XLII. novi vero et præcipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controversia, cujus summa est quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprensos occidit: "duc, sequor: accipe hanc senilem manum et quocumque vis inprime". Et post paulo: "Aspice, inquit, quod diu non credidisti. Ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo". Habet hæc figura manifestius aliquid: non enim narrari res sed agi videtur. Locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam, alii topographian dicunt.
Eironeian inveni qui dissimulationem vocaret: quo nomine quia parum totius hujus figuræ vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Græca appellatione contenti. Igitur eironeia quæ est schema ab illa quæ est tropos genere ipso nihil admodum distat (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intellegendum est), species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprendere: XLV. primum quod tropos apertior est et, quamquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat: nam et omnia circa fere recta sunt, ut illud in Catilinam: "a quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti"; In duobus demum verbis est ironia. Ergo etiam brevior est tropos. At in figura totius voluntatis fictio est, apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermonis et loci et tota interim causæ conformatio, cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis (nam ideo dictus eiron, agens imperitum et admiratorem aliorum tamquam sapientium), ut, quem ad modum allegorian facit continua metaphora, sic hoc schema faciat tropos ille contextus. Quædam vero genera hujus figuræ nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima quæ ducitur a negando, quam nonnulli antiphrasin vocant: "non agam tecum jure summo, non dicam quod forsitan optinerem", et: "quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatium possessiones datas, quid ereptas proferam?" Et: "mitto illam primam libidinis injuriam", et: "ne illa quidem testimonia recito quæ dicta sunt de sestertiis sescentis milibus", et: "possum dicere". Quibus generibus per totas interim quæstiones decurrimus, ut Cicero: "hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, hæc pluribus dicerem". Eiponeia est et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus: "i, sequere Italiam ventis", et cum ea quæ nolumus videri in adversariis esse concedimus eis. Id acrius fit cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt: "meque timoris argue tu, Drance, quando tot cædis acervos Teucrorum tua dextra dedit". Quod idem contra valet cum aut ea quæ a nobis absunt aut etiam quæ in adversarios reccidunt quasi fatemur: "me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter". Nec in personis tantum sed et in rebus versatur hæc contraria dicendi quam quæ intellegi velis ratio, ut totum pro Q. Ligario prohœmium et illæ elevationes: "videlicet, o di boni!", LI. "scilicet is superis labor est", et ille pro Oppio locus: "o amorem mirum! O benivolentiam singularem!" Non procul autem absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: "habes igitur, tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum", et concessio, cum aliquid etiam inicum videmur causæ fiducia pati: "metum virgarum navarchus nobilis nobilissimæ civitatis pretio redemit: humanum est", et pro Cluentio de invidia: "dominetur in contionibus, jaceat in judiciis": tertia consensio, ut pro eodem: "judicium esse corruptum". Hac evidentior figura est cum alicui rei adsentimur quæ est futura pro nobis, verum id accidere sine adversarii vitio non potest. Quædam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apolloni Drepanitani: "gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico". Interim augemus crimina quæ ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. Interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum inmanitatem parricidii, quamquam per se manifestam, tamen etiam vi orationis exaggerat.
Aposiopesis, quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit adfectus, vel iræ, ut "quos ego - sed motos præstat componere fluctus", vel sollicitudinis et quasi religionis: "An hujus ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule? De nostrum omnium - non audeo totum dicere" (cui simile est in prohœmio pro Ctesiphonte Demosthenis); Vel alio transeundi gratia: "Cominius autem - tametsi ignoscite mihi, judices". In quo est et illa, si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causæ videatur, digressio; Abit enim causa in laudes Cn. Pompei, idque fieri etiam sine aposiopesei potuit. Nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. Sed hæc exempli gratia sufficient: "tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est - hoc quæso, judices, diligenter attendite", et pro Milone: "et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur". Est alia non quidem reticentia, quæ sit inperfecti sermonis, sed tamen præcisa velut ante legitimum finem oratio, ut illud: "nimis urgeo, commoveri videtur adulescens", et: "quid plura? Ipsum adulescentem dicere audistis".
Imitatio morum alienorum, quæ ethopoiia vel, ut alii malunt, mimesis dicitur,jam inter leniores adfectus numerari potest: est enim posita fere in eludendo. Sed versatur et in factis et in dictis: in factis, quod est hypotyposei, vicinum, in dictis quale est apud Terentium: "Aut ego nescibam quorsum tu ires. Parvola hinc est abrepta, eduxit mater pro sua. Soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis". Sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius adseverat quam eludit: "dicebam habere eos actorem Q. Cæcilium". Sunt et illa jucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quæ simplicem quandam et non præparatam ostendendo orationem minus nos suspectos judici faciunt. Hinc est quasi pænitentia dicti, ut pro Cælio: "sed quid ego ita gravem personam introduxi?" Et quibus utimur vulgo: "inprudens incidi"; Vel cum quærere nos quid dicamus fingimus: "quid relicum est?" Et: "num quid omisi?" Et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: "unum etiam mihi relicum ejus modi crimen est", et "aliud ex alio succurrit mihi" - unde etiam venusti transitus fiunt (non quia transitus ipse sit schema), ut Cicero narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo jusserat, velut hoc in memoriam inductus adjecit: LXI. "Hoc modo me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse?"; Et cum aliqua velut ignoramus: "Sed earum rerum artificem quem? - quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant". Quod quidem non in hoc tantum valet; Quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur ne, cum morbum in signis atque tabulis obiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. Et Demosthenes jurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit ut minore invidia cladis apud Chæroneam acceptæ laboret. Faciunt illa quoque jucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam judicis et reposcere quæ deposueris et iterare quædam schemate aliquo (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. Gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis præstat in quod se velut novum intendant.
Est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium: "non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more feræ"; Quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit ejus adfectus ut sine thalamis vitam non hominum putet sed ferarum. Aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur: "o dixit, felicem coniuge matrem!"
LXV. huic vel confinis vel eadem est qua nunc utimur plurimum. Jam enim ad id genus quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in eironeiai, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. Quod, ut supra ostendi, jam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiæ figuratæ dicuntur. Ejus triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis quam si relatio sit recta delectat.
Ex his quod est primum frequens in scholis est. Nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capital est obicere ante acta, ut quod in foro non expedit illic nec liceat; Sed schematum condicio non eadem est: quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intellegi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur; LXVIII. quod si ambiguitate sententiæ possit eludi, nemo non illi furto favet. Vera negotia numquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem, sed aliam huic similem verum multo ad agendum difficiliorem, cum personæ potentes obstant sine quarum reprensione teneri causa non possit. Ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest quo modo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. Ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intellegatur sive non intellegatur. Sed licet modum adhibere, in primis ne sint manifestæ. Non erunt autem si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru: "duxi uxorem quæ patri placuit"; Aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia in qua infamis amore filiæ virginis pater raptam eam interrogat a quo vitiata sit: LXX. "Quis te, inquit, rapuit? LXXI. tu, pater, nescis?" Res ipsæ perducant judicem ad suspicionem, et amoliamur cetera ut hoc solum supersit: in quo multum etiam adfectus juvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. Sic enim fiet ut judex quærat illud nescio quid ipse quod fortasse non crederet si audiret, et ei quod a se inventum existimat credat. Sed ne si optimæ quidem sint esse debent frequentes. Nam densitate ipsa figuræ aperiuntur, nec offensæ minus habent sed auctoritatis. Nec pudor videtur quod non palam obicias, sed diffidentia. In summa sic maxime judex credit figuris si nos putat nolle dicere. Equidem et in personas incidi tales, et in rem quoque, quod est magis rarum, quæ optineri nisi hac arte non posset. Ream tuebar quæ subiecisse dicebatur mariti testamentum: et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse, et verum erat. Nam, quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent. Et caput quidem tueri facile erat si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. Ita ergo fuit nobis agendum ut judices illud intellegerent factum, delatores non possent adprendere ut dictum, et contigit utrumque. Quod non inservissem veritus opinionem jactantiæ nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum. Quædam etiam quæ probare non possis figura potius spargenda sunt. Hæret enim nonnumquam telum illud occultum, et hoc ipso quod non apparet eximi non potest: at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.
LXXVI. cum autem obstat nobis personæ reverentia, quod secundum posuimus genus, tanto cautius dicendum est quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. Hic vero tegere nos judex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat cœrcere. Nam quo minus aut ipsi in quos dicimus aut judices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam si velle nos credant? Aut quid interest quo modo dicatur cum et res et animus intellegitur? Quid dicendo denique proficimus nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? Atqui præcipue prima quibus præcipere cœperam tempora hoc vitio laborarunt: dicebant enim libenter tales controversias. Quæ difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores. Nam rectum genus adprobari nisi maximis viribus non potest: hæc deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant - cum hæc quæ adfectatur ratio sententiarum non procul a ratione jocandi abhorreat. Adiuvat etiam quod auditor gaudet intellegere et favet ingenio suo et alio dicente se laudat. Itaque non solum si persona obstaret rectæ orationi, quo in genere sæpius modo quam figuris opus est, decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam ubi inutiles ac nefariæ essent, ut si pater qui infamem in matre filium secreto occidisset reus malæ tractationis jacularetur in uxorem obliquis sententiis. Nam quid impurius quam retinuisse talem? Quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione quod diluendum est? At si judicum sumerent animum, scirent quam ejus modi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus cum in parentis abominanda crimina spargentur.
Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus: nam et in his educatur orator, et in eo quo modo declametur positum est etiam quo modo agatur. Dicendum ergo de iis quoque in quibus non asperas figuras sed palam contrarias causæ plerique fecerunt: "Tyrannidis adfectatæ damnatus torqueatur ut conscios indicet: accusator ejus optet quod volet. Patrem quidam dammavit, optat ne is torqueatur: pater ei contra dicit". Nemo se tenuit agens pro patre quin figuras in filium faceret, tamquam illum conscium in tormentis nominaturus. Quo quid stultius? Nam cum hoc judices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur. "At credibile est hoc eum velle". Fortasse: dissimulet ergo, ut efficiat. LXXXIII. "Sed nobis, declamatoribus dico, quid proderit hoc intellexisse nisi dixerimus?" Ergo, si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? Quid si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel, quod ego maxime sequerer, ut se in tormentis innocentem esse pertendat? Quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus: "patrocinium hoc voluit qui controversiam finxit". Fortasse enim noluit, sed esto voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? At ego in causis agendis frequenter non puto intuendum quid litigator velit. Est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere, aliud velle, præcipue cum in themate est aliquem ut sibi mori liceat postulare, ut in illa controversia: "Qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat ut militia vacaret e lege, quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. Filius, qui fortiter eodem prœlio fecerat, incolumitatem ejus optat: contra dicit pater". Non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere. Equidem rideo, quod ipsi sic timent tamquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque quas habet factus ex viro forti desertor. Sed de una controversia loqui supervacuum est: ego in universum neque oratoris puto esse umquam prævaricari, neque litem intellego in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat. Non tamen nego esse controversias hujus modi figuratas, ut est illa: "reus parricidii quod fratrem occidisset damnatu iri videbatur: pater pro testimonio dixit eum se jubente fecisse; Absolutum abdicat". Nam neque in totum filio parcit, nec quod priore judicio adfirmavit mutare palam potest, et, ut non durat ultra pœnam abdicationis, ita abdicat tamen: et alioqui figura in patrem plus facit quam licet, in filium minus. Vt autem nemo contra id quod vult dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit: quo modo ille abdicatus, qui a patre ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult. XC. Est latens et illa significatio qua, cum jus asperius petitur a judice, fit ei tamen spes aliqua clementiæ non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: "raptor nisi intra tricesimum diem et raptæ patrem et suum exoraverit pereat: qui exorato raptæ patre suum non exorat agit cum eo dementiæ": XCI. nam si promittat hic pater, lis tollitur: si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se judicem avertat. Latro igitur optime: "Occides ergo? - Si potero". Remissius et pro suo ingenio pater Gallio: "dura, anime, dura: here fortior fuisti". XCII. Confinia sunt his celebrata apud Græcos schemata, per quæ res asperas mollius significant. Nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere ut relinquerent; Et qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat ita declinavit victoriis utendum esse. Totum autem allegoriæ simile est aliud dicere, aliud intellegi velle. Quæsitum etiam est quo modo responderi contra figuras oporteret.
XCIII. Et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. Idque sane frequentissime faciendum est: aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quæstio in eo consistit quod figuræ petunt. At cum maledicta sunt tantum, et non intellegere interim bonæ conscientiæ est. XCIV. Atque etiam si fuerint crebriores figuræ quam ut dissimulari possint, postulandum est ut nescio quid illud quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id judices non is modo intellegant sed etiam credant. XCV. Vtilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est) qui, cum esset contra eum dictum "jura per patris tui cineres", paratum se esse respondit, et judex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli: ut protinus etiam præceptum sit ejus modi figuris utendum temere non esse.
XCVI. Tertium est genus in quo sola melius dicendi petitur occasio ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. Tale est illud quo idem utitur in Clodium: "quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur". XCVII. Eironeia quoque in hoc genere materiæ frequentissima est. Sed eruditissimum longe si per aliam rem alia indicetur, ut cum adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor: "mihi in te dicere non licet: tu in me dic, et potes; Nuper te volui occidere". XCVIII. Frequens illud est nec magno opere captandum, quod petitur a jure jurando, ut pro exheredato: "ita mihi contingat herede filio mori". Nam et in totum jurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter non patronorum hoc esse sed testium. Nec meretur fidem qui sententiolæ gratia jurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi. XCIX. Levissimum autem longe genus ex verbo, etiam si est apud Ciceronem in Clodiam: "præsertim quam omnes amicam omnium potius quam cujusquam inimicam putaverunt".
C. Comparationem equidem video figuram non esse, cum sit interim probationis, interim etiam causæ genus; Et si talis ejus forma qualis est pro Murena: "vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo contendit mature cum exercitu perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat" et cetera, nescio an orationis potius quam sententiæ sit. CI. Id enim solum mutatur, quod non universa universis sed singula singulis opponuntur. Et Celsus tamen et non neglegens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque antitheton vocat.
CII. Præter illa vero quæ Cicero inter lumina posuit sententiarum multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cujus quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata: CIII. consummationem, quam Græcus diallagen vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur: consequens (ille epakolouthesin) de quo nos in argumentis diximus: collectionem, qui apud illum est syllogismos: minas, id est kataplexin: exhortationem, paraineticon. Quorum nihil non rectum est nisi cum aliquam ex iis de quibus locuti sumus figuram accipit. CIV. Præter hæc Celsus excludere, adseverare, detrectare, excitare judicem, proverbiis uti et versibus et joco, et invidia et invocatione intendere crimen, quod est deinosis, adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere figuras putat. CV. Partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est ut idem valeant quæ videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem, quod est in parte finitionis. CVI. Rutilius sive Gorgias anankaion, anamnesin, anthypophoran, antirrhesin, parauxesin, proekthesin (quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit), enantioteta (unde sint enthymemata kat'enantiosin), metalempsin etiam, quo statu Hermagoras utitur. CVII. Visellius quamquam paucissimas faciat figuras, epicheirema tamen, quod commentum vocat, et rationem appellans epicheirema inter eas habet. Quod quidem recipit quodam modo et Celsus: nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adicit et sententiam. Invenio qui adgregent his diaskevas, apagoreuseis, paradiegeseis. Sed ut hæc non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, ejusdem tamen naturæ cujus sunt ea de quibus dictum est.
Verborum vero figuræ et mutatæ sunt semper et utcumque valuit consuetudo mutantur. Itaque, si anticum sermonem nostro comparemus, pæne jam quidquid loquimur figura est, ut "hac re invidere", non, ut omnes veteres et Cicero præcipue, "hanc rem", et "incumbere illi", non "in illum", et "plenum vino", non "vini", et "huic", non "hunc adulari" jam dicitur et mille alia, utinamque non pejora vincant. Verum schemata lexeos duorum sunt generum: alterum loquendi rationem novat, alterum maxime conlocatione exquisitum est. Quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum, hoc rhetoricum magis dicere.
Prius fit isdem generibus quibus vitia: esset enim omne ejusmodi schema vitium si non peteretur sed accideret. Verum auctoritate vetustate consuetudine plerumque defenditur, sæpe etiam ratione quadam. Ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est si habet probabile aliquid quod sequatur. Vna tamen in re maxime utilis, ut et cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat. Quod si quis parce et cum res poscet utetur, velut adsperso quodam condimento jucundior erit: at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. Quamquam sunt quædam figuræ ita receptæ ut pæne jam hoc ipsum nomen effugerint: quæ etiam si fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient. Nam secretæ et extra vulgarem usum positæ ideoque magis notabiles ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti, sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
Fiunt ergo et circa genus figuræ in nominibus, nam et "oculis capti talpæ" et "timidi dammæ" dicuntur a Vergilio, sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est: et in verbis, ut "fabricatus est gladium" et "inimicum pœnitus es". Quod minus mirum est quia in natura verborum est et quæ facimus patiendi modo sæpe dicere, ut "arbitror", "suspicor", et contra faciendi quæ patimur, ut "vapulo": ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur luxuriat, fluctuatur fluctuat, adsentior adsentio. Est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur: "gladio pugnacissima gens Romani" (gens enim ex multis), vel ex diverso: "qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est": ex illis enim "qui non risere" hic quem non dignata * in satura: IX. "et nostrum istud vivere triste aspexi," cum infinito verbo sit usus pro appellatione: nostram enim vitam vult intellegi. Vtimur et verbo pro participio: "magnum dat ferre talentum," tamquam "ferendum", et participio pro verbo: "volo datum". Interim etiam dubitari potest cui vitio simile sit schema, ut in hoc: "virtus est vitium fugere": aut enim partis orationis mutat ex illo "virtus est fuga vitiorum", aut casus ex illo "virtutis est vitium fugere", multo tamen hoc utroque excitatius. Junguntur interim schemata: "Sthenelus sciens pugnæ": est enim "scitus pugnandi". Transferuntur et tempora: "Timarchides negat esse ei periculum a securi" (præsens enim pro præterito positum est) et status: "hoc Ithacus velit": et, ne morer, per omnia genera per quæ fit solœcismus.
Hæc quoque est quam heteroiosin vocant, cui non dissimilis exallage dicitur, ut apud Sallustium "neque ea res falsum me habuit" et "duci probare". Ex quibus fere præter novitatem brevitas etiam peti solet. Vnde eo usque processum est ut "non pæniturum" pro non acturo pænitentiam et "visuros" ad videndum missos idem auctor dixerit. Quæ ille quidem fecerit schemata: an idem vocari possint videndum, quia recepta sunt. Nam in receptis etiam vulgo auctore contenti sumus, ut jam evaluit "rebus agentibus", quod Pollio in Labieno damnat, et "contumeliam fecit", quod a Cicerone reprehendi notum est: "adfici" enim "contumelia" dicebant. Alia commendatio vetustatis, cujus amator unice Vergilius fuit: "vel cum se pavidum contra mea jurgia jactat"; "Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci audierat". Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima. Illud et in consuetudine remansit "enimvero". His amplius apud eundem: "nam quis te, juvenum confidentissime", quo sermonis initium fit; Et "tam magis illa tremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnæ". Quod est versum ex illo: "quam magis ærumna urget, tam magis ad malefaciendum viget". Pleni talibus antiqui sunt. Initio Eunuchi Terentius "quid igitur faciam?" Inquit. Alius: "ain tandem leno?" Catullus in epithalamio: "dum innupta manet, dum cara suis est", cum prius "dum" significet "quoad", sequens "usque eo". Ex Græco vero tralata vel Sallusti plurima, quale est: vulgus "amat fieri", vel Horati, nam id maxime probat: "nec ciceris nec longæ invidit avenæ", vel Vergili: "Tyrrhenum navigat æquor", et jam vulgatum actis quoque: "saucius pectus". Ex eadem parte figurarum (priore dico) et adjectio est illa quæ videri potest supervacua, sed non sine gratia est: "nam neque Parnasi vobis juga, nam neque Pindi" (potest enim deesse alterum "nam"): et apud Horatium illud: "Fabriciumque, hunc et intonsis curium capillis"; Et detractiones quæ in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram: "accede ad ignem, jam calesces plus satis": "plus" enim "quam satis" est. Nam de altera quæ * detractione pluribus dicendum est. Vtimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet. Duo inter se comparativa committimus: "si te, Catilina, comprehendi, si interfici jussero, credo erit verendum mihi ne potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat". XX. sunt et illa non similia solœcismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quæ et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: "sed nos inmensum spatiis confecimus æquor", et de pluribus singulariter: "haud secus ac patriis acer Romanus in armis". Specie diversa sed genere eadem et hæc sunt: "neve tibi ad solem vergant vineta cadentem"; "Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos, neu dorso nemoris libeat jacuisse per herbas": non enim nescio cui alii prius, nec postea sibi uni, sed omnibus præcipit. Et de nobis loquimur tamquam de aliis: "dicit Servius, negat tullius". Et nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. Vtriusque rei exemplum pro Cæcina. Pisonem, adversæ partis advocatum, adloquens Cicero dicit: "restituisse te dixti: nego me ex edicto prætoris restitutum esse": verum enim est illud: "restituisse" Æbutius dixit, "nego me" Cæcina ex edicto prætoris restitutum esse: et ipsum "dixti", excussa syllaba, figura in verbo. Illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Græci parenthesin sive paremptosin vocant, cum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: "ego cum te (mecum enim sæpissime loquitur) patriæ reddidissem": cui adiciunt hyperbaton qui id inter tropos esse noluerunt: XXIV. alterum quod est ei figuræ sententiarum quæ apostrophe dicitur simile, sed non sensum mutat verum formam eloquendi: "Decios Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Cæsar". Acutius adhuc in Polydoro: XXV. "Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis auri sacra fames?" Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, metabasin vocant, quam et aliter fieri putant: "quid loquar? Aut ubi sum?" Conjunxit autem parenthesin et apostrophen Vergilius illo loco: "haud procul inde citæ Mettum in diversa quadrigæ distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!) Raptabatque viri mendacis viscera tullus". Hæc schemata, aut his similia quæ erunt per mutationem adjectionem detractionem ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse jucundus est. Quod continget si neque supra modum multæ fuerint nec ejusdem generis aut junctæ aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit. Illud est acrius genus quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus tum gratiam tum etiam vires accommodat. Ex quibus primum sit quod fit adjectione. Plura sunt genera. Nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut "occidi, occidi non Spurium Mælium" (alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat), vel miserandi, ut "a Corydon, Corydon". Quæ eadem figura nonnumquam per ironian ad elevandum convertitur. Similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: "bona Cn. Pompei - miserum me! Consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori hæret dolor - bona, inquam, Cn. Pompei acerbissimæ voci subiecta præconis"; "Vivis, et vivis non ad deponendam sed ad confirmandam audaciam". Et ab isdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: "nihilne te nocturnum præsidium Palatii, nihil urbis vigiliæ, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt?" Et in isdem desinunt: "Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius". Quamquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cujus et initia inter se et rursus inter se fines idem sunt ("quis" et "quis", "Appius" et "Appius") - quale est: "Qui sunt qui fœdera sæpe ruperunt? Carthaginienses. Qui sunt qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. Qui sunt qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. Qui sunt qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses". Etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo hujus modi esse loci potius dixi: "vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat: tu actionem instituis, ille aciem instruit: tu caves ne consultores tui, ire ne urbes aut castra capiantur". Sed hac gratia non fuit contentus orator; Vertit in contrarium eandem figuram: "ille tenet et scit ut hostium copiæ, tu ut aquæ pluviæ arceantur: ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis". Possunt media quoque respondere vel primis, ut "te nemus Angitiæ, vitrea te fucinus unda," vel ultimis, ut: "hæc navis onusta præda Siciliensi, cum et ipsa esset ex præda". Nec quisquam dubitabit idem fieri posse iteratis utrimque mediis. Respondent primis et ultima: "multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi". Est et illud repetendi genus quod semel proposita iterat et dividit: "Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus ævo jam gravior, Pelias et vulnere tardus Vlixei". Epanodos dicitur Græce, nostri regressionem vocant. Nec solum in eodem sensu sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: "principum dignitas erat pæne par, non par fortasse eorum qui sequebantur". Interim variatur casibus hæc et generibus retractatio: "magnus est dicendi labor, magna res". Est et apud Rutilium longa periodois, sed hæc initia sententiarum sunt: "Pater hic tuus? Patrem nunc appellas? Patris tui filius es?" Fit casibus modo hoc schema (quod polyptoton vocant), constat et aliis etiam modis, ut pro Cluentio: "Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? Per quem porro datum? Vnde sumptum? Quæ porro interceptio poculi? Cur non de integro autem datum?" Hanc rerum conjunctam diversitatem Cæcilius metabolen vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: "illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi judicaverunt, cum illo nemo rationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit", et deinceps adhuc multa. Vt hæc in unum congeruntur, ita contra illa dispersa sunt, quæ a Cicerone "dissupata" dici puto: "hic segetes, illic veniunt felicius uvæ, arborei fetus alibi", et deinceps. Illa vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primo verbo longum post intervallum redditum est ultimum, et media primis et mediis ultima congruunt: "vestrum jam hic factum deprehenditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum". Hanc frequentiorem repetitionem ploken vocant, quæ fit et permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistula ad Brutum: "ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. Pompeium, et ego ergo cum redierim", et in isdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum, ut apud Persium: XLII. "usque adeone scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?" Et apud Ciceronem: "+neque enim poterat indicio et his damnatis qui indicabantur". Sed sensus quoque toti quem ad modum cœperunt desinunt: "Venit ex Asia. Hoc ipsum quam novum! Tribunus plebis venit ex Asia". In eadem tamen perihodo et verbum ultimum primo refertur, tertium jam sermone, adjectum est enim: "verumtamen venit". Interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: "Quid Cleomenes facere potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso. Quid, inquam, facere Cleomenes potuit?" Prioris etiam sententiæ verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetæ sæpius: "Pierides, vos hæc facietis maxima Gallo, Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas", sed ne oratores quidem raro: "hic tamen vivit: vivit? Immo vero etiam in senatum venit". Aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulæ sententiarum aliis sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. Initia hoc modo: "dediderim periculis omnibus, optulerim insidiis, obiecerim invidiæ". Rursus clausulæ ibidem statim: "vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos judicastis". Hoc alii synonymian, alii diiunctionem vocant, utrumque, etiam si est diversum, recte: nam est nominum idem significantium separatio. Congregantur quoque verba idem significantia: "quæ cum ita sint, Catilina, perge quo cœpisti, egredere aliquando ex urbe: patent portæ, proficiscere". Et in eundem alio libro: "abiit excessit erupit evasit". Hoc Cæcilio pleonasmos videtur, id est abundans super necessitatem oratio, sicut illa: "vidi oculos ante ipse meos": in illo enim "vidi" inest "ipse". Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adjectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam, sicut hic, virtus: "vidi", "ipse", "ante oculos" totidem sunt adfectus. XLVII. cur tamen hæc proprie nomine tali notarit non video: nam et geminatio et repetitio et qualiscumque adjectio pleonasmos videri potest. Nec verba modo sed sensus quoque idem facientes acervantur: "perturbatio istum mentis et quædam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitaverunt".
Congeruntur et diversa: "Mulier, tyranni sæva crudelitas, patris amor, ira præceps, temeritatis dementia". Et apud Ovidium: "sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quæ visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis". XLIX. inveni qui et hoc ploken vocaret: cui non adsentior, cum sit unius figuræ. Mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum diallagen vocant: "quæro ab inimicis, sintne hæc investigata comperta id est patefacta sublata delata extincta per me?" Et "investigata comperta id est patefacta" aliud ostendunt, "sublata delata extincta": sunt inter se similia, sed non etiam prioribus. Et hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quæ quia conjunctionibus caret dissolutio vocatur, apta cum quid instantius dicimus: nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: "qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci jussi: senatum si interposui", et totus hic locus talis est. Hoc genus et brachylogian vocant, quæ potest esse copulata dissoluto. Contrarium ut est schema quod conjunctionibus abundat: illud asyndeton, hoc polysyndeton dicitur. Sed hoc est vel isdem sæpius repetitis, ut "tectumque laremque armaque Amyclæumque canem Cressamque pharetram", vel diversis: LII. "arma virumque - multum ille et terris - multa quoque". Adverbia quoque et pronomina variantur: "hic illum vidi juvenem - bis senos cui nostra dies - hic mihi responsum primus dedit ire petenti". Sed utrumque horum acervatio est aut juncta aut dissoluta. Omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit: fons quidem unus, qui acriora facit et instantiora quæ dicimus et vim quandam præ se ferentia velut sæpius erumpentis adfectus.
Gradatio, quæ dicitur climax, apertiorem habet artem et magis adfectatam, ideoque esse rarior debet. Est autem ipsa quoque adjectionis: repetit enim quæ dicta sunt, et priusquam ad aliud descendat in prioribus resistit. Cujus exemplum ex Græco notissimo transferatur: "non enim dixi quidem hæc, sed non scripsi, nec scripsi quidem, sed non obii legationem, nec obii quidem legationem, sed non persuasi Thebanis". Sunt tamen tradita et Latina: "Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria æmulos comparavit". Et Calvi: "non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiæ legis, neque Plautiæ legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum". Est invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Jove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: "Jove propagatus est, ut perhibent, Tantalus, ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus, qui nostrum porro propagat genus". At quæ per detractionem fiunt figuræ, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt: quarum una est ea quam libro proximo in figuras ex synekdochei distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intellegitur, ut Cælius in Antonium: "stupere gaudio Græcus": simul enim auditur "cœpit"; Cicero ad Brutum: "Sermo nullus scilicet nisi de te; Quid enim potius? Tum Flavius, cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi". LIX. cui similia sunt illa meo quidem judicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: "novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles Nymphæ risere, sacello". Hanc quidam aposiopesin putant, frustra: nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratum: quod si aposiopesis est, nihil non in quo deest aliquid idem appellabitur. Ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, in quo res quæcumque relinquitur intellegenda, ut ea quæ in epistulis Cicero: "data Lupercalibus, quo die Antonius Cæsari". Non enim opticuit: lusit, quia nihil aliud intellegi poterat quam hoc: "diadema imposuit". Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum est, cui conjunctiones eximuntur. Tertia, quæ dicitur epezeugmenon, in qua unum ad verbum plures sententiæ referuntur, quarum unaquæque desiderasset illud si sola poneretur. Id accidit aut præposito verbo ad quod reliqua respiciant: "vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia", aut inlato quo plura cluduntur: "neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit". Medium quoque potest esse quod et prioribus et sequentibus sufficiat: jungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque "filios" dicimus, et singularia pluralibus miscet. Sed hæc adeo sunt vulgaria ut sibi artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, quo diversa sermonis forma conjungitur: "sociis tunc arma capessant edico, et dira bellum cum gente gerendum". Quamvis enim pars bello posterior participio insistat, utrique convenit illud "edico". Non utique detractionis gratia factam conjunctionem synoikeiosin vocant, quæ duas res diversas colligat: "tam deest avaro quod habet quam quod non habet". LXV. huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen paradiastolen, qua similia discernuntur: "cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente fortem, pro inliberali diligentem". Quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. Cui contraria est ea qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: "brevis esse laboro, obscurus fio" et quæ secuntur.
Tertium est genus figurarum quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. Hinc est paronomasia quæ dicitur adnominatio. Ea non uno modo fieri solet: ex vicinia quadam prædicti nominis ducta, casibus declinatis, ut Domitius Afer pro Cloatilla: "mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix," et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: LXVII. "quando homo hostis, homo". Quibus exemplis sum in aliud usus, sed in uno phasis est geminatio. Paronomasiai contrarium est quod eodem verbo quasi falsum arguitur: "quæ lex privatis hominibus esse lex non videbatur". LXVIII. cui confinis est quæ antanaklasis dicitur, ejusdem verbi contraria significatio. Cum Proculeius quereretur de filio quod is mortem suam exspectaret, et ille dixisset "se vero non exspectare", "immo", inquit, "rogo exspectes". Non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur cum supplicio adficiendum dicas quem supplicatione dignum judicaris. Aliter quoque voces aut eædem aut diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatæ: quod etiam in jocis frigidum equidem tradi inter præcepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono: "amari jucundum est, si curetur ne quid insit amari", "avium dulcedo ad avium ducit", et apud Ovidium ludentem: LXX. "cur ego non dicam, furia, te furiam?" Cornificius hanc traductionem vocat, videlicet alterius intellectus ad alterum. Sed elegantius quod est positum in distinguenda rei proprietate: "hanc rei publicæ pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse"; Et quæ præpositionibus in contrarium mutantur: "non emissus ex urbe, sed inmissus in urbem esse videatur". Melius atque acrius quod cum figura jucundum est, tum etiam sensu valet: "emit morte inmortalitatem". Illa leviora: "non Pisonum sed pistorum" et "ex oratore arator". Pessimum vero: "ne patres conscripti videantur circumscripti". Raro evenit, sed vehementer venit sic contigit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem eo verbo non dissona accipit. Et cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? Pater meus contra eum qui se legationi inmoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat: "non exigo uti inmoriaris legationi: inmorare". Nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus jucunde consonat vox, præsertim non captata sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit. Magnæ veteribus curæ fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis adquirere. Gorgias in hoc inmodicus: copiosus, ætate utique prima, Isocrates fuit. Delectatus est his etiam M. tullius, verum et modum adhibuit non ingratæ nisi copia redundet voluptati, et rem alioqui levem sententiarum pondere implevit. Nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acris incidit sensus innatam gratiam videtur habere, non arcessitam.
Similium fere quadruplex ratio est. Nam est primum quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quæritur, ut "puppesque tuæ pubesque tuorum", et: "sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma", et: "non enim tam spes laudanda quam res est", aut certe par et extremis syllabis consonans: "non verbis sed armis". Et hoc quoque quotiens in sententias acris incidit pulchrum est: "quantum possis, in eo semper experire ut prosis". Hoc est parison, ut plerisque placuit; Theon Stoicus parison existimat quod sit e membris non dissimilibus. Secundum ut clausula similiter cadat, syllabis isdem in ultimam partem conlatis; Homoioteleuton vocant, id est similem duarum sententiarum vel plurium finem: "non modo ad salutem ejus extinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infringendam". Ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quæ trikola dicuntur: "vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia". In quaternas quoque ac plures hæc ratio ire sententias potest. Fit etiam singulis verbis: "Hecuba hoc dolet pudet piget", et "abiit excessit erupit evasit". Tertium est quod non in eosdem casus cadit: homoioptoton dicitur. Sed neque quod finem habet similem, utique in eundem venit finem homoioptoton, quia homoioptoton est tantum casu simile est etiam si dissimilia sint quæ declinentur, nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur; Et quocumque modo accommodari potest: LXXIX. nec enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum: "amisso nuper infelicis auleis non præsidio inter pericula, tamen solacio inter adversa". Ejus fere videntur optima in quibus initia sententiarum et fines consentiunt (ut hic "præsidio, solacio" pedem) ut et similia sint verso bis et a paribus cadant et eodem modo desinant: LXXX. etiam ut sint, quod est quartum, membris æqualibus, quod isokolon dicitur. "Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque judiciis impudentia valeret" isokolon est et homoioptoton habet; "Non minus nunc in causa cederet Aulus Cæcina Sexti Æbuti impudentiæ quam tum in vi facienda cessit audaciæ" isokolon, homoioptoton, homoioteleuton. Accedit et ex illa figura gratia qua nomina dixi mutatis casibus repeti: "non minus cederet quam cessit". Adhuc homoioteleuton et paronomasia est "neminem alteri posse dare in matrimonium nisi penes quem sit patrimonium".
Contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio (antitheton dicitur) non uno fit modo. Nam et sic singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi: "Vicit pudorem libido, timorem audacia", et bina binis: "non nostri ingeni, vestri auxili est", et sententiæ sententiis: "dominetur in contionibus, jaceat in judiciis". LXXXII. cui commodissime subiungitur et ea species quam distinctionem diximus: "odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit", et quæ sunt simili casu dissimili sententia in ultimo locata: "ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit". Nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc: "est igitur hæc, judices, non scripta sed nata lex", verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur: "quam non didicimus accepimus legimus, verum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus". Nec semper quod adversum est contra ponitur, quale est apud Rutilium: "nobis primis di immortales fruges dederunt, nos quod soli accepimus in omnes terras distribuimus". Fit etiam adsumpta illa figura qua verba declinata repetuntur, quod antimetabole dicitur: "non ut edam vivo, sed ut vivam edo". Et quod apud Ciceronem conversum ita est ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: "ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur". Et eodem eluditur verbo, ut quod dicit de se Roscio: "etenim cum artifex ejus modi est ut solus videatur dignus esse * videatur qui non accedat". Est et in nominibus ex diverso conlocatis sua gratia: "si consul Antonius, Brutus hostis, si conservator rei publicæ Brutus, hostis Antonius".
Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt qui putant esse figuram "incredibile est quod dico sed verum" (anthypophoran vocant) et "aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter" (diexodon) et "longius evectus sum, sed redeo ad propositum" (aphodon). Quædam verborum figuræ paulum a figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti: "sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet". Item correctionis eadem ratio est: nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam in personæ fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset hæc figura: "crudelitatis mater est avaritia", et apud Sallustium in Ciceronem "o Romule Arpinas": quale est apud Menandrum "Œdipus Thriasius". Hæc omnia copiosius sunt exsecuti qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Cæcilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci (sed non minor erit eorum qui vivunt gloria). XC. Vt fateor autem verborum quoque figuras posse pluris reperiri a quibusdam, ita his, quæ ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. Nam in primis M. tullius multas in tertio de Oratore libro posuit quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse: quarum pars est quæ sententiarum potius quam verborum sit, ut inminutio, inprovisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto quod dicitur enantiotes), sumpta ex adverso probatio: XCI. quædam omnino non sunt figuræ, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprensa breviter sententia sive finitio: nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema lexeos putant. Verborum autem concinna transgressio hyperbaton est, quod Cæcilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita. XCII. Sed mutatio, et si ea est quam Rutilius alloiosin vocat, dissimilitudinem ostendit hominum rerum factorum: quæ si latius fiat, figura non est, si angustius, in antitheton cadet; Si vero hæc appellatio significat hypallagen, satis de ea dictum est. XCIII. Quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius aitiologian vocat? Utrum Nam de illo dubitari possit, an schema sit in distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est: prosapodosin dicit, quæ, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiciatur, ut est apud Gaium Antonium: XCIV. "sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens, neque competitorem vereor, quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est Cicero": aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompei: XCV. "præstat enim nemini imperare quam alicui servire: sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est". XCVI. Sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium: "sive inde occultas vires et pabula terræ pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium" et totus locus, "seu pluris calor ille vias ... Seu durat magis". XCVII. Relationem quid accipi velit non liquet mihi: nam si antanaclasin aut epanodon aut antimetabolen dicit, de omnibus his locuti sumus. Sed quidquid est, nec hoc nec superiora in Oratore repetit. Sola est in eo libro posita inter figuras verborum exclamatio quam sententiæ potius puto (adfectus enim est); Et ceteris omnibus consentio. XCVIII. Adicit his Cæcilius periphasin, de qua dixi, Cornificius interrogationem ratiocinationem subiectionem transitionem occultationem, præterea sententiam membrum articulos interpretationem conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt schemata sequentia schemata omnino non sunt. XCIX. Item Rutilius, præter ea quæ apud alios quoque sunt, paromologian, anagcaion, ethopoiian, dicaiologian, prolempsin, characterismon, brachylogian, parasiopesin, parresian, de quibus idem dico. Nam eos quidem auctores qui nullum prope finem fecerunt exquirendis nominibus præteribo, qui etiam quæ sunt argumentorum figuris adscripserunt.
C. Ego illud de iis etiam quæ vere sunt adiciam breviter, sicut ornent orationem oportune positæ, ita ineptissimas esse cum inmodice petantur. Sunt qui, neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt summos se judicent artifices, ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quærere habitum gestumque sine corpore. CI. Sed ne eæ quidem quæ recte fiunt densandæ sunt nimis: nam et vultus mutatio oculorumque conjectus multum in actu valet, sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. Et oratio habet rectam quandam velut faciem, quæ ut stupere inmobili rigore non debebit, ita sæpius in ea quam natura dedit specie continenda est. CII. Sciendum vero in primis quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus: major enim pars harum figurarum posita est in delectatione. Vbi vero atrocitate invidia miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem flentem rogantem? - cum nimia in his rebus cura verborum deroget adfectibus fidem, et ubicumque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
De compositione non equidem post M. tullium scribere auderem, cui nescio an ulla pars operis hujus sit magis elaborata, nisi et ejusdem ætatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id conlocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriæ tradidissent. Itaque accedam in plerisque Ciceroni, atque in his ero, quæ indubitata sunt, brevior, in quibusdam paulum fortasse dissentiam. Nam etiam cum judicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam. Neque ignoro quosdam esse qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota hic ars orandi subuertitur. Neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prohœmiis præparare, docere expositione, argumentis probare, adfectibus commovere scierunt. Ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit. Quæ porro ars statim fuit? Quid non cultu mitescit? Cur vites cœrcemus manu? Cur eas fodimus? Rubos arvis excidimus: terra et hos generat. Mansuefacimus animalia: indomita nascuntur. Verum id est maxime naturale quod fieri natura optime patitur. Fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene conlocatum? Neque, si pravi pedes vim detrahunt rebus, ut sotadeorum et galliamborum et quorundam in oratione simili pæne licentia lascivientium, id vitium compositionis est judicandum. Ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto quæ conexa est et totis viribus fluit fragosa atque interrupta melior oratio. Cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor? An non eam quæ missa optime est hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu derigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? Jam in certamine armorum atque in omni palæstra quid satis recte cavetur ac petitur cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint? Quare mihi compositione velut ammentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiæ videntur. Ideoque eruditissimo cuique persuasum est valere eam plurimum, non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum: X. primum quia nihil intrare potest in adfectus quod in aure velut quodam vestibulo statim offendit, deinde quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eveniret ut illi quoque organorum soni, quamquam verba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est, nec idem signorum concentus est procedente ad prœlium exercitu, idem receptui carmen. Pythagoreis certe moris fuit et cum evigilassent animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid turbidiorum cogitationum, componerent. Quod si numeris ac modis inest quædam tacita vis, in oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum verba eadem qua compositione vel in textu jungantur vel in fine cludantur: nam quædam et sententiis parva et elocutione modica virtus hæc sola commendat. Denique quod cuique visum erit vehementer dulciter speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis jucunditas decor. Solvit quædam sua in Oratore Cicero: "Neque me divitiæ movent, quibus omnis Africanos, Lælios multi venalicii mercatoresque superarunt. Inmuta paululum, ut sit "multi superarunt mercatores venaliciique", et insequentis deinceps perihodos, quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris. Idem corrigit quæ a Graccho composita durius putat. Illum decet: nos hac sumus probatione contenti, quod in scribendo quæ se nobis solutiora optulerunt componimus. Quid enim attinet eorum exempla quærere quæ sibi quisque experiri potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia neglegentia conlocationis ipsa verborum luce deprenditur. Itaque ut confiteor pæne ultimam oratoribus artem compositionis, quæ quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, in quantum adhuc profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian Herodotum Thucydiden parum studiosos ejus fuisse. Genus fortasse sint secuti non idem quod Demosthenes aut Plato, quamquam et hi ipsi inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi textum tenue atque rasum lætioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset enim gratiam, quæ in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. Nam scribebat aliis, non ipse dicebat, ut oporteret esse illa rudibus et incompositis similia: XVIII. quod ipsum compositio est. Et historiæ, quæ currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulæ et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem etiam similiter cadentia quædam et contraposita deprehendas. In Herodoto vero cum omnia, ut ego quidem sentio, leniter fluunt, tum ipsa dialectos habet eam jucunditatem ut latentes in se numeros complexa videatur. Sed de propositorum diversitate post paulum: nunc quæ prius iis qui recte componere volent discenda sunt.
Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis in sermone et epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque. Quod non eo dico quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes: neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistula, sed non fluunt nec cohærent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora in his vincla quam nulla sint. Nonnumquam in causis quoque minoribus decet eadem simplicitas, quæ non nullis sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
At illa conexa series tris habet formas: incisa, quæ commata dicuntur, membra, quæ kola, periodon quæ est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, junctura, numerus.
Primum igitur de ordine. Ejus observatio in verbis est singulis et contextis (singula sunt quæ asyndeta diximus). In his cavendum ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilego fur aut latroni petulans: augeri enim debent sententiæ et insurgere, et optime Cicero "tu", inquit, "istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate": aliud enim majus alii supervenit. At si cœpisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut "viros ac feminas", "diem ac noctem", "ortum et occasum" dicas potius, quamquam et retrorsum. Quædam ordine permutato fiunt supervacua, ut "fratres gemini": nam si "gemini" præcesserint, "fratres" addere non est necesse. Illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina adpositis et pronominibus essent priora: nam fit contra quoque frequenter non indecore. Nec non et illud nimiæ superstitionis, uti quæque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta ideoque levioribus superponenda sunt. Verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est: in verbis enim sermonis vis est. Si id asperum erit, cedet hæc ratio numeris, ut fit apud summos Græcos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit omne quod non cludet hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras, quæ sunt virtutes, receptum est. Non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur in locum, ut jungantur quo congruunt maxime, sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit cui adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est cui et rectus ordo et apta junctura et cum his numerus oportune cadens contigit. Quædam vero transgressiones et longæ sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosæ, quæ in hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illæ Mæcenatis: "sole et aurora rubent plurima"; "Inter sacra movit aqua fraxinos"; "Ne exsequias quidem unus inter miserrimos viderem meas" (quod inter hæc pessimum est, quia in re tristi ludit compositio). Sæpe tamen est vehemens aliquis sensus in verbo, quod si in media parte sententiæ latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, in clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis: "ut tibi necesse esset in conspectu populi Romani vomere postridie". Transfer hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se fœda vomendi necessitas jam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. Solebat Afer Domitius traicere in clausulas verba tantum asperandæ compositionis gratia, et maxime in prohœmiis, ut pro Cloatilla: "gratias agam continuo", et pro Lælia: "eis utrisque apud te judicem periclitatur Lælia". Adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet et obiceret. Amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum nemo est qui nesciat. Hæc arbitror, ut in brevi, de ordine fuisse dicenda: qui si vitiosus est, licet et vincta ac sit apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.
Junctura sequitur. Est in verbis, incisis, membris, perihodis: omnia namque ista et virtutes et vitia in complexu habent. Atque ut ordinem sequar, primum sunt quæ imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quæ commissis inter se verbis duobus ex ultima fine prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. Tum vocalium concursus: quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longæ, quæ easdem inter se litteras committunt, sonabunt; Præcipuus tamen erit hiatus earum quæ cavo aut patulo maxime ore efferuntur. E planior littera est, i angustior, ideoque obscurius in his vitium. Minus peccabit qui longis breves subiciet, et adhuc qui præponet longæ brevem. Minima est in duabus brevibus offensio. Atque cum aliæ subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leviores erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur. Non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio neglegentia in hoc an sollicitudo sit pejor. Inhibeat enim necesse est hic Metus impetum dicendi et a potioribus avertat. Quare ut neglegentiæ est pars hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non inmerito in hac cura putant omnis Isocraten secutos præcipueque Theopompum. At Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. Nam et cœuntes litteræ, quæ synaliphai dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnumquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quædam, ut "pulchra oratione acta oratio jactatæ", cum longæ per se et velut opimæ syllabæ aliquid etiam medii temporis inter vocales quasi intersistatur adsumunt. Qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. "Habet" inquit "ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis".
Ceterum consonantes quoque, earumque præcipue quæ sunt asperiores, in commissura verborum rixantur, ut s ultima cum x proxima, quarum tristior etiam si binæ collidantur stridor est, ut "ars studiorum". Quæ fuit causa et Servio sulpicio, ut dixi, subtrahendæ s litteræ quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur, quod reprehendit Luranius, Messala defendit. Nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit "Æserninus fuit" et "dignus locoque", et Cicero in Oratore plures antiquorum tradit sic locutos. Inde "belligerare", "pos meridiem" et illa Censoris Catonis "dicæ" "faciæ"que, m littera in e mollita. Quæ in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. Atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit ut in eam transire possit, etiam si scribitur, tamen parum exprimitur, ut "multum ille" et "quantum erat", adeo ut pæne cujusdam novæ litteræ sonum reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur, et tantum in hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsæ cœant. Videndum etiam ne syllaba verbi prioris ultima et prima sequentis ide nec: quod ne quis præcipi miretur, Ciceroni in epistulis excidit: "res mihi invisæ visæ sunt, Brute", et in carmine: "o fortunatam natam me consule Romam". Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum: adfert enim quandam dicendi tarditatem. Illa quoque vitia sunt ejusdem loci, si cadentia similiter et desinentia et eodem modo declinata multa junguntur. Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsæ tædium pariant nisi gratia varietatis adiutæ.
Membrorum incisorumque junctura non ea modo est observanda quæ verborum, quamquam et in his extrema ac prima cœunt, sed plurimum refert compositionis quæ quibus anteponas. Nam et "vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit" * et contra (nam frequentius utar isdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) "saxa atque solitudines voci respondent, bestiæ sæpe inmanes cantu flectuntur atque consistunt" magis insurgebat si verteretur: nam plus est saxa quam bestias commoveri; Vicit tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros.
Omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros rythmous accipi volo) aut metrois, id est dimensione quadam. Quod, etiam si constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. Nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. Rhythmos est aut par, ut dactylicus, una enim syllaba par est brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet: XLVII. longam esse duorum temporum, brevem unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut pæanicus: is est ex longa et tribus brevibus (aut ex tribus brevibus) et longa (vel alio quoque modo, ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant) aut duplex, ut iambos (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius. XLVIII. sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes: tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. Proinde alia ad dimensio versuum: pro dactylico poni non poterit anapæstos aut spondius, nec pæan eadem ratione brevibus incipiet ac desinet. Neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondium alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt in illo "panditur interea domus omnipotentis Olympi" confundas, solveris versum. L. sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certæ clausulæ, illi quo modo cœperant currunt usque ad metabolen, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum in verbis modo, rhythmos etiam in corporis motu est. Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quamquam hæc et in metris accidunt. Major tamen illic licentia est; Ubi tempora etiam animo metiuntur et pedum et digitorum ictu, intervalla signant quibusdam notis, atque æstimant quot breves illud spatium habeat: inde tetrasemoe, pentasemoe, deinceps longiore sunt percussiones (nam semion tempus est unum).
In compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio. Est igitur in pedibus, et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur in oratione ut in ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus, et contra nihil quod est prorsa scriptum non redigi possit in quædam versiculorum genera vel in membra, si in tam molestos incidimus grammaticos quam fuerunt qui lyricorum quorundam carmina in varias mensuras cœgerunt. At Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam tamquam orationem ad rhythmos alliget. Nam sunt numeri rhythmoe, ut et ipse constituit et secuti eum Vergilius, cum dicit "numeros memini, si verba tenerem", et Horatius "numerisque fertur lege solutis". Invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: "neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura" dicit "nisi numeris contorta ferrentur": in quo si hoc sentit: "rhythmis contorta", dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam in contextu varietatem, sed qua cœperunt sublatione latione ac positione ad finem usque decurrunt: oratio non descendet ad crepitum digitorum. Idque Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quærere ut magis non arrhythmum, quod esset inscitum atque agreste, quam enrhythmum, quod poeticum est, esse compositionem velit: sicut etiam quos palæstritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur apalæstroe. Veram ea quæ efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. Quid sit igitur potius quam "numerus", sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? Ego certe, ne in calumniam cadam, qua ne M. quidem tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum pro composito dixero numerum et ubicumque jam dixi, oratorium dicere intellegar.
Conlocatio autem verba jam probata et electa et velut adsignata sibi debet conectere: nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. Tamen et eligere quædam, dum ex iis quæ idem significent atque idem valeant, permiserim, et adicere dum. Non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare et casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse jucunda. Etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet sumat compositio, "vitavisse" vel "vitasse", "deprehendere" vel "deprendere". Coitus etiam syllabarum non negabo et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. Præcipuum tamen in hoc opus est, scire quod quoque loco verborum maxime quadret. Atque is optime componet qui hoc non solum componendi gratia facit.
Ratio vero pedum in oratione est multo quam in versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet sæpe circumitus, deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendit similitudine et in adfectatione deprenditur. Et in omni quidem corpore totoque, ut ita dixerim, tractu numerus insertus est: neque enim loqui possum nisi e syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. Magis tamen et desideratur in clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem, poscitque naturale intervallum quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutæ, ductæque velut prono decurrentis orationis flumine, tum magis judicant cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit. Non igitur durum sit neque abruptum quo animi velut respirant ac reficiuntur. Hæc est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamat. Proximam clausulis diligentiam postulant initia: nam et in hæc intentus auditor est. Sed eorum facilior ratio est; Non enim cohærent aliis nec præcedentibus serviunt: exordium sumunt, cum ea quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet si ad eam rupta via venerimus. Namque eo fit ut cum Demosthenis severa videatur compositio tois theois euchomai pasi cai pasais, et illa quæ ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet κἄν μήρω βάλλῃ μηδὲ τοξεύῃ, Ciceronem carpant in his "familiaris cœperat esse balneatori" et "non nimis dura archipiratæ". Nam "balneatori" et "archipiratæ" idem finis est qui πᾶσι καὶ πάσαις et qui μηδὲ τοξεύῃ sed priora sunt severiora. Est in eo quoque nonnihil, quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam in carminibus est præmolle, nec solum ubi quinæ, ut in his, syllabæ nectuntur, "fortissima Tyndaridarum", sed etiam quaternæ, cum versus cluditur "Appennino" et "armamentis" et "Orione". Quare hic quoque vitandum est ne plurium syllabarum his verbis utamur in fine.
Mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohæreant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant pæne puerilium crepitaculorum. Nam ut initia clausulæque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic in mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt, ut currentium pes, etiam si non moratur, tamen vestigium facit. Itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam in iis quæ non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur sunt illi vel occulti gradus. Quis enim dubitet unum sensum in hoc et unum spiritum esse: "animadverti, judices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis"; Tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent: spiritum sustinemus sic aput rimas æstimantur. Hæ particulæ prout sunt graves acres, lentæ celeres, remissæ exsultantes, proinde id quod ex illis conficitur aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit. Quædam etiam clausulæ sunt claudæ atque pendentes si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium quod erat in fine continuatio emendat. "Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem" durum si desinas: sed cum est continuatum his quæ secuntur, quamquam natura ipsa divisa sunt: "nova postulat, inaudita desiderat", salvus est cursus. LXXI. "Vt adeas, tantum dabis" male cluderet, nam et trimetri versus pars ultima est: excipit "ut tibi cibum vestitumque intro ferre liceat, tantum": præceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo "nemo recusabat".
Versum in oratione fieri multo fœdissimum est totum, sed etiam in parte deforme, utique si pars posterior in clausula deprehendatur aut rursus prior in ingressu. Nam quod est contra sæpe etiam decet, quia et cludit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, præcipue senari atque octonari ("in Africa fuisse" initium senari est, primum pro Q. Ligario caput cludit; LXXIII. "esse videatur", jam nimis frequens, octonarium inchoat: talia sunt Demosthenis πᾶσι καὶ πάσαις, πᾶσιν ὑμῖν et totum pæne principium) et ultima versuum initio conveniunt orationis: LXXIV. "etsi vereor, judices", et "animadverti, judices". Sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio cœpit: "facturusne operæ pretium sim" (nam ita editum est, quod melius quam quo modo emendatur), nec clausulæ clausulis, ut Cicero: LXXV. "quo me vertam nescio", qui trimetri finis est. Trimetrum et senarium promiscue dicere licet: sex enim pedes, tres percussiones habet. Pejus cludit finis hexametri, ut Brutus in epistulis: "neque illi malunt habere tutores aut defensores, quamquam sciunt placuisse Catoni". Illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. Itaque et versus hic fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio sæpissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis in L. Pisonem: "pro di inmortales, qui hic inluxit dies?" Non minore autem cura vitandum est quidquid est enrythmon, quale apud Sallustium: "falso queritur de natura sua". Quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. Atqui Plato, diligentissimus compositionis, in Timæo prima statim parte vitare ista non potuit. Nam et initium hexametri statim invenias, et anacreontion protinus colon efficies, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte penthemimeres a Græcis dicitur, et hæc omnia in tribus versibus: et Thucydidi hyper hemisy Kares ephanesan ex mollissimo rhythmorum genere excidit.
Sed quia omnem oratoriam compositionem pedibus constare dixi, aliqua de his quoque: quorum nomina quia varie traduntur, constituendum est quo quemque appellemus. Equidem Ciceronem sequar (nam is eminentissimos Græcorum est secutus), excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quamquam ille pæane dochmioque, quorum prior in quattuor, secundus in quinque excurrit, utatur; LXXX. nec tamen ipse dissimulat quibusdam numeros videri, non pedes, neque inmerito: quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondion longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochæum nominemus: LXXXI. ex iis vero qui ternas syllabas habent dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem sed retro actum appellari constat anapæston. Media inter longas brevis faciet amphimacron (sed frequentius ejus nomen est creticus); Longa inter brevis amphibrachys. LXXXII. * huic adversus longis brevem præcedentibus palimbacchius erit. Tres breves trochæum, quem tribrachyn dici volunt qui choreo trochæi nomen imponunt, tres longæ molosson efficient. Horum pedum nullus non in orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, his graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. Vtrumque locis utile: nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne et hoc, ubi pondus exigitur, præceps ac resultans merito damnetur. Sit in hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabæ: ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur ideoque in metris omnes breves omnesque longæ inter se ipsæ sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. Nam versuum propria condicio est, ideoque in his quædam etiam communes; LXXXV. veritas vero qui patitur æque brevem esse vel longam vocalem cum est sola quam cum eam consonantes una pluresve præcedunt? Certe in dimensione pedum syllaba quæ est brevis, insequente alia vel brevi, quæ tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut "agrestem tenui musam": LXXXVI. nam "a" brevis, "gres" brevis, faciet tamen longam a priorem. Dat igitur illi aliquid ex suo tempore; Quo modo, nisi habet plus quam quæ brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus? Nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente: ita duæ natura breves positione sunt temporum quattuor.
Miror autem in hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent quasi ullus esset quem non sit necesse in oratione deprendi. Licet igitur pæana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat * trochæum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochæum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius: LXXXVIII. inrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut pæane suo, quem quia versum raro facit maxime laudant, uti licebit. Vt sint tamen aliis alii crebriores non verba facient, quæ neque augeri nec minui nec sicuti modulatione produci aut corripi possunt, sed transmutatio et conlocatio; XC. plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes. Quo fit ut isdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talis exarasse: "astra tenet cælum, mare classes, area messem". Hic retrorsum fit sotadeus, itemque sotadeus adiu retro trimetros: "caput exseruit mobile pinus repetita". XCI. Miscendi ergo sunt, curandumque ut sint plures qui placent et circumfusi bonis deteriores lateant. Nec vero in litteris syllabisque natura mutatur, sed refert quæ cum quaque optime cœat. Plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longæ, celeritatis breves: quæ si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exsultant. XCII. Acres quæ ex brevibus ad longas insurgunt, leviores quæ a longis in breves descendunt. Optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut "novum crimen": levius a duabus, ut "animadverti, judices", sed hoc pro Cluentio recte quia initium ejus partitionis simile est, quæ celeritate gaudet. XCIII. Clausula quoque e longis firmissima est, sed venit et in breves, quamvis habeatur indifferens ultima. Neque enim ego ignoro in fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo quod insequitur accedere: aures tamen consulens meas intellego multum referre verene longa sit quæ cludit an pro longa. Neque enim tam plenum est "dicere incipientem timere" quam illud "ausus est confiteri": atqui si nihil refert brevis an longa sit ultima, idem pes erit, verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. XCIV. Quo moti quidam longæ ultimæ tria tempora dederunt, ut illud tempus quod brevis e loco accipit huic quoque accederet. Nec solum refert quis cludat pes, sed cludentem quis antecedat. XCV. Retrorsum autem neque plus tribus, iique si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit tam poetica observatio) neque minus duobus (alioqui pes erit, non numerus). Potest tamen vel unus esse, dichoreus si unus est, qui constat e duobus choreis, itemque pæan, qui est ex choreo et pyrrhichio (quem aptum initiis putant), vel contra, qui est ex tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant: XCVI. de quibus fere duobus scriptores hujus artis locuntur, alii omnes ut quocumque sint quoque temporum quod ad rationem pertineat pæanas appellant. XCVII. Est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel iambo et cretico, stabilis in clausulis et severus. Spondius quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper præ se habet: optime præcedet eum creticus, ut in hoc: "de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa". Non nihil est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte "criminis causa", more "archipiratæ", mollius si tribrachys præcedat, "facilitates", "temeritates". XCVIII. Est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut in pentametri medio spondio, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. Potest, etiam si minus bene, præponi anapæstos: "muliere non solum nobili verum etiam nota". XCIX. cum anapæstos et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor: præcedet enim tres longas brevis. Sed et spondius iambo recte præponitur: "isdem in armis fui". Cum spondius, et bacchius: sic enim fiet ultimus dochmius: "in armis fui". C. Ex iis quæ supra probavi apparet molosson quoque clausulæ convenire, dum habeat ex quocumque pede ante se brevem: "illud scimus, ubicumque sunt esse pro nobis". CI. Minus gravis erit spondius, præcedentibus et pyrrhichio, ut "judicii Juniani", et adhuc pejus priore pæane, ut "Brute dubitavi", nisi potius hos esse volumus dactylum et bacchium. Duo spondii non fere se jungi patiuntur, quæ in versu quoque notabilis clausula est, ni cum id fieri potest ex tribus quasi membris: "cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos?" - una syllaba, duabus, una. CII. Ne dactylus quidem spondio bene præponitur, quia finem versus damnamus in fine orationis. Bacchius et cludit et sibi jungitur: "venenum timeres", vel choreum et spondium ante se amat: "ut venenum timeres". Contrarius quoque qui est cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: "civis Romanus sum", aut bacchium: "quod hic potest nos possemus". CIII. Sed verius erit cludere choreum præcedente spondio, nam hic potius est numerus: "nos possemus" et "Romanus sum". Cludet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse jungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; Cujus exemplum Cicero ponit: "patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit". CIV. Accipiet ante se choreus et pyrrhichium: "omnis prope cives virtute gloria dignitate superabat". Cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimæ creticum facit: "muliercula nixus in litore". Habebit ante se bene creticum et iambum, spondium male, pejus choreum. Cludit amphibrachys: CV. "Q. Ligarium in Africa fuisse", si non eum malumus esse bacchium. Non optimus est trochæus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est: alioqui quo modo cludet, qui placet plerisque, dichoreus? Illa observatione ex trochæo fit anapæstos. CVI. Idem trochæus præcedente longa fit pæan, quale est "si potero" et "dixit hoc Cicero", "obstat invidia". Sed hunc initiis dederunt. Cludet et pyrrhichius choreo præcedente, nam sic pæan est. Sed omnes hi qui in breves excidunt minus erunt stabiles nec alibi fere satis apti quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur. CVII. Creticus et initiis optimus: "quod precatus a dis inmortalibus sum", et clausulis: "in conspectu populi Romani vomere postridie". Apparet vero quam bene eum præcedant vel anapæstos vel ille qui videtur fini aptior pæan. Sed et se ipse sequitur: "servare quam plurimos". Sic melius quam choreo præcedente: "quis non turpe duceret?" (Si ultima brevis pro longa sit: sed fingamus sic: "non turpe duceres".) CVIII. Sed hic est illud inane quod dixi: paulum enim moræ damus inter ultimum atque proximum verbum, et "turpe" illud intervallo quodam producimus: alioqui sit exsultantissimum et trimetri finis: "quis non turpe duceret?" Sicut illud "ore excipere liceret" si jungas lascivi carminis est, sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis. CIX. Nec ego, cum præcedentis pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret, quid in præsentia videretur optimum ostendi. Qui non optime est sibi junctus anapæstos, ut qui sit pentametri finis vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: "nam ubi libido dominatur, innocentiæ leve præsidium est" (nam synaliphe facit ut duæ ultimæ syllabæ pro una sonent), melior fiet præcedente spondio vel bacchio, ut si idem mutes "leve innocentiæ præsidium est". CX. Non me capit, ut a magnis viris dissentiam, pæan qui est ex tribus brevibus et longa (nam est et ipse una plus brevi anapæstos): "facilitas" et "agilitas". Qui quid ita placuerit his non video, nisi quod illum fere probaverunt quibus loquendi magis quam orandi studium fuit. CXI. Nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo: "mea facilitas", "nostra facilitas", ac præcedente spondio tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. Ei contrarius principiis merito laudatur: nam et primam stabilem et tres celeres habet. Tamen hoc quoque meliores alios puto.
CXII. Totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis ut oratio, quæ ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; Nam id cum miseri, tum in minimis occupati est: neque enim qui se totum in hac cura consumpserit potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto "tesserulas" " ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet. CXIII. Nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt? CXIV. Quasi vero fecerint sint in compositione deprensi, sicut poema nemo dubitaverit spiritu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox in eo repertos pedes. Satis igitur in hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus. CXV. Neque vero tam sunt intuendi pedes quam universa comprensio, ut versum facientes totum illum decursum, non sex vel quinque partes ex quibus constat versus, aspiciunt: ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud "Fauni vatesque canebant". CXVI. Ergo quem in poemate locum habet versificatio, eum in oratione compositio.
Optime autem de illa judicant aures, quæ plena sentiunt et parum expleta desiderant, et fragosis offenduntur, levibus mulcentur, et contortis excitantur, et stabilia probant, clauda deprendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. Ideoque docti rationem componendi intellegunt, etiam indocti voluptatem. Quædam vero tradi arte non possunt. CXVII. Mutandus est casus si durius is quo cœperamus feratur: num in quem transeamus ex quo præcipi potest? Figura laboranti compositioni variata sæpe succurrit, quæ cum orationis, tum etiam sententiæ: num præscriptum ejus rei unum est? Occasionibus utendum et cum re præsenti deliberandum est. CXVIII. Jam vero spatia ipsa, quæ in hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi aurium habere judicium? Cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sint? Cur in circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur? "Neminem vestrum ignorare arbitror, judices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse". CXIX. cur "hosce" potius quam "hos"? Neque enim erat asperum. Rationem fortasse non reddam, sentiam esse melius. Cur non satis sit "sermonem vulgi fuisse"? Compositio enim patiebatur: ignorabo, sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse: CXX. ad sensus igitur referenda sunt. Nequis satis forte, quid severum, quid jucundum sit intellegent; Facient quidem natura duce melius quam arte, sed naturæ ipsi ars inerit.
CXXI. Illud prorsus oratoris, scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. Ea duplex observatio est: altera quæ ad pedes refertur, altera quæ ad comprensiones quæ efficiuntur e pedibus. CXXII. Ac de his prius. Diximus igitur esse incisa membra circumitus. Incisum, quantum mea fert opinio, erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri. Tale est enim quo Cicero utitur: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas". Fiunt autem etiam singulis verbis incisa: "diximus, testes dare volumus": incisum est "diximus". CXXIII. Membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. "O callidos homines" perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: "o rem excogitatam". Quando ergo incipit corpus esse? Cum venit extrema conclusio: "quem quasi nostrum fefellit id vos ita esse facturos?" Quam Cicero brevissimam putat. Itaque fere incisa et in membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant. CXXIV. Perihodo plurima nomina dat Cicero: ambitum, circumitum, comprensionem, continuationem, circumscriptionem. Genera ejus duo sunt: alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum quod constat membris et incisis, quod plures sensus habet: "aderat janitor carceris, et carnifex prætoris" reliqua. CXXV. Habet perihodos membra minime duo; Medius numerus videtur quattuor, sed recipit frequenter et plura. Modus ejus a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur. Præstare debet ut sensum concludat: sit aperta, ut intellegi possit, non inmodica, ut memoria contineri. Membrum longius justo tardum, brevius instabile est. CXXVI. Vbicumque acriter erit et instanter et pugnaciter dicendum membratim cæsimque dicemus: nam hoc in oratione plurimum valet; Adeoque rebus accommodanda compositio ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente æque audientem inhorrescere. CXXVII. Membratim plerumque narrabimus, aut ipsas perihodos majoribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quæ non docendi gratia sed ornandi narrantur, ut in Verrem Proserpinæ raptus: hic enim lenis et fluens contextus decet. CXXVIII. Perihodos apta prohœmiis majorum causarum, ubi sollicitudine commendatione miseratione res eget, item communibus locis et in omni amplificatione, sed poscitur tum austera si accuses, tum fusa si laudes. Multum et in epilogis pollet. CXXIX. Totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum judex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate jam ducitur. Historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. Namque omnia ejus membra conexa sunt, et quoniam lubrica est ac fluit, ut homines, qui manibus invicem adprehensis gradum firmant, continent et continentur. CXXX. Demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros, judiciale et contionale ut materia varium est, sic etiam ipsa conlocatione verborum.
Vbi jam nobis pars ex duabus quas modo fecimus secunda tractanda est. Nam quis dubitat alia lenius alia concitatius, alia sublimius alia pugnacius, alia ornatius alia gracilius esse dicenda: CXXXI. gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire, ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant? His contraria magis gaudere brevibus, argumenta partitiones jocos et quidquid est sermoni magis simile? CXXXII. Itaque componemus prohœmium varie atque ut sensus ejus postulabit. Neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit et optimam compositionem esse prohœmii ut est apud Asinium dixit: "si, Cæsar, ex omnibus mortalibus qui sunt ac fuerunt posset huic causæ disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit": CXXXIII. non quia negem hoc aut bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi in omnibus principiis recusem. Nam judicis animus varie præparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti, tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. Hæc ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. An similibus Cicero usus est numeris in exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario? CXXXIV. Narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. Nam et verbis, ut sæpius pressa est, ita interim insurgit, sed docere et infigere animis res semper cupit? Quod minime festinantium opus est: ac mihi videatur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus perihodis. CXXXV. Argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non dum ita ut trochæis (quæ celeria quidem sed sine viribus sunt), verum iis qui sunt brevibus longisque non tamen plures longas quam brevis habent. CXXXVI. Jam illa sublimia spatiosas clarasque voces habent; Amant amplitudinem dactyli quoque ac pæanis, etiam si majore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis plenI. Aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quæ res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et a brevibus in longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis in breves cadunt. CXXXVII. Summissa, qualia in epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantis exigunt.
Vult esse Celsus aliquam et superiorem compositionem, quam equidem si scirem non docerem: sed sit necesse est tarda et supina; Verum nisi ex verbis atque sententiis per se si id quæritur, satis odiosa esse non poterit.
CXXXVIII. Denique, ut semel finiam, sic fere componendum quo modo pronuntiandum erit. An non in prohœmiis plerumque summissi, nisi cum in accusatione concitandus est judex aut aliqua indignatione complendus, in narratione pleni atque expressi, in argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, ut in locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, in epilogis plerumque deiecti et infracti? CXXXIX. Atqui corporis quoque motus sua quædam habet tempora, et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. Quid? Non vox et gestus accommodatur naturæ ipsarum de quibus dicimus rerum? Quo minus id mirere in pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. CXL. Itaque tragœdiæ ubi recesset adfectatus etiam tumor rerum et spondiis atque iambis maxime continetur: "en impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops". At ille comicus æque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus choreis, qui trochæi ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit, sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis tatis amittit: CXLI. "quid igitur faciam? Non eam ne nunc quidem?" Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam in carmine iambis grassantur: "quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi inpudicus et vorax et aleo?" CXLII. In universum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos, et cotidie magis, lascivissimis syntonorum modis saltat. Ac ne tam bona quidem ulla erit ut debeat esse continua et in eosdem semper pedes ire. CXLIII. Nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare, et id cum manifestæ adfectationis est, cujus rei maxime cavenda suspicio est, tum etiam tædium ex similitudine ac satietatem creat, quoque est dulcius, magis perdit atque et fidem et adfectus motusque omnis qui est in hac cura deprensus, nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci judex cui putat hoc vacare. CXLIV. Ideoque interim quædam quasi solvenda de industria sunt, et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. Sed neque longioribus quam oportet hyperbatis compositioni serviamus, ne quæ ejus rei gratia fecerimus propter eam fecisse videamur, et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis. CXLV. Neque enim ullum erit tam difficile quod non commode inseri possit, nisi quod in evitandis ejus modi verbis non decorem compositionis quærimus, sed facilitatem. Non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, quo minus in verbis habeant venustatis et gratiæ, nec vitium duxerim si Cicero a Demosthene paulum in hac parte descivit. CXLVI. Sed quæ sit differentia nostri Græcique sermonis explicabit summus liber.
Compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta jucunda varia. CXLVII. Ejus tres partes: ordo conjunctio numerus. Ratio in adjectione detractione mutatione: usus pro natura rerum quas dicimus: cura ita magna ut sentiendi atque eloquendi prior sit: dissimulatio curæ præcipua, ut numeri sponte fluxisse arcessisse, non arcessiti et coacti esse videantur.