Marcus Fabius Quintilianus: Institutio Oratoria Liber XI

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI Liber VII Liber VIII Liber IX Liber X Liber XI Liber XII

Liber XI

Parata, sicut superiore libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura ut dicamus apte, quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quæque est meo quidem judicio maxime necessaria. Nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis non modo non inlustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet. Quid enim prodest esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis in quæ judicem duci formarique volumus consentiant: III. si genus sublime dicendi parvis in causis, pressum limatumque grandibus, lætum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum jucundis adhibeamus? - ut monilibus et margaritis ac veste longa, quæ sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius, feminas deceat. Hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quicquam omisisse dicendo "non omni causæ neque auditori neque personæ neque tempori congruere orationis unum genus": nec fere pluribus in Oratore eadem. Sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc velut notare inter agnoscentis, et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse hæc ei nota ideoque brevius a se dici, quamquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius.

Nos institutionem professi non solum scientibus ista sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia. Quare notum sit nobis ante omnia quid conciliando docendo movendo judici conveniat, quid quaque parte orationis petamus. Ita nec vetera aut tralata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus, neque decurrentis contexto nitore circumitus ubi dividenda erit causa et in partis suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec jocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus. Nam ornatus omnis non tam sua quam rei cui adhibetur condicione constat, nec plus refert quid dicas quam quo loco. Sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune. Nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsæ magis? Quarum quæ esset observatio suis locis subinde subiecimus. Illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte qui non solum quid expediat sed etiam quid deceat inspexerit. Nec me fugit plerumque hæc esse conjuncta: nam quod decet fere prodest, neque alio magis animi judicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.

Aliquando tamen et hæc dissentiunt: quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. Nam quis nescit nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse quam si esset usus illo judiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset judicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset? Verum id eum minime decebat, ideoque sic egit ut qui pœnam suam honoribus summis esset æstimaturus. Maluit enim vir sapientissimus quod superesset ex vita sibi perire quam quod præterisset. Et quando ab hominibus sui temporis parum intellegebatur, posterorum se judiciis reservavit, brevi detrimento jam ultimæ senectutis ævum sæculorum omnium consecutus. Itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo præstantissimus habebatur, defensionem illi scriptam optulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem sed parum sibi convenientem judicavisset. Quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit. Non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est majus, homini fuit. Et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo quod deceat utilitatem separemus: nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse, aut P. Rutilius, vel cum illo pæne Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P.

XIII. sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret nesciebat. Hi vero parva illa quæ abiectissimus quisque animus utilia credit, si cum virtute conferantur, despicienda judicaverunt, ideoque perpetua sæculorum admiratione celebrantur. Neque nos simus tam humiles ut quæ laudamus inutilia credamus. Sed hoc qualecumque discrimen raro admodum eveniet: ceterum idem fere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere honeste, contraque neminem umquam ullo in loco turpiter. Minora vero quæque sunt ex mediis plerumque sunt talia ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona tempore loco causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda. XV. cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire. In primis igitur omnis sui vitiosa jactatio est, eloquentiæ tamen in oratore præcipue, adfertque audientibus non fastidium modo sed plerumque etiam odium. Habet enim mens nostra natura sublime quiddam et erectum et inpatiens superioris: ideoque abiectos aut summittentes se libenter adlevamus, quia hoc facere tamquam majores videmur, et quotiens discessit æmulatio, succedit humanitas. At qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur nec tam se majorem quam minores ceteros facere. Inde invident humiliores (hoc vitium est eorum qui nec cedere volunt nec possunt contendere), rident superiores, improbant bonI. Plerumque vero deprendas adrogantium falsam de se opinionem, sed in veris quoque sufficit conscientia.

Reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quamquam is quidem rerum a se gestarum major quam eloquentiæ fuit in orationibus utique jactator. Et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit: aut enim tuebatur eos quibus erat adiutoribus usus in opprimenda conjuratione, aut respondebat invidiæ, cui tamen non fuit par, servatæ patriæ pœnam passus exilium: ut illorum quæ egerat in consulatu frequens commemoratio possit videri non gloriæ magis quam defensioni data. Eloquentiam quidem, cum plenissimam diversæ partis advocatis concederet, sibi numquam in agendo inmodice adrogavit. Illius sunt enim: "si, judices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum", et: "quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi." Quin etiam contra Q. Cæcilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogavit sibi, seque non consecutum sed omnia fecisse ut posset eam consequi dixit. In epistulis aliquando familiariter apud amicos, nonnumquam in dialogis, aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit. Et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii hujus simplicitate quam illa jactatione perversa, si abundans opibus pauperem se et nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.

Ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere. Ab aliis ergo laudemur: nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere etiam cum ab aliis laudabimur decet. Neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte: quod tamen ita emendavit ut necessitatem id faciendi ostenderet, invidiamque omnem in eum regereret qui hoc se cœgisset. Et M. tullius sæpe dicit de oppressa conjuratione Catilinæ, sed modo id virtuti senatus, modo providentiæ deorum inmortalium adsignat. Plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi: erant enim illa tuenda cum obicerentur. In carminibus utinam pepercisset, quæ non desierunt carpere maligni: "cedant arma togæ, concedat laurea linguæ" et "o fortunatam natam me consule Romam!" Et Jovem illum a quo in concilium deorum advocatur, et Minervam quæ artes eum edocuit: quæ sibi ille secutus quædam Græcorum exempla permiserat. Verum eloquentiæ ut indecora jactatio, ita nonnumquam concedenda fiducia est. Nam quis reprendat hæc: "Quid putem? Contemptumne me? Non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii quid despicere possit Antonius":

XXVI. et paulo post apertius: "An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?" Adrogantes et illi qui se judicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt. Nam et inviti judices audiunt præsumentem partes suas, nec hoc oratori contingere inter adversarios quod Pythagoræ inter discipulos contigit potest: "ipse dixit." Sed istud magis minusve vitiosum est pro personis dicentium: XXVIII. defenditur enim aliquatenus ætate dignitate auctoritate: quæ tamen vix in ullo tanta fuerint ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione, sicut omnia in quibus patronus argumentum ex se ipso petet. Quid fuisset tumidius si accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis Romani esse filium se defendente? At ille fecit hoc etiam favorabile conjungendo cum judicibus dignitatem suam: "equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his judicantibus oportuit nec defendentibus nobis." Impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed, ut quisque ætate dignitate usu præcedit, magis in ea reprendendus. Videas autem rixatores quosdam neque judicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere. Profert enim mores plerumque oratio et animi secreta detegit: nec sine causa Græci prodiderunt ut vivat quemque etiam dicere. Humiliora illa vitia: summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas. Quæ fere accidunt eis qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.

Ipsum etiam eloquentiæ genus alios aliud decet; Nam neque tam plenum et erectum et audax et præcultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intellegi vult Cicero cum dicit orationem suam cœpisse canescere, sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa ætas satis apta sit: XXXII. in juvenibus etiam uberiora paulo et pæne periclitantia feruntur, at in isdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas inmatura in adulescentibus creditur. Simpliciora militaris decent. Philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt. Verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa. Non enim solum illa lætiora, qualia a Cicerone dicuntur "saxa atque solitudines voci respondent", sed etiam illa, quamquam plena sanguinis, "vos enim jam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, inploro atque testor, vosque Albanorum obrutæ aræ, sacrorum populi Romani sociæ et æquales" non conveniant barbæ illi atque tristitiæ. At vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus sed administrationi rei publicæ dederit, a qua longissime isti qui philosophi vocantur recesserunt, omnia quæ ad efficiendum oratione quod proposuerit valent libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.

Est quod principes deceat, aliis non concesseris. Imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiæ, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic qui bello civili se interfecit Cato eloquens senator fuit. Idem dictum sæpe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. Verba adversus Agamemnonem a Thersite habita ridentur: da illa Diomedi aliive cui pari, magnum animum ferre præ se videbuntur. "Ego te" inquit "consulem putem" L. Crassus Philippo "cum tu me non putes senatorem?": vox honestissimæ libertatis, non tamen ferres quemcumque dicentem. Negat se magni facere aliquis poetarum utrum Cæsar ater an albus homo sit: insania; Verte, ut idem Cæsar de illo dixerit, adrogantia est. Major in personis observatio est apud tragicos comicosque: multis enim utuntur et variis. Eadem et eorum qui orationes aliis scribebant fuit ratio et declamantium est: non enim semper ut advocati, sed plerumque ut litigatores dicimus. Verum etiam in iis causis quibus advocamur eadem differentia diligenter est custodienda. Vtimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis quibus vocem accommodamus sui mores. Aliter enim P. Clodius, aliter Appius Cæcus, aliter Cæcilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur.

Quid asperius lictore Verris: "ut adeas, tantum dabis"? Quid fortius illo cujus inter ipsa verberum supplicia una vox audiebatur: "civis Romanus sum"? Quam dignæ Milonis in peroratione ipsa voces eo viro qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset! Denique non modo quot in causa totidem in prosopopœia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum adsimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor. Eadem in iis pro quibus agemus observanda sunt: aliter enim pro alio sæpe dicendum est, ut quisque honestus humilis invidiosus favorabilis erit, adjecta propositorum quoque et ante actæ vitæ differentia. Jucundissima vero in oratore humanitas facilitas moderatio benivolentia. Sed illa quoque diversa bonum virum decent: malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et injurias, et omnia, ut initio dixi, honesta. Nec tantum quis et pro quo sed etiam apud quem dicas interest: facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica judicia et arbitrorum disceptationes aguntur.

Nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinæ, ita in parvis rebus judiciisque vana sint eadem, rideaturque merito qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere. Quis vero nesciat quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud aura popularis? Cum etiam singulis judicantibus non idem apud gravis viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnumquam summittenda et contrahenda oratio, ne judex eam vel intellegere vel capere non possit. Tempus quoque ac locus egent observatione propria: nam et tempus tum triste tum lætum, tum liberum tum angustum est, atque ad hæc omnia componendus orator: XLVII. et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiæ poscit: cum etiam in ceteris actibus vitæ non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat, et pleraque, quæ natura non sunt reprendenda atque adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur.

Illud jam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativæ materiæ, ut ad delectationem audientium compositæ, quam quæ sunt in actu et contentione suasoriæ judicialesque permittant. Hoc adhuc adiciendum, aliquas etiam quæ sunt egregiæ dicendi virtutes quo minus deceant effici condicione causarum. An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, præcipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti tralatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quæ sit maxime a vulgari usu remota, decurrentibus perihodis, quam lætissimis locis sententiisque dicentem? Non perdant hæc omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem petendumque etiam innocentibus misericordiæ auxilium? Moveaturne quisquam ejus fortuna quem tumidum ac sui jactantem et ambitiosum institorem eloquentiæ in ancipiti sorte videat? Non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii et cui esse diserto vacet? Quod mire M. Cælius in defensione causæ, qua reus de vi fuit, comprendisse videtur mihi: "ne cui vestrum atque etiam omnium qui ad rem agendam adsunt meus aut vultus molestior aut vox inmoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, jactantior gestus fuisse videatur".

Atqui sunt quædam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positæ: sententiolisne flendum erit? Epiphonemata aut enthymemata exorabunt? Non quidquid meris adicietur adfectibus omnis eorum diluet viris, et miserationem securitate laxabit? Age, si de morte filii sui vel injuria, quæ morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis quæ continget ex sermone puro atque dilucido quæret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur? Quo fugerit interim dolor ille? Vbi lacrimæ substiterint? Vnde se in medium tam secura observatio artium miserit? Non ab exordio usque ad ultimam vocem continuus quidam gemitus et idem tristitiæ vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in audientis transfundere? Quem si usquam remiserit, in animum judicantium non reducet. Quod præcipue declamantibus (neque enim me pænitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adulescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati sed ut passi subimus:

LVI. cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum jus mortis a senatu quidam vel ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam pænitentiam petunt: in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut in ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet. Nam qui intermittere in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere. Nescio tamen an hujus de quo loquimur decoris custodia maxime circa eos contra quos dicimus examinanda sit. Nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur. Ideoque mihi illud Cassi Severi non mediocriter displicet: "di boni, vivo, et, quo me vivere juvet, Asprenatem reum video". Non enim justa ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate. Præter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quædam causæ desiderant. Quapropter et qui curationem bonorum patris postulabit doleat ejus valetudine, et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo sed etiam vere dicere appareat. Nec causanti pupillo sic tutor irascatur umquam ut non remaneant amoris vestigia et sacra quædam patris ejus memoria. Jam quo modo contra abdicantem patrem, querentem uxorem agi causam oporteret in libro, ut arbitror, septimo dixi. Quando etiam ipsos loqui, quando etiam advocati voce uti deceat quartus liber, in quo prohœmii præcepta sunt, continet.

Esse et in verbis quod deceat aut turpe sit nemini dubium est. Vnum jam igitur huic loco, quod est sane summæ difficultatis, adiciendum videtur, quibus modis ea quæ sunt natura parum speciosa, quæque non dicere si utrumlibet esset liberum maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus. Quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? Aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluenti Habiti, sed non semper illa via qua contra Sasiam Cicero usus est, non quia non ille optime, sed quia plurimum refert qua in re et quo modo lædat. Itaque illa, cum filii caput palam inpugnaret, fortiter fuit repellenda: duo tamen, quæ sola supererant, divine Cicero servavit, primum ne oblivisceretur reverentiæ quæ parentibus debetur, deinde ut repetitis altius causis diligentissime ostenderet quam id quod erat in matrem dicturus non oporteret modo fieri sed etiam necesse esset. Primaque hæc expositio fuit, quamquam ad præsentem quæstionem nihil pertinebat: adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret. Fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum sed ipsi in quam dicebatur.

Potest tamen aliquando mater et in re leviore aut minus infeste contra filium stare: tum lenior atque summissior decebit oratio. Nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus, et, si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis. Avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiam si non possumus conviciari, nolle videamur. Etiam, si quid obiciendum erit, officium est patroni ut id filio invito sed fide cogente facere credatur: ita poterit uterque laudari. Quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est: nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancupatio, litigatum scio. In aliis quoque propinquitatibus custodiendum est ut inviti et necessario et parce judicemur dixisse, magis autem aut minus ut cuique personæ debetur reverentia. Eadem pro libertis adversus patronos observantia. Et ut semel plura complectar, numquam decebit sic adversus tales agere personas quo modo contra nos agi ab hominibus condicionis ejusdem iniquo animo tulissemus. Præstatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostræ ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in lædendis eis aut etiam ambitiosos putet. Itaque Cicero, quamquam erat in Cottam gravissime dicturus neque aliter agi P. Oppi causa poterat, longa tamen præfatione excusavit officii sui necessitatem.

Aliquando etiam inferioribus præcipueque adulescentulis parcere aut videri decet. Vtitur hac moderatione Cicero pro Cælio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere sed pæne patrie monere videatur: nam et nobilis et juvenis et non iniusto dolore venerat ad accusandum. Sed in his quidem, in quibus vel judici vel etiam adsistentibus ratio nostræ moderationis probari debet, minor est labor: illic plus difficultatis ubi ipsos contra quos dicimus veremur offendere. LXIX. duæ simul hujus modi personæ Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Servique sulpici. Quam decenter tamen sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus ademit! Quid enim aliud esset quo se victum homo nobilis et juris antistes magis ferret? Vt vero rationem defensionis suæ reddidit, cum se studuisse petitioni sulpici contra honorem Murenæ, non idem debere accusationi contra caput diceret! Quam molli autem articulo tractavit Catonem! Cujus naturam summe admiratus non ipsius vitio sed Stoicæ sectæ quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat, ut inter eos non forensem contentionem sed studiosam disputationem crederes incidisse. Hæc est profecto ratio et certissimum præceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris (adjecta, si potuerit fieri, etiam causa cur id ita sit) vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel inpulsum ab aliis.

Hoc enim commune remedium est, si tota actione æqualiter appareat non honor modo ejus sed etiam caritas. Præterea causa sit nobis justa sit dicendi, neque id moderate tantum faciamus sed etiam necessario. Diversum ab hoc, sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut nobis invisorum quædam facta laudanda sunt: decet enim rem ipsam probare in qualicumque persona. Dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, verum et justa sic faciendi * non se de ingenii fama sed de fide esse sollicitum. Difficilior ei ratio in judicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cujus egerat causam. Verum id elegantissime cum eorum a quibus ad se perductus esset precibus, tum etiam adulescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa præsertim suspecta, si eum se esse qui temere nocentis reos susciperet fateretur. Apud judicem vero qui aut erit inimicus alioqui aut propter aliquod commodum a causa quam nos susceperimus aversus, ut persuadendi ardua est ratio, ita dicendi expeditissima: fiducia enim justitiæ ejus et nostræ causæ nihil nos timere simulabimus. Ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior ejus futura sit fides ac religio in pronuntiando quanto minus vel offensæ vel utilitati suæ indulserit.

Hoc et apud eos a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur: adicienda ratio vel necessitatis alicujus, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis. Tutissimum ergo pænitentiæ confessio et satisfactio culpæ, perducendusque omni modo judex ad iræ pudorem. Accidit etiam nonnumquam ut ea de causa de qua pronuntiavit cognoscat iterum. Tum illud quidem commune: apud alium nos judicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse: ceterum ex causa, ut quæque permittet, aut ignorata quædam aut defuisse testes aut, quod timidissime et si nihil aliud plane fuerit dicendum est, patronos non suffecisse succurret. Etiam si apud alios judices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus judiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare judicum pudorem: de qua re latius probationum loco dictum est. Potest evenire ut in aliis reprehendenda sint quæ ipsi fecerimus, ut obicit tubero Ligario quod in Africa fuerit et ambitus quidam damnati recuperandæ dignitatis gratia reos ejusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse juvenis accusat. Id quo modo decenter fieri possit equidem non invenio nisi aliquid reperitur quod intersit, persona ætas tempus causa locus animus.

LXXX. tubero juvenem se patri hæsisse, illum a senatu missum non ad bellum sed ad frumentum cœmendum ait, ut primum licuerit a partibus recessisse: Ligarium et perseverasse et non pro Cn. Pompeio, inter quem et Cæsarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro Juba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse. Ceterum vel facillimum est ibi alienam culpam incusare ubi fateris tuam: verum id jam indicis est, non actoris. Quod si nulla contingit excusatio, sola colorem habet pænitentia. Potest enim videri satis emendatus qui in odium eorum in quibus erraverat ipse conversus est. LXXXII. sunt enim casus quidam qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant, ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretricem in matrimonium, abdicat: scholastica materia, sed non quæ in foro non possit accidere. Hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant (nam et, si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset), vel quod humilior ipse fuerit (licet enim huic ducere), vel quod non habuerit patrem qui moneret: LXXXIII. quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitæ necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque sum liberis daret. Credibilis erit etiam propria quædam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit. Alia prætereo: neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnumquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti. Illic major æstus ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, præcipue in maribus, aut os profanatum. Non dico si loquatur ipse: nam quid aliud ei quam gemitus aut fletus et exsecratio vitæ conveniat, ut judex intellegat potius dolorem illum quam audiat? Sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc injuriæ genus verecundius est fateri passis quam ausis.

Mollienda est in plerisque aliquo colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac majoribus natos a re publica summoveri? Itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus sullæ cohærere statum civitatis adfirmat ut iis solutis stare ipsa non possit. Consecutus itaque est ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret. Illud etiam in jocis monui, quam turpis esset fortunæ insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret. Sed interim fides patrocinii cogit quædam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum. In quibus omnibus commune remedium est ut ea quæ lædunt non libenter tractare videaris, nec in omnia impetum facias sed in id quod expugnandum est, et reprehensa alia laude compenses: LXXXVIII. sic cupidos milites dicas: sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis majora sibi deberi præmia putent; Eosdem petulantes: sed hoc fieri quod bellis magis quam paci consuerint. Libertinis detrahenda est auctoritas: licet iis testimonium reddere industriæ per quam exierint de servitute.

Quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus Græcis testibus fidem doctrinam his concedit ac litteras, seque ejus gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostis insectatur: quorum nihil tunc cum diceretur parum aptum aut remotum a cura decoris fuit. XC. Verborum etiam moderatione detrahi solet si qua est rei invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi: plerumque velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum. XCI. Indecorum est super hæc omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit. Cujus rei observatio judicio magis quodam serviri sentiri quam præceptis tradi potest: quantum satis sit et quantum recipiant aures non habet certam mensuram et quasi pondus, quia ut in cibis his alia aliis magis complent. XCII. Adiciendum etiam breviter videtur quo fiat ut dicendi virtutes diversissimæ non solum suos amatores habeant sed ab eisdem sæpe laudentur. Nam Cicero quodam loco scribit id esse optimum quod non facile credideris consequi imitatione, non possis, alio vero non id egisse, ut ita diceret quo modo se quilibet posse confideret, sed quo modo nemo. XCIII. Quod potest pugnare inter se videri, verum utrumque, ac merito, laudatur: causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatæ orationis mire tenuis causas decet, majoribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. In utroque eminet Cicero: ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum qui intellegunt.

Memoriam quidam naturæ modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur: et totus de quo diximus adhuc inanis est labor nisi ceteræ partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur si quidquid audimus præterfluat, et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis præsentat: II. neque inmerito thesaurus hic eloquentiæ dicitur. Sed non firme tantum continere verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quæ scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quæ sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique eo quo dicta sunt ordine refutare sed oportunis locis ponere. Quin extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quæ dicturi sumus intuenda sunt: ita cum semper cogitatio ultra eat, id quod est longius quærit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit, quod illa quasi media quædam manus acceptum ab inventione tradit elocutionI. Non arbitror autem mihi in hoc inmorandum, quid sit quod memoriam faciat, quamquam plerique inprimi quædam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant. Neque ero tam credulus ut +quam abitu tardiorem firmioremque memoriam fieri et actem quoque ad animum pertire.+

Magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed in sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis: VI. eo magis quod illa quoque animalia quæ carere intellectu videntur meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur. Quid? Non hæc varietas mira est, excidere proxima, vetera inhærere? Hesternorum inmemores acta pueritiæ recordari? Quid quod quædam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? Nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? Nesciretur tamen quanta vis esset ejus, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen orandi extulisset. Non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem præstat, nec ea pauca contexit sed durat prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriæ fides deficit. Quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam juvarique ratione naturam, cum idem indocti facere illud indocti inexercitati non possimus. Quamquam invenio apud Platonem obstare memoriæ usum litterarum? Videlicet quoniam illa quæ scriptis reposuimus velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus.

Nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum quas intuetur non aversa; Unde accidit ut quæ per plures dies scribimus ediscenda sint, cogitatio se ipsa contineat. Artem autem memoriæ primus ostendisse dicitur Simonides, cujus vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniæ partem quod more poetis frequentissimo degressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat: quapropter partem ab iis petere quorum facta celebrasset jubebatur. Et persolverunt, ut traditum est: nam cum esset grande convivium in honorem ejusdem victoriæ atque adhibitus ei cenæ Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo juvenes equis advecti desiderare majorem in modum dicebantur. Et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit. Nam vix eo ultra limen egresso triclinium illud supra convivas corruit, atque ita confudit ut non ora modo oppressorum sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. Tum Simonides dicitur memor ordinis quo quisque discubuerat corpora suis reddidisse.

Est autem magna inter auctores dissensio Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopæ scriptum sit id carmen, et Pharsali fuerit hæc domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissæus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas Calimachus, quem secutus Cicero hanc famam latius fudit. Scopam nobilem Thessalum perisse in eo convivio constat, adicitur sororis ejus filius, putant et ortos plerosque ab alio Scopa qui major ætate fuerit. Quamquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque omnino hujus rei meminit umquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria. Ex hoc Simonidis facto notatum videtur juvari memoriam signatis animo sedibus, idque credet suo quisque experimento. Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum sed etiam quæ in iis fecerimus reminiscimur, personæque subeunt, nonnumquam tacitæ quoque cogitationes in mentem revertuntur. Nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento.

Loca discunt quam maxime spatiosa, multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus. In ea quidquid notabile est animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partis ejus omnis cogitatio possit percurrere. Et primus hic labor est, non hærere in occursu: plus enim quam firma debet esse memoria quæ aliam memoriam adiuvet. XIX. tum quæ scripserunt vel cogitatione complectuntur et aliquo signo quo moneantur notant, quod esse vel ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo: nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur. Sit autem signum navigationis ut ancora, militiæ ut aliquid ex armis. Hæc ita digerunt: primum sensum bello cum vestibulo quasi adsignant, secundum (puta) atrio, tum inpluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exhedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt. Hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca hæc recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur. Ita, quamlibet multa sint quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, nec onerant conjungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore. Quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri spieri potest. Etiam fingere sibi has imagines licet. Opus est ergo locis quæ vel finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quæ utique fingenda sunt. Imagines voco quibus ea quæ ediscenda sunt notamus, ut, quo modo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris utamur.

Illud quoque ad verbum ponere optimum fuerit: "locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis intervallis: imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quæ occurrere celeriterque percutere animum possint." Quo magis miror quo modo Metrodorus in XII signis per quæ sol meat trecenos et sexagenos invenerit locos. Vanitas nimirum fuit atque jactatio circa memoriam suam potius arte quam natura gloriantis. Equidem hæc ad quædam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint. Namque in iis quæ didicerunt locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in vestibulo et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt ubi posuerunt. Et forsitan hoc sunt adiuti qui auctione dimissa quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt, quod præstitisse Q. Hortensium dicunt. Minus idem proderit in ediscendis quæ orationis perpetuæ erunt: nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit; Et horum tamen utcumque commonet locus, sicut sermonis alicujus habiti: verborum contextus eadem arte quo modo comprehendetur? Mitto quod quædam nullis simulacris significari possunt, ut certe conjunctiones. Habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quæ verba quot sunt in quinque contra Verrem secundæ actionis libris explicentur, ne meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriæ cura?

Nam quo modo poterunt copulata fluere si propter singula verba ad singulas formas respiciendum erit? Qua re et Charmadas et Scepsius de quo modo dixi Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua: nos simpliciora tradamus. Si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere (laborat enim maxime onere); Sed hæ partes non sint perexiguæ, alioqui rursus multæ erunt et eam distringent atque concident. Nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus ut ipse quoque dividi debeat. Dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partis deinceps ipsas repetitus ordo conjungat. Non est inutile iis quæ difficilius hæreant aliquas adponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam: XXIX. nemo enim fere tam infelix ut quod cuique loco signum destinaverit nesciat. At si erit tardus ad hoc, eo quoque adhuc remedio utatur, ut ipsæ notæ (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur ad eos qui excidunt sensus, ancora, ut supra proposui, si de nave dicendum est, spiculum si de prœlio. Multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia, ut cum tralatus anulus vel alligatus commoneat nos cur id fecerimus. Hæc magis adhuc adstringunt qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum qui idem vocetur.

Quod est facilius in Apris et in Vrsis et Nasone aut Crispo, ut id memoriæ adfigatur unde sunt nomina. Origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. Sed hoc miseri. Illud neminem non juvabit, isdem quibus scripserit ceris ediscere. Sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. Jam vero si litura aut adjectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quædam quæ intuentes deerrare non possumus. Ista ratio, ut est illi de qua primum locutus sum arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior. Ediscere tacite (nam id quoque est quæsitum) erat optimum si non subirent velut otiosum animum plerumque aliæ cogitationes, propter quas excitandus est voce, ut duplici motu juvetur memoria dicendi et audiendi. Sed hæc vox sit modica et magis murmur. Qui autem legente alio ediscit in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus, in parte juvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. Nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quæ magis et quæ minus hærent æqualiter transit.

In experiendo teneasne et major intentio est et nihil supervacui temporis perit quo etiam quæ tenemus repeti solent: ita sola quæ exciderunt retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quamquam solent hoc ipso maxime hærere, quod exciderunt. Illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus aliis liberum. Verum et in iis quæ scripsimus complectendis multum valent et in iis quæ cogitamus continendis prope solæ, excepta quæ potentissima est et exercitatione, divisio et compositio. Nam qui recte diviserit, numquam poterit in rerum ordine errare: XXXVII. certa sunt enim non solum in digerendis quæstionibus sed etiam in exsequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et deinceps, cohæretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit. An vero Scævola in lusu duodecim scriptorum, cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum quocum luserat, isque ita factum esse confessus est: minus idem ordo valebit in oratione, præsertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus?

Etiam quæ bene composita erunt memoriam serie sua ducent: nam sicut facilius versus ediscimus quam prorsam orationem, ita prorsæ vincta quam dissoluta. Sic contigit ut etiam quæ ex tempore videbantur effusa ad verbum repetita reddantur. Quod meæ quoque memoriæ mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum qui hunc honorem mererentur iterare declamationis partem cœgisset. Nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt. Si quis tamen unam maximamque a me artem memoriæ quærat, exercitatio est et labor: multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est: nihil æque vel augetur cura vel neglegentia intercidit. Quare et pueri statim, ut præcepi, quam plurima ediscant, et quæcumque ætas operam juvandæ studio memoriæ dabit devoret initio tædium illud et scripta et lecta sæpius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum hoc fieri potest levius si pauca primum et quæ odium non adferant cœperimus ediscere, tum cotidie adicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt juris consultorum.

Difficiliora enim debent esse quæ exercent quo sit levius ipsum illud in quod exercent, ut athletæ ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est. Non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam. Mirum dictu est, nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cujus sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quæ firmissima ejus pars est, recordatio; Quæ statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam idem illud tempus quod esse in causa solet oblivionis. Etiam illa prævelox fere cito effluit, et, velut præsenti officio functa nihil in posterum debeat, tamquam dimissa discedit. Nec est mirum magis hærere animo quæ diutius adfixa sint. Ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit: de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari. Nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat (alioqui etiam scribere sit supervacuum): idque præcipue a pueris optinendum atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere. Ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem neglegentiæ facit; Nec quisquam se parum tenere judicat quod ne sibi excidat non timet.

Inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio: et qui dicit ediscenti similis etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit, vel hoc ipso quod scripsisse se confitetur. Memoria autem facit etiam prompti ingeni famam, ut illa quæ dicimus non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur, quod et oratori et ipsi causæ plurimum confert: XLVII. nam et magis miratur et minus timet judex quæ non putat adversus se præparata. Idque in actionibus inter præcipua servandum est, ut quædam etiam quæ optime vinximus velut soluta enuntiemus, et cogitantibus nonnumquam et dubitantibus similes quærere videamur quæ attulimus. Ergo quid sit optimum neminem fugit. Si vero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se verba alligare, cum oblivio unius eorum cujuslibet aut deformem hæsitationem aut etiam silentium indicat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere. Nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud dum id quod scripserat quærit. Sed ne hoc quidem infirmæ memoriæ remedium est nisi in iis qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. Quod si cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem, ac si quid in litteris valet ad scribendum potius suadebo convertere: sed hæc rara infelicitas erit.

Ceterum quantum natura studioque valeat memoria vel Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat, vel Mithridates, cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse, vel Crassus ille dives, qui cum Asiæ præesset quinque Græci sermonis differentias sic tenuit ut qua quisque apud eum lingua postulasset eadem jus sibi redditum ferret, vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina: LI. quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes. Dicebantur etiam nunc esse qui facerent, sed mihi numquam ut ipse interessem contigit: habenda tamen fides est vel in hoc, ut qui crediderit et speret. Pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere. Namque actionem Cicero alias "quasi sermonem", alias "eloquentiam quandam corporis" dicit. Idem tamen duas ejus partis facit, quæ sunt eædem pronuntiationis, vocem atque motum: quapropter utraque appellatione indifferenter uti licet. Habet autem res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem: neque enim tam refert qualia sint quæ intra nosmet ipsos composuimus quam quo modo efferantur: nam ita quisque ut audit movetur. Quare neque probatio ulla, quæ modo venit ab oratore, tam firma est ut non perdat vires suas nisi adiuvatur adseveratione dicentis: adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.

Nam cum hæc omnia fecerimus, felices tamen si nostrum illum ignem judex conceperit, nedum eum supini securique moveamus ac non et ipse nostra oscitatione solvatur. Documento sunt vel scænici actores, qui et optimis poetarum tantum adiciunt gratiæ ut nos infinite magis eadem illa audita quam lecta delectent, et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut quibus nullus est in bibliothecis locus sit etiam frequens in theatris. Quod si in rebus quas fictas esse scimus et inanes tantum pronuntiatio potest ut iram lacrimas sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est ubi et credimus? Equidem vel mediocrem orationem commendatam viribus actionis adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam: VI. si quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum interrogatus, pronuntiationi palmam dedit, eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo quæri desineret, ut eam videri posset non præcipuam sed solam judicasse (ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit ut admirantibus ejus orationem Rhodiis non inmerito Æschines dixisse videatur: VII. "quid si ipsum audissetis?") Et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat. Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium. Cujus rei fides est, quod ejus scripta tantum infra famam sunt, qua diu princeps orator, aliquando æmulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente quod legentes non invenimus.

Et hercule cum valeant multum verba per se et vox propriam vim adiciat rebus et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri cum omnia coierunt necesse est. X. sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus cujusque animi tulit actionem judicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem et quidquid studio paratur ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant. Verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus ut sint oratores satis putant nasci: nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum nisi ubi natura cura juvetur. In hoc igitur non contumaciter consentio, primas partis esse naturæ. Nam certe bene pronuntiare non poterit cui aut in scriptis memoria aut in iis quæ subito dicenda erunt facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. Corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas ut nulla arte vincatur. Sed ne vox quidem nisi libera vitiis actionem habere optimam potest. Bona enim firmaque ut volumus uti licet: mala vel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas fauces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos de eo nunc loquamur cui non frustra præcipitur.

XIV. cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partis, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur. In ea prima observatio est qualem habeas, secunda quo modo utaris. Natura vocis spectatur quantitate et qualitate. Quantitas simplicior: XV. in summam enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediæ sunt species et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis varia. Nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et levis et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et optusa. Spiritus etiam longior breviorque. Nec causas cur quidque eorum accidat persequi proposito operi necessarium est - eorumne sit differentia in quibus aura illa concipitur, an eorum per quæ velut organa meat: an ipsi propria natura, an prout movetur: lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus adiuvet. Nam opus est omnibus, sicut non oris modo suavitate sed narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur, dulcis esse tamen non exprobrans sonus. Vtendi voce multiplex ratio. Nam præter illam differentiam quæ est tripertita, acutæ gravis flexæ, tum intentis tum remissis, tum elatis tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus. Sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas quæ nominari possint continet species, propria cuique est, et non hæc minus auribus quam oculis illa dinoscitur.

Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, et neglegentia vel inscitia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus quæ phonascis convenit, tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et ægrorum exilitatem vox nostra tenuetur, quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, præstat: XX. præterea ut sint fauces integræ, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. Nam ut tibiæ eodem spiritu accepto alium clusis alium apertis foraminibus, alium non satis purgatæ alium quassæ sonum reddunt, item fauces tumentes strangulant vocem, optusæ obscurant, rasæ exasperant, convulsæ fractis sunt organis similes. Finditur etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquæ, quarum impetus etiam si ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat. Vmor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad præsens modo tempus sed etiam in futurum adficit. Sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescunt, ita curæ non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis occupato, nec præparare ab imis sonis vocem ad summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus judiciis sæpe dicendum sit.

Ne ciborum quidem est eadem observatio: non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi omnes etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandæ noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum. Quare vocem deliciis non molliamus, nec inbuatur ea consuetudine quam desideratura sit, sed exercitatio ejus talis sit qualis usus, nec silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur. Ediscere autem quo exercearis erit optimum (nam ex tempore dicentis avocat a cura vocis ille qui ex rebus ipsis concipitur adfectus), et ediscere quam maxime varia, quæ et clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia paremur. Hoc satis est. Alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut adsueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quærant unctores suos nudumque sudorem.

Illa quidem in hoc opere præcipi quis ferat, vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates? Ita, si dicendum in sole aut ventoso umido calido die fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem aut saturum aut ebrium aut ejecto modo vomitu, quæ cavenda quidam monent, declamare neminem qui sit mentis compos puto. Illud non sine causa est ab omnibus præceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adulescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est major alias), sed propter umorem potius: nam hoc ætas illa turgescit. Itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut germinant eoque sunt tenera et injuriæ obnoxia. Sed, ut ad propositum redeam, jam confirmatæ constitutæque voci genus exercitationis optimum duco quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. Namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur. Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata dilucida ornata apta esse debet, ita hæc quoque. Emendata erit, id est vitio carebit, si fuerit os facile explanatum jucundum urbanum, id est in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.

Non enim sine causa dicitur "barbarum Græcumve": nam sonis homines ut æra tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud quod Ennius probat cum dicit "suaviloquenti ore" Cethegum fuisse, non quod Cicero in iis reprehendit quos ait latrare, non agere. Sunt enim multa vitia, de quibus dixi cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, oportunius ratus in ea ætate facere illorum mentionem in qua emendari possunt. Itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est nullum eorum de quibus modo retuli patietur incommodum, deinde non subsurda rudis inmanis dura rigida rava præpinguis, aut tenuis inanis acerba pusilla mollis effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis. Dilucida vero erit pronuntiatio primum si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus dum priorum sono indulgent. Vt est autem necessaria verborum explanatio, ita omnis inputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum: XXXIV. nam et vocales frequentissime cœunt et consonantium quædam insequente vocali dissimulantur. Vtriusque exemplum posuimus: "multum ille et terris". Vitatur etiam duriorum inter se congressus, unde "pellexit" et "collegit" et quæ alio loco dicta sunt. Ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est ut sit oratio distincta, id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat. Observandum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Græci hypodiastolen vel hypostigmen vocant, quo deponendus.

Suspenditur "arma virumque cano", quia illud "virum" ad sequentia pertinet, ut sit "virum Troiæ qui primus ab oris", et hic iterum. Nam etiam si aliud est unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem verbo continetur "venit". Tertio "Italiam", quia interiectio est "fato profugus" et continuum sermonem, qui faciebat "Italiam Lavinaque", dividit. Ob eandemque causam quarto "profugus", deinde "Lavinaque venit litora", ubi jam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius, alias longius dabimus: interest enim sermonem finiant an sensum. Itaque illam distinctionem "litora" protinus altero spiritus initio insequar; Cum illuc venero: "atque altæ mœnia Romæ", deponam et morabor et novum rursus exordium faciam. XXXIX. sunt aliquando et sine respiratione quædam moræ etiam in perihodis. Vt enim illa "in cœtu vero populi Romani negotium publicum gerens magister equitum" et cetera multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii) sed unam circumductionem: ita paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus. Et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu moræ necesse est, quo loco quasi surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio. Virtus autem distinguendi fortasse sit parva, sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest.

Ornata est pronuntiatio cui suffragatur vox facilis magna beata flexibilis firma dulcis durabilis clara pura, secans aĆ«ra et auribus sedens (est enim quædam ad auditum accommodata non magnitudine sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa, cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus. Neque gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus convenit: nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille prætenuis et inmodicæ claritatis cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest. Nam vox, ut nervi, quo remissior hoc gravior et plenior, quo tensior hoc tenuis et acuta magis est. Sic ima vim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi. Nam prima est observatio recte pronuntiandi æqualitas, ne sermo subsultet inparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia acutis, elata summissis, et inæqualitate horum omnium sicut pedum claudicet. Secunda varietas: quod solum est pronuntiatio.

Ac ne quis pugnare inter se putet æqualitatem et varietatem, cum illi virtuti contrarium vitium sit inæqualitas, huic quæ dicitur monoeideia, quasi quidam unus aspectus. Ars porro variandi cum gratiam præbet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi ambulandi sedendi jacendi vices sunt nihilque eorum pati unum diu possumus. Illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rationem rerum de quibus dicimus animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet. Vitemus igitur illam quæ Græce monotonia vocatur, una quædam spiritus ac soni intentio, non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio, sed ut in isdem partibus isdemque adfectibus sint tamen quædam non ita magnæ vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit: XLVI. ut qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent. Proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium: nonne ad singulas pæne distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est? "Etsi vereor, judices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere":

XLVIII. etiam si est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius dum dicit "pro fortissimo viro" quam cum "etsi vereor" et "turpe sit" et "timere". Jam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quæ secuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: "minimeque deceat, cum Titus Annius ipse magis de rei publicæ salute quam de sua perturbetur." Deinde quasi obiurgatio sui est: "me ad ejus causam parem animi magnitudinem adferre non posse." L. tum invidiosiora: "tamen hæc novi judicii nova forma terret oculos." Illa vero jam pæne apertis, ut aiunt, tibiis: "qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem judiciorum requirunt." Nam sequens latum etiam atque fusum est: "non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat." Quod notavi ut appareret non solum in membris causæ sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi varietatem, sine qua nihil neque majus neque minus est. Vox autem ultra vires urgenda non est: nam et suffocata sæpe et majore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit cui Græci nomen a gallorum inmaturo cantu dederunt. Nec volubilitate nimia confundenda quæ dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnumquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. Cui contrarium est vitium nimiæ tarditatis: nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos, et, in quo est aliquid, temporibus præfinitis aquam perdit. Promptum sit os, non præceps, moderatum, non lentum.

Spiritus quoque nec crebro receptus concidat sententiam nec eo usque trahatur donec deficiat. Nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non oportunus, ut qui fiat non ubi volumus sed ubi necesse est. Quare longiorem dicturis perihodon colligendus est spiritus, ita tamen ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit: reliquis partibus optime inter juncturas sermonis revocabitur. Exercendus autem est ut sit quam longissimus: quod Demosthenes ut efficeret scandens in adversum continuabat quam posset plurimos versus. Idem quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat. Est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmæ intentionis ideoque tremulus, ut corpora quæ aspectu integra nervis parum sustinentur. Id brasmon Græci vocant. Sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt sed resorbent. Sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur jumenta onere et jugo laborantia: LVI. quod adfectant quoque, tamquam inventionis copia urgeantur majorque vis eloquentiæ ingruat quam quæ emitti faucibus possit. Est aliis concursus oris et cum verbis suis conluctatio. Jam tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris umore proximos spargere et majorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiam si non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt potissimum huic loco subiciantur.

Sed quodcumque ex his vitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod inutilius sit an fœdius nescio. Quid enim minus oratori convenit quam modulatio scænica et nonnumquam ebriorum aut comisantium licentiæ similis? Quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, cum dolendum irascendum indignandum commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est judex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem ludorum talarium licentia solvere? Nam Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras pæne cantare in epilogis dixit: nos etiam cantandi severiorem paulo modum excessimus. Quisquamne, non dico de homicidio sacrilegio parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino recipiendum est, nihil causæ est cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo mehercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus. Facimus tamen hoc libenter: nam nec cuiquam sunt iniucunda quæ cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. Et sunt quidam qui secundum alia vitæ vitia etiam hac ubique audiendi quod aures mulceat voluptate ducantur. Quid ergo? Non et Cicero dicit esse aliquem in oratione "cantum obscuriorem" et hoc quodam naturali initio venit? Ostendam non multo post ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem, sed, quod plerique intellegere nolunt, obscurior.

Jam enim tempus est dicendi quæ sit apta pronuntiatio: quæ certe ea est quæ iis de quibus dicimus accommodatur. Quod quidem maxima ex parte præstant ipsi motus animorum, sonatque vox ut feritur: sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium irascentium indignantium, sed carent arte ideoque sunt disciplina et ratione formandi. Contra qui effinguntur imitatione, artem habent; Sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tamquam veris moveri. Sic velut media vox, quem habitum a nostris acceperit, hunc judicum animis dabit: est enim mentis index ac totidem quot illa mutationes habet. Itaque lætis in rebus plena et simplex et ipsa quodam modo hilaris fluit; At in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. Atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra: neque enim potest esse longus spiritus cum immoderate effunditur. Paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; At in blandiendo fatendo satisfaciendo rogando lenis et summissa. LXIV. suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis: in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto quasi obscurior; At in egressionibus fusa et securæ claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.

Attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit, pro utriusque rei modo altius vel inferius. Quid autem quisque in dicendo postulet locus paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. Is quantum habeat in oratore momenti satis vel ex eo patet, quod pleraque etiam citra verba significat. Quippe non manus solum sed nutus etiam declarant nostram voluntatem, et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intellegitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum, et animalium quoque sermone carentium ira, lætitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprenditur. Nec mirum si ista, quæ tamen in aliquo posita sunt motu, tantum in animis valent, cum pictura, tacens opus et habitus semper ejusdem, sic in intimos penetret adfectus ut ipsam vim dicendi nonnumquam superare videatur. Contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua renuentes, non auctoritas modo verbis sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque motu venit. Ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere actionem solebat: adeo, quamvis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit quod efficeret.

Præcipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est, cum ad illum de quo dixi decorem, tum etiam ad significationem. Decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam: nam et deiecto humilitas et supino adrogantia et in latus inclinato languor et præduro ac rigente barbaria quædam mentis ostenditur. Tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur: LXX. aspectus enim semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quæ aut damnare aut concedere aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu repellere: "di talem avertite pestem": "haud equidem tali me dignor honore." Significat vero plurimis modis. Nam præter adnuendi renuendi confirmandique motus sunt et verecundiæ et dubitationis et admirationis et indignationis noti et communes omnibus. Solo tamen eo facere gestum scænici quoque doctores vitiosum putaverunt. Etiam frequens ejus nutus non caret vitio: adeo jactare id et comas excutientem rotare fanaticum est. Dominatur autem maxime vultus. Hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus: hoc pendent homines, hunc intuentur, hic spectatur etiam antequam dicimus: hoc quosdam amamus hoc odimus, hoc plurima intellegimus, hic est sæpe pro omnibus verbis.

Itaque in iis quæ ad scænam componuntur fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Ærope in tragœdia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules. In comœdiis vero præter aliam observationem, qua servi lenones parasiti rustici milites meretriculæ ancillæ, senes austeri ac mites, juvenes severi ac luxuriosi, matronæ puellæ inter se discernuntur, pater ille, cujus præcipuæ partes sunt, quia interim concitatus interim lenis est, altero erecto altero composito est supercilio, atque id ostendere maxime latus actoribus moris est quod cum iis quas agunt partibus congruat. Sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus emanat, ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiæ quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quæ aut erumpunt dolore aut lætitia manant. Motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt: quæ ut actus poposcerit fingentur. Rigidi vero et extenti aut languidi et torpentes aut stupentes aut lascivi et mobiles et natantes et quadam voluptate suffusi aut limi et, ut sic dicam, venerii aut poscentes aliquid pollicentesve numquam esse debebunt. Nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?

Et ad hæc omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium. Multum et superciliis agitur; Nam et oculos formant aliquatenus et fronti imperant: his contrahitur attollitur remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille qui mentis habitu movetur, et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem: cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit: temperatus medium quoddam serenum efficit. Vitium in superciliis si aut inmota sunt omnino aut nimium mobilia aut inæqualitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur: ira enim contractis, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut adlevantur. Naribus labrisque non fere quicquam decenter ostendimus, tametsi derisus contemptus fastidium significari solet. Nam et "corrugare nares", ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et inpulso subito spiritu excutere et diducere sæpius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprendatur.

Labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac pæne ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte dimittunt. Lambere quoque ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus eorum esse debeat motus: ore enim magis quam labris loquendum est. Cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. Collum diversa quidem sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor tenuaturque vox ac fatigatur, adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit. Vmerorum raro decens adlevatio atque contractio est: breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit cum se in habitum adulationis admirationis metus fingunt. Bracchii moderata proiectio, remissis umeris atque explicantibus se in proferenda manu digitis, continuos et decurrentis locos maxime decet. At cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud "saxa atque solitudines voci respondent", exspatiatur in latus et ipsa quodam modo se cum gestu fundit oratio.

Manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix dici potest quot motus habeant, cum pæne ipsam verborum copiam persequantur. Nam ceteræ partes loquentem adiuvant, hæ, prope est ut dicam, ipsæ locuntur. An non his poscimus pollicemur, vocamus dimittimus, minamur supplicamus, abominamur timemus, interrogamus negamus, gaudium tristitiam dubitationem confessionem pænitentiam modum copiam numerum tempus ostendimus? LXXXVII. non eædem concitant inhibent supplicant probant admirantur verecundantur? Non in demonstrandis locis atque personis adverbiorum atque pronominum optinent vicem? - ut in tanta per omnis gentes nationesque linguæ diversitate hic mihi omnium hominum communis sermo videatur. Et hi quidem de quibus sum locutus cum ipsis vocibus naturaliter exeunt gestus: alii sunt qui res imitatione significant, ut si ægrum temptantis venas medici similitudine aut citharœdum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas, quod est genus quam longissime in actione fugiendum. Abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus magis quam ad verba accommodatus, quod etiam histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit. Ergo ut ad se manum referre cum de se ipso loquatur et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet ostendere.

XC. Neque id in manibus solum sed in omni gestu ac voce servandum est. Non enim aut in illa perihodo "stetit soleatus prætor populi Romani" inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est, aut in illa "cædebatur in medio foro Messanæ" motus laterum qualis esse ad verbera solet torquendus aut vox qualis dolori exprimitur eruenda, cum mihi comœdi quoque pessime facere videantur quod, etiam si juvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriæ prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminata voce pronuntiant; XCI. adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio quorum ars omnis constat imitatione. XCII. Est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, simul capite atque umeris sensim ad id quo manus feratur obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans: longius enim partibus iis et liberius exseritur. XCIII. Vitiose vero idem sinistrum quasi umerum petens in latus agi solet, quamquam adhuc pejus aliqui transversum bracchium proferunt et cubito pronuntiant. Duo quoque medii sub pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non commodatus. XCIV. At cum tres contracti pollice premuntur, tum digitus ille quo usum optime Crassum Cicero dicit explicari solet. Is in exprobrando et indicando (unde ei nomen est) valet, et adlevata ac spectante umerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram et quasi pronus urget, et aliquando pro numero est. XCV. Idem summo articulo utrimque leviter adprenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est. Acrius tamen argumentari videntur qui medium articulum potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis quanto priores descenderunt.

XCVI. Est et ille verecundæ orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum cœuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur. XCVII. Hoc modo cœpisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum cum diceret: "si, judices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum." Eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodam modo sermonem ipsum proferre videatur. XCVIII. Binos interim digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis qui supra sunt. XCIX. Interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos jungitur, interim quartus oblique reponitur, interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis quæ dicimus manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur. C. sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis intervallis et subadsentientibus umeris movetur, maxime apta parce et quasi timide loquentibus. Est admirationi conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur. CI. Nec uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen vertentes manum, utcumque composita est. Pollici proximus digitus medium qua dexter est unguem pollicis summo suo jungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et distinguentibus decorus. CII. cui non dissimilis, sed complicitis tribus digitis, quo nunc Græci plurimum utuntur, etiam utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu corrotundant velut cæsim. Manus lentior promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat. Est et ille urgentis orationem gestus, vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno celerique motu et explicat manum.

CIII. Est et illa cava et rara et supra umeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; A peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scænica est. Digitos cum summi coierunt ad os referre cur quibusdam displicuerit nescio: nam id et leniter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes facimus. CIV. Quin compressam etiam manum in pænitentia vel ira pectori admovemus, ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet: "Quid nunc agam? Quid facias?" Averso pollice demonstrare aliquid receptum magis puto quam oratori decorum. CV. Sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille qui in se redit orbis, vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos et dextra lævaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt. In posteriora gestus non derigitur: interim tamen velut reici solet. CVI. Optime autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere, non ut ferire videatur: quamquam et in fine interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnumquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus. Hic veteres artifices illud recte adjecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et deponeretur: alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est utrumque deforme. CVII. In illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt, quod neque observatur nec fieri potest; Sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse voluerunt - neque inmerito - ne aut diu otiosa esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continuo motu concideret. CVIII. Aliud est quod et fit frequentius et magis fallit. Sunt quædam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus "novum crimen", alter "C. Cæsar", tertius "et ante hanc diem", quartus "non auditum", deinde "propinquus meus" et "ad te" et "Q. tubero" et "detulit".

CIX. Vnde id quoque fluit vitium, ut juvenes cum scribunt, gestu præmodulati cogitationem, sic componant quo modo casura manus est. Inde et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum frequenter desinat. CX. Melius illud, cum sint in sermone omni brevia quædam membra ad quæ, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad hæc gestum disponere. Vt puta: "novum crimen C. Cæsar" habet per se finem quendam suum, quia sequitur conjunctio: deinde "et ante hanc diem non auditum" satis circumscriptum est: ad hæc commodanda manus est. Idque dum erit prima et composita actio: CXI. at ubi eam calor concitaverit, etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. Aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio: illa transcurrimus congerimus abundamus festinamus, hac instamus inculcamus infigimus. Plus autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius citatior, Æsopus gravior fuit quod ille comœdias, hic tragœdias egit. CXII. Eadem motus quoque observatio est. Itaque in fabulis juvenum senum militum matronarum gravior ingressus est, servi ancillulæ parasiti piscatores citatius moventur. Tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant: adeo a capite eam petere aut ad imum ventrem deducere vitiosum habetur. CXIII. In sinistrum intra umerum promovetur, ultra non decet. Sed cum aversantes in lævam partem velut propellemus manum, sinister umerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat. CXIV. Manus sinistra numquam sola gestum recte facit: dextræ se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversis in sinistrum palmis abominamur sive obicimus adversas Sive in latus utramque distendimus sive satisfacientes aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus) summittimus sive adorantes attollimus sive aliqua demonstratione aut invocatione protendimus:

CXV. "vos Albani tumuli atque luci", aut Gracchanum illud: "Quo me miser conferam? CXVI. In Capitolium? Ad fratris sanguinem? An domum?" Plus enim adfectus in his junctæ exhibent manus, in rebus parvis mitibus tristibus breves, magnis lætis atrocibus exsertiores. CXVII. Vitia quoque earum subicienda sunt, quæ quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent. Nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis aut numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quæ sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi. CXVIII. At ut bracchio exserto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius in quantum patet longitudo protendat, aut ad tectum erigat, aut repetito ultra lævum umerum gestu ita in tergum flagellet ut consistere post eum parum tutum sit aut sinistrum ducat orbem, aut temere sparsa manu in proximos offendat, aut cubitum utrumque in diversum latus ventilet, sæpe scio evenire. CXIX. Solet esse et pigra et trepida et secanti similis +interim etiam uncis digitis aut a capite deiciatur aut eadem manu supinata in superiora jactetur+. Fit et ille gestus, qui, inclinato in umerum dextrum capite, bracchio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit: qui quidem maxime placet iis qui se dicere sublata manu jactant. CXX. Adicias licet eos qui sententias vibrantis digitis jaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit in unguis eriguntur, sed vitiosum id faciunt aut digito quantum plurimum possunt erecto aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita. CXXI. His accedunt vitia non naturæ sed trepidationis: cum ore concurrente rixari; Si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit insonare; In adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere subito et laudem silentio poscere. Quæ omnia persequi prope infinitum est: sua enim cuique sunt vitia.

CXXII. Pectus ac venter ne proiciantur observandum: pandant enim posteriora et est odiosa omnis supinitas. Latera cum gestu consentiant: facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. Ita enim dicit in Oratore: "nullæ argutiæ digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione." CXXIII. Femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem. Idque in Calidio Cicero desiderat: "non frons" inquit "percussa, non femur." Quamquam, si licet, de fronte dissentio: nam etiam complodere manus scænicum est et pectus cædere. CXXIV. Illud quoque raro decebit, cava manu summis digitis pectus adpetere si quando nosmet ipsos adloquemur cohortantes obiurgantes miserantes: quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit. In pedibus observantur status et incessus. Prolato dextro stare et eandem manum ac pedem proferre deforme est. CXXV. In dextrum incumbere interim datur, sed æquo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est. Male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut summis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando deforme est et accedente motu prope obscenum. Procursio oportuna brevis moderata rara conveniet: CXXVI. jam et ambulatio quædam propter inmodicas laudationum moras, quamquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat. Discursare vero et, quod Domitius Afer de sura Manlio dixit, "satagere" ineptissimum: urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo antisophiste quot milia passum declamasset. CXXVII. Præcipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a judicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. Id fieri judiciis privatis non potest, verum et breviora sunt spatia nec aversi diu sumus. Interim tamen recedere sensim datur.

CXXVIII. Quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum. Pedis supplosio ut loco est oportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est hominis et desinit judicem in se convertere. Est et illa indecora in dextrum ac lævum latus vacillatio alternis pedibus insistentium. Longissime fugienda mollis actio, qualem in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam genus Titius sit appellatum. CXXIX. Reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque partem nutatio, quam in curione patre inrisit et Julius, quærens quis in luntre loqueretur, et Sicinius: nam cum adsidente collega, qui erat propter valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, multum se Curio ex more jactasset, "numquam", inquit, "Octavi, collegæ tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscæ comedissent". CXXX. Jactantur et umeri, quod vitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta umero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id excidisset, offensatione illa commoneretur. Ambulantem loqui ita demum oportet si in causis publicis, in quibus multi sunt judices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus. CXXXI. Illud non ferendum, quod quidam reiecta in umerum toga, cum dextra sinum usque lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam lævam restringere prolata longius dextra sit odiosum. Vnde moneor ut ne id quidem transeam, ineptissime fieri cum inter moras laudationum aut in aurem alicujus locuntur aut cum sodalibus jocantur aut nonnumquam ad librarios suos ita respiciunt ut sportulam dictare videantur. CXXXII. Inclinari ad judicem cum doceas, utique si id de quo loquaris sit obscurius, decet. Incumbere advocato adversis subselliis sedenti jam contumeliosum. Reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane justa fatigatio est, delicatum: sicut palam moneri excidentis aut legere:

CXXXIII. namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et judex parum sibi præstari reverentiæ credit. Transire in diversa subsellia parum verecundum est: nam et Cassius Severus urbane adversus hoc facientem lineas poposcit, et si aliquando concitate itur, numquam non frigide reditur. CXXXIV. Multum ex iis quæ præcepimus mutari necesse est ab iis qui dicunt apud tribunalia: nam et vultus erectior, ut eum apud quem dicitur spectet, et gestus ut ad eundem tendens elatior sit necesse est, et alia quæ occurrere etiam me tacente omnibus possunt. Itemque ab iis qui sedentes agent: nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et idem impetus actionis esse non possunt, et quædam vitia fiunt necessaria. CXXXV. Nam et dexter pes a læva judicis sedenti proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum eant, ut ad judicem spectent. Equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum video adsurgentis et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantis, quod an deceat ipsi viderint: cum id faciunt, non sedentes agunt. CXXXVI. Bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. Nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri. CXXXVII. cultus non est proprius oratoris aliquis, sed magis in oratore conspicitur. Quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et virilis: nam et toga et calceus et capillus tam nimia cura quam neglegentia sunt reprendenda. Est aliquid in amictu quod ipsum aliquatenus temporum condicione mutatum est: nam veteribus nulli sinus, perquam breves post illos fuerunt. CXXXVIII. Itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos alio quorum bracchium, sicut Græcorum, veste continebatur: sed nos de præsentibus loquimur. Cui lati clavi jus non erit, ita cingatur ut tunicæ prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant: nam infra mulierum est, supra centurionum.

CXXXIX. Vt purpuræ recte descendant levis cura est, notatur interim neglegentia. Latum habentium clavum modus est ut sit paulum cinctis summissior. Ipsam togam rutundam esse et apte cæsam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. Pars ejus prior mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura. CXL. Sinus decentissimus si aliquo supra imam tunicam fuerit, numquam certe sit inferior. Ille qui sub umero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus nec strangulet nec fluat. Pars togæ quæ postea imponitur sit inferior: nam ita et sedet melius et continetur. Subducenda etiam pars aliqua tunicæ, ne ad lacertum in actu redeat: tum sinus iniciendus umero, cujus extremam oram reiecisse non dedecet. CXLI. Operiri autem umerum cum toto jugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem quæ est in latitudine pectoris perdet. Sinistrum bracchium eo usque adlevandum est ut quasi normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex æqualiter sedeat. CXLII. Manus non impleatur anulis, præcipue medios articulos non transeuntibus: cujus erit habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit - quod non utique captandum est: videtur enim fateri memoriæ diffidentiam et ad multos gestus est impedimento. CXLIII. Togam veteres ad calceos usque demittebant, ut Græci palium: idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque, præcipiunt. Quo magis miror Plini Secundi docti hominis et in hoc utique libro pæne etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum varicum gratia tradit, cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque qui post Ciceronem fuerunt appareat. CXLIV. Palliolum, sicut fascias quibus crura vestiuntur et focalia et aurium ligamenta, sola excusare potest valetudo.

Sed hæc amictus observatio dum incipimus: procedente vero actu, jam pæne ab initio narrationis, sinus ab umero recte velut sponte delabitur, et cum ad argumenta ac locos ventum est reicere a sinistro togam, deicere etiam, si hæreat, sinum conveniet. CXLV. Læva a faucibus ac summo pectore abducere licet: ardent enim jam omnia. Et ut vox vehementior ac magis varia est, sic amictus quoque habet actum quendam velut prœliantem. CXLVI. Itaque ut lævam involvere toga et incingi pæne furiosum est, sinum vero in dextrum umerum ab imo reicere solutum ac delicatum (fiuntque adhuc pejus aliqua), ita cur laxiorem sinum sinistro bracchio non subiciamus? Habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile. CXLVII. cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, pæne omnia decent, sudor ipse et fatigatio et neglegentior amictus et soluta ac velut labens undique toga. CXLVIII. Quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari juberet ne comæ turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit. Mihi vero illæ quoque turbatæ præ se ferre aliquid adfectus et ipsa oblivione curæ hujus commendari videntur. CXLIX. At si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non reponere eam prorsus neglegentis aut pigri aut quo modo debeat amiciri nescientis est. Hæc sunt vel inlustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus propositis multa cogitare debet orator. CL. Primum quis, apud quos, quibus præsentibus sit acturus (nam ut dicere alia aliis et apud alios magis concessum est, sic et etiam facere; Neque eadem in voce gestu incessu apud principem senatum populum magistratus, privato publico judicio, postulatione actione similiter decent: quam differentiam subicere sibi quisque qui animum intenderit potest): tunc qua de re dicat et efficere quid velit.

CLI. Rei quadruplex observatio est: una in tota causa (sunt enim tristes hilares, sollicitæ securæ, grandes pusillæ, ut vix umquam ita sollicitari partibus earum debeamus ut non et summæ meminerimus): CLII. altera quæ est in differentia partium, ut in prohœmio narratione argumentatione epilogo: tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et adfectus variantur omnia: quarta in verbis, quorum ut est vitiosa si effingere omnia velimus imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur vis omnis aufertur. CLIII. Igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus læta et magnifica et sublimis est actio. Funebres contiones, consolationes, plerumque causæ reorum tristes atque summissæ. In senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus. De partibus causæ et sententiis verbisque, quæ sunt multiplicia, pluribus dicendum. CLIV. Tria autem præstare debet pronuntiatio, ut conciliet persuadeat moveat, quibus natura cohæret ut etiam delectet. Conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quo modo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate constat, persuadendi vis adfirmatione, quæ interim plus ipsis probationibus valet. CLV. "An ista", inquit Calidio Cicero, "si vera essent, sic a te dicerentur?" Et: "tantum abest ut inflammares nostros animos: somnum isto loco vix tenebamus." Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest. CLVI. Movendi autem ratio aut in repræsentandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum judex in privatis aut præco in publicis dicere de causa jusserit, leniter est consurgendum: tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda dumtaxat in judiciis (apud principem enim et magistratus et tribunalia non licebit) paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.

CLVII. Etiam cum ad judicem nos converterimus et consultus prætor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora: mire enim auditurum dicturi cura delectat et judex se ipse componit. CLVIII. Hoc præcipit Homerus Vlixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis inmotoque sceptro priusquam illam eloquentiæ procellam effunderet dicit. In hac cunctatione sunt quædam non indecentes, ut appellant scænici, moræ: caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, et ea diutius si judex nondum intendet animum. CLIX. Status sit rectus, æqui et diducti paulum pedes, vel procedens minimo momento sinister: genua recta, sic tamen ut non extendantur: umeri remissi, vultus severus, non mæstus nec stupens nec languidus: bracchia a latere modice remota, manus sinistra qualem supra demonstravi, dextra, cum jam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit. CLX. Vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut quo sit magis torvus superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retro agere, ut sit horror ille terribilis: tum, id quod Græci frequentissime faciunt, crebro digitorum labrorumque motu commentari, clare exscreare, pedem alterum longe proferre, partem togæ sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel umeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis. CLXI. Prohœmio frequentissime lenis convenit pronuntiatio: nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper: neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. Plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens umero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.

CLXII. Narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit - in his dumtaxat: "Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio", et "A. Cluentius Habitus pater hujusce." Aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati: "nubit genero socrus", vel flebiles: "constituitur in foro Laodiceæ spectaculum acerbum et miserum toti Asiæ provinciæ". CLXIII. Maxime varia et multiplex actio est probationum: nam et proponere partiri interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est. Sed hæc tamen aliquando inridentes, aliquando imitantes pronuntiamus. CLXIV. Argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissæ, raptus Proserpinæ, Siciliæ descriptio, Cn. Pompei laus: neque est mirum minus habere contentionis ea quæ sunt extra quæstionem. CLXV. Mollior nonnumquam cum reprensione diversæ partis imitatio: "videbar videre alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex vino vacillantis", ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quædam, sed intra manus tamen et sine motu laterum tralatio. CLXVI. Accendendi judicis plures sunt gradus. Summus ille et quo nullus est in oratore acutior: "suscepto bello, Cæsar, gesto jam etiam ex parte magna" (prædixit enim: "quantum potero voce contendam ut populus hoc Romanus exaudiat"). Paulum inferior et habens aliquid jam jucunditatis: "quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?" CLXVII. Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: "in cœtu vero populi Romani, negotium publicum gerens": producenda omnia trahendæque tum vocales aperiendæque sunt fauces. Pleniore tamen hæc canali fluunt: "vos, Albani tumuli atque luci". Jam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: "saxa atque solitudines voci respondent".

CLXVIII. Tales sunt illæ inclinationes vocis quas invicem Demosthenes atque Æschines exprobrant, non ideo improbandæ: cum enim uterque alteri obiciat, palam est utrumque fecisse. Nam neque ille per Marathonis et Platæarum et Salaminis propugnatores recto sono juravit, nec ille Thebas sermone deflevit. CLXIX. Est his diversa vox et pæne extra organum, cui Græci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac pæne naturam vocis humanæ acerba: "quin compescitis vocem istam, indicem stultitiæ, testem paucitatis?" Sed id quod excedere modum dixi in illa parte prima est: "quin compescitis." CLXX. Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem: si ad concitandos judices est accommodatus, aliquid ex iis quæ supra dixi: si placandos, inclinatam quandam lenitatem: si misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem suavitatem, qua præcipue franguntur animi quæque est maxime naturalis: nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantis. CLXXI. Hic etiam fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet: habet enim in se quod imitamur. Duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior. CLXXII. Quare, etiam si est in illis quoque cantus obscurior: "in cœtu vero populi Romani" (non enim hæc rixantis modo dixit) et "vos Albani tumuli" (neque enim quasi inclamaret aut testaretur locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt: "me miserum, me infelicem", et "quid respondebo liberis meis?" Et "revocare tu me in patriam potuisti, Milo, per hos: ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero?" Et cum bona C. Rabiri nummo sestertio addicit: "o meum miserum acerbumque præconium." CLXXIII. Illa quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone: "sed finis sit, neque enim præ lacrimis jam loqui possum": quæ similem verbis habere debent etiam pronuntiationem.

CLXXIV. Possunt videri alia quoque hujus partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare: sed suo loco dicta sunt. Et quia in partibus causæ talis est varietas, satis apparet accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando. CLXXV. An non hæc "misellus" et "pauperculus" summissa atque contracta, "fortis" et "vehemens" et "latro" erecta et concitata voce dicendum est? Accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quæ nisi adsit aliud vox, aliud animus ostendat. CLXXVI. Quid quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant adfirmant exprobrant negant mirantur indignantur interrogant inrident elevant? Aliter enim dicitur: "tu mihi quodcumque hoc regni" et "cantando tu illum?" Et "tune ille Æneas?" Et "meque timoris argue tu, Drance," et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud quod volet per omnis adfectus verset: verum esse quod dicimus sciet. CLXXVII. Vnum jam his adiciendum est: cum præcipue in actione spectetur decorum, sæpe aliud alios decere. Est enim latens quædam in hoc ratio et inenarrabilis, et ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest. CLXXVIII. In quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant. Maximos actores comœdiarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus. Sed illud minus mirum, quod alter deos et juvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius - fuit enim natura diversa: nam vox quoque Demetri jucundior, illius acrior erat; CLXXIX. adnotandæ magis proprietates, quæ transferri non poterant. Manus jactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnumquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium Demetrium decuit (namque in hæc omnia statura et mira specie adiuvabatur):

CLXXX. illum cursus et agilitas et vel parum conveniens personæ risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula. Quidquid horum alter fecisset, fœdissimum videretur. Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus præceptis sed etiam ex natura sua capiat consilium formandæ actionis. CLXXXI. Neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant. Hujus quoque loci clausula sit eadem necesse est quæ ceterorum est, regnare maxime modum: non enim comœdum esse, sed oratorem volo. Quare neque in gestu persequemur omnis argutias nec in loquendo distinctionibus temporibus adfectionibus moleste utemur. CLXXXII. Vt si sit in scæna dicendum: "quid igitur faciam? Non eam ne nunc quidem, cum arcessor ultro? An potius ita me comparem, non perpeti meretricum contumelias?" Hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita: actione enim constat, non imitatione. CLXXXIII. Quare non inmerito reprenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans. Nec inutiliter ex Græcis veteres transtulerunt, quod ab iis sumptum Lænas Popilius posuit, esse hanc mocosam actionem. CLXXXIV. Optime igitur idem qui omnia Cicero præceperat quæ supra ex Oratore posui: quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit. Sed jam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.

Index