Prohœmium De inventione, ut arbitror, satis dictum est: neque enim ea demum quæ ad docendum pertinent exsecuti sumus, verum etiam motus animorum tractavimus. Sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera ædificanti utilia congerere nisi disponendis eis conlocandisque artificium manus adhibeatur: sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque conio gestum nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit. Nec inmerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihil valeat. Neque enim quamquam fusis omnibus membris statua sit nisi conlocetur; Et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, licet habeat eadem omnia, prodigium sit tamen: et artus etiam leviter loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento. Nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia. Sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohæreat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur. Quapropter totus hic liber serviat divisioni, quæ quidem, si certa aliqua via tradi in omnis materias ullo modo posset, non tam paucis contigisset. Sed cum infinitæ litium formæ fuerint futuræque sint et tot sæculis nulla reperta sit causa quæ esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et judicet et consilium a se ipso petat. Neque infitias eo quædam esse quæ demonstrari possint, eaque non omittam.
Sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium in singulas, partitio singularum in partis discretio, ordo recta quædam conlocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium in locos distributio. Sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari, nec eandem semper primam quæstionem ex utraque parte tractandam. Cujus rei, ut cetera exempla præteream, Demosthenes quoque atque Æschines possunt esse documento, in judicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a jure, quo videbatur potentior, cœperit, patronus omnia pæne ante jus posuerit, quibus judicem quæstioni legum præpararet. Aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur: denique in accusatione mutua, cum se uterque defendat priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum. Igitur quid ipse sim secutus, quod partim præceptis partim usu partim ratione cognoveram, promam nec umquam dissimulavi.
Erat mihi curæ in controversiis forensibus nosse omnia quæ in causa versarentur: nam in schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quæ themata Græci vocant, Cicero proposita. Cum hæc in conspectu quodam modo conlocaveram, non minus pro adversa parte quam pro mea cogitabam. Et primum, quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum, constituebam quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo. Cogitabam quid primum petitor diceret. Id aut confessum erat aut controversum. Si confessum, non poterat ibi esse quæstio. Transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar: nonnumquam etiam quod inde optinebatur confessum erat. Vbi primum cœperat non convenire, quæstio oriebatur. Id tale est: "occidisti hominem", "occidi". Convenit, transeo. Rationem reddere debet reus quare occiderit. "Adulterum" inquit "cum adultera occidere licet". Legem esse certum est. Tertium jam aliquid videndum est in quo pugna consistat. "Non fuerunt adulteri": "fuerunt"; Quæstio: de facto ambigitur, conjectura est. Interim et hoc tertium confessum est, adulteros fuisse: "sed tibi" inquit accusator "illos non licuit occidere: exul enim eras" aut "ignominiosus". De jure quæritur. At si protinus dicenti "occidisti" respondeatur "non occidi", statim pugna est.
Si explorandum est ubi controversia incipiat, considerari debet quæ sit intentio quæ primam quæstionem facit. Intentio simplex: "occidit Saturninum Rabirius", conjuncta: "lege de sicariis commisit L. Varenus: nam et C. Varenum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit" - nam sic diversæ propositiones erunt: quod idem de petitionibus dictum sit. Verum ex conjuncta propositione plures esse quæstiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a jure actionis excludit. In quo genere est agenti dispiciendum quid quoque loco diluat.
Quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, inbecilliora media, quia et initio movendus sit judex et summo inpellendus. At pro reo plerumque gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans judex reliquorum defensioni sit aversior. Interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatoribus fide adgrediamur ultimum, jam judicibus omnia esse vana credentibus. Opus erit tamen præfatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur. Ante actæ vitæ crimina plerumque prima purganda sunt, ut id de quo laturus est sententiam judex audire propitius incipiat. Sed hoc quoque pro Vareno Cicero in ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.
Cum simplex intentio erit, videndum est unum aliquid respondeamus an plura. Si unum, in re quæstionem instituamus an in scripto: si in re, negandum sit quod obicitur an tuendum: si scripto, in qua specie juris pugna sit, et in ea de verbis an de voluntate quæratur. Id ita consequemur si intuiti fuerimus quæ sit lex quæ litem faciat, hoc est, qua judicium sit constitutum. Nam quædam in scholasticis ponuntur ad conjungendam modo actæ rei seriem, ut puta: "Expositum qui agnoverit, solutis alimentis recipiat: minus dicto audientem filium liceat abdicare. Qui expositum recepit, imperat ei nuptias locupletis propinquæ: ille deducere vult filiam pauperis educatoris". Lex de expositis ad adfectum pertinet: judicium pendet ex lege abdicationis. Nec tamen semper ex una lege quæstio est, ut in antinomia. Is spectatis apparebit circa quod pugna sit.
Conjuncta defensio est, qualis pro Rabirio: "si occidisset, recte fecisset, sed non occidit". Vbi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat æstimandum. In quo non idem sentio quod de propositionibus paulo ante quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus. Nam vis quæstionum semper crescere debet et ad potentissima ab infirmissimis pervenire, sive sunt ejusdem generis sive diversi. Juris autem quæstiones solent esse nonnumquam ex aliis atque aliis conflictionibus, facti semper idem spectant. In utroque genere similis ordo est; Sed prius de dissimilibus: ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo quod quasdam quæstiones exsecuti donare solemus et concedere: neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus. Quod ipsum ita fieri oportet non ut damnasse eas videamur, sed omisisse quia possimus etiam sine eis vincere. Procurator alicujus pecuniam petit ex fænore hereditario: potest incidere quæstio, an huic esse procuratorem liceat. Finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quæretur an ei cujus nomine litigatur procuratorem habendi sit jus. Discedamus hinc quoque: recipit natura quæstionem an ille cujus nomine agitur heres sit fæneratoris, an ex asse heres. Hæc quoque concessa sint: quæretur an debeatur. Contra nemo tam demens fuerit ut, cum id quod firmissimum duxerit se habere tractaverit, remittat illud et ad leviora transcendat. Huic in schola simile est: "non abdicabis adoptatum: ut hunc quoque, non virum fortem: ut et fortem, non quicumque voluntati tuæ non paruerit: ut in alia omnia subiectus sit, non propter optionem: ut propter optionem, non propter talem optionem". Hæc juris quæstionum differentia est. In factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quæstionem remitti solent, ut si is cum quo furti agitur dicat: "proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude". Priora enim remitti possunt, ultimum non potest.
Solebam et hoc facere præcipere, ut vel ab ultima specie (nam ea fere est quæ continet causam) retrorsum quærerem usque ad primam generalem quæstionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem: etiam in suasoriis, ut deliberat Numa an regnum offerentibus Romanis recipiat. Primum, id est genus, an regnandum, tum an in civitate aliena, an Romæ, an laturi sint Romani talem regem. Similiter in controversiis. Optet enim vir fortis alienam uxorem. Vltima species est an optare possit alienam uxorem. Generale est an quidquid optarit accipere debeat; Deinde, an ex privato, an nuptias, an maritum habentis. Sed hoc non quem ad modum dicitur ita et quæritur. Primum enim occurrit fere quod est ultimum dicendum, ut hoc: "non debes alienam uxorem optare", ideoque divisionem perdit festinatio. Non oportet igitur offerentibus se contentum esse: quære aliquid ultra, sic: "ne viduam quidem"; Adhuc plus si "nihil ex privato": ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, "nihil inicum". Itaque propositione visa, quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi. Id si tamquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit intueri voluerimus, occurrit. Si id non contigerit, seponamus id quod primum se optulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? Id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui; Itaque inferiora quoque scrutabimur, quæ tractata faciliorem nobis judicem in summa quæstione facient. Non dissimile huic est et illud præceptum, ut a communibus ad propria veniamus: fere enim communia generalia sunt. Commune: "tyrannum occidit", proprium: "tamen tyrannum occidit", "mulier occidit", "uxor occidit".
Solebam et excerpere quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem sed partiendo multiplicare, ut in illa controversia: "Dux qui competitorem patrem in suffragiis vicerat captus est: euntes ad redimendum eum legati obvium habuerunt patrem revertentem ab hostibus. Is legatis dixit: sero itis. Excusserunt illi patrem et aurum in sinu ejus invenerunt: ipsi perseverarunt ire quo intenderant, invenerunt ducem cruci fixum, cujus vox fuit: cavete proditorem. Reus est pater". Quid convenit? "Proditio nobis prædicta est et prædicta a duce": quærimus proditorem. "Te isse ad hostes fateris et isse clam et ab his incolumem redisse, aurum retulisse et aurum occultum habuisse". Nam quod fecit, id nonnumquam potentius fit in propositione: quæ si animos occupavit, prope aures ipsæ defensioni præcluduntur. In totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio defendentem.
Solebam id, quod fieri et in argumentis dixi, in tota facere materia, ut propositis extra quæ nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut in prævaricationum criminibus: "Vt absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto judicio aut difficultate probationis aut prævaricatione. Nocentem fuisse confiteris: nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum judicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid superest nisi ut prævaricatio fuerit"? Si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. "Hominem occisum esse constat, non in solitudine, ut a latronibus suspicer, non prædæ gratia, quia inspoliatus est, non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur in causa. Quis inimicus"? Quæ res autem faciliorem divisioni viam præstat, eadem inventioni quoque: excutere quidquid dici potest et velut reiectione facta ad optimum pervenire. "Accusatur Milo quod Clodium occiderit". Aut fecit aut non: optimum erat negare, sed non potest; Occidit ergo. Aut jure aut injuria: utique jure; Aut voluntate aut necessitate (nam ignorantia prætendi non potest): voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio ut id pro re publica fuerit. Necessitate? Subita igitur pugna, non præparata: alter igitur insidiatus est. Vter? Profecto Clodius. Videsne ut ipsa rerum necessitas diducat defensionem? Adhuc: aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. Tutius si noluit: fecerunt ergo servi Milonis neque jubente neque sciente Milone. At hæc tam timida defensio detrahit auctoritatem illi qua recte dicebamus occisum; Adicietur: "quod suos quisque servos in tali re facere voluisset". Hoc eo est utilius quod sæpe nihil placet et aliquid dicendum est. Intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. Propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnumquam communem eam suo loco dictum est.
Multis milibus versuum scio apud quosdam esse quæsitum quo modo inveniremus utra pars deberet prior dicere, quod in foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur. In schola quæri nihil attinet, cum in declamationibus isdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit. Sed in plurimis controversiis ne inveniri quidem potest, ut in illa: "Qui tris liberos habebat, oratorem philosophum medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam ejus esse voluit qui esset utilissimus civitati. Contendunt". Quis primus dicat incertum est, propositio tamen certa: ab eo enim cujus persona utemur incipiendum erit. Et hæc quidem de dividendo in universum præcipi possunt.
At quo modo inveniemus etiam illas occultiores quæstiones? Scilicet quo modo sententias verba figuras colores: ingenio cura exercitatione. Non tamen fere umquam nisi inprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit. Sed plerique eloquentiæ famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad probationem conferentibus: alii nihil ultra ea quæ in oculos incurrunt exquirendum putant. Quod quo facilius appareat, unam de schola controversiam, non ita sane difficilem aut novam, proponam in exemplum. "Qui reo proditionis patri non adfuerit, exheres sit: proditionis damnatus cum advocato exulet. Reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit: damnatus abiit cum advocato in exilium. Rusticus cum fortiter fecisset, præmii nomine impetravit restitutionem patris et fratris. Pater reversus intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat sibi". Hic illi eloquentes, quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles: actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra inbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo qui parte contentus sit contra eum qui fratri nihil dare ex paternis velit. Quæ omnia sunt in materia et multum juvant, victoriam tamen non trahunt. In hac quærentur sententiæ, si fieri poterit, præcipites vel obscuræ (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. Illi vero quibus propositum quidem melius sed cura in proximo est hæc velut innatantia videbunt: excusatum esse rusticum quod non interfuerit judicio nihil conlaturus patri: sed ne disertum quidem habere quod inputet reo, cum is damnatus sit; Dignum esse hereditate restitutorem: avarum impium ingratum qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito: quæstionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus locus. At qui naturam sequetur, illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticum: "pater intestatus duos nos filios reliquit, partem jure gentium peto". Quis tam imperitus, quis tam procul a litteris quin sic incipiat, etiam si nescierit quid sit propositio? Hanc communem omnium legem leviter adornabit ut justam. Nempe sequetur ut quæramus quid huic tam æquæ postulationi respondeatur. At id manifestum est: "lex est quæ jubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit, tu autem non adfuisti". Hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et ejus qui non adfuerit vituperatio. Adhuc versamur in confessis; Redeat animus ad petitorem: numquid non hoc cogitet necesse est nisi qui sit plane hebes: "si lex obstat, nulla lis est, inane judicium est: atqui et legem esse et hoc quod ea puniat a rustico factum extra dubitationem est". Quid ergo dicimus? "Rusticus eram". Si lex eram omnis complectitur, nihil proderit: quæramus ergo num infirmari in aliquam partem lex possit. Quid aliud (sæpius dicam) natura permittit quam ut cum verba contra sint de voluntate quæratur? Generalis igitur quæstio, verbis an voluntate sit standum; Sed hoc in commune de jure omni disputandum semper nec umquam satis judicatum est. Quærendum igitur in hac ipsa qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur. "Ergo quisquis non adfuerit, exheres erit? Quisquis sine exceptione"? Jam se illa vel ultro offerent argumenta: "et infans"? (Filius enim est et non adfuit): "et qui aberat et qui militabat et qui in legatione erat"? Jam multum acti est: potest aliquis non adfuisse et heres esse. Transeat nunc idem ille qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum: "ut ista concedam, tu nec infans es nec afuisti nec militasti". Num aliud occurrit quam illud: "sed rusticus sum"? Contra quod palam est dici: "ut agere non potueris, adsidere potuisti", et verum est. Quare redeundum rustico ad animum legum latoris: "impietatem punire voluit, ego autem impius non sum". Contra quod disertus "tum impie fecisti" inquit "cum exheredationem meruisti, licet te postea vel pænitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit". Præterea "propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse". Ad hæc rusticus: "tu vero in causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras". Hæc conjecturalia: illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiceret. Hæc prima quæstione scripti et voluntatis continentur. Intendamus ultra animum, videamusque an aliquid inveniri præterea possit. Quo id modo fiet? Sedulo imitor quærentem, ut quærere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me submitto discentium.
Omnes adhuc quæstiones ex persona petitoris ipsius duximus: cur non aliquid circa patrem quærimus? Dictum enim est: "quisquis non adfuerit, exheres erit". Cur non conamur et sic quærere: "num cuicumque non adfuerit"? Facimus hoc sæpe in iis controversiis in quibus petuntur in vincula qui parentis suos non alunt, ut eam quæ testimonium in filium peregrinitatis reum dixit, eum qui filium lenoni vendidit. In hoc de quo loquimur patre quid adprendi potest? Damnatus est. Numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet? Dura prima fronte quæstio. Non desperemus: credibile est hoc voluisse legum latorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent. Sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur. Dat aliud argumentum controversia: "damnatus proditionis cum advocato exulet". Vix videtur posse fieri ut pœna filio in eodem patre et si adfuerit et si non adfuerit constituta sit. Præterea lex ad exules nulla pertinet; Non ergo credibile est de advocato damnati scriptum: an possint enim bona esse ulla exulis? Rusticus in utramque partem dubium facit: disertus et verbis inhærebit, in quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum pœnam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet. Illud protinus non id indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales quæstiones fieri: an quisquis, an cuicumque. Hæc ex duabus personis quæsita sunt. Ex tertia autem, quæ est adversarii, nulla oriri quæstio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia. Nondum tamen cura deficiat: ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre. Nec statim eo tendamus quod occurrit ultro, a rustico restitutum. Qui subtiliter quæret, aliquid spectabit ultra: nam, ut genus species sequitur, ita genus speciem præcedit. Fingamus ergo ab alio restitutum: ratiocinativa seu collectiva quæstio orietur, an restitutio pro sublatione judicii sit et proinde valeat ac si judicium non fuisset? Vbi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno præmio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quæ res advocati quoque pœnam, tamquam is non adfuisset, remiserit. Tum venimus ad id quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem: ubi rursus ratiocinamur an restitutor accipi debeat pro advocato, quando id præstiterit quod advocatus petit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est. Reliqua jam æquitatis, utrius justius sit desiderium. Id ipsum adhuc dividitur: etiam si uterque totum sibi vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso. Sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud judices patris memoria, cum præsertim de bonis ejus quæratur. Erit ergo conjectura qua mente pater intestatus decesserit; Sed ea pertinet ad qualitatem: alterius status instrumentum est. Plerumque autem in fine causarum de æquitate tractabitur, quia nihil libentius judices audiunt. Aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si in jure minus fiduciæ erit, æquitate judicem præparemus.
Nihil habui amplius quod in universum præciperem. Nunc eamus per singulas causarum judicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita in generalibus scribere licet ut quæ in quemque statum frequentissime incidant tradam. Et quia natura prima quæstio est factumne sit, ab hoc ordiar.
Conjectura omnis aut de re aut de animo est. Vtriusque tria tempora, præteritum præsens futurum. De re et generales quæstiones sunt et definitæ, id est, et quæ non continentur personis et quæ continentur. De animo quæri non potest nisi ubi persona est et de facto constat. Ergo cum de re agitur aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus "an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus": in definitis "an parricidium commiserit Roscius", "an regnum adfectet Manlius", "an recte Verrem sit accusaturus Q. Cæcilius". In judiciis præteritum tempus maxime valet, nemo enim accusat nisi quæ facta sunt: nam quæ fiant et quæ futura sint ex præteritis colliguntur.
Quæritur et unde quid ortum, ut "pestilentia ira deum an intemperie cæli an corruptis aquis an noxio terræ halitu", et quæ causa facti, ut "quare ad Trojam quinquaginta reges navigaverint, jure jurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis". Quæ duo genera non multum inter se distant. Ea vero quæ sunt præsentis temporis, si non argumentis, quæ necesse est præcessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent conjectura, ut si apud Lacedæmonios quæratur an Athenis muri fiant. Est et illud, quod potest videri extra hæc positum, conjecturæ genus, cum de aliquo homine quæritur quis sit, ut est quæsitum contra Vrbiniæ heredes is qui tamquam filius petebat bona Figulus esset an Sosipater. Nam et substantia ejus sub oculos venit, ut non possit quæri an sit, quo modo an ultra oceanum, nec quid sit nec quale sit sed quis sit. Verum hoc quoque genus litis ex præterito pendet: "an hic sit ex Vrbinia natus Clusinius Figulus". Fuerunt autem tales etiam nostris temporibus controversiæ atque aliquæ in meum quoque patrocinium inciderunt. Animi conjectura non dubie in omnia tempora cadit: "qua mente Ligarius in Africa fuerit", "qua mente Pyrrhus fœdus petat", "quo modo laturus sit Cæsar si Ptolomæus Pompeium occiderit". Quæritur per conjecturam et qualitatem circa modum speciem numerum: "an sol major quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures". Itemque extra naturales quæstiones: "majus bellum Trojanum an Peloponnesium", "qualis clipeus Achillis", "an unus Hercules".
In iis autem quæ accusatione ac defensione constant, unum est genus in quo quæritur et de facto et de auctore: quod interim conjunctam quæstionem habet et utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne et, si de facto constet, a quo factum sit ambigitur. Ipsum quoque factum aliquando simplicem quæstionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. Alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari: tertium de auctore tantum, cum factum constat sed a quo sit factum in controversiam venit. Et hoc quod tertio loco posui non est simplex. Aut enim reus fecisse tantum modo se negat aut alium fecisse dicit. Sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Græci anticategorian vocant, nostrorum quidam "concertativam": interdum in aliquam personam quæ extra discrimen judicii est transfertur, et alias certam, alias incertam: et cum certam, aut in extrariam vitam aut in ipsius qui perit voluntatem. In quibus similis atque in antikategoriai personarum causarum ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit. Est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit, et illud in quo non personæ inter se sed res ipsæ colliduntur, id est non uter fecerit, sed utrum factum sit. Cum de facto et de auctore constat, de animo quæri potest.
Nunc de singulis. Cum pariter negatur, hoc modo: "adulterium non commisi", "tyrannidem non adfectavi". In cædis ac veneficii causis frequens est illa divisio: "non est factum, et si factum est ego non feci". Sed cum dicimus "proba hominem occisum", accusatoris tantum partes sunt, a reo nihil dici contra præter aliquas fortasse suspiciones potest: quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. Nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quæritur, videtur utique alterum verum; Ita everso quo defendimur relicum est quo premimur: ut cum quærimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est, ideoque utraque pars quod proposuit tuetur. Interim autem ex re quæritur veneficium fuerit an cruditas, cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur. Refert enim convivium præcesserit an tristitia, labor an otium, vigilia an quies. Ætas quoque ejus qui perit discrimen facit. Interest subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit: liberior adhuc in utramque partem disputatio si tantum subita mors in quæstionem venit. Interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. Cum vero de reo et de facto quæritur, naturalis ordo est ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum. Si tamen plures in persona probationes habuerit, convertit hunc ordinem. Defensor autem semper prius negabit esse factum, quia si in hac parte vicerit reliqua non necesse habet dicere: victo superest ut tueri se possit.
Illic quoque ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quæstionem, sicut in illa controversia (utendum est enim et hic exemplis quæ sunt discentibus magis familiaria): "Abdicatus medicinæ studuit. Cum pater ejus ægrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis adhibitus sanaturum se dixit si is potionem a se datam bibisset. Pater acceptæ potionis epota parte dixit venenum sibi datum, filius quod relicum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est". Manifestum quis potionem dederit: quæ si veneni fuit, nulla quæstio de auctore; Tamen an venenum fuerit ex argumentis a persona ductis colligetur.
Superest tertium in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum quæritur. Cujus rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint hujus modi judicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem qui arguitur fecisse neget. Ex hoc nascitur anticategoria: utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiciunt. In quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse, quod neminem ignorare arbitror: de uno enim reo consilium cogitur, et etiamsi qui sunt qui invicem accusent, alterum judicium præferre necesse est. Apollodorus quoque anticategorian duas esse controversias dixit, et sunt re vera secundum forense jus duæ lites. Potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. Sed in judicio quoque nihil interest actionum utrum simul de utroque pronuntietur an etiamsi de uno fertur. Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis si prius de innocentia nostra constiterit, postremum quod ita demum duplex causa erit. Nam qui dicit "ego non occidi", habet reliquam partem ut dicat "tu occidisti": at qui dicit "tu occidisti", supervacuum habet postea dicere "ego non occidi".
Hæ porro actiones constant comparatione: ipsa comparatio non una via ducitur. Aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis. Quorum utrum sit faciendum non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci. Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine: est enim superior* enim persona alieni cum persona matris temere compararetur. Quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis: sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est. Et sive invicem accusant, sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit, ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non fecisset, sive in ipsos quos sua manu perisse dicemus factum deflectitur, non aliter quam in iis quæ mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur. Id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis sæpe tractatur, sed etiam in foro. Nam id est in causa Nævi Arpiniani solum quæsitum, præcipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. Cujus actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum juvenali cupiditate gloriæ fateor. Nam ceteræ quæ sub nomine meo feruntur neglegentia excipientium in quæstum notariorum corruptæ minimam partem mei habent.
Est et alia duplex conjectura, huic anticategoriæ diversa, de præmiis, ut in illa controversia: "Tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum, et cum is dedisse se pernegaret arcessit alterum medicum: ille datum ei venenum dixit sed se antidotum daturum, et dedit potionem ei, qua epota tyrannus decessit. De præmio duo medici contendunt". Nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi vindicantium personæ causæ facultates tempora instrumenta testimonia comparantur. Illud quoque, etiam si non est anticategoria, simili tamen ratione tractatur in quo citra accusationem quæritur utrum factum sit. Vtraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Vrbiniana petitor dicit Clusinium Figulum filium Vrbiniæ acie victa in qua steterat fugisse, jactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam marginos venisse atque ibi agnosci: Pollio contra servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manu missum alienæ se familiæ venali inmiscuisse, a se rogantem ut ei serviret emptum. Nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et conjectura duplici atque diversa? Quæ autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est.
Ducitur conjectura primum a præteritis: in his sunt personæ causæ consilia. Nam is ordo est, ut facere voluerit potuerit fecerit. Ideoque intuendum ante omnia qualis sit de quo agitur. Accusatoris autem est efficere ut si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini de quo judicium est quam maxime conveniat. Nam si reum cædis inpudicum vel adulterum vocet, lædat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem petulantem crudelem temerarium ostenderit. Patrono, si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat: proximum est ut a præsenti quæstione separet. Sunt enim pleraque non solum et dissimilia sed etiam aliquando contraria, ut si reus furti prodigus dicatur aut neglegens: neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniæ et cupiditas cadere. Si deerunt hæc remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quæri, nec eum qui aliqua peccaverit utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiciendi, quod læsum et vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi posse. Alii a propositione accusatoris contraque eam loci oriuntur. Sæpe a persona prior ducit argumenta defensor, et interim generaliter: incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. Facile respondetur, vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque sæpe deprensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi. Interim proprie, quod est varium: nam dignitas et tuetur reum et nonnumquam ipsa in argumentum facti convertitur, tamquam inde fuerit spes inpunitatis: proinde paupertas humilitas opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur. Probi vero mores et ante actæ vitæ integritas numquam non plurimum profuerint. Si nihil obicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad præsentem quæstionem de qua sola judicium sit cognitionem alligabit, dicens neminem non aliquando cœpisse peccare, nec pro encenia ducendum scelus primum. Hæc in respondendo: sic autem præparabit actione prima judicum animos ut noluisse potius obicere quam non potuisse credatur. Eoque satius est omni se ante actæ vitæ abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur: et qui nihil obicit omisisse credi potest maledicta tamquam supervacua, qui vana congerit confitetur unum in ante actis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit. Cetera quæ a personis duci solent in argumentorum locis exposuimus.
Proxima est ex causis probatio, in quibus hæc maxime spectantur: ira odium metus cupiditas spes: nam reliqua in horum species cadunt. Quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere ad quidquid faciendum causæ valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere: si minus, illuc conferenda est oratio, aut aliquas fortasse latentes fuisse, aut nihil ad rem pertinere cur fecerit si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus quod non habuerit causam. Patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. Quod Cicero vehementissime in multis orationibus tractat, præcipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur (nam et damnatus est). At si proponitur cur factum sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet. Possunt autem esse aliquæ interim ignotæ: an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum a quo dicetur occisus. Si alia defecerint, non utique spectandas esse causas, nam quem posse reperiri qui non metuat oderit speret, plurimos tamen hæc salva innocentia facere. Neque illud est omittendum, non omnis causas in omnibus personis valere: nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in curio Fabricioque momentum.
De causa prius an de persona dicendum sit quæritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam prælatæ frequenter causæ. Mihi si neutro litis condicio præponderet secundum naturam videtur incipere a persona. Nam hoc magis generale est rectiorque divisio: an ullum crimen credibile, an hoc. Potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. Nec tantum causæ voluntatis sunt quærendæ, sed interim et erroris, ut ebrietas ignorantia. Nam ut hæc in qualitate crimen elevant, ita in conjectura premunt. Et persona quidem nescio an umquam, utique in vero actu rei, possit incidere de qua neutra pars dicat: de causis frequenter quæri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.
Post hæc intuenda videntur et consilia, quæ late patent: an credibile sit reum sperasse id a se scelus effici posse; An ignorari cum fecisset; An etiam si ignoratum non esset absolvi vel pœna levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur; An etiam tanti putaverit pœnam subire? Post hæc, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones quibus ab eo Clodius inpune occidi potuerit. Præterea cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit adgressus, qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus, an etiam, si nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium), an etiam consuetudine peccandi sit ablatus.
Excussa prima parte "an voluerit", sequitur "an potuerit". Hic tractatur locus tempus, ut furtum in loco cluso frequenti, tempore vel diurno, cum testes plures, vel nocturno, cum major difficultas. Inspiciuntur itaque difficultatis occasiones, quæ sunt plurimæ ideoque exemplis non egent. Hic sequens locus talis est ut si fieri non potuit sublata sit lis, si potuit sequatur quæstio an fecerit. Sed hæc etiam ad animi conjecturam pertinent: nam et ex his colligitur an speraverit. Ideo spectari debent et instrumenta, ut Clodi ac Milonis comitatus.
Quæstio "an fecerit" incipit a secundo tempore, id est præsenti aut deinde conjuncto, quorum sunt sonus clamor gemitus: deinde insequentis latitatio metus, similia. His accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et facta, quæque antecesserunt quæque insecuta sunt. Hæc aut nostra sunt aut aliena. Sed verba nobis magis nocent et minus magis prosunt nostra quam aliena, magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. Facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid quod pro nobis sit adversarius fecit: semper vero magis nocent nostra quam aliena. Est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia. Seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia: tamen nostra sæpe nobis nocent, ut in illa controversia: "interrogatus filius ubi esset pater, dixit: ubicumque est, bibit; At ille in puteo mortuus est inventus". Aliena quæ sunt dubia numquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. "Nocte audita vox est: cavete tyrannidem", et "interrogatus cujus veneno moreretur respondit: non expedit tibi scire". Nam si est qui possit interrogari, solvet ambiguitatem. Cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur.
De uno quidem maximo genere conjecturalium controversiarum locuti videmur, sed in omnis aliquid ex his cadit. Nam furti, depositi, creditæ pecuniæ et a facultatibus argumenta veniunt ("an fuerit quod deponeretur") et a personis ("an ullum deposuisse apud hunc vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem"). Sed etiam in furti reo sicut in cædis quæritur de facto et de auctore. Crediti et depositi duæ quæstiones, sed numquam junctæ, an datum sit, an redditum. Habent aliquid proprii adulterii causæ, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque vita dicendum, quamquam et id quæritur, an utrumque pariter defendi oporteat. Cujus rei consilium nascetur ex causa: nam si adiuvabit pars altera, conjungam, si nocebit, separabo. Ne quis autem mihi putet temere excidisse quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim, potest accusari sola mulier incerti adulterii: "munera domi inventa sunt, pecunia cujus auctor non exstat, codicilli dubium ad quem scripti". In falso quoque ratio similis: aut enim plures in culpam vocantur aut unus. Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit. Is autem qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur et scriptorem et signatores defendet. Idem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatæ tyrannidis.
Verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia quæ in themate non sunt pro nobis ducimus. Adulterium obicis: "quis testis? Quis index"? Proditionem: "quod pretium? Quis conscius"? Venenum: "ubi emi? A quo? Quando? Quanti? Per quem dedi"? Pro reo tyrannidis adfectatæ: "ubi sunt arma? Quos contraxi satellites"? Neque hæc nego esse dicenda et ipsis utendum pro parte suscepta: nam et in foro aliqua, quando adversarius probare non poterit, desiderabo. Sed in foro tantam illam facilitatem olim desideravimus, ubi non fere causa agitur ut non aliquid ex his aut plura ponantur. LVI. huic simile est quod in epilogis quidam quibus volunt liberos parentes nutrices accommodant: nisi quod magis concesseris ea quæ non sint posita desiderare quam dicere. De animo quo modo quæratur satis dictum est, cum ita diviserimus: an voluerit, an potuerit, an fecerit. Nam qua via tractatur an voluerit, eadem quo animo fecerit: id enim est, an male facere voluerit. Ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem: multo scilicet magis res prout ponuntur congruunt aut repugnant. Sed hæc nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. Quærendum tamen semper quid cuique conectatur et quid consentiat.
Sequitur conjecturam finitio; Nam qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit ut dicat non id fecisse quod obiciatur. Itaque pluribus in legibus isdem quibus conjectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut in furtis depositis adulteriis. Nam quem ad modum dicimus "non feci furtum", "non accepi depositum", "non commisi adulterium", ita "non est hoc furtum", "non est hoc infitiatio", "non est hoc adulterium". Interim a qualitate ad finitionem descenditur ut in actionibus dementiæ, malæ tractationis, rei publicæ læsæ: in quibus si recte facta esse quæ obiciuntur dici non potest, illud succurrit: "non est hoc dementem esse, male tractare, rem publicam verbis lædere". Finitio igitur est rei propositæ propria et dilucida et breviter comprensa verbis enuntiatio. Constat maxime, sicut est dictum, genere specie differentibus propriis: ut si finias equum (noto enim maxime utar exemplo), genus est animal, species mortale, differens inrationale (nam et homo mortale erat), proprium hinniens. Hæc adhibetur orationi pluribus causis. Nam tum est certum de nomine sed quæritur quæ res ei subicienda sit, tum res est manifesta sed quod * nomine constat, de re dubium est, interim conjectura est, ut si quæratur quid sit deus. Nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus inmixtum, non hoc dicat, falsam esse divinæ illius naturæ appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit. Nomine uterque uno utitur, utrum sit in re conjectat. Interim qualitas tractatur, ut "quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi scientia". Quod genus est in judiciis frequentissimum. Sic enim quæritur an deprehensus in lupanari cum aliena uxore adulter sit: quia non de appellatione sed de vi facti ejus ambigitur, an omnino peccaverit; Nam si peccavit, non potest esse aliud quam adulter. Diversum est genus cum controversia consistis in nomine quod pendet ex scripto, nec versatur in judiciis nisi propter verba quæ litem faciunt: an qui se interficit homicida sit, an qui tyrannum in mortem compulit tyrannicida, an carmina magorum veneficium. Res enim manifesta est sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem, quæritur tamen an eodem nomine appellanda sint.
Quamquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit finitionem esse de eodem et de altero (semper enim neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius), tamen equidem tris habeo velut species. Nam interim convenit solum quærere an hoc sit, ut an adulterium in lupanari. Cum hoc negamus, non necesse est dicere quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur. Interim quæritur hoc an hoc: furtum an sacrilegium (non quin sufficiat non esse sacrilegium, sed quia satius sit dicere quid sit aliud); Quo in loco utrumque finiendum est. Interim quæritur in rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum. In omnibus autem hujus generis litibus quæritur an etiam hoc, quia nomen de quo ambigitur utique in alia re certum est. "Sacrilegium est rem sacram de templo surripere: an et privatam"? "Adulterium cum aliena uxore domi coire: an et in lupanari"? "Tyrannicidium occidere tyrannum: an et in mortem compellere"? Ideoque syllogismos, de quo postea dicam, velut infirmior est finitio, quia in hac quæritur an idem sit hujus rei nomen quod alterius, illo an proinde habenda sit hæc autem atque illa. Est et talis finitionum diversitas, ut quæ idem sentiunt non isdem verbis comprehendantur, ut "rhetorice est bene dicendi scientia", et eadem "bene inveniendi" et "bene enuntiandi" et "dicendi secundum virtutem orationis" et "dicendi quod sit officii": atque providendum ut sit officii sensu non pugnant comprehensione dissentiant. Sed de his disputatur, non litigatur. Opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis: quid sit clarigatio, erctum citum, interim notis nomine videbis: quid sit penus, quid litus.
Quæ varietas effecit ut eam quidam conjecturæ, quidam qualitati, quidam legitimis quæstionibus subicerent. Quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis hæc et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut in disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam in oratoris officio multum allatura momenti. Licet enim valeat in sermone tantum ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen ejus in causis utilitas. Persuadendum enim judici est, qui, etiam si verbis devictus est, tamen nisi ipsi rei accesserit tacitus dissentiet. Agenti vero quæ tanta est hujus præcisæ comprehensionis necessitas? An, si non dixero "homo est animal mortale rationale", non potero, expositis tot corporis animique proprietatibus, latius oratione ducta vel a dis eum vel a mutis discernere? Quid quod nec uno modo definitur res eadem (ut facit Cicero: "Quid est enim vulgo? Vniversos"), et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque fecerunt: rarissime enim apud eos reperitur illa ex consuetudine philosophorum ducta servitus (est certe servitus) ad certa se verba adstringendi, idque faciendum in libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius. Nam est etiam periculosum, cum, si uno verbo sit erratum, tota causa cecidisse videamur, optimaque est media illa via, qua utitur Cicero pro Cæcina, ut res proponatur, verba non periclitentur: "etenim, recuperatores, non ea sola vis est quæ ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo major ea quæ periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco sæpe et certo statu demovet"; Aut cum finitionem præcedit probatio, ut in Philippicis Cicero Servium sulpicium occisum ab Antonio colligit et in clausula demum ita finit: "is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit". Non negaverim tamen hæc quoque ut expediet causæ esse facienda, et si quando firme comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio, esse id tum elegans, tum etiam fortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis.
Ejus certus ordo est: quid sit, an hoc sit, et in hoc fere labor major est, ut finitionem confirmes, quam ut rei finitionem adplices. In eo "quid sit" duplex opus est: nam et nostra confirmanda est et adversæ partis destruenda finitio. Ideoque in schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines quales utrimque esse optimi poterunt. At in foro providendum num forte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio, quorum nihil accidere nisi agentis culpa potest. Vt recte autem finiamus ita fiet si prius in animo constituerimus quid velimus efficere: sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. Atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: "qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est": culpa manifesta est, quæstio est an huic crimini nomen quod est in lege conveniat. Ergo ambigitur an hoc sacrilegium sit. Accusator, quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine: reus, quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium, sed furtum fatetur. Actor ergo ita finiet: "sacrilegium est surripere aliquid de sacro"; Reus: "sacrilegium est surripere aliquid sacri". Vterque finitionem alterius inpugnat. Ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum plena. Nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quæstionem pertineat. Falsa est si dicas "equus est animal rationale": nam est equus animal, sed inrationale. Quod autem commune cum alio est desinet esse proprium. Hic reus falsam dicit esse finitionem accusatoris, accusator autem non potest dicere falsam rei, nam est sacrilegium surripere aliquid sacri, sed dicit parum plenam, adiciendum enim "aut ex sacro". Maximus autem usus in adprobando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnumquam etiam etymologias. Quæ tamen omnia, sicut in ceteris, confirmat æquitas, nonnumquam et conjectura mentis. "Etymologia maxime rara est: "quid enim est aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut major timor oriatur? Unde etiam nomen ductum est tumultus". Circa propria ac differentia magna subtilitas, ut cum quæritur an addictus, quem lex servire donec solverit jubet, servus sit. Altera pars finit ita: "servus est qui est jure in servitute", altera: "qui in servitute est eo jure quo servus", aut, ut antiqui dixerunt, "qui servitutem servit". Quæ finitio, etiam si distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est. Dicet enim adversarius servire eum servitutem aut eo jure quo servum. Videamus ergo propria et differentia, quæ libro quinto leviter in transitu attigeram. Servus cum manu mittitur fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus: servus invito domino libertatem non consequetur, addictus * consequetur: ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet: propria liberi, quod nemo habet nisi liber, prænomen nomen cognomen tribum; Habet hæc addictus.
Excusso "quid sit", prope peracta est quæstio "an hoc sit": id enim agimus, ut sit causæ nostræ conveniens finitio. Potentissima est autem in ea qualitas: an amor insania. Huc pertinebunt probationes quas Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus consequentibus adjunctis repugnantibus causis effectis, similibus, de quorum argumentorum natura dictum est. Breviter autem pro Cæcina Cicero initia causas effecta antecedentia consequentia complexus est: "Quid igitur fugiebant? Propter metum. Quid metuebant? Vim videlicet. Potestis igitur principia negare cum extrema concedatis"? Sed similitudine quoque usus est: "quæ vis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur"? Sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quæratur an amatorium venenum sit necne, quia venenum amatorium non sit.
Illud alterum genus quo sit manifestius adulescentibus meis (meos enim semper adulescentes putabo), hic quoque fictæ controversiæ utar exemplo. Juvenes qui convivere solebant constituerunt ut in litore cenarent: unius, qui cenæ defuerat, nomen tumulo quem exstruxerant inscripserunt. Pater ejus, a transmarina peregrinatione cum ad litus idem adpulisset, lecto nomine suspendit se. Dicuntur ii causa mortis fuisse. Hic finitio est accusatoris: "per quem factum est ut quis periret, causa mortis est", rei: "qui fecit quid sciens per quod perire homini necesse esset". Remota finitione accusatori sat est dicere: "causa mortis fuistis, per vos enim factum est ut homo periret: quia nisi vos illud fecissetis viveret". Contra: "Non statim per quem factum est ut quis periret is damnari debet, ut accusator, testis, judex rei capitalis. Nec undecumque causa fluxit, ibi culpa est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic contracta decesserit. Nec fuerit in causa mortis solum adulescentium factum, sed credulitas senis, in dolore ferendo infirmitas: denique si fortior fuisset aut prudentior viveret. Nec mala mente fecerunt, et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum. Qui ergo puniri debent in quibus omnia sunt homicidæ præter manum"?
Est interim certa finitio, de qua inter utramque partem convenit, ut Cicero dicit: "maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate": quæritur tamen an maiestas minuta sit, ut in causa Corneli quæsitum est. Sed hic, etiam si videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur judicatio est qualitatis, atque ad eum potius statum reducenda: ad cujus forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
Est autem qualitas alia de summo genere atque ea quidem non simplex. Nam et qualis sit cujusque rei natura et quæ forma quæritur: an inmortalis anima, an humana specie deus, et de magnitudine ac numero: quantus sol, et an unus mundus. Quæ omnia conjectura quidem colliguntur, quæstionem tamen habent in eo, qualia sint. Hæc et in suasoriis aliquando tractari solent, ut, si Cæsar deliberet an Britanniam inpugnet, quæ sit Oceani natura, an Britannia insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum adgredienda in consilium ferendum sit. Eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, adpetenda vitanda: quæ in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris, hic de factis agitur. Item demonstrativæ partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quæritur. Lis est omnis aut de præmio aut de pœna aut de quantitate eorum. Genus causæ aut simplex aut comparativum: illic quid æquum, hic quid æquius aut quid æquissimum sit excutitur. Cum de pœna judicium est, a parte ejus qui causam dicit aut defensio est criminis aut inminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.
Defensio longe potentissima est qua ipsum et factum quod obicitur dicimus honestum esse. Abdicatur aliquis quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur quod fecimus. Hanc partem vocant Hermagorei kat'antilempsin, ad intellectum id nomen referentes: Latine ad verbum tralatam non invenio, absoluta appellatur. Est enim de re sola quæstio, justa sit ea necne. Justum omne continetur natura vel constitutione. Natura, quod fit secundum cujusque rei dignitatem. Hinc sunt pietas fides continentia et alia. Adiciunt et id quod sit par. Verum id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum qui prior fecit iniusti, et non, quoniam res pares sunt, etiam id est justum quod antecessit. Illa utrimque justa: eadem lex, eadem condicio; Ac forsitan ne sint quidem paria quæ ulla parte sunt dissimilia. Constitutio est in lege more judicato pacto. Alterum est defensionis genus in quo factum per se inprobabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur: id vocant kat'antithesin. Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. In quo genere fortissimum est si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis Horati Milonis. Antenklema dicitur, quia omnis nostra defensio constat ejus accusatione qui vindicatur: "occisus est sed latro", "excæcatus sed raptor". Est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quæstione, defenditur, neque ex contrario facto, sed in aliqua utilitate aut rei publicæ aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnumquam et nostra si modo id erit quod facere nostra causa fas sit: quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse numquam potest, in domesticis disceptationibus potest. Nam et filius patri in judicio abdicationis et maritus uxori si malæ tractationis accusabitur et pater filio si dementiæ causa erit non inverecunde dicet multum sua interfuisse. In quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa. Quibus similia etiam in vera rerum quæstione tractantur. Nam quæ in scholis abdicatorum, hæc in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est: quæ illic malæ tractationis, hic rei uxoriæ, cum quæritur utrius culpa divortium factum sit: quæ illic dementiæ, hic petendi curatoris. Subiacet utilitati etiam illa defensio, si pejus aliquid futurum fuit. Nam in comparatione malorum boni locum optinet levius, ut si Mancinus fœdus Numantinum sic defendat, quod periturus nisi id factum esset fuerit exercitus. Hoc genus antistasis Græce nominatur, comparativum nostri vocant.
Hæc circa defensionem facti: quæ si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. Ideoque etiam in hos qui citra scriptum sunt status visa est cadere tralatio. Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si TI. Gracchus reus fœderis Numantini (cujus metu leges populares tulisse in tribunatu videtur) missum se ab imperatore suo diceret; Interim derivatur in rem, ut si is qui testamento quid jussus non fecerit dicat per leges id fieri non potuisse. Hoc metastasin dicunt.
Hinc quoque exclusis excusatio superest. Ea est aut ignorantiæ, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo judicato neget se liberum esse eum scisse: aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine. Fortuna quoque sæpe substituitur culpæ. Nonnumquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. Vtriusque rei multa et manifesta exempla sunt: idcirco non est eorum necessaria expositio.
Si omnia quæ supra scripta sunt deerunt, videndum an inminui culpa possit. Hic est ille qui a quibusdam fieri solet status quantitatis. Sed ea cum sit aut pœnæ aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut ejus quoque quæ ad numerum refertur a Græcis. Nam et pelicoteta et posoteta dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.
Vltima est deprecatio, quod genus causæ plerique negarunt in judicium umquam venire. Quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit: "causas, Cæsar, egi multas et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, judices: erravit, lapsus est, non putavit, si umquam posthac", et cetera. In senatu vero et apud populum et apud principem et ubicumque sui juris clementia est, habet locum deprecatio. In qua plurimum valent ex ipso qui reus est hæc tria: vita præcedens si innocens, si bene meritus; Spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri; Præterea, si vel aliis incommodis vel præsenti periculo vel pænitentia videatur satis pœnarum dedisse. Extra nobilitas dignitas, propinqui amici. In eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum est; Laus enim misericordis potius quam reprensio dissoluti consecutura est. Verum et in judiciis etiam si non toto genere causæ, tamen ex parte magna hic locus sæpe tractatur. Nam et divisio frequens est: etiam si fecisset, ignoscendum fuisse, idque in causis dubiis sæpe prævaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent. Sed nonnumquam etiam rei totius hic summa constituta. An vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quæstio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? Sed etiam in formulis, cum pœnariæ sunt actiones, ita causam partimur: an commissa sit pœna, an exigi debeat. Id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a judicibus hoc defensionis modo liberari non posse.
De præmiis autem quæruntur duo: an ullo sit dignus qui petit, an tanto; Ex duobus, uter dignior, ex pluribus, quis dignissimus. Quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. Et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque (nam et multum interest, tyrannum juvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an conjunctus) et locum multipliciter (in civitate tyrannis adsueta an libera semper, in arce an domi) et quo modo factum sit (ferro an veneno) ut quo tempore (bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus.) Habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas. Similiter liberalitas a quo profecta sit refert: nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. Item in quam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam: similiter alia. Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent. Nam conjectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; Quale quidque videatur, eloquentiæ est opus: hic regnat, hic imperat, hic sola vincit.
Huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiæ, malæ tractationis, orbarum nuptias indicentium. Nam et fere sic accidit, inventique sunt qui has materias officiorum vocarent. Sed alios quoque nonnumquam leges hæ recipiunt status: nam et conjectura est aliquando in plerisque horum (cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt: cujus generis exempla sunt multa) et quid sit dementia ac mala tractatio finitur. Nam juris leges plerumque quæstiones præcurrere solent, et ex quibus causæ non fiat status; Quod tamen facto defendi non poterit, jure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quæ crimina malæ tractationis actio non detur, et cui accusare dementiæ non permittatur.
Abdicationum formæ sunt duæ: altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt in quibus abdicatur filius quia non pareat patri. Illa semper asperam abdicantis actionem habet (inmutabile est enim quod factum est), hæc ex parte blandam et suadenti similem (mavult enim pater corrigere quam abdicare); At pro filiis in utroque genere summissa est et ad satis faciendum composita. A quo dissensuros scio qui libenter patres figura lædunt: quod non ausim dicere numquam esse faciendum - potest enim materia incidere quæ hoc exigat: certe vitandum est quotiens aliter agi potest; Sed de figuris alio libro tractabimus. Non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malæ tractationis actionis: nam et ipsæ habent eandem in accusationibus moderationem. Dementiæ quoque judicia aut propter id quod factum est aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur. Et actor in eo quod factum est liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tamquam valetudine lapsi misereatur: in eo vero cujus libera mutatio est diu roget et suadeat et novissime dementiam rationi queratur obstare non mores: quos quanto magis in præteritum laudaverit, tanto facilius probabit morbo esse mutatos. Reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. Omnibus his commune est quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac venia frequenter utuntur. Est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius quam obiciatur absolutioni nonnumquam sufficit.
Sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. Injuriarum: quamquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen hæc actio facto atque animo continetur. De accusatore constituendo, quæ judicia divinationes vocantur: in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est divisione: spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quæritur, a quo minime velit is qui accusatur. Frequentissimæ tamen hæ sunt quæstiones, uter majores causas habeat, iter plus industriæ aut virium sit allaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus. Tutelæ præterea: in quo judicio solet quæri an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem præstare debeat tantum, non etiam consilium et eventum. Cui simile est male gestæ procurationis, quæ in foro negotiorum gestorum: nam et mandati actio est. Præter hæc finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quæritur, an inscriptum sit, aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. Male gestæ legationis apud Græcos et veris causis frequens, ubi juris loco quæri solet an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus (quoniam aliæ in nuntiando, aliæ in renuntiando sunt), ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem. Plurimum tamen est in eo, quale sit factum. Rei publicæ læsæ: hic moventur quidem illæ juris cavillationes: "quid sit rem publicam lædere" et "læserit an non profuerit" et "ab ipso an propter ipsum læsa sit": in facto tamen plurimum est. Ingrati quoque: in quo genere quæritur an is cum quo agitur acceperit beneficium (quod raro negandum est: ingratus est enim qui negat), quantum acceperit, an reddiderit; An protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id quod exigebatur præstare debuerit, quo animo datum sit. Simpliciores illæ iniusti repudii, sub qua lege controversiæ illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est et defendentis accusatio. Præterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quæstio est juris, an is demum prohibendus sit qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat, cetera qualitatis. Finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quæratur, ut in controversia quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta quam pater dignissimo ex filiis reliquerat contendunt philosophus medicus orator. Quod idem accidit si orbæ nuptias indicant pares gradu et si inter propinquos de idoneo quæratur. Sed mihi nec omnes persequi materias in animo est (fingi enim adhuc possunt), nec omnis earum quæstiones, quia positionibus mutantur; Hoc tantum admiror, Flavum, cujus apud me summa est auctoritas, cum artem scholæ tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.
Quantitas quoque, ut dixi, etiam si non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. Sed modus aliquando constat æstimatione facti, quanta sit culpa quantumve beneficium, aliquando jure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit: stuprator decem milia dare debeat, quæ pœna huic crimini constituta est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tamquam causa mortis. Quo in genere falluntur qui ita dicunt tamquam inter duas leges quæratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quæ non petuntur; Judicium redditur an reus causa sit mortis. In conjecturam quoque eadem species cadit, cum perpetuo an quinquennali sit exilio multandus in controversiam venerit: nam an prudens cædem commiserit quæritur. Illa quoque quæ ex numero ducitur pendet ex jure: "an Thrasybulo triginta præmia debeantur" et "cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat". Sed hic quoque factum æstimatur; Et tamen jus ipsum pendet ex qualitate.
Qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo jure consistat, in quo plerumque actionis est quæstio. Ea non semper, ut quidam putaverunt, judicium antecedit, qualia sunt prætorum curiosa consilia cum de jure accusatoris ambigitur, sed in ipsis frequentissime judiciis versatur. Est enim duplex ejus disceptationis condicio, quod aut intentio aut præscriptio habet controversiam. Ac fuerunt qui præscriptionis statum facerent, tamquam ea non isdem omnibus quibus ceteræ leges quæstionibus contineretur. Cum ex præscriptione lis pendet, de ipsa re quæri non est necesse. Ignominioso filius præscribit: de eo solo judicatio est, an liceat. Quotiens tamen poterimus, efficiendum est ut de re quoque judex bene sentiat; Sic enim juri nostro libentius indulgebit: ut in sponsionibus quæ ex interdictis fiunt etiam si non proprietatis est quæstio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse nos sed etiam nostrum possedisse docere oportebit. Sed frequentius etiam quæritur de intentione. "Vir fortis optet quod volet": nego illi dandum quidquid optaverit: non habeo præscriptionem, sed tamen voluntate contra verba præscriptionis modo utor. In utroque autem genere status idem sunt.
Porro lex omnis aut tribuit aut adimit, aut honorat aut punit, aut jubet aut vetat aut permittit. Litem habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quæstionem aut in scripto aut in voluntate. Scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum. Quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis pactis stipulationibus, omni denique scripto: quod de scripto, idem de voce. Et quoniam quattuor ejus generis quæstiones vel status fecimus, singulos percurram.
Scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quæstio est, et pars magna controversi juris hinc pendet. Quo minus id accidere in scholis mirum est: ibi etiam ex industria fingitur. Ejus genus unum est in quo et de scripto et de voluntate quæritur. Id tum accidit cum est in lege aliqua obscuritas. In ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subuertit, ut hic: "fur quadruplum solvat: duo surripuerunt pariter decem milia: petuntur ab utroque quadragena, illi postulant ut vicena conferant". Nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant: voluntas quoque utrimque defenditur. Aut cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: "ex meretrice natus ne contionetur: quæ filium habebat prostare cœpit: prohibetur adulescens contione". Nam de ejus filio quæ ante partum meretrix fuit certum est: an eadem hujus causa sit dubium est, quamquam ex hac natus est, et hæc meretrix est. Solet et illud quæri, quo referatur quod scriptum est: "bis de eadem re ne sit actio": id est, hoc "bis" ad actorem an actionem. Hæc ex jure obscuro.
Alterum genus est ex manifesto: quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt. In hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate. Sed contra scriptum tribus generibus occurritur. Vnum est in quo ipso patet semper id servari non posse: "liberi parentis alant aut vinciantur": non enim alligabitur infans. Hinc erit ad alia transitus et divisio: "num quisquis non aluerit? Num hic"? Propter hoc quidam tale genus controversiarum in quo nullum argumentum est quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo tantum de quo lis est quærendum est. "Peregrinus si murum escenderit capite puniatur. Cum hostes murum escendissent, peregrinus eos depulit: petitur ad supplicium". Non erunt hic separatæ quæstiones: "an quisquis, an hic", quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in lite est, sed hoc tantum, an ne servandæ quidem civitatis causa. Ergo æquitate et voluntate pugnandum. Fieri tamen potest ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quæ appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero pro Cæcina fecit. Tertium cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid per quod probemus aliud legum latorem voluisse, ut in hac controversia: "qui nocte cum ferro deprensus fuerit, alligetur: cum anulo ferreo inventum magistratus alligavit"; Hic, quia est verbum in lege "deprensus", satis etiam significatum videtur non contineri lege nisi noxium ferrum.
Sed ut qui voluntate nitetur scriptum quotiens poterit infirmare debebit, ita qui scriptum tuebitur adiuvare se etiam voluntate temptabit. In testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit, ut in judicio curiano, in quo nota L. Crassi et Scævolæ fuit contentio. Substitutus heres erat si postumus ante tutelæ suæ annos decessisset: non est natus: propinqui bona sibi vindicabant. Quis dubitaret quin ea voluntas fuisset testantis ut is non nato filio heres esset qui mortuo? Sed hoc non scripserat. Id quoque quod huic contrarium est accidit nuper, ut esset scriptum quod apparet scriptorem noluisse. Qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis "argenti pondo" posuit, "quinque milia" manserunt. Apparuit tamen "quinque pondo" dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis. Sub hoc statu generales sunt quæstiones, scripto an voluntate standum sit, quæ fuerit scribentis voluntas: tractatus omnes qualitatis aut conjecturæ, de quibus satis dictum arbitror.
Proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit in antinomia duos esse scripti et voluntatis status: neque inmerito, quia, cum lex legi obstat, utrimque contra scriptum dicitur et quæstio est de voluntate; In utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum. Omnibus autem manifestum est numquam esse legem legi contrariam jure ipso, quia, si diversum jus esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
Colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidæ et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate: hic meritorum temporis præmii conlatio est: aut secum ipsæ, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quæstio quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra justior sit petitio. Diversæ quoque leges confligunt aut similes aut inpares. Similium aliæ quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: "Magistratus ab arce ne discedat. Vir fortis * vel alia nulla obstante quæri potest an quidquid optarit accipere debeat, et in magistratus multa dicentur quibus scriptum expugnatur, si incendium in arce fuerit, si in hostis decurrendum. Aliæ contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: "Tyrannicidæ imago in gymnasio ponatur. Mulieris imago in gymnasio ne ponatur. Mulier tyrannum occidit". Nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidæ ullo alio casu summoveri. Inpares sunt cum alteri multa quæ opponi possunt, alteri si nihil nisi quod in lite est, ut cum vir fortis inpunitatem desertoris petit. Nam contra legem viri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur, adversus desertores scripta non potest nisi optione subuerti.
Item aut confessum ex utraque parte jus est aut dubium. Si confessum est, hæc fere quæruntur: utra lex potentior, ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de pœna, de magnis rebus an de parvis, permittat an vetet an imperet. Solet tractari et utra sit antiquior: sed velut potentissimum utra minus perdat, ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso sit reliqua viro forti alia optio. Plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque æquius: de quo nihil præcipi nisi proposita materia potest. Si dubium, aut alteri aut invicem utrique de jure fit controversia, ut in re tali: "patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit, liberti heredem sequantur: liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio"; Et pater * negat jus patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.
Duplices leges sicut duæ colliduntur, ut "nothus ante legitimum natus legitimus sit, post legitimum tantum civis". Quod de legibus, idem de senatus consultis dictum sit. Quæ aut inter se pugnent aut obstent legibus: non tamen aliud sit ejus status nomen.
Syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur; Sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum: illic qui verba defendit hoc agit, ut fiat utique quod scriptum est, hic ne aliud quam scriptum est. Ei nonnulla etiam cum finitione conjunctio: nam sæpe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur. Sit enim lex: "Venefica capite puniatur. Sæpe se verberanti marito uxor amatorium dedit, eundem repudiavit: per propinquos rogata ut rediret non est reversa: suspendit se maritus. Mulier veneficii rea est". Fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse: id erit finitio. Quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem velut remissa priore contentione veniemus: an proinde puniri debeat ac si virum veneno necasset.
Ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est: quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. In has autem fere species venit: an quod semel jus est, idem et sæpius: "incesti damnata et præcipitata de saxo vixit: repetitur". An quod in uno, et in pluribus: "qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo præmia petit". An quod ante, et postea: "raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem". An quod in toto, idem in parte: "aratrum accipere pignori non licet; Vomerem accepit". An quod in parte, idem in toto: "lanas evehere Tarento non licet; Oves evexit". In his syllogismus et scripto nititur: nam satis cautum esse dicit. "Postulo ut præcipitetur incesta: lex est", et "rapta optionem petit", et "in ove lanæ sunt", similiter alia. Sed quia responderi potest: "non est scriptum ut bis præcipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo præmia accipiat: nihil de vomere cautum, nihil de ovibus", ex eo quod manifestum est colligitur quod dubium est. Majoris pugnæ est ex scripto ducere quod scriptum non est: an quia hoc, et hoc: "qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit"; "Ex domo in jus educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit". In hoc genere hæc quæruntur: an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. Simile autem et majus est et par et minus. In illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. In utroque de voluntate legum latoris. Sed de æquo tractatus potentissimi.
Amphiboliæ species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; Genera admodum pauca: aut enim vocibus accidit singulis aut conjunctis.
Singula adferunt errorem cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (omonymia dicitur), ut "gallus" avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet incertum est, et "Aiax" Telamonius an Oilei filius. Verba quoque quædam diversos intellectus habent, ut "cerno". Quæ ambiguitas plurimis modis accidit. Vnde fere lites, præcipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quæritur. Alterum est in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptæ sane cavillationis, ex qua tamen Græci controversias ducunt: inde enim auletris illa vulgata, cum quæritur utrum aula quæ ter ceciderit an tibicina si ceciderit debeat publicari. Tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni jubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum. Sic apud Græcos contendunt Leon et Pantaleon, cum scriptura dubia est, bona omnia Leonti an bona Pantaleonti relicta sint.
In conjunctis plus ambiguitatis est. Fit autem per casus, ut "aio te, Æacida, Romanos vincere posse": VII. per conlocationem, ubi dubium est quid quo referri oporteat, ac frequentissime cum quod medium est utrimque possit trahi, ut de Troilo Vergilius "lora tenens tamen": hic utrum teneat tamen lora, an quamvis teneat tamen trahatur quæri potest. Vnde controversia illa: "testamento quidam jussit poni statuam auream hastam tenentem; Quæritur statua hastam tenens aurea esse debeat, an hasta esse aurea in statua alterius materiæ". Fit per flexum idem magis: "quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles". Sæpe utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit in dubio est, unde et controversia: "heres meus uxori meæ dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum; Uter eligat quæritur".
Verum id quod ex his primum est mutatione casuum, sequens divisione verborum aut tralatione emendatur, tertium adjectione. Accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud "Lachetem audivi percussisse Demean" fiat "a Lachete percussum Demean". Sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia: "cælo decurrit aperto": utrum per apertum cælum an cum apertum esset. Divisio respiratione et mora constat: "statuam", deinde "auream hastam", vel "statuam auream", deinde "hastam". Adjectio talis est: "argentum quod elegerit ipse", ut heres intellegatur, vel "ipsa", ut uxor. Adjectione facta amphibolia, qualis fit "hunc flentes illos deprendimus", detractione solvetur. Pluribus verbis emendandum ubi est id quod quo referatur dubium est, et "ipse" est ambiguum: "heres meus dare illi damnas esto omnia sua". In quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio: "is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, præsertim cum ille Q. Scævolam sibi minorem natu generum prætulisset". Nam "sibi" et ad socerum referri et ad Fannium potest. Productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc "cato". Alium enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo * Plurimæ præterea sunt aliæ species, quas persequi nihil necesse est.
Nec refert quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. Duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. Ideoque frustra præcipitur ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere: nam si id fieri potest amphibolia non est. Amphiboliæ autem omnis erit in his quæstio: aliquando uter sit secundum naturam magis sermo, semper utrum sit æquius, utrum is qui scripsit ac sii dixit voluerit. Quarum in utramque partem satis ex iis quæ de conjectura et qualitate diximus præceptum est.
Est autem quædam inter hos status cognatio. Nam et in finitione quæ sit voluntas nominis quæritur (ut in syllogismo, qui secundus a finitione status est, quæ spectatur quid voluerit scriptor) et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet. Rursus et finitio quodam modo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis, et scriptum et voluntas habet in verbis juris quæstionem, quod idem antinomia petitur. Ideoque omnia hæc quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse quæ facit quæstionem. Sed distincta sunt: aliud est enim obscurum jus, aliud ambiguum. Igitur finitio in natura ipsa nominis quæstionem habet generalem et quæ esse etiam citra complexum causæ possit: scriptum et voluntas de eo disputat jure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est. Amphiboliæ lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est. Neque inmerito et recepta est a doctissimis hæc differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.
Et de hoc quidem genere dispositionis, etiam si non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt. V. sunt alia quæ nisi proposita de qua dicendum est materia viam docendi non præbeant. Non enim causa tantum universa in quæstiones ac locos diducenda est, sed hæ ipsæ partes habent rursus ordinem suum. Nam et in prohœmio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quæstio omnis ac locus habet suam dispositionem, ut thesis etiam simplices. Nisi forte satis erit dividendi peritus qui controversiam in hæc diduxerit, an omne præmium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiæ, an ejus quæ nupta sit, an hæ: deinde, cum fuerit de prima quæstione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum verbis legis standum sit an voluntate, hujus ipsius particulæ aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, ejus digiti, illorum quoque articuli. Hoc est quod scriptor demonstrare non possit nisi certa definitaque materia. Sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita que materia in se finita? Præceptoris est in alio atque alio genere cotidie ostendere quis ordo sit rerum et quæ copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus: tradi enim omnia quæ ars efficit non possunt. Nam quis pictor omnia quæ in rerum natura sunt adumbrare didicit? Sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit: quis non faber vasculum aliquod quale numquam viderat fecit?
Quædam vero non docentium sunt sed discentium. Nam medicus quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum docebit: vim sentiendi pulsus venarum, caloris modos, spiritus meatum, coloris distantiam, quæ sui cujusque sunt ingenii, non dabit. Quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus, cogitemusque homines ante invenisse artem quam docuisse. Illa enim est potentissima quæque vere dicitur œconomia totius causæ dispositio, quæ nullo modo constitui nisi velut in re præsente potest: ubi adsumendum prohœmium, ubi omittendum: ubi utendum expositione continua, ubi partita: ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico a mediis vel ultimis: XII. ubi omnino non exponendum: quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus: qua in causa proponendæ prohœmiis quæstiones, qua præparatione præmuniendæ: quid judicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus: singulis an universis opponenda refutatio: reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus: de jure prius an de æquitate dicendum: ante acta crimina an de quibus judicium est prius obicere vel diluere conveniat: XIII. si multiplices causæ erunt, quis ordo faciendus, quæ testimonia tabulæve cujusque generis in actione recitandæ, quæ reservandæ. Hæc est velut imperatoria virtus copias suas partim ad casus prœliorum retinentis, partim per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis. Sed hæc in oratione præstabit cui omnia adfuerint, natura doctrina studium. Quare nemo exspectet ut alieno tantum labore sit disertus: vigilandum (dicam iterum) enitendum pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad hæc, sed in promptu habenda, nec tamquam tradita sed tamquam innata. Nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est; Verum ars satis præstat si copias eloquentiæ ponit in medio: nostrum est uti eis scire. Neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius: qui non modo ut sint ordine conlocati laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohærentes ne commissura perluceat: corpus sit, non membra. Quod ita continget si et quid quoque loco conveniat viderimus et, ut verba verbis adplicamus non pugnantia sed quæ invicem complectantur, ita res non diversæ distantibus ex locis quasi invicem ignotæ collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatæ tenebunt, ac videbitur non solum composita oratio sed etiam continua. Verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis præcepta labor, quæ proximus liber inchoabit.