Marcus Fabius Quintilianus: Institutio Oratoria Liber I

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI Liber VII Liber VIII Liber IX Liber X Liber XI Liber XII

Liber I

Epistula M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem. Efflagitasti cotidiano convicio ut libros quos ad Marcellum meum de institutione oratoria scripseram jam emittere inciperem. Nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus inpendi: quod tempus non tam stilo quam inquisitioni operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est. Vsus deinde Horati consilio, qui in arte poetica suadet ne præcipitetur editio "nonumque prematur in annum", dabam his otium, ut refrigerato inventionis amore diligentius repetitos tamquam lector perpenderem. Sed si tantopere efflagitantur quam tu adfirmas, permittamus vela ventis et oram solventibus bene precemur. Multum autem in tua quoque fide ac diligentia positum est, ut in manus hominum quam emendatissimi veniant. Vale.

Prohœmium Post impetratam studiis meis quietem, quæ per viginti annos erudiendis juvenibus inpenderam, cum a me quidam familiariter postularent ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguæ clarissimos non ignorabam multa quæ ad hoc opus pertinerent diligentissime scripta posteris reliquisse. Sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meæ deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio, ut mihi si non inveniendi nova, at certe judicandi de veteribus iniungere laborem non iniuste viderentur. Quamvis autem non tam me vinceret præstandi quod exigebatur fiducia quam negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem. Nam ceteri fere qui artem orandi litteris tradiderunt ita sunt exorsi quasi perfectis omni alio genere doctrinæ summam (in eloquentiæ) manum imponerent, sive contemnentes tamquam parva quæ prius discimus studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisæ professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias, procul tamen ab ostentatione positas, ut operum fastigia spectantur, latent fundamenta. Ego cum existimem nihil arti oratoriæ alienum sine quo fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi præcedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quæ si neglegas non sit majoribus locus, demittere me non recusabo, nec aliter quam si mihi tradatur educandus orator studia ejus formare ab infantia incipiam. Quod opus, Marcelle Vitori, tibi dicamus, quem cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem non propter hæc modo, quamquam sint magna, dignissimum hoc mutuæ inter nos caritatis pignore judicabamus, sed quod erudiendo Getæ tuo, cujus prima ætas manifestum jam ingenii lumen ostendit, non inutiles fore libri videbantur quos ab ipsis dicendi velut incunabulis per omnes quæ modo aliquid oratori futuro conferant artis ad summam ejus operis perducere festinabimus, VII. atque eo magis quod duo jam sub nomine meo libri ferebantur artis rhetoricæ neque editi a me neque in hoc comparati. Namque alterum sermonem per biduum habitum pueri quibus id præstabatur exceperant, alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi potuerant, interceptum boni juvenes sed nimium amantes mei temerario editionis honore vulgaverant. Quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adjecta, omnia vero compositiora et quantum nos poterimus elaborata. Oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi vir bonus non potest, ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem sed omnis animi virtutes exigimus. Neque enim hoc concesserim, rationem rectæ honestæque vitæ, ut quidam putaverunt, ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare judiciis possit, non alius sit profecto quam orator. Quare, tametsi me fateor usurum quibusdam quæ philosophorum libris continentur, tamen ea jure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere. An, si frequentissime de justitia fortitudine temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quæstio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicumque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse præcipuas? XIII. fueruntque hæc, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum juncta natura, sic officio quoque copulata, ut idem sapientes atque eloquentes haberentur. Scidit deinde se studium, atque inertia factum est ut artes esse plures viderentur. Nam ut primum lingua esse cœpit in quæstu institutumque eloquentiæ bonis male uti, curam morum qui diserti habebantur reliquerunt: XIV. ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut prædæ fuit. Inde quidam contempto bene dicendi labore ad formandos animos statuendasque vitæ leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt, nomen tamen sibi insolentissimum adrogaverunt, ut soli studiosi sapientiæ vocarentur; Quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicæ clarissime versati sibi umquam vindicare sunt ausi: facere enim optima quam promittere maluerunt. Ac veterum quidem sapientiæ professorum multos et honesta præcepisse et, ut præceperint, etiam vixisse facile concesserim: nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia latuerunt. Non enim virtute ac studiis ut haberentur philosophi laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus prætendebant. Hæc autem quæ velut propria philosophiæ adseruntur, passim tractamus omnes. Quis enim non de justo, æquo ac bono, modo non et vir pessimus, loquitur? Quis non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quærit? Nam verborum proprietas ac differentia omnibus qui sermonem curæ habent debet esse communis. Sed ea et sciet optime et eloquetur orator: qui si fuisset aliquando perfectus non a philosophorum scholis virtutis præcepta peterentur. Nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriæ artis, meliorem præsertim occupaverunt, et velut nostrum reposcere, non ut illorum nos utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus. Sit igitur orator vir talis qualis vere sapiens appellari possit, nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quamquam sunt qui dissentiant, satis non est), sed etiam scientia et omni facultate dicendi; Qualis fortasse nemo adhuc fuerit, XIX. sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est: quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant, præcepta tamen sapientiæ tradiderunt. Nam est certe aliquid consummata eloquentia neque ad eam pervenire natura humani ingenii prohibet. Quod si non contingat, altius tamen ibunt qui ad summa nitentur quam qui præsumpta desperatione quo velint evadendi protinus circa ima substiterint. Quo magis impetranda erit venia si ne minora quidem illa, verum operi quod instituimus necessaria, præteribo. Nam liber primus ea quæ sunt ante officium rhetoris continebit. Secundo prima apud rhetorem elementa et quæ de ipsa rhetorices substantia quæruntur tractabimus. Quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cujus partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. Vnus accedet in quo nobis orator ipse informandus est: ubi qui mores ejus, quæ in suscipiendis discendis agendis causis ratio, quod eloquentiæ genus, quis agendi debeat esse finis, quæ post finem studia, quantum nostra valebit infirmitas disseremus. His omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio quæ non eorum modo scientia quibus solis quidam nomen artis dederunt studiosos instruat et, ut sic dixerim, jus ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiæ possit. Nam plerumque nudæ illæ artes nimiæ subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt, quæ ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt. Ideoque nos non particulam illam, sicuti plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus in hos duodecim libros contulimus, breviter omnia demonstraturi: nam si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis operis non reperietur. Illud tamen in primis testandum est, nihil præcepta atque artes valere nisi adiuvante natura. Quapropter ei cui deerit ingenium non magis hæc scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris. Sunt et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens laboris, valetudo, constantia, decor, quæ si modica optigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnumquam ita desunt ut bona etiam ingenii studiique corrumpant: sicut hæc ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi legendi dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.

Igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat: ita diligentior a principiis fiet. Falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi quæ tradantur esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale, ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad sævitiam feræ gignuntur, ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia: unde origo animi cælestis creditur. Hebetes vero et indociles non magis secundum naturam hominis eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. Argumentum, quod in pueris elucet spes plurimorum: quæ cum emoritur ætate, manifestum est non naturam defecisse sed curam. "Præstat tamen ingenio alius alium." Concedo; Sed plus efficiet aut minus: nemo reperitur qui sit studio nihil consecutus. Hoc qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime datur curam spei futuri oratoris inpendat. Ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus: quas, si fieri posset, sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit. Et morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur. Has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur, et natura tenacissimi sumus eorum quæ rudibus animis percepimus: ut sapor quo nova inbuas durat, nec lanarum colores quibus simplex ille candor mutatus est elui possunt. Et hæc ipsa magis pertinaciter hærent quæ deteriora sunt. Nam bona facile mutantur in pejus: quando in bonum verteris vitia? Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit. In parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim. Nec de patribus tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiæ multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cujus doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus, et Lælia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiæ Q. filiæ oratio apud triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. Nec tamen ii quibus discere ipsis non contigit minorem curam docendi liberos habeant, sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes. De pueris inter quos educabitur ille huic spei destinatus idem quod de nutricibus dictum sit. De pædagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plane, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est pejus iis qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiæ persuasionem induerunt. Nam et cedere præcipiendi partibus indignantur et velut jure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim sævientes stultitiam suam perdocent. Nec minus error eorum nocet moribus, si quidem Leonides Alexandri pædagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis inbuit quæ robustum quoque et jam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta. Si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam etiam cum ei formando nihil defuerit, præterea plura ac difficiliora superesse: nam et studio perpetuo et præstantissimis præceptoribus et plurimis disciplinis opus est. Quapropter præcipienda sunt optima: quæ si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini. Si tamen non continget quales maxime velim nutrices pueros pædagogos habere, at unus certe sit adsiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab iis præsenti alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat, dum tamen intellegatur id quod prius dixi bonum esse, hoc remedium. A sermone Græco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Græcis prius instituendus est, unde et nostræ fluxerunt. Non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim ut diu tantum Græce loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui cum Græcæ figuræ adsidua consuetudine hæserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant. Non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet ut, cum æquali cura linguam utramque tueri cœperimus, neutra alteri officiat. Quidam litteris instituendos qui minores septem annis essent non putaverunt, quod illa primum ætas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt (nam is primus hypothekas, in quo libro scriptum hoc invenitur, negavit esse hujus poetæ); XVI. sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem præceperunt. Melius autem qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. Nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque jam formandam quam optimis institutis mentem infantium judicat. XVII. cur autem non pertineat ad litteras ætas quæ ad mores jam pertinet? Neque ignoro toto illo de quo loquor tempore vix tantum effici quantum conferre unus postea possit annus; Sed tamen mihi qui id senserunt videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse. Quid melius alioqui facient ex quo loqui poterunt (faciant enim aliquid necesse est)? Aut cur hoc quantulumcumque est usque ad septem annos lucrum fastidiamus? Nam certe quamlibet parvum sit quod contulerit ætas prior, majora tamen aliqua discet puer ipso illo anno quo minora didicisset. Hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia præsumptum est temporis adulescentiæ adquiritur. Idem etiam de sequentibus annis præceptum sit, ne quod cuique discendum est sero discere incipiat. Non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus quod initia litterarum sola memoria constant, quæ non modo jam est in parvis, sed tum etiam tenacissima est. Nec sum adeo ætatium inprudens ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. Nam id in primis cavere oportebit, ne studia qui amare nondum potest oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit, et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius cui invideat, contendat interim et sæpius vincere se putet: præmiis etiam, quæ capit illa ætas, evocetur. XXI. parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia, et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et hæsit circa formas litterarum: nec, si quid discere satis non est, ideo nec necesse est. Quodsi nemo reprehendit patrem qui hæc non neglegenda in suo filio putet, cur improbetur si quis ea quæ domi suæ recte faceret in publicum promit? Atque eo magis quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. An Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele summo ejus ætatis philosopho voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset? Fingamus igitur Alexandrum dari nobis, impositum gremio dignum tanta cura infantem (quamquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia? Neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas parvoli discant. Obstat hoc agnitioni earum, non intendentibus mox animum ad ipsos ductus dum antecedentem memoriam secuntur. Quæ causa est præcipientibus ut, etiam cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint, non ordine: quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur. Sed quod in litteris obest in syllabis non nocebit. Non excludo autem id quod est notum irritandæ ad discendum infantiæ gratia, eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre, vel si quid aliud quo magis illa ætas gaudeat inveniri potest quod tractare intueri nominare jucundum sit. XXVII. cum vero jam ductus sequi cœperit, non inutile erit eos tabellæ quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur stilus. Nam neque errabit quemadmodum in ceris (continebitur enim utrimque marginibus neque extra præscriptum egredi poterit) et celerius ac sæpius sequendo certa vestigia firmabit articulos neque egebit adiutorio manum suam manu super imposita regentis. Non est aliena res, quæ fere ab honestis neglegi solet, cura bene ac velociter scribendi. Nam cum sit in studiis præcipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter dictandi quæ transferenda sunt labor. Quare cum semper et ubique, tum præcipue in epistulis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse. Syllabis nullum compendium est: perdiscendæ omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quæque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur. Quin immo ne primæ quidem memoriæ temere credendum: repetere et diu inculcare fuerit utilius et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel adcelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se conjunctio suppeditare sine illa cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem conectere incipiat: XXXII. incredibile est quantum moræ lectioni festinatione adiciatur. Hinc enim accidit dubitatio intermissio repetitio plus quam possunt audentibus, deinde cum errarunt etiam iis quæ jam sciunt diffidentibus. Certa sit ergo in primis lectio, deinde conjuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas. Nam prospicere in dextrum, quod omnes præcipiunt, et providere non rationis modo sed usus quoque est, quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur. Illud non pænitebit curasse, cum scribere nomina puer, quemadmodum moris est, cœperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat. Protinus enim potest interpretationem linguæ secretioris, id est quas Græci glossas vocant, dum aliud agitur ediscere, et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus qui ad imitationem scribendi proponentur non otiosas velim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis. Prosequitur hæc memoria in senectutem et inpressa animo rudi usque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum virorum et electos ex poetis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est oratori, sicut suo loco dicam, memoria; Et ea præcipue firmatur atque alitur exercitatione et in his de quibus nunc loquimur ætatibus, quæ nihildum ipsæ generare ex se queunt, prope sola est quæ juvari cura docentium possit. Non alienum fuerit exigere ab his ætatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quædam versusque adfectatæ difficultatis ex pluribus et asperrime cœuntibus inter se syllabis catenatos et veluti confragosos quam citatissime volvant (χαλῖνοι Græce vocantur): res modica dictu, qua tamen omissa multa linguæ vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur.

Sed nobis jam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quæstio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere, an frequentiæ scholarum et velut publicatis præceptoribus tradere. Quod quidem cum iis a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. Non est tamen dissimulandum esse nonnullos qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. Hi duas præcipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum ejus ætatis quæ sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum sæpe extitisse utinam falso jactaretur: alteram, quod, quisquis futurus est ille præceptor, liberalius tempora sua inpensurus uni videtur quam si eadem in pluris partiatur. Prior causa prorsus gravis: nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur. Sed mea quidem sententia juncta ista atque indiscreta sunt: neque enim esse oratorem nisi bonum virum judico et fieri, etiam si potest, nolo. De hac igitur prius. Corrumpi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa ejus rei exempla, tam hercule quam conservatæ sanctissime utrubique opinionis. Natura cujusque totum curaque distat. Da mentem ad pejora facilem, da neglegentiam formandi custodiendique in ætate prima pudoris, non minorem flagitiis occasionem secreta præbuerint. Nam et potest turpis esse domesticus ille præceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est. At si bona ipsius indoles, si non cæca ac sopita parentium socordia est, et præceptorem eligere sanctissimum quemque, cujus rei præcipua prudentibus cura est, et disciplinam quæ maxime severa fuerit licet, et nihilo minus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adjungere, cujus adsiduus comitatus etiam illos meliores faciat qui timebantur. Facile erat hujus metus remedium. Vtinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnis mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet qui in purpuris repit? Nondum prima verba exprimit, jam coccum intellegit, jam conchylium poscit. Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audierunt; VIII. nostras amicas, nostros concubinos vident; Omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt hæc miseri antequam sciant vitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista, sed in scholas adferunt. IX. "Verum in studiis magis vacabit unus uni." Ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo qui in scholis eruditur. Sed etiamsi jungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini prætulissem: nam optimus quisque præceptor frequentia gaudet ac majore se theatro dignum putat. At fere minores ex conscientia suæ infirmitatis hærere singulis et officio fungi quodam modo pædagogorum non indignantur. Sed præstet alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat, num tamen ille totum in uno diem consumpturus est aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio quæ non ut visus oculorum optutu continuo fatigetur, cum præsertim multo plus secreti temporis studia desiderent? Neque enim scribenti ediscenti cogitanti præceptor adsistit: quorum aliquid agentibus cujuscumque interventus impedimento est. Lectio quoque non omnis nec semper præeunte vel interpretante eget: quando enim tot auctorum notitia contingeret? Modicum ergo tempus est quo in totum diem velut opus ordinetur,ideoque per plures ire possunt etiam quæ singulis tradenda sunt. Pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnis simul perferantur. Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum, quibus certe quantuscumque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret XIV. (non enim vox illa præceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur): grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quæstiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient. XV. "At enim emendationi prælectionique numerus obstat." Sit incommodum (nam quid fere undique placet?): mox illud comparabimus commodis. "Nec ego tamen eo mitti puerum volo ubi neglegatur." Sed neque præceptor bonus majore se turba quam ut sustinere eam possit oneraverit, et in primis ea habenda cura est ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum. Ita numquam erimus in turba. Nec sane quisquam litteris saltem leviter inbutus eum in quo studium ingeniumque perspexerit non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. Et ut fugiendæ sint magnæ scholæ (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet ut fugiendæ sint omnino scholæ. Aliud. Est enim vitare eas, aliud eligere. Et si refutavimus quæ contra dicuntur, jam explicemus quid ipsi sequamur. Ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicæ luce vivendum est, adsuescat jam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pavescere. Excitanda mens et attollenda semper est, quæ in ejus modi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium tribuat sibi qui se nemini comparat. Deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est. Mitto amicitias, quæ ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine inbutæ: neque enim est sanctius sacris isdem quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? Adde quod domi ea sola discere potest quæ ipsi præcipientur, in schola etiam quæ aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi, proderit alicujus obiurgata desidia, proderit laudata industria, XXII. excitabitur laude æmulatio, turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse majores. Accendunt omnia hæc animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Non inutilem scio servatum esse a præceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classis distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant, et ita superiore loco quisque declamabat ut præcedere profectu videbatur: hujus rei judicia præbebantur. Ea nobis ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad deponendam ignominiam concitabat. Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, pædagogorum custodiam, vota parentium, quantum animi mei conjectura colligere possum, contenderim. Sed sicut firmiores in litteris profectus alit æmulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam præceptoris jucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendæ quam summam putant eloquentiæ audebunt: proxima amplectentur magis, ut vites arboribus adplicita e inferiores prius adprendendo ramos in cacumina evadunt. Quod adeo verum est ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia præferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere. Nam ut vascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est: nam majora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. Vtile igitur habere quos imitari primum, mox vincere velis: ita paulatim et superiorum spes erit. His adicio præceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum præsentibus quod illa celebritate audientium instinctos. Maxima enim pars eloquentiæ constat animo: hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodam modo ad naturam eorum de quibus loquitur necesse est. Is porro quo generosior celsiorque est, hoc majoribus velut organis commovetur, ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet. Est quædam tacita dedignatio vim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. Et sane concipiat quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem incessum pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia præteream, et fatigationem audiente uno: nonne quiddam pati furori simile videatur? Non esset in rebus humanis eloquentia si tantum cum singulis loqueremur.

Tradito sibi puero docendi peritus ingenium ejus in primis naturamque perspiciet. Ingenii signum in parvis præcipuum memoria est: ejus duplex virtus, facile percipere et fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est docilis naturæ, sic tamen ut ea quæ discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in pejus notabile est. Non dabit mihi spem bonæ indolis qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur; Nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus. Alioqui non pejus duxerim tardi esse ingeni quam mali: probus autem ab illo segni et jacente plurimum aberit. Hic meus quæ tradentur non difficulter accipiet, quædam etiam interrogabit: sequetur tamen magis quam præcurret. Illud ingeniorum velut præcox genus non temere umquam pervenit ad frugem. Hi sunt qui parva facile faciunt et audacia provecti quidquid illud possunt statim ostendunt, possunt autem id demum quod in proximo est: verba continuant, hæc vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt: non multum præstant, sed cito; V. non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur, ut quæ summo solo sparsa sunt semina celerius se effundunt et imitatæ spicas herbulæ inanibus aristis ante messem flavescunt. Placent hæc annis comparata; Deinde stat profectus, admiratio decrescit. Hæc cum animadverterit, perspiciat deinceps quonam modo tractandus sit discentis animus. Sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur, quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit. Mihi ille detur puer quem laus excitet, quem gloria juvet, qui victus fleat. Hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam numquam verebor. Danda est tamen omnibus aliqua remissio, non solum quia nulla res est quæ perferre possit continuum laborem, atque ea quoque quæ sensu et anima carent ut servare vim suam possint velut quiete alterna retenduntur, sed quod studium discendi voluntate, quæ cogi non potest, constat. Itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. Nec me offenderit lusus in pueris (est et hoc signum alacritatis), neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectæ circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali ætatibus illis impetu jaceat. Modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatæ aut otii consuetudinem nimiæ. Sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cujusque generis quæstiunculis æmulantur. Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt: modo nulla videatur ætas tam infirma quæ non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda cum simulandi nescia est et præcipientibus facillime cedit; Frangas enim citius quam corrigas quæ in pravum induruerunt. Protinus ergo ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid inpotenter faciat monendus est puer, habendumque in animo semper illud Vergilianum: "adeo in teneris consuescere multum est". Cædi vero discentis, quamlibet id receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim, primum quia deforme atque servile est et certe (quod convenit si ætatem mutes) injuria: deinde quod, si cui tam est mens inliberalis ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quæque mancipia durabitur: postremo quod ne opus erit quidem hac castigatione si adsiduus studiorum exactor adstiterit. Nunc fere neglegentia pædagogorum sic emendari videtur ut pueri non facere quæ recta sunt cogantur, sed cur non fecerint puniantur. Denique cum parvolum verberibus cœgeris, quid juveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et majora discenda sunt? Adde quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiæ futura sæpe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abicit atque ipsius lucis fugam et tædium dictat. Jam si minor in eligendis custodum et præceptorum moribus fuit cura, pudet dicere in quæ probra nefandi homines isto cædendi jure abutantur, quam det aliis quoque nonnumquam occasionem hic miserorum metus. Non morabor in parte hac: nimium est quod intellegitur. Quare hoc dixisse satis est: in ætatem infirmam et injuriæ obnoxiam nemini debet nimium licere. Nunc quibus instituendus sit artibus qui sic formabitur ut fieri possit orator, et quæ in quaque ætate inchoanda, dicere ingrediar.

Primus in eo qui scribendi legendique adeptus erit facultatem grammaticis est locus. Nec refert de Græco an de Latino loquar, quamquam Græcum esse priorem placet: utrique eadem via est. Hæc igitur professio, cum brevissime in duas partis dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit. Nam et scribendi ratio conjuncta cum loquendo est et enarrationem præcedit emendata lectio et mixtum his omnibus judicium est: quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros qui falso viderentur inscripti tamquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero. Nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus, non propter historias modo, sed verba, quæ frequenter jus ab auctoribus sumunt. Tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec si rationem siderum ignoret poetas intellegat, qui, ut alia mittam, totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utuntur, nec ignara philosophiæ, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quæstionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Græcis, Varronem ac Lucretium in Latinis, V. qui præcepta sapientiæ versibus tradiderunt: eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum quas demonstravimus rerum dicat proprie et copiose. Quo minus sunt ferendi qui hanc artem ut tenuem atque jejunam cavillantur. Quæ nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris corruet: necessaria pueris, jucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quæ vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis. Ne quis igitur tamquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnæ sit operæ consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri hujus adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quæ non modo acuere ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit. An cujuslibet auris est exigere litterarum sonos? Non hercule magis quam nervorum. Aut grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquæ nobis necessariæ litteræ, non cum Græca scribimus (tum enim ab isdem duas mutuamur), sed proprie in Latinis: ut in his "servus" et "vulgus" Æolicum digammon desideratur, et medius est quidam u et i litteræ sonus (non enim sic "optimum" dicimus ut "opimum"), et in "here" neque e plane neque i auditur; IX. an rursus aliæ redundent, præter illam adspirationis, quæ si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit, et k, quæ et ipsa quorundam nominum nota est, et q, cujus similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, coppa apud Græcos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam psi non quærimus? Atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia "jam" sicut "etiam" scribitur et "uos" ut "tuos". At quæ ut vocales junguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt, qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas: nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri si non aliquæ officio consonantium fungantur. Quæret hoc etiam, quo modo duabus demum vocalibus in se ipsas cœundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat: atqui littera i sibi insidit ("conicit" enim est ab illo "jacit") et u, quo modo nunc scribitur "vulgus" et "servus". Sciat etiam Ciceroni placuisse "aiio" "Maiiam"que geminata i scribere: quod si est, etiam jungetur ut consonans. Quare discat puer quid in litteris proprium, quid commune, quæ cum quibus cognatio: nec miretur cur ex "scamno" fiat "scabillum" aut a "pinno", quod est acutum, securis utrimque habens aciem "bipennis", ne illorum sequatur errorem qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt. Neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut præpositio, ut "secat secuit", "cadit excidit", "cædit excidit", "calcat exculcat" (et fit a "lavando" "lotus" et inde rursus "inlutus", et mille alia), sed et quæ rectis quoque casibus ætate transierunt. Nam ut "Valesii" "Fusii" in "Valerios" "Furios"que venerunt, ita "arbos", "labos", "vapos" etiam et "clamos" ac "lases" fuerunt: XIV. atque hæc ipsa s littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit: nam "mertare" atque "pultare" dicebant, quin "fordeum" "fædos"que pro adspiratione velut simili littera utentes: nam contra Græci adspirare ei solent, ut pro fundanio Cicero testem qui primam ejus litteram dicere non possit inridet. Sed b quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde "Burrus" et "Bruges" et "balæna". Nec non eadem fecit ex "duello" "benum", unde "Duellios" quidam dicere "Bellios" ausi: quid "stlocum" "stlites"que? Quid t litteræ cum d quædam cognatio? Quare minus mirum si in vetustis operibus urbis nostræ et celebribus templis legantur "Alexanter" et "Cassantra". Quid o atque u permutata invicem? Ut "Hecoba" et "nutrix culchidis" et "Pulixena" scriberentur, ac, ne in Græcis id tantum notetur, "dederont" et "probaveront". Sic "odysseus, quem" olissea fecerant Æolis, ad "Vlixem" deductus est. Quid? Non e quoque i loco fuit: "Menerva" et "leber" et "magester" et "Diiove Victore", non "Diiovi Victori"? Sed mihi locum signare satis est: non enim doceo, sed admoneo docturos. Inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. Tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quæ partes orationis, quamquam de numero parum convenit. Veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt, videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexum eorum esse judicaverunt: quas conjunctiones a plerisque dici scio, sed hæc videtur ex syndesmo magis propria tralatio. Paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adjecti, post præpositiones: nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. Noster sermo articulos non desiderat ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio. Alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt, ut Aristarchus et ætate nostra Palæmon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tamquam speciem ejus, at ii qui aliud nomen, aliud vocabulum faciunt, novem. Nihilominus fuerunt qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione diducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum: "domus" "lectus", appellatio cui vel alterum deesset vel utrumque: "ventus" "cælum" "deus" "virtus". Adiciebant et adseverationem, ut "eheu", et tractionem, ut "fasciatim": quæ mihi non adprobantur. Vocabulum an appellatio dicenda sit prosegoria et subicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo. Nomina declinare et verba in primis pueri sciant: neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt. Quod etiam monere supervacuum erat nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent, et dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur. Atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quæ didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quæ sunt duobus omnibusve communia. Nec statim diligentem putabo qui promiscua, quæ epicœna dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet, aut quæ feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt "Murena" et "Glycerium". Scrutabitur ille præceptor acer atque subtilis origines nominum: quæ ex habitu corporis "Rufos" "Longos"que fecerunt (ubi erit aliquid secretius: "Sullæ" "Burri" "Galbæ" "Plauti" "Pansæ" "Scauri" taliaque) et ex casu nascentium (hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt) et ex iis quæ post natos eveniunt, unde "Vopiscus". Jam "Cottæ" "Scipiones" "Lænates" "Serani" sunt ex variis causis. Gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. In servis jam intercidit illud genus quod ducebatur a domino, unde "Marcipores" "Publipores" - que. Quærat etiam sitne apud Græcos vis quædam sexti casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico "hasta percussi", non utor ablativi natura, nec si idem Græce dicam, dativi. Sed in verbis quoque quis est adeo imperitus ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? Litterarii pæne ista sunt ludi et trivialis scientiæ. Jam quosdam illa turbabunt quæ declinationibus non teruntur. Nam et quædam participia an verba an appellationes sint dubitari potest, quia aliud alio loco valent, ut "tectum" et "sapiens": XXVIII. quædam verba appellationibus similia, ut "fraudator" "nutritor". Jam "itur in antiquam silvam" nonne propriæ cujusdam rationis est? Nam quod initium ejus invenias? Cui simile "fletur". Accipimus aliter ut, "panditur interea domus omnipotentis Olympi", aliter ut "totis usque adeo turbatur agris". Est etiam quidam tertius modus, ut "urbs habitatur", unde et "campus curritur" et "mare navigatur". XXIX. "Pransus" quoque ac "potus" diversum valet quam indicat. Quid quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? Quædam etiam mutantur, ut "fero" in præterito, quædam tertiæ demum personæ figura dicuntur, ut "licet" "piget". Quædam simile quiddam patiuntur vocabulis in adverbium transeuntibus. Nam ut "noctu" et "diu", ita "dictu" "factu"; Sunt enim hæc quoque verba, participalia quidem, non tamen qualia "dicto" "facto"que.

Jam cum oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est præcipuum, plerique ornatui subiciunt), totidem vitia, quæ sunt supra dictis contraria: emendate loquendi regulam, quæ grammatices prior pars est, examine. Hæc exigitur verbis aut singulis aut pluribus. Verba nunc generaliter accipi volo: nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quæ sermo nectitur significat, ut apud Horatium: "verbaque provisam rem non invita sequentur"; Alter in quo est una pars orationis: "lego" "scribo"; Quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones. Singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut tralata, aut usitata aut ficta. Vni verbo vitium sæpius quam virtus inest. Licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime, nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit: laudamus enim verba rebus bene accommodata. Sola est quæ notari possit velut vocalitas, quæ euphonia dicitur: cujus in eo dilectus est ut inter duo quæ idem significant ac tantundem valent quod melius sonet malis. Prima barbarismi ac solœcismi fœditas absit. Sed quia interim excusantur hæc vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam sæpe a figuris ea separare difficile est): ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur ubi de figuris orationis tractandum erit. Interim vitium quod fit in singulis verbis sit barbarismus. Occurrat mihi forsan aliquis: quid hic promisso tanti operis dignum? Aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri, alios loquendo (quia quod male scribitur male etiam dici necesse est, quæ vitiose dixeris non utique et scripto peccant), illud prius adjectione detractione inmutatione transmutatione, hoc secundum divisione complexione adspiratione sono contineri? Sed ut parva sint hæc, pueri docentur adhuc et grammaticos officii sui commonemus. Ex quibus si quis erit plane inpolitus et vestibulum modo artis hujus ingressus, intra hæc, quæ profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet; Doctiores multa adicient: vel hoc primum, quod barbarum pluribus modis accipimus. Vnum gente, quale sit si quis Afrum vel Hispanum Latinæ orationi nomen inserat: ut ferrum quo rotæ vinciuntur dici solet "cantus", quamquam eo tamquam recepto utitur Persius, sicut Catullus "ploxenum" circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Corneli Galli est) in Pollionem "casamo" adsectator e Gallia ductum est: nam "mastrucam", quod est Sardum, inridens Cicero ex industria dixit. Alterum genus barbari accipimus quod fit animi natura, ut is a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit barbare locutus existimatur. Tertium est illud vitium barbarismi, cujus exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo cui libebit adiciat litteram syllabamve vel detrahat aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat. Sed quidam fere in jactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent, et auctores quos prælegunt criminantur. Scire autem debet puer hæc apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata. Nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus, si reprehendenti Hortensio credimus, "preculam" pro "pergula" dicens , et inmutatione, cum c pro g uteretur, et transmutatione, cum r præponeret antecedenti. At in eadem vitii geminatione "Mettoeo fufetioeo" dicens Ennius poetico jure defenditur. Sed in prorsa quoque est quædam jam recepta inmutatio (nam Cicero "Canopitarum exercitum" dicit, ipsi Canobon vocant), et "Trasumennum" pro "Tarsumenno" multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt. Similiter alia: nam sive est "adsentior", Sisenna dixit "adsentio" multique et hunc et analogian secuti, sive illud verum est, hæc quoque pars consensu defenditur: XIV. at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adjectionem putabit. Quid quod quædam, quæ singula procul dubio vitiosa sunt, juncta sine reprehensione dicuntur? Nam et "dua" et "tre" pondo diversorum generum sunt barbarismi, at "dua pondo" et "tre pondo" usque ad nostram ætatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat. Absurdum forsitan videatur dicere barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut solœcismum: "scala" tamen et "scopa" contraque "hordea" et "mulsa", licet litterarum mutationem detractionem adjectionem habeant, non alio vitiosa sunt quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur: et "gladia" qui dixerunt genere exciderunt. Sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam pervicacium perplexæ videar et ipse quæstionem addidisse. Plus exigunt subtilitatis quæ accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio "Europai" "Asiai", et ei contrarium vitium, XVIII. quod synairesis et episynaliphen Græci vocant, nos complexionem dicimus, qualis est apud P. Varronem: "tum te flagranti deiectum fulmine Phæthon." Nam si esset prorsa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat. Præterea quæ fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut "Italiam fato profugus", seu longa corripitur, ut "unius ob noxam et furias", extra carmen non deprendas, sed nec in carmine vitia dicenda sunt. Illa vero non nisi aure exiguntur quæ fiunt per sonos: quamquam per adspirationem, sive adicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quæri an in scripto sit vitium, si h littera est, non nota. Cujus quidem ratio mutata cum temporibus est sæpius. Parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum "ædos" "ircos"que dicebant. Diu deinde servatum ne consonantibus adspirarent, ut in "Graccis" et "triumpis". Erupit brevi tempore nimius usus, ut "choronæ" "chenturiones" "præchones" adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est. Inde durat ad nos usque "vehementer" et "comprehendere" et "mihi": nam "mehe" quoque pro "me" apud antiquos tragœdiarum præcipue scriptores in veteribus libris invenimus. Adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi, videlicet declinato a Græcis verbo, qui tonons dicunt) vel adcentus, quas Græci prosoidias vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc "Camillus", si acuitur prima, aut gravis pro flexa, ut "Cethegus" XXIII. (et hic prima acuta; Nam sic media mutatur), aut flexa pro gravi, ut apice circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant. Sed id sæpius in Græcis nominibus accidit, ut "Atreus", quem nobis juvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item "Nerei" "Terei"que. Hæc de accentibus tradita. Ceterum scio jam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui ut propter quædam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut in illis "quæ circum litora, circum piscosos scopulos", ne, si gravem posuerint secundam, XXVI. "circus" dici videatur, non "circumitus": itemque cum "quale" interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt; Quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem secuntur. Mihi videtur condicionem mutare quod his locis verba conjungimus. Nam cum dico "circum litora", tamquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tamquam in una voce una est acuta: quod idem accidit in illo "Troiæ qui primus ab oris". Evenit ut metri quoque condicio mutet accentum: "pecudes pictæque volucres". Nam "volucres" media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous. Separata vero hæc a præcepto nostro non recedent, aut si consuetudo vicerit vetus lex sermonis abolebitur. Cujus difficilior apud Græcos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas dialectus vocant, et quod alias vitiosum, interim alias rectum est. Apud nos vero brevissima ratio: XXX. namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eæ sunt in verbo solæ sive ultimæ, et in iis aut proxima extremæ aut ab ea tertia. Trium porro de quibus loquor media longa aut acuta aut flexa erit, eodem loco brevis utique gravem habebit sonum ideoque positam ante se, id est ab ultima tertiam, acuet. Est autem in omni voce utique acuta, sed numquam plus una nec umquam ultima, ideoque in disyllabis prior. Præterea numquam in eadem flexa et acuta, qui in eadem flexa et acuta; Itaque neutra cludet vocem Latinam. Ea vero quæ sunt syllabæ unius erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta. Et illa per sonos accidunt, quæ demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguæ: iotacismus et labdacismus et ischnotetas et plateasmus feliciores fingendis nominibus Græci vocant, sicut cœlostomian, cum vox quasi in recessu oris auditur. XXXIII. sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnumquam nationes deprehendimus. Remotis igitur omnibus de quibus supra diximus vitiis erit illa quæ vocatur orthœpeia, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta. Cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est solœcismus. Quamquam circa hoc quoque disputatum est; Nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium, XXXV. non in sermone contendunt, cum, sive "amaræ corticis" seu "medio cortice" per genus facit solœcismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor: sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut "amari corticis" fiat vel "media cortice". Quod manifestæ calumniæ est: neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quæ jam sermonis est. Illud eruditius quæritur, an in singulis quoque verbis possit fieri solœcismus, ut si unum quis ad se vocans dicat "venite", aut si pluris a se dimittens ita loquatur: "abi" aut "discede". Nec non cum responsum ab interrogante dissentit, ut si dicenti "quem video?" Ita occurras: "ego". In gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce, aliud nutu vel manu demonstratur. XXXVII. huic opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio; Nam id fateor accidere voce una, non tamen aliter quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis optineat, ad quod vox illa referatur: ut solœcismus ex complexu fiat eorum quibus res significantur et voluntas ostenditur. Atque ut omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo, numquam in solo verbo. Per quot autem et quas accidat species, non satis convenit. Qui plenissime, quadripertitam volunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adjectione "nam enim", "de susum", "in Alexandriam", detractione "ambulo viam", XXXIX. "Ægypto venio", "ne hoc fecit", transmutatione, qua ordo turbatur, "quoque ego", "enim hoc voluit", "autem non habuit": ex quo genere an sit "igitur" initio sermonis positum dubitari potest, quia maximos auctores in diversa fuisse opinione video, cum apud alios sit etiam frequens, apud alios numquam reperiatur. Hæc tria genera quidam diducunt a solœcismo, et adjectionis vitium pleonasmon, detractionis elleipsin, inversionis anastrophes vocant: quæ si in speciem solœcismi cadat, hyperbaton quoque eodem appellari modo posse. Inmutatio sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur. Id per omnis orationis partis deprendimus, frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt, ideoque in eo fiunt solœcismi per genera tempora personas modos (sive cui "status" eos dici seu "qualitates" placet) vel sex vel ut alii volunt octo (nam totidem vitiorum erunt formæ in quot species eorum quidque de quibus supra dictum est diviseris): præterea numeros, XLII. in quibus nos singularem ac pluralem habemus, Græci et dyikon. Quamquam fuerunt qui nobis quoque adicerent dualem "scripsere" "legere" (quod evitandæ asperitatis gratia mollitum est, ut apud veteres pro "male mereris" "male merere"), ideoque quod vocant duale in illo solo genere consistit, cum apud Græcos et verbi tota fere ratione et in nominibus deprendatur (et sic quoque rarissimus sit ejus usus), XLIII. apud nostrorum vero neminem hæc observatio reperiatur, quin e contrario "devenere locos" et "conticuere omnes" et "consedere duces" aperte nos doceant nil horum ad duos pertinere, "dixere" quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis præco pronuntiet. Quid? Non Livius circa initia statim primi libri "tenuere" inquit "arcem Sabini" et mox: "in adversum Romani subiere"? Sed quem potius ego quam M. tullium sequar? Qui in Oratore "non reprendo" inquit "scripsere: scripserunt esse verius sentio". Similiter in vocabulis et nominibus fit solœcismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. Huic parti subiungantur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra. Nam vitium quod fit per quantitatem, ut "magnum peculiolum", erunt qui solœcismum putent, quia pro nomine integro positum sit deminutum: ego dubito an id inproprium potius appellem; Significatione enim deerrat: solœcismi porro vitium non est in sensu, sed in complexu. In participio per genus et casum ut in vocabulo, per tempora ut in verbo, per numerum ut in utroque peccatur. Pronomen quoque genus numerum casus habet, quæ omnia recipiunt hujus modi errorem. Fiunt solœcismi et quidem plurimi per partis orationis: sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer si pro alia ponatur alia, ut verbum ubi nomen esse debuerit, vel adverbium ubi pronomen, ac similia. Nam sunt quædam cognata, ut dicunt, id est ejusdem generis, in quibus qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit. Nam et "an" et "aut" conjunctiones sunt, male tamen interroges "hic aut ille sit"; Et "ne" ac "non" adverbia: qui tamen dicat pro illo "ne feceris" "non feceris", in idem incidat vitium, quia alterum negandi est, alterum vetandi. Hoc amplius "intro" et "intus" loci adverbia, "eo" tamen "intus" et "intro sum" solœcismi sunt. Eadem in diversitate pronominum interiectionum præpositionum accident. Est enim solœcismus in oratione comprensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens positio. Quædam tamen et faciem solœcismi habent et dici vitiosa non possunt, ut "tragœdia Thyestes", ut "ludi Floralia ac Megalesia" - quamquam hæc sequentia tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta. Schemata igitur nominabuntur frequentiora quidem apud poetas, sed oratoribus quoque permissa. Verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo quem paulo ante promisimus loco, sed hic quoque quod schema vocatur, si ab aliquo per inprudentiam factum erit, solœcismi vitio non carebit. In eadem specie sunt, sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina quibus mares utuntur, et neutralia quibus feminæ. Hactenus de solœcismo: neque enim artem grammaticam componere adgressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus. Hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt. Peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt. Taceo de tuscis et Sabinis et Prænestinis quoque (nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quem ad modum Pollio reprendit in Livio Patavinitatem): licet omnia Italica pro Romanis habeam. Plurima Gallica evaluerunt, ut "ræda" ac "petorritum", quorum altero tamen Cicero, altero Horatius utitur. Et "mappam" circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et "gurdos", quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi. Sed hæc divisio mea ad Græcum sermonem præcipue pertinet; Nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est, et confessis quoque Græcis utimur verbis ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnumquam mutuantur. Inde illa quæstio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat. Ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quicquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro, quinque Græcis uti: LX. quin etiam laudet virtutem eorum qui potentiorem facere linguam Latinam studebant nec alienis egere institutis fatebantur: inde "Castorem" media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat quorum prima positio in easdem quas "Castor" litteras exit, et ut "Palæmo" ac "Telamo" et "Plato" (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur retinuerunt, quia Latinum quod o et n litteris finiretur non reperiebant. Ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Græca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Cælium legimus "Pelia cincinnatus" et apud Messalam "bene fecit Euthia" et apud Ciceronem "Hermagora", ne miremur quod ab antiquorum plerisque "Ænea" ut "Anchisa" sit dictus. Nam si ut "Mæcenas" "Sufenas" "Asprenas" dicerentur, genetivo casu non e littera sed tis syllaba terminarentur. Inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis sequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur. Sic genetivus "Vlixi" et "Achilli" fecit, sic alia plurima. Nunc recentiores instituerunt Græcis nominibus Græcas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. Mihi autem placet rationem Latinam sequi, quousque patitur decor. Neque enim jam "Calypsonem" dixerim ut "Junonem", quamquam secutus antiquos C. Cæsar utitur hac ratione declinandi; Sed auctoritatem consuetudo superavit. In ceteris quæ poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Græcam figuram sequi malet non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur. Simplices voces prima positione, id est natura sua, constant, compositæ aut præpositionibus subiunguntur, ut "innocens" (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est "inperterritus": alioqui possunt aliquando continuari duæ, ut "incompositus" "reconditus" et quo Cicero utitur "subabsurdum"), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut "maleficus". Nam ex tribus nostræ utique linguæ non concesserim, quamvis "capsis" Cicero dicat compositum esse ex "cape si vis", et inveniantur qui "Lupercalia" æque tris partes orationis esse contendant quasi "luere per caprum": LXVII. nam "Solitaurilia" jam persuasum est esse "Suovetaurilia", et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. Sed hæc non tam ex tribus quam ex particulis trium cœunt. Ceterum etiam ex præpositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius: "Nerei repandirostrum incurvicervicum pecus." Junguntur autem aut ex duobus Latinis integris, ut "superfui" "supterfugi", quamquam ex integris an composita sint quæritur, aut ex integro et corrupto, ut "malevolus", aut ex corrupto et integro, ut "noctivagus", aut duobus corruptis, ut "pedisecus", aut ex nostro et peregrino, ut "biclinium", aut contra, ut "epitogium" et "Anticato", aliquando et ex duobus peregrinis, ut "epirædium"; Nam cum sit "epi" præpositio Græca, "ræda" Gallicum (neque Græcus tamen neque Gallus utitur composito), Romani suum ex alieno utroque fecerunt. Frequenter autem præpositiones quoque copulatio ista corrumpit: inde "abstulit" "aufugit" "amisit", cum præpositio sit "ab" sola, et "coit", cum sit præpositio "con". Sic "ignavi" et "erepublica" et similia. Sed res tota magis Græcos decet, nobis minus succedit: nec id fieri natura puto, sed alienis favemus, ideoque cum kyrtaykena mirati simus, "incurvicervicum" vix a risu defendimus. Propria sunt verba cum id significant in quod primo denominata sunt, tralata cum alium natura intellectum, alium loco præbent. Vsitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. Nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in jocos exeunt. Audendum tamen: namque, ut Cicero ait, etiam quæ primo dura visa sunt, usu molliuntur. Sed minime nobis concessa est onomatopoiia. Quis enim ferat si quid simile illis merito laudatis ligxe bios et si'ophthalmos fingere audeamus? Jam ne "balare" quidem aut "hinnire" fortiter diceremus nisi judicio vetustatis niterentur.

Est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus. Sermo constat ratione vetustate auctoritate consuetudine. Rationem præstat præcipue analogia, nonnumquam etymologia. Vetera maiestas quædam et, ut sic dixerim, religio commendat. Auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet (nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt "imo de stirpe recisum" et "æriæ quo congessere palumbes" et "silice in nuda" et similia): cum summorum in eloquentia virorum judicium pro ratione, et vel error honestus est magnos duces sequentibus. Consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone, ut nummo, cui publica forma est. Omnia tamen hæc exigunt acre judicium, analogia præcipue: IV. quam proxime ex Græco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt. Ejus hæc vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile de quo non quæritur referat, et incerta certis probet. Quod efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quæ sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione. Comparatio in nominibus aut genus deprendit aut declinationem: genus, ut, si quæratur "funis" masculinum sit an femininum, simile illi sit "panis": declinationem, ut, si veniat in dubium "hac domu" dicendum sit an "hac domo", et "domuum" an "domorum", similia sint "domus" "anus" "manus". Deminutio genus modo detegit, ut, ne ab eodem exemplo recedam, "funem" masculinum esse "funiculus" ostendit. Eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiquos secutus "fervere" brevi media syllaba dicat, deprendatur vitiose loqui, quod omnia quæ e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si in infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: "prandeo" pendeo "spondeo", "prandere" pendere "spondere", at quæ o solam habent, VIII. dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: "lego" "dico" "curro", "legere" "dicere" "currere": etiamsi est apud Lucilium: "fervit aqua et fervet: fervit nunc, fervet ad annum".

Sed pace dicere hominis eruditissimi liceat: si "fervit" putat illi simile "currit" et "legit", "fervo" dicet ut "lego" et "curro", quod nobis inauditum est. Sed non est hæc vera comparatio: nam "fervit" est illi simile "servit". Quam proportionem sequenti dicere necesse est "fervire" ut "servire". Prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me qui reprenderant quod hoc verbo usus essem: "pepigi"; Nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio "paciscor", cum haberet naturam patiendi, faceret tempore præterito "pactus sum". Nos præter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum tuebamur. Nam cum legeremus in XII tabulis "ni ita pagunt", inveniebamus simile huic "cadunt": inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat "pago" ut "cado", unde non erat dubium sic "pepigi" nos dicere ut "cecidi". Sed meminerimus non per omnia duci analogiæ posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quædam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprensum est "lepus" et "lupus" similia positione quantum casibus numerisque dissentiant, ita respondent non esse paria quia "lepus" epicœnon sit, "lupus" masculinum, quamquam Varro in eo libro quo initia Romanæ urbis enarrat lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus. Illi autem idem, cum interrogantur cur "aper" "apri" et "pater" "patris" faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Præterea quoniam utrumque a Græco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut patros "patris", kaprou "apri" faciat. Illa tamen quomodo effugient, ut non, quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita numquam genetivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen "Venus" "Veneris"? Item, cum es litteris finita per varios exeant genetivos, numquam tamen eadem ris syllaba terminatos, "Ceres" cogat dici "Cereris"? Quid vero quæ tota positionis ejusdem in diversos flexus eunt, cum "Alba" faciat "Albanos" et "Albensis", "volo" "volui" et "volavi"? Nam præterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata ipsa analogia confitetur, si quidem facit "cado" "cecidi", "spondeo" spopondi", "pingo" "pinxi","lego" "legi", "pono" "posui", "frango" "fregi", "laudo laudavi". Non enim, cum primum fingerentur homines, Analogia demissa cælo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quoque modo caderet. Itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogian nulla res alia fecerit quam consuetudo. Inhærent tamen ei quidam molestissima diligentiæ perversitate, ut "audaciter" potius dicant quam "audacter", licet omnes oratores aliud sequantur, et "emicavit", non "emicuit", et "conire", non "coire". His permittamus et "audivisse" et "scivisse" et "tribunale" et "faciliter" dicere; "Frugalis" quoque sit apud illos, non "frugi": nam quo alio modo fiet "frugalitas"? Idem "centum milia nummum" et "fidem deum" ostendant duplices quoque solœcismos esse, quando et casum mutant et numerum: nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis quæ M. tullius in Oratore divine ut omnia exsequitur. Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Cæsarem scriptis emendat quod is "calidum" dicere quam "caldum" malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et, ut ipse Græco verbo significavit, periergon. Atqui hanc quidam orthœpeian solam putant, quam ego minime excludo. Quid enim tam necessarium quam recta locutio? Immo inhærendum ei judico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum: sed abolita atque abrogata retinere insolentiæ cujusdam est et frivolæ in parvis jactantiæ. Multum enim litteratus qui sine adspiratione et producta secunda syllaba salutarit ("avere" est enim), et "calefacere" dixerit potius quam quod dicimus et "conservavisse", his adiciat "face" et "dice" et similia. Recta est hæc via: quis negat? Sed adiacet et mollior et magis trita. Ego tamen non alio magis angor quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt, ut cum "ebur" et "robur", ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundæ syllabæ transferunt, quia sit "roboris" et "eboris", "sulpur" autem et "guttur" u litteram in genetivo servent: ideoque "iecur" etiam et "femur" controversiam fecerunt. Quod non minus est licentiosum quam si "sulpuri" et "gutturi" subicerent in genetivo litteram o mediam quia esset "eboris" et "roboris": sicut Antonius Gnipho, qui "robur" quidem et "ebur" atque etiam "marmur" fatetur esse, verum fieri vult ex his "ebura" "robura" "marmura". Quodsi animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo quod est "robur" "roboris" fieri quo modo ab eo quod est "miles limes" "militis limitis", "judex vindex" "judicis vindicis", et quæ supra jam attigi. Quid vero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diversas figuras per obliquos casus exeunt, ut "virgo Juno," "fusus lusus", "cuspis puppis" et mille alia: cum illud etiam accidat, ut quædam pluraliter non dicantur, quædam contra singulari numero, quædam casibus careant, quædam a primis statim positionibus tota mutentur, ut "Juppiter"? Quod verbis etiam accidit, ut illi "fero", cujus præteritum perfectum et ulterius non invenitur. Nec plurimum refert nulla hæc an prædura sint. Nam quid "progenies" genetivo singulari, quid plurali "spes" faciet? Quo modo autem "quire" et "urgere" vel in præterita patiendi modo vel in participia transibunt? Quid de aliis dicam, cum "senatus senatui" "senati" an "senatus" faciat incertum sit? Quare mihi non invenuste dici videtur aliud esse Latine, aliud grammatice loqui. Ac de analogia nimium.

Etymologia, quæ verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen ejus apud Aristotelen invenitur symbolon, quod est "nota". Nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero qui finxit reformidat. Sunt qui vim potius intuiti originationem vocent. Hæc habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res de qua quæritur eget, ut cum M. Cælius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne mentiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus adsignatur etymologiæ locus. Nonnumquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum "Triquetram" dici Siciliam an "Triquedram", "meridiem" an "medidiem" oporteat quæritur: aliquando consuetudini servit. Continet autem in se multam eruditionem, sive ex Græcis orta tractemus, quæ sunt plurima præcipueque Æolica ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum locorum gentium urbium requiramus: unde Bruti, publicolæ, Pythici? Cur Latium, Italia, Beneventum? Quæ Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?

Jam illa minora in quibus maxime studiosi ejus rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis aut adjectis aut detractis aut permutatis litteris syllabisve. Inde pravis ingeniis ad fœdissima usque ludibria labuntur. Sit enim "consul" a consulendo vel a judicando: nam et hoc "consulere" veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud "rogat boni consulas", id est "bonum judices": XXXIII. "senatui" dederit nomen ætas, nam idem patres sunt: et "rex" "rector" et alia plurima indubitata: nec abnuerim tegulæ regulæque et similium his rationem: jam sit et "classis" a calando et "lepus" "levipes" et "vulpes" "volipes": XXXIV. etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut "lucus" quia umbra opacus parum luceat, et "ludus" quia sit longissime a lusu, et "Ditis" quia minime dives? Etiamne "hominem" appellari quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terræ quam sibi), et "verba" ab ære verberato? Pergamus: sic perveniemus eo usque ut "stella" luminis stilla credatur, cujus etymologiæ auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte qua a me reprenditur inhumanum est. Qui vero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt, ingenioseque visus est Gavius "cælibes" dicere veluti "cælites", quod onere gravissimo vacent, idque Græco argumento juvit: eitheous enim eadem de causa dici adfirmat. Nec ei cedit Modestus inventione: nam, quia Cælo Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos qui uxore careant ait; Ælius "pituitam" quia petat vitam. Sed cui non post Varronem sit venia? Qui "agrum" quia in eo agatur aliquid, et "gragulos" quia gregatim volent dictos voluit persuadere Ciceroni (ad eum enim scribit), cum alterum ex Græco sit manifestum duci, alterum ex vocibus avium. Sed hoc tanti fuit vertere, ut "merula", quia sola volat, quasi mera volans nominaretur. Quidam non dubitarunt etymologiæ subicere omnem nominis causam, ut ex habitu, quem ad modum dixi, "Longos" et "Rufos", ex sono "stertere" "murmurare", etiam derivata, ut a "velocitate" dicitur "velox", et composita pleraque his similia, quæ sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cujus in hoc opere non est usus nisi in dubiis.

Verba a vetustate repetita non solum magnos adsertores habent, sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione: nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant. Sed opus est modo, ut neque crebra sint hæc nec manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et jam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt "topper" et "antegerio" et "exanclare" et "prosapia" et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta. Sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est: oratio vero, cujus summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa si egeat interprete! Ergo ut novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.

Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest videri nihil peccare qui utitur iis verbis quæ summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. Neque enim "tuburchinabundum" et "lurchinabundum" jam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec "bos lodices", quamquam id Pollioni placet, nec "gladiola", atqui Messala dixit, nec "parricidatum", quod in Cælio vix tolerabile videtur, nec "collos" mihi Calvus persuaserit: quæ nec ipsi jam dicerent.

XLIII. superest igitur consuetudo: nam fuerit pæne ridiculum malle sermonem quo locuti sint homines quam quo loquantur. Et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est judicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit quod consuetudinem vocemus. Quæ si ex eo quod plures faciunt nomen accipiat, periculosissimum dabit præceptum non orationi modo sed, quod majus est, vitæ: unde enim tantum boni ut pluribus quæ recta sunt placeant? Igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet hæc invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil borum caret reprensione (at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine), sic in loquendo non si quid vitiose multis insederit pro regula sermonis accipiendum erit. Nam ut transeam quem ad modum vulgo imperiti loquantur, tota sæpe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. Ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.

Nunc, quoniam diximus quæ sit loquendi regula, dicendum quæ scribentibus custodienda, quod Græci orthographian vocant, nos recte scribendi scientiam nominemus. Cujus ars non in hoc posita est, ut noverimus quibus quæque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet: II. ut longis syllabis omnibus adponere apicem ineptissimum est, quia plurimæ natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit: III. ut "malus" arborem significet an hominem non bonum apice distinguitur, "palus" aliud priore syllaba longa, aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur plerumque hac nota monendi sumus. Similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut "ex" præpositionem si verbum sequeretur "specto", adjecta secundæ syllabæ s littera, si "pecto", remota scriberemus. Illa quoque servata est a multis differentia, ut "ad", cum esset præpositio, d litteram, cum autem conjunctio, t acciperet, itemque "cum", si tempus significaret, per quom, si comitem, per c ac duas sequentis scriberetur. Frigidiora his alia, ut "quidquid" c quartam haberet ne interrogare bis videremur, et "quotidie" non "cotidie", ut sit quot diebus: verum hæc jam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.

Quæri solet, in scribendo præpositiones sonum quem junctæ efficiunt an quem separatæ observare conveniat, ut cum dico "optinuit" (secundam enim b litteram ratio poscit, aures magis audiunt p) VIII. et "immunis" (illud enim quod veritas exigit, sequentis syllabæ sono victum, m gemina commutatur.) Est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabæ adjungas. "Haruspex" enim, quia pars ejus posterior a spectando est, s litteram tertiæ dabit, "abstemius", quia ex abstinentia temeti composita vox est, primæ relinquet. Nam k quidem in nullis verbis utendum puto nisi quæ significat etiam ut sola ponatur. Hoc eo non omisi quod quidam eam quotiens a sequatur necessariam credunt, cum sit c littera, quæ ad omnis vocalis vim suam perferat.

Verum orthographia quoque consuetudini servit ideoque sæpe mutata est. Nam illa vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litteræ nec similes his nostris earum formæ fuerunt et vis quoque diversa, sicut apud Græcos o litteræ, quæ interim longa ac brevis, ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est: XII. ut a Latinis veteribus d plurimis in verbis ultimam adjectam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quæ est duilio in foro posita, interim g quoque, ut in pulvinari Solis, qui colitur juxta ædem Quirini, "vesperug", quod "vesperuginem" accipimus. De mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est: fortasse enim sicut scribebant, etiam loquebantur. Semivocalis geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt. Diutius duravit ut e et i jungendis eadem ratione qua Græci ei uterentur: ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius præcipit:"jam" "puerei venere": e postremum facito atque i, "ut pueri plures fiant" ac deinceps idem: "mendaci furique addes e, cum dare furi jusseris." Quod quidem cum supervacuum est quia i tam longæ quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando; Nam in iis quæ proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt hæc "aurei" "argentei" et his similia: XVII. idque iis præcipue qui ad lectionem instituentur etiam impedimento erit, sicut in Græcis accidit adjectione i litteræ, quam non solum dativis casibus in parte ultima adscribunt, sed quibusdam etiam interponunt, ut in LEISTEI, quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram. Æ syllabam, cujus secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant, quidam semper ut Græci, quidam singulariter tantum, cum in dativum vel genetivum casum incidissent, unde "pictai vestis" et "aquai" Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inservit. In isdem plurali numero e utebantur: "hi sullæ, Galbæ". Est in hac quoque parte Lucili præceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet apud ipsum in nono requirat. Quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut "caussæ" "cassus" "divissiones"? Quo modo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent. Atqui paulum superiores etiam illud quod nos gemina dicimus "jussi" una dixerunt. Jam "optimus" "maximus" ut mediam i litteram, quæ veteribus u fuerat, acciperent c. primum Cæsaris inscriptione traditur factum. XXII. "Here" nunc e littera terminamus: at veterum comicorum adhuc libris invenio "heri ad me venit": quod idem in epistulis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprenditur. Quid? XXIII. non Cato Censorius "dicam" et "faciam" "dicæ" et "faciæ" scripsit, eundemque in ceteris quæ similiter cadunt modum tenuit? Quod et ex veteribus ejus libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum. XXIV. "Sibe" et "quase" scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint auctores nescio: T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur. Hæc nos i littera finimus. Quid dicam "vortices" et "vorsus" ceteraque ad eundem modum, quæ primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur? Nostri præceptores "servum" "cervum"que u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; Nunc u gemina scribuntur ea ratione quam reddidi: neutro sane modo vox quam sentimus efficitur, nec inutiliter Claudius Æolicam illam ad hos usus litteram adjecerat. Illud nunc melius, quod "cui" tribus quas præposui litteris enotamus, in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo "qui" distingueretur.

Quid quæ scribuntur aliter quam enuntiantur? Nam et "Gaius" C littera significatur, quæ inversa mulierem declarat, quia tam Gaias esse vocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet: XXIX. nec "Gnæus" eam litteram in prænominis nota accipit qua sonat, et "columnam" et "consules" exempta n littera legimus, et "Subura", cum tribus litteris notatur, C tertiam ostendit. Multa sunt generis hujus, sed hæc quoque vereor ne modum tam parvæ quæstionis excesserint.

Judicium autem suum grammaticus interponat his omnibus: nam hoc valere plurimum debet. Ego, nisi quod consuetudo optinuerit, sic scribendum quidque judico quomodo sonat. Hic enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus. Itaque id exprimere debent quod dicturi sumus. Hæ fere sunt emendate loquendi scribendique partes: duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed, cum mihi officia rhetoris supersint, majori operi reservo.

Redit autem illa cogitatio, quosdam fore qui hæc quæ diximus parva nimium et impedimenta quoque majus aliquid agentibus putent: nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque his ingenia concidi et comminui credo. Sed nihil ex grammatice nocuerit nisi quod supervacuum est. An ideo minor est M. tullius orator quod idem artis hujus diligentissimus fuit et in filio, ut epistulis apparet, recte loquendi asper quoque exactor? Aut vim C. Cæsaris fregerunt editi de analogia libri? Aut ideo minus Messala nitidus quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? Non obstant hæ disciplinæ per illas euntibus, sed circa illas hærentibus.

I. superest lectio: in qua puer ut sciat ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi cludatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quid quoque flexu, quid lentius celerius concitatius lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest. Vnum est igitur quod in hac parte præcipiam, ut omnia ista facere possit: intellegat. Sit autem in primis lectio virilis et cum sanctitate quadam gravis, et non quidem prorsæ similis, quia et carmen est et se poetæ canere testantur, non tamen in canticum dissoluta nec plasmate, ut nunc a plerisque fit, effeminata: de quo genere optime C. Cæsarem prætextatum adhuc accepimus dixisse: "si cantas, male cantas: Si legis, cantas". Nec prosopopœias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim, esse tamen flexum quendam quo distinguantur ab iis in quibus poeta persona sua utetur. Cetera admonitione magna egent, in primis ut teneræ mentes tracturæque altius quidquid rudibus et omnium ignaris insederit non modo quæ diserta sed vel magis quæ honesta sunt discant. Ideoque optime institutum est ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quamquam ad intellegendas eorum virtutes firmiore judicio opus est: sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. Interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis inbuatur. Vtiles tragœdiæ: alunt et lyrici, si tamen in iis non auctores modo sed etiam partes operis elegeris: nam et Græci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. Elegia vero, utique qua amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata sotadeorum (nam de sotadeis ne præcipiendum quidem est), amoveantur si fieri potest, si minus, certe ad firmius ætatis robur reserventur. Comœdiæ, quæ plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnis et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem paulo post suo loco dicam: nam cum mores in tuto fuerint, inter præcipua legenda erit. De Menandro loquor, nec tamen excluserim alios: nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid; Sed pueris quæ maxime ingenium alant atque animum augeant prælegenda: ceteris, quæ ad eruditionem modo pertinent, longa ætas spatium dabit. Multum autem veteres etiam Latini conferunt, quamquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt, in primis copiam verborum: quorum in tragœdiis gravitas, in comœdiis elegantia et quidam velut atticismos inveniri potest. Œconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque novorum erit, qui omnium operum solam virtutem sententias putaverunt. Sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus. Denique credamus summis oratoribus, qui veterum poemata vel ad fidem causarum vel ad ornamentum eloquentiæ adsumunt. Nam præcipue quidem apud Ciceronem, frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros qui sunt proximi, videmus Enni Acci Pacuvi Lucili Terenti Cæcili et aliorum inseri versus, summa non eruditionis modo gratia sed etiam jucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirant. Quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quæ proposuere confirment. Verum priora illa ad pueros magis, hæc sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus sed vitæ spatio terminentur.

In prælegendo grammaticus et illa quidem minora præstare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quæ adeo debent esse notæ in carminibus ut etiam in oratoria compositione desiderentur. Deprendat quæ barbara, quæ inpropria, quæ contra legem loquendi sint posita, non ut ex his utique improbentur poetæ (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur ut vitia ipsa aliis in carmine appellationibus nominentur: metaplasmus enim et schematismus et schemata, ut dixi, vocamus et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet. Id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quæque verba modis intellegenda sint. Circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima ejus professionis diligentia est. Enimvero jam majore cura doceat tropos omnes, quibus præcipue non poema modo sed etiam oratio ornatur, schemata utraque, id est figuras, quæque lexeos quæque dianoeas vocantur: quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo quo mihi de ornatu orationis dicendum erit. Præcipue vero illa infigat animis, quæ in œconomia virtus, quæ in decore rerum, quid personæ cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.

His accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa, non tamen usque ad supervacuum laborem occupata: nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est. Persequi quidem quid quis umquam vel contemptissimorum hominum dixerit aut nimiæ miseriæ aut inanis jactantiæ est, et detinet atque obruit ingenia melius aliis vacatura. Nam qui omnis etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest: atqui pleni sunt ejus modi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti. Nam Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est ut, cum historiæ cuidam tamquam vanæ repugnaret, ipsius proferretur liber qui eam continebat. Quod evenit præcipue in fabulosis usque ad deridicula quædam, quædam etiam pudenda, unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui numquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprenduntur a curiosis. Ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire.

Et finitæ quidem sunt partes duæ quas hæc professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen, hanc historicen vocant. Adiciamus tamen eorum curæ quædam dicendi primordia quibus ætatis nondum rhetorem capientis instituant. Igitur Æsopi fabellas, quæ fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant: versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quædam et exornare salvo modo poetæ sensu permittitur. Quod opus, etiam consummatis professoribus difficile, qui commode tractaverit cuicumque discendo sufficiet. Sententiæ quoque et chriæ et ætiologiæ subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt: quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, ætiologia personis continetur. Chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiæ, quod est positum in voce simplici: "dixit ille" aut "dicere solebat"; Alterum quod est in respondendo: "interrogatus ille", vel "cum hoc ei dictum esset, respondit"; Tertium huic non dissimile: "cum quis dixisset aliquid" vel "fecisset". Etiam in ipsorum factis esse chrian putant, ut: "Crates, cum indoctum puerum vidisset, pædagogum ejus percussit", et aliud pæne par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent, sed dicunt chreiodes, ut: "Milo, quem vitulum adsueverat ferre, taurum ferebat". In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus et tam factorum quam dictorum ratio est. Narratiunculas a poetis celebratas notitiæ causa, non eloquentiæ tractandas puto. Cetera majoris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt: Græci magis operum suorum et onera et modum norunt.

Hæc de grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria. Nunc de ceteris artibus quibus instituendos priusquam rhetori tradantur pueros existimo strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinæ, quem Græci encyclion pædian vocant. Nam isdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt: quæ quia et ipsæ artes sunt et esse perfectæ sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent solæ, an sint huic operi necessariæ quæritur. Nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet scire quem ad modum in data linea constitui triangula æquis lateribus possint? Aut quo melius vel defendet reum vel reget consilia qui citharæ sonos nominibus et spatiis distinxerit? Enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro qui neque geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium intellegant. Quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur: non eum a nobis institui oratorem qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis. Nam et sapientem formantes eum qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus non modo cognitione cælestium vel mortalium putant instruendum, sed per quædam parva sane, si ipsa demum æstimes, ducunt, sicut exquisitas interim ambiguitates: non quia keratinai aut krokodilinai possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli. Similiter oratorem, qui debet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quæque his alia subiungam, sed hæ quoque artes ut sit consummatus juvabunt: nisi forte antidotus quidem atque alia quæ oculis aut vulneribus medentur ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura quæ nulli earum similis est ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit, VII. et muta animalia mellis illum inimitabilem humanæ rationi saporem vario florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur si oratio, qua nihil præstantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quæ, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitæ quoque sentiuntur. VIII. "Fuit aliquis sine iis disertus". Sed ego oratorem volo. "Non multum adiciunt". Sed æque non erit totum cui vel parva deerunt; Et optimum quidem hoc esse conveniet: cujus etiamsi in arduo spes est, nos tamen præcipiamus omnia, ut saltem plura fiant. Sed cur deficiat animus? Natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest. Atque ego vel judicio veterum poteram esse contentus. Nam quis ignorat musicen, ut de hac primum loquar, tantum jam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse ut idem musici et vates et sapientes judicarentur, mittam alios, Orpheus et Linus: quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriæ traditum est. Itaque et Timagenes auctor est omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetæ, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. Iopas vero ille Vergili nonne canit "errantem lunam solisque labores" et cetera? Quibus certe palam confirmat auctor eminentissimus musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse conjunctam.

Quod si datur, erit etiam oratori necessaria, si quidem, ut diximus, hæc quoque pars, quæ ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia. Atqui claros nomine sapientiæ viros nemo dubitaverit studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant harmonian, sonum quoque his motibus dederint. Nam Plato cum in aliis quibusdam tum præcipue in Timæo ne intellegi quidem nisi ab iis qui hanc quoque partem disciplinæ diligenter perceperint potest. De philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates jam senex institui lyra non erubescebat? XIV. duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum, exercitus Lacedæmoniorum musicis accensos modis. Quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubæ faciunt? Quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris præstat. Non igitur frustra Plato civili viro, quem politikon vocat, necessariam musicen credidit, et ejus sectæ, quæ aliis severissima, aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos, et Lycurgus, durissimarum Lacedæmoniis legum auctor, musices disciplinam probavit. Atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; Nec solum in iis operibus in quibus plurium conatus præeunte aliqua jucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur. Laudem adhuc dicere artis pulcherrimæ videor, nondum eam tamen oratori conjungere. Transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice junctæ fuerunt: si quidem Archytas atque Evenus etiam subiectam grammaticen musicæ putaverunt, et eosdem utriusque rei præceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor, sed quem Plato adeo probavit ut suppositos capiti libros ejus cum moreretur habuisse credatur, XVIII. tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimæo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem inpendiorum quæ in educationem contulerit exponens psaltis se et geometris multa dicit dedisse. Vnde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra, cujus cum se imperitum Themistocles confessus esset, ut verbis Ciceronis utar, "est habitus indoctior". Sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit: versus quoque Saliorum habent carmen. Quæ cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum ne illis quidem qui rudes ac bellicosi videntur curam musices, quantam illa recipiebat ætas, defuisse. Denique in proverbium usque Græcorum celebratum est indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.

Verum quid ex ea proprie petat futurus orator disseramus. Numeros musice duplices habet, in vocibus et in corpore: utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in rhythmon et melos, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. Num igitur non hæc omnia oratori necessaria? Quorum unum ad gestum, alterum ad conlocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet: XXIII. nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quædam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est, aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice. Namque et voce et modulatione grandia elate, jucunda dulciter, moderata leniter canit totaque arte consentit cum eorum quæ dicuntur adfectibus. Atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et conlocationis et vocis, ut eodem utar verbo, modulatione concitationem judicis, alia misericordiam petimus, cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus. Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur eurythmia, et est necessarius nec aliunde peti potest: in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus. Age, non habebit in primis curam vocis orator? Quid tam musices proprium? Sed ne hæc quidem præsumenda pars est: uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, præcipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam tonarion vocant, modos quibus deberet intendi ministrabat. XXVIII. hæc ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel jam timenti fuit. Libet propter quosdam imperitiores, etiam "crassiore", ut vocant, "Musa", dubitationem hujus utilitatis eximere. Nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musice? Ac si quis tam cæcus animi est ut de aliis dubitet, illos certe qui cannina ad lyram composuerunt. Hæc diutius forent dicenda si hoc studium velut novum præciperem. XXX. cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnis, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit, non est committendum ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine. Quamvis autem satis jam ex ipsis quibus sum modo usus exemplis credam esse manifestum quæ mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto non hanc a me præcipi quæ nunc in scænis effeminata et inpudicis modis fracta non ex parte minima si quid in nobis virilis roboris manebat excidit, sed qua laudes fortium canebantur quaque ipsi fortes canebant: nec psalteria et spadicas, etiam virginibus probis recusanda, sed cognitionem rationis, quæ ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet. Nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicæ domui adferendam juvenes jussa mutare in spondium modos tibicina composuisse, et Chrysippus etiam nutricum illi quæ adhibetur infantibus adlectationi suum quoddam carmen adsignat. Est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, XXXIII. acto illo in insaniam et per præcipitia delato accusari quod causa mortis extiterit: quæ si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non hanc quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?

In geometria partem fatentur esse utilem teneris ætatibus: agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non, ut ceteras artis, cum perceptæ sint sed cum discatur existimant. Id vulgaris opinio est: nec sine causa summi viri etiam inpensam huic scientiæ operam dederunt. Nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo sed cuicumque primis saltem litteris erudito necessaria est. In causis vero vel frequentissime versari solet: in quibus actor, non dico si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, judicatur indoctus. Illa vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet majorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem. Jam primum ordo est geometriæ necessarius: nonne et eloquentiæ? Ex prioribus geometria probat insequentia et certis incerta: nonne id in dicendo facimus? Quid? Illa propositarum quæstionum conclusio non fere tota constat syllogismis? Propter quod pluris invenias qui dialecticæ similem quam qui rhetoricæ fateantur hanc artem. Verum et orator, etiamsi raro, non tamen numquam probabit dialectice. Nam et syllogismis si res poscet utetur, et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus. Denique probationum quæ sunt potentissimæ grammicæ apodixis vulgo dicuntur: quid autem magis oratio quam probationem petit? Falsa quoque veris similia geometria ratione deprendit. Fit hoc et in numeris per quasdam quas pseudographias vocant, quibus pueri ludere solebamus. Sed alia majora sunt. Nam quis non ita proponenti credat: "quorum locorum extremæ lineæ eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque quod iis lineis continetur par sit necesse est". At id falsum est: nam plurimum refert cujus sit formæ ille circumitus, reprehensique a geometris sunt historici qui magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderunt. Nam ut quæque forma perfectissima, ita capacissima est. Ideoque illa circumcurrens linea, si efficiet orbem, quæ forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus æquis lateribus quam inæqualibus. Sed alia forsitan obscuriora: nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum. Jugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit circumitus et quantum campi cludat colligere expeditum. At centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clusæ quattuor lineis areæ faciunt. Id si computare quem piget, brevioribus numeris idem discat. Nam deni in quadram pedes quadraginta per oram, intra centum erunt. At si quini deni per latera, quini in fronte sint, ex illo quod amplectuntur quartam deducent eodem circumductu. Si vero porrecti utrimque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt quam per quot longitudo ducetur: quæ circumibit autem linea ejusdem spatii erit cujus ea quæ centum continet. Ita quidquid formæ quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit. Ergo etiam id fieri potest, ut majore circumitu minor loci amplitudo cludatur. Hæc in planis; Nam in collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam cæli. Quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? In qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum: quod ipsum nonnumquam pertinere ad oratorem potest. An vero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis ejus rei causis metu liberavit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Pauli de lunæ defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur, non videtur esse usus oratoris officio? Quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum perdidisset: sicut Dion, cum ad destruendam Dionysi tyrannidem venit, non est tali casu deterritus. Sint extra licet usus bellici transeamusque quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit, XLIX. illud utique jam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quæstiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione videndi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere: ut, si est oratori, quod proximus demonstrabit liber, de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.

Dandum aliquid comœdo quoque, dum eatenus qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat. Non enim puerum quem in hoc instituimus aut femineæ vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere. Nec vitia ebrietatis effingat nec servili vernilitate inbuatur nec amoris avaritiæ metus discat adfectum: quæ neque oratori sunt necessaria et mentem præcipue in ætate prima teneram adhuc et rudem inficiunt; Nam frequens imitatio transit in mores. Ne gestus quidem omnis ac motus a comœdis petendus est. Quamquam enim utrumque eorum ad quendam modum præstare debet orator, plurimum tamen aberit a scænico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius. Nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est ne ars esse videatur. Quod est igitur hujus doctoris officium? In primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quæque litteræ sonis enuntientur. Quarundam enim vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus. Quippe et rho litteræ, qua Demosthenes quoque laboravit, labda succedit, quarum vis est apud nos quoque, et cum c ac similiter g non evaluerunt, in t ac d molliuntur. Ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Græci catapeplasmenon dicunt VII. (sic appellatur cantus tibiarum quæ, præclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt). VIII. curabit etiam ne extremæ syllabæ intercidant, ut par sibi sermo sit, ut quotiens exclamandum erit lateris conatus sit ille, non capitis,ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur. Observandum erit etiam ut recta sit facies dicentis, ne labra detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictum distendat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix. Nam frons pluribus generibus peccat. Vidi multos quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero pæne oculus ipse premeretur. Infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est, et nihil potest placere quod non decet.

Debet etiam docere comœdus quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem: quod ita optime faciet si certos ex comœdiis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est actionibus similes. Idem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi, verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt. Et hæc dum infirma ætas majora non capiet: ceterum cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum jam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quem ad modum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem vocem memoriam exerceat.

Ne illos quidem reprehendendos puto qui paulum etiam palæstricis vacaverunt. Non de iis loquor quibus pars vitæ in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim): XVI. sed nomen est idem iis a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint bracchia, ne indoctæ rusticæ manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant. Nam neque hæc esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet: et certe quod facere oporteat non indignandum est discere, cum præsertim hæc chironomia, quæ est (ut nomine ipso declaratur) lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Græciæ viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum, et a Chrysippo in præceptis de liberorum educatione compositis non omissa. Nam Lacedæmonios quidem etiam saltationem quandam tamquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. Neque id veteribus Romanis dedecori fuit: argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus præcipit ut orator utatur "laterum inclinatione forti ac virili, non a scæna et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palæstra". Cujus disciplinæ usus in nostram usque ætatem sine reprehensione descendit. A me tamen nec ultra puerilis annos retinebitur nec in his ipsis diu. Neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentis furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.

Quæri solet an, etiamsi discenda sint hæc, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint. Negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et, si maxime patiatur hoc ætas robustior, pueriles annos onerari non oportere. Sed non satis perspiciunt quantum natura humani ingenii valeat, quæ ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo sed eodem temporis momento vim suam intendat. An vero citharœdi non simul et memoriæ et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios læva trahunt continent præbent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat - et hæc pariter omnia? Quid? Nos agendi subita necessitate deprensi nonne alia dicimus alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio gestus pronuntiatio vultus motus desiderentur? Quæ si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamurcum præsertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare? Ideo et stilus lectione requiescit et ipsius lectionis tædium vicibus levatur; V. quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. Quis non optundi possit si per totum diem cujuscumque artis unum magistrum ferat? Mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur. Aut dicant isti mihi quæ sit alia ratio discendi. Grammatico soli deserviamus, deinde geometræ tantum, omittamus interim quod didicimus? Mox transeamus ad musicum, excidant priora? Et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Græcas? Et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum? VII. cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant? Ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam? Cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curæ corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? Quarum nos una res quælibet nihil intermittentis fatigaret: adeo facilius est multa facere quam diu.

Illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent; Neque enim ulla ætas minus fatigatur. Mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas; Nam et dociliora sunt ingenia priusquam obduruerunt IX. (id vel hoc argumento patet, quod intra biennium quam verba recte formare potuerunt quamvis nullo instante omnia fere locuntur: at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus repugnat! Magis scias si quem jam robustum instituere litteris cœperis non sine causa dici paidomatheis eos qui in sua quidque arte optime faciant) X. et patientior est laboris natura pueris quam juvenibus. Videlicet ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec se ipsi gravant: sic animi quoque, credo quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt sed formandos se tantummodo præstant, non similiter fatigantur. Præterea secundum aliam ætatis illius facilitatem velut simplicius docentis secuntur nec quæ jam egerint metiuntur: abest illis adhuc etiam laboris judicium. Porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.

Sed ne temporis quidem umquam plus erit, quia his ætatibus omnis in audiendo profectus est. Cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare hæc studia vel non vacabit vel non libebit. Ergo cum grammaticus totum diem occupare non possit, nec debeat ne discentis animum tædio avertat, quibus potius studiis hæc temporum velut subsiciva donabimus? Nam nec ego consumi studentem in his artibus volo: nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriæ opera descendat; Non comœdum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio. Quæ si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus; Longa est enim quæ discit ætas, et ego non de tardis ingeniis loquor. Denique cur in his omnibus quæ discenda oratori futuro puto eminuit Plato? Qui non contentus disciplinis quas præstare poterant Athenæ, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Ægypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.

Difficultatis patrocinia præteximus segnitiæ; Neque enim nobis operis amor est, nec quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia petitur ipsa, sed ad vilem usum et sordidum lucrum accingimur. Dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidæ mercis negotiator et plus voci suæ debeat præco. Ne velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum. Qui vero imaginem ipsam eloquentiæ divina quadam mente conceperit, quique illam, ut ait non ignobilis tragicus, "reginam rerum orationem" ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunæ subiectum, facile persuadebit sibi ut tempora, quæ spectaculis campo tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometræ potius ac musico inpendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus. Dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis juvarent. Sed nos hæc ipsa dulcedo longius duxit. Hactenus ergo de studiis quibus antequam majora capiat puer instituendus est: proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.

Index