Marcus Fabius Quintilianus: Institutio Oratoria Liber II

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI Liber VII Liber VIII Liber IX Liber X Liber XI Liber XII

Liber II

Quando rhetori tradendus est puer.

Tenuit consuetudo, quæ cotidie magis inualescit, ut præceptoribus eloquentiæ, Latinis quidem semper, sed etiam Græcis interim, discipuli serius quam ratio postulat traderentur. Ejus rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partis omiserunt et grammatici alienas occupauerunt. Nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt idque intra deliberatiuas judicialisque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse quæ relicta erant (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopœias usque ad suasorias, in quibus onus dicendi uel maximum est, inrumpunt. Hinc ergo accidit ut quæ alterius artis prima erant opera facta sint alterius nouissima, et ætas altioribus jam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat. Ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus uidetur puer quam declamare sciat.

Nos suum cuique professioni modum demus: et grammatice, quam in Latinum transferentes litteraturam uocauerunt, fines suos norit, præsertim tantum ab hac appellationis suæ paupertate, intra quam primi illi constitere, prouecta; Nam tenuis a fonte adsumptis historicorum criticorumque uiribus pleno jam satis alueo fluit, cum præter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit: et rhetorice, cui nomen uis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem: quæ, dum opere cedit, jam pæne possessione depulsa est. Neque infitiabor aliquem ex his qui grammaticen profiteantur eo usque scientiæ progredi posse ut ad hæc quoque tradenda sufficiat. Sed cum id aget, rhetoris officio fungetur, non suo.

Nos porro quærimus quando iis quæ rhetorice præcipit percipiendis puer maturus esse uideatur: in quo quidem non id est æstimandum, cujus quisque sit ætatis, sed quantum in studiis jam effecerit. Et ne diutius disseram quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo: cum poterit. Sed hoc ipsum ex superiore pendet quæstione. Nam si grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est: si rhetor prima officia operis sui non recusat, a narrationibus statim et laudandi uituperandique opusculis cura ejus desideratur. An ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut thesis dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque quibus ueræ fictæque controuersiæ continentur? Ex quo palam est quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio quam et primam habuit et diu solam. Quid autem est ex his de quibus supra dixi quod non cum in alia quæ sunt rhetorum propria, tum certe in illud judiciale causæ genus incidat? An non in foro narrandum est? Qua in parte nescio an sit uel plurimum. Non laus ac uituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? Non communes loci, siue qui sunt in uitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quæstiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio, ut 'sitne paruis argumentis credendum' et 'pro testibus' et 'in testes', in mediis litium medullis uersantur? Arma sunt hæc quodam modo præparanda semper, ut iis cum res poscet utaris. Quæ qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet cum ejus membra fundentur. Neque hanc, ut aliqui putabunt, festinationem meam sic quisquam calumnietur tamquam eum qui sit rhetori traditus abducendum protinus a grammaticis putem. Dabuntur illis tum quoque tempora sua, neque erit uerendum ne binis præceptoribus oneretur puer. Non enim crescet, sed diuidetur qui sub uno miscebatur labor, et erit sui quisque operis magister utilior: quod adhuc optinent Græci, a Latinis omissum est, et fieri uidetur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.

De moribus et officiis præceptoris.

Ergo cum ad eas in studiis uires peruenerit puer ut quæ prima esse præcepta rhetorum diximus mente consequi possit, tradendus ejus artis magistris erit. Quorum in primis inspici mores oportebit: quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum adgressus quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore, sed quod magis necessariam ejus rei mentionem facit ætas ipsa discentium. Nam et adulti fere pueri ad hos præceptores transferuntur et apud eos juuenes etiam facti perseuerant, ideoque major adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab injuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia grauitas deterreat. Neque uero sat est summam præstare abstinentiam, nisi disciplinæ seueritate conuenientium quoque ad se mores adstrinxerit.

Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum a quibus sibi liberi tradantur existimet. Ipse nec habeat uitia nec ferat. Non austeritas ejus tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit: nam quo sæpius monuerit, hoc rarius castigabit; Minime iracundus, nec tamen eorum quæ emendanda erunt dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus. Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera tædium laboris, altera securitatem parit. In emendando quæ corrigenda erunt non acerbus minimeque conementumeliosus; Nam id quidem multos a propo studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat quæ secum auditores referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen uiua illa, ut dicitur, uox alit plenius, præsupcipueque præceptoris quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et uerentur. Vix autem dici potest quanto libentius imitemur eos quibus fauemus.

Minime uero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exultandique in laudando licentia: quin etiam juuenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. Ita fiet ut ex judicio præceptoris discipulus pendeat, atque id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat. Illa uero uitiosissima, quæ jam humanitas uocatur, inuicem qualiacumque laudandi cum est indecora et theatralis et seuere institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis: superuacua enim uidentur cura ac labor parata quidquid effuderint laude. Vultum igitur præceptoris intueri tam qui audiunt debent quam ipse qui dicit: ita enim probanda atque improbanda discernent; Sic stilo facultas conprotinget, auditione judicium. At nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant. Id mutuum est et ibi declamationis fortuna. Hinc tumor et uana de se persuasio usque adeo ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a præceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant. Sed se quoque præceptores intente ac modeste audiri uelint: non enim judicio discipulorum dicere debet magister, sed discipulus magistri. Quin, si fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat quæ quisque et quo modo laudet, et placere quæ bene dicet non suo magis quam eorum nomine delectetur qui recte judicabunt.

Pueros adulescentibus permixtos sedere non placet mihi. Nam etiamsi uir talis qualem esse oportet studiis moribusque præpositum modestam habere potest etiam juuentutem, tamen uel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis uerum etiam suspicione. Hæc notanda breuiter existimaui. Nam ut absit ab ultimis uitiis ipse ac schola ne præcipiendum quidem credo. Ac si quis est qui flagitia manifesta in eligendo filii præceptore non uitet, jam hinc sciat cetera quoque, quæ ad utilitatem juuentutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa superiuuenuacua.

An protinus præceptore optimo sit utendum.

Ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putauerunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tamquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas præceptoris cum ad intellectum atque imitationem facilior, tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba. Qua in re mihi non arbitror diu laborandum ut ostendam quanto sit melius optimis inbui, quanta in eluendis quæ semel insederint uitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentis premat, et quidem dedocendi grauius ac prius quam docendi: propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis quos alius instituisset solitum exigere mercedes quam si rudes traderentur. Error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant et bono sane stomacho contenti sunt: quæ quamquam est ipsa reprensione digna securitas, tamen esset utcumque tolerabilis si ejus modi præceptores minus docerent, non pejus; Alter ille etiam frequentior, quod eos qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti non putant ad minora descendere, idque interim fieri quia fastidiant præstare hanc inferioribus curam, interim quia omnino non possint. Ego porro eum qui nolit in numero præcipientium non habeo, posse autem maxime, si uelit, optimum quemque contendo: primum quod eum qui eloquentia ceteris præstet illa quoque per quæ ad eloquentiam peruenitur diligentissime percepisse credibile est, deinde quia plurimum in præcipiendo ualet ratio, quæ doctissimo cuique plenissima est, postremo quia nemo sic in majoribus eminet ut eum minora deficiant: nisi forte Jovem quidem Phidias optime fecit, illa autem quæ in ornamentum operis ejus accedunt alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leuiores morbos curare non poterit præstantissimus medicus.

Quid ergo? Non est quædam eloquentia major quam ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? Ego uero confiteor: sed hunc disertum præceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit, summittentem se ad mensuram discentis, ut uelocissimus quoque, si forte iter cum paruolo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit. Quid si plerumque accidit ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora multo quæ a doctissimo quoque dicuntur? Nam et prima est eloquentiæ uirtus perspicuitas, et, quo quis ingenio minus ualet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breues in digitos eriguntur et plura infirmi minantur. Nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocumque alio cacozeliæ genere peccantes certum habeo non uirium sed infirmitatis uitio laborare, ut corpora non robore sed ualetudine inflantur, et recto itinere lassi plerumque deuertunt. Erit ergo etiam obscurior quo quisque deterior.

Non excidit mihi scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quæ facilior esset, erigere: quod a quibusdam sic accipi potest tamquam hæc quam nunc tueor sententia priori diuersa sit. Id a me procul aberit; Namque ea causa uel maxima est cur optimo cuique præceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent quod inutile non sit imitari, aut, si quid errauerint, statim corrigentur: at indoctus ille etiam probabit fortasse uitiosa et placere audientibus judicio suo coget. Sit ergo tam eloquentia quam moribus præstantissimus qui ad Phœnicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat.

De primis apud rhetorem exercitationibus.

Hinc jam quas primas in docendo partis rhetorum putem tradere incipiam, dilata parumper illa quæ sola uulgo uocatur arte rhetorica: ac mihi oportunus maxime uidetur ingressus ab eo cujus aliquid simile apud grammaticos puer didicerit. Et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tris accepimus species, fabulam, quæ uersatur in tragœdiis atque carminibus non a ueritate modo sed etiam a forma ueritatis remota, argumentum, quod falsum sed uero simile comœdiæ fingunt, historiam, in qua est gestæ rei expositio, grammaticis autem poeticas dedimus: apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto uerior. Sed narrandi quidem quæ nobis optima ratio uideatur tum demonstrabimus cum de judiciali parte dicemus: interim admonere illud sat est, ut sit ea neque arida prorsus atque jejuna (nam quid opus erat tantum studiis laboris inpendere si res nudas atque inornatas indicare satis uideretur?), neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticæ licentiæ ducuntur, lasciuiat. Vitium utrumque, pejus tamen illud quod ex inopia quam quod ex copia uenit. Nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest: melior autem indoles læta generosique conatus et uel plura justo concipiens interim spiritus. Nec umquam me in his discentis annis offendat si quid superfuerit. Quin ipsis doctoribus hoc esse curæ uelim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant, et satiari uelut quodam jucundioris disciplinæ lacte patiantur. Erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta ætas adstringat. Hinc spes roboris: maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. Audeat hæc ætas plura et inueniat et inuentis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac seuera. Facile remedium est ubertatis, sterilia nullo labore uincuntur. Illa mihi in pueris natura minimum spei dederit in qua ingenium judicio præsumitur. Materiam esse primum uolo uel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam. Multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid uelut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exculpi; Erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam cælatura altior rumpat. Quod me de his ætatibus sentire minus mirabitur qui apud Ciceronem legerit: 'uolo enim se efferat in adulescente fecunditas'.

Quapropter in primis euitandus, et in pueris præcipue, magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine umore ullo solum. Inde fiunt humiles statim et uelut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. Macies illis pro sanitate et judicii loco infirmitas est, et, dum satis putant uitio carere, in id ipsum incidunt uitium, quod uirtutibus carent. Quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet nec musta in lacu statim austera sint: sic et annos ferent et uetustate proficient.

Ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis seueritate deficere; Nam et desperant et dolent et nouissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent nihil conantur. Quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum uidentur et nondum cicatricem pati posse. Jucundus ergo tum maxime debet esse præceptor, ut remedia, quæ alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur: laudare aliqua, ferre quædam, mutare etiam reddita cur id fiat ratione, inluminare interponendo aliquid sui. Nonnumquam hoc quoque erit utile, totas ipsum dictare materias, quas et imitetur puer et interim tamquam suas amet: at si tam neglegens ei stilus fuerit ut emendationem non recipiat, expertus sum prodesse quotiens eandem materiam rursus a me retractatam scribere de integro juberem: posse enim eum adhuc melius: quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. Aliter autem alia ætas emendanda est, et pro modo uirium et exigendum et corrigendum opus. Solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut lætius laudare illud me adhuc, uenturum tempus quo idem non permitterem: ita et ingenio gaudebant et judicio non fallebantur.

Sed ut eo reuertar unde sum egressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia uolo. Nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quæ audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium præceptoris et dum non possunt et dum res ac uerba conectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum jam formam rectæ atque emendatæ orationis accipient, extemporalis garrulitas nec expectata cogitatio et uix surgendi mora circulatoriæ uere jactationis est. Hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis uero contemptus operis et inuerecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quæ magnos quoque profectus frequenter perdidit, adrogans de se persuasio innascitur. Erit suum parandæ facilitati tempus, nec a nobis neglegenter locus iste transibitur. Interim satis est si puer omni cura et summo, quantum illa ætas capit, labore aliquid probabile scripserit: in hoc adsuescat, hujus sibi rei naturam faciat. Ille demum in id quod quærimus aut ei proximum poterit euadere qui ante discet recte dicere quam cito.

Narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod anaskeye et kataskeye uocatur. Id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, uerum etiam in ipsis annalium monumentis: ut, si quæratur 'an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse coruum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis euerberaret', sit in utramque partem ingens ad dicendum materia: aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numæ; Nam Græcis historiis plerumque poeticæ similis licentia est. Sæpe etiam quæri solet de tempore, de loco, quo gesta res dicitur, nonnumquam de persona quoque, sicut Liuius frequentissime dubitat et alii ab aliis historici dissentiunt.

Inde paulatim ad majora tendere incipiet, laudare claros uiros et uituperare improbos: quod non simplicis utilitatis opus est. Namque et ingenium exercetur multiplici uariaque materia et animus contemplatione recti prauique formatur, et multa inde cognitio rerum uenit exemplisque, quæ sunt in omni genere causarum potentissima, jam tum instruit cum res poscet usurum. Hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterue deterior: quæ quamquam uersatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et uirtutum uitiorumque non tantum naturam sed etiam modum tractat. Verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia hæc rhetorices pars est, præcipiemus suo tempore.

Communes loci (de iis loquor quibus citra personas in ipsa uitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt judiciis et, si reum adicias, accusapetutiones: quamquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter cæcus, aleator pauper, petulans senex. Habent autem nonnumquam etiam defensionem; Nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic ut non homini patrocinemur sed crimini.

Thesis autem quæ sumuntur ex rerum comparatione (ut 'rusticane uita an urbana potior', 'juris periti an militaris uiri laus major') mire sunt ad exercitationem dicendi speciosæ atque uberes, quæ uel ad suadendi officium uel etiam ad judiciorum disceptationem juuant plurimum: nam posterior ex prædictis locus in causa Murenæ copiosissime a Cicerone tractatur. Sunt et illæ pæne totæ ad deliberatiuum pertinentes genus: 'ducendane uxor', 'petendine sint magistratus'; Namque et hæ personis modo adjectis suasoriæ erunt.

Solebant præceptores mei neque inutili et nobis etiam jucundo genere exercitationis præparare nos conjecturalibus causis cum quærere atque exequi juberent 'cur armata apud Lacedæmonios Venus' et 'quid ita crederetur Cupido puer atque uolucer et sagittis ac face armatus' et similia, in quibus scrutabamur uoluntatem, cujus in controuersiis frequens quæstio est: quod genus chriæ uideri potest.

Nam locos quidem, quales sunt de testibus 'semperne his credendum' et de argumentis 'an habenda etiam paruis fides', adeo manifestum est ad forensis actiones pertinere ut quidam neque ignobiles in officiis ciuilibus scriptos eos memoriquiæque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut, quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his uelut emblematis exornarentur: quo quidem (neque enim ejus rei judicium differre sustineo) summam uidebantur mihi infirmitatem de se confiteri. Nam quid hi possint in causis, quarum uaria et noua semper est facies, proprium inuenire, quo modo propositis ex parte aduersa respondere, altercationibus uelociter occurrere, testem rogare, qui etiam in iis quæ sunt communia et in plurimis causis tractantur uulgatissimos sensus uerbis nisi tanto ante præparatis prosequi nequeant? Nec uero his, cum eadem judiciis pluribus dicunt, aut fastidium moueant uelut frigidi et repositi cibi aut pudorem deprensa totiens audientium memoria infelix supellex, quæ sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diuersis officiis conteratur: cum eo quidem, quod uix ullus est tam communis locus qui possit cohærere cum causa nisi aliquo propriæ quæstionis uinculo copulatus, appareatque eum non tam insertum quam adplicitum, uel quod dissimilis est ceteris, uel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur, sed quia paratus est, ut quidam sententiarum gratia uerbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia: ita sunt autem speciosa hæc et utilia si oriuntur ex causa; Ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad uictoriam tendit, utique superuacua, sed interim etiam contraria est. Verum hactenus euagari satis fuerit.

Legum laus ac uituperatio jam majores ac prope summis operibus suffecturas uires desiderant: quæ quidem suasoriis an controuersiis magis accommodata sit exercitatio consuetudine et jure ciuitatium differt. Apud Græcos enim lator earum ad judicem uocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit; Utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur: nam et genera sunt tria sacri, publici, priuati juris. Quæ diuisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. Ea quidem de quibus quæri solet communia omnibus. Aut enim de jure dubitari potest ejus qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur: aut de ipsius rogationis, quod est uarium, siue non trino forte nundino promulgata siue non idoneo die siue contra intercessionem uel auspicia aliudue quid quod legitimis obstet dicitur lata esse uel ferri, siue alicui manentium legum repugnare. Sed hæc ad illas primas exercitamanentiones non pertinent: nam sunt eæ citra complexum personarum temporum causarum. Reliqua eadem fere uero fictoque certamine hujus modi tractantur: nam uitium aut in uerbis aut in rebus est. In uerbis quæritur satis significent an sit in iis aliquid ambiguum: in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in præteritum ferri debeat, an in singulos homines. Maxime uero commune est quærere an sit honesta, an utilis. Nec ignoro plures fieri a plerisque partes, sed nos justum pium religiosum ceteraque his similia honesto complectimur. Justi tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re ipsa quæritur, ut dignane pœna uel præmio sit, aut de modo præmii pœnæue, qui tam major quam minor culpari potest. Vtilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore. Quædam an optineri possint ambigi solet. Ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprendi solere, cum exaliemplum rei utriusque nobis claris orationibus præbeatur. Nec me fallit eas quoque leges esse quæ non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. Sed de his nihil hoc loco præcipi potest: constant enim propria rerum de quibus agitur, non communi, qualitate.

His fere ueteres facultatem dicendi exercuerunt, adsumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione. Nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Græcos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat. An ab ipso id genus exercitationis sit inuentum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi: sed ne ii quidem qui hoc fortissime adfirmant ullo satis idoneo auctore nituntur. Latinos uero dicendi præceptores extremis L. Crassi temporibus cœpisse Cicero auctor est: quorum insignis maxime Plotius fuit.

De lectione oratorum et historicorum apud rhetorem.

Sed de ratione declamandi post paulo: interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum uidetur id quoque, ut moneam quantum sit conlaturus ad profectum discentium rhetor si, quem ad modum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque hisgramtoriæ atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit. Quod nos in paucis, quorum id ætas exigebat et parentes utile esse crediderant, seruauimus: ceterum sentientibus jam tum optima duæ res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere juuenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur. Nec tamen, etiam si quid noui uel sero inuenissem, præcipere in posterum puderet: nunc uero scio id fieri apud Græcos, sed magis per adiutores, quia non uidentur tempora suffectura si legentibus singulis præire semper ipsi uelint. Et hercule prælectio quæ in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa quæ uim cujusque uerbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est. At demonstrare uirtutes uel, si quando ita incidat, uitia, id professionis ejus atque promissi quo se magistrum eloquentiæ pollicetur maxime proprium est, eo quidem ualidius quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium reuocatis cujus quisque eorum uelit libri lectione deseruiant. Nam mihi cum facilius, tum etiam multo uidetur magis utile facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per uices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque adsuescant: tum exposita causa in quam scripta legetur oratio (nam sic clarius quæ dicentur intellegi poterunt), nihil otiosum pati quodque in inuentione quodque in elocutione adnotandum erit: quæ in prohœmio conciliandi judicis ratio, quæ narrandi lux breuitas fides, quod aliquando consilium et quam occulta callidibreuitas (namque ea sola in hoc ars est, quæ intellegi nisi ab artifice non possit): quanta deinceps in diuidendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus uiribus inspiret, qua jucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in jocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora inrumpat animumque judicum similem iis quæ dicit efficiat; Tum, in ratione eloquendi, quod uerbum proprium ornatum sublime, ubi amplificatio laudanda, quæ uirtus ei contraria, quid speciose tralatum, quæ figura uerborum, quæ leuis et quadrata, uirilis tamen compositio.

Ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et uitiosas orationes, quas tamen plerique judiciorum prauitate mirentur, legi palam, ostendique in his quam multa inpropria obscura tumida humilia sordida lasciua effeminata sint: quæ non laudantur modo a plerisque, sed, quod est pejus, propter hoc ipsum quod sunt praua laudantur. Nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio uidetur; Illa uero quæ utcumque deflexa sunt taminquam exquisitiora miramur non aliter quam distortis et quocumque modo prodigiosis corporibus apud quosdam majus est pretium quam iis quæ nihil ex communis habitus bonis perdiderunt, atque etiam qui specie capiuntur uulsis leuatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formæ putant quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis uenire uideatur ex malis morum.

Neque solum hæc ipse debebit docere præceptor, sed frequenter interrogare et judicium discipulorum experiri. Sic audientibus securitas aberit nec quæ dicentur superfluent aures: simul ad id perducentur quod ex hoc quæritur, ut inueniant ipsi et intellegant. Nam quid aliud agimus docendo eos quam ne semper docendi sint? Hoc diligentiæ genus ausim dicere plus conlaturum discentibus quam omnes omnium artes, quæ juuant sine dubio multum, sed latiore quadam comprensione per omnes quidem species rerum cotidie pæne nascentium ire qui possunt? Sicut de re militari quamquam sunt tradita quædam præcepta communia, magis tamen proderit scire qua ducum quisque ratione in quali re tempore loco sit sapienter usus aut contra: nam in omnibus fere minus ualent præcepta quam experimenta. An uero declamabit quidem præceptor ut sit exemplo suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? Corrigetur palam si quid in declamando discipulus errauerit: non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam jucundius? Aliena enim uitia reprendi quisque mauult quam sua. Nec deerant plura quæ dicerem: sed neminem hæc utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.

Quod si potuerit optineri, non ita difficilis supererit quæstio, qui legendi sint incipientibus. Nam quidam illos minores, quia facilior eorum intellectus uidebatur, probauerunt, alii floridius genus, ut ad alenda primarum ætatium ingenia magis accommodatum. Ego optimos quidem et statim et semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum uelim, ut Liuium a pueris magis quam Sallustium (et hic historiæ major est auctor, ad quem tamen intellegendum jam profectu opus sit). Cicero, ut mihi quidem uidetur, et jucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest: tum, quem ad modum Liuius præcipit, ut quisque erit Ciceroni simillimus.

Duo autem genera maxime cauenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere uelit; Fient enim horridi atque jejuni: nam neque uim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quæ tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis uiris uidebuntur. Alterum, quod huic diuersum est, ne recentis hujus lasciuiæ flosculis capti uoluptate praua deleniantur, ut prædulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius quo propius est adament. Firmis autem judiciis jamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere (ex quibus si adsumatur solida ac uirilis ingenii uis deterso rudis sæculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet) et nouos, quibus et ipsis multa uirtus adest: neque enim nos tarditatis natura damnauit, sed dicendi mutauimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus: ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito. Multa ergo licebit eligere, sed curandum erit ne iis quibus permixta sunt inquinentur. Quosdam uero etiam quos totos imitari oporteat et fuisse nuper et nunc esse quidni libenter non concesserim modo uerum etiam contenderim? Sed hi qui sint non cujuscumque est pronuntiare. Tutius circa priores uel erratur, ideoque hanc nouorum distuli lectionem, ne imitatio judicium antecederet.

De divisione et parenchiresi.

Fuit etiam in hoc diuersum præcipientium propositum, quod eorum quidam materias quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti diuisione derigere, latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus: alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes quid omisisset quisque tractabant, quosdam uero locos non minore cura quam cum ad dicendum ipsi surgerent excolebant. Vtile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; Sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus uiam quam reuocare ab errore jam lapsos: primum quia emendationem auribus modo accipiunt, diuisionem uero ad cogitationem etiam et stilum perferunt; Deinde quod libentius præcipientem audiunt quam reprehendentem. Si qui uero paulo sunt uiuaciores, in his præsertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant. Neque ideo tamen minus uitia aperte coarguenda sunt: habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse quæ præceptor non emendauerit credent. Vtraque autem ratio miscenda est et ita tractanda ut ipsæ res postulabunt. Namque incipientibus danda erit uelut præformata materia secundum cujusque uires. At cum satis composuisse se ad exemplum uidebuntur, breuia quædam demonstranda uestigia, quæ persecuti jam suis uiribus sine adminiculo progredi possint. Nonnumquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quærere sciant. Quodsi satis prudenter dicenda uiderint, jam prope consummata fuerit præcipientis opera: si quid errauerint adhuc, erunt ad ducem reducendi. Cui rei simile quiddam facientes aues cernimus, quæ teneris infirmisque fetibus cibos ore suo conlatos partiuntur: at cum uisi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumuolare sedem illam præcedentes ipsæ docent: tum expertas uires libero cælo suæque ipsorum fiduciæ permittunt.

De ediscendo.

Illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis de quibus nunc disserimus ætatibus, ne omnia quæ scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant: quod quidem maxime patres exigunt, atque ita demum studere liberos suos si quam frequentissime declamauerint credunt, cum profectus præcipue diligentia constet. Nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane uelim, sic ediscere electos ex orationibus uel historiis alioue quo genere dignorum ea cura uoluminum locos multo magis suadeam. Nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua, et qui erunt in difficiliore hujus laboris genere uersati sine molestia quæ ipsi composuerint jam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis, semperque habebunt intra se quod imitentur, et jam non sentientes formam orationis illam quam mente penitus acceperint expriment. Abundabunt autem copia uerborum optimorum et compositione ac figuris jam non quæsitis sed sponte et ex reposito uelut thesauro se offerentibus. Accedit his et jucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. Nam et plus auctoritatis adferunt ea quæ non præsentis gratia litis sunt comparata, et laudem sæpe majorem quam si nostra sint conciliant. Aliquando tamen permittendum quæ ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quæ maxime petitur laude plurium capiant. Verum id quoque tum fieri oportebit cum aliquid commodius elimauerint, ut eo uelut præmio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.

An secundum sui quisque ingenii naturam docendus est.

Virtus præceptoris haberi solet, nec inmerito, diligenter in iis quos erudiendos susceperit notare discrimina indiligengeniorum, et quo quemque natura maxime ferat scire. Nam est in hoc incredibilis quædam uarietas, nec pauciores animorum pæne quam corporum formæ. Quod intellegi etiam ex ipsis oratoribus potest, qui tantum inter se distant genere dicendi ut nemo sit alteri similis, quamuis plurimi se ad eorum quos probabant imitationem composuerint. Vtile deinde plerisque uisum est ita quemque instituere ut propria naturæ bona doctrina fouerent, et in id potissimum ingenia quo tenderent adiuuarentur: ut si quis palæstræ peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium uenerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat cui quisque certamini præparandus sit, ita præceptorem eloquentiæ, cum sagaciter fuerit intuitus cujus ingenium presso limatoque genere dicendi, cujus acri graui dulci aspero nitido urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis ut in eo quo quisque eminet prouehatur, quod et adiuta cura natura magis eualescat et qui in diuersa ducatur neque in iis quibus minus aptus est satis possit efficere et ea in quæ natus uidetur deserendo faciat infirmiora. Quod mihi (libera enim uel contra receptas persuasiones rationem sequenti sententia est) in parte uerum uidetur: nam proprietates insengeniorum dispicere prorsus necessarium est. In his quoque certum studiorum facere dilectum nemo dissuaserit. Namque erit alius historiæ magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio juris, ut nonnulli rus fortasse mittendi: sic discernet hæc dicendi magister quomodo palæstricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudue quid ex iis quæ sunt sacrorum certaminum. Verum ei qui foro destinabitur non in unam partem aliquam sed in omnia quæ sunt ejus operis, etiam si qua difficiliora discenti uidebuntur, elaborandum est; Nam et omnino superuacua erat doctrina si natura sufficeret. An si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt, inciderit, in hoc eum ire patiemur? Aridum atque jejunum non alemus et quasi uestiemus? Nam si quædam detrahere necessarium est, cur non sit adicere concessum? Neque ego contra naturam pugno: non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum, addendumque quod cessat. An uero clarissimus ille præceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic judicaret ut alteri frenis, alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo pæne præcipiti concitationem adiuuandam docendo existimauit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur? Inbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum sit ut tantum in id quo uocat natura ducantur; Ita enim quod solum possunt melius efficient. Si uero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus adgressi, nulla dicendi uirtus omittenda est. Nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis in quibus eminebat, sicut ille, ne ab eodem exemplo recedamus, exercendi corpora peritus non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire uel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quæ sunt ejus certaminis. Erit qui ex iis aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet. Nam sunt hæc duo uitanda prorsus: unum, ne temptes quod effici non possit, alterum, ne ab eo quod quis optime facit in aliud cui minus est idoneus transferas. At si fuerit qui docebitur ille, quem adulescentes senem uidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine isdem diebus coronabatur, inuictum. Et quanto id magis oratoris futuri magistro prouidendum erit! Non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut grauibus sonis aut horum etiam particulis excellere. Nam sicut cithara, ita oratio perfecta non est nisi ab imo ad summum omnibus intenta neruis consentiat.

De officio discipulorum.

Plura de officiis docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut præceptores suos non minus quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum, sed mentium credant. Multum hæc pietas conferet studio; Nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique cœtus scholarum læti alacres conuenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi studio merebuntur. Nam ut illorum officium est docere, sic horum præbere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficit; Et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina nisi illa prægignenmollitus fouerit sulcus, ita eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.

De utilitate et ratione declamandi.

In his primis operibus, quæ non ipsa parua sunt sed majorum quasi membra atque partes, bene instituto ac satis exercitato jam fere tempus adpetet adgrediendi suasorias judicialesque materias: quarum antequam uiam ingredior, pauca mihi de ipsa declamandi ratione dicenda sunt, quæ quidem ut ex omnibus nouissime inuenta, ita multo est utilissima. Nam et cuncta illa de quibus diximus in se fere continet et ueritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata ut plerisque uideretur ad formandam eloquentiam uel sola sufficere. Neque enim uirtus ulla perpetuæ dumtaxat orationis reperiri potest quæ non sit cum hac dicendi meditatione communis. Eo quidem res ista culpa docentium reccidit ut inter præcipuas quæ corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit: sed eo quod natura bonum est bene uti licet. Sint ergo et ipsæ materiæ quæ fingentur quam simillimæ ueritati, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas actiones in quarum exercitationem reperta est. Nam magos et pestilentiam et responsa et sæuiores tragicis nouercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta quæremus. Quid ergo? Numquam hæc supra fidem et poetica, ut uere dixerim, themata juuenibus tractare permittamus, ut expatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant? Erat optimum, sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula, ut, si jam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum uiridi pabulo distentæ sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos uiribus consersanuandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid umoris corrupti contraxerit emittendum si esse sanus ac robustus uolet. Alioqui tumor ille inanis primo cujuscumque ueri operis conatu deprehendetur. Totum autem declamandi opus qui diuersum omni modo a forensibus causis existimant, hi profecto ne rationem quidem qua ista exercitatio inuenta sit peruident; Nam si foro non præparat, aut scænicæ ostentationi aut furiosæ uociferationi simillimum est. Quid enim attinet judicem præparare qui nullus est, narrare quod omnes sciant falsum, probationes adhibere causæ de qua nemo sit pronuntiaturus? Et hæc quidem otiosa tantum: adfici uero et ira uel luctu permoueri cujus est lubidrii nisi quibusdam pugnæ simulacris ad uerum discrimen aciemque justam consuescimus! Nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? Si profectus gratia dicimus, nihil. Vtinamque adici ad consuetudinem posset ut nominibus uteremur et perplexæ magis et longioris aliquando actus controuersiæ fingerentur et uerba in usu cotidiano posita minus timeremus et jocos inserere moris esset: quæ nos, quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones in foro inueniunt. Si uero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inostenclinare ad uoluptatem audientium debemus. Nam et iis actionibus quæ in aliqua sine dubio ueritate uersantur, sed sunt ad popularem aptatæ delectationem, quales legimus panegyricos totumque hoc demonstratiuum genus, permittitur adhibere plus cultus, omnemque artem, quæ latere plerumque in judiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc aduocatis. Quare declamatio, quoniam est judiciorum consiliorumque imago, similis esse debet ueritati, quoniam autem aliquid in se habet epideiktikon, nonnihil sibi nitoris adsumere. Quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus ut nos uulgo loquimur pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo uitio periret imitatio, sed morem communis hujus sermonis decore quodam scænico exornant. Sic quoque aliqua nos incommoda ex iis quas finxerimus materiis consequentur, in eo præcipue quod multa in iis relincuntur incerta, quæ sumimus ut uidetur, ætates facultates liberi parentes, urbium ipsarum uires jura mores, alia his similia: quin aliquando etiam argumenta ex ipsis positionum uitiis ducimus. Sed hæc suo quoque loco. Quamuis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit quod ad scholas proprie pertineat in transitu non omittemus.

An artis necessaria cognitio.

Jam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis ex qua capere initium solent qui priora omiserunt: quamquam uideo quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere ejus modi præceptis eloquentiam putent, sed natura sua et uulgari modo scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus quid esset schema et noema, nescire se quidem, sed si ad rem pertineret esse in sua declamatione respondit. Alius percontanti Theodoreus an Apollodoreus esset, 'ego' inquit 'parpermularius'. Nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiæ suæ elabi. Porro hi, quia et beneficio ingenii præstantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamauerunt, plurimos habent similes neglegentiæ suæ, paucissimos naturæ. Igitur impetu dicere se et uiribus uti gloriantur: neque enim opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cujus rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quæque a periculo petatur. Quin etiam in cogitando nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid quod ultro se offerat pluribus sæpe diebus expectant, aut murmure incerto uelut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quærendis uerbis accommodant. Nonnulli certa sibi initia priusquam sensum inuenerint destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit: eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota deuertunt. Qui plurimum uidentur habere rationis non in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt, sed abrupta quædam, ut forte ad manum uenere, jaculantur. Vnde fit ut dissoluta et ex diuersis congesta oratio cohærere non possit, similisque sit commentariis puerorum in quos ea quæ aliis declamantibus laudata sunt regerunt. Magnas tamen sententias et res bonas (ita enim gloriari solent) elidunt: nam et barbari et serui, et, si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.

Quare ineruditi ingeniosiores vulgo habebantur.

Ne hoc quidem negauerim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere uideantur indocti, primum uitio male judicantium, qui majorem habere uim credunt ea quæ non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam soluere, trahere quam ducere putant robustius. Nam et gladiator qui armorum inscius in rixam ruit et luctator qui totius corporis nisu in id quod semel inuasit incumbit fortior ab his uocatur, cum interim et hic frequenter suis uiribus ipse prosternitur et illum uehementis impetus excipit aduersarii mollis articulus. Sed sunt in hac parte quæ imperitos etiam naturaliter fallant; Nam et diuisio, cum plurimum ualeat in causis, speciem uirium minuit, et rudia politis majora et sparsa compositis numerosiora creduntur. Est præterea quædam uirtutum uitiorumque uicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur. Maledicit autem ineruditus apertius et sæpius uel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo. Adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea quæ dicere ipsi noluissent. Illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus uitat, conaturque perdite, unde euenit nonnumquam ut aliquid grande inueniat qui semper quærit quod nimium est: uerum id et raro prouenit et cetera uitia non pensat.

Propter hoc quoque interdum uidentur indocti copiam habere majorem, quod dicunt omnia, doctis est et electio et modus. His accedit quod a cura docendi quod intenderint recedunt: itaque illud quæstionum et argumentorum apud corrupta judicia frigus euitant, nihilque aliud quam quod uel prauis uoluptatibus aures adsistentium permulceat quærunt. Sententiæ quoque ipsæ, quas solas petunt, magis eminent cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt, ut lumina non inter umbras, quem ad modum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt. Itaque ingeniosi uocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum. Nihilo minus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et uino uetustatem, sed uitia detrahit, atque eo solo minus est quod litteræ perpolierunt quo melius.

Verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quærunt; Nam et clamant ubique et omnia leuata, ut ipsi uocant, manu emugiunt, multo discursu anhelitu, jactatione gestus, motu capitis furentes. Jam collidere manus, terræ pedem incutere, femur pectus frontem cædere, mire ad pullatum circulum facit: cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere uariare disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum quæ dicet colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua obseruatione dignum, modestus et esse et uideri malit. At illi hanc uim appellant quæ est potius uiolentia: cum interim non actores modo aliquos inuenias sed, quod est turpius, præceptores etiam qui, breuem dicendi exercitationem consecuti, omissa ratione ut tulit impetus passim tumultuentur, eosque qui plus honoris litteris tribuerunt ineptos et jejunos et tepidos et infirmos, ut quodque uerbum contumeliosissimum occurrit, appellent. Verum illis quidem gratulemur sine labore, sine ratione, sine disciplina disertis: nos, quando et præcipiendi munus jam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum quæ futura usui bonæ mentis juuenibus arbitramur, nobis certe sunt uoluptati.

Quis modus in arte.

Nemo autem a me exigat id præceptorum genus quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prohœmium et id quale, proxima huic narratio, quæ lex deinde narrandi, propositio post hanc uel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quæstionum, ceteraque quæ, uelut si aliter facere fas non sit, quidam tamquam jussi secuntur. Erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parua si uno et breui præscripto contineretur: sed mutantur pleraque causis temporibus occasione necessitate. Atque ideo res in oratore præcipua consilium est, quia uarie et ad rerum momenta conuertitur. Quid si enim præcipias imperatori, quotiens aciem instruet derigat frontem, cornua utrimque promoueat, equites pro cornibus locet? Erit hæc quidem rectissima fortasse ratio quotiens licebit, sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collimutabus siluis asperitate alia prohibebitur. Mutabit hostium genus, mutabit præsentis condicio discriminis: nunc acie derecta, nunc cuneis, nunc auxiliis, nunc legione pugnabitur, nonnumquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit. Ita prohœmium necessarium an superuacuum, breue an longius, ad judicem omni sermone derecto an aliquando auerso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an diuisa, recta an ordine permutato, causæ docebunt, itemque de quæstionum ordine, cum in eadem controuersia aliud alii parti prius quæri frequenter expediat. Neque enim rogationibus plebisue scitis sancta sunt ista præcepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitauit. Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem. Verum si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur. Equidem id maxime præcipiam ac 'repetens iterumque iterumque monebo': res duas in omni actu spectet orator, quid deceat, quid expediat. Expedit autem sæpe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua, et interim decet, ut in statuis atque picturis uidemus uariari habitus uultus status; Nam recti quidem corporis uel minima gratia est: nempe enim aduersa sit facies et demissa bracchia et juncti pedes et a summis ad ima rigens opus. Flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum: ideo nec ad unum modum formatæ manus et in uultu mille species; Cursum habent quædam et impetum, sedent alia uel incumbunt, nuda hæc, illa uelata sunt, quædam mixta ex utroque. Quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? Si quis tamen ut parum rectum improbet opus, nonne ab intellectu artis afuerit, in qua uel præcipue laudabilis est ipsa illa nouitas ac difficultas? Quam quidem gralaudatiam et delectationem adferunt figuræ, quæque in sensibus quæque in uerbis sunt. Mutant enim aliquid a recto, atque hanc præ se uirtutem ferunt, quod a consuetudine uulgari recesserunt. Habet in pictura speciem tota facies: Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. Quid? Non in oratione operienda sunt quædam, siue ostendi non debent siue exprimi pro dignitate non possunt? Vt fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula qua Coloten Teium uicit. Nam cum in Iphigeniæ immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao quem summum poterat ars efficere mærorem: consumptis adfectibus non reperiens quo digne modo patris uultum posset exprimere, uelauit ejus caput et suo cuique animo dedit æstimandum. Nonne huic simile est illud Sallustianum: 'nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere'? Propter quæ mihi semper moris fuit quam minime alligare me ad præcepta quæ katholika uocitant, id est, ut dicamus quo modo possumus, uniuersalia uel perpetualia; Raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit. Sed de his plenius suo quidque loco tractabimus: interim nolo se juuenes satis instructos si quem ex iis qui breues plerumque circumferuntur artis libellum edidicerint et uelut decretis technicorum tutos putent. Multo labore, adsiduo studio, uaria exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, præsentissimo consilio constat ars dicendi. Sed adiuuatur his quoque, si tamen rectam uiam, non unam orbitam monstrent: qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. Itaque et stratum militari labore iter sæpe deserimus compendio ducti, et si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint circumire cogemur, et si janua tenebitur incendio per parietem exibimus. Late fusum opus est et multiplex et prope cotidie nouum et de quo numquam dicta erunt omnia. Quæ sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari adici detrahi melius uidebitur, dicere experiar.

Divisio totius operis.

Rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominauerunt. Quos equidem non fraudauerim debita laude quod copiam Romani sermonis augere temptarint: sed non omnia nos ducentes ex Græco secuntur, sicut ne illos quidem quotiens utique suis uerbis signare nostra uoluerunt. Et hæc interpretatio non minus dura est quam illa Plauti 'essentia' et 'queentia', sed ne propria quidem; Nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix, illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia. Nec dubie apud Græcos quoque duplicem intellectum habet; Namque uno modo fit adpositum ars rhetorica, ut nauis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia. Nos ipsam nunc uolumus significare subphilostantiam, ut grammatice litteratura est, non litteratrix quem ad modum oratrix, nec litteratoria quem ad modum oratoria: uerum id in rhetorice non fit. Ne pugnemus igitur, cum præsertim plurimis alioqui Græcis sit utendum; Nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam nec uim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione: denique cum M. Tullius etiam ipsis librorum quos hac de re primum scripserat titulis Græco nomine utatur, profecto non est uerendum ne temere uideamur oratori maximo de nomine artis suæ credidisse.

Igitur rhetorice (jam enim sine metu cauillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime diuidetur ut de arte, de artifice, de opere dicamus. Ars erit quæ disciplina percipi debet: ea est bene dicendi scientia. Artifex est qui percepit hanc artem: id est orator, cujus est summa bene dicere. Opus, quod efficitur ab artifice: id est bona oratio. Hæc omnia rursus diducuntur in species: sed illa sequentia suo loco, nunc quæ de prima parte tractanda sunt ordiar.

Quid sit rhetorice et quis ejus finis.

Ante omnia, quid sit rhetorice. Quæ finitur quidem uarie, sed quæstionem habet duplicem: aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprensione uerborum dissensio est. Prima atque præcipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque uiros posse oratores dici putant, alii, quorum nos sententiæ accedimus, nomen hoc artemque de qua loquimur bonis demum tribui uolunt. Eorum autem qui dicendi facultatem a majore ac magis expetenda uitæ laude secernunt, quidam rhetoricen uim tantum, quidam scientiam sed non uirtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et uirtute diiunctam, quidam etiam prauitatem quandam artis, id est kakotekhnian, nominauerunt. Hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati: id enim fieri potest ab eo quoque qui uir bonus non sit. Est igitur frequentissimus finis: 'rhetoricen esse uim persuadendi'. Quod ego uim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem uocant: quæ res ne quid adferat ambiguitatis, uim dico dynamin. Hæc opinio originem ab Isocrate, si tamen re uera ars quæ circumfertur ejus est, duxit. Qui cum longe sit a uoluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprendit dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est peithois demiourgon: neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione qua Ennius M. Cethegum 'suadæ medullam' uocat. Apud Platonem quoque Gorgias in libro qui nomine ejus inscriptus est idem fere dicit, sed hanc Plato illius opinionem uult accipi, non suam. Cicero pluribus locis scripsit officium oratoris esse dicere adposite ad persuadendum, in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. Verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine uoce, quo uel recordatio meritorum cujusque uel facies aliqua miserabilis uel formæ pulchritudo sententiam dictat. Nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa ueste cicatrices quas is pro patria pectore aduerso suscepisset ostendit, non orationis habuit fiduciam, sed oculis populi Romani uim attulit: quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolueret reum, creditum est. Seruium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos paruolos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpici filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse cum aliorum monumentis, tum Catonis oratione testatum est. Et Phrynen non Hyperidis actione quamquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudauerat tunica, putant periculo liberatam. Quæ si omnia persuadent, non est hic de quo locuti sumus idoneus finis. Ideoque diligentiores sunt uisi sibi qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimarunt eam uim dicendo persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem de quo supra diximus libro uelut coactus a Socrate facit; A quo non dissentit Theodectes, siue ipsius id opus est quod de rhetorice nomine ejus inscribitur, siue, ut creditum est, Aristorhetelis: in quo est finem esse rhetorices: 'ducere homines dicendo in id quod actor uelit'. Sed ne hoc quidem satis est comprehensum: persuadent enim dicendo uel ducunt in id quod uolunt alii quoque, ut meretrices adulatores corruptores. At contra non persuadet semper orator, ut interim non sit proprius hic finis ejus, interim sit communis cum iis qui ab oratore procul absunt. Atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus dicens judicialis orationis primum et super omnia esse persuadere judici et sententiam ejus ducere in id quod uelit. Nam et ipse oratorem fortunæ subicit, ut, si non persuaserit, nomen suum retinere non possit. Quidam recesserunt ab euentu, sicut Aristoteles dicit: 'rhetorice est uis inueniendi omnia in oratione persuasibilia'. Qui finis et illud uitium de quo supra diximus habet, et insuper quod nihil nisi inuentionem complectitur, quæ sine elocutione non est oratio. Hermagoræ, qui finem ejus esse ait persuasibiliter dicere, et aliis qui eandem sententiam, non isdem tantum uerbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quæ oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est cum persuadere non tantum oratoris esse conuicimus. Addita sunt his alia uarie. Quidam enim circa res omnes, quidam circa ciuiles modo uersari rhetoricen putauerunt: quorum uerius utrum sit, in eo loco qui hujus quæstionis proprius est dicam. Omnia subiecisse oratori uidetur Aristoteles cum dixit uim esse uidendi quid in quaque re possit esse persuasibile, et Iatrocles, qui non quidem adicit 'in quaque re', sed nihil excipiendo idem ostendit: uim enim uocat inueniendi quod sit in oratione persuasibile. Qui fines et ipsi solam complectuntur inuentionem. Quod uitium fugiens Eudorus uim putat inueniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione. Sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inueniat, adiciendo 'in omni oratione' magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimæ rei nomen. Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in judiciis et aliis cœtibus esse ait, de justis quoque et iniustis tractare: cui Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem. Qui uero non omnia subiciebant oratori, sollicitius ac uerbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina, quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cujus hic finis est: 'scientia uidendi et agendi in quædiscistionibus ciuilibus per orationem popularis persuasionis'. Hic scientiam, quia Peripateticus est, non ut Stoici uirtutis loco ponit: popularem autem comprendendo persuasionem etiam contumeliosus est aduersus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. Illud de omnibus qui circa ciuiles demum quæstiones oratorem judicant uersari dictum sit, excludi ab iis plurima oratoris officia, illam certe laudatiuam totam, quæ est rhetorices pars tertia. Cautius Theodorus Gadareus, ut jam ad eos ueniamus qui artem quidem esse eam, sed non uirtutem putauerunt. Ita enim dicit, ut ipsis eorum uerbis utar qui hæc ex Græco transtulerunt: 'ars inuentrix et judicatrix et enuntiatrix, decente ornatu secundum mensionem, ejus quod in quoque potest sumi persuasisecunbile, in materia ciuili'. Itemque Cornelius Celsus, qui finem rhetorices ait 'dicere persuasibiliter in dubia ciuili materia'. Quibus sunt non dissimiles qui ab aliis traduntur, qualis est ille: 'uis uidendi et eloquendi de rebus ciuilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et eorum quæ dicet pronuntiatione'. Mille alia, sed aut eadem aut ex isdem composita, quibus item cum de materia rhetorices dicendum erit respondebimus. Quidam eam neque uim neque scientiam neque artem putauerunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenæus fallendi artem.

Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia ejus uolumina euoluunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed 'peritiam quandam gratiæ ac uoluptatis' existimet, et alio loco 'ciuilitatis particulæ simulacrum et quartam partem adulationis', quod duas partes ciuilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque justitiam, adulationem autem medicinæ uocet cocorum artificium, exercitaadulatricis mangonum, qui colorem fuco et uerum robur inani sagina mentiantur, legalis cauillatricem, justitiæ rhetoricen. Quæ omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cujus persona uidetur Plato significare quid sentiat: sed alii sunt ejus sermones ad coarguendos qui contra disputant compositi, quos elegktikous uocant, alii ad præcipiendum, qui dogmatikoi appellantur. Socrates autem seu Plato eam quidem quæ tum exercebatur rhetoricen talem putat (nam et dicit his uerbis τοῦτον τὸν τρόπον, ὃν ὑμεῖς πολιτεύεσθε), ueram autem et honestam intellegit; Itaque disputatio illa contra Gorgian ita cluditur: οὐκοῦν ἀνάγκη τὸν ῥητορικὸν δίκαιον εἶναι, τὸν δὲ δίκαιον βούλεσθαι δίκαια πράττειν. Ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus juuenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. Tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam: τὸν μέλλοντα ὀρθῶς ῥητορικὸν ἔσεσθαι, δίκαιον ἄνδρα δεῖ εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων, ut appareat Platoni non rhetoricen uideri malum, sed eam ueram nisi justo ac bono non contingere. Adhuc autem in Phædro manifestius facit hanc artem consummari citra justitiæ quoque scientiam non posse: cui opinioni nos quoque accedimus. An aliter defensionem Socratis et eorum qui pro patria ceciderant laudem scripsisset? Quæ certe sunt oratoris opera. Sed in illud hominum genus quod facilitate dicendi male utebatur inuectus est. Nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem quam ei Lysias reo composuerat, et tum maxime scribere litigatoribus quæ illi pro se ipsi dicerent erat moris, atque ita juri quo non licebat pro altero agere fraus adhibebatur. Doctores quoque ejus artis parum idonei Platoni uidebantur, qui rhetoricen a justitia separarent et ueris credibilia præferrent; Nam id quoque dicit in Phædro. Consensisse autem illis superioribus uideri potest etiam Cornelius Celsus, cujus hæc uerba sunt: 'orator simile tantum ueri petit', deinde paulo post: 'non enim bona conscientia sed uictoria litigantis est præmium': quæ si uera essent, pessimorum hominum foret hæc tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam præceptis adiuuare. Sed illi rationem opinionis suæ uiderint.

Nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse uirum bonum uolumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt reuertamur. Rhetoricen autem quidam eandem ciuilitatem esse judicauerunt, Cicero scientiæ ciuilis partem uocat (ciuilis autem scientia idem quod sapientia est), quidam eandem philosophiam, quorum est Isocrates. Huic ejus substantiæ maxime conueniet finitio rhetoricen esse bene dicendi scientiam. Nam et orationis omnes uirtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. Idem ualet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe, 'scientia recte dicendi'. Sunt plures ejusdem, sed ad alias quæstiones magis pertinent. Idem sentiret finis hoc modo comprensus: 'persuadere quod oporteat', nisi quod artem ad exitum alligat. Bene Areus: 'dicere secundum uirtutem orationis'. Excludunt a rhetorice malos et illi qui scientiam ciuilium officiorum eam putauerunt, si scientiam uirtutem judicant, sed anguste intra ciuiles quæstiones cœrcent. Albucius non obscurus professor atque aucquæstor scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiciendo 'circa ciuiles quæstiones et credibiliter': quarum jam utrique responsum est. Probabilis et illi uoluntatis qui recte sentire et dicere rhetorices putauerunt.

Hi sunt fere fines maxime inlustres et de quibus præcipue disputatur. Nam omnis quidem persequi neque attinet neque possum, cum prauum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit nihil isdem uerbis quæ prior aliquis occupasset finiendi: quæ ambitio procul aberit a me. Dicam enim non utique quæ inuenero, sed quæ placebunt, sicut hoc: rhetoricen esse bene dicendi scientiam, cum, reperto quod est optimum, qui quærit aliud pejus uelit. His adprobatis simul manifestum est illud quoque, quem finem uel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod telos dicitur, ad quod omnis ars tendit: nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis ejus et summum est bene dicere.

An utilis.

Sequitur quæstio an utilis rhetorice. Nam quidam uehementer in eam inuehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi uiribus: eloquentiam esse quæ pœnis eripiat scelestos, cujus fraude damneneloquentur interim boni, consilia ducantur in pejus, nec seditiones modo turbæque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur, cujus denique tum maximus sit usus cum pro falsis contra ueritatem ualet. Nam et Socrati obiciunt comici docere eum quo modo pejorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato. Et his adiciunt exempla Græcorum Romanorumque, et enumerant qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbauerint ciuitatium status uel euerterint, eoque et Lacedæmoniorum ciuitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor mouere adfectus uetabatur, uelut recisam orandi potestatem. Quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia: nam et dux Flaminius et Gracchi Saturnini Glauciæ magistratus, et in medicis uenena, et in iis qui philosophorum nomine male utuntur grauissima nonnumquam flagitia deprehensa sunt. Cibos aspernemur: attulerunt sæpe ualetudedinis causas; Numquam tecta subeamus: super habitantes aliquando procumbunt; Non fabricetur militi gladius: potest uti eodem ferro latro. Quis nescit ignes aquas, sine quibus nulla sit uita, et, ne terrenis inmorer, solem lunamque præcipua siderum aliquando et nocere?

Num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem Cæcus ille Appius dicendi uiribus diremisse? Aut non diuina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinæ fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor uictoribus bello ducibus datur, in toga meruit? Non perterritos militum animos frequenter a metu reuocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem uita potiorem esse persuadet? Neque uero me Lacedæmonii atque Athenienses magis mouerint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit. Equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut uaga illa multitudo coiret in populos nisi docta uoce commota, nec legum repertores sine summa ui orandi consecutos ut se ipsi homines ad seruitutem juris adstringerent. Quin ipsa uitæ præcepta, etiam si natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes ualent quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis inluminat. Quare, etiam si in utramque partem ualent arma facundiæ, non est tamen æcum id haberi malum quo bene uti licet.

Verum hæc apud eos forsitan quærantur qui summam rhetorices ad persuadendi uim rettulerunt. Si uero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis uir bonus, utilem certe esse eam confitendum est. Et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separauit a ceteris, quæ quidem mortalia essent, animalibus quam dicendi facultate. Nam corpora quidem magnitudine uiribus firmitate patientia uelocitate præstantiora in illis mutis uidemus, eadem minus egere adquisitæ extrinsecus opis; Nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt, et pleraque contra frigus ex suo corpore uestiuntur et arma iis ingenita quædam et ex obuio fere uictus, circa quæ omnia multus hominibus labor est. Rationem igitur nobis præcipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis inmortalibus uoluit. Sed ipsa ratio neque tam nos juuaret neque tam esset in nobis manifesta nisi quæ concepissemus mente promere etiam loquendo possemus: quod magis deesse ceteris animalibus quam intellectum et cogitationem quandam uideanimus. Nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quædam nobis inimitabilia, qualia sunt cerarum ac mellis, efficere nonnullius fortasse rationis est; Sed, quia carent sermone quæ id faciunt, muta atque inrationalia uocantur. Denique homines quibus negata uox est quantulum adiuuat animus ille cælestis? Quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus aut in quo malimus præstare hominibus quam quo ipsi homines ceteris animalibus præstant: eo quidem magis quod nulla in parte plenius labor gratiam refert? Id adeo manifestum erit si cogitauerimus unde et quo usque jam prouecta sit orandi facultas: et adhuc augeri potest. Nam ut omittam defendere amicos, regere consiliis senatum, populum exercitum in quæ uelit ducere, quam sit utile conueniatque bono uiro: nonne pulchrum uel hoc ipsum est, ex communi intellectu uerbisque quibus utuntur omnes tantum adsequi laudis et gloriæ ut non loqui et orare, sed, quod Pericli contigit, fulgere ac tonare uidearis? An ars.

Finis non erit si expatiari parte in hac et indulgere uoluptati uelim. Transeamus igitur ad eam quæstionem quæ sequitur, an rhetorice ars sit. Quod quidem adeo ex iis qui præcepta dicendi tradiderunt nemo dubitauit ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit scriptos eos de arte rhetorica, Cicero uero etiam quæ rhetorice uocetur esse artificiosam eloquentiam dicat. Quod non oratores tantum uindicarunt, ut studiis aliquid suis præstitisse uideantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. Ac me dubitasse confiteor an hanc partem quæstionis tractandam putarem; Nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis ut fabricandi quidem et texendi et luto uasa ducendi artem putet, rhetoricen autem maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus in tam sublime fastigium existimet sine arte uenisse? Equidem illos qui contra disputauerunt non tam id sensisse quod dicerent quam exercere ingenia materiæ difficultate credo uoluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytæmestram: quamquam is, quod his dissimile non esset, composuisse orationem quæ est habita contra Socraten dicitur.

Quidam naturalem esse rhetoricen uolunt et tamen adiuuari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius obseruationem quandam esse, non artem. Quod non ideo ut pro uero accipiamus est positum, sed ut Antoni persona seruetur, qui dissimulator artis fuit: hanc autem opinionem habuisse Lysias uidetur. Cujus sententiæ talis defensio est, quod indocti et barbari et serui, pro se cum locuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent et, quod uim habeat epilogi, deprecentur. Deinde adiciunt illas uerborum cauillationes, nihil quod ex arte fiat ante artem fuisse: atqui dixisse homines pro se et in alios semper: doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos: orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse. Nos porro quando cœperit hujus rei doctrina non laboramus, quamquam apud Homerum et præceptorem Phœnicem cum agendi tum etiam loquendi, et oratores plures, et omne in tribus ducibus orationis genus, et certamina quoque proposita eloquentiæ inter juuenes inuenimus, quin in cælatura clipei Achillis et lites sunt et actores. Illud enim admonere satis est, omnia quæ ars consummauerit a natura initia duxisse: aut tollatur medicina, quæ ex obseruatione salubrium atque his contrariorum reperta est et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis (nam et uulnus deligauit aliquis antequam hæc ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem uidebat, sed quia id ualetudo ipsa cœgerat, mitigauit), nec fabrica sit ars (casas enim primi illi sine arte fecerunt), nec musica (cantatur ac saltatur per omnis gentes aliquo modo). Ita, si rhetorice uocari debet sermo quicumque, fuisse eam antequam esset ars confitebor: si uero non quisquis loquitur orator est, et tum non tamquam oratores loquebantur, necesse est oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. Quo illud quoque excluditur quod dicunt, non esse artis id quod faciat qui non didicerit: dicere autem homines et qui non didicerint. Ad cujus rei confirmationem adferunt Demaden remigem et Æschinen hypocriten oratores fuisse. Falso: nam neque orator esse qui non didicit potest, et hos sero potius quam numquam didicisse quis dixerit, quamquam Æschines ab initio sit uersatus in litteris, quas pater ejus etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit et continua dicendi exercitatio potuerit tantum quantuscumque postea fuit fecisse; Nam id potentissimum discendi genus est. Sed et præstantiorem si didicisset futurum fuisse dicere licet: neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum ualuisse in dicendo sciamus.

Aristoteles, ut solet, quærendi gratia quædam subtilitatis suæ argumenta excogitauit in Grylo: sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam ciuilitatis sicut dialectices adsignat. Multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. Nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. Hi complura dicunt, sed ex paucis locis ducta: itaque potentissimis eorum breuiter occurram, ne in infinitum quæstio euadat. Prima iis argumentatio ex materia est. Omnis enim artes aiunt habere materiam, quod est uerum: rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. Altera est calumnia nullam artem falsis adsentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quæ semper uera sit: rhetoricen adsentiri falsis: non esse igitur artem. Ego rhetoricen nonnumquam dicere falsa pro ueris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diuersum est ipsi quid uideri et ut alii uideatur efficere. Nam et imperator falsis utitur sæpe: ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum deligatis incensisque, per noctem in aduersos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit: sed illum fefellit, ipse quid uerum esset non ignorauit. Nec uero Theopompus Lacedæmonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier euasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus præbuit. Item orator, cum falso utitur pro uero, scit esse falsum eoque se pro uero uti: non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse judicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse uidit. Et pictor, cum ui artis suæ efficit ut quædam eminere in opere, quædam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit. Aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum ad quem tendant: hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non præstari eum qui promittatur. Mentiuntur: nos enim esse finem jam ostendimus et quis esset diximus; Et præstabit hunc semper orator: semper enim bene dicet. Firmum autem hoc quod opponitur aduersus eos fortasse sit qui persuadere finem putauerunt: noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in euentu; Tendit quidem ad uictoriam qui dicit, sed cum bene dixit, etiam si non uincat, id quod arte continetur effecit. Nam et gubernator uult salua naue in portum peruenire: si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud: 'dum clauum rectum teneam'; Et medicus sanitatem ægri petit: si tamen aut ualetudinis ui aut intemperantia ægri alioue quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinæ fine non excidet. Ita oratori bene dixisse finis est. Nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita, non in effectu. Ita falsum erit illud quoque quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutæ, rhetoricen nescire: nam se quisque bene dicere intelleget. Vti etiam uitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moueat. Quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec uitium; Nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad æquitatem perduci judex non poterit, necessario mouebit orator: imperiti enim judicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent. Nam si mihi sapientes judices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil inuidia ualeat, nihil gratia, nihil opinio præsumpta falsique testes, perquam sit exiguus eloquentiæ locus et prope in sola delectatione ponatur. Sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia ueritas, arte pugnandum est et adhibenda quæ prosunt: neque enim qui recta uia depulsus est reduci ad eam nisi alio flexu potest.

Plurima uero ex hoc contra rhetoricen cauillatio est, quod ex utraque causæ parte dicatur. Inde hæc: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; Nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi. Item aut dicenda eam docere aut non dicenda: ita uel per hoc non esse artem, quod non dicenda præcipiat, uel per hoc, quod, cum dicenda præceperit, etiam contraria his doceat. Quæ omnia apparet de ea rhetorice dici quæ sit a bono uiro atque ab ipsa uirtute seiuncta: alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut uix admirabili quodam casu possit accidere ut ex utraque parte orator, id est uir bonus, dicat. Tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando justæ causæ in diuersum trahant, quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt, respondebo propositis, atque ita quidem ut appareat hæc aduersus eos quoque frustra excogitata qui malis moribus nomen oratoris indulgent. Nam rhetorice non est contraria sibi: causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. Nec, si pugnent inter se qui idem didicerunt, idcirco ars, quæ utrique tradita est, non erit: alioqui nec armorum quia sæpe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur, nec gubernandi quia naualibus prœliis gubernator est gubernatori aduersus, nec imperatoria quia imperator cum imperatore contendit. Item non euertit opus rhetorice quod efficit: neque enim positum a se argumentum soluit orator; Sed ne rhetorice quidem, quia apud eos qui in persuadendo finem putant, aut si quis, ut dixi, casus duos inter se bonos uiros composuerit, ueri similia quærentur: non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est quod fuit credibile. Nam ut candido candidius et dulci dulcius non est aduersum, ita nec probabili probabilius. Neque præcipit umquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quæ in quaque causa dicenda sunt. Non semdicenper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda ueritas erit, sed aliquando exigit communis utilitas ut etiam falsa defendat.

Ponuntur hæ quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse quæ sciantur: oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat qui nesciant, et ipse dicat aliquando quod nesciat. Ex his alterum, id est an sciat judex de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; Alteri respondendum. 'Ars earum rerum est quæ sciuntur'. Rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator. 'Sed nescit an uerum sit quod dicit.' Ne ii quidem qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse ex quibus res omnes initium duxerint tradunt, nec qui interualla siderum et mensuras solis ac terræ colligunt: disciplinam tamen suam artem uocant. Quodsi ratio efficit ut hæc non opinari sed propter uim probationum scire uideantur, eadem ratio idem præstare oratori potest. 'Sed an causa uera sit nescit.' Ne medicus quidem an dolorem capitis habeat qui hoc se pati dicet: curabit tamen tamquam id uerum sit, et erit ars medicina. Quid quod rhetorice non utique propositum habet semper uera dicendi, sed semper ueri similia? Scit autem esse ueri similia quæ dicit. Adiciunt his qui contra sentiunt quod sæpe, quæ in aliis litibus inpugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est uitium. Hæc sunt præcipua quæ contra rhetoricen dicantur, alia et minora et tamen ex his fontibus deriuata.

Confirmatur autem esse artem eam breuiter. Nam siue, ut Cleanthes uoluit, ars est potestas uia, id est ordine, efficiens, esse certe uiam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitauerit, siue ille ab omnibus fere probatus finis obseruatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et cœxercitatis ad finem utilem uitæ, jam ostendimus nihil non horum in rhetorice inesse. Quid quod et inspectione et exercitatione, ut artes ceteræ, constat? Nec potest ars non esse si est ars dialectice (quod fere constat), cum ab ea specie magis quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt: qua in re alius se inartificialiter, alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod qui didicerit melius faciat quam qui non didicerit esse artem. Atqui non solum doctus indoctum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent ejus aliter tam multa præcepta tamque magni qui docerent. Idque cum omnibus confitendum est, tum nobis præcipue, qui rationem dicendi a bono uiro non separamus.

Ex quibus artibus.

Cum sint autem artium aliæ positæ in inspectione, id est cognitione et æstimatione rerum, qualis est astrologia nullum exigens actum, sed ipso rei cujus studium habet intellectu contenta, quæ theoretice uocatur, aliæ in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quæ praktike dicitur, qualis saltatio est, aliæ in effectu, quæ operis quod oculis subicitur consummatione finem accipiunt, quam poietiken appellamus, qualis est pictura: fere judicandum est rhetoricen in actu consistere: hoc enim quod est officii sui perficit; Atque ita ab omnibus dictum est. Mihi autem uidetur etiam ex illis ceteris artibus multum adsumere. Nam et potest aliquando ipsa per se inspectione esse contenta. Erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere uel proposito uel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus qui curandi fecerit finem. Nam est aliquis ac nescio an maximus etiam ex secretis studiis fructus, ac tum pura uoluptas litterarum cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur. Sed effectiuæ quoque aliquid simile scriptis orationibus uel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. Si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maximus ejus usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur actiua uel administratiua; Nam et hoc ejusdem rei nomen est.

Natura an doctrina plus ei conferat.

Scio quæri etiam naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. Quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror quam esse in hoc loco quæstionem uelimus. Nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum ualebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. Sin ex pari cœant, in mediocribus quidem utrisque majus adhuc naturæ credam esse momentum, consummatos autem plus doctrinæ debere quam naturæ putabo; Sicut terræ nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit: e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur: at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Et si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exculpere, Parium marmor mallem rude: at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. Denique natura materia doctrinæ est: hæc fingit, illa fingitur. Nihil ars sine materia, materiæ etiam sine arte pretium est; Ars summa materia optima melior.

An virtus rhetorice.

Illa quæstio est major, ex mediis artibus, quæ neque laudari per se nec uituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, uirtus. Equidem illud quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent aut nullam artem, quæ atekhnia nominatur, puto (multos enim uideo sine ratione, sine litteris, qua uel impudentia uel fames duxit ruentes), aut malam quasi artem, quam kakotekhnian dicimus: nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo qui facultatem dicendi ad hominum perniciem conuerterint. Mataiotekhnia quoque est quædam, id est superuacua artis imitatio, quæ nihil sane neque boni neque mali habeat, sed uanum laborem, qualis illius fuit qui grana ciceris ex spatio distante missa in acum continuo et sine frustratione inserebat; Quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur ejusdem leguminis modio, quod quidem præmium fuit illo opere dignissimum. His ego comparandos existimo qui in declamationibus, quas esse ueritati dissimillimas uolunt, ætatem multo studio ac labore consumunt. Verum hæc quam instituere conamur et cujus imaginem animo concepimus, quæ bono uiro conuenit quæque est uere rhetorice, uirtus erit. Quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi uero etiam planiore hac proprieque nostra probatione uidetur esse perspicuum.

Ab illis hæc dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac non faciendis uirtutis est (quæ pars ejus prudentia uocatur), eadem in dicendis ac non dicendis erit. Et si uirtutes sunt ad quas nobis, etiam ante quam doceremur, initia quædam ac semina sunt concessa natura, ut ad justitiam, cujus rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte tamen ut inessent quædam, ut dixi, semina ejus facultatis, manifestum est. Non eadem autem iis natura artibus est quæ a uirtute sunt remotæ. Itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quæ rhetorice dicitur, altera concisa, quæ dialectice, quas quidem Zenon adeo conjunxit ut hanc compressæ in pugnum manus, illam explicatæ diceret similem, etiam disputatrix uirtus erit: adeo de hac, quæ speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.

Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus uolo. Nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? Aut in suadendo nisi utilitate perspecta? Aut in judiciis si justitiæ sit ignarus? Quid? Non fortitudinem postulat res eadem, cum sæpe contra turbulentas populi minas, sæpe cum periculosa potentium offensa, nonnumquam, ut judicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit: ut, si uirtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio? Quod si ea in quoque animalium est uirtus qua præstat cetera uel pleraque, ut in leone impetus, in equo uelocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione uirtutem ejus esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: 'est enim eloquentia una quædam de summis uirtutibus', et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis uirtutem eam appellet? At prohœmium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta sic ut nihil sit in iis requirendum. Nam et latro pugnabit acriter, uirtus tamen erit fortitudo, et tormenta sine gemitu feret malus seruus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem, sed aliter. Sufficiant igitur hæc, quia de utilitate supra tractauimus.

Quæ materia ejus.

Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem: qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. Quæ si ita accipitur ut sermo quacumque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; Nam et oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione uerba ipsa significari putamus, nihil hæc sine rerum substantia faciunt. Quidam argumenta persuasibilia: quæ et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. Quidam ciuiles quæstiones: quorum opinio non qualitate sed modo errauit; Est enim hæc materia rhetorices, sed non sola. Quidam, quia uirtus sit rhetorice, materiam ejus totam uitam uocant. Alii, quia non omnium uirtutum materia sit tota uita, sed pleræque earum uersentur in partibus, sicut justitia fortitudo continentia propriis officiis et suo fine intelleguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethike negotialem adsignant id est πραγματικόν.

Ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices judico omnes res quæcumque ei ad dicendum subiectæ erunt. Nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiæ uidetur non in uerbis esse materiam sed in rebus, et in Phædro palam non in judiciis modo et contionibus sed in rebus etiam priuatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat: quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. Et Cicero quodam loco materiam rhetorices uocat res quæ subiectæ sint ei, sed certas demum putat esse subiectas: alio uero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem uerbis: 'quamquam uis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri uidetur, ut omni de re quæcumque sit proposita ornate ab eo copioseque dicatur'. Atque adhuc alibi: 'uero enim oratori quæ sunt in hominum uita, quandoquidem in ea uersatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quæsita audita lecta disputata tracsubtata agitata esse debent'.

Hanc autem quam nos materiam uocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam, modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem uocarheuerunt, quod in omni materia diceret. Cum quibus mihi minima pugna est; Nam de omni materia dicere eam fatentur, propriam habere materiam quia multiplicem habeat negant. Sed neque infinita est, etiamsi est multiplex, et aliæ quoque artes minores habent multiplicem materiam, uelut architectonice (namque ea in omnibus quæ sunt ædificio utilia uersatur) et cælatura, quæ auro argento ære ferro opera efficit. Nam scalptura etiam lignum ebur marmor uitrum gemmas præter ea quæ supra dixi complectitur. Neque protinus non est materia rhetorices si in eadem uersatur et alius. Nam si quæram quæ sit materia statuarii, dicetur æs: si quæram quæ sit excusoris, id est fabricæ ejus quam Græci khalkeutiken uocant, similiter æs esse respondeant: atqui plurimum statuis differunt uasa. Nec medicina ideo non erit ars quia unctio et exercitatio cum palæstrica, ciborum uero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.

Quod uero de bono utili justo disserere philosophiæ officium esse dicunt, non obstat; Nam cum philosophum dicunt, hoc accipi uolunt uirum bonum. Quare igitur oratorem, quem a bono uiro non separo, in eadem materia uersari mirer; Cum præsertim primo libro jam ostenderim philosophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quæ rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia uersentur. Denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuæ quoque materia uideatur?

Solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit orator si de omnibus ei dicendum est. Possem hic Ciceronis respondere uerbis, apud quem hoc inuenio: 'mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus': sed mihi satis est ejus esse oratorem rei de qua dicet non inscium. Neque enim omnis causas nouit, et debet posse de omnibus dicere. De quibus ergo dicet? De quibus didicit. Similiter de artibus quoque de quibus dicendum erit interim discet, et de quibus didicerit dicet.

Quid ergo? Non faber de fabrica melius aut de musice musicus? Si nesciat orator quid sit de quo quæratur, plane melius; Nam et litigator rusticus inlitteratusque de causa sua melius quam orator qui nesciet quid in lite sit: sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore, melius orator quam ipse qui docuerit. Verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desiderauerit, dicet: non erit quidem orator, sed faciet illud quasi orator, sicut, cum uulnus imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut medicus. An hujus modi res neque in laudem neque in deliberationem neque in judicium ueniunt? Ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit dicere sententiam orator? Atqui opus erat ratione architectorum. Liuores et tumores in corpore cruditatis an ueneni signa sint non tractat orator? At est id ex ratione medicinæ. Circa mensuras et numeros non uersabitur? Dicamus has geometriæ esse partes. Equidem omnia fere posse credo casu aliquo uenire in officium oratoris: quod si non accidet, non erunt ei subiecta.

Ita sic quoque recte diximus materiam rhetorices esse omnis res ad dicendum ei subiectas: quod quidem probat etiam sermo communis; Nam cum aliquid de quo dicamus accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam præfatione testamur. Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus putauit esse dicendum ut se in auditoriis interrogari pateretur qua quisque de re uellet. Hermagoras quoque dicendo materiam esse in causa et in quæstionibus omnes res subiectas erat complexus: sed quæstiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; Si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuuamur: nihil est enim quod non in causam aut quæstionem cadat. Aristoteles tris faciendo partes orationis, judicialem deliberatiuam demonstratiuam, pæne et ipse oratori subiecit omnia: nihil enim non in hæc cadit.

Quæsitum a paucissimis et de instrumento est. Instrumentum uoco sine quo formari materia in id quod uelimus effici opus non possit. Verum hoc ego non artem credo egere, sed artificem. Neque enim scientia desiderat instrumentum, quæ potest esse consummata etiam si nihil faciat, sed ille opifex, ut cælator cælum et pictor penicilla. Itaque hæc in eum locum quo de oratore dicturi sumus differamus.

Index