Marcus Fabius Quintilianus: Institutio Oratoria Liber IV

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI Liber VII Liber VIII Liber IX Liber X Liber XI Liber XII

Liber IV

Perfecto, Marceve Vitori, operis tibi dicati tertio libro et jam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiæ causa et altior sollicitudo quale judicium hominum eimererer accessit. Adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus. II. cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suæ nepotum delegaverit curam, non satis honorem judiciorum cælestium intellegam nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar. Quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non inmerito probaverit sanctissimus censor, aut studia, ne fefellisse in iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum? Quod si nemo miratur poetas maximos sæpe fecisse ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, V. mihi quoque profecto poterit ignosci si, quod initio quo primum hanc materiam inchoavi non feceram, nunc omnis in auxilium deos ipsumque in primis quo neque præsentius aliud nec studiis magis propitium numen est invocem, ut, quantum nobis exspectationis adjecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat. VI. cujus mihi religionis non hæc sola ratio quæ maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus ut majora præteritis ac magis ardua sint quæ ingredior. Sequitur enim ut judicialium causarum, quæ sunt maxime variæ atque multiplices, ordo explicetur: quod prohœmii sit officium, quæ ratio narrandi, quæ probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est judicis, sive adfectus, quod est longe potentissimum, commovendi. De quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque compluris de una quaque earum libros ediderunt. Quas ego omnis ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. Sed durandum est, quia cœpimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.

Quod principium Latine vel exordium dicitur, majore quadam ratione Græci videntur prohœmium nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis clare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt. Nam sive propterea quod oime cantus est et citharœdi pauca illa quæ antequam legitimum certamen inchœnt emerendi favoris gratia canunt prohœmium cognominaverunt, oratores quoque ea quæ prius quam causam exordiantur ad conciliandos sibi judicum animos prælocuntur eadem appellatione signarunt, III. sive, quod oimon idem Græci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prohœmium est quod apud judicem dici prius quam causam cognoverit possit, vitioseque in scholis facimus quod exordio semper sic utimur quasi causam judex jam noverit. IV. cujus rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur. Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest, primis quidem raro umquam, nisi forte apud eum cui res aliunde jam nota sit dicimus.

Causa principii nulla alia est quam ut auditorem quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior præparemus. Id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benivolum attentum docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis præcipue necessaria, per quæ in animum judicis ut procedere ultra possimus admittimur.

Benivolentiam aut a personis duci aut a causis accepimus. Sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et judice: nam exordium duci nonnumquam etiam ab actore causæ solet. Quamquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. Sic enim continget ut non studium advocati videatur adferre, sed pæne testis fidem. Quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiæ, maximeque, si fieri poterit, rei publicæ aut alicujus certe non mediocris exempli. Quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur. Sed ut præcipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quædam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, inparatos, inpares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalæ prohœmia. Est enim naturalis favor pro laborantibus, et judex religiosus libentissime patronum audit quem justitiæ suæ minime timet. Inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio, multum ab hac nostrorum temporum jactatione diversa. Vitandum etiam ne contumeliosi maligni superbi maledici in quemquam hominem ordinemve videamur, præcipueque eorum qui lædi nisi adversa judicum voluntate non possint. Nam in judicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intellegi possit stultum erat monere, nisi fieret. Etiam partis adversæ patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam ejus et gratiam nos timere fingendo ut ea suspecta sint judici fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Vrbiniæ heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causæ malæ posuit. Negat hæc prohœmia esse Cornelius Celsus quia sint extra litem: sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale ut judices iis quos libentius audiunt etiam facilius credant. Ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est: nam tum dignitas ejus adlegatur, tum commendatur infirmitas. Nonnumquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. Multum agit sexus ætas condicio, ut in feminis senibus pupillis, liberos parentis coniuges adlegantibus: XIV. nam sola rectum quoque judicem inclinat miseratio. Degustanda tamen hæc prohœmio, non consumenda. Adversarii vero persona prope isdem omnibus sed e contrario ductis inpugnari solet. Nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quæ tria sunt ad alienandos judicum animos potentissima. Neque hæc dicere sat est, quod datur etiam imperitis; Pleraque augenda ac minuenda ut expediet: hoc enim oratoris est, illa causæ.

Judicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem ejus ad utilitatem causæ nostræ conjunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus justitiam, pro infelicibus misericordiam, pro læsis severitatem, et similiter cetera. Mores quoque, si fieri potest, judicis velim nosse. Nam prout asperi lenes, jucundi graves, duri remissi erant, aut adsumere in causam naturas eorum qua competent aut mitigare qua repugnabunt oportebit. Accidit autem interim hoc quoque, ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui judicat: quæ res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis in quam videatur propensior. Est enim nonnumquam pravus hic ambitus, adversus amicos aut pro iis quibuscum simultates gerant pronuntiandi, faciendique iniuste ne fecisse videantur. XIX. fuerunt etiam quidam suarum rerum judices. Nam et in libris observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causæ invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam dixi. Similis hic quoque superioribus ratio est: adversarius enim fiduciam partis suæ jactat, patronus timet cognoscentis verecundiam. Præterea detrahenda vel confirmanda opinio, si quam præcipue domo videbitur judex attulisse. Metus etiam nonnumquam est amovendus, ut Cicero pro Milone ne arma Pompei disposita contra se putarent laboravit, nonnumquam adhibendus, ut idem in Verrem facit. Sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis, ne male sentiat populus Romanus, ne judicia transferantur, alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcumque tutius (nam et mali inhibentur et boni gaudent), apud singulos vero numquam suaserim, nisi defecerint omnia. Quod si necessitas exiget, non erit jam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque sæpe utile est, aut antequam pronuntiet reum facere; Nam et minari et deferre etiam non orator potest.

Si causa conciliandi nobis judicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii quæ maxime favorabilia videbuntur decerpi oportebit. Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit ut ex singulis quæstionibus singuli sensus in prohœmium conferantur. Nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quæstiones judicem præparandum: in quo vitii nihil erat, nisi in universum id præciperet, quod nec omnis actio patitur nec omnis causa desiderat. Nam protinus a petitore primo loco, dum ignota judici lis est, quo modo ex quæstionibus ducemus sententias? Nimirum res erunt indicandæ prius. Demus aliquas (nam id exiget ratio nonnumquam): etiamne potentissimas omnis, id est totam causam? Sic erit in prohœmio peracta narratio. Quid vero si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa? Non benivolentia judicis petenda ex aliis partibus erit, sed, non ante conciliato ejus animo, nuda quæstionum committetur asperitas: quæ si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prohœmio opus esset. Aliqua ergo nonnumquam quæ erunt ad conciliandum nobis judicem potentissima non inutiliter interim ex quæstionibus in exordio locabuntur. Quæ sint porro in causis favorabilia enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cujusque controversiæ condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt. Vt autem hæc invenire et augere, ita quod lædit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. Miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri. Neque enim sum in hac opinione qua quidam, ut eo distare prohœmium ab epilogo credam, quod in hoc præterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius prætemptanda sit judicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus, et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere: quæ minus in exordiis sunt usitata. Sed hæc quæ supra dixi non movere tantum verum ex diverso amoliri quoque prohœmio opus est. Vt autem nostrum miserabilem si vincamur exitum, ita adversariorum superbum si vicerint utile est credi.

Sed ex iis quoque quæ non sunt personarum nec causarum verum adjuncta personis et causis duci prohœmia solent. Personis adplicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiæ, interim regiones etiam civitatesque et si quid aliud ejus quem defendimus casu lædi potest. Ad causam extra pertinet tempus, unde principium pro Cælio, locus, unde pro Deiotaro, habitus, unde pro Milone, opinio, unde in Verrem, deinceps, ne omnia enumerentur, fama judiciorum, exspectatio vulgi: nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent. Adicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo quem accusator actione præscripserit.

Fiducia ipsa solet opinione adrogantiæ laborare. Faciunt favorem et illa pæne communia, non tamen omittenda vel ideo ne occupentur: optare, abominari, rogare, sollicitum agere, quia plerumque attentum judicem facit si res agi videtur nova magna atrox, pertinens ad exemplum, præcipue tamen si judex allit sua vice aut rei publicæ commovetur: cujus animus spe metu admonitione precibus, vanitate denique, si id profuturum credemus, agitandus est. XXXIV. sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. Docilem sine dubio et hæc ipsa præstat attentio, sed et illud, si breviter et dilucide summam rei de qua cognoscere debeat indicarimus (quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt): XXXV. nam is ejus rei modus est ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quo modo quidque sit actum sed de quibus dicturus sit orator ostendat. Nec video quod hujus rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. Cluentio. XXXVI. "Animadverti, judices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes: quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur invidia jam inveterata judicii Juniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est hæc quæstio constituta". Id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus judex, illic docendus est. Nec me quamquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem judicem velim: non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa qualis ea sit non intellegi, verum quia istud non neglegentia judicis contingit, sed errore. Dixit enim adversarius et fortasse persuasit: nobis opus est ejus diversa opinione, quæ mutari non potest nisi illum fecerimus ad ea quæ dicemus docilem et intentum. Quid ergo est? Inminuenda quædam et elevanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem judicis quam adversario præstat, ut fecit pro Ligario Cicero. Quid enim agebat aliud ironia illa quam ut Cæsar minus se in rem tamquam non novam intenderet? Quid pro Cælio, quam ut res exspectatione minor videretur?

Verum ex iis quæ proposuimus aliud in alio genere causæ desiderari palam est. Genera porro causarum plurimi quinque fecerunt: honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum, id est endoxos, adoxos, anphidoxos, paradoxos, dysparakoloutheton: quibus recte videtur adici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiciunt. Admirabile autem vocant quod est præter opinionem hominum constitutum. In ancipiti maxime benivolum judicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. Nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet: in admirabili et turpi remediis opus est. Et eo quidam exordium in duas dividunt partis, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benivolentiæ et attentionis postulatio: quæ quia esse in turpi causæ genere non possit, insinuatio subrepat animis, maxime ubi frons causæ non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis cæci infantis. Et quidem quibus adversus hæc modis sit medendum verbosius tradunt, materiasque ipsi sibi fingunt et ad morem actionum prosecuntur: sed hæ, cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus,nisi generaliter comprenduntur in infinitum sunt extrahendæ. Quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. Illud in universum præceperim, ut ab iis quæ lædunt ad ea quæ prosunt refugiamus: si causa laborabimus, persona subueniat, si persona, causa; Si nihil quod nos adiuvet erit, quæramus quid adversarium lædat; Nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus. In iis quæ negari non poterunt elaborandum ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad præsentem quæstionem pertinere aut emendari posse pænitentia aut satis jam punita videantur. Ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine adrogantiæ crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest. Nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. Ideoque hoc primum intuemur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; Nam id in schola liberum est, in foro rarum ut sit idoneus suæ rei quisque defensor. Declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. Hi sunt enim qui mandari non possunt, nec eadem vi perfertur alieni animi qua sui motus. His etiam de causis insinuatione videtur opus esse si adversarii actio judicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; Quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum spe brevitatis et iis quibus attentum fieri judicem docuimus. Et urbanitas opportuna reficit animos et undecumque petita judicis voluptas levat tædium. Non inutilis etiam est ratio occupandi quæ videntur obstare, ut Cicero dicit scire se mirari quosdam quod is qui per tot annos defenderit multos, læserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit. Deinde ostendit hanc ipsam esse sociorum defensionem: quod schema prolempsin dicitur. Id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam pæne semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.

Negant Apollodorum secuti tris esse de quibus supra diximus præparandi judicis partes, sed multas species enumerant, ut ex moribus judicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quæ sunt prope infinitæ, tum iis ex quibus omnes controversiæ constant, personis factis dictis causis temporibus locis occasionibus ceteris. Quas veras esse fateor, sed in hæc genera reccidere. Nam si judicem benivolum attentum docilem habeo, quid amplius debeam optare non reperio: cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra hæc, et attentum judicem faciat et ab adverso favore deterreat.

Verum quoniam non est satis demonstrare discentibus quæ sint in ratione prohœmii, sed dicendum etiam quo modo perfici facillime possint, hoc adicio, ut dicturus intueatur cui, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit: quid judicem sentire credibile sit antequam incipimus: tum quid aut desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura eo ducet ut sciat quid primum dicendum sit. At nunc omne quo cœperunt prohœmium putant, et ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. Multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causæ communia, nihil tamen in quaque melius dicitur quam quod æque bene dici alibi non possit. Multum gratiæ exordio est quod ab actione diversæ partis materiam trahit: hoc ipso quod non compositum domi sed ibi atque ex re natum et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit, adeo ut, etiam si reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio cujus initium nihil præparati habuisse manifestum est. Frequentissime vero prohœmium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causæ etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat. Odit enim judex fere litigantis securitatem, cumque jus suum intellegat tacitus reverentiam postulat. Nec minus diligenter ne suspecti simus ulla parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra judicem adhiberi. Sed ipsum istud evitare summæ artis; Nam id sine dubio ab omnibus, et quidem optime, præceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia jam quibusdam in judiciis, maximeque capitalibus aut apud centumviros, ipsi judices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se nisi in dicendo etiam diligentia appareat credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt. Et est difficilis hujus rei moderatio: LVIII. quæ tamen ita temperari potest ut videamur accurate, non callide dicere. Illud ex præceptis veteribus manet, ne quod insolens verbum, ne audacius tralatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur. Nondum enim recepti sumus et custodit nos recens audientium intentio; Magis conciliatis animis et jam calentibus hæc libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur. Nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prohœmio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed sæpe simplici atque inlaboratæ similis nec verbis vultuque nimia promittens; Dissimulata enim et, ut Græci dicunt, anepiphantos actio melius sæpe subrepit. Sed hæc prout formari animum judicum expediet.

Turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prohœmium possit videri cicatricosa facies: et pessimus certe gubernator qui navem dum portu egreditur impegit. Modus autem principii pro causa; Nam breve simplices, longius perplexæ suspectæque et infames desiderant. Ridendi vero qui velut legem prohœmiis omnibus dederunt ut intra quattuor sensus terminarentur. Nec minus evitanda est inmodica ejus longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo præparare debet fatiget. Sermonem a persona judicis aversum (apostrophe dicitur) quidam in totum a prohœmio summovent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. Nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos adloquamur potissimum quos conciliare nobis studemus. Interim tamen et est prohœmio necessarius sensus aliquis et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. Quod si accidat, quo jure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiæ vires? Neque enim istud scriptores artium quia non liceat sed quia non putent utile vetant. Ita, si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur. Et Demosthenes autem ad Æschinen orationem in prohœmio convertit, et M. tullius cum pro aliis quibusdam ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad tuberonem: LXVII. nam erat multo futura languidior si esset aliter figurata, quod facilius cognoscet si quis totam illam partem vehementissimam cujus hæc forma est: "habes igitur, tubero, quod est accusatori maxime optandum" et cetera convertat ad judicem: tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis: "habet igitur tubero quod est accusatori maxime optandum"; Illo enim modo pressit atque institit, hoc tantum indicasset. Quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidet. Quid? Non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus: "graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli": sicut Cicero fecerat in Catilinam: "quo usque tandem abutere"? Ac ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quæ causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopœia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio, ut modo ostendi, partitione. Non tamen hæc, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens præceptum vicerit ratio: quo modo et similitudine, dum brevi, et tralatione atque aliis tropis, quæ omnia cauti illi ac diligentes prohibent, utemur interim, nisi cui divina illa pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.

Alia exordiorum vitia verius tradiderunt. Quod in pluris causas accommodari potest, vulgare dicitur: id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis sæpe oratoribus non evitatum; Quo et adversarius uti potest, commune appellatur: quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile: quod causæ non cohæret, separatum: quod aliunde trahitur, tralatum: præterea quod longum, quod contra præcepta est: quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis.

Hæc de prohœmio, quotiens erit ejus usus. Non semper autem est; - nam et supervacuum aliquando est, si sit præparatus satis etiam sine hoc judex aut si res præparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos judices negat. Aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum judex occupatus, cum angusta sunt tempora, cum major potestas ab ipsa re cogit incipere. Contraque est interim prohœmii vis etiam non exordio; Nam judices et in narratione nonnumquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est: LXXIV. "tum C. Varenus, qui a familia Anchariana occisus est - hoc quæso, judices, diligenter attendite." Vtique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda præfatio est, ut "audite nunc reliqua" et "transeo nunc illuc". Sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prohœmii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena cum se Servio excusat. Verum id frequentius est quam ut exemplis confirmandum sit.

Quotiens autem prohœmio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse cui commodissime jungi initium sequentium poterit. Illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et hujus velut præstigiæ plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet; Quem tamen excusare necessitas potest, res diversissimas in speciem unius corporis colligentem: LXXVIII. oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem, et judicem favere qui ut ordini rerum animum intendat etiam commonendus est? Peribit enim prima pars expositionis si judex narrari nondum sciet. Quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. Si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam præparandus judex erit, ut Cicero sæpius, sed et hoc loco fecit: "paulo longius exordium rei demonstrandæ repetam, quod quæso, judices, ne moleste patiamini; Principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis." Hæc fere sunt mihi de exordio comperta.

Maxime naturale est, et fieri frequentissime debet, ut præparato per hæc quæ supra dicta sunt judice res de qua pronuntiaturus est indicetur: ea est narratio. In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura ejus genera facientium. Non enim solam volunt esse illam negotii de quo apud judices quæritur expositionem, sed personæ, ut: "M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus"; Loci, ut: "oppidum est in Hellesponto, Lampsacum, judices"; Temporis, ut: "vere novo, gelidus canis cum montibus umor liquitur"; Causarum, quibus historici frequentissime utuntur cum exponunt unde bellum seditio pestilentia. Præter hæc alias perfectas, alias inperfectas vocant: quod quis ignorat? Adiciunt expositionem et præteritorum esse temporum, quæ est frequentissima, et præsentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quæ solis dari vaticinantibus potest: nam hypotyposis non est habenda narratio. Sed nos potioribus vacemus.

Plerique semper narrandum putaverunt: quod falsum esse pluribus coarguitur. Sunt enim ante omnia quædam tam breves causæ ut propositionem potius habeant quam narrationem. Id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat de jure quæritur, ut apud centumviros: "filius an frater debeat esse intestatæ heres", "pubertas annis an habitu corporis æstimetur": aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante judici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. Accidit aliquando alteri, et sæpius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. Satis est dixisse: "certam creditam pecuniam peto ex stipulatione", "legatum peto ex testamento". Diversæ partis expositio est cur ea non debeantur. Et satis est actori et magis expedit sic indicare: "dico ab Horatio sororem suam interfectam". Namque et propositione judex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est. Reus contra tunc narrationem subtrahet cum id quod obicitur neque negari neque excusari poterit, sed in sola juris quæstione consistet. Vt in eo qui, cum pecuniam privatam ex æde sacra surripuerit, sacrilegii reus est confessio verecundior est quam expositio: "non negamus pecuniam de templo esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit, non sacra: vos autem de hoc cognoscitis, an sacrilegium sit admissum".

Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio qui non existimant esse narrationem cum reus quod obicitur tantum negat: in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis hujus esse arbitratur plerasque cædis causas et omnis ambitus ac repetundarum. Non enim putat esse narrationem nisi quæ summam criminis de quo judicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem: atqui ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quæstio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit. Ego autem magnos alioqui secutus auctores duas esse in judiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causæ, alteram in rerum ad causam pertinentium expositione. XII. "Non occidi hominem": nulla narratio est; Convenit: sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta ejus criminis, de ante acta vita, de causis propter quas innocens in periculum deducatur, aliis quibus incredibile id quod obicitur fiat. Neque enim accusator tantum hoc dicit "occidisti", sed quibus id probet narrat: ut in tragœdiis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi, dicens inventum eum in solitudine juxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Vlixes respondet, non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum: deinde subiungit quo modo in eam solitudinem venerit, jacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit. His subtexitur argumentatio. Sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore: "fuisti in eo loco in quo tuus inimicus occisus est": "non fui"; Dicendum enim ubi fuerit. Quare ambitus quoque causæ et repetundarum hoc etiam plures hujusmodi narrationes habere poterunt quo plura crimina: in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est, interdum singulis, interdum universis. An reus ambitus male narrabit quos parentes habuerit, quem ad modum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? Aut qui repetundarum insimulabitur, non et ante actam vitam et quibus de causis per provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit non inutiliter exponet? Quæ si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cujus est initium: "A. Cluentius Habitus". Nihil enim hic de veneficio sed de causis quibus ei mater inimica sit dicit. Illæ quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causæ narrationes, vel exempli gratia, ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri optulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit: XVIII. vel discutiendi alicujus extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo: "nam ut ventum Alexandream est, judices, hæc una ratio a rege proposita Postumo est servandæ pecuniæ, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset": vel augendi, ut describitur iter Verris. Ficta interim narratio introduci.Solet, vel ad concitandos judices, ut pro Roscio circa Chrysogonum, cujus paulo ante habui mentionem, vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Cæpasios, interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina: "in his quondam locis mater filiam quæsisse dicitur".

Quæ omnia eo pertinent ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum non narrare quod negat.

Ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, supervacuam esse narrationem rei quam judex noverit: quod sic intellegi volo, si non modo factum quid sit sciet, sed ita factum etiam ut nobis expedit opinabitur. Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat judex, sed aliquanto magis ut consentiat. Quare etiam si non erit docendus sed aliquo modo adficiendus narrabimus, cum præparatione quadam: scire quidem eum in summam quid acti sit, tamen rationem quoque facti cujusque cognoscere ne gravetur. Interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim ut rei quæ ex adverso proponatur iniquitatem omnes etiam circumstantes intellegant. In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum tædium nota audientis, sicut "meministi" et "fortasse supervacuum fuerit hic commorari", "sed quid ego diutius cum tu optime noris?", "illud quale sit tu scias", et his similia. Alioqui, si apud judicem cui nota causa est narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.

Alterum est de quo frequentius quæritur, an sit utique narratio prohœmio subicienda: quod qui opinantur non possunt videri nulla ratione ducti. Nam cum prohœmium idcirco comparatum sit ut judex ad rem accipiendam fiat conciliatior docilior intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus judex notitia rerum instruendus videtur. Sed hoc quoque interim mutat condicio causarum, nisi forte M. tullius in oratione pulcherrima quam pro Milone scriptam reliquit male distulisse narrationem videtur tribus præpositis quæstionibus, aut profuisset exponere quo modo insidias Miloni fecisset Clodius si reum qui a se hominem occisum fateretur defendi omnino fas non fuisset, aut si jam præjudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui præter aliam gratiam judicium etiam militibus armatis cluserat, tamquam adversus ei timeretur. Ergo hæ quoque quæstiones vim prohœmii optinebant, cum omnes judicem præpararent. Sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. Quod fiet utiliter quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est. Erunt quædam causæ, neque id raro, crimine quidem de quo cognitio est faciles ad diluendum, sed multis ante actæ vitæ flagitiis et gravibus oneratæ, quæ prius amovenda sunt, ut propitius judex defensionem ipsius negotii cujus propria quæstio est audiat. Vt si defendendus sit M. Cælius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriæ petulantiæ inpudicitiæ veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio: tum deinde narret de bonis Pallæ totamque de vi explicet causam, quæ est ipsius actione defensa? Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quædam ponuntur (quæ themata dicimus) præter quæ nihil est diluendum, ideoque narratio prohœmio semper subiungitur. Inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suæ loco narrare videantur. Nam cum pro petitore dicunt, et expositione tamquam priores agant uti solent et contradictione tamquam respondeant, idque fit recte. Nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum exerceat? Cujus rationis ignari ex more cui adsuerunt nihil in foro putant esse mutandum. Sed in scholasticis quoque nonnumquam evenit ut pro narratione sit propositio. Nam quid exponet quæ zelotypum malæ tractationis accusat aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit, cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur? Sed hæc hactenus.

Nunc quæ sit narrandi ratio subiungam. Narratio est rei factæ aut ut factæ utilis ad persuadendum expositio, vel, ut Apollodorus finit, oratio docens auditorem quid in controversia sit. Eam plerique scriptores maximeque qui sunt ab Isocrate volunt esse lucidam brevem veri similem. Neque enim refert an pro lucida perspicuam, pro veri simili probabilem credibilemve dicamus. Eadem nobis placet divisio, quamquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit, præceptum brevitatis inridens tamquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere. Quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.

Narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. Si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus, per quas efficitur quo facilius judex intellegat meminerit credat. Nec quisquam reprehensione dignum putet quod proposuerim eam quæ sit tota pro nobis debere esse veri similem cum vera sit. Sunt enim plurima vera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter veri similia. Quare non minus laborandum est ut judex quæ vere dicimus quam quæ fingimus credat. XXXV. sunt quidem hæ quas supra retuli virtutes aliarum quoque partium; Nam et per totam actionem vitanda est obscuritas, et modus ubique custodiendus, et credibilia esse oportet omnia quæ dicuntur. Maxime tamen hæc in ea parte custodienda sunt quæ prima judicem docet: in qua si acciderit ut aut non intellegat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus. XXXVI.

Erit autem narratio aperta ac dilucida si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus personis temporibus locis causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut judex quæ dicentur quam facillime accipiat. Quæ quidem virtus neglegitur a plurimis, qui ad clamorem dispositæ vel etiam forte circumfusæ multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium, nec sibi diserti videntur nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint: rem indicare sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim quod tamquam facile contemnunt nescias præstare minus velint an possint. Neque enim aliud in eloquentia cuncta experti difficilius reperient quam id quod se dicturos fuisse omnes putant postquam audierunt, quia non bona judicant esse illa, sed vera: tum autem optime dicit orator cum videtur vera dicere. At nunc velut campum nacti expositionis hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et bracchium in latus jactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt: deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intellegitur. Verum hæc omittamus, ne minus gratiæ præcipiendo recta quam offensæ reprendendo prava mereamur.

Brevis erit narratio ante omnia si inde cœperimus rem exponere unde ad judicem pertinet, deinde si nihil extra causam dixerimus, tum etiam si reciderimus omnia quibus sublatis neque cognitioni quicquam neque utilitati detrahatur; Solet enim quædam esse partium brevitas, XLI. quæ longam tamen efficit summam. "In portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatæ sunt ancoræ, solvimus oram, profecti sumus". Nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere: "e portu navigavi"; Et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti quo reliqua intelleguntur. Quare, cum dicere liceat: "est mihi filius juvenis", omnia illa supervacua: "cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adulescentiam perduxi". Ideoque Græcorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est syntomon, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, hæc posset aliquid ex necessariis desiderare. Nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus sed ne plus dicatur quam oporteat. Nam iterationes quidem et tautologias et perissologias, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo: sunt enim hæc vitia non tantum brevitatis gratia refugienda. Non minus autem cavenda erit, quæ nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque aliquid narrationi superesse quam deesse: nam supervacua cum tædio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. Quare vitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso virtutis optinet locum) brevitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec dum repetatur exspectat, cum præsertim lector non fere sit nisi eruditus, judicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit, ut fortasse ubique, in narratione tamen præcipue media hæc tenenda sit via dicendi: "quantum opus est et quantum satis est". Quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; Nam et fallit voluptas, et minus longa quæ delectant videntur, ut amœnum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium. Neque mihi umquam tanta fuerit cura brevitatis ut non ea quæ credibilem faciunt expositionem inseri velim. Simplex enim et undique præcisa non tam narratio vocari potest quam confessio. Sunt porro multæ condicione ipsa rei longæ narrationes. Quibus extrema, ut præcepi, prohœmii parte ad intentionem præparandus est judex, deinde curandum ut omni arte vel ex spatio ejus detrahamus aliquid vel ex tædio. Vt minus longa sit efficiemus quæ poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum quæ differemus: "quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quem ad modum disposuerit insidias, probationis loco dicam." Quædam vero ex ordine prætermittenda, quale est apud Ciceronem: "moritur fulcinius; Multa enim quæ sunt in re, quia remota sunt a causa, prætermittam". Et partitio tædium levat: "dicam quæ acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quæ in re ipsa, dicam quæ postea"; L. ita tres potius modicæ narrationes videbuntur quam una longa. Interim expediet expositionem brevi interfatione distinguere: "audistis quæ ante acta sunt: accipite nunc quæ insecuntur". Reficietur enim judex priorum fine et se velut ad novum rursus initium præparabit. Si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio, quod Cicero etiam in brevi narratione fecit: "adhuc, Cæsar, Q. Ligarius omni culpa caret: domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem belli suspicionem", et cetera.

Credibilis autem erit narratio ante omnia si prius consuluerimus nostrum animum ne quid naturæ dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis præposuerimus, non omnibus, sed de quibus quæritur, si personas convenientes iis quæ facta credi volemus constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria si defendemus: præterea loca, tempora, et similia. Est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comœdiis etiam et in mimis. Aliqua enim naturaliter secuntur et cohærent, ut si bene priora narraveris judex ipse quod postea sis narraturus exspectet. Ne illud quidem fuerit inutile, semina quædam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus, non probationem. Nonnumquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus. Hoc faciunt et illæ præparationes, cum reus dicitur robustus armatus (paratus) contra infirmos inermis securos. Omnia denique quæ probatione tractaturi sumus, personam causam locum tempus instrumentum occasionem, narratione delibabimus. Aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum, et hoc majus habendum scelus: nescire nos quo modo factum sit aut quare, mirari, sed probaturos. Optimæ vero præparationes erunt quæ latuerint. Vt a Cicerone sunt quidem utilissime prædicta omnia per quæ Miloni Clodius, non Clodio Milo insidiatus esse videatur, plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: "Milo autem, cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est." Quam nihil festinato, nihil præparato fecisse videtur Milo! Quod non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est: quæ si aliter dicta essent, strepitu ipso judicem ad custodiendum patronum excitassent. Frigida videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est quo modo judicem fefellerit, quod vix a lectore deprenditur. Hæc sunt quæ credibilem faciant expositionem. Nam id quidem, ne qua contraria aut repugnantia in narratione dicamus? Si cui præcipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiam si quidam scriptores artium hoc quoque tamquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.

His tribus narrandi virtutibus adiciunt quidam magnificentiam, quam megaloprepeian vocant, quæ neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque judiciis privatis de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?), neque semper est utilis, ut vel proximo exemplo Miloniano patet. Et meminerimus multas esse causas in quibus confitendum excusandum summittendum sit quod exponimus: quibus omnibus aliena est illa magnificentiæ virtus. Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter invidiose graviter dulciter urbane: quæ cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.

Illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus quam Theodectes huic uni proprie dedit; Non enim magnificam modo vult esse verum etiam jucundam expositionem. Sunt qui adiciant his evidentiam, quæ enargeia Græce vocatur. Neque ego quemquam deceperim ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. Nam præterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam, cum dignitate. Sed in oratione morata debent esse omnia, cum dignitate quæ poterunt: evidentia in narratione, quantum ego intellego, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum sed quodammodo etiam ostendendum est, sed subici perspicuitati potest. Quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset. Quod est ridiculum; LXV. nam qui obscurare vult narrat falsa pro veris, et in iis quæ narrat debet laborare ut videantur quam evidentissima.

Sed quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, jam de iis loquamur in quibus res contra nos erit: quo loco nonnulli prætereundam narrationem putaverunt. Et sane nihil est facilius nisi prorsus totam causam omnino non agere. Sed si aliqua justa ratione hujusmodi susceperis litem, cujus artis est malam esse causam silentio confiteri? Nisi forte tam hebes futurus est judex ut secundum id pronuntiet quod sciet narrare te noluisse. Neque infitias eo in narratione ut aliqua neganda, aliqua adicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda: sed tacenda quæ tacere oportebit et liberum erit. Quod fit nonnumquam brevitatis quoque gratia, quale illud est: "respondit quæ ei visum est". Distinguamus igitur genera causarum. Namque in iis in quibus non de culpa quæretur sed de actione, etiam si erunt contra nos themata confiteri nobis licebit: "pecuniam de templo sustulit, sed privatam, ideoque sacrilegus non est"; "Virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur"; "Ingenuum stupravit et stupratus se suspendit: LXIX. non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quæ pœna stupratori constituta est, dabit". Verum in his quoque confessionibus est aliquid quo invidia quam expositio adversarii fecit detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur. Quædam enim quasi non narrantes mitigabimus: "Non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit ejus rei tempus, sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quæ nimium in animis hominum potest, victus est. Sed quid refert? Peccavit et fur est: nihil attinet id defendere cujus pœnam non recusamus". Interim quasi damnemus ipsi: "Vis te dicam vino inpulsum, errore lapsum, nocte deceptum? Vera sunt ista fortasse: tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia." Nonnumquam propositione præmuniri potest causa, deinde exponi. Contraria sunt omnia tribus filiis qui in mortem patris conjurarant; Sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente: cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt. Si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: "Quod contra legem sufficit, parricidium obicitur juvenibus quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest. Ordinem rei narrare quid necesse est cum ad legem nihil pertineat? Sed si confessionem culpæ meæ exigitis, ego fui pater durus, et patrimonii quod jam melius ab his administrari poterat tenax custos", LXXIV. deinde subiciat stimulatos ab iis quorum indulgentiores parentes erant semper tamen eum habuisse animum qui sit eventu deprensus, ut occidere patrem non possent; Neque enim jure jurando opus fuisse si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte nisi quod se quisque eximi voluerit: omnia hæc qualiacumque placidioribus animis accipientur illa brevi primæ propositionis defensione mollita.

At cum quæritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quo modo tamen evitare expositionem salva causæ ratione possumus? Narravit accusator, neque ita ut quæ essent acta tantum indicaret, sed adjecit invidiam, rem verbis exasperavit: accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos iræ reliquit. Exspectat naturaliter judex quid narretur a nobis. Si nihil exponimus, illa esse quæ adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. Quid ergo? Eadem exponemus? Si de qualitate agetur, cujus tum demum quæstio est cum de re constat, eadem, sed non eodem modo: alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo. Verbis elevare quædam licebit: luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniæ, neglegentia simplicitatis nomine lenietur, vultu denique voce habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor: solet nonnumquam movere lacrimas ipsa confessio. Atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri quæ non narraverint necne? Nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; At si defensuri sunt, proponere certe plerumque id quod confirmaturi sumus oportet. Cur ergo non exponamus quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est? Aut quid inter probationem et narrationem interest nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? Videamus ergo num expositio hæc longior demum esse debeat et paulo verbosior præparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione); Cui tamen plurimum conferet frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus: non posse vim rerum ostendi prima expositione: exspectent et opiniones suas differant et bene sperent. Denique utique narrandum est quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prohœmia sunt in his causis supervacua: quæ quid magis agunt quam ut cognitioni rerum accommodatiorem judicem faciant? Atqui constabit nusquam esse eorum majorem usum quam ubi animus judicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.

Conjecturales autem causæ, in quibus de facto quæritur, non tam sæpe rei de qua judicium est quam eorum per quæ res colligenda est expositionem habent. Quæ cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad judicem perferri oportet.

At enim quædam argumenta turba valent,diducta leviora sunt. Id quidem non eo pertinet ut quæratur an narrandum, sed quo modo narrandum sit. Nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causæ, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia? Namque ne iis quidem accedo qui semper eo putant ordine quo quid actum sit esse narrandum, sed eo malo narrare quo expedit. Quod fieri plurimis figuris licet. Nam et aliquando nobis excidisse simulamus cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros relicum ordinem testamur quia sic futura sit causa lucidior: LXXXIV. interim re exposita subiungimus causas quæ antecesserunt. Neque enim est una lex defensionis certumque præscriptum: pro re, pro tempore intuenda quæ prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum. Nec sæpius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit, estque non concessum modo sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quæ simplices non sunt; Amentis est enim superstitione præceptorum contra rationem causæ trahi. Narrationem ideo ante probationes ponere est institutum ne judex qua de re quæratur ignoret. Cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? Me certe, quantacumque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis qui judicabant, scio: et (quod non adroganter dixerim, quia sunt plurimi quibuscum egi qui me refellere possint si mentiar) fere ponendæ a me causæ officium exigebatur. Neque ideo tamen non sæpius id facere oportebit ut rerum ordinem sequamur. Quædam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse, apertum testamentum, deinde signatum, in quibus si id quod posterius est dixeris, de priore tacere optimum; Palam est enim præcessisse.

Sunt quædam et falsæ expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium qua nocte incestum Romæ commiserat Interamnæ se fuisse dicebat: alterum quod est tuendum dicentis ingenio. Id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quæstionem. Sed utrumcumque erit, prima sit curarum ut id quod fingemus fieri possit, deinde ut et personæ et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat: si continget, etiam veræ alicui rei cohæreat, aut argumento quod sit in causa confirmetur; Nam quæ tota extra rem petita sunt mentiendi licentiam produnt. XC. curandum præcipue, quod fingentibus frequenter excidit, ne qua inter se pugnent; Quædam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt: præterea ne iis quæ vera esse constabit adversa sint: in schola etiam ne color extra themata quæratur. XCI. Vtrubique autem orator meminisse debebit actione tota quid finxerit, quoniam solent excidere quæ falsa sunt: verumque est illud quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere. XCII. Sciamus autem, si de nostro facto quæratur, unum nobis aliquid esse dicendum: si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. Est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogatur, libertas omnia enumerandi quæ responderi potuissent. XCIII. Fingenda vero meminerimus ea quæ non cadant in testem: sunt autem hæc quæ a nostro ducuntur animo, cujus ipsi tantum conscii sumus, item quod a defunctis (nec hoc enim est qui neget) itemque ab eo cui idem expediet (is enim non negabit), ab adversario quoque qua non est habiturus in negando fidem. XCIV. Somniorum et superstitionum colores ipsa jam facilitate auctoritatem perdiderunt. Non est autem satis in narratione uti coloribus nisi per totam actionem consentiant, cum præsertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia: XCV. ut ille parasitus qui ter abdicatum a divite juvenem et absolutum tamquam suum filium adserit, habebit quidem colorem quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse, et ideo a se parasiti personam esse susceptam quia in illa domo filium haberet, et ideo illum innocentem ter abdicatum quia filius abdicantis non esset; XCVI. nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro juvene, quem periculose mansurum in illa domo in qua tam invisus sit sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.

XCVII. Evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quæque defendat, ut in illa controversia: XCVIII. "uxor marito dixit appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum: eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco: pater in eo quem uxor prædixerat filium invenit, in eo quem filius uxorem: illam repudiavit: qua tacente filium abdicat". XCIX. Nihil dici potest pro juvene quod non idem sit pro noverca; Ponentur tamen etiam communia, deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatæ argumenta ducentur. C. Ne illud quidem ignorare oportet, quædam esse quæ colorem non recipiant sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est injuriarum: nam factum ejus modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum optinebit.

CI. Quod si pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio cum ipsa causæ condicione deliberandum est. Nam si plura sunt quæ nocent, quæ prosunt obruentur. Itaque tunc dividere optimum erit, et iis quæ partem nostram adiuvabunt expositis et confirmatis adversus reliqua uti remediis de quibus supra dictum est. CII. Si plura proderunt, etiam conjungere licebit, ut quæ obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. Quæ tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiciamus, quia nisi distinxerimus verendum est ne bona nostra permixtis malis inquinentur.

CIII. Illa quoque de narratione præcipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a judice sermo, ne alienæ personæ vocem demus, ne argumentemur; Adiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus: quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo numquam nisi ratio cœgerit mutanda. CIV. Vt sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio: nec umquam debebit esse nisi brevis et talis ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, CV. qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiæ: "O mulieris scelus incredibile et præter hanc unam in omni vita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales, non limen cubiculi, non cubile filiæ, non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum?" CVI. Sermo vero aversus a judice et brevius indicat interim et coarguit magis: qua de re idem quod in prohœmio dixeram sentio, sicut de prosopopœia quoque, qua tamen non Servius modo sulpicius utitur pro Aufidia: "somnone te languidum an gravi lethargo putem pressum?", sed M. quoque tullius circa navarchos (nam ea quoque rei expositio est): "ut adeas, tantum dabis" et reliqua. CVII. Quid? Pro Cluentio Staieni Bulbique conloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? Quæ ne fecisse inobservantia quadam videatur, quamquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus præcipit ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, conloquia personarum, omnes adfectus. CVIII. Argumentabimur in narratione, ut dixi, numquam: argumentum ponemus aliquando, quod facit pro Ligario Cicero cum dicit sic eum provinciæ præfuisse ut ei pacem esse expediret. Inseremus expositioni et brevem cum res poscet defensionem et rationem factorum; Neque enim narrandum est tamquam testi, CIX. sed tamquam patrono. Rei ordo per se talis est: "Q. Ligarius legatus C. Considio profectus". Quid ergo M. Tullius? "Q. enim" inquit "Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est"; CX. et alibi: "non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli". Et cum esset indicaturo satis "Q. Ligarius nullo se inplicari negotio passus est", adjecit "domum spectans, ad suos redire cupiens". Ita quod exponebat et ratione fecit credibile et adfectu quoque implevit.

CXI. Quo magis miror eos qui non putant utendum in narratione adfectibus. Qui si hoc dicunt "non diu neque ut in epilogo", mecum sentiunt: effugiendæ sunt enim moræ. Ceterum cur ego judicem nolim dum doceo etiam movere? Cur, CXII. quod in summa sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? Cum præsertim etiam in probationibus faciliorem sim animum ejus habiturus occupatum vel ira vel miseratione. CXIII. An non M. tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movit adfectus, non solum condicione ipsius, loco injuriæ, genere verberum, sed animi quoque commendatione? Summum enim virum ostendit, qui cum virgis cæderetur non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum civem se Romanum esse cum invidia cædentis et fiducia juris clamaverit. CXIV. Quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentis non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris? Quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile? CXV. Serum est enim advocare iis rebus adfectum in peroratione quas securus narraveris: adsuevit illis judex jamque eas sine motu mentis accipit quibus commotus novis non est; Et difficile est mutare habitum animi semel constitutum.

CXVI. Ego vero (neque enim dissimulabo judicium meum, quamquam id quod sum dicturus exemplis magis quam præceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto. Sed plurimum refert quæ sit natura ejus rei quam exponimus. CXVII. In parvis ergo, quales sunt fere privatæ, sit ille pressus et velut adplicitus rei cultus, in verbis summa diligentia: quæ in locis impetu feruntur et circumiectæ orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zenon, "sensu tincta" esse debebunt: compositio dissimulata quidem, sed tamen quam jucundissima: CXVIII. figuræ non illæ poeticæ et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptæ (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quæ varietate tædium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum, similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. Caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, jaceat necesse est. CXIX. Nec in ulla parte intentior est judex, eoque nihil recte dictum perit. Præterea nescio quo modo etiam credit facilius quæ audienti jucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur. CXX. Vbi vero major res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane qualis futura sit imago rei statim appareat. CXXI. Ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum judicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa: "fecerunt servi Milonis quod suos quisque servos in tali re facere voluisset", interim paulo liberiore, qualis est illa: "nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium". CXXII. Quod cum sit factum iis quoque temporibus quibus omnis ad utilitatem potius quam ostentationem componebatur oratio et erant adhuc severiora judicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas? Cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam: interim aliquid indulgendum esse confiteor. CXXIII. Multum confert adjecta veris credibilis rerum imago, quæ velut in rem præsentem perducere audientis videtur, qualis est illa M. Cæli in Antonium descriptio: "namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis præcordiis stertentem ructuosos spiritus geminare, præclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circum jacere passim: CXXIV. quæ tamen exanimatæ terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a cervicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, vehementius etiam nonnulla, feriebat: quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximæ cujusque collum amplexu petebat: neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque jactabatur". Nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.

CXXV. Ne illud quidem præteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas, quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis: quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis. CXXVI. Effugienda igitur in hac præcipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis judex: nihil videatur fictum, nihil sollicitum: omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur. At hoc pati non possumus, CXXVII. et perire artem putamus nisi appareat, cum desinat ars esse si apparet. Pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam: ita quæ circumstantibus ostentare volumus, judicibus prodimus.

CXXVIII. Est quædam etiam repetita narratio, quæ epidiegesis dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res posset exponi, quod fit vel invidiæ gratia vel miserationis. Id et raro faciendum judico neque sic umquam ut totus ordo repetatur; Licet enim per partes idem consequi. Ceterum qui uti epidiegesei volet, narrationis loco rem stringat, et, contentus indicare quid facti sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.

CXXIX. Initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque si nostra sit ornandam, si aliena infamandam statim. Hoc sane frequentissimum est, quia personæ sunt inter quas litigatur. CXXX. Sed hæ quoque interim cum suis accidentibus ponendæ, cum id profuturum est, ut: "A. Cluentius Habitus fuit pater hujusce, judices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et vicinitatis virtute existimatione nobilitate princeps"; CXXXI. interim sine his ut: "Q. enim Ligarius cum esset"; Frequenter vero et a re, sicut pro tullio Cicero: "fundum habet in agro Thurino M. tullius paternum", Demosthenes pro Ctesiphonte: tou gar phokikou systantos polemou.

CXXXII. De fine narrationis cum iis contentio est qui perduci expositionem volunt eo unde quæstio oritur: "his rebus ita gestis P. Dolabella prætor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret": deinde: "restituisse se dixit: sponsio facta est: hac de sponsione vobis judicandum est". Id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.

Ordine ipso narrationem sequitur confirmatio; Probanda sunt enim quæ propter hoc exposuimus. Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. Plerisque moris est, prolato rerum ordine, protinus utique in aliquem lætum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere. Quod quidem natum ab ostentatione declamatoria jam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum sed ad patronorum jactationem repertum est, ne, si pressæ illi qualis sæpius desideratur narrationis gracilitati conjuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat. In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc tamquam semper expediat aut etiam necesse sit faciunt, eoque sumptas ex iis partibus quarum alius erat locus sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. Ego autem confiteor hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quæstionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime inlustrari ornarique orationem, sed si cohæret et sequitur, non si per vim cuneatur et quæ natura juncta erant distrahit. Nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. Erit ergo illi nonnumquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione. Quod tamen ita fieri oportebit si res dubitationem non habebit: alioqui prius est quod obicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est priusquam probatur; Difficillima est enim gravissimi cujusque sceleris fides. Item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur ostendas. Verum hæc breviter omnia; Judex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiæ cupit. Præterea cavendum est ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.

Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quæstionem præparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam tuebimur aut pœnarias actiones inferemus. Est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris judicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius Hic et vehementius fieri potest quia judici nota jam causa est. His igitur velut fomentis, si quid erit asperum,præmolliemus, quo facilius aures judicum quæ post dicturi erimus admittant, ne jus nostrum oderint; Nihil enim facile persuadetur invitis. Quo loco judicis quoque noscenda natura est, juri magis an æquo sit adpositus: proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et post quæstionem perorationis vice fungitur.

Hanc partem parekbasin vocant Græci, Latini egressum vel egressionem. Sed hæ sunt plures, ut dixi, quæ per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum vel etiam fabulosarum. Quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliæ laus, Proserpinæ raptus, pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio: in quam in ille divinus orator, veluti nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum. Parekbasis est, ut mea quidem fert opinio, alicujus rei, sed ad utilitatem causæ pertinentis, extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio. Nam quidquid dicitur præter illas quinque quas fecimus partes egressio est: indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, similia his, quæ non sunt in quæstione: omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus: atque ea quæ maxime jucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, de religione, de officiis; Quæ cum sunt argumentis subiecta similium rerum, quia cohærent egredi non videntur: XVI. sed plurima sunt quæ rebus nihil secum cohærentibus inseruntur, quibus judex reficitur admonetur placatur rogatur laudatur. Innumerabilia sunt hæc, quorum alia sic præparata adferimus, quædam ex occasione vel necessitate ducimus si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicujus, tumultus. Vnde Ciceroni quoque in prohœmio, cum diceret pro Milone, degredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. Potest autem paulo longius exire qui præparat aliquid ante quæstionem et qui finitæ probationi velut commendationem adicit: at qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.

Sunt qui narrationi propositionem subiungant tamquam partem judicialis materiæ: cui opinioni respondimus. Mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium: quod non modo in ostendenda quæstione principali, sed nonnumquam etiam in singulis argumentis poni solet, maximeque in iis quæ epicheiremata vocantur. Sed nunc de priore loquimur. Ea non semper uti necesse est. Aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quæstione versetur, utique si narratio ibi finem habet ubi initium quæstio, adeo ut aliquando subiungatur expositioni quæ solet in argumentis esse summa conectio: "hæc si ut exposui gesta sunt, judices, insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est". Nonnumquam valde est utilis, præcipue ubi res defendi non potest et de jure quæritur, ut pro eo qui pecuniam privatam de templo sustulit: "sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis", ut judex intellegat id unum esse officii sui quærere, an id quod obicitur sacrilegium sit. Item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum, ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. Movet autem si protinus subtexantur aliqua quæ prosint: "lex aperte scripta est, ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur: peregrinum te esse certum est: quin ascenderis murum non quæritur: quid superest nisi ut te puniri oporteat?" Hæc enim propositio confessionem adversarii premit et quodam modo judicandi moram tollit, nec indicat quæstionem, sed adiuvat. V. sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices: quod accidit non uno modo. Nam et plura crimina junguntur, ut cum Socrates accusatus est quod corrumperet juventutem et novas superstitiones introduceret: et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obicitur Æschini quod mentitus sit, quod nil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit. Recusatio quoque pluris interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniæ: "male petis: procuratorem enim tibi esse non licuit: sed neque illi cujus nomine litigas habere procuratorem; Sed neque est heres ejus a quo accepisse mutuam dicor; Sed nec ipsi debui". Multiplicari hæc in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. Hæ si ponantur singulæ subiectis probationibus, plures sunt propositiones: si conjungantur, in partitionem cadunt. Est et nuda propositio, qualis fere in conjecturalibus: "cædis ago", "furtum obicio"; Est ratione subiecta, ut: "maiestatem minuit C. Cornelius; Nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit". Præter hæc utimur propositione aut nostra, ut: "adulterium obicio", aut adversarii, ut: "adulterii mecum agitur", aut communi, ut: "inter me et adversarium quæstio est uter sit intestato propior". Nonnumquam diversas quoque jungimus: "ego hoc dico, adversarius hoc". Habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, cum exposito rerum ordine subicimus: "de his cognoscitis", ut sit hæc commonitio judicis, quo se ad quæstionem acrius intendat et velut quodam tactu excitatus finem esse, narrationis et initium probationis intellegat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodam modo novum audiendi sumat exordium.

Partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine conlocata enumeratio. Hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et judex intentior ac docilior si scierit et de quo dicimus et de quo dicturi postea sumus. Rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnumquam et excidere soleant quæ promisimus et si qua in partiendo præterimus occurrere: quod quidem nemini accidet nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati præmeditatique detulerit. Alioqui quæ tam manifesta et lucida est ratio quam rectæ partitionis? Sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriæ id maximum sit auxilium, via dicendi non decedere. Quapropter ne illos quidem probaverim qui partitionem vetant ultra tris propositiones extendere: quæ sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam judicis et turbabit intentionem, hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa pluris desiderare. Alia sunt magis propter quæ partitione non semper sit utendum: primum quia pleraque gratiora sunt si inventa subito nec domo allata sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata: "pæne excidit mihi" et "fugerat me" et "recte admones"; Propositis enim probationibus omnis in relicum gratia novitatis præcerpitur. Interim vero etiam fallendus est judex et variis artibus subeundus ut aliud agi quam quod petimus putet. Nam est nonnumquam dura propositio, quam judex si providit non aliter præformidat quam qui ferrum medici prius quam curetur aspexit: at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet quod promittenti non crederetur. Interim refugienda non modo distinctio quæstionum est, sed omnino tractatio: adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. Non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. Cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partis secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti judicium conamur auferre. Quid quod interim quæ per se levia sunt et infirma, turba valent, ideoque congerenda sunt potius, et velut eruptione pugnandum? Quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est cœgerit ratio.

Præter hæc in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit judex cetera tamquam supervacua gravari solet. Itaque, si plura vel obicienda sunt vel diluenda, et utilis et jucunda partitio est, ut quo quaque de re dicturi sumus ordine appareat; At, si unum crimen varie defendemus, supervacua. Vt si ita partiamur: "dicam non talem esse hunc quem tueor reum ut in eo credibile videri possit homicidium, dicam occidendi causam huic non fuisse, dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse": omnia quæ ante id quod ultimum est exsequeris inania videri necesse est. Festinat enim judex ad id quod potentissimum est, et velut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat: si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam sic moribus compositus, cum convicio efflagitat. Itaque non defuerunt qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum neminem majoribus criminibus, gravioribus testibus in judicium vocatum quam Oppianicum: deinde præjudicia esse facta ab ipsis judicibus a quibus condemnatus sit: postremo judicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium: quia, si probari posset quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora. Rursus nemo tam erit aut iniustus aut stultus quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum: "intellego, judices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione vitæ, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam". Nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.

De illo quoque genere defensionis plerique dubitant: "si occidi, recte feci, sed non occidi"; Quo enim pertinere prius si sequens firmum sit? Hæc invicem obstare et utroque utentibus in neutro haberi fidem. Quod sane in parte verum est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, sit) solo utendum; At si quid in eo quod est fortius timebimus, XIV. utraque probatione nitemur. Alius enim alio moveri solet; Et qui factum putabit, justum credere potest, qui tamquam justo non movebitur, factum fortasse non credet: ut certa manus uno telo potest esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunæ locus. Egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiam si id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse. Neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim, quia quædam, etiam si ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quæ sequentur. Nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur: inicum petendum ut æcum feras. Quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. Recte enim Græci præcipiunt non temptanda quæ effici omnino non possint. Sed quotiens hac de qua loquor duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur; Potest enim videri qui tuto etiam confessurus fuit mentiendi causam in negando non habere. Et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur judici aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, præcipueque si de pudore agetur. Frequenter autem accidit ut causa parum verecunda jure tuta sit; De quo ne inviti judices audiant et adversi, frequentius sunt admonendi secuturam defensionem probitatis ac dignitatis: exspectent paulum et agi ordine sinant. Quædam interim nos et invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa judiciariam legem: nonnumquam quasi interpellemur ab iis subsistere: sæpe avertenda ad ipsos oratio, hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. Ita subrepetur animo judicis, et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit. Quæ cum receperit, etiam verecundiæ defensioni facilior erit. Sic utraque res invicem juvabit eritque judex circa jus nostrum spe modestiæ attentior, circa modestiam juris probatione proclivior. Sed ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio est, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiæ confert. Neque enim solum id efficit, ut clariora fiant quæ dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu judicum positis, sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia. Nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit. Nihil enim longum videri necesse est in quo quid ultimum sit certum est. Nec inmerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cujus tamen divisionem in digitos diductam nonnumquam Cicero leviter eludit. Nam est suus et in gestu modus et vitanda utique maxime concisa nimium et velut articulosa partitio. Nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec jam membra sed frusta: et hujus gloriæ cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quæ natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora: deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem contra quam partitio inventa est.

Et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius quam id esse obscurum ipsum quod in eum solum adhibetur usum ne sint cetera obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo; Non enim quid dicamus sed de quo dicturi simus ostendimus. Optinendum etiam ne quid in ea desit, ne quid supersit. Superest autem sic fere, cum aut in species partimur quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subicitur species, ut "dicam de virtute justitia continentia", cum justitia atque continentia virtutis sint species. Partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur. In eo quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos: in eo quo de ambigitur, quæ dicturi sumus quæ nostræ propositiones, quæ partis adversæ. Turpissimum vero non eodem ordine exsequi quo quidque proposueris.

Index