Sed hæc eloquendi præcepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent nisi illis firma quædam facilitas, quæ apud Græcos hexis nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quæri scio. Quod esset diligentius nobis examinandum citra si qualibet earum rerum possemus una esse contenti; II. verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. Nam neque solida atque robusta fuerit umquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit, et qui sciet quæ quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnis casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit. Non autem ut quidquid præcipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. Nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium ejus artis fuisse manifestum est, proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam. Sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente jam opere jam minima incipiunt esse quæ prima sunt. Verum nos non quomodo sit instituendus orator hoc loco dicimus (nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est), sed athleta qui omnis jam perdidicerit a præceptore numeros quo genere exercitationis ad certamina præparandus sit. Igitur eum qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et conlocandi rationem perceperit, instruamus qua in oratione+ quod didicerit facere quam optime quam facillime possit.
Num ergo dubium est quin ei velut opes sint quædam parandæ, quibus uti ubicumque desideratum erit possit? Eæ constant copia rerum ac verborum. Sed res propriæ sunt cujusque causæ aut paucis communes, verba in universas paranda: quæ si in rebus singulis essent singula, minorem curam postularent: nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent. Sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque id ut ita dicam in conspectu, ut, cum se judicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio. Et quæ idem significarent <scio> solitos ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus, et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendæ repetitionis gratia sumerent aliud quo idem intellegi posset. Quod cum est puerile et cujusdam infelicis operæ, tum etiam utile parum: turbam enim tantum modo congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.
Nobis autem copia cum judicio paranda est, vim orandi, non circulatoriam volubilitatem spectantibus. Id autem consequimur optima legendo atque audiendo: non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum. Omnibus enim fere verbis, præter pauca quæ sunt parum verecunda, in oratione locus est. Nam scriptores quidem iamborum veterisque comœdiæ etiam in illis sæpe laudantur; Sed nobis nostrum opus intueri sat est. Omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima: nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quæ nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit proprie dicuntur. Hæc ut sciamus, atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus ut ubicumque erunt posita conveniant, nisi multa lectione atque auditione adsequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. Propter quod infantes a mutis nutricibus jussu regum in solitudine educati, etiam si verba quædam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt. Sunt autem alia hujus naturæ, idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis quo potius utaris intersit, ut "ensis" et "gladius". Alia, etiam si propria rerum aliquarum sint nomina, tropicos quare tamen ad eundem intellectum feruntur, ut "ferrum" et "mucro"; XII. nam per abusionem sicarios etiam omnis vocamus qui cædem telo quocumque commiserunt. Alia circumitu verborum plurium ostendimus, quale est "et pressi copia lactis". Plurima vero mutatione figurarum: "scio" "non ignoro" et "non me fugit" et "non me præterit" et "quis nescit?" Et "nemini dubium est". Sed etiam ex proximo mutuari licet. Nam et "intellego" et "sentio" et "video" sæpe idem valent quod "scio". Quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quo modo occurrent sed etiam quo modo oportet utamur. Non semper enim hæc inter se idem faciunt, nec sicut de intellectu animi recte dixerim "video", ita de visu oculorum "intellego", nec ut "mucro" gladium, sic mucronem "gladius" ostendit. Sed ut copia verborum sic paratur, ita non verborum tantum gratia legendum vel audiendum est. Nam omnium quæcumque docemus hinc sunt exempla, potentiora etiam ipsis quæ traduntur artibus (cum eo qui discit perductus est ut intellegere ea sine demonstrante et sequi jam suis viribus possit), quia quæ doctor præcepit orator ostendit.
Alia vero audientis, alia legentis magis adiuvant. Excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine ambitu rerum sed rebus incendit. Vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova illa velut nascentia cum favore ac sollicitudine: nec fortuna modo judicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur. Præter hæc vox, actio decora, commodata ut quis quisque locus postulabit pronuntiandi vel potentissima in dicendo ratio, et, ut semel dicam, pariter omnia docent. In lectione certius judicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet. Pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quæ non placent. Sed <e> contrario quoque accidit ut optime dictis gratiam prava judicia non referant. Lectio libera est nec ut actionis impetus transcurrit, sed repetere sæpius licet, sive dubites sive memoriæ penitus adfigere velis. Repetamus autem et tractemus et, ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus quo facilius digerantur, ita lectio non cruda sed multa iteratione mollita et velut ut confecta memoriæ imitationique tradatur.
Ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac pæne ad scribendi sollicitudinem nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, præcipueque oratio, cujus virtutes frequenter ex industria quoque occultantur. Sæpe enim præparat dissimulat insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit quæ sunt in summa profutura; Itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. Illud vero utilissimum, nosse eas causas quarum orationes in manus sumpserimus, et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis et Æschinis inter se contrarias, et Servi sulpici atque Messalæ, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassi reo Asprenate, aliasque plurimas. Quin etiam si minus pares videbuntur aliquæ, tamen ad cognoscendam litium quæstionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensi pro Verre. Quin etiam easdem causas ut quisque <egerit utile> erit scire. Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiam si egisse eum Cornelius Celsus falso existimat, et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domiti Afri, Crispi Passieni, Decimi Læli orationes ferebantur. Neque id statim legenti persuasum sit, omnia quæ summi auctores dixerint utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum, nonnumquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur. Summi enim sunt, homines tamen, acciditque iis qui quidquid apud illos reppererunt dicendi legem putant ut deteriora imitentur (id enim est facilius), ac se abunde similes putent si vitia magnorum consequantur. Modesto tamen et circumspecto judicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quæ non intellegunt. Ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.
Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum multique ejus judicium secuntur; Neque inmerito: namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, præcipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium libertate reparantur; Ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. Meminerimus tamen non per omnia poetas esse oratori sequendos, nec libertate verborum nec licentia figurarum: genus ostentationi comparatum, et, præter id quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quædam incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo juvari: XXIX. quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quædam deverticula confugiat, nec mutare que modo verba, sed extendere corripere convertere dividere cogatur: nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad victoriam niti. Neque ego arma squalere situ ac robigine velim, sed fulgorem in iis esse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque præstringitur, non qualis auri argentique, inbellis et potius habenti periculosus.
Historia quoque alere oratorem quodam uberi jucundoque suco potest. Verum et ipsa sic est legenda ut sciamus plerasque ejus virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis, et quodam modo carmen solutum est, et scribitur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque præsentem sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur: ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi tædium evitat. Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus judicem et sæpius ineruditum captanda nobis est, neque illa Livi lactea ubertas satis docebit eum qui non speciem expositionis sed fidem quærit. Adde quod M. tullius ne Thucydiden quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quamquam illum "bellicum canere", hujus ore "Musas esse locutas" existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnumquam nitore, dum in iis de quibus erit quæstio meminerimus non athletarum toris sed militum lacertis <opus> esse, nec versicolorem illam qua Demetrius Phalereus dicebatur uti vestem bene ad forensem pulverem facere. Est et alius ex historiis usus, et is quidem maximus sed non ad præsentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator; Nec omnia testimonia expectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora quod ea sola criminibus odii et gratia vacant.
A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt. Nam et de justis honestis utilibus, iisque quæ sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt, et argumentantur acriter, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici præparant. Sed his quoque adhibendum est simile judicium, ut etiam cum in rebus versemur isdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, præceptorum et periculorum.
Credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo judicemus, ut id quoque adjungamus operi, qui sint <legendi>, quæ in auctore quoque præcipua virtus. Sed persequi singulos infiniti fuerit operis. Quippe cum in Bruto M. tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus ætatis suæ, qui quidem tum vivebant, exceptis Cæsare atque Marcello, silentium egerit: quis erit modus si et illos et qui postea fuerunt et Græcos omnis et philosophos * ? XXXIX. fuit igitur brevitas illa tutissima quæ <est> apud Livium in epistula ad filium scripta, legendos Demosthenen atque Ciceronem, tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus. Non est dissimulanda nostri quoque judicii summa: paucos enim vel potius vix ullum ex iis qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri quin judicium adhibentibus allaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum. Nec multo aliud de novis sentio: quotus enim quisque inveniri tam demens potest qui ne minima quidem alicujus certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? Qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur, et citius nos dimittet quam ut ejus nobis magno temporis detrimento constet experimentum. Sed non quidquid ad aliquam partem scientiæ pertinet, protinus <ad> faciendam etiam phrasin, de qua loquimur, accommodatum.
Verum antequam de singulis loquar, pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt. Nam quidam solos veteres legendos putant, neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur; Alios recens hæc lascivia deliciæque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitæ composita delectant. Ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt alii pressa demum et tenuia et quæ minimum ab usu cotidiano recedant sana et vere Attica putant, quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit, sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. De qua differentia disseram diligentius cum de genere dicendi quærendum erit: interim summatim quid et a qua lectione petere possint qui confirmare facultatem dicendi volent attingam. Paucos (sunt enim eminentissimi) excerpere in animo est: facile est autem studiosis qui sint his simillimi judicare, ne quisquam queratur omissos forte aliquos <quos> ipse valde probet; Fateor enim pluris legendos esse quam qui nominabuntur. Sed nunc genera ipsa lectionum, quæ præcipue convenire intendentibus ut oratores fiant existimem, persequor.
Igitur, ut Aratus ab Jove incipiendum putat, ita nos rite cœpturi ab Homero videmur. Hic enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiæ partibus exemplum et ortum dedit. Hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem lætus ac pressus, jucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus. Nam ut de laudibus exhortationibus consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictæ in secundo sententiæ omnis litium atque consiliorum explicant artes? Adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos nemo erit tam indoctus qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. Age vero, non utriusque operis ingressu in paucissimis versibus legem prohœmiorum non dico servavit, sed constituit? Nam et benivolum auditorem invocatione dearum quas præsidere vatibus creditum est et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprensa facit. Narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui curetum Ætolorumque prœlium exponit? Jam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque quæ probandi ac refutandi sunt ita multa ut etiam qui de artibus scripserunt plurima earum rerum testimonia ab hoc poeta petant. Nam epilogus quidem quis umquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus æquari? Quid? In verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit? - ut magni sit viri virtutes ejus non æmulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi. Verum hic omnis sine dubio et in omni genere eloquentiæ procul a se reliquit, epicos tamen præcipue, videlicet quia durissima in materia simili comparatio est. Raro adsurgit Hesiodus magnaque pars ejus in nominibus est occupata, tamen utiles circa præcepta sententiæ, levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi. Contra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem. Sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et jucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat quanto sit aliud proximum esse, aliud secundum. Panyasin, ex utroque mixtum, putant in eloquendo neutrius æquare virtutes, alterum tamen ab eo materia, alterum disponendi ratione superari. Apollonius in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes, poetarum judices, neminem sui temporis in numerum redegerunt, non tamen contemnendum edidit opus æquali quadam mediocritate. Arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cujusquam sit oratio; Sufficit tamen operi cui se parem credidit. Admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo verum ipsam etiam urbem reformidat. Audire videor undique congerentis nomina plurimorum poetarum. Quid? Herculis acta non bene Pisandros? Quid? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? Quid? Euphorionem transibimus? Quem nisi probasset Vergilius idem, numquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Quid? Horatius frustra Tyrtæum Homero subiungit? Nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. Nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. Sed ad illos jam perfectis constitutisque viribus revertemur: quod in cenis grandibus sæpe facimus, ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. Tunc et elegiam vacabit in manus sumere, cujus princeps habetur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occupavit. Sed dum adsequimur illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color. Itaque ex tribus receptis Aristarchi judicio scriptoribus iamborum ad hexin maxime pertinebit unus Archilochus. Summa in hoc vis elocutionis, cum validæ tum breves vibrantesque sententiæ, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam quod quoquam minor est materiæ esse, non ingeni vitium. Novem vero lyricorum longe Pindarus princeps spiritu, magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiæ flumine: propter quæ Horatius eum merito nemini credit imitabilem. Stesichorum quam sit ingenio validus materiæ quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum videtur æmulari proximus Homerum potuisse, sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiæ vitium est. Alcæus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert, in eloquendo quoque brevis et magnificus et diligens et plerumque oratori similis, sed et lusit et in amores descendit, majoribus tamen aptior. Simonides, tenuis alioqui, sermone proprio et jucunditate quadam commendari potest, præcipua tamen ejus in commovenda miseratione virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus ejusdem operis auctoribus præferant.
Antiqua comœdia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimæ libertatis, et si est in insectandis vitiis præcipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. Plures ejus auctores, Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque præcipui. Tragœdias primus in lucem Æschylus protulit, sublimis et gravis et grandilocus sæpe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus: propter quod correctas ejus fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permisere: suntque eo modo multi coronati. Sed longe clarius inlustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior inter plurimos quæritur. Idque ego sane, quoniam ad præsentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. Illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden. Namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt quibus gravitas et coturnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi, et sententiis densus, et in iis quæ a sapientibus tradita sunt pæne ipsis par, et in dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus, in adfectibus vero cum omnibus mirus, tum in iis qui miseratione constant facile præcipuus. LXIX. hunc et admiratus maxime est, ut sæpe testatur, et secutus, quamquam in opere diverso, Menander, qui vel unus meo quidem judicio diligenter lectus ad cuncta quæ præcipimus effingenda sufficiat: ita omnem vitæ imaginem expressit, tanta in eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus personis adfectibus accommodatus. Nec nihil profecto viderunt qui orationes quæ Charisi nomine eduntur a Menandro scriptas putant. Sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa judicia quæ Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimæo non omnibus oratoris numeris sunt absolutæ. Ego tamen plus adhuc quiddam conlaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum filiorum, cælibum maritorum, militum rusticorum, divitum pauperum, irascentium deprecantium, mitium asperorum. In quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor. Atque ille quidem omnibus ejusdem operis auctoribus abstulit nomen, et fulgore quodam suæ claritatis tenebras obduxit. Habent tamen alii quoque comici, si cum venia legantur, quædam quæ possis decerpere, et præcipue Philemon, qui ut pravis sui temporis judiciis Menandro sæpe prælatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.
Historiam multi scripsere præclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris præferendos, quorum diversa virtus laudem pæne est parem consecuta. Densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus: ille concitatis, hic remissis adfectibus melior, ille contionibus, hic sermonibus, ille vi, hic voluptate. Theopompus his proximus ut in historia prædictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator. Philistus quoque meretur qui turbæ quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidi et ut multo infirmior, ita aliquatenus lucidior. Ephorus, ut Isocrati visum, calcaribus eget. Clitarchi probatur ingenium, fides infamatur. Longo post intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit. Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est.
Sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis ætas una tulerit. Quorum longe princeps Demosthenes ac pæne lex orandi fuit: tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias. Plenior Æschines et magis fusus et grandiori similis quo minus strictus est, carnis tamen plus habet, minus lacertorum. Dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim vilioribus, magis par. His ætate Lysias major, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis sit docere, quæras perfectius: nihil enim est inane, nihil arcessitum, puro tamen fonti quam magno flumini propior. Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palæstræ quam pugnæ magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec inmerito: auditoriis enim se, non judiciis compararat: in inventione facilis, honesti studiosus, in compositione adeo diligens ut cura ejus reprehendatur. Neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has præcipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos. Quin etiam Phalerea illum Demetrium, quamquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiæ fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis qui dici possit orator, quem tamen in illo medio genere dicendi præfert omnibus Cicero.
Philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiæ M. tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse præcipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica? Multum enim supra prorsam orationem et quam pedestrem Græci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphico videatur oraculo instinctus. Quid ego commemorem Xenophontis illam jucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? - ut ipsæ sermonem finxisse Gratiæ videantur, et quod de Pericle veteris comœdiæ testimonium est in hunc transferri justissime possit, in labris ejus sedisse quandam persuadendi deam. Quid reliquorum Socraticorum elegantiam? Quid Aristotelen? Quem dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi usu suavitate an inventionum acumine an varietate operum clariorem putem. Nam in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur. Minus indulsere eloquentiæ Stoici veteres, sed cum honesta suaserunt, tum in colligendo probandoque quæ instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectarunt, oratione magnifici.
Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium ejus generis poetarum Græcorum nostrorumque haud dubie proximus. Vtar enim verbis isdem quæ ex Afro Domitio juvenis excepi, qui mihi interroganti quem Homero crederet maxime accedere "secundus" inquit "est Vergilius, propior tamen primo quam tertio". Et hercule ut illi naturæ cælesti atque inmortali cesserimus, ita curæ et diligentiæ vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse æqualitate pensamus. Ceteri omnes longe sequentur. Nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est corpus eloquentiæ, faciant, elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis per quæ nomen est adsecutus interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora jam non tantam habent speciem quantam religionem. Propiores alii atque ad hoc de quo loquimur magis utiles. Lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen partibus. Cornelius autem Severus, etiam si est versificator quam poeta melior, si tamen (ut est dictum) ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi jure secundum locum. Serranum consummari mors inmatura non passa est, puerilia tamen ejus opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem præcipue in ætate illa recti generis voluntatem. XC. Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et poeticum ingenium Salei Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus. XCI. Hos nominamus quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. Quid tamen his ipsis ejus operibus in quæ donato imperio juvenis secesserat sublimius, doctius, omnibus denique numeris præstantius? Quis enim caneret bella melius quam qui sic gerit? Quem præsidentes studiis deæ propius audirent? Cui magis suas artis aperiret familiare numen Minerva? XCII. Dicent hæc plenius futura sæcula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista præstringitur. Nos tamen sacra litterarum colentis feres, Cæsar, si non tacitum hoc præterimus et Vergiliano certe versu testamur
"Inter victrices hederam tibi serpere laurus."
XCIII. Elegia quoque Græcos provocamus, cujus mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. Sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non ejusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis præferre non dubitent. XCIV. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium "fluere lutulentum" et esse aliquid quod tollere possis putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. Multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor ejus amore, præcipuus. Multum et veræ gloriæ quamvis uno libro Persius meruit. Sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. XCV. Alterum illud etiam prius saturæ genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguæ Latinæ et omnis antiquitatis et rerum Græcarum nostrarumque, plus tamen scientiæ conlaturus quam eloquentiæ. XCVI. Iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, quibusdam interpositus: cujus acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio (quamquam illi epodos intervenit) reperiatur. At lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus: nam et insurgit aliquando et plenus est jucunditatis et gratiæ et varius figuris et verbis felicissime audax. Si quem adicere velis, is erit Cæsius Bassus, quem nuper vidimus; Sed eum longe præcedunt ingenia viventium.
XCVII. Tragœdiæ scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse: virium tamen Accio plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt. XCVIII. Jam Vari Thyestes cuilibet Græcarum comparari potest. Ovidi Medea videtur mihi ostendere quantum ille vir præstare potuerit si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. Eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore præstare confitebantur. XCIX. In comœdia maxime claudicamus. Licet Varro Musas, Æli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse si Latine loqui vellent, licet Cæcilium veteres laudibus ferant, licet Terenti scripta ad Scipionem Africanum referantur (quæ tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiæ si intra versus trimetros stetissent): C. vix levem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Græci quidem in alio genere linguæ optinuerint. Togatis excellit Afranius: utinam non inquinasset argumenta puerorum fœdis amoribus, mores suos fassus.
CI. At non historia cesserit Græcis. Nec opponere Thucydidi Sallustium verear, nec indignetur sibi Herodotus æquari Titum Livium, cum in narrando miræ jucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem, ita quæ dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt: adfectus quidem, præcipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis. CII. Ideoque illam inmortalem Sallusti velocitatem diversis virtutibus consecutus est. Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus pares eos magis quam similes: qui et ipse a nobis auditus est, clari vir ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiæ auctoritas postulat. CIII. Quam paulum ætate præcedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, præstitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor. CIV. Superest adhuc et exornat ætatis nostræ gloriam vir sæculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intellegitur. Habet amatores - nec inmerito - Cremuti libertas, quamquam circumcisis quæ dixisse ei nocuerat: sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in iis quæ manent. Sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
CV. Oratores vero vel præcipue Latinam eloquentiam parem facere Græcæ possunt: nam Ciceronem cuicumque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum præsertim non id sit propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenen in primis legendum vel ediscendum potius putem. CVI. Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi præparandi probandi rationem, omnia denique quæ sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior, ille concludit adstrictius, hic latius, pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere, illic nihil detrahi potest, hic nihil adici, curæ plus in illo, in hoc naturæ. CVII. Salibus certe et commiseratione, quæ duo plurimum in adfectibus valent, vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit, sed et nobis illa quæ Attici mirantur diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. CVIII. Cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem quantus est fecit. Nam mihi videtur M. tullius, cum se totum ad imitationem Græcorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, jucunditatem Isocratis. CIX. Nec vero quod in quoque optimum fuit studio consecutus est tantum, sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit inmortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiæ genitus in quo totas vires suas eloquentia experiretur. CX. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest, cui tanta umquam jucunditas adfuit? - ut ipsa illa quæ extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua judicem ferat, tamen ille non rapi videatur sed sequi. CXI. Jam in omnibus quæ dicit tanta auctoritas inest ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut judicis adferat fidem, cum interim hæc omnia, quæ vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt inlaborata, et illa qua nihil pulchrius auditum est oratio præ se fert tamen felicissimam facilitatem. CXII. Quare non inmerito ab hominibus ætatis suæ regnare in judiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus ut Cicero jam non hominis nomen sed eloquentiæ habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat cui Cicero valde placebit. CXIII. Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis: a nitore et jucunditate Ciceronis ita longe abest ut videri possit sæculo prior. At Messala nitidus et candidus et quodam modo præferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor. CXIV. C. vero Cæsar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur: tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat; Exornat tamen hæc omnia mira sermonis, cujus proprie studiosus fuit, elegantia. CXV. Multum ingenii in Cælio et præcipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui Calvum præferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; Sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque. Imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors injuriam si quid adjecturus sibi, non si quid detracturus, fuit. CXVI. Et Servius sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit. Multa si cum judicio legatur dabit imitatione digna Cassius Severus, qui, si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adjecisset, ponendus inter præcipuos foret. CXVII. Nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira et urbanitas et sermo, sed plus stomacho quam consilio dedit: præterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicula est. CXVIII. sunt alii multi diserti, quos persequi longum est. Eorum quos viderim Domitius Afer et Julius Africanus longe præstantissimI. Verborum arte ille et toto genere dicendi præferendus et quem in numero veterum habere non timeas: hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnumquam longior et tralationibus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia. CXIX. Nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen major: nam et vocis quantam in nullo cognovi felicitas, et pronuntiatio vel scænis suffectura, et decor, omnia denique ei quæ sunt extra superfuerunt: et Vibius Crispus compositus et jucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior. CXX. Julio Secundo si longior contigisset ætas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret: adjecisset enim atque adiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest, id est autem, ut esset multo magis pugnax et sæpius ad curam rerum ab elocutione respiceret. CXXI. Ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum, ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quæ adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. CXXII. Habebunt qui post nos de oratoribus scribent magnam eos qui nunc vigent materiam vere laudandi: sunt enim summa hodie quibus inlustratur forum ingenia. Namque et consummati jam patroni veteribus æmulantur et eos juvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.
CXXIII. Supersunt qui de philosophia scripserint: quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litteræ Romanæ tulerunt. Idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis æmulus exstitit. Egregius vero multoque quam in orationibus præstantior Brutus suffecit ponderi rerum: scias eum sentire quæ dicit. CXXIV. Scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis; In Epicuriis levis quidem sed non iniucundus tamen auctor est Catius. CXXV. Ex industria Senecam in omni genere eloquentiæ distuli, propter vulgatam falso de me opinionem qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora judicia contendo: tum autem solus hic fere in manibus adulescentium fuit. CXXVI. Quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus præferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse quibus illi placerent diffideret. Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab illo defluebant quantum ille ab antiquis descenderat. CXXVII. Foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed placebat propter sola vitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda quæ poterat: deinde cum se jactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. CXXVIII. Cujus et multæ alioqui et magnæ virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis quibus inquirenda quædam mandabat deceptus est. Tractavit etiam omnem fere studiorum materiam: CXXIX. nam et orationes ejus et poemata et epistulæ et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. Multæ in eo claræque sententiæ, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque eo perniciosissima quod abundant dulcibus vitiis. CXXX. Velles eum suo ingenio dixisse, alieno judicio: nam si aliqua contempsisset, si parum non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur. CXXXI. Verum sic quoque jam robustis et severiore genere satis firmatis legendus, vel ideo quod exercere potest utrimque judicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curæ sit; Quod utinam ipse fecisset: digna enim fuit illa natura quæ meliora vellet; Quod voluit effecit.
Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens derigenda. Neque enim dubitari potest quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire primum fuit estque præcipuum, sic ea quæ bene inventa sunt utile sequi. Atque omnis vitæ ratio sic constat, ut quæ probamus in aliis facere ipsi velimus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri secuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur, omnis denique disciplinæ initia ad propositum sibi præscriptum formari videmus. Et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura præstat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum judicio adprehenditur nocet.
Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum esse iis quæ sint ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis quæ sine exemplo fuerunt si homines nihil nisi quod jam cognovissent faciendum sibi aut cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset inventum. V. cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis quod ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc, ut tam multa generarent: nos ad quærendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quæsierunt? Et cum illi, qui nullum cujusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderint, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? Quem ad modum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant. Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra pontificum annales haberemus; Ratibus adhuc navigaremus, non esset pictura nisi quæ lineas modo extremas umbræ quam corpora in sole fecissent circumscriberet. Ac si omnia percenseas, nulla sit ars qualis inventa est, nec intra initium stetit: nisi forte nostra potissimum tempora damnamus hujus infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat: nihil autem crescit sola imitatione. Quod si prioribus adicere fas non est, quo modo sperare possumus illum oratorem perfectum: cum in iis quos maximos adhuc novimus nemo sit inventus in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur. Sed etiam qui summa non adpetent, contendere potius quam sequi debent. Nam qui hoc agit, ut prior sit, forsitan, etiam si non transierit, æquabit. Eum vero nemo potest æquare cujus vestigiis sibi utique insistendum putat: necesse est enim semper sit posterior qui sequitur. Adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem: tantam enim difficultatem habet similitudo ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quæ simillimæ quæque pares maxime videantur utique discrimine aliquo discernantur. Adde quod quidquid alteri simile est necesse est minus sit eo quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus. Quod in orationibus quoque evenit. Namque iis quæ in exemplum adsumimus subest natura et vera vis, contra omnis imitatio facta est et ad alienum propositum commodatur. Quo fit ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his adsimulata materia est. Adde quod ea quæ in oratore maxima sunt imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur. Ideoque plerique, cum verba quædam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se quæ legerunt effingi arbitrantur, cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout oportune proprieque aut secus conlocata sunt, et compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.
Quapropter exactissimo judicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. Primum, quos imitemur: nam sunt plurimi qui similitudinem pessimi cujusque et corruptissimi concupierint: tum in ipsis quos elegerimus quid sit ad quod nos efficiendum comparemus. Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa: atque utinam tam bona imitantes dicerent melius quam mala pejus dicunt. Nec vero saltem iis quibus ad evitanda vitia judicii satis fuit sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut ita dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. Hoc autem iis accidit qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut aspectum orationis aptarunt: et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsecuntur, sed plerumque declinant in pejus et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, lætis corrupti, compositis exultantes, simplicibus neglegentes. Ideoque qui horride atque incomposite quid libet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt, qui carent cultu atque sententiis, Atticis; Scilicet qui præcisis conclusionibus obscuri Sallustium atque Thucydiden superant, tristes ac jejuni Pollionem æmulantur; Otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, jurant ita Ciceronem locuturum fuisse. Noveram quosdam qui se pulchre expressisse genus illud cælestis hujus in dicendo viri sibi viderentur si in clausula posuissent "esse videatur". Ergo primum est ut quod imitaturus est quisque intellegat, et quare bonum sit sciat.
Tum in suscipiendo onere consulat suas vires. Nam quædam sunt imitabilia quibus aut infirmitas naturæ non sufficiat aut diversitas repugnet: ne cui tenue ingenium erit sola velit fortia et abrupta, cui forte quidem sed indomitum amore subtilitatis et vim suam perdat et elegantiam quam cupit non persequatur: nihil est enim tam indecens quam cum mollia dure fiunt. Atque ego illi præceptori quem institueram in libro secundo credidi non ea sola docenda esse ad quæ quemque discipulorum natura compositum videret: nam is et adiuvare debet quæ in quoque eorum invenit bona et quantum fieri potest adicere quæ desunt et emendare quædam et mutare. Rector enim est alienorum ingeniorum atque formator; Difficilius est naturam suam fingere. Sed ne ille quidem doctor, quamquam omnia quæ recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen cui naturam obstare viderit laborabit.
Id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus. Sua cuique proposito lex, suus decor est: nec comœdia in coturnos adsurgit, nec contra tragœdia socco ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia aliquid commune: id imitemur quod commune est.
Etiam hoc solet incommodi accidere iis qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicujus, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant: si tenuitas aut jucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda, quorum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio est. Itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie quem per omnia sequatur addicere. Longe perfectissimus Græcorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii (plurima ille). Sed non qui maxime imitandus, et solus imitandus est. Quid ergo? Non est satis omnia sic dicere quo modo M. tullius dixit? Mihi quidem satis esset si omnia consequi possem. Quid tamen noceret vim Cæsaris, asperitatem Cæli, diligentiam Pollionis, judicium Calvi quibusdam in locis adsumere? Nam præter id quod prudentis est quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentis vix aliqua pars sequitur; Ideoque cum totum exprimere quem elegeris pæne sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio hæreat, et quo quidque loco conveniat aptemus.
Imitatio autem (nam sæpius idem dicam) non sit tantum in verbis. Illuc intendenda mens, quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quæ dispositio, quam omnia, etiam quæ delectationi videantur data, ad victoriam spectent: quid agatur prohœmio, quæ ratio et quam varia narrandi, quæ vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quæ tum est pulcherrima cum sequitur, non cum arcessitur. Hæc si perviderimus, tum vere imitabimur. Qui vero etiam propria his bona adjecerit, ut suppleat quæ deerant, circumcidat si quid redundabit, is erit quem quærimus perfectus orator: quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersunt quam illis qui adhuc summi sunt contigerunt. Nam erit hæc quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.
Et hæc quidem auxilia extrinsecus adhibentur: in iis autem quæ nobis ipsis paranda sunt, ut laboris, sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus. Nec inmerito M. tullius hunc "optimum effectorem ac magistrum dicendi" vocat, cui sententiæ personam L. Crassi in disputationibus quæ sunt de Oratore adsignando judicium suum cum illius auctoritate conjunxit. Scribendum ergo quam diligentissime et quam plurimum. Nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior, sic profectus non a summo petitus studiorum fructus et fundit uberius et fidelius continet. Nam sine hac quidem constantia ipsa illa ex tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in labris nascentia. Illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam ærario conditæ, unde ad subitos quoque casus cum res exiget proferantur. Vires faciamus ante omnia quæ sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur. Nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito, præposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem: quæ nascendi quoque hanc fecerit legem, ut majora animalia diutius visceribus parentis continerentur.
Sed cum sit duplex quæstio, quo modo et quæ maxime scribi oporteat, jam hinc ordinem sequar. Sit primo vel tardus dum diligens stilus, quæramus optima nec protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur judicium inventis, dispositio probatis: dilectus enim rerum verborumque agendus est et pondera singulorum examinanda. Post subeat ratio conlocandi versenturque omni modo numeri, non ut quodque se proferet verbum occupet locum. Quæ quidem ut diligentius exequamur, repetenda sæpius erunt scriptorum proxima. Nam præter id quod sic melius junguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires, et velut repetito spatio sumit impetum: quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant, et ad illud quo contenditur spatium cursu ferantur, utque in jaculando bracchia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus. Interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat; Omnia enim nostra dum nascuntur placent: alioqui nec scriberentur. Sed redeamus ad judicium et retractemus suspectam facilitatem. Sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius. Oratoris quidem alia condicio est: itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. Nam primum hoc constituendum, hoc optinendum est, ut quam optime scribamus: celeritatem dabit consuetudo. Paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt. Summa hæc est rei: cito scribendo non fit ut bene scribatur, bene scribendo fit ut cito. Sed tum maxime cum facultas illa contigerit resistamus, ut provideamus et ferentis equos frenis quibusdam cœrceamus, quod non tam moram faciet quam novos impetus dabit. Neque enim rursus eos qui robur aliquod in stilo fecerint ad infelicem calumniandi se pœnam alligandos puto. Nam quo modo sufficere officiis civilibus possit qui singulis actionum partibus insenescat? Sunt autem quibus nihil sit satis: omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint, increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem. Nec promptum est dicere utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil. Accidit enim etiam ingeniosis adulescentibus frequenter ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. Qua de re memini narrasse mihi Julium Secundum illum, æqualem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, miræ facundiæ virum, infinitæ tamen curæ, quid esset sibi a patruo suo dictum. Is fuit Julius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus illa propinquitate. Is cum Secundum, scholæ adhuc operatum, tristem forte vidisset, interrogavit quæ causa frontis tam adductæ. Nec dissimulavit adulescens tertium jam diem esse quod omni labore materiæ ad scribendum destinatæ non inveniret exordium: quo sibi non præsens tantum dolor sed etiam desperatio in posterum fieret. Tum Florus adridens "numquid tu" inquit "melius dicere vis quam potes?" Ita se res habet: curandum est ut quam optime dicamus, dicendum tamen pro facultate: ad profectum enim opus est studio, non indignatione. Vt possimus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio modo præstabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio: si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes expectaverimus quid obveniat, sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui judicis animus intuiti humano quodam modo ad scribendum accesserimus. Sic nobis et initia et quæ secuntur natura ipsa præscribit. Certa sunt enim pleraque, et nisi coniveamus in oculos incurrunt: ideoque nec indocti nec rustici diu quærunt unde incipiant: quo pudendum est magis si difficultatem facit doctrina. Non ergo semper putemus optimum esse quod latet: inmutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur nisi quod non invenimus. Diversum est huic eorum vitium qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt, et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt: hanc silvam vocant. Repetunt deinde et componunt quæ effuderant: sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quæ fuit levitas. Protinus ergo adhibere curam rectius erit, atque ab initio sic opus ducere ut cælandum, non ex integro fabricandum sit. Aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor quam diligentia valet.
Satis apparet ex eo quod hanc scribentium neglegentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam. Nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem ejus manus: ille cui dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostræ timentis. Quo fit ut non rudia tantum et fortuita, sed inpropria interim, dum sola est conectendi sermonis cupiditas, effluant, quæ nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. At idem ille qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in legendo velut offensator fuerit, inhibetur cursus, atque omnis quæ erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur. Tum illa quæ altiorem animi motum secuntur quæque ipsa animum quodam modo concitant, quorum est jactare manum, torquere vultum, simul et interim obiurgare, quæque Persius notat cum leviter dicendi genus significat ("nec pluteum" inquit "cædit nec demorsos sapit unguis") etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus. Denique, ut semel quod est potentissimum dicam, secretum, quod dictando perit, atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. Non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa cæli libertas locorumque amœnitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. Mihi certe jucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Namque illa quæ ipsa delectant necesse est avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocumque respexit desinit intueri quod propositum erat. Quare silvarum amœnitas et præterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum auræ volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere. Demosthenes melius, qui se in locum ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes silentium noctis et clusum cubiculum et lumen unum velut rectos maxime teneat. Sed cum in omni studiorum genere, tum in hoc præcipue bona valetudo quæque eam maxime præstat frugalitas necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborem convertimus. Cui tamen non plus inrogandum est quam quod somno supererit aut non deerit. Obstat enim diligentiæ scribendi etiam fatigatio, et abunde si vacet lucis spatia sufficiunt: occupatos in noctem necessitas agit. Est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.
Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim si quid obstrepet abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incommodis repugnandum, et hic faciendus usus, ut omnia quæ impedient vincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum derexeris, nihil eorum quæ oculis vel auribus incursant ad animum perveniet. An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio præstat, ut obvios non videamus et itinere deerremus: non consequemur idem si et voluerimus? Non est indulgendum causis desidiæ. Nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus. Quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum. Quid alioqui fiet cum in medio foro, tot circumstantibus judiciis, jurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus? Propter quæ idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus inlideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.
Illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum est) non sunt transeunda: scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quæ ut juvant aciem, ita crebra relatione, quoad intinguntur calami, morantur manum et cogitationis impetum frangunt. Relinquendæ autem in utrolibet genere contra erunt vacuæ tabellæ, in quibus libera adiciendi sit excursio. Nam interim pigritiam emendandi angustiæ faciunt, aut certe novorum interpositione priora confundant. Ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus juvenem studiosum alioqui prælongos habuisse sermones quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum. Debet vacare etiam locus in quo notentur quæ scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis quam qui sunt in manibus loci, occurrere. Inrumpunt enim optimi nonnumquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriæ sui intentos ab alia inventione declinant: ideoque optime sunt in deposito.
Sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima: neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere cum delet. Hujus autem operis est adicere detrahere mutare. Sed facilius in iis simpliciusque judicium quæ replenda vel deicienda sunt: premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia cœrcere duplicis operæ: nam et damnanda sunt quæ placuerant et invenienda quæ fugerant. Nec dubium est optimum esse emendandi genus si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tamquam recentes fetus blandiantur. Sed neque hoc contingere semper potest, præsertim oratori, cui sæpius scribere ad præsentis usus necesse est, et ipsa emendatio finem habet. Sunt enim qui ad omnia scripta tamquam vitiosa redeant, et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus. Accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguia et cura pejora. Sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. Temporis quoque esse debet modus. Nam quod Cinnæ Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis qui parcissime decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cujus nullum erit si tam tardum fuerit auxilium.
Proximum est ut dicamus quæ præcipue scribenda sint hexin parantibus. Non est hujus quidem operis ut explicemus quæ sint materiæ, quæ prima aut secunda aut deinceps tractanda sint (nam id factum est jam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo jam robustorum studiis ordinem dedimus), sed de quo nunc agitur, unde copia ac facilitas maxime veniat.
Vertere Græca in Latinum veteres nostri oratores optimum judicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse: id Cicero sua ipse persona frequentissime præcipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere tralatos: id Messalæ placuit, multæque sunt ab eo scriptæ ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. Et manifesta est exercitationis hujusce ratio. Nam et rerum copia Græci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt et hos transferentibus verbis uti optimis licet: omnibus enim utimur nostris. Figuras vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam necessitas quædam est, quia plerumque a Græcis Romana dissentiunt.
Sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa contulerit. Ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse sulpicius. Nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate audaciora non præsumunt eadem proprie dicendi facultatem. Sed et ipsis sententiis adicere licet oratorium robur, et omissa supplere, effusa substringere. Neque ego paraphrasin esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque æmulationem. Ideoque ab illis dissentio qui vertere orationes Latinas vetant quia optimis occupatis quidquid aliter dixerimus necesse sit esse deterius. Nam neque semper est desperandum aliquid illis quæ dicta sunt melius posse reperiri, neque adeo jejunam ac pauperem natura eloquentiam fecit ut una de re bene dici nisi semel non possit. Nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. Sed esto neque melius quod invenimus esse neque par, est certe proximis locus. An vero ipsi non bis ac sæpius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnumquam sententias? - nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. Nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari præclusam nobis a prioribus viam: nunc vero innumerabiles sunt modi, plurimæque eodem viæ ducunt. Sua brevitati gratia, sua copiæ, alia tralatis virtus, alia propriis, hoc oratio recta, illud figura declinata commendat. Ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. Quid quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? Non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et quantum virtutis habeant vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus. Nec aliena tantum transferre, sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliæ aliæque formæ duci solent. Plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. Nam illa multiplici personarum causarum temporum locorum dictorum factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus ex quibus aliquam adprehendas offerentibus. Illud virtutis indicium est, fundere quæ natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus voluptatem expositis dare, et bene dicere multa de paucis.
In hoc optime facient infinitæ quæstiones, quas vocari thesis diximus, quibus Cicero jam princeps in re publica exerceri solebat. His confinis est destructio et confirmatio sententiarum. Nam cum sit sententia decretum quoddam atque præceptum, quod de re, idem de judicio rei quæri potest. Tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. Nam qui hæc recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnis causas gratus: omnes enim generalibus quæstionibus constant. Nam quid interest Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit reus sit, an quæramus "violeturne maiestas si magistratus rogationem suam populo ipse recitarit"? "Milo Clodium rectene occiderit" veniat in judicium, an "oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei publicæ civem, etiam si non insidietur"? "Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio" an "conveniatne res talis bono viro"? De personis judicatur, sed de rebus contenditur. Declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatæ et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimæ, quæ inventionem dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac jam in foro clarus: alitur enim atque enitescit velut pabulo lætiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur. Quapropter historiæ nonnumquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. Ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletæ, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et jucundioribus epulis reficiuntur. Ideoque mihi videtur M. tullius tantum intulisse eloquentiæ lumen quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. Nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
Sed quem ad modum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantis reficit ac reparat hæc velut sagina dicendi, sic adulescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo ut difficilis ab his digressus sit adsuefacere, ne ab illa in qua prope consenuerunt umbra vera discrimina velut quendam solem reformident. Quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem optinenti causa in foro esset oranda, inpense petierit uti subsellia in basilicam transferrentur: ita illi cælum novum fuit ut omnis ejus eloquentia contineri tecto ac parietibus videretur. Quare juvenis qui rationem inveniendi eloquendique a præceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud majores fieri solebat, deligat quem sequatur, quem imitetur: judiciis intersit quam plurimis et sit certaminis cui destinatur frequens spectator. Tum causas vel easdem quas agi audierit stilo et ipse componat, vel etiam alias, veras modo, et utrimque tractet et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone. Melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione.
Citius autem idoneus erit juvenis quem præceptor cœgerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt. Obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam æstimantium. Sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus præceptor majore numero quam sustinere possit onerabit, et nimiam loquacitatem recidet, ut omnia quæ sunt in controversia, non, ut quidam volunt, quæ in rerum natura, dicantur, et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias dividere permittet. Diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatæ et quasi degustatæ. Propter quod accidit ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quæ prima sunt servent suam legem, juvenibus flosculos omnium partium in ea quæ sunt dicturi congerentibus: quo fit ut, timentes ne sequentia perdant, priora confundant.
6
Proxima stilo cogitatio est, quæ et ipsa vires ab hoc accipit et est inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quædam et nescio an usus frequentissimI. Nam scribere non ubique nec semper possumus, cogitationi temporis ac loci plurimum est. Hæc paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur: hæc, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur: hæc inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur. Neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat, totamque ita contexit orationem ut ei nihil præter manum desit: nam memoriæ quoque plerumque inhærent fidelius quæ nulla scribendi securitate laxantur.
Sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito. Nam primum facienda multo stilo forma est quæ nos etiam cogitantis sequatur: tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo quæ reddi fideliter possint, mox per incrementa, tam modica ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est; Quæ quidem maxima ex parte memoria constat, ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt: IV. eo tamen pervenit ut is cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus, tantum consequatur ut ei tam quæ cogitarit quam quæ scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent. Cicero certe Græcorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit quæ cogitaverant ad verbum in agendo rettulisse.
Sed si forte aliqui inter dicendum offulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhærendum. Neque enim tantum habent curæ ut non sit dandus et fortunæ locus, cum sæpe etiam scriptis ea quæ subito nata sunt inserantur. Ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus. Nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est. Quare cogitatio in hoc præparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit. Id autem fiet memoriæ viribus, ut illa quæ complexi animo sumus fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere: alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohærentem cogitationem. Pejus enim quæritur retrorsus, quia dum illa desideramus ab aliis avertimur, et ex memoria potius res petimus quam ex materia. Plura sunt autem, si utrimque quærendum est, quæ inveniri possunt quam quæ inventa sunt.
Maximus vero studiorum fructus est et velut primus quidam plius longi laboris ex tempore dicendi facultas; Quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet. Vix enim bonæ fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri quod præsentissimis quibusque periculis desit, * intrare portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit: II. siquidem innumerabiles accidunt subitæ necessitates vel apud magistratus vel repræsentatis judiciis continuo agendi. Quarum si qua, non dico cuicumque innocentium civium, sed amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus vocem, statimque si non succurratur perituris, moras et secessum et silentium quæret, dum illa verba fabricentur et memoriæ insidant et vox ac latus præparetur? Quæ vero patitur hoc ratio, ut quisquam sit orator aliquando? Mitto casus: quid cum adversario respondendum erit fiet? Nam sæpe ea quæ opinati sumus et contra quæ scripsimus fallunt, ac tota subito causa mutatur, atque ut gubernatori ad incursus tempestatium, sic agenti ad varietatem causarum ratio mutanda est. Quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum ætas facit, si manet eadem quæ fuit incipientibus difficultas? Perisse profecto confitendum est præteritum laborem cui semper idem laborandum est. Neque ego hoc ago, ut ex tempore dicere malit, sed ut possit. Id autem maxime hoc modo consequemur.
Nota sit primum dicendi via: neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus quo sit et qua perveniendum. Nec satis est non ignorare quæ sint causarum judicialium partes, aut quæstionum ordinem recte disponere, quamquam ista sunt præcipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps: quæ ita sunt natura copulata ut mutari aut intervelli sine confusione non possint. Quisquis autem via dicet, utetur ante omnia rerum ipsa serie velut duce, propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. Deinde quid quoque loco quærant scient, nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur, nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes. Postremo habebunt modum et finem, qui esse citra divisionem nullus potest, et expletis pro facultate omnibus quæ proposuerint pervenisse se ad ultimum sentient. Et hæc quidem ex arte; Illa vero ex studio, ut copiam sermonis optimi, quem ad modum præceptum est, comparemus, multo ac fideli stilo sic formetur oratio ut scriptorum colorem etiam quæ subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus. Nam consuetudo et exercitatio facilitates maxime parit: quæ si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os coit atque concurrit. Quamquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi, ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus, semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat: Vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque, tum iis quæ dicit, quæ subiuncturus est, quæ ultra spectanda sunt, adhibita vocis pronuntiationis gestus observatione una sufficiat. Longe enim præcedat oportet intentio ac præ se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur, ut, donec perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque concisa singultantium modo ejecturi sumus.
Est igitur usus quidam inrationalis, quam Græci alogon triben vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt. Quo constant miracula illa in scænis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quæ emiserint ultro venire in manus credas et qua jubentur decurrere. Sed hic usus ita proderit si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud quod in se rationem non habet in ratione versetur. Nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite ornate copiose dicit, sed tumultuari. Nec fortuiti sermonis contextum mirabor umquam, quem jurgantibus etiam mulierculis videamus superfluere: cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum extemporalem consequi cura non possit. Deum tunc adfuisse cum id evenisset veteres oratores, ut Cicero dicit, aiebant, sed ratio manifesta est. Nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quæ nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatæ non revertuntur. Vtique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non continua sed composita est.
Quare capiendæ sunt illæ de quibus dixi rerum imagines, quas vocari phantasias indicavimus, omniaque de quibus dicturi erimus, personæ, quæstiones, spes, metus, habenda in oculis, in adfectus recipienda: pectus est enim quod disertos facit, et vis mentis. Ideoque imperitis quoque, si modo sunt aliquo adfectu concitati, verba non desunt. Tum intendendus animus non in aliquam rem unam sed in plures simul continuas, ut, si per aliquam rectam viam mittamus oculos, simul omnia quæ sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus, sed usque ad ultimum. Addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnis arbitros reformidet, extemporalis actio auditorum frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur. Namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido: adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quamquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen præsenti fructu laudis opinionisque ducatur. Nec quisquam tantum fidat ingenio ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione præcipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam; Quæ neque perfici neque contineri nisi usu potest: XIX. ceterum pervenire eo debet ut cogitatio non utique melior sit ea, sed tutior, cum hanc facilitatem non in prorsa modo multi sint consecuti, sed etiam in carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias: credendum enim Ciceroni est, non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortandis in hanc spem qui foro præparantur utile exemplum. Neque vero tanta sit umquam fiducia facilitatis ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quæ dicturi sumus dispicienda sumamus; Quod quidem in judiciis ac foro datur semper: neque enim quisquam est qui causam quam non didicerit agat. Declamatores quosdam perversa ducit ambitio ut exposita controversia protinus dicere velint, quin etiam, quod est in primis frivolum ac scænicum, verbum petant quo incipiant. Sed tam contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur. Si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in præsentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi utrumque non dabitur. Tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberare, non hæsitare videamur. Hoc dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget ventus, deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id potius quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus quo volent auferendum.
Sed non minore studio continetur hæc facultas quam paratur; Ars enim semel percepta non carpitur, stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit: promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus judicio atque opinione solliciti (rarum est enim ut satis se quisque vereatur): vel soli tamen dicamus potius quam non omnino dicamus. Est et illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra ipsum) persequendi, quæ nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte majoris utilitatis quam hæc proxima: XXVI. diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. Rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et jactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. Studendum vero semper et ubique. Neque enim fere tam est ullus dies occupatus ut nihil lucrativæ, ut Cicero Brutum facere tradit, operæ ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit: siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi. Ne id quidem tacendum est, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam neglegentem esse sermonem: quidquid loquemur ubicumque sit pro sua scilicet portione perfectum. Scribendum certe numquam est magis quam cum multa dicemus ex tempore. Ita enim servabitur pondus et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur, sicut rustici proximas vitis radices amputant, quæ illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur. Ac nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. Scribendum ergo quotiens licebit, si id non dabitur cogitandum: ab utroque exclusi debent tamen ita dicere ut neque deprensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
Plerumque autem multa agentibus accidit ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera, quæ domo adferunt, cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant: quod fecisse M. tullium commentariis ipsius apparet. Sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut causarum quæ sunt actæ a Servio sulpicio, cujus tres orationes extant: sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi. Nam Ciceronis ad præsens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit: quos non ideo excuso quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc brevem adnotationem, libellosque qui vel manu teneantur et ad quos interim respicere fas sit. Illud quod Lænas præcipit displicet mihi, vel in iis quæ scripserimus vel in summas in commentarium et capita conferre. Facit enim ediscendi neglegentiam hæc ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto quod non simus memoria persecuturi: nam hic quoque accidit ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata, nec sinat præsentem fortunam experiri. Sic anceps inter utrumque animus æstuat, cum et scripta perdidit et non quærit nova. Sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda de is quia sunt.