Prohœmium Ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam: cujus equidem onus sit si tantum opinione prima concipere potuissem quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires meas. Sed initio pudor omittendi quæ promiseram tenuit, mox, quamquam per singulas prope partis labor cresceret, ne perderem quæ jam effecta erant per omnes difficultates animo me sustentavi. Quare nunc quoque, licet major quam umquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. Fefellit autem quod initium a parvis ceperamus: mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata præcipimus nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut isdem se ventis credere ausos habebamus: III. jam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingressi sumus, rarus qui tam procul a portu recessisset reperiebatur; Postquam vero nobis ille quem instituebamus orator, a dicendi magistris dimissus, aut suo jam impetu fertur aut majora sibi auxilia ex ipsis sapientiæ penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire cœpimus. Nunc "cælum undique et undique pontus". Vnum modo in illa inmensa vastitate cernere videmur M. tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi quo sit usurus perfectus orator satis habet dicere. At nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia. Ita nec antecedentem consequi possumus et longius eundum est ut res feret. Probabilis tamen cupiditas honestorum, et velut tutioris audentiæ est temptare quibus paratior venia est.
Sit ergo nobis orator quem constituimus is qui a M. Catone finitur vir bonus dicendi peritus, verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac majus est, utique vir bonus: id non eo tantum quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mereamur de rebus humanis si latroni comparamus hæc arma, non militi. Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod præcipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiæ, hostem veritatis invenit. Mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam providentiæ munera in mutuam perniciem convertere. Longius tendit hoc judicium meum. Neque enim tantum id dico, eum qui sit orator virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque intellegentiam concesseris iis qui proposita honestorum ac turpium via pejorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malæ conscientiæ pœnas a semet ipsis inproviso rerum exitu induantur.
Quod si neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet umquam stultus orator. Adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest: primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam ejusdem hominis bonum esse ac malum: V. tum illa quoque ex causa, quod mentem tantæ rei intentam vacare omnibus aliis, etiam culpa carentibus, curis oportet. Ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur. Quod si agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus quodcumque alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem avaritiam invidiam, quarum inpotentissimæ cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent? Nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. Nam et cum insidiatur, spe curis labore distringitur, et, etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, pænitentia, pœnarum omnium exspectatione torquetur. Quis inter hæc litteris aut ulli bonæ arti locus? Non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.
Age, non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? Quid ergo ex libidine ac luxuria spei? Non præcipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis? Num igitur malis esse laudem curæ putamus? Jam hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu æqui bonique consistere? Dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus? Denique, ut maximam partem quæstionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii studii doctrinæ pessimo atque optimo viro: uter melior dicetur orator? Nimirum qui homo quoque melior. Non igitur umquam malus idem homo et perfectus orator. Non enim perfectum est quicquam quo melius est aliud. Sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem opstinatus ut audeat dicere eodem ingenio studio doctrina præditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum: convincamus hujus quoque amentiam. Nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere ut judici quæ proposita fuerint vera et honesta videantur. Vtrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus? Bonus quidem et dicet sæpius vera atque honesta.
Sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso hæc adfirmare conabitur, majore cum fide necesse est audiatur. At malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnumquam excidit ipsa simulatio: inde inmodeste proponunt, sine pudore adfirmant. Sequitur in iis quæ certum est effici non posse deformis pertinacia et inritus labor: nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent; Frequenter autem accidit ut fis etiam vera dicentibus fides desit videaturque talis advocatus malæ causæ argumentum. Nunc de iis dicendum est quæ mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur: "orator ergo Demosthenes non fuit? Atqui malum virum accepimus. Non Cicero? Atqui hujus quoque mores multi reprenderunt." Quid agam? Magna responsi invidia subeunda est: mitigandæ sunt prius aures. Mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia ut omnia quæ in eum ab inimicis congesta sunt credam, cum et pulcherrima ejus in re publica consilia et finem vitæ clarum legam, nec M. tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem.
Testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quæ in ætatem ejus gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus quo minus optimis se partibus, id est rei publicæ, jungeret. Parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse non se timidum in suscipiendis sed in providendis periculis: quod probavit morte quoque ipsa, quam præstantissimo suscepit animo. Quod si defuit his viris summa virtus, sic quærentibus an oratores fuerint respondebo quo modo Stoici, si interrogentur an sapiens Zenon, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id quod natura hominis summum habet consecutos. Nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiæ vocari voluit. Ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem sæpe dixi dicamque perfectum oratorem esse Ciceronem, ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur: sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, eum quæram oratorem quem et ille quærebat.
Quamquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiæ fateor, ac vix quid adici potuerit invenio, fortasse inventurus quid adhuc abscisurum putem fuisse (nam et fere sic docti judicaverunt plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa juvenili abundantia cœrcuisse testatur): tamen, quando nec sapientis sibi nomen minime sui contemptor adseruit et melius dicere certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam ad quam nemo propius accessit. Et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque defendere. An vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est, ipse etiam M. Tullius quærit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit: ego non audeam dicere aliquid in hac quæ superest æternitate inveniri posse eo quod fuerit perfectius? Transeo illos qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia quidem satis tribuunt: quamquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis ejus etiam inimice pluribus locis insecuntur.
Concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse aliquem malum virum summe disertum, nihilo tamen minus oratorem eum negabo. Nam nec omnibus qui fuerint manu prompti viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intellegi non potest fortitudo. An ei qui ad defendendas causas advocatur non est opus fide quam neque cupiditas corrumpat nec gratia avertat nec metus frangat: sed proditorem transfugam prævaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine? Quod si mediocribus etiam patronis convenit hæc quæ vulgo dicitur bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus? Non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem neque, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura præstantem, tum vero tot pulcherrimas artis penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem. In hoc quota pars erit quod aut innocentis tuebitur aut improborum scelera compescet aut in pecuniariis quæstionibus veritati contra calumniam aderit? Summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed majoribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
An non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi jam faces et saxa jaculantis moderatorem dedit: "tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus adstant"? Habemus igitur ante omnia virum bonum: post hoc adiciet dicendi peritum: "ille regit dictis animos et pectora mulcet". Quid? Non in bellis quoque idem ille vir quem instituimus, si sit ad prœlium miles cohortandus, ex mediis sapientiæ præceptis orationem trahet? Nam quo modo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti præsens imago successerit? Quæ certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibI. Prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec umquam tanta fuerit loquendi facultas ut non titubet ad hæreat quotiens ab animo verba dissentiunt. Vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit: bonos numquam honestus sermo deficiet, numquam rerum optimarum (nam idem etiam prudentes erunt) inventio: quæ etiam si lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur, nec quicquam non diserte quod honeste dicitur.
Quare, juventus, immo omnis ætas (neque enim rectæ voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in hæc elaboremus: forsan et consummare contingat. Nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? Cur autem non se quisque speret fore illum aliquem? Ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus meliores erimus ex utroque. Hoc certe procul eximatur animo, rem pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri. Facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa judicanda est malum: pejores enim illos facit quibus contingit. Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt umquam qui diserti esse quam boni malint) illa dicentis: "Quid ergo tantum est artis in eloquentia? Cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? Bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa." Quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. Pertractare enim quo modo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur non est inutile, vel propter hoc solum, vi ea facilius et deprendamus et refellamus, quem ad modum remedia melius adhibebit cui nota quæ nocent fuerint.
Neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romæ audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra justitiam dicitur disseruisse quam pridie pro justitia dixerat, iniustus ipse vir fuit. Venim et virtus quid sit adversa ei malitia detegit, et æquitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur: debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori. Verum et illud, quod prima propositione durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causæ velit auferre aliquando judici veritatem. Quod si quis a me proponi mirabitur (quamquam non est hæc mea proprie sententia, sed eorum quos gravissimos sapientiæ magistros ætas vetus credidit), sic judicet, pleraque esse quæ non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia. Nam si hominem occidere sæpe virtus, liberos necare non numquam pulcherrimum est, asperiora quædam adhuc dictu si communis utilitas exegerit facere conceditur: ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat. Ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando bonum virum ut mendacium dicat, et quidem nonnumquam levioribus causis, ut in pueris ægrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus, nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro salute patriæ fallendus:
XXXIX. ut hoc, quod alias in servis quoque reprendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. Id si constiterit, multa jam video posse evenire propter quæ orator bene suscipiat tale causæ genus quale remota ratione honesta non recepisset. Nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris hæsitatio est hinc justitiæ proposita imagine, inde pietatis. Nihil dubii relinquamus. Sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne salvum eum nolet is qui a nobis finitur orator? An, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet quam qui apud judices malam causam tuetur? Quid si quædam bene facta damnaturus est judex nisi ea non esse facta convicerimus: non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo sed etiam laudabilem civem? Quid si quædam justa natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus: nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili? Ad hoc nemo dubitabit quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri. Si liqueat igitur oratori futurum bonum virum cui vera obicientur, non id aget ut salvus sit?
Da nunc ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? Certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello palam consulem suffragio suo fecit, atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire. Ita hic si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum? Multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. Non enim hoc agimus, ut istud illi quem formamus viro sæpe sit faciendum, sed ut, si talis cœgerit ratio, sit tamen vera finitio oratorem esse virum bonum dicendi peritum. Præcipere vero ac discere quo modo etiam probatione difficilia tractentur necessarium est. Nam frequenter etiam optimæ causæ similes sunt malis, et innocens reus multis veri similibus premitur, quo fit ut eadem actionis ratione defendendus sit qua si nocens esset. Jam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes litteræ suspiciones opiniones. Non aliter autem veri similia quam vera et confirmantur et refelluntur. Quapropter ut res feret flectetur oratio, manente honesta voluntate.
Quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intellegi non potest, virtus, etiam si quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti justique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest - nisi forte accedemus iis qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant, scilicet ut ea quidem quæ manu fiunt atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini quo ad deos inmortalis propius accederet datum est, obviam inlaboratam tantum quia nati simus habeamus. Abstinens erit qui id ipsum quid sit abstinentia ignoret? Et fortis, qui metus doloris mortis superstitionis nulla ratione purgaverit? Et justus qui æqui bonique tractatum, qui leges quæque natura sunt omnibus datæ quæque propriæ populis et gentibus constitutæ, numquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum putant quibus tam facile videtur! Sed hoc transeo, de quo neminem qui litteras vel primis, ut aiunt, labris degustarit dubitaturum puto. Ad illud sequens prævertar, ne dicendi quidem satis peritum fore qui non et naturæ vim omnem penitus perspexerit et mores præceptis ac ratione formarit.
Neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta quæ de æquo justo vero bono deque iis quæ sunt contra posita dicantur propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis. Idem tamen confitetur ea jam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis hæc illi videtur in possessione earum rerum fuisse. Hinc etiam illud est quod Cicero pluribus et libris et epistulis testatur, dicendi facultatem ex intimis sapientiæ fontibus fluere, ideoque aliquamdiu præceptores eosdem fuisse morum atque dicendi. Quapropter hæc exhortatio mea non eo pertinet, ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitæ secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit. Nam quis philosophorum aut in judiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? Quis denique in ipsa quam maxime plerique præcipiunt rei publicæ administratione versatus est? Atqui ego illum quem instituo Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat. Sed quia deserta ab iis qui se ad eloquentiam contulerunt studia sapientiæ non jam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt, id quod est oratori necessarium nec a dicendi præceptoribus traditur ab iis petere nimirum necesse est apud quos remansit: evolvendi penitus auctores qui de virtute præcipiunt, ut oratoris vita cum scientia divinarum rerum sit humanarumque conjuncta.
Quæ ipsæ quanto majores ac pulchriores viderentur si illas ii docerent qui etiam eloqui præstantissime possent? Vtinamque sit tempus umquam quo perfectus aliquis qualem optamus orator hanc artem superbo nomine et vitiis quorundam bona ejus corrumpentium invisam vindicet sibi ac velut rebus repetitis in corpus eloquentiæ adducat. Quæ quidem cum sit in tris divisa partis, naturalem moralem rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere conjuncta? Nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quæ tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cujusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis judicare et colligere ac resolvere quæ velis oratorum est: XI. quamquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo sed movere etiam ac delectare audientis debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus, ut vis amnium major est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquæ et obiectu lapillorum resultantis. Et ut palæstrici doctores illos quos numeros vocant non idcirco discentibus tradunt ut iis omnibus ii qui didicerint in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum cujus se occasio dederit efficiant: XIII. ita hæc pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis sæpe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quæ sunt differentia et resolvenda ambiguitate, distinguendo dividendo inliciendo inplicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
Itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab illa cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quædam animalia quæ in angustis mobilia campo deprehenduntur. Jam quidem pars illa moralis, quæ dicitur ethice, certe tota oratori est accommodata. Nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia conjectura quærantur, alia finitionibus concludantur, alia jure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest cujus non parte in aliqua tractatus æqui ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit quæ totæ in sola qualitate consistant? In consiliis vero quæ ratio suadendi est ab honesti quæstione seposita? Quin illa etiam pars tertia, quæ laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur. An de justitia fortitudine abstinentia temperantia pietate non plurima dicet orator? Sed ille vir bonus, qui hæc non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguæ perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiet, nec in cogitando laborabit sed quod sciet vere dicet.
XVIII. cum sit autem omnis generalis quæstio speciali potentior, quia universo pars utique continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit generales quæstiones in illo maxime studiorum more versatas. Jam vero cum sint multa propriis brevibusque comprensionibus finienda, unde etiam status causarum dicitur finitivus, nonne ad id quoque instrui ab his, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? Quid? Non quæstio juris omnis aut verborum proprietate aut æqui disputatione aut voluntatis conjectura continetur? Quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat. Ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quæ quidem oratio est vere. Nam ignara quidem hujusce doctrinæ loquacitas erret necesse est, ut quæ vel nullos vel falsos duces habeat. Pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior quanto majore spiritu de divinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur. Nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica: si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum. An hæc non frequenter tractabit orator? Jam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima sæpe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? Quæ denique intellegi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?
Hæc si rationi manifesta non essent, exemplis tamen crederemus, si quidem et Periclem, cujus eloquentiæ, etiam si nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici tum etiam liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagoræ physici constat auditorem fuisse, et Demosthenen, principem omnium Græciæ oratorum, dedisse operam PlatonI. Nam M. tullius non tantum se debere scholis rhetorum quantum Academiæ spatiis frequenter ipse testatus est: neque se tanta umquam in eo fudisset ubertas si ingenium suum consæpto fori, non ipsius rerum naturæ finibus terminasset. Verum ex hoc alia mihi quæstio exoritur, quæ secta conferre plurimum eloquentiæ possit - quamquam ea non inter multas potest esse contentio; XXIV. nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima jubet: neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem adhortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partis potest, cui judices esse apud quos verba faciat, et reum pro quo loquatur, et senatum in quo sit dicenda sententia non liquebit? Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. Adiciunt loco probationis quod ea præstantissimos in eloquentia viros ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio jactant: nam thesis dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici, sicut copiam nitoremque eloquentiæ fere præceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.
Sed hæc inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere: oratori vero nihil est necesse in cujusquam jurare leges. Majus enim opus atque præstantius ad quod ipse tendit et cujus est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitæ tum etiam eloquentiæ laude perfectus. Quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero formandis quam honestissima præcepta rectissimamque ad virtutem viam deliget. Exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis. Nam quæ potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia? Hæc sunt quibus mens pariter atque oratio insurgant: quæ vere bona, quid mitiget metus, cœrceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque cælestem cognatis sideribus admoveat. Neque ea solum quæ talibus disciplinis continentur, sed magis etiam quæ sunt tradita antiquitus dicta ac facta præclare et nosse et animo semper agitare conveniet. Quæ profecto nusquam plura majoraque quam in nostræ civitatis monumentis reperientur.
An fortitudinem, justitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles? Quantum enim Græci præceptis valent, tantum Romani, quod est majus, exemplis. XXXI. tantum quod non cognatis ide rebus admoveri +qui non modo proximum tempus lucemque præsentem intueri satis credat,+ sed omnem posteritatis memoriam spatium vitæ honestæ et curriculum laudis existimet, hinc mihi ille justitiæ haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis præstet. Neque erit perfectus orator nisi qui honeste dicere et sciet et audebit. Juris quoque civilis necessaria huic viro scientia est et morum ac religionum ejus rei publicæ quam capesset. Nam qualis esse suasor in consiliis publicis privatisve poterit tot rerum quibus præcipue civitas continetur ignarus? Quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit qui quod est in causis potentissimum sit ab altero petiturus, pæne non dissimilis iis qui poetarum scripta pronuntiant? Nam quodam modo mandata perferet, et ea quæ sibi a judice credi postulaturus est aliena fide dicet, et ipse litigantium auxiliator egebit auxilio. Quod ut fieri nonnumquam minore incommodo possit cum domi præcepta et composita et sicut cetera quæ in causa sunt in discendo cognita ad judicem perfert: quid fiet in iis quæstionibus quæ subito inter ipsas actiones nasci solent? Non deformiter respectet et inter subsellia minores advocatos interroget?
Potest autem satis diligenter accipere quæ tum audiet cum dicenda sunt, aut fortiter adfirmare aut ingenue pro suis dicere? Possit in actionibus: quid fiet in altercatione, ubi occurrendum continuo nec libera ad discendum mora est? Quid si forte peritus juris ille non aderit? Quid si quis non satis in ea re doctus falsum aliquid subiecerit? Hoc enim est maximum ignorantiæ malum, quod credit eum scire qui moneat. Neque ego sum nostri moris ignarus oblitusve eorum qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Græcos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum est: sed loquor de oratore, qui non clamorem modo suum causis, sed omnia quæ profutura sunt debet. Itaque eum nec inutilem si ad horam forte constiterit neque in testationibus faciendis esse imperitum velim. Quis enim potius præparabit ea quæ, cum aget, esse in causa velit? Nisi forte imperatorem quis idoneum credit in prœliis quidem strenuum et fortem et omnium quæ pugna poscit artificem, sed neque dilectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem: prius est enim certe parare bella quam gerere. Atqui simillimus huic sit advocatus si plura quæ ad vincendum valent aliis reliquerit, cum præsertim hoc quod est maxime necessarium nec tam sit arduum quam procul intuentibus fortasse videatur. Namque omne jus, quod est certum, aut scripto aut moribus constat, dubium æquitatis regula examinandum est.
Quæ scripta sunt aut posita in more civitatis nullam habent difficultatem - cognitionis sunt enim, non inventionis: at quæ consultorum responsis explicantur aut in verborum interpretatione sunt posita aut in recti pravique discrimine. Vim cujusque vocis intellegere aut commune prudentium est aut proprium oratoris, æquitas optimo cuique notissima. Nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui, cum se ad id quod est optimum natura derexerit, non magnopere commovebitur si quis ab eo consultus dissentiet, cum ipsis illis diversas inter se opiniones tueri concessum sit. Sed etiam si nosse quid quisque senserit volet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum. Quod si plerique desperata facultate agendi ad discendum jus declinaverunt, quam id scire facile est oratori quod discunt qui sua quoque confessione oratores esse non possunt! Verum et M. Cato cum in dicendo præstantissimus, tum juris idem fuit peritissimus, et Scævolæ Servioque sulpicio concessa est etiam facundiæ virtus, X. et M. tullius non modo inter agendum numquam est destitutus scientia juris, sed etiam componere aliqua de eo cœperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum juri vacare sed etiam docendo.
Verum ea quæ de moribus excolendis studioque juris præcipimus ne quis eo credat reprendenda quod multos cognovimus qui, tædio laboris quem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerint ad hæc deverticula desidiæ: quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait, legulei quidam esse maluerunt, tamquam utiliora eligentes ea quorum solam facilitatem sequebantur: XII. alii pigritiæ adrogantioris, qui, subito fronte conficta inmissaque barba, veluti despexissent oratoria præcepta paulum aliquid sederunt in scholis philosophorum ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum: philosophia enim simulari potest, eloquentia non potest. In primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum tum etiam novorum, adeo ut non ea modo quæ conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita quæque cotidie aguntur debeat nosse, verum ne ea quidem quæ sunt a clarioribus poetis ficta neglegere. Nam illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam judicatorum optinent locum, sed hæc quoque aut vetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis præceptorum loco ficta creduntur. Sciat ergo quam plurima: unde etiam senibus auctoritas major est, quod plura nosse et vidisse creduntur (quod Homerus frequentissime testatur). Sed non est exspectanda ultima ætas, cum studia præstent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam præteritis sæculis vixisse videamur.
Hæc sunt quæ me redditurum, promiseram instrumenta, non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris: hæc arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriæ firmitate et actionis gratia. Sed plurimum ex his valet animi præstantia quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet. Nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiæ temeritatis inprobitatis adrogantiæ, ita citra constantiam fiduciam fortitudinem nihil artes, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et inbellibus. Invitus mehercules dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem sed amabile et quæ virtutes facillime generet, esse inter adversa, multisque in causa fuisse ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur. Sciat autem, si quis hæc forte minus adhuc peritus distinguendi vim cujusque verbi leget, non probitatem a me reprendi, sed verecundiam, quæ est timor quidam reducens animum ab iis quæ facienda sunt: inde confusio et cœpti pænitentia et subitum silentium. Quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum propter quem facere honeste pudet?
Neque ego rursus nolo eum qui sit dicturus et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intellegere, quæ si non acciderent, etiam simulanda erant; Sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus. Optima est autem emendatio verecundiæ fiducia et quamlibet inbecilla frons magna conscientia sustinetur. V. sunt et naturalia, ut supra dixi, quæ tamen et cura juvantur instrumenta, vox latus decor: quæ quidem tantum valent ut frequenter famam ingeni faciant. Habuit oratores ætas nostra copiosiores, sed cum diceret eminere inter æqualis Trachalus videbatur: ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus præstantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, pæne tragœdorum, sed super omnis quos ego quidem audierim tragœdos. Certe cum in basilica Julia diceret primo tribunali, quattuor autem judicia, ut moris est, cogerentur atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus meminI. Sed hoc votum est et rara felicitas: quæ si non adsit, sane sufficiat ab iis quibus quis dicit audiri. Talis esse debet orator, hæc scire. Agendi autem initium sine dubio secundum vires cujusque sumendum est. Neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus Cæsar Pollio multum ante quæstoriam omnes ætatem gravissima judicia susceperint, prætextatos egisse quosdam sit traditum, Cæsar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.
Modus mihi videtur quidam tenendus, ut neque præpropere destringatur inmatura frons et quidquid est illud adhuc acerbum proferatur (nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta jaciuntur impudentiæ et, quod est ubique perniciosissimum, prævenit vires fiducia), nec rursus differendum est tirocinium in senectutem: nam cotidie metus crescit maiusque fit semper quod ausuri sumus, et dum deliberamus quando incipiendum sit incipere jam serum est. Quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et venia et spes est et paratus favor et audere non dedecet, et si quid desit operi supplet ætas, et si qua sunt dicta juveniliter pro indole accipiuntur, ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: IV. "quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus ejectis?" Quæ cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse tempore et annis liquata jam senior idem fatetur. Et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valeat. Ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate cum in judicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. At illic et judex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit, et si quid tibi ipse sumas probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est, quod illi diserti minime sciunt.
Itaque nonnullos reperias qui sibi eloquentiores videantur quam ut causas agant. Ceterum illum quem juvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore præda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed jam scientem quid sit pugna et in quam rem studendum sit refici atque renovari. Sic et tirocinii metum dum facilius est audere transierit, nec audendi facilitatem usque ad contemptum operis adduxerit. Vsus est hac ratione M. tullius, et, cum jam clarum meruisset inter patronos qui tum erant nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiæ ac sapientiæ magistris, sed præcipue tamen Apollonio Moloni, quem Romæ quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit. Tum dignum operæ pretium venit cum inter se congruunt præcepta et experimenta. I. cum satis in omne certamen virium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit: in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit ut nullo neque publico neque privato duci possit officio ut aliquem ad reddendam rationem vitæ vocet. Nam et leges ipsæ nihil valeant nisi actoris idonea voce munitæ, et si pœnas scelerum expetere fas non est prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra bonos est.
Quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non pœnæ nocentium cupidus sed emendandi vitia corrigendique mores (nam qui ratione traduci ad meliora non possunt, solo metu continentur; III. itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos præmio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriæ comparandum; Ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc officii partem, creditique sunt etiam clari juvenes opsidem rei publicæ dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonæ mentis videbantur; Idque cum ab Hortensio, Lucullis, sulpicio, Cicerone, Cæsare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est: IV. quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse vix scio cui reliquerit hujus nominis locum): neque defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiæ suæ salutarem non etiam piratis patefaciet, duceturque in advocationem maxime causa. Quoniam tamen omnis qui non improbe litigabunt, quorum certe pars est, sustinere non potest unus, aliquid et commendantium personis dabit et ipsorum qui judicio decernent, ut optimi cujusque voluntate moveatur: namque hos et amicissimos habebit vir bonus. VI. summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel illud etiam jactantius minores utique contra dignitatem attollendi: non enim fortuna causas vel justas vel improbas facit. Neque vero pudor obstet quo minus susceptam cum melior videretur litem, cognita inter discendum iniquitate, dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
Nam et in hoc maximum, si æqui judices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem (neque est dignus opera patroni qui non utitur consilio) et certe non convenit ei quem oratorem esse volumus iniusta tueri scientem. Nam si ex illis quas supra diximus causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet. Gratisne ei semper agendum sit tractari potest. Quod ex prima statim fronte diiudicare inprudentium est. Nam quis ignorat quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo quem exigimus animo dignissimum non vendere operam nec elevare tanti beneficii auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent? Cæcis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam qui sufficientia sibi (modica autem hæc sunt) possidebit hunc quæstum sine crimine sordium fecerit. At si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati conlatum sit ad victum et Zenon Cleanthes Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint. Neque enim video quæ justior adquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis de quibus optime meruerint quique, si nihil invicem præstent, indigni fuerint defensione. Quod quidem non justum modo sed necessarium etiam est, cum hæc ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter adquirendi recidant.
Sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque. Paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum præsertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus. Quid si futurus? Malo tamen ille peccet. Nihil ergo adquirere volet orator ultra quam satis erit, ac ne pauper quidem tamquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciet se tanto plus præstitisse: non enim, quia venire hoc beneficium non oportet, oportet perire: denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet. Proxima discendæ causæ ratio, quod est orationis fundamentum. Neque enim quisquam tam ingenio tenui reperietur qui, cum omnia quæ sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe judicem non sufficiat. Sed ejus rei paucissimis cura est. Nam ut taceam de neglegentibus, quorum nihil refert ubi litium cardo vertatur dum sint quæ vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur: aliquos et ambitio pervertit, qui partim tamquam occupati semperque aliud habentes quod ante agendum sit pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino jubent, nonnumquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur,
III. partim jactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intellegere prius pæne quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus quæ neque ad judicem neque ad litigatorem pertineant decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur. Ne illas quidem tulerim delicias eorum qui doceri amicos suos jubent, quamquam minus mali est si illi saltem recte discant recteque doceant. Sed quis discet tam bene quam patronus? Quo modo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres inpendet æquo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suæ non sint? Pessimæ vero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator, qui confugit ad patronum quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum. Nam qui judicare quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum mutandum fingendum etiam sit potest cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit? Hi porro non tantum nocerent si omnia scriberent uti gesta sunt; Nunc consilium et colores adiciunt et aliqua pejora veris, quæ plerique cum acceperunt inmutare nefas habent, et velut themata in scholis posita custodiunt: deinde deprenduntur, et causam quam discere ex suis litigatoribus noluerunt ex adversariis discunt.
Liberum igitur demus ante omnia iis quorum negotium erit tempus ac locum, exhortemurque ultro ut omnia quamlibet verbose et unde volent +repetito tempore* exponant: non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria. Frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator inveniet quæ litigatori in neutram partem habere momentum videbantur. Nec tanta sit acturo memoriæ fiducia ut subscribere audita pigeat. Nec semel audisse sit satis: cogendus eadem iterum ac sæpius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, præsertim hominem, quod sæpe evenit, imperitum, sed etiam ut sciamus an eadem dicat. Plurimi enim mentiuntur, et tamquam non doceant causam sed agant non ut cum patrono sed ut cum judice locuntur. Quapropter numquam satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et turbandus et evocandus. Nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt, sed etiam invenienda quæ latent, sæpe ipsis ea qui sanandi sunt occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat. Nam cum satis in audiendo patientiæ inpenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in ejus modi disceptatione natura.
Interrogandus quam infestissime ac premendus: nam dum omnia quærimus, aliquando ad verum ubi minime exspectavimus pervenimus. In summa optimus est in discendo patronus incredulus: promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quædam non negaturum. Ideoque opus est intueri omne litis instrumentum: quod videre non est satis, perlegendum erit. Nam frequentissime aut non sunt omnino quæ promittebantur, aut minus continent, aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt, aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura, quod non habent modum. Denique linum ruptum aut turbatam ceram aut sine agnitore signa frequenter invenies: quæ nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent. Multa etiam quæ litigator nihil ad causam pertinere crediderit patronus eruet, modo per omnis quos tradimus argumentorum locos eat. Quos ut circumspectare in agendo et adtemptare singulos minime convenit propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est quæ personæ, quæ tempora loca instituta instrumenta cetera, ex quibus non tantum illud quod est artificiale probationis genus colligi possit, sed qui metuendi testes, quo modo sint refellendi. Nam plurimum refert invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.
Sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quæ prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat judicis, fingatque apud se agi causam, et quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum id potentissimum apud quemcumque agetur existimet. Sic eum raro fallet eventus, aut culpa judicis erit. Quæ sint in agendo servanda toto fere opere exsecuti sumus, pauca tamen propria hujus loci, quæ non tam dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam. Ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causæ præsentis cupido laudis abducat. Nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amœna ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandæ civitates quamlibet præcisis impositæ rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione lætius decurrendi et æquo congressa campo totas vires populariter explicabit: III. at si juris anfractus aut eruendæ veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec ivis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
Quæ omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt, unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit. Nam cum illa dicendi vitiosa jactatio inter plausores suos detonuit, resurgit veræ virtutis fortior fama, nec judices a quo sint moti dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est. Veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius præcipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectæ advocatorum insidiæ forent. Sed illa dissimulari quæ tum erat potuit: nondum enim tantum dicendi lumen accesserat ut etiam per obstantia erumperet. Quare artes quidem et consilia lateant et quidquid si deprenditur perit. Hactenus eloquentia secretum habet. Verborum quidem dilectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent: sed vel propter hoc ipsum ostentanda non sunt, quod apparent, ac, si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus. Finem tamen hunc præstabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse: illud certum erit, neminem pejus agere quam qui displicente causa placet: necesse est enim extra causam sit quod placet. Nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tamquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia. Nam et suscipiendi ratio justissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant, et abunde dixit bene quisquis rei satisfecit.
At quidam, etiam si forte susceperunt negotia paulo ad a dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt, ac si defecerunt alia conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. Quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto ut eum ne vera quidem obiecturum nisi id causa exiget credam. Ea est enim prorsus "canina", ut ait Appius, "eloquentia", cognituram male dicendi subire: quod facientibus etiam male audiendi præsumenda patientia est. Nam et in ipsos fit impetus frequenter qui egerunt, et certe petulantiam patroni litigator luit. Sed hæc minora sunt ipso illo vitio animi quod maledicus a malefico non distat nisi occasione. X. turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bono grata a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem; Sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt: hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat, petulans esse ad alterius arbitrium? Atqui etiam in advocatos partis adversæ libenter nonnulli invehuntur: quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem juris responsuris datur) tum causæ contrarium, quia plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcumque eis virium est contumelia augetur.
Super omnia perit illa quæ plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert modestia si a viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum judicis sed ad stomachum litigatoris. Frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet, non causis modo sed ipsis quoque qui dixerunt periculosam; Nec inmerito Pericles solebat optare ne quod sibi verbum in mentem veniret quo populus offenderetur. Sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio qui tantundem possunt nocere. Nam quæ fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum læserunt vocantur. Nunc, quia varium fere propositum agentium fuit et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc oratoris modum tradere non alienum videtur. Adferet ad dicendum curæ semper quantum plurimum poterit: neque enim hoc solum neglegentis sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, pejus agere quam possit. Ideoque ne suscipiendæ quidem sunt causæ plures quam quibus suffecturum se sciat.
Dicet scripta quam res patietur plurima, et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta. Sed hoc aut primæ actiones aut quæ in publicis judiciis post interiectos dies dantur permiserint: at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diverso quam opinati fuerint occurrerint. Inviti enim recedunt a præparatis et tota actione respiciunt requiruntque num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit: quod si fiat non cohæret, nec commissuris modo, ut in opere male juncto, hiantibus sed ipsa coloris inæqualitate detegitur. Ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat: illa enim quæ scripta sunt retinent animum, non secuntur. Itaque in iis actionibus omni, ut agricolæ dicunt, pede standum est. Nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quæ nostræ partis sunt scripta esse possunt: quæ etiam responsurum adversarium certum est (est enim aliquando certum) pari cura refelluntur. Ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
Licet tamen præcogitare plura et animum ad omnis casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur. Sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quæ alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprensum credet orator cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis: XXI. quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis umquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se umquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causæ discendæ tempus: nam cetera semper sciet. I. superest ut dicam de genere orationis. Hic erat propositus a nobis in divisione prima locus tertius: nam ita promiseram, me de arte, de artifice, de opere dicturum. Cum sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque ejus formæ, sicut ostendam, in omnibus iis et ars est et artifex, plurimum tamen invicem differunt: nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulæ et actio actioni, sed genere ipso, ut Græcis tuscanicæ statuæ, ut Asianus eloquens Attico. II. suos autem hæc operum genera quæ dico ut auctores sic etiam amatores habent, atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione vel temporum vel locorum, partim judicio cujusque atque proposito. Primi quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sint clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet ut illa prope rudia ac velut futuræ mox artis primordia maximis qui post eos extiterunt auctoribus præferant, proprio quodam intellegendi, ut mea opinio est, ambitu.
Post Zeuxis atque Parrhasius non multum ætate distantes circa Peloponnesia ambo tempora (nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarumque invenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius aut augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quæque forma etiam in feminis placet. Ille vero ita circumscripsit omnia ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditæ, ceteri tamquam ita necesse sit secuntur. Floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura præcipue, sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus quas phantasias vocant Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime jactat, Apelles est præstantissimus. Euphranorem admirandum facit quod et ceteris optimis studiis inter præcipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit. Similis in statuis differentia. Nam duriora et tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, jam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant.
Nam ut humanæ formæ decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur. Quin ætatem quoque graviorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra levis genas. At quæ Polyclito defuerunt, Phidiæ atque Alcameni dantur. Phidias tamen dis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur, in ebore vero longe citra æmulum vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Jovem fecisset, cujus pulchritudo adjecisse aliquid etiam receptæ religioni videtur, adeo maiestas operis deum æquavit. Ad veritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant: nam Demetrius tamquam nimius in ea reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior. In oratione vero si species intueri velis, totidem pæne reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quædam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam jam ingenii vim præ se ferentia. Hinc sint Lælii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu licet Polygnotos vel Callonas appelles. Mediam illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius. Tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus. Hic vim Cæsaris, indolem Cæli, subtilitatem Calidi, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalæ, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen sulpici, acerbitatem Cassi reperiemus: in iis etiam quos ipsi vidimus copiam Senecæ, vires Africani, maturitatem Afri, jucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi.
At M. tullium non illum habemus Euphranorem circa pluris artium species præstantem, sed in omnibus quæ in quoque laudantur eminentissimum. Quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac pæne, quod procul absit, viro molliorem: XIII. postea vero quam triumvirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant, qui æmulabantur, adulatores etiam præsentis potentiæ non responsurum invaserunt. Ille tamen qui jejunus a quibusdam et aridus habetur non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii adfluentia potuit. Falsum utrumque: sit tamen illa mentiendi propior occasio. Præcipue vero presserunt eum qui videri Atticorum imitatores concupierant. Hæc manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur: unde nunc quoque aridi et exsuci et exsangues. Hi sunt enim qui suæ inbecillitati sanitatis appellationem, quæ est maxime contraria, optendant: qui quia clariorem vim eloquentiæ velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. Quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
Et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis judicium maxime ac modus deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod paulatim sermone Græco in proximas Asiæ civitates influente nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea quæ proprie signari poterant circumitu cœperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint. Mihi autem orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium naturæ videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque jactantior vaniore etiam dicendi gloria inflata est. Tertium mox qui hæc dividebant adjecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt: neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris. Æschines enim, qui hunc exilio delegerat locum, intulit eo studia Athenarum, quæ, velut sata quædam cælo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. Lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen, neque fontibus puris neque torrentibus turbidis sed lenibus stagnis similes habentur.
Nemo igitur dubitaverit longe esse optimum genus Atticorum. In quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est judicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimæ formæ. Quapropter mihi falli multum videntur qui solos esse Atticos credunt tenuis et lucidos et significantis sed quadam eloquentiæ frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentis. Nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias; Hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum: non igitur jam usque ad Coccum et Andociden remittemur. Interrogare tamen velim an Isocrates Attice dixerit: nihil enim tam est Lysiæ diversum. Negabunt: at ejus schola principes oratorum dedit. Quæratur similius aliquid: Hyperides Atticus? "Certe". At plus indulsit voluptati. Transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et his priores Isæum, Antiphonta: quos ut homines inter se genere similes, differentis dixeris specie. Quid ille cujus modo fecimus mentionem Æschines? Nonne his latior et audentior et excelsior? Quid denique Demosthenes? Non cunctos illos tenues et circumspectos vi sublimitate impetu cultu compositione superavit? Non insurgit locis? Non figuris gaudet? Non tralationibus nitet?
XXIV. non oratione ficta dat tacentibus vocem? Non illud jus jurandum per cæsos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicæ satis manifesto docet præceptorem ejus Platonem fuisse? Quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum? Quid Periclea? Similemne credemus Lysiacæ gracilitati quem fulminibus et cælesti fragori comparant comici dum illi conviciantur? Quid est igitur cur in iis demum qui tenui venula per calculos fluunt Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? Quos ego existimo si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem negaturos Atticam esse quod plus quam acceperit seminis reddat (quia hanc ejus terræ fidem Menander eludit). Ita nunc si quis ad eas Demosthenis virtutes quas ille summus orator habuit tamen quæ defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur adjecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem "non fecit hoc Demosthenes"? Et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit), non erit Atticum? Melius de hoc nomine sentiant, credantque Attice dicere esse optime dicere. Atque in hac tamen opinione perseverantis Græcos magis tulerim: Latina mihi facundia, ut inventione dispositione consilio, ceteris hujus generis artibus, similis Græcæ ac prorsus discipula ejus videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum. Namque est ipsis statim sonis durior, quando et jucundissimas ex Græcis litteras non habemus (vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullæ apud eos dulcius spirant: quas mutuari solemus quotiens illorum nominibus utimur;
XXVIII. quod cum contingit, nescio quo modo velut hilarior protinus renidet oratio, ut in "Zephyris" et "Zopyris": quæ si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient) et velut in locum earum succedunt tristes et horridæ, quibus Græcia caret. Nam et illa quæ est sexta nostrarum pæne non humana voce, vel omnino non voce potius, inter discrimina dentium efflanda est: quæ etiam cum vocalem proxima accipit quassa quodam modo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, ut in hoc ipso "frangit", multo fit horridior; Æolicæ quoque litteræ, qua "servum" "cervum"que dicimus, etiam si forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur. XXX. duras et illa syllabas facit quæ ad conjungendas demum subiectas sibi vocalis est utilis, alias supervacua: "equos" hac et "æquum" scribimus, cum etiam ipsæ hæ vocales duæ efficiant sonum qualis apud Græcos nullus est ideoque scribi illorum litteris non potest. Quid quod pleraque nos illa quasi mugiente littera cludimus, in quam nullum Græce verbum cadit? At illi ny jucundam et in fine præcipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quæ est apud nos rarissima in clausulis. Quid quod syllabæ nostræ in b litteram et d innituntur adeo aspere ut plerique non antiquissimorum quidem sed tamen veterum mollire temptaverint, non solum "aversa" pro "abversis" dicendo, sed et in præpositione b litteræ absonam et ipsam s subiciendo?
Sed accentus quoque cum rigore quodam, tum similitudine ipsa minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta umquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas gravis cadit semper. Itaque tanto est sermo Græcus Latino jucundior ut nostri poetæ, quotiens dulce carmen esse voluerunt, illorum id nominibus exornent. His illa potentiora, quod res plurimæ carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire: etiam in iis quæ denominata sunt summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit: at illis non verborum modo sed linguarum etiam inter se differentium copia est. Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in loquendo eandem jucunditatem et parem copiam. Quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione: XXXVI. nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique eruantur: permovendi omnes adfectus erunt, oratio tralationum nitore inluminanda. Non possumus esse tam graciles, simus fortiores: subtilitate vincimur, valeamus pondere: proprietas penes illos est certior, copia vincamus.
Ingenia Græcorum etiam minora suos portus habent, nos plerumque majoribus velis movemur: validior spiritus nostros sinus tendat. Non tamen alto semper feremur: nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quælibet vada accessus, ego aliquid, non multo tamen, altius in quo mea cumba non sidat inveniam. Neque enim, si tenuiora hæc ac pressiora Græci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comœdiis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars hæc orationis, sed exigenda ut optime possumus: possumus autem rerum et modo et judicio esse similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est. An non in privatis et acutus et distinctus et non super modum elatus M. tullius? Non in M. Calidio insignis hæc virtus? Non Scipio, Lælius, Cato in loquendo velut Attici Romanorum fuerunt? Cui porro non satis est quo nihil esse melius potest? Adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam nisi quæ sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis coniugibus liberis servis loquamur, contento promere animi voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente: quidquid huc sit adjectum, id esse adfectationis et ambitiosæ in loquendo jactantiæ, remotum a veritate fictumque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum servire sensibus:
XLI. sicut athletarum corpora, etiam si validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie quæ sit concessa hominibus abhorrere. Quid enim, inquiunt, attinet circumitu res ostendere et tralationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata nomina? Denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores extitisse, etiam si parcius, simili tamen ratione falsa et inpropria pro virtute ducentis. Qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul quam fit a quibusdam recedendum a propriis atque communibus. Si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adjecerit, non erit hac calumnia reprendendus. Nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio: cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra verborum proprietatem elaboraret: sed cum debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species inpellere, utetur his quoque adiutoriis quæ sunt ab eadem nobis concessa natura: XLIV. nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est. Ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et loquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent), et idem homines aliter de re alia locuntur et servant personarum discrimina. Ita, quo quisque plus efficit dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiæ dicit.
Quapropter ne illis quidem nimium repugno qui dandum putant nonnihil esse temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem alligandum puto. Atque id fecisse M. tullium video, ut cum omnia utilitati, tum partem quandam delectationi daret, cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris: nam hoc ipso proderat, quod placebat. Ad cujus voluptates nihil equidem quod addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus pluris: nempe enim fieri potest salva tractatione causæ et dicendi auctoritate, si non crebra hæc lumina et continua fuerint et invicem offecerint. Sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra; Do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica, ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum: cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint quæ honestiora. Ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus præcipueque Græcis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent quis utile neget? Feriunt animum et uno ictu frequenter inpellunt et ipsa brevitate magis hærent et delectatione persuadent.
At sunt qui hæc excitatiora lumina, etiam si dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur. Quocirca mihi ne hic quidem locus intactus est omittendus: nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt, ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden: rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten; L. præterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates (commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum): at quod libris dedicatum in exemplum edatur et tersum ac limatum et ad legem ac regulam compositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et judices artis habeat artifices. Quin illi subtiles, ut sibi ac multis persuaserunt, magistri paradeigma dicendo, enthymema scribendo esse aptius tradiderunt. Mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitæ; Itaque non illas modo, ut opinor, debet habere virtutes * dico, non vitia: nam imperitis placere aliquando quæ vitiosa sint scio. Quo different igitur? Quod si mihi des consilium judicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo sed etiam ejus qui est strictior multo, Demosthenis. Neque enim adfectus omnino movendi erunt nec aures delectatione mulcendæ, cum etiam prohœmia supervacua esse apud talis Aristoteles existimet; Non enim trahentur his illi sapientes: proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
LIII. cum vero judex detur aut populus aut ex populo laturique sententiam indocti sæpius atque interim rustici, omnia quæ ad optinendum quod intendimus prodesse credemus adhibenda sunt, eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus ut doceamus quo modo dici oporteat. An Demosthenes male sic egisset ut scripsit, aut Cicero? Aut eos præstantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? Melius egerunt igitur an pejus? Nam si pejus, sic potius oportuit dici ut scripserunt, si melius, sic potius oportuit scribi ut dixerunt. Quid ergo? Semper sic aget orator ut scribet? Si licebit, semper. Sed erunt quæ impediant brevitate tempora a judice data: multum ex eo quod potuit dici recidetur, editio habebit omnia. Quædam secundum naturam judicantium dicta sunt: non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis. Nam id quoque plurimum refert, quo modo audire judex velit, atque "ejus vultus sæpe ipse rector est dicentis", ut Cicero præcipit. Ideoque instandum iis quæ placere intellexeris, resiliendum ab iis quæ non recipientur. Sermo ipse qui facillime judicem doceat aptandus; Nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.
Prudenter enim qui, cum interrogasset rusticum testem an Amphionem nosset, negante eo detraxit adspirationem breviavitque secundam ejus nominis syllabam, et ille eum sic optime norat. Hujus modi casus efficient ut aliquando dicatur aliter quam scribitur, cum dicere quo modo scribendum est non licet. Altera est divisio, quæ in tris partis et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recta dicendi genera inter se videntur. Namque unum subtile, quod ischnon vocant, alterum grande atque robustum, quod hadron dicunt, constituunt, tertium alii medium ex duobus, alii floridum (namque id antheron appellant) addiderunt. Quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sive, ut alii dicunt, conciliandi præstare videatur officium, in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur. Itaque illo subtili præcipue ratio narrandi probandique consistet, estque id etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum. Medius hic modus et tralationibus crebrior et figuris erit jucundior, egressionibus amœnus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamquam amnis et lucidus quidem sed virentibus utrimque ripis inumbratus.
At ille qui saxa devolvat et "pontem indignetur" et ripas sibi faciat multus et torrens judicem vel nitentem contra feret, cogetque ire qua rapiet. Hic orator et defunctos excitabit ut Appium Cæcum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque * Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu adloquetur. Hic et amplificationibus extollet orationem et in supralationem quoque erigetur: "quæ Charybdis tam vorax?" Et "Oceanus medius fidius ipse": nota sunt enim etiam studiosis hæc lumina. Hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: "vos enim Albani tumuli atque luci, vos, inquam, Albanorum obrutæ aræ, sacrorum populi Romani sociæ et æquales." Hic iram, hic misericordiam inspirabit: hoc dicente judex pallebit et flebit et per omnis adfectus tractus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit. Quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc præferre omnibus, et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum? Nam et Homerus brevem quidem cum jucunditate et propriam (id enim est non deerrare verbis) et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quæ sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi majus potest: sed summam expressurus est in Vlixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis nivibus et copia verborum atque impetu parem tribuit.
LXV. cum hoc igitur nemo mortalium contendet, hunc ut deum homines intuebuntur. Hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, hæc est vere dicendi facultas. Sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. Nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum intervalla sunt atque inter hæc ipsa mixtum quiddam ex duobus medium est, quoniam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur. Ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quæ utique aliquo momento inter se differant: sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur. Eademque musicis ratio est, qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his atque huc quos interposuerant inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant. Plures igitur etiam eloquentiæ facies, sed stultissimum quærere ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quæ modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris quod vulgo genus dicendi vocant: utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo sed pro partibus causæ.
Nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum locorum temporumque mutabit: ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter conciliabit, non ex isdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum, alias ad movendum adhibebit artis. Non unus color prohœmii narrationis argumentorum egressionis perorationis servabitur. Dicet idem graviter severe acriter vehementer concitate copiose amare, idem comiter remisse subtiliter blande leniter dulciter breviter urbane, non ubique similis sed ubique par sibI. Sic fiet cum id propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque, nec doctorum modo sed etiam vulgi, consequatur. Falluntur enim plurimum qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut inmodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris si leviter excutiantur flosculis nitet aut præcipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile.
Quod quidem placere multis nec infitior nec miror: est enim jucunda res ac favorabilis qualiscumque eloquentia, et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli. Quo minus mirum est quod nulli non agentium parata vulgi corona est. Vbi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecumque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque inmerito: nam ne illud quidem facile est. Sed evanescunt hæc atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet, "at si contuleris eam Lacænæ, conspectu melioris obruatur", ut Ovidius ait. Si vero judicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis sulphura, jam illum quo fefellerant exuant mentitum colorem et quadam vix enarrabili fœditate pallescant. Lucent igitur hæc citra solem et ut quædam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. Denique mala multi probant, nemo improbat bona. Neque vero omnia ista de quibus locuti sumus orator optime tantum sed etiam facillime faciet. Neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur nec oratorem macerat et coquit ægre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
Nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiæ copiis imperat: desinit enim in adversa niti qui pervenit in summum. Scandenti circa ima labor est, ceterum quantum processeris, mollior clivus ac lætius solum. Et si hæc quoque jam lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus inlaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt: quæ tamen cotidie nisi decerpantur arescunt. Sed et copia habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio judicium. Sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, læta non luxuriosa, jucunda non dissoluta, grandia non tumida. Similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque ultimum vitium est. His dicendi virtutibus usus orator in judiciis consiliis contionibus senatu, in omni denique officio boni civis, finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse umquam satis sit et illa mente atque illa facultate prædito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid pejus quam fecerit faciat.
Neque enim scientia modo constat orator, quæ augetur annis, sed voce latere firmitate: quibus fractis aut inminutis ætate seu valetudine cavendum ne quid in oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quæ dicet parum audiri sentiat, ne se quærat priorem. Vidi ego longe omnium quos mihi cognoscere contigit summum oratorem Domitium Afrum valde senem cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo quem principem fuisse quondam fori non erat dubium alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent: quæ occasio illo fuit dicendi malle eum deficere quam desinere. Neque erant illa qualiacumque mala, sed minora. Quare antequam in has ætatis veniat insidias, receptui canet et in portum integra nave perveniet. Neque enim minores eum cum id fecerit studiorum fructus prosequentur: aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus aut in libris Ciceronis destinat, jura quærentibus reddet aut eloquentiæ componet artem aut pulcherrimis vitæ præceptis dignum os dabit. Frequentabunt vero ejus domum optimi juvenes more veterum et vere dicendi viam velut ex oraculo petent. Hos ille formabit quasi eloquentiæ parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quæ tempestatium signa, quid secundis flatibus quid adversis ratio poscat docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis:
VI. nemo enim minui velit id in quo maximus fuit. Quid porro est honestius quam docere quod optime scias? Sic ad se Cælium deductum a patre Cicero profitetur, sic Pansam, Hirtium, Dolabellam ad morem præceptoris exercuit cotidie dicens audiensque. Ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore cum jam secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam in tuto conlocarit et sentiet vivus eam quæ post fata præstari magis solet et venerationem et quid apud posteros futurus sit videbit. Conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, quæque antea scierim quæque operis hujusce gratia potuerim inquirere candide me atque simpliciter in notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse. Atque id viro bono satis est, docuisse quod scierit. Vereor tamen ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi peritum velim, aut multa, qui tot artibus in pueritia discendis morum quoque præcepta et scientiam juris civilis præter ea quæ de eloquentia tradebantur adjecerim, quique hæc operi nostro necessaria esse crediderint velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum. X. tu Qui primum renuntient sibi quanta sit humani ingenii vis, quam potens efficiendi quæ velit, cum maria transire, siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum pæne dimetiri minores sed difficiliores artes potuerint. Tum cogitent quantam rem petant quamque nullus sit hoc proposito præmio labor recusandus.
Quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque inpervium neque saltem durum putent. Nam id quod prius quodque majus est, ut boni viri simus, voluntate maxime constat: quam qui vera fide induerit, facile eas idem quæ virtutem docent artis accipiet. Neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quæ præmuntur ut non paucorum admodum annorum intentione discantur. Longam in eam facit operam quod repugnamus: brevis est institutio vitæ honestæ beatæque, si credas; Natura enim nos ad mentem optimam genuit, adeoque discere meliora volentibus promptum est ut vere intuenti mirum sit illud magis, malos esse tam multos. Nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere. Cetera vero, etiam si ætatem nostram non spatio senectutis sed tempore adulescentiæ metiamur, abunde multos ad discendum annos habent: omnia enim breviora reddet ordo et ratio et modus. Sed culpa est in præceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel neglegentia: proxima in nobis, qui morari in eo quod novimus quam discere quæ nondum scimus melius putamus.
Nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam in more est plurimorum, ut de iis a quibus magna in hoc pars ætatis absumitur taceam, declamitare in schola et tantum laboris in rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges comperisse? Quod non eo dico quia sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non in una sit ejus specie consenescendum. * cognoscere et præcepta vivendi perdiscere et in foro nos experiri potuimus dum scholastici sumus. Discendi ratio talis ut non multos poscat annos: quælibet enim ex iis partibus quarum habui mentionem in paucos libros contrahi solet, adeo non est infinito spatio ad traditionem opus. Reliqua est exercitatio, quæ vires cito facit, cum fecit tuetur. Rerum cognitio cotidie crescit; Et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere, non, quod ne fieri quidem potest, omnia. Sed breve nobis tempus nos fecimus: quantulum enim studiis partimur? Alias horas vanus salutandi labor, alias datum fabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt. Adice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinationes, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et fractis omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea quæ supersunt.
Quæ si omnia studiis inpenderentur, jam nobis longa ætas et abunde satis ad discendum spatii videretur vel diurna tantum computantibus tempora, ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent. Nunc computamus annos non quibus studuimus sed quibus viximus. Nec vero si geometræ et musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, in singulis artibus consumpserunt, sequitur ut pluris quasdam vitas ad plura discenda desideremus. Neque enim illi didicerunt hæc usque in senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non in percipiendo exhauserunt sed in præcipiendo. Ceterum, ut de Homero taceam, in quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, ut Elium Hippian transeam, qui non liberalium modo disciplinarum præ se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque quæ omnia manu sua fecerat in usu habuit, atque ita se præparavit ne cujus alterius ope egeret: inlusisse tot malis quot summa senectus habet universæ Græciæ credimus Gorgian, qui quærere auditores de quo quisque vellet jubebat. Quæ tandem ars digna litteris Platoni defuit? Quot sæculis Aristoteles didicit ut non solum quæ ad philosophos atque oratores pertinent scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnis perquireret? Illis hæc invenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. Tot nos præceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi ætas felicior quam nostra, cui docendæ priores elaborarunt.
M. igitur Cato, idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiæ conditor, idem juris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit; Inter tot operas militiæ, tantas domi contentiones rudi sæculo litteras Græcas ætate jam declinata didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quæ senes concupissent. Quam multa, pæne omnia tradidit Varro! Quod instrumentum dicendi M. tullio defuit? Quid plura? Cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticæ et medicinæ præcepta reliquerit, dignus vel ipso proposito ut eum scisse omnia illa credamus. At perficere tantum opus arduum, et nemo perfecit. Ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum capere id rerum naturam, nec quidquid non est factum ne fieri quidem posse, cum omnia quæ magna sunt atque admirabilia tempus aliquod quo primum efficerentur habuissent: XXVI. nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone, denique quidquid est optimum ante non fuerat. Verum etiam si qui summa desperet (quod cur faciat cui ingenium valetudo facultas præceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum in secundis tertiisque consistere.
Neque enim si quis Achillis gloriam in rebus bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt * Quin immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset arbitraretur, ii ipsi qui sunt optimi non fuissent, nec post Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi qui post eos fuerunt. Verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi. An Pollio et Messala, qui jam Cicerone arcem tenente eloquentiæ agere cœperunt, parum in vita dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriæ tradiderunt? Alioqui pessime de rebus humanis perductæ in summum artes mererentur, si quod optimum, idem ultimum fuisset. Adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus, ac si quis hæc studia utilitate sola metiatur, pæne illi perfectæ par est. Neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere non abunde majores opes honores amicitias, laudem præsentem futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset ab opere pulcherrimo, cujus tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum qui a se non virtutes sed voluptatem quæ fit ex virtutibus peti dicunt.
Ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil di inmortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce præsenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus, nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus in summum aut certe multos infra nos videbimus. Hæc erant, Marcelle Vitori, quibus præcepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio studiosis juvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.