Marcus Fabius Quintilianus: Institutio Oratoria Liber VI

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI Liber VII Liber VIII Liber IX Liber X Liber XI Liber XII

Liber VI

Hæc, Marcelle Vitori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad juvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime pæne etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam, respiciens tamen illam curam meæ voluptatis, quod filio, cujus eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar, ut, si me, quod æcum et optabile fuit, fata intercepissent, præceptore tamen patre uteretur. At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meæ mortalitatis ita subito prostravit ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret. Illum enim de quo summa conceperam, et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi. Quid nunc agam? Aut quem ultra esse usum mei dis repugnantibus credam? Nam ita forte accidit ut eum quoque librum quem de causis corruptæ eloquentiæ emisi jam scribere adgressus ictu simili ferirer. Vnum igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super inmaturum funus consumpturis viscera mea flammis inicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare. Quis enim mihi bonus parens ignoscat si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem si quis in me alius usus vocis quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester? - si non meo casu, cui tamen nihil obici nisi quod vivam potest, at illorum certe quos utique inmeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quæ nondum expleto ætatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis,(non) infelix decessit. Ego vel hoc uno malo sic eram adflictus ut me jam nulla fortuna posset efficere felicem. Nam cum, omni virtute quæ in feminas cadit functa, insanabilem attulit marito dolorem, tum ætate tam puellari, præsertim meæ comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis. Liberis tamen superstitibus et - quod nefas erat sera sed optabat ipsa - me salvo, maximos cruciatus præcipiti via effugit. Mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen. Non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi: sed dissimulare qui possum quid ille gratiæ in vultu, quid jucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidæ et (quod scio vix posse credi) jam tum altæ mentis ostenderit: qualis amorem quicumque alienus infans mereretur. Illud vero insidiantis quo me validius cruciaret fortunæ fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviæ educanti, me omnibus qui sollicitare illas ætates solent anteferret. Quapropter illi dolori quem ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos ante menses ceperam gratulor. Minus enim est quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est. Vna post hæc Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. Non enim flosculos, sicut prior, sed jam decimum ætatis ingressus annum certos ac deformatos fructus ostenderat. Juro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes, non ingenii modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil præstantius cognovi plurima expertus, studiique jam tum non coacti (sciunt præceptores), sed probitatis pietatis humanitatis liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem, et esse nescio quam quæ spes tantas decerpat invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur. Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis jucunditas claritasque, oris suavitas et in utracumque lingua, tamquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed hæ spes adhuc: illa matura, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensum octo valetudinem tulit! Vt me in supremis consolatus est! Quam etiam deficiens jamque non noster ipsum illum alienatæ mentis errorem circa scholas, litteras habuit! XII. tuosne ego, o meæ spes inanes, labentis oculos, tuum fugientem spiritum vidi? Tuum corpus frigidum exsangue complexus, animam recipere auramque communem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus quos fero, dignus his cogitationibus? Tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum propius admotum, te avunculo prætori generum destinatum, te omnium spes avitæ eloquentiæ candidatum, superstes parens tantum in, pœnas: et si non cupido lucis, certe patientia vindicet te reliqua mea ætate; Nam frustra mala omnia ad crimen fortunæ relegamus. Nemo nisi sua culpa diu dolet. Sed vivimus et aliqua vivendi ratio quærenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt. Si quando tamen ita resederit præsens impetus ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim moræ veniam. Quis enim dilata studia miretur quæ potius non abrupta esse mirandum est? XV. tum si qua fuerint minus effecta iis quæ levius adhuc adflicti cœperamus, imperitanti fortunæ remittantur, quæ si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non extinxerit, debilitavit tamen. Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere. Nihil enim sibi adversus me reliquit, et infelicem quidem sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem. Boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc æquum est, quod in nullum jam proprium usum perseveramus, sed omnis hæc cura alienas utilitates, si modo quid utile scribi, spectat. Nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis præparabamus, aliis relinquemus.

Peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii vocant. Ejus duplex ratio est, posita aut in rebus aut in adfectibus. Rerum repetitio et congregatio, quæ Græce dicitur anakephalaiosis, a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam judicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos, et, etiam si per singula minus moverat, turba valet. In hac quæ repetemus quam brevissime dicenda sunt, et, quod Græco verbo patet, decurrendum per capita. Nam si morabimur, non jam enumeratio, sed quasi altera fiet oratio. Quæ autem enumeranda videntur, cum pondere aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda: alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriæ judicum diffidentis. III. sunt autem innumerabiles, optimeque in Verrem Cicero: "si pater ipse judicaret, quid diceret cum hæc probarentur? " Et deinde subiecit enumerationem; Aut cum idem et in eundem per invocationem deorum spoliata a prætore templa dinumerat. Licet et dubitare num quid nos fugerit, et quid responsurus sit adversarius his et his, aut quam spem accusator habeat omnibus ita.Defensis. Illa vero jucundissima, si contingat aliquo ex adversario ducere argumentum, ut si dicas: "reliquit hanc partem causæ", aut "invidia premere maluit", aut "ad preces confugit merito, cum sciret hæc et hæc". Sed non sunt singulæ species persequendæ, ne sola videantur quæ forte to nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex dictis adversariorum et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur. Nec referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab adversariis ut ad quædam respondeant:VI. id autem si et actionis supererit locus et ea proposuerimus quæ refelli non possint; Nam provocare quæ inde sint fortia non arguentis est sed monentis. Id unum epilogi genus visum est plerisque Atticorum, et philosophis fere omnibus qui de arte oratoria scriptum aliquid reliquerunt. Id sensisse Atticos credo quia Athenis adfectus movere etiam per præconem prohibebatur orator. Philosophos minus miror, apud quos vitii loco est adfici, nec boni moris videtur sic a vero judicem averti, nec convenire bono viro vitiis uti. Necessarios tamen adfectus fatebuntur si aliter optineri vera et justa et in commune profutura non possint. Ceterum illud constitit inter omnes, etiam in aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus argumentis defensa, utiliter anakephalaiosin fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas in quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint. Hæc pars perorationis accusatori patronoque ex æquo communis est.

Adfectibus quoque isdem fere utuntur, sed aliis hic, aliis ille sæpius ac magis; Nam huic concitare judices, illi flectere convenit. Verum et accusator habet interim lacrimas ex miseratione ejus rei quem ulciscitur, et reus de indignitate calumniæ conspirationis vehementius interim queritur. Dividere igitur hæc officia commodissimum, quæ plerumque sunt, ut dixi, prohœmio similia, sed liberiora plenioraque. Inclinatio enim judicum ad nos petitur initio parcius, cum admitti satis est et oratio tota superest: in epilogo vero est qualem animum judex in consilium ferat, et jam nihil amplius dicturi sumus, nec restat quo reservemus. Est igitur utrisque commune conciliare sibi, avertere ab adversario judicem, concitare adfectus et componere. Et brevissimum quidem hoc præceptum dari utrique parti potest, ut totas causæ suæ vires orator ponat ante oculos, et cum viderit quid invidiosum favorabile invisum miserabile aut sit in rebus aut videri possit, ea dicat quibus, si judex esset, ipse maxime moveretur. Sed certius est ire per singula.

Et quæ concilient quidem accusatorem in præceptis exordii jam diximus. Quædam tamen, quæ illic ostendere sat est, in peroratione implenda sunt magis, si contra inpotentem invisum perniciosum suscepta causa est, si judicibus ipsis aut gloriæ damnatio rei aut deformitati futura absolutio. Nam egregie in Vatinium Calvus "factum" inquit "ambitum scitis omnes, et hoc vos scire omnes sciunt". Cicero quidem in Verrem etiam emendari posse infamiam judiciorum damnato reo dicit, quod est unum ex supra dictis. Metus etiam, si est adhibendus, ut facit idem, hunc habet locum fortiorem quam in prohœmio. Qua de re quid sentirem, alio jam libro exposui. Concitare quoque invidiam odium iram liberius in peroratione contingit: quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio judici facit, si contumax adrogans securus sit: quæ non ex facto modo dictove aliquo sed vultu habitu aspectu moveri solet, egregieque nobis adulescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Græce quidem, sed in hunc sensum: "erubescis Cæsarem timere". XV. summa tamen concitandi adfectus accusatori in hoc est, ut id quod obiecit aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur. Atrocitas crescit ex his: quid factum sit, a quo, in quem, quo animo, quo tempore, quo loco, quo modo; Quæ omnia infinitos tractatus habent. XVI. pulsatum querimur: de re primum ipsa dicendum, tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus, etiam si percussus sit a vili aliquo contemptoque vel ex contrario a potente nimium vel ab eo quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus cum judicia ejus rei maxime exercerentur, aut in sollicito civitatis statu, item in theatro, in templo, in contione; XVII. crescit invidia et si non errore nec ira, vel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam videri potest voluisse quam fecit; Plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose, ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu ferientis, ex habitu invidiam Midiæ quærit. Occisum queror: ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an exspectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet. Vtitur frequenter accusator et miseratione, cum aut ejus casum quem ulciscitur aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur. Etiam futuri temporis imagine judices movet, quæ maneant eos qui de vi et injuria questi sunt nisi vindicentur: fugiendum de civitate, cedendum bonis, aut omnia quæcumque inimicus fecerit perferenda. Sed sæpius id est accusatoris, avertere judicem a miseratione qua reus sit usurus, atque ad fortiter ad judicandum concitare. Cujus loci est etiam occupare quæ dicturum facturumve adversarium putes. Nam et cautiores ad custodiam suæ religionis judices facit, et gratiam responsuris aufert cum ea (quæ) prædicta sunt ab accusatore jam, si pro reo repetentur, non sint nova, ut Servius sulpicius contra Aufidiam ne signatorum, ne ipsius discrimen obiciatur sibi præmonet. Nec non ab Æschine quali sit usurus Demosthenes actione prædictum est. Docendi quoque interim judices quid rogantibus respondere debeant, quod est unum repetitionis genus.

Periclitantem vero commendat dignitas et studia fortia et susceptæ bello cicatrices et nobilitas et merita majorum. Hoc quod proxime dixi Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic, ille pro filio. Commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur, præcipue bonitas humanitas misericordia; Justius enim petere ea quisque videtur a judice quæ aliis ipse præstiterit. Referenda pars hæc quoque ad utilitatem rei publicæ, ad judicum gloriam, ad exemplum, ad memoriam posteritatis. Plurimum tamen valet miseratio, quæ judicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri. Hæc petetur aut ex iis quæ passus est reus, aut iis quæ quam cum maxime patitur, aut iis quæ damnatum manent: quæ et ipsa duplicantur cum dicimus ex qua illi fortuna et in quam reccidendum sit. Adfert in his momentum et ætas et sexus et pignora, liberi, dico, et parentes et propinqui. Quæ omnia tractari varie solent. Nonnumquam etiam ipse patronus has partes subit (ut Cicero pro Milone: "O me miserum! O te infelicem! Revocare me tu in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero?") Maximeque si, ut tum accidit, non conveniunt ei qui accusatur preces; XXV. nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem qui a se virum nobilem interfectum quia id fieri oportuisset fateretur? Ergo et illi captavit ex ipsa præstantia animi favorem et in locum lacrimarum ejus ipse successit.

His præcipue locis utiles sunt prosopopœiæ, id est fictæ alienarum personarum orationes. +Quale litigatore dicit patronum nudæ tantum res movent: at cum ipsos loqui fingimus, ex personis quoque trahitur adfectus. Non enim audire judex videtur aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet: quantoque essent miserabiliora si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scænicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet. Itaque idem Cicero, quamquam preces non dat Miloni eumque potius animi præstantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientis etiam forti viro conquestiones: "Frustra" inquit "mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas!"

Numquam tamen debet longa esse miseratio. Nec sine causa dictum est nihil facilius quam lacrimas inarescere. Nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa quam dicendo effinximus imago: in qua si moramur, fatigatur lacrimis auditor et requiescit et ab illo quem ceperat impetu ad rationem redit. Non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum cum ad summum perduxerimus relinquamus, nec speremus fore ut aliena mala quisquam diu ploret, ideoque cum in aliis, tum in hac maxime parte crescere debet oratio, quia quidquid non adicit prioribus etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit.

Non solum autem dicendo, sed etiam faciendo quædam lacrimas movemus, unde et producere ipsos qui periclitentur squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentis institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari. Quarum rerum ingens plerumque vis est velut in rem præsentem animos hominum ducentium, ut populum Romanum egit in furorem prætexta C. Cæsaris prælata in funere cruenta. Sciebatur interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madens ita repræsentavit imaginem sceleris ut non occisus esse Cæsar sed tum maxime occidi videretur. Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam in tabula sipariove imaginem rei cujus atrocitate judex erat commovendus: quæ enim est actoris infantia qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam? At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse; Quare et obsecratio illa judicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi coniux parentes, utilis erit, et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet;XXXIV. stratum denique jacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et ante acta vita et rei condicio prohibebit; Quædam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. Verum sic habenda est auctoritatis ratio ne sit invisa securitas. XXXV. fuit quondam inter hæc omnia potentissimum quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse præcipue videtur, persuasitque nihil esse ad præsentem rerum statum utilius quam duos kal. Jan. ingredi consulatum. Quod genus nostris temporibus totum pæne sublatum est, cum omnia curæ tutelæque unius innixa periclitari nullo judicii exitu possint.

De accusatoribus et reis sum locutus quia in periculis maxime versatur adfectus. Sed privatæ quoque causæ utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex enumeratione probationum et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur. Nam in parvis quidem litibus has tragœdias movere tale est quasi si personam Herculis et coturnos aptare infantibus velis.

Ne illud quidem indignum est admonitione, ingens in epilogis meo judicio verti discrimen quo modo se dicenti qui excitatur accommodet. Nam et imperitia et rusticitas et rigor et deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt hæc actori providenda. Equidem repugnantis patrono et nihil vultu commotos et intempestive residentis et facto aliquo vel ipso vultu risum etiam moventis sæpe vidi, præcipue vero cum aliqua velut scænice fiunt aliam cadunt. Transtulit aliquando patronus puellam, quæ soror esse adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat), in adversa subsellia, tamquam in gremio fratris relicturus; At is a nobis præmonitus discesserat. Tum ille, alioqui vir facundus, inopinatæ rei casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit. Alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit, at ea risum sæpius fecit. Nam et ii quorum officii erat ut traderent eam, ignari qui esset epilogus, quotiens respexisset patronus offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) præteritam quoque orationis gratiam perdidit. Nec ignotum quid Glyconi, cui Spiridion fuit cognomen, acciderit. Huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a pædagogo se vellicari respondit. Sed nihil illa circa Cæpasios Ciceronis fabula efficacius ad pericula epilogorum. Omnia tamen hæc tolerabilia iis quibus actionem mutare facile est: at qui a stilo non recedunt aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt. Inde est enim "tendit ad genua vestra supplices manus" et "hæret in complexu liberorum miser" et "revocat ecce me" etiam si nihil horum is de quo dicitur faciat. Ex scholis hæc vitia, in quibus omnia libere fingimus et inpune, quia pro facto est quidquid voluimus; Non admittit hoc idem veritas, egregieque Cassius dicenti adulescentulo: "quid me torvo vultu intueris, Severe?" "Non mehercule" inquit "faciebam, sed sic scripsisti: ecce!" Et quam potuit truculentissime eum aspexit. Illud præcipue monendum, ne qui nisi summis ingenii viribus ad movendas lacrimas adgredi audeat; Nam ut est longe vehementissimus hic cum invaluit adfectus, ita si nil efficit tepet; Quem melius infirmus actor tacitis judicum cogitationibus reliquisset. Nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus quos non permoverunt. Quare metiatur ac diligenter æstimet vires suas actor, et quantum onus subiturus sit intellegat: nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas meretur aut risum.

Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium, cum oratione continua, quæ motos lacrimis judices ad justitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane dictis, quale est "date puero panem, ne ploret", XLVII. et corpulento litigatori, cujus adversarius, item puer, circa judices erat ab advocato latus: "Quid faciam? Ego te baiulare non possum". Sed hæc tamen non debent esse nimica. Itaque nec illum probaverim, quamquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris in epilogum productis talos iecit in medium, quos illi diripere cœperunt; Namque hæc ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis: XLVIII. neque illum qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subsellis ut territus fugit, et capite ex parte velato, cum ad tagendumt ex tarba prospexisset, interrogavit an jam ille cum gladio recessisset. Fecit enim risum, sed ridiculus fuit. Discutiendæ tamen oratione ejus modi scænæ, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter, et contra juvenem cujus subinde vulnus in judicio resolvebatur pro Vareno multa dixit urbane.

L. sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit ejus persona talis ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum in Domitiæ uxoris suæ pecuniaria lite adversus fratrem ejus Ænobarbum ageret; Nam cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adjecit: "nihil vobis minus deest quam de quo contenditis".

Omnis autem hos adfectus, etiam si quibusdam videntur in prohœmio atque in epilogo sedem habere, in quibus sane sint frequentissimi, tamen aliæ quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda. At hic, si usquam, totos eloquentiæ aperire fontes licet. Nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus jam judicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. Tunc est commovendum theatrum cum ventum est ad ipsum illud quo veteres tragœdiæ comœdiæque cluduntur "plodite".

In aliis autem partibus tractandus erit adfectus ut quisque nascetur; Nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent, cum de qualitate alicujus rei quæstio est, et probationibus unius cujusque rei recte subiungitur. Vbi vero conjunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut in Verrem Cicero fecit; Nam et Philodamo et navarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit. Sunt qui hos merikous epilogous vocent, quo partitam perorationem significant. Mihi non tam partes ejus quam species videntur, si quidem et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt hanc esse consummationem orationis.

Quamvis autem pars hæc judicialium causarum summe præcipueque constet adfectibus et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. Quare adhuc opus superest cum ad optinenda quæ volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi judicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi. Qua de re pauca quæ postulabat materia sic attigi ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus ostenderem. Nunc altius omnis rei repetenda ratio est.

Nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfectibus, et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda. Quo nihil adferre majus vis orandi potest: nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingeni vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat: certe sunt semperque fuerunt non parum qui satis perite quæ essent probationibus utilia reperirent. Quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos judici sit ignotum, atque (ut dicam quod sentio) dignos a quibus causam diserti docerentur: qui vero judicem rapere et in quem vellet habitum animi posset perducere, quo dicente flendum irascendum esset, rarus fuit. Atqui hoc est quod dominetur in judiciis: hic eloquentia regnat. Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut qui per hæc vicit tantum non defuisse sibi advocatum sciat:V. ubi vero animis judicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. Hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non continetur. Probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse judices putent, adfectus præstant ut etiam velint; Sed id quod volunt credunt quoque. Nam cum irasci favere odisse misereri cœperunt, agi jam rem suam existimant, et, sicut amantes de forma judicare non possunt quia sensum oculorum præcipit animus, ita omnem veritatis inquirendæ rationem judex omittit occupatus adfectibus: æstu fertur et velut rapido flumini obsequitur. Ita argumenta ac testes quid egerint pronuntiatio ostendit, commotus autem ab oratore judex quid sentiat sedens adhuc atque audiens confitetur. An cum ille qui plerisque perorationibus petitur fletus erupit, non palam dicta sententia est? Huc igitur incumbat orator, hoc opus ejus, hic labor est, sine quo cetera nuda jejuna infirma ingrata sunt: adeo velut spiritus operis hujus atque animus est in adfectibus.

Horum autem, sicut antiquitus traditum accepimus, duæ sunt species: alteram Græci pathos vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram ethos, cujus nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus: mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiæ ethike moralis est dicta. Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari videntur quam morum quædam proprietas; Nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur. Cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt. Adfectus igitur hos concitatos, illos mites atque compositos esse dixerunt: in altero vehementes motus, in altero lenes, denique hos imperare, illos persuadere, hos ad perturbationem, illos ad benivolentiam prævalere. Adiciunt quidam ethos perpetuum, pathos temporale esse. Quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias quæ continuum desiderent adfectum. Nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent, virium atque impetus non tantundem exigunt. In causis vero etiam pluribus versantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus. Nam cum ex illo et hoc loco nihil non ab oratore tractetur, quidio quid de honestis et utilibus, denique faciendis ac non faciendis dicitur, ethos vocari potest. Quidam commendationem atque excusationem propria hujus officii putaverunt, nec abnuo esse ista in hac parte, sed non concedo ut sola sint. Quin illud adhuc adicio, pathos atque ethos esse interim ex eadem natura, ita ut illud majus sit, hoc minus, ut amor pathos, caritas ethos, interdum diversa inter se, sicut in epilogis; Nam quæ pathos concitavit, ethos solet mitigare. Proprie tamen mihi hujus nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur. Ethos, quod intellegimus quodque a dicentibus desideramus, id erit quod ante omnia bonitate commendabitur, non solum mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque jucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur, quo mores dicentis ex oratione perluceant et quodam modo agnoscantur. Quod est sine dubio inter conjunctas maxime personas, quotiens ferimus ignoscimus satisfacimus monemus, procul ab ira, procul ab odio. Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim præferunt eorum ipsorum a quibus læduntur caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia cum senex adulescentis alieni convicium, honestus inferioris fert; Hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet. XV. sunt et illa ex eadem natura, sed motus adhuc minoris, veniam petere adulescentiæ, defendere amores. Nonnumquam etiam lenis caloris affeni derisus ex hac forma venit, sed is non ex jocis tantum. Verum aliquanto magis propria fuerit virtutis simulatio satisfaciendi rogandi, et eironeia, quæ diversum ei quod dicit intellectum petit. Hinc etiam ille major ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso quod nos adversariis summittimus intellegitur tacita inpotentiæ exprobratio: namque eos gravis et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus. Et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse; Nam invidia adversarios, convicium nos invisos facit. Ille jam pæne medius adfectus est ex amoribus, ex desideriis amicorum et necessariorum; Nam et hoc major est et ino minor. Non parum significanter etiam illa in scholis ethe dixerimus, quibus plerumque rusticos superstitiosos avaros timidos secundum condicionem positionum effingimus; Nam si mores ethe sunt, cum hos imitamur ex his ducimus orationem.

Denique ethos omne bonum et comem virum poscit. Quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, adprobare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. Sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. Nam qui dum dicit malus videtur utique male dicit non enim videtur justa dicere, alioqui ethos non videretur). Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum esse debet ac mite, nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat: proprie jucunde credibiliter dicere sat est, ideoque ei medius ille orationis modus maxime convenit. Diversum est huic quod pathos dicitur quodque nos adfectum proprie vocamus, et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comœdiæ, hoc tragœdiæ magis simile. Hæc pars circa iram odium metum invidiam miserationem fere tota versatur, quæ quibus ex locis ducenda sint et manifestum omnibus et a nobis in ratione prohœmii atque epilogi dictum est. Et metum tamen duplicem intellegi volo, quem patimur et quem facimus, et invidiam: namque altera invidum, altera invidiosum facit. Hoc autem hominis, illud rei est, in quo et plus habet operis oratio. Nam quædam videntur gravia per se, parricidium cædes veneficium, quædam efficienda sunt. Id autem contingit cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus ostenditur, quale est apud Vergilium:"o felix una ante alias Priameia virgo,hostilem ad tumulum Troiæ sub mœnibus altisiussa mori" -quam miser enim casus Andromachæ si comparata ei felix Polyxena:XXIII. aut cum ita exaggeramus injuriam nostram ut etiam quæ multo minora sunt intoleranda dicamus: "si pulsasses, defendi non poteras: vulnerasti". Sed hæc diligentius cum de amplificatione dicemus. Interim notasse contentus sum non id solum agere adfectus, ut quæ sunt ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut quæ toleranda haberi solent gravia videantur, ut cum in maledicto plus injuriæ quam in manu, in infamia plus pœnæ dicimus quam in morte. Namque in hoc eloquentiæ vis est, ut judicem non in id tantum compellat in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut qui non est aut majorem quam est faciat adfectum. Hæc est illa quæ dinosis vocatur, rebus indignis asperis invidiosis addens vim oratio, qua virtute præter alias plurimum Demosthenes valuit.

Quod si tradita mihi sequi præcepta sufficeret, satisfeceram huic parti nihil eorum quæ legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo: sed promere in animo est quæ latent et penitus ipsa hujus loci aperire penetralia, quæ quidem non aliquo tradente sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi. XXVI. summa enim, quantum ego quidem sentio, circa movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. Nam et luctus et iræ et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. Quid enim aliud est causæ ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quædam exclamare videantur, et ira nonnumquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum? Quare, in iis quæ esse veri similia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere judici volet. An ire dolebit qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? Irascetur, si nihil ipse qui in iram concitat ei quod exigit simile patietur? Siccis agentis oculis lacrimas dabit? Fieri non potest:XXVIII. nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi umore "nec res ura dat alteri colorem quem non ipsa habet". Primum est igitur ut apud nos valeant ea quæ valere apud judicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur. At quo modo fiet ut adficiamur? Neque enim sunt motus in nostra potestate. Temptabo etiam de hoc dicere. Quas phantasias Græci vocant (nos sane visiones appellemus),per quas imagines rerum absentium ita repræsentantur animo ut eas cernere oculis ac præsentes habere videamur, has quisquis bene ceperit is erit in adfectibus potentissimus. XXX. Has Quidam dicunt euphantasioton qui sibi res voces actus secundum verum optime finget: quod quidem nobis volentibus facile continget; Nisi vero inter otie animorum et spes inanes et velut somnia quædam vigilantium ita nos hæ de quibus loquor imagines prosecuntur ut peregrinari navigare prœliari, populos adloqui, divitiarum quas non habemus usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus. XXXI. Ad Hominem occisum queror: non omnia quæ in re præsenti accidisse credibile est in oculis habebo? Non percussor ille subitus erumpet? Non expavescet circumventus, exclamabit vel rogabit vel fugiet? Non ferientem, non concidenten videbo? Non animo sanguis et pallor et gemitus, extremus denique exspirantis hiatus insident? Insequentur enargeia, quæ a Cicerone inlustratio et evidentia nominatur, quæ non tam dicere videtur quam ostendere, et adfectus non aliter quam si rebus ipsis intersimus sequentur. An non ex his visionibus illa sunt:"excussi manibus radii revolutaque pensa","levique patens in pectore vulnus",equus ille in funere Pallantis "positis insignibus"? Quid? Non idem poeta penitus ultimi fati cepit imaginem, ut diceret:"et dulcis moriens reminiscitur Argos"? Vbi vero miseratione opus erit, nobis ea de quibus queremur accidisse credamus, atque id animo nostro persuadeamus. Nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem: ita dicemus quæ in nostro simili casu dicturi essemus. Vidi ego sæpe histriones atque comœdos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi. Quod si in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui illa cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus? Sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit, easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic <ut> litigatores loquimur frequentius quam ut advocati: orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet nisi adfectus adsumimus?

Hæc dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscumque sum aut fui, pervenisse me ad aliquod nomen ingeni credo: frequenter motus sum ut me non lacrimæ solum deprenderent, sed paror et veri similis dolor.

I. huic diversa virtus quæ risum judicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat. Quanta sit autem in ea difficultas vel duo maximi oratores, alter Græcæ, alter Latinæ eloquentiæ princeps, docent:II. nam plerique Demostheni facultatem defuisse hujus rei credunt, Ciceroni modum. Nec videri potest noluisse Demosthenes, cujus pauca admodum dicta nec sane ceteris ejus virtutibus respondentia palam ostendunt non displicuisse illi jocos sed non contigisse. Noster vero non solum extra judicia sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator. Mihi quidem, sive id recte judico sive amore inmodico præcipui in eloquentia viri labor, mira quædam in eo videtur fuisse urbanitas. Nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et illa ipsa quæ sunt in Verrem dicta frigidius aliis adsignavit et testimonii loco posuit, ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius illa non ab oratore ficta sed passim esse jactata. Vtinamque libertus ejus Tiro, aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus judicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in invenient. Adfert autem rei summam difficultatem primum quod ridiculum dictum plerumque falsum est hoc semper humile, sæpe ex industria depravatum, præterea numquam honorificum: tum varia hominum judicia in eo quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili judicatur. Neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tactu lacessitur. Præterea non una ratione moveri solet: neque enim acute tantum ac venuste, sed stulte iracunde timide dicta ac facta ridentur, ideoque anceps ejus rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus. Habet enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine: quæ cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentis reccidunt, stultitia vocatur.

Cum videatur autem res levis, et quæ a scurris, miniis, insipientibus denique sæpe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest. Erumpit etiam invitis sæpe, nec vultus modo ac vocis exprimit confessionem, sed totum corpus vi sua concutit. Rerum autem sæpe, ut dixi, maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat. Documento sunt juvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et oportuno joco elapsi. Namque unus ex iis "immo", inquit, "nisi lagona defecisset, occidissemus te", eaque urbanitate tota est invidia dissoluta.

Verum hoc quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet suntque ad id pertinentia et a Græcis et a Latinis composita præcepta, ita plane adfirmo præcipue positum esse in natura et in occasione. Porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur. Occasio vero et in rebus est, (cujus est) tanta vis ut sæpe adiuti ea non indocti modo sed etiam rustici salse dicant, et in eo, quid aliquis dixerit prior; Sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando. Accedit difficultati quod ejus rei nulla exercitatio est, nulli præceptores. Itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus: oratoria urbanitas rara, nec ex arte propria sed ad hanc consuetudine commodata. Nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiæ permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad juvenum talem exercitationem. Quin ipsæ illæ (dicta sunt ac vocantur) quas certis diebus festæ licentiæ dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur aut aliquid in his senum quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre: quæ nunc juvenum vel sibi ludentium exercitatio est.

Pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur: quæ tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. Nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem præferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. Venustum esse quod cum gratia quadam et venere dicatur apparet. Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus: natura non utique hoc est, quamquam et ridicula esse oporteat salsa. Nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus, cum dicit:"nulla est in corpore mica salis",non hoc dicit, nihil in corpore ejus esse ridiculum. Salsum igitur erit quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente judicio velut palato, excitatque et a tædio defendit orationem. Sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius adspersus, si tamen non sit inmodicus, adfert aliquid propriæ voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam quod nobis faciat audiendi sitim. Facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere; Neque enim diceret Horatius facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. Decoris hanc magis et excultæ cujusdam elegantiæ appellationem puto. Ideoque in epistulis Cicero hæc Bruti refert verba: "ne illi sunt pedes faceti ac *deliciis ingredienti mollius".+ Quod convenit cum illo Horatiano:"molle atque facetum Vergilio". Jocum vero id accipimus quod est contrarium serio: nam et fingere et terrere et promittere interim jocus est. Dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. Ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.

Proprium autem materiæ de qua nunc loquimur est ridiculum, ideoque hæc tota disputatio a Græcis περὶ γελοίου inscribitur. Ejus prima divisio traditur eadem quæ est omnis orationis, ut sit positum in rebus ac verbis. Vsus autem maxime triplex: aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. Aliena aut reprendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. Namque eadem quæ si inprudentibus excidant stulta sunt, si simulamus venusta creduntur. Tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis, ceteris, quæ neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur. Item ridicula aut facimus aut dicimus. Facto risus conciliatur interim admixta gravitate, ut M. Cælius prætor, cum senam ejus curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam (dicebatur autem consul a patre flagris aliquando cæsus): interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide Cæliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat. Idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit: in quibus est quidem sua gratia, sed major cum captare risum non videntur; Nihil enim est iis quæ dicenti salsa dicuntur insulsius. Quamquam autem gratiæ plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus non inurbanus, cum iis modus contingit. Id porro quod dicitur aut est lascivum et hilare, qualia Gabbæ pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Juni Bassi, aut asperum, qualia Cassi Severi, aut lene, qualia Domiti Afri. Refert his ubi quis utatur. Nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. Lædere numquam velimus, longeque absit illud propositum, potius amicum quam dictum perdendi. In hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere. Nonnumquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius juste petere concessum sit. Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunæ insectatio, vel quod culpa caret vel quod redire etiam in ipsos qui obiecerunt potest. Primum itaque considerandum est et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat. Oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quæ in mimis rideri solent. Dicacitas etiam scurrilis et scænica huic personæ alienissima est: obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a significatione. Nam si quando obici potest, non in joco exprobranda est. Oratorem præterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo. Quapropter ne dicet quidem salse quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem. Nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili jocantem feret quisquam. Sunt etiam judices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur. Solet interim accidere ut id quod in adversarium dicimus aut in judicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem, quamquam aliqui reperiuntur qui ne id quidem quod in ipsos reccidere possit evitent. Quod fecit Longus sulpicius, qui, cum ipse fœdissimus esset, ait eum contra quem judicio liberali aderat ne faciem quidem habere liberi hominis: cui respondens Domitius Afer "ex tui" inquit "animi sententia, Longe, qui malam faciem habet liber non est?" Vitandum etiam ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne præparatum et domo ablatum videatur quod dicimus: nam adversus miseros, Sicut supra dixeram, inhumanus est jocus. Sed quidam ita sunt receptæ auctoritatis ac notæ verecundiæ ut nocitura sit in eos dicendi petulantia; Nam de amicis jam præceptum est. Illud non ad oratoris consilium, sed ad hominis pertinet: lacessat hoc modo quem lædere sit periculosum, ne aut inimicitiæ graves insequantur aut turpis satisfactio. Male etiam dicitur quod in pluris convenit, si aut nationes totæ incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum. Ea quæ dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet: nimium enim risus pretium est si probitatis inpendio constat.

Vnde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. Nam si species omnis persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus. Neque enim minus numerosi sunt loci ex quibus hæc dicta quam illi ex quibus eæ quas sententias vocamus ducuntur, neque alii. Nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis aba in verbis, alia in figuris. Risus igitur oriuntur aut ex corpore ejus in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis quæ sunt extra posita; Intra hæc enim est omnis vituperatio: quæ si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula. Hæc aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur. Rarum est ut oculis subicere contingat, ut fecit C. Julius: qui cum Helvio Manciæ sæpius obstrepenti sibi diceret: "jam ostendam qualis sis", isque plane instaret interrogatione qualem tandem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus: tabernæ autem erant circa forum ac scutum illud signi gratia positum. Narrare quæ salsa sint in primis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Cæpasio atque Fabricio aut M. Cælius de illa D. Læli collegæque ejus in provinciam festinantium contentione. Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adicit orator. Nam et a Cicerone sic est Fabrici fuga illa condita: "itaque cum callidissime se putaret dicere et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: "respicite, judices, hominum fortunas, respicite C. Fabrici senectutem", cum hoc "respicite" ornandæ orationis causa sæpe dixisset, respexit ipse: at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat", et cetera quæ adjecit (nam est notus locus), cum in re hoc solum esset, Fabricium a judicio recessisse;XLI. et Cælius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum: "hic subsecutus quo modo transierit, utrum rati an piscatorio navigio, nemo sciebat: Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tamquam Ariona transvectum". In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in jaciendo. Mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cujus orationibus complures hujus modi narrationes insertæ reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri. Illud quoque genus est, positum non in hac veluti jaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate, sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et aliis quibusdam locis narrat. Nam cum Brutus in accusatione C. Planci excitatis duobus lectoribus ostendisset contraria L. Crassum patronum ejus in oratione quam de colonia Narbonensi habuerat suasisse iis quæ de lege Servilia dixerit, tris excitavit et ipse lectores, iisque patris ejus dialogos dedit legendos; Quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat ubi essent eæ possessiones. Omnis autem illas Brutus vendiderat, et tum paterna emancupare prædia turpius habebatur. Similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendis gratia consequi solet.

Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas, cujus quidem duplex forma est, dicendi ac respondendi, sed ratio communis in parte; Nihil enim, quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo: at quædam propria sunt respondentium. Illa meditata atque cogitata adferri solent, hæc plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. Cum sint autem loci plures ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnis eos oratoribus convenire,XLVII. in primis ex amphibolia, neque illa obscura quæ Atellanio more captant, nec qualia vulgo jactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate: ne illa quidem quæ Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus qui coci filius habebatur coram eo suffragium ab alio peteret: "ego quoque tibi favebo";XLVIII. non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuvantur. Quare non hoc modo pæne et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem de quo supra dixi Isauricum: "miror quid sit quod pater homo constantissimus, te nobis varium reliquit". Sed illud ex eodem genere præclarum: cum obiceret Miloni accusator, in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret quo tempore Clodius occisus esset, respondit "sero": quod vel solum sufficit ut hoc genus non totum repudietur. Nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit: "nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei nec clusum neque signatum esse". LI. pervenit res usque ad ænigma, quale est Ciceronis in Plætorium Fontei accusatorem, cujus matrem dixit dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse (dicebantur autem, dum vixit, infames feminæ convenire ad eam solitæ, post mortem bona ejus venierant): quamquam hic "ludus" per tralationem dictum est, "magistri" per ambiguitatem. In metalempsin quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum quæ amicis dabantur exiguitatem, heminaria esse dixit (nam congiarium commune liberalitatis atque mensuræ) a mensura ducta inminutione rerum. Hæc tam frigida quam est nominum fictio adjectis detractis mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, "Pacisculum", et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, "Acidum", et turium, cum fur esset, "Tollium" dictos invenio. Sed hæc eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent. Afer enim venuste Manlium suram multum in agendo discursantem salientem, manus jactantem, togam deicientem et reponentem, non agere dixit sed satagere. Est enim dictum per se urbanum "satagere", etiam si nulla subsit alterius verbi similitudo. Fiunt et adjecta et detracta adspiratione et divisis conjunctisque verbis similiter sæpius frigida, aliquando tamen recipienda: eademque condicio est in iis quæ a nominibus trahuntur. Multa ex hoc (genere) Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta: modo futurum ut omnia verreret cum diceretur Verres, modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem quam aprum Erymanthium fuisse, modo malum sacerdotem qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat. Præbet tamen aliquando occasionem quædam felicitas hoc quoque bene utendi, ut pro Cæcina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem: "nec minus niger" inquit "nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio".

Acriora igitur sunt et elegantiora quæ trahuntur ex vi rerum. In iis maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur: qualia veteres illi jocabantur, qui Lentulum "Spintherem" et Scipionem "Serapionem" esse dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur, verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Junius Bassus, homo in primis dicax,LVIII. "asinus albus" vocabatur, et Sarmentus ... Seu P. Blessius Julium, hominem nigrum et macrum et pandum, "fibulam ferream" dixit. Quod nunc risus petendi genus frequentissimum est. Adhibetur autem similitudo interim palam, interim solet parabolæ: cujus est generis <illud> Augusti, qui militi libellum timide porrigenti "noh" inquit "tamquam assem elephanto des". LX. sunt quædam vi similia, unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus agente in eum Calvo frontem candido sudario tergeret idque ipsum accusator in invidiam vocaret: "quamvis reus sum", inquit, "et panem tamen candidum edo". Adhuc est subtilior illa ex simili tralatio, cum quod in alia re fieri solet in aliam mutuamur; Ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Cæsaris eborea oppida essent tralata et post dies paucos Fabi Maximi lignea, thecas esse oppidorum Cæsaris dixit. Et Pedo de myrmillone qui retiarium consequebatur nec feriebat "vivum" inquit "capere vult". Jungitur amphiboliæ similitudo, ut a L. Galba, qui pilam neglegenter petenti "sic" inquit "petis tamquam Cæsaris candidatus". Nam illud "petis" ambiguum est, securitas similis. Quod hactenus ostendisse satis est. Ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima quæ ex pluribus constat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus qui ei diceret: "ego si prandere volo, domum eo", "tu enim" inquit "non times ne locum perdas". Ex contrario non una species. Neque enim eodem modo dixit Augustus præfecto quem ignominia mittebat, subinde interponenti precibus: "quid respondebo patri meo?" "Dic me tibi displicuisse", quo Gabba pænulam roganti: "non possum commodare, domi maneo", cum cenaculum ejus perplueret. Tertium adhuc illud, nisi quod ut ne auctorem ponam verecundia ipsius facit: "libidinosior es quam ullus spado", quo sine dubio et opinio decipitur, sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est, sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus cum ei nuntiatum esset ... "Aliquando desinet putere". Onerabo librum exemplis, similemque iis qui risus gratia componuntur efficiam, si persequi voluero singula veterum.

Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. Nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit, LXVI. alterum interpellatorem, et partitione Gabba, cum pænulam roganti respondit: "non pluit, non opus est tibi: si pluet, ipse utar". Proinde genere specie propriis differentibus jugatis adjunctis consequentibus antecedentibus repugnantibus causis effectis, comparatione parium majorum minorum similis materia præbetur, sicut in tropos quoque omnis cadit. An non plurima dicuntur (per hyperbolen? Ut) quod refert Cicero de homine prælongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse, et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum. Quid ironia? Nonne etiam quæ severissime fit joci pæne genus est? Qua urbane usus zo est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tamquam coactus querebatur: "age" inquit "aliquid et rei publicæ causa". Metaphora quoque Cicero lusit, cum Vatini morte nuntiata, cujus parum certus dicebatur auctor: "interim" inquit "usura fruar". Idem per allegorian M. Cælium, melius obicientem crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. Emphasi A. Vivius dixit ferrum in tuccium incidisse.

Figuras quoque mentis, quæ schemata dianoias dicuntur, res eadem recipit omnis, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. Nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus; Quædam ut miserantes, quædam ut irascentes dicimus. Ridiculum est autem omne quod aperte fingitur. Stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; Sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adjectio. Stulte interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus an spectasset. Fecit Campatius dubitationem ejus stultiorem dicendo: "(non), sed in orchestra pila lusi".

Refutatio cum sit in negando redarguendo defendendo elevando, ridicule negavit Manius curius; Nam cum ejus accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset, "ergo ego" inquit "numquam vici". Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium curium multum de annis ætatis suæ mentientem: "tum ergo cum una declamabamus non eras natus", interim et simulata adsensione, ut idem Fabia Dolabellæ dicente triginta se annos habere: "verum est", inquit, "nam hoc illam jam viginti annis audio". Belle interim subicitur pro eo quod neges aliud mordacius, ut Junius Bassus, querente Domitia Passieni quod incusans ejus sordes calceos eam veteres diceret vendere solere,"non mehercules" inquit "hoc umquam dixi, sed dixi emere te solere". Defensionem imitatus est eques Romanus, qui obicienti Augusto quod patrimonium comedisset,"meum" inquit "putavi". Elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis jactantiam minuat (quem ad modum C. Cæsar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Cæsare pugnantem gloriabatur, "numquam fugiens respexeris" inquit) aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus quod sexagenarius publiliam virginem duxisset "cras mulier erit" inquit. Hoc genus dicti consequens vocant quidam, estque illi simile quod Cicero curionem, semper ab excusatione ætatis incipientem, facilius cotidie prohœmium habere dixit, quia ista natura sequi et cohærere videantur. Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. Qui pedibus æger cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret se jam bina milia passuum ambulare, "dies enim" inquit "longiores sunt". Et Augustus, nuntiantibus Terraconensibus palmam in ara ejus enatam, "apparet" inquit "quam sæpe accendatis". Transtulit crimen Cassius Severus; Nam cum obiurgaretur a prætore quod advocati ejus L. Vaxo Epicurio, Cæsaris amico, convicium fecissent, "nescio" inquit "qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse".

Repercutiendi multa sunt genera, venustissimum quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur, ut, Trachalus dicenti suelio "si hoc ita est, is in exilium", "si non est ita, redis" inquit. Elusit Cassius Severus, obiciente quodam quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo "numquid ergo illuc accedo?" Sed eluditur et ridiculum ridiculo (ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per jocum, temptans tamen joci sui eventum, dixisset: "imperator, torque me dona", "malo" inquit "te civica donare"), LXXX. mendacium quoque mendacio, ut Gabba, dicente quodam victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse, "nihil" inquit "mirum; Am ibi tam longæ nascuntur ut iis piscatores pro restibus cingantur". Contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. Sic Afer, cum ageret contra libertum Claudi Cæsaris et ex diverso quidam condicionis ejusdem cujus erat litigator exclamasset: "præterea tu semper in libertos Cæsaris dicis", "nec mehercule" inquit "quicquam proficio". Cui vicinum est non negare quod obicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur, ut Catulus dicenti Philippo: "quid latras?" "Furem video" inquit. In se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile: quod fieri totidem modis quot in alios potest, ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo. Illud vero, etiam si ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur: quod fecisse quendam scio qui humiliori libere adversus se loquenti "colaphum" inquit "tibi ducam, et formulam scribes quod caput durum habeas". Hic enim dubium est utrum ridere audientes an indignari debuerint.

LXXXIV. superest genus decipiendi opinionem aut dicta a intellegendi, quæ sunt in omni hac materia vel venustissima. Inopinatum et a lacessente poni solet, quale est quod refert Cicero: "quid huic abest nisi res et virtus?" Aut illud Afri: "homo in agendis causis optime vestitus": et in occurrendo, ut Cicero audita falsa Vatini morte, cum obvium libertum ejus interrogasset "rectene omnia?" Dicenti "recte" "mortuus est!" Inquit. Plurimus autem circa simulationem <et dissimulationem> risus est, quæ sunt vicina et prope eadem, sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intellegere fingentis. Simulavit Afer cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse (quæ erat potens femina) "quis est" inquit "iste?" Celsinam enim videri sibi virum finxit. Dissimulavit Cicero cum Sex. Annalis testis reum læsisset et instaret identidem accusator: "dic, M. tulli, si quid potes de Sexto Annali"; Versus enim dicere cœpit de libro Enni annali sexto: "quis potis ingentis causas evolvere belli?" LXXXVII. cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas, ut Cascellio, qui consultatori dicenti "navem dividere volo" "perdes" inquit. Sed averti intellectus et a solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui, interrogatus quid sentiret de eo qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit. Ei confine est quod dicitur per suspicionem, quale illud apud Ciceronem querenti quod uxor sua ex fico se suspendisset: "rogo des mihi surculum ex illa arbore ut inseram"; Intellegitur enim quod non dicitur. Et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest. XC. Alienam finxit Juba, qui querenti quod ab equo suo esset adspersus "quid? Tu" inquit "me Hippocentaurum putas?" Suam C. Cassius, qui militi sine gladio decurrenti "heus, commilito, pugno bene uteris" inquit, et Gabba de piscibus, qui, cum pridie ex parte adesi et versati postera die positi essent, "festinemus, alii subcenant" inquit. Tertium illud Cicero, ut dixi, adversus curium; Fieri enim certe non poterat ut cum declamaret natus non esset. XCI. Est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Cæsar. Nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset, "quid enim faceret", inquit, "cum tu galeam et loricam haberes?" XCII. Vel optima est autem simulatio contra simulantem, qualis illa Domiti Afri fuit. Vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum an primipilari seni intestato suaderet ordinare suprema judicia: "noli" inquit "facere; Offendis illum."

XCIII. Jucundissima sunt autem ex his omnibus lenta et, ut sic dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum ejus in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum "amas me", inquit, "quod te non vidi?" Et dispensatori, qui, cum reliqua non reponeret, dicebat subinde "non comedi; Pane et aqua vivo", "passer, redde quod debes": quæ hypo to ethos vocant. XCIV. Est gratus jocus qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidato "semper domum tuam colui", cum posset palam negare, "credo", inquit, +"et verum".+ Interim de se dicere ridiculum est: et, quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur movet risum; XCV. quale Augusti est cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: "non magis" inquit "faciam, commilito, quod petis quam quod Marcianus a me petiturus est".

XCVI. Adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius si qua etiam ambiguitate conditur, ut Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset:"nisi si qua Vlixes lintre evasit Lartius": XCVII. seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur: "hereditas est quam vocant sapientiam"pro illo "felicitas est": seu ficti notis versibus similes quæ paroidia dicitur:XCVIII. et proverbia oportune aptata, ut homini nequam lapso et ut adlevaretur roganti "tollat te qui non novit". Ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est, ut Cicero fecit cum ei testem in judicio Verris roganti dixisset Hortensius: "non intellego hæc ænigmata"; "Atqui debes", inquit, "cum Sphingem domi habeas"; Acceperat autem ille a Verre Sphingem æneam magnæ pecuniæ.

XCIX. subabsurda illa constant stulti simulatione: et quæ nisi fingantur stulta sunt, ut qui mirantibus quod humile candelabrum emisset "pransorium erit" inquit. Sed illa similia absurdis sunt acria quæ tamquam sine ratione dicta feruntur, ut servus Dolabellæ, cum interrogaretur an dominus ejus auctionem proposuisset, "domum" inquit "vendidit". C. Deprensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant, ut qui testem dicentem a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, "latus" inquit "oportuit". Contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo obicientibus arbore crimina accusatori "me ex te metiris?" Inquit. Et fulvius propincus legatario interroganti an in tabulis quas proferebat chirographus esset "et verus", inquit, "domine".

CI. Has aut accepi species aut inveni frequentissimas ex quibus ridicula ducerentur; Sed repetam necesse est infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas præstat persona locus tempus, casus denique, qui est maxime varius. CII. Itaque hæc ne omisisse viderer attigi: illa autem quæ de usu ipso et modo jocandi complexus sum adfirmarim esse plane necessaria.

His adicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quædam non ridicula, sed cuilibet severissimæ orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore jucunda: quæ sunt quidem urbana, sed risum tamen non habent. CIII. Neque enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostræ civitatis et sero sic intellegi cœptam, postquam urbis appellatione, etiam si nomen proprium non adiceretur, Romam tamen accipi sit receptum. CIV. Eamque sic finit: "urbanitas est virtus quædam in breve dictum coacta et apta ad delectandos movendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quæque res ac persona desiderat". Cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnis orationis virtutes complexa sit. Nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectæ eloquentiæ est. CV. cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque in eodem libro dicat fuisse et in multis narrandi urbanitatem. Paulo post ita finit, Catonis, ut ait, opinionem secutus: "Vrbanus homo non erit cujus multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus circulis conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erit quicumque hæc faciet orator". CVI. Quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur et urbane dicti nomen accipiet. Ceterum illi qui hoc proposuerat consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia jocosa, alia media faceret: nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam jocosa quædam videntur posse in non satis urbana referri. CVII. Nam meo quidem judicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprendi, ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Græcos atticismos ille reddens Athenarum proprium saporem. CVIII. Ne tamen judicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum contumeliosum medium. Et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Q. Ligario apud Cæsarem: "qui nihil soles oblivisci nisi injurias",CIX. et contumeliosi quod Attico scripsit de Pompeio et Cæsare: "habeo quem fugiam, quem sequar non habeo", et medii, quod apophthegmatikon vocat et est ita cum dixerit neque gravem mortem accidere viro forti posse nec immaturam consulari nec miseram sapienti. Quæ omnia sunt optime dicta, sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant non video. CX. Quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana esse dixerim, quæ sunt generis ejusdem ex quo ridicula ducuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis jocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum,CXI. et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere: etiam Pompei, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus: "transi ad Cæsarem, me timebis". Erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari. CXII. Etiam illud quod Cicero Cærelliæ scripsit, reddens rationem cur illa C. Cæsaris tempora tam patienter toleraret: "hæc aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho"; Stomachus enim ille habet aliquid joco simile. Hæc quæ monebam dissimulanda mihi non fuerunt: in quibus ut erraverim, legentis tamen non decepi, indicata et diversa opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.

Altercationis præcepta poterant videri tunc inchoanda cum omnia quæ ad continuam orationem pertinent peregissem: nam est usus ejus ordine ultimus; Sed cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium hanc quæ tota ex prima pendet tractaturus non alieno loco videor. Quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt quia satis ceteris præceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum. Constat enim aut intentione aut depulsione, de quibus satis traditum est, quia quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac brevi atque concisa prosit necesse est. Neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo. Cujus rei fere omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est. Tamen quia latius hoc opus adgressi sumus neque perfectus orator sine hac virtute dici potest, paulum inpendamus huic quoque peculiaris operæ, quæ quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet. Nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quæritur, perpetua dominatur oratio, et quæstionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia pæne in quibus de facto constat aut conjectura artificiali ratione colligitur: ita in iis causis, quæ sunt frequentissimæ, quæ vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari. Nam et firmissima quæque memoriæ judicis inculcanda sunt et præstandum quidquid in actione promisimus et referenda mendacia: nusquam est denique qui cognoscit intentior. Nec inmerito quidam quamquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi præstantia meruerunt nomen patronorum. At quidam, litigatoribus suis illum modo ambitiosum declamandi sudorem præstitisse contenti, cum turba laudantium destituunt subsellia, pugnamque illam decretoriam imperitis ac sæpe pullatæ turbæ relincunt. Itaque videas alios plerumque in judiciis privatis ad actiones advocari, alios ad probationem. Quæ si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu si plus litigantibus prosunt minores. In publicis certe judiciis vox illa præconis præter patronos ipsum qui egerit citat.

Opus est igitur in primis ingenio veloci ac mobili, animo præsenti et acri. Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. Quare cum in omni parte hujusce officii plurimum facit totas non diligenter modo sed etiam familiariter nos nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est omnium personarum instrumentorum temporum locorum habere notitiam: alioqui et tacendum erit sæpe et aliis subicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo monent) accedendum: quo nonnumquam accidit ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus. Neque tamen cum his ipsis monitoribus clam res erit: quidam faciunt ut aperte quoque rixemur. Videas enim plerosque ira percitos exclamantis, ut judex audiat contrarium id esse quod admoneant, sciatque ille qui pronuntiaturus est in causa malum quod tacetur. Quare bonus altercator vitio iracundiæ careat; Nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnumquam judices incitat. Melior moderatio ac nonnumquam etiam patientia; Neque enim refutanda tantum quæ ex contrario dicuntur, sed contemnenda elevanda ridenda sunt, nec usquam plus loci recipit urbanitas. Hoc, dum ordo est et pudor: contra turbantis audendum et impudentiæ fortiter resistendum. XI. sunt enim quidam præduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari, sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et judices vel præsidentis magistratus appellando frequentius ut loquendi vices serventur. Non est res animi jacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque quod probitas vocatur quæ est inbecillitas. Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur. In qua præcipuum est semper id in oculis habere de quo quæritur et quod volumus efficere: quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causæ debita tempora conviciando conteremus, gaudebimusque si hoc adversarius facit.

Omnia tempore fere parata sunt meditatis diligenter quæ quid aut ex adverso dici aut responderi a nobis possunt. Nonnumquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quædam in actione dissimulata subito in altercando proferantur (est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factæ simillimum); Id autem tum faciendum est cum (est) aliquid cui responderi non statim possit, potuerit autem si tempus ad disponendum fuisset. Nam quod fideliter firmum est, a primis statim actionibus arripere optimum est, quo sæpius diutiusque dicatur. Illud vix saltem præcipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales fere sunt qui litteras nesciunt. Nam improbitas, licet adversario molesta sit, judici invisa est. Nocet etiam diu pugnare in iis quæ optinere non possis. Nam ubi vinci necesse est, expedit cedere, quia, sive plura sunt de quibus quæritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet pœna inrogari verecundiæ. Nam culpam, præsertim deprensam, pertinaciter tueri culpa altera est.

XVII. dum stat acies, multi res consilii atque artis est ut errantem adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe exultet. Ideo quædam bene dissimulantur instrumenta; Instant enim et sæpe discrimen omne committunt quod deesse nobis putant et faciunt probationibus nostris auctoritatem postulando. Expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod adprehendens majus aliquid cogatur dimittere: duas interim res proponere quarum utramlibet male sit electurus, quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus. Est in primis acuti videre quo judex dicto moveatur, quid respuat: quod et vultu sæpissime et aliquando etiam dicto aliquo factove ejus deprehenditur. Et instare proficientibus et ab iis quæ non adiuvent quam mollissime pedem oportet referre. Faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent adhibere vel desinant ut illa recipi ime pedem oportet vident. Nonnumquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quæstio, atque in eam judex, si fieri potest, avocandus. Quid enim, cum respondere non possis, agendum est nisi ut aliud invenias cui adversarius respondere non possit? In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus, et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum.

Exercitatio vero hujus rei longe facilior. Nam est utilissimum frequenter cum aliquo qui sit studiorum eorundem sumere materiam vel veræ vel etiam fictæ controversiæ et diversas partes altercationis modo tueri: quod idem etiam in simplici genere quæstionum fieri potest. Ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quæque ordine probatio sit apud judicem proferenda, cujus rei eadem quæ in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur; Illa enim ad credendum præparant judicem, hæc ad pronuntiandum.

His pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quæ ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui judicium inventioni subiungerent, præterisse hunc locum quibusdam viderer: qui mea quidem opinione adeo partibus operis hujus omnibus conexus ac mixtus est ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor. Ideoque nos quid in quaque re sequendum cavendumque sit docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea judicium derigatur. Præcipiam igitur ne quod effici non potest adgrediamur, ut contraria vitemus et communia, ne quid in eloquendo corruptum obscurum sit? Referatur oportet ad sensus, qui non docentur.

Nec multum a judicio credo distare consilium, nisi quod illud ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum repertis aut dubiis: et judicium frequentissime certum est, consilium vero ratio est quædam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem et judicationem. Sed ne de hoc quidem præcepta in universum exspectanda sunt: nam ex re sumitur; Cujus locus ante actionem est frequenter (nam Cicero summo consilio videtur in Verrem vel contrahere tempora dicendi maluisse quam in eum annum quo erat Q. Hortensius consul futurus incidere),V. et in ipsis actionibus primum ac potentissimum optinet locum: nam quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit exigere consilii est: negare sit satius an defendere, ubi prohœmio utendum et quali, narrandumne et quo modo, jure prius pugnandum an æquo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat. Sed hæc quoque ut quisque passus est locus monuimus, idemque in reliqua parte faciemus, pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit quod demonstrari posse præceptis non arbitror. Laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstravit: poterat enim emendari neglegentia, at si nihil esset erratum, melioris in posterum spei non erat ratio. Idem cum offensam vereretur si obiurgaret populi segnitiam in adserenda libertate rei publicæ, majorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent; Nam et faciles habuit aures et natura sequebatur ut meliora probantis pejorum pæniteret. Ciceronis quidem vel una pro Cluentio quamlibet multis exemplis sufficiet oratio. Nam quod in eo consilium maxime mirer? Primamne expositionem, qua matri, cujus filium premebat auctoritas, abstulit fidem? An quod judicii corrupti crimen transferre in adversarium maluit quam negare propter inveteratam, ut ipse dicit, infamiam? An quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus? - quo genere defensionis etiam offendisset nondum præmonitas judicum mentes; An quod se ipsum invito Cluentio facere testatus est? Quid pro Milone? X. quod non ante narravit quam præjudiciis omnibus reum liberaret? Quod insidiarum invidiam in Clodium vertit, quamquam re vera fuerat pugna fortuita? Quod factum et laudavit et tamen a voluntate Milonis removit? Quod illi preces non dedit et in earum locum ipse successit? Infinitum est enumerare ut Cottæ detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit. Illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artis, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam. Aptare etiam orationem locis temporibus personis est ejusdem virtutis. Sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum præcipere de apte dicendo cœperimus.

Index