Marcus Fabius Quintilianus: Institutio Oratoria Liber III

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI Liber VII Liber VIII Liber IX Liber X Liber XI Liber XII

Liber III

Quoniam in libro secundo quæsitum est quid esset rhetorice et quis finis ejus, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostræ tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes de quibus dicere oporteret subiecimus: jam hinc unde cœperit, quibus constet, quo quæque in ea modo invenienda atque tractanda sint exsequar: intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis judicialibus fuerit. Nec sum ignarus hoc a me præcipue quod hic liber inchoat opus studiosos ejus desiderasse, ut inquisitione opinionum, quæ diversissimæ fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimæ legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam præceptorum traditionem desideret. In ceteris enim admiscere temptavimus aliquid nitoris, non jactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis juventutem ad cognitionem eorum quæ necessaria studiis arbitrabamur, si ducti jucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea quorum ne jejuna atque arida traditio averteret animos et aures præsertim tam delicatas raderet verebamur. Qua ratione se Lucretius dicit præcepta philosophiæ carmine esse complexum; Namque hac, ut est notum, similitudine utitur:

Ac veluti pueris absinthia tætra medentes

Cum dare conantur, prius oras pocula circum

Adspirant mellis dulci flavoque liquore

Et quæ secuntur. Sed nos veremur ne parum hic liber mellis et absinthii multum habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. Quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inventa per me sed ab allis tradita continebit, habeat etiam quosdam qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias munierunt atque in suam quisque induxit sequentes. Illi autem probant qualecumque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere. Est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea quæ rudia atque inperfecta adhuc erant adicientibus quod invenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.

Nam primus post eos quos poetæ tradiderunt movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. Artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir ejusdem insulæ Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus. Is beneficio longissimæ ætatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum de quibus supra dixi fuit æmulus et ultra Socraten usque duravit. Thrasymachus Calchedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem quam edidit Evathlus dicitur, et Hippias Elius, et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaites. Antiphon quoque, qui et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus artem et ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus. Etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius, ex iis et ipse quos Plato appellat logodædalos. Horum primi communis locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus, Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quicquam quod ornatum oratorium habeat: ejus aliqua ferri. Equidem non reperio quicquam tanta eloquentiæ fama dignum, ideoque minus miror esse qui nihil ab eo scriptum putent, hæc autem quæ feruntur ab aliis esse composita. His successere multi, sed clarissimus Gorgiæ auditor Isocrates (quamquam de præceptore ejus inter auctores non convenit: nos tamen Aristoteli credimus). Hinc velut diversæ secari cœperunt viæ. Nam et Isocratis præstantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque jam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) postmeridianis scholis Aristoteles præcipere artem oratoriam cœpit, noto quidem illo, ut traditur, versu ex Philocteta frequenter usus: "turpe esse tacere et Isocraten pati dicere". Ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. Eodem tempore Theodectes fuit, de cujus opere supra dictum est. Theophrastus quoque, Aristotelis discipulus, de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam rhetores præcipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes. Fecit deinde velut propriam Hermagoras viam, quam plurimi sunt secuti. Cui maxime par atque æmulus videtur Athenæus fuisse. Multa post Apollonius Molon, multa Areus, multa Cæcilius et Halicarnasseus Dionysius. Præcipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui præceptor Apolloniæ Cæsaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium: quem studiose audisse cum in eam insulam secessisset dicitur Tiberius Cæsar. Hi diversas opiniones tradiderunt appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. Sed Apollodori præcepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine C. Valgius, Græce Atticus. Nam ipsius sola videtur ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. Plura scripsit Theodorus, cujus auditorem Hermagoran sunt qui viderint.

Romanorum primus, quantum ego quidem sciam, condidit aliqua in hanc materiam M. Cato, post M. Antonius ille censorius inchoavit: nam hoc solum opus ejus atque id ipsum inperfectum manet. Secuti minus celebres, quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. Præcipuum vero lumen sicut eloquentiæ, ita præceptis quoque ejus dedit unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes M. Tullius, post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis hæc minora, quæ plerumque desiderantur, sciens omisisset. Scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, non nihil pater Gallio, accuratius vero priores Gallione Celsus et Lænas et ætatis nostræ Verginius Plinius tutilius. Sunt et hodie clari ejusdem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo: sed parco nominibus viventium; Veniet eorum laudi suum tempus: ad posteros enim virtus durabit, non perveniet invidia.

Non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cujusquam sectæ velut quadam superstitione inbutus addixi, et electuris quæ volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicumque ingenio non erit locus curæ testimonium meruisse contentus.

Nec diu nos moretur quæstio quæ rhetorices origo sit. Nam cui dubium est quin sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est ejus rei), huic studium et incrementum dederit utilitas, summam ratio et exercitatio? Nec video quare curam dicendi putent quidam inde cœpisse, quod ii qui in discrimen aliquod vocabantur accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint. Hæc enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum præsertim accusatio præcedat defensionem, nisi quis dicet etiam gladium fabricatum ab eo prius qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit. Initium ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio. Homines enim sicut in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quædam secundum rationem eorum adjecerunt ipsi quoque: hæc confirmata sunt usu. Tum quæ sciebat quisque docuit. Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est: cur tamen hanc primam originem putet non video, cum sint adhuc quædam vagæ et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.

Omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat: inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione (utroque enim modo dicitur). Omnis vero sermo, quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba. Ac si est brevis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret: at oratio longior plura exigit. Non enim tantum refert quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco: opus ergo est et dispositione. Sed neque omnia quæ res postulat dicere neque suo quæque loco poterimus nisi adiuvante memoria, quapropter ea quoque pars quarta erit. Verum hæc cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio: huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.

Nec audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo primas esse partis volunt quoniam memoria atque actio natura, non arte contingant: quarum nos præcepta suo loco dabimus; Licet Thrasymachus quoque idem de actione crediderit. His adjecerunt quidam sextam partem, ita ut inventioni judicium subnecterent, quia primum esset invenire, deinde judicare. Ego porro ne invenisse quidem credo eum qui non judicavit; Neque enim contraria communia stulta invenisse dicitur quisquam, sed non vitasse. Et Cicero quidem in rhetoricis judicium subiecit inventioni: mihi autem adeo tribus primis partibus videtur esse permixtum (nam neque dispositio sine eo neque elocutio fuerit) ut pronuntiationem quoque vel plurimum ex eo mutuari putem. Quod hoc audacius dixerim quod in Partitionibus Oratoriis ad easdem de quibus supra dictum est quinque pervenit partes. Nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit, quintamque constituit communem ac velut custodem omnium memoriam; Idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit: in quibus postea scriptis certior ejus sententia est. Non minus mihi cupidi novitatis alicujus videntur fuisse qui adjecerunt ordinem cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo conlocatio. Dion inventionem modo et dispositionem tradidit, sed utramque duplicem rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriæ accedat. Theodorei fere inventionem duplicem rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes. Hermagoras judicium partitionem ordinem quæque sunt elocutionis subicit œconomiæ, quæ Græce appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.

Est et circa hoc quæstio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt: nobis quartus ejus locus maxime placet. Non enim tantum inventa tenere ut disponamus, nec disposita ut eloquamur, sed etiam verbis formata memoriæ mandare debemus; Hac enim omnia quæcumque in orationem conlata sunt continentur.

Fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partis esse existimarent, sed opera oratoris; Ejus enim esse invenire disponere eloqui et cetera. Quod si accipimus, nihil arti relinquemus. Nam bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia: vel (ut alli putant) artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis. Ita invenire quidem et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria videri potest. In eo plures dissenserunt, utrumne hæ partes essent rhetorices an ejusdem opera an, ut Athenæus credit, elementa, quæ vocant stoicheia. Sed neque elementa recte quis dixerit: alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia; Nec operum recte nomen accipient quæ non ab aliis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt; Partes igitur. Nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat. Videntur autem mihi qui hæc opera dixerant eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere; Partes enim rhetorices esse dicebant laudativam deliberativam judicialem. Quæ si partes sunt, materiæ sunt potius quam artis. Namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quæcumque earum desiderat. Itaque quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii quos secutus est Cicero, genera causarum.

Sed tria an plura sint ambigitur. Nec dubie prope omnes utique summæ apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelen secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt. Verum et tum leviter est temptatum, cum apud Græcos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope inpulsum, ut non modo plura hæc genera sed pæne innumerabilia videantur. Nam si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia ponimus, in quo genere versari videbimur cum querimur consolamur mitigamus concitamus terremus confirmamus præcipimus, obscure dicta interpretamur, narramus deprecamur, gratias agimus, gratulamur obiurgamus maledicimus describimus mandamus renuntiamus optamus opinamur, plurima alia? Vt mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quærendumque quo moti priores rem tam late fusam tam breviter adstrinxerint. Quos qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his fere versari tum oratores videbant; V. nam laudes ac vituperationes scribebantur, et epitaphious dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac judiciis insumebatur operæ, ut scriptores artium pro solis comprenderint frequentissima. Qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum: unum quod ad delectationem conveniat, alterum quod consilium accipiat, tertium quod de causis judicet. Mihi cuncta rimanti et talis quædam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in judiciis est aut extra judicia. Eorum de quibus judicio quæritur manifestum est genus: ea quæ ad judicem non veniunt aut præteritum habent tempus aut futurum: præterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus. Item omnia de quibus dicendum est aut certa sint necesse est aut dubia. Certa ut cuique est animus laudat aut culpat; Ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera: de his deliberatur; Partim aliorum sententiæ commissa: de his lite contenditur. Anaximenes judicialem et contionalem generalis partes esse voluit, septem autem species: hortandi dehortandi laudandi vituperandi accusandi defendendi exquirendi (quod exetastikon dicit): quarum duæ primæ deliberativi, duæ sequentes demonstrativi, tres ultimæ judicialis generis sunt partes. Protagoran transeo, qui interrogandi respondendi mandandi precandi (quod eucholen dixit) partes solas putat. Plato in Sophiste judiciali et contionali tertiam adjecit prosomiletiken, quam sane permittamus nobis dicere. Sermocinatricem: quæ a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cujus vis eadem profecto est quæ dialecticæ. Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem existimavit.

Nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi et ita videtur ratio dictare. Est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac vituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum: idem alii demonstrativum vocant. Vtrumque nomen ex Græco creditur fluxisse; Nam enkomiastikon aut epideiktikon dicunt. Sed mihi epideiktikon non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo enkomiastikoi differre; Nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. An quisquam negaverit panegyricos epideiktikous esse? Atqui formam suadendi habent et plerumque de utilitatibus Græciæ locuntur: ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis, tum in ostentatione posita. Nisi forte non ex Græco mutantes demonstrativum vocant, verum id secuntur, quod laus ac vituperatio quale sit quidque demonstrat. Alterum est deliberativum, tertium judiciale. Ceteræ species in hæc tria incident genera: nec invenietur ex his ulla in qua non laudare aut vituperare, suadere aut dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. Illa quoque sunt communia, conciliare narrare docere augere minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere. Ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberativam utilium, judicialem justorum quæstione contineri putant, celeri magis ac rutunda usi distributione quam vera. Stant enim quodam modo mutuis auxiliis omnia; Nam et in laude justitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro judicialem inveneris causam in cujus non parte aliquid eorum quæ supra diximus reperiatur.

Omnis autem oratio constat aut ex iis quæ significantur aut ex iis quæ significant, id est rebus et verbis. Facultas orandi consummatur natura arte exercitatione, cui partem quartam adiciunt quidam imitationis, quam nos arti subicimus. Tria sunt item quæ præstare debeat orator, ut doceat moveat delectet. Hæc enim clarior divisio quam eorum qui totum opus in res et in adfectus partiuntur. Non semper autem omnia in eam quæ tractabitur materiam cadent. Erunt enim quædam remotæ ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocumque inruperunt plurimum valent. Præstantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse quæ probationem desiderent, alia quæ non desiderent, cum quibus ipse consentio. Quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem nisi de qua quæratur existimant: cui cum maxima pars scriptorum repugnat, tum etiam ipsa partitio, nisi forte laudare quæ constet esse honesta et vituperare quæ ex confesso sint turpia non est oratoris officium.

Illud jam omnes fatentur, esse quæstiones aut in scripto aut in non scripto. In scripto sunt de jure, in non scripto de re: illud rationale, hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti vocant, id est nomikon et logikon. Idem sentiunt qui s omnem quæstionem ponunt in rebus et verbis. Item convenit quæstiones esse aut infinitas aut finitas. Infinitæ sunt quæ remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Græci thesin dicunt, Cicero propositum, alii quæstiones universales civiles, alii quæstiones philosopho convenientis, Athenæus partem causæ appellat. Hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiæ "an providentia mundus regatur", actionis "an accedendum ad rem publicam administrandam". Prius trium generum, "an sit", "quid sit", "quale sit": omnia enim hæc ignorari possunt; Sequens duorum, "quo modo adipiscamur", "quo modo utamur". Finitæ autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque: hæ hypotheseis a Græcis dicuntur, causæ a nostris. In his omnis quæstio videtur circa res personasque consistere. Amplior est semper infinita, inde enim finita descendit. Quod ut exemplo pateat, infinita est: "an uxor ducenda", finita: "an Catoni ducenda" ideoque esse suasoria potest. Sed etiam remotæ a personis propriis ad aliquid referri solent. Est enim simplex: "an res publica administranda"; Refertur ad aliquid: "an in tyrannide administranda". Sed hic quoque subest velut latens persona tyrannus enim geminat quæstionem), subestque et temporis et qualitatis tacita vis: nondum tamen hoc proprie dixeris causam. Hæ autem quas infinitas voco et generales appellantur: quod si est verum, finitæ speciales erunt. In omni autem speciali utique inest generalis, ut quæ sit prior. Ac nescio an in causis quoque quidquid in quæstionem venit qualitatis generale sit. Milo Clodium occidit, jure occidit insidiatorem: nonne hoc quæritur, an sit jus insidiatorem occidendi? Quid in conjecturis? Non illa generalia: "an causa sceleris odium, cupiditas", "an tormentis credendum", "testibus an argumentis major fides habenda"? Nam finitione quidem comprendi nihil non in universum certum erit. Quidam putant etiam eas theseis posse aliquando nominari quæ personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas, ut causa sit cum Orestes accusatur, thesis an Orestes recte sit absolutus: cujus generis est: "an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit". Hi thesin a causa sic distingunt ut illa sit spectativæ partis, hæc activæ: illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.

Quamquam inutiles quidam orationi putant universales quæstiones, quia nihil prosit quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rem publicam si quis vel ætate vel valetudine impediatur. Sed non omnibus ejus modi quæstionibus sic occurri potest, ut illis: "sitne virtus finis", "regaturne providentia mundus". Quin etiam in iis quæ ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quæstionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. Nam quo modo an sibi uxor ducenda sit deliberabit Cato nisi constiterit uxores esse ducendas? Et quo modo an ducere debeat Marciam quæretur nisi Catoni ducenda uxor est? XIV. sunt tamen inscripti nomine Hermagoræ libri qui confirment illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit. Nam ejusdem esse quo modo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit? Quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quæstionis ad philosophos refert. Sed me liberavit respondendi verecundia et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque iis quos de Oratore scripsit et Topicis præcipit ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et quod in universo probatum sit in parte probatum esse necesse sit.

Status autem in hoc omne genus materiæ idem qui in causas cadunt. Adhuc adicitur alias esse quæstiones in rebus ipsis, alias quæ ad aliquid referantur, illud: "an uxor ducenda", hoc: "an seni ducenda"; Illud: "an fortis", hoc: "an fortior", et similia.

Causam finit Apollodorus,ut interpretatione,Valgi discipuli ejus utar, ita: "causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quæstionem", aut: "causa est negotium cujus finis est controversia." Ipsum deinde negotium sic finit: "negotium est congregatio personarum locorum temporum causarum modorum casuum factorum instrumentorum sermonum scriptorum et non scriptorum". Causam nunc intellegamus hypothesin negotium peristasin. Sed et ipsam causam quidam similiter finierunt ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quæstionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu, Cicero his verbis: "causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum".

Ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, prius quam dicere adgredior quo modo genus quodque causæ sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint intuendum puto. Quamquam id nonnulli ad judiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprendet. Quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quæstionem, alii quod ex quæstione appareat, Theodorus caput id est kephalaion genikotaton ad quod referantur omnia, quorum diversa appellatio, vis eadem est, nec interest discentium quibus quidque nominibus appelletur dum res ipsa manifesta sit. Statum Græci stasin vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii a Naucrate Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; Quamquam videtur Æschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a judicibus petit ne Demostheni permittant evagari sed eum dicere de ipso causæ statu cogant. Quæ appellatio dicitur ducta vel ex eo quod ibi sit primus causæ congressus, vel quod in hoc causa consistat. Et nominis quidem hæc origo: nunc quid sit. Statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem: quos recte sensisse, parum elocutos puto. Non enim est status prima conflictio: "fecisti", "non feci", sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quæstionis: "fecisti", "non feci", "an fecerit": "hoc fecisti", "non hoc feci", "quid fecerit". Quia ex his apparet illud conjectura, hoc finitione quærendum atque in eo pars utraque insistit, erit quæstio conjecturalis vel finitivi status. Quid si enim dicat quis: "sonus est duorum inter se corporum conflictio"? Erret, ut opinor; Non enim sonus est conflictio, sed ex conflictione. Et hoc levius (intellegitur enim utcumque dictum): inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quæstione ducendum, quod est vitiosissimum. Nam quæstio nulla non habet utique statum (constat enim ex intentione et depulsione), sed aliæ sunt propriæ causarum de quibus ferenda sententia est, aliæ adductæ extrinsecus, aliquid tamen ad summam causæ conferentes velut auxilia quædam: quo fit ut in controversia una plures quæstiones esse dicantur. Harum porro plerumque levissima quæque primo loco fungitur. Namque et illud frequens est, ut ea quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quæ sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti. Simplex autem causa, etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno de quo pronuntietur, atque inde erit status causæ, quod et orator præcipue sibi optinendum et judex spectandum maxime intellegit; In hoc enim causa consistet. Ceterum quæstionum possunt esse diversi. Quod ut brevissimo pateat exemplo, cum dicit reus: "etiam si feci, recte feci", qualitatis utitur statu; Cum adicit: "sed non feci", conjecturam movet. Semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse judicabo quod dicerem si mihi plus quam unum dicere non liceret. Recte igitur est appellata causarum prima conflictio, non quæstionum. Nam et pro Rabirio Postumo Cicero primam partem orationis in hoc intendit? Ut actionem competere in equitem Romanum neget, secunda nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat: statum tamen in eo dicam fuisse quod est potentius. Nec in causa Milonis circa primas quæstiones, quæ sunt ante prohœmium positæ, judicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque jure interfectus ostenditur. Et hoc est quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator, etiam si pro causa plura dicturus est: quid maxime liquere judici velit. Quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.

Alii statum crediderunt primam ejus cum quo ageretur deprecationem. Quam sententiam his verbis Cicero complectitur: "in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio". Vnde rursus alia quæstio, an eum semper is faciat qui respondet. Cui rei præcipue repugnat Cornelius Celsus, dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; Si jure occisum reus dicit, tralata probationis necessitate idem a reo fiat et sit ejus intentio. XIV. cui non accedo equidem. Nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem si is cum quo agatur nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente. Mea tamen sententia varium id est et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in conjecturalibus causis (utitur enim conjectura magis qui agit, quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit. Sed quia videtur illis quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat (is enim .Gi dicat: "non feci", coget adversarium conjectura uti, et si dicat: "non habes legem", syllogismo), concedamus ex depulsione nasci statum. Nihilo minus enim res eo revertetur ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur statum faciat. Sit enim accusatoris intentio: "hominem occidisti"; Si negat reus, faciat statum qui negat. Quid si confitetur, sed jure a se adulterum dicit occisum (nempe legem esse certum est quæ permittat)? Nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. "Non fuit" inquit "adulter": ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. Ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore, non a reo. Quid quod eadem quæstio potest eundem vel accusatorem facere vel reum? "Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat: qui se prætori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus". Nempe intentio est: "artem ludicram exercuisti", depulsio: "non exercui artem ludicram", quæstio: "quid sit artem ludicram exercere". Si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; Si excitatus fuerit de spectaculis et aget injuriarum, depulsio erit accusatoris. Frequentius tamen illud accidet quod est a plurimis traditum. Effugerunt has quæstiones qui dixerunt statum esse id quod appareat ex intentione et depulsione, ut: "fecisti"; "Non feci" aut "recte feci". Viderimus tamen utrum id sit status an in eo status. Hermagoras statum vocat per quem subiecta res intellegatur et ad quem probationes etiam partium referantur. Nostra opinio semper hæc fuit, cum essent frequenter in causa diversi quæstionum status, in eo credere statum causæ quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur. Id si quis generalem quæstionem vel caput generale dicere malet, cum hoc mihi non erit pugna, non magis quam si aliud adhuc quo idem intellegatur ejus rei nomen invenerit, quamquam tota volumina in hanc disputationem inpendisse multos sciam: nobis statum dici placet.

Sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc præcipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse: adeo nec qui sit numerus nec quæ nomina nec qui generales quive speciales sint status convenit. Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quæ versari videatur omnis quæstio: ousian, quam Plautus essentiam vocat (neque sane aliud est ejus nomen Latinum), sed ea quæritur "an sit": qualitatem, cujus apertus intellectus est: quantitatem, quæ dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit: ad aliquid, unde ductæ tralatio et comparatio: post hæc ubi et quando: XXIV. deinde facere pati habere (quod est quasi armatum esse, vestitum esse): novissime keisthai, quod est compositum esse quodam modo, ut jacere stare irasci. Sed ex his omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur. Alli novem elementa posuerunt: personam, in qua de animo, corpore, extra positis quæratur, quod pertinere ad conjecturæ et qualitatis instrumenta video: tempus, quod chronon vocant, ex quo questio an is quem dum addicta est mater peperit servus sit natus: locum, unde controversia videtur an fas fuerit tyrannum in templo occidere, an exulaverit qui domi latuit: tempus iterum, XXVI. quod kairon appellant - hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut æstatem vel hiemem; Huic subicitur ille in pestilentia comissator: actum, id est praxin quod eo referunt, sciens commiserit an insciens, necessitate an casu, et talia: numerum, qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta præmia debeantur, qui tot tyrannos sustulerit: XXVII. causam, cui plurimæ subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia justa ratione sit factum defenditur: tropon, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; Hinc est adulter loris cæsus vel fame necatus: occasionem factorum, quod est apertius quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum; Tamen aphormas ergon vocant. Hi quoque nullam quæstionem extra hæc putant. Quidam detrahunt duas partis, numerum et occasionem, et pro illo quem dixi actu subiciunt res, id est pragmata. Quæ ne præterisse viderer, satis habui attingere. Ceterum his nec status satis ostendi nec omnis contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus quæ de utraque re dicam; Erunt enim plura multo quam quæ his elementis comprehenduntur.

Apud plures auctores legi placuisse quibusdam unum omnino statum esse conjecturalem, sed quibus placuerit neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. Rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. Quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique qualis sit cujusque rei natura quæri potest. Sed utrocumque modo sequetur summa confusio. Neque interest unum quis statum faciat an nullum, si omnes causæ sunt condicionis ejusdem. Conjectura dicta est a conjectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes conjectores vocantur. Appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.

Fuerunt qui duos status facerent: Archedemus conjecturalem et finitivum exclusa qualitate, quia sic de ea quæri existimabat: "quid esset inicum", "quid iniustum", "quid dicto audientem non esse". Quod vocat de eodem et alio. XXXII. huic diversa sententia eorum fuit qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum juridicialem. Infitialis est quem dicimus conjecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, qui accusatorem conjectura, reum infitiatione uti putaverunt. Juridicialis est qui Græce dicitur dikaiologikos. Sed quem ad modum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio. Nam subiciunt eam juridiciali, quærendumque arbitrantur justumne sit sacrilegium appellari quod obiciatur vel furtum vel amentiam. Qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est. Plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua non constet et in rem de qua constet. Nam est verum nec aliter fieri potest quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; Si non est certum, conjectura sit, si certum est, reliqui status. Nam idem dicit Apollodorus, cum quæstionem aut in rebus extra positis, quibus conjectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας vocat: idem, qui ἀπρόληπτον et προληπτικόν dicunt, id est dubium et præsumptum, quo significatur de quo liquet. Idem Theodorus, qui de eo an sit et de accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων, existimat quæri. Nam in his omnibus prius genus conjecturam habet, sequens reliqua. Sed hæc reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam: Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid. XXXVII. sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse, modo finitionem velint. In duo et Posidonius dividit, vocem et res. In voce quæri putat an significet, quid, quam multa, quo modo: rebus conjecturam, quod kat'aisthesin vocat, et qualitatem et finitionem, cui nomen dat kat'ennoian, et ad aliquid. Vnde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta. Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales: an sit, quale sit. Priori subiecit finitionem, quia æque quæratur an sit sacrilegus qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. Qualitatem in rem et scriptum dividit. Scripto quattuor partes legales exclusa tralatione, quantitatem et mentis quæstionem conjecturæ subiecit. Est etiam illa in duos dividendi status ratio, quæ docet aut de substantia controversiam esse aut de qualitate, ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus. De substantia est conjectura; Quæstio enim tractatur rei, an facta sit, an fiat, an futura sit, interdum etiam mentis: idque melius quam quod iis placuit qui statum eundem facti nominaverunt, tamquam de præterito tantum et tantum de facto quæreretur. Pars qualitatis quæ est de summo genere raro in judicium venit, quale est "idne sit honestum quod vulgo laudatur". Succedentium autem aliæ de communi appellatione, ut "sitne sacrilegus qui pecuniam privatam ex templo furatus est", aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur quid sit quod factum est. Cui subiacent omnes de honestis justis utilibus quæstiones. His etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad conjecturam referatur, ut: "majorne sol quam terra", modo ad qualitatem: "quanta pœna quempiam quantove præmio sit adfici justum", et tralatio versetur circa qualitatem et definitio pars sit tralationis, XLIII. quin et contrariæ leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis æquo nitantur, nisi quod hic tertius aliquando conjecturam accipit: "quid senserit legis constitutor", ambiguitatem vero semper conjectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum verborum intellectum esse duplicem, de sola quæritur voluntate.

A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur et omnia quæ aut in controversiam aut in contentionem veniant contineri putat: sitne, quid sit, quale sit. Quorum nomina apertiora sunt quam ut dicenda sint. Idem Iatrocles sentit. Tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: "paucæ res sunt quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, jus injuria, bonum malum". Sed quoniam quod jure dicimur fecisse non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut juste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere, itaque dixerunt conjecturalem, legalem, juridicialem: qui et Verginio placent. Horum deinde fecerunt species, ita ut legali subicerent finitionem et alios qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quæ antinomia dicitur, et scripti et sententiæ vel voluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν et μετάλημψιν, quam nos varie tralativam, transumptivam, transpositivam vocamus, sillogismon, quem accipimus ratiocinativum vel collectivum ambiguitatis, quæ amphibolia nominatur: quos posui quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quæstiones eas dici placuerit.

Quattuor fecit Athenæus, protreptiken stasin vel parormetiken, id est exhortativum, qui suasoriæ est proprius, synteliken, qua conjecturam significari magis ex his quæ secuntur quam ex ipso nomine apparet, hypallaktiken (ea finitio est, mutatione enim nominis constat), juridicialem, eadem appellatione Græca qua ceteri usus; Nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia. XLVIII. sunt qui hypallaktiken tralationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. Fecerunt alii totidem status, sed alios, an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ut Cæcilius et Theon. Aristoteles in rhetoricis an sit, quale, quantum et quam multum sit quærendum putat. Quodam tamen loco finitionis quoque vim intellegit, quo dicit quædam sic defendi: "sustuli, sed non furtum feci", "percussi, sed non injuriam feci". Posuerat et Cicero in libris rhetoricis facti, nominis, generis, actionis, ut in facto conjectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione jus intellegeretur: juri subiecerat tralationem. Veram hic legales quoque quæstiones alio loco tractat ut species actionis.

Fuerunt qui facerent quinque: conjecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, isdem generalibus capitibus utitur: an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ad aliquid. Hoc ultimum maxime in comparativo genere versari putat, quoniam melius ac pejus, majus et minus nisi alio relata non intelleguntur; LII. sed in illas quoque tralativas, ut supra significavi, quæstiones incidit: "an huic jus agendi sit" vel "facere aliquid conveniat", "an contra hunc", "an hoc tempore", "an sic". Omnia enim ista referri ad aliquid necesse est. Alii sex status putant: conjecturam, quam genesin vocant, et qualitatem et proprietatem, id est idioteta, quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam axeian dicunt, et comparationem et tralationem, cujus adhuc novum nomen inventum est metastasin, novum tamquam in statu, alioqui ab Hermagora inter species juridicialis usitatum. Aliis septem esse placuit, a quibus nec tralatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditæ quattuor legales adjectæque tribus illis rationalibus. Alii pervenerunt usque ad octo tralatione ad septem superiores adjecta. A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, quæstiones, quem ad modum supra dixi, legales, in illis de re, in his de scripto quæreretur. Quidam in diversum hos status esse, illas quæstiones maluerunt. Sed alii rationales tres putaverunt, an sit, quid sit, quale sit, Hermagoras solus quattuor, conjecturam, proprietatem, tralationem, qualitatem, quam per accidentia, id est kata symbebekos, vocat hac interpretatione: "an illi accidat viro bono esse vel malo". Hanc ita dividit: de adpetendis et fugiendis, quæ est pars deliberativa; De persona (ea ostenditur laudativa); LVII. negotialem (pragmatiken vocat), in qua de rebus ipsis quæritur remoto personarum complexu, ut "sitne liber qui est in adsertione", "an divitiæ superbiam pariant", "an justum quid, an bonum sit"; Juridicialem, in qua fere eadem, sed certis destinatisque personis quærantur: "an ille juste hoc fecerit vel bene".

Nec me fallit in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: "negotialis est in qua quid juris ex civili more et æquitate sit consideratur: cui diligentiæ præesse apud nos jure consulti existimantur". Sed quod ipsius de his libris judicium fuerit supra dixi. Sunt enim velut regestæ in hos commentarios quos adulescens deduxerat scholæ, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quæstionibus juris, sive quod Græci pragmatikous vocant juris interpretes. Sed Cicero quidem his pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque culpari tamquam falsa præcipiat non potest. Nos ad Hermagoran. Tralationem hic primus omnium tradidit, quamquam semina ejus quædam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur. Legales autem quæstiones has fecit: scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατὰ ῥητὸν καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem: quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum. Albucius eadem divisione usus detrahit tralationem, subiciens eam juridiciali. In legalibus quoque quæstionibus nullum putat esse qui dicatur ratiocinativus. Scio plura inventuros adhuc qui legere antiquos studiosius volent, sed ne hæc quoque excesserint modum vereor. Ipse me paulum in alia quam prius habuerim opinione nunc esse confiteor. Et fortasse tutissimum erat famæ modo studenti nihil ex eo mutare quod multis annis non sensissem modo verum etiam adprobassem. Sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati, in eo præsertim opere quod ad bonorum juvenum aliquam utilitatem componimus, in ulla parte judicii meI. Nam et Hippocrates clarus arte medicinæ videtur honestissime fecisse quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est, et M. tullius non dubitavit aliquos jam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos de quibus modo sum locutus, artis rhetoricæ. Etenim supervacuus foret in studiis longior labor si nihil liceret melius invenire præteritis. Neque tamen quicquam ex iis quæ tum præcepi supervacuum fuit; Ad easdem enim particulas hæc quoque quæ nunc præcipiam revertentur. Ita neminem didicisse pæniteat: colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. Omnibus autem satis factum volo non me hoc serius demonstrare aliis quam mihi ipse persuaserim. Secundum plurimos auctores servabam tris rationales status: conjecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. Hi mihi status generales erant. Legalem in quinque species partiebar: scripti et voluntatis, legum contrariarum, covectivum, ambiguitatis, tralationis. Nunc quartum ex generalibus intellego posse removeri; Sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse: ita non erit status, sed quæstionum genus; Alioqui et rationalis status esset. Ex iis etiam quos speciales vocabam removi tralationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus, et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in una controversia tralationis statum posse reperiri ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum. Neque ignoro multa transferri, cum in omnibus fere causis in quibus cecidisse quis formula dicitur hæ sint quæstiones: "an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere", et si qua sunt talia. Sed personæ tempora actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur: ita non est in tralatione quæstio, sed in eo propter quod transferuntur. "Non debes apud prætorem petere fidei commissum, sed apud consules: major enim prætoria cognitione summa est". Quæritur an major summa sit: facti controversia est. LXXI. "Non licet tibi agere mecum: cognitor enim fieri non potuisti": judicatio an potuerit. "Non debuisti interdicere, sed petere": an recte interdictum sit ambigitur. Quæ omnia succidunt legitimis quæstionibus. An non præscriptiones etiam, in quibus maxime videtur manifesta tralatio, easdem omnes species habent quas eæ leges quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quæratur? Deinde status ex quæstione oritur: tralatio non habet quæstionem de qua contendit orator, sed propter quam contendit. Hoc apertius: "occidisti hominem:" "non occidi": quæstio an occiderit, status conjectura. Non est tale "habeo jus actionis": "non habes", ut sit quæstio an habeat, et inde status. Accipiat enim actionem necne ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id quod pronuntiat judex, non id propter quod pronuntiat. Hoc illi simile est "puniendus es": "non sum": videbit judex an puniendus sit, sed non hic erit quæstio nec hic status. Vbi ergo? "Puniendus es, hominem occidisti": "non occidi": an occiderit. "Honorandus sum": "non es" num statum habet? Non, ut puto. "Honorandus sum quia tyrannum occidi": "non occidisti": quæstio et status. Similiter "non recte agis": "recte ago" non habet statum. Vbi est ergo? "Non recte agis ignominiosus". Quæritur an ignominiosus sit, aut an agere ignominioso liceat: quæstiones et status. Ergo tralativum genus causæ, ut comparativum et mutuæ accusationis. At enim simile est illi "habeo jus": "non habes" "occidisti": "recte occidi". Non nego, sed nec hæc res statum facit: non enim sunt hæ propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed cum suis rationibus. "Scelus commisit Horatius, sororem enim occidit": "non commisit, debuit enim occidere eam quæ hostis morte mærebat": quæstio an hæc justa causa; Ita qualitas. Ac similiter in tralatione: "non habes jus abdicandi, quia ignominioso non est actio": "habeo jus, quia abdicatio actio non est": quæritur quid sit actio; Finiemus. Non licet abdicare syllogismo. Item cetera per omnes et rationales et legales status. Nec ignoro fuisse quosdam qui tralationem in rationali quoque genere ponerent hoc modo: "hominem occidi jussus ab imperatore": "dona templi cogenti tyranno dedi": "deserui tempestatibus, fluminibus, valetudine impeditus", id est, non per me stetit, sed per illud. A quibus etiam liberius dissentio; Non enim actio transfertur, sed causa facti, quod accidit pæne in omni defensione. Deinde is qui tali utitur patrocinio non recedit a forma qualitatis; Dicit enim se culpa vacare, ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.

Credendum est igitur iis quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse quæ in omni disputatione quærantur: an sit, quid sit, quale sit; Quod ipsa nobis etiam natura præscribit: nam primum oportet subesse aliquid de quo ambigitur, quod quid sit et quale sit certe non potest æstimari nisi prius esse constiterit; Ideoque ea prima quæstio. Sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit apparet. Hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. His infinitæ quæstiones, his finitæ continentur; Horum aliqua in demonstrativa deliberativa judiciali materia utique tractatur; LXXXII. hæc rursus judicialis causas et rationali parte et legali continent: neque enim ulla juris disceptatio nisi finitione qualitate conjectura potest explicari. Sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio, et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. Discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est. Nam ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est si quod obicitur negari potest: proxima, si non id quod obicitur factum esse dicitur: tertia honestissima, qua recte factum defenditur. Quibus si deficiamur, ultima quidem, sed jam sola superest salus aliquo juris adiutorio elabendi ex crimine quod rieque negari neque defendi potest, ut non videatur jure actio intendi: LXXXIV. hinc illæ quæstiones sive actionis sive tralationis. Sunt enim quædam non laudabilia natura, sed jure concessa, ut in duodecim tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit: et aliquid æcum, sed prohibitum jure, ut libertas testamentorum. Accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, jure se intendere. Ita circa species easdem lis omnis versabitur, tralatis tantum aliquando partibus, ut in causis quibus de præmio agitur recte factum petitor probat.

Hæc quattuor velut proposita formæque actionis, quæ tum generales status vocabam, in duo, ut ostendi, genera discedunt, rationale et legale. Rationale simplicius est, quia ipsius tantum naturæ contemplatione constat: itaque in eo satis est ostendisse conjecturam finitionem qualitatem. Legalium plures sint species necesse est, propterea quod multæ sunt leges et varias habent formas. Alia est cujus verbis nitimur, alia cujus voluntate: alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adjungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur. Sic nascuntur hæc velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quæ sine dubio aut qualitate aut conjectura continentur, et sillogismos, qui est maxime qualitatis, et leges contrariæ, quæ isdem quibus scriptum et voluntas constant, et amphibolia, quæ semper conjectura explicatur. Finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est. Hæc omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia, ut dixi, habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quæstiones vel capita quædam minora, dum sciant nihil ne in his quidem præter tria quæ prædiximus quæri. XC. At quantum et quam multum et ad aliquid et, ut nonnulli putarunt, comparativus non eandem rationem habent: sunt enim hæc non ad varietatem juris, sed ad solam rationem referenda. Ideoque semper in parte aut conjecturæ aut qualitatis ponenda sunt, ut "qua mente?" Et "quo tempore?" Et "quo loco?"

XCI. Sed de singulis dicemus quæstionibus cum tractare præcepta divisionis cœperimus. Hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quæstionum autem, quæ velut subiacent his et ad illud quo judicium continetur, referuntur, sæpe in unam cadere plures posse; XCII. (etiam credo aliquando dubitari quo statu sit utendum cum adversus unam intentionem plura opponuntur, et sicut in colore dicitur narrationis eum esse optimum quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici eum statum esse faciendum in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator; XCIII. ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit, aliud Bruto cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille jure tamquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive): XCIV. in conjunctis vero posse duos et tris inveniri, vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis ejusdem, ut si quis duo crimina vel omnia neget. XCV. Quod accidit etiam si de una re quæratur aliqua, sed eam plures petant, vel eodem jure, ut proximitatis, vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur. Quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimilis esse status necesse est, ut in illa controversia: XCVI. "testamenta legibus facta rata sint: intestatorum parentium liberi heredes sint: abdicatus ne quid de bonis patris capiat: nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum natus tantum civis: in adoptionem dare liceat: in adoptionem dato redire in familiam liceat si pater naturalis sine liberis decesserit. XCVII. Qui ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum: instituto herede abdicato decessit. Tres omnes de bonis contendunt". Nothum qui non sit legitimus Græci vocant, Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus, ideoque utimur peregrino; Sed ad propositum. XCVIII. Heredi scripto opponitur lex: "abdicatus ne quid de bonis patris capiat"; Fit status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres scriptus. Notho duplex fit quæstio, quod post legitimos natus sit et quod non sit ante legitimum natus. XCIX. Pior sillogismon habet, an pro non natis sint habendi qui a familia sunt alienati; Altera scripti et voluntatis: non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse ut legitimus esset nothus tum natus cum alius legitimus in domo non esset. C. Scriptum quoque legis excludet, dicens non utique si postea legitimus natus non sit notho nocere, uteturque hoc argumento: "Finge solum natum nothum, cujus condicionis erit? Tantum civis? Atqui non erit post legitimum natus. An filius? Atqui non erit ante legitimum natus. Quare si verbis legis stari non potest, voluntate standum est". CI. Nec quemquam turbet quod ex una lege duo status fiant: duplex est, ita vim duarum habet. Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum: "ut tibi redire liceat, heres sum". Idem status qui in petitione abdicati: quæretur enim an possit esse heres abdicatus. CII. Adicitur communiter a duobus: "redire tibi in familiam non licet; Non enim pater sine liberis decessit". Sed in hoc propria quisque eorum quæstione nitetur. Alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa qua repellitur lege; Supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum si esset numero alienorum: nunc, quia filii jure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quæ tamen non id efficiat ne filius sit, sed ne heres sit. CIII. Status finitivus: quid sit filius. Rursus nothus eisdem colligit argumentis non sine liberis patrem decessisse quibus in petitione usus est ut probaret esse se filium, nisi forte et hic finitionem movet: an liberi sint etiam non legitimI. Cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status, scripti et voluntatis et syllogismos, et præterea finitio, vel tres illi qui natura soli sunt, conjectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo et, quæ per se est aperta, finitio.

CIV. Causa quoque et judicatio et continens est in omni genere causarum. Nihil enim dicitur cui non insit ratio et quo judicium referatur et quod rem maxime contineat. Sed quia magis hæc variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis qui de judicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur. Nunc, quia in tria genera causas divisi, ordinem sequar.

Ac potissimum incipiam ab ea quæ constat laude ac vituperatione. Quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est pragmatikei, removisse totamque ad solos auditores relegasse; Et id ejus nominis quod ab ostentatione ducitur proprium est. Sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inservit. Nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus sæpe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum judiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in competitores, in L. Pisonem, in Clodium et curionem libri vituperationem continent et tamen in senatu loco sunt habiti sententiæ. Neque infitias eo quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque quos priora tempora tulerunt. Quo solvitur quæstio supra tractata manifestumque est errare eos qui numquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt. An laudes Capitolini Jovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiæ sunt vel non oratorio genere tractantur?

Vt desiderat autem laus quæ negotiis adhibetur probationem, sic etiam illa quæ ostentationi componitur habet interim aliquam speciem probationis, V. ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat in argumentum cælestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit extingui, quod omnia sic egerit ut genitum præside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque cælo receptum temporis ejus homines non dubitaverint. Quædam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiæ habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. Sed proprium laudis est res amplificare et ornare.

Quæ materia præcipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, et etiam carentium anima. Verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturæ venerabimur, deinde proprie vim cujusque et inventa quæ utile aliquid hominibus attulerint. Vis ostendetur ut in Jove regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris: inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum, medicinæ Apolline, Cerere frugum, Libero vinI. Tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda. Addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Jovis, addit antiquitas, ut iis qui sunt ex Chao, progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonæ. Laudandum in quibusdam quod geniti inmortales, quibusdam quod inmortalitatem virtute sint consecuti: quod pietas principis nostri præsentium quoque temporum decus fecit.

Magis est varia laus hominum. Nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi vixerunt, in iis autem qui fato sunt functi etiam quod est insecutum. Ante hominem patria ac parentes majoresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus inlustrasse factis. Illa quoque interim ex eo quod ante ipsum fuit tempore trahentur quæ responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum qui ex Thetide natus esset majorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula. Ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. Et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum non uno modo tractanda est. Nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse. Fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est hæc materia ostendendæ virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, majorem benefactis gloriam parit. Sed omnia quæ extra nos bona sunt quæque hominibus forte optigerunt non ideo laudantur quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus. Nam divitiæ et potentia et gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum: aut enim meliores propter hæc aut pejores sumus. Animi semper vera laus, sed non una per hoc opus via ducitur. Namque alias ætatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinæ, post hoc operum (id est factorum dictorumque) contextus, alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis justitiæ continentiæ ceterarumque, ac singulis adsignare quæ secundum quamque earum gesta erunt. Vtra sit autem harum via utilior cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus quæ solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid præterea supra spem aut expectationem, præcipue quod aliena potius causa quam sua. Tempus quod finem hominis insequitur non semper tractare contingit, non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara hæc occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuæ constitutæ. Inter quæ numeraverim ingeniorum monumenta quæ sæculis probarentur; Nam quidam sicut Menander justiora posterorum quam suæ ætatis judicia sunt consecuti. Adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus, nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a publicola fasces populo summittere.

Qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum. Nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditur, est prædicta pernicies, et corporis ac fortunæ quibusdam mala contemptum, sicut Thersitæ atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, XX. ut Nirea inbellem, Plisthenen inpudicum a poetis accepimus, et animi totidem vitia quot virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur; Et post mortem adjecta quibusdam ignominia est, ut Mælio, cujus domus solo æquata, Marcoque Manlio, cujus prænomen e familia in posterum exemptum est. Et parentes malorum odimus: et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Judaicæ superstitionis auctor: et Gracchorum leges invisæ: et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus. Sed in viventibus quoque judicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.

Interesse tamen Aristoteles putat ubi quidque laudetur aut vituperetur. Nam plurimum refert qui sint audientium mores, quæ publice recepta persuasio, ut illa maxime quæ probant esse in eo qui laudabitur credant, aut in eo contra quem dicemus ea quæ oderunt: ita non dubium erit judicium quod orationem præcesserit. Ipsorum etiam permiscenda laus semper (nam id benivolos facit), quotiens autem fieri poterit, cum materiæ utilitate jungenda. Minus Lacedæmone studia litterarum quam Athenis honoris merebuntur, plus patientia ac fortitudo. Rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum. Frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen. Eadem in singulis differentia. Maxime favet judex qui sibi dicentem adsentari putat. Idem præcipit illud quoque, quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit, quia sit quædam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, prodigo liberalem, avaro parcum vocemus: quæ eadem etiam contra valent. Quod quidem orator, id est vir bonus, numquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.

Laudantur autem urbes similiter atque homines. Nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis qui terra dicuntur orti, et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quæ in singulis: illa propria quæ ex loci positione ac munitione sunt. Cives illis ut hominibus liberi sunt decori. Est laus et operum, in quibus honor utilitas pulchritudo auctor spectari solet: honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrubique. Est et locorum, qualis Siciliæ apud Ciceronem: in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur, speciem maritimis planis amœnis, utilitatem salubribus fertilibus. Erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi. Nam et somni et mortis scriptæ laudes et quorundam a medicis ciborum.

Itaque, ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quæstionem, sic qualitate maxime contineri puto, quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Cæsarem in vituperando Catone notaverit Cicero. Totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.

Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiæ genus dignitate maxime contineri putat. Nec dubito quin ii qui sunt in illa priore sententia secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem nisi quod honestum esset existimarint. Et est hæc ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. Verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque præcipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt hæc et secundum communes magis intellectus loquendum. III. sunt enim multi qui etiam quæ credunt honesta non tamen satis eadem utilia quoque existiment, quæ turpia esse dubitare non possunt utilitatis specie ducti probent, ut fœdus Numantinum jugumque Caudinum.

Ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quæstio est, complecti eas satis est. Nam frequenter in his etiam conjecturæ locus est: nonnumquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat. De conjectura paulo post pluribus. Interim est finitio apud Demosthenen "det Halonnesum Philippus an reddat", apud Ciceronem in Philippicis "quid sit tumultus". Quid? Non illa similis judicialium quæstio de statua Servi Sulpici, "an iis demum ponenda sit qui in legatione ferro sunt interempti"? Ergo pars deliberativa, quæ eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quærit etiam de præterito. Officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi. Prohœmio quale est in judicialibus non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque quem consulit. Initium tamen quodcumque debet habere aliquam prohœmii speciem; Neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum. In senatu et utique in contionibus eadem ratio quæ apud judices adquirendæ sibi plerumque eorum apud quos dicendum sit benivolentiæ. Nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non utilitate aliqua, sed in sola laude consistit. Aristoteles quidem, nec sine causa, putat et a nostra et ab ejus qui dissentiet persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a judiciali genere, nonnumquam etiam ut minor res majorve videatur: in demonstrativis vero prohœmia esse maxime libera existimat: IX. nam et longe a materia duci, ut in Helenæ laude Isocrates fecerit, et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari, et Gorgias in Olympico laudans eos qui primi tales instituerint conventus. Quos secutus videlicet C. Sallustius in bello Jugurthino et Catilinæ nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

Sed nunc ad suasoriam: in qua, etiam cum prohœmio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. Narrationem vero numquam exigit privata deliberatio, ejus dumtaxat rei de qua dicenda sententia est, quia nemo ignorat id de quo consulit. Extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. In contionibus sæpe est etiam illa quæ ordinem rei docet necessaria. Adfectus ut quæ maxime postulat: nam et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum cupiditatem odium conciliationem inpellendi animI. Nonnumquam etiam movenda miseratio, sive ut auxilium obsessis feratur suadere oportebit, sive sociæ civitatis eversionem deflebimus. Valet autem in consiliis auctoritas plurimum. Nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet qui sententiæ suæ de utilibus atque honestis credere omnes velit. In judiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo: consilia nemo est qui neget secundum mores dari.

Græcorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse judicaverunt et in sola rei publicæ administratione posuerunt; Quin et Cicero in hac maxime parte versatur. Ideoque suasuris de pace bello copiis operibus vectigalibus hæc duo esse præcipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum, tum audientium ratio suadendi duceretur. Nobis major in re videtur varietas; Nam et consultantium et consiliorum plura sunt genera.

Quare in suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda erunt: quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat. Rem de qua deliberatur aut certum est posse fieri aut incertum. Si incertum, hæc erit quæstio sola aut potentissima; Sæpe enim accidet ut prius dicamus ne si possit quidem fieri esse faciendum, deinde fieri non posse. Cum autem de hoc quæritur, conjectura est: an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiæ possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus. Sed in iis quoque quæ constabit posse fieri conjectura aliquando erit, si quæretur an utique futurum sit ut Carthaginem superent Romani, ut redeat Hannibal si Scipio exercitum in Africam transtulerit, ut servent fidem Samnites si Romani arma deposuerint. Quædam et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.

Vbi conjecturæ non erit locus, alia sunt intuenda. Et primum aut propter ipsam rem de qua sententiæ rogantur consultabitur, aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. Propter ipsam: "deliberant patres conscripti an stipendium militi constituant". Hæc materia simplex erit. Accedunt causæ aut faciendi (ut "deliberant patres conscripti an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus") aut non faciendi: "deliberat C. Cæsar an perseveret in Germaniam ire cum milites passim testamenta facerent". Hæ suasoriæ duplices sunt. Nam et illic causa deliberandi est quod bellum Galli minitentur, esse tamen potest quæstio dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem qui contra fas, cum legati missi essent, prœlium inierint, regemque ad quem mandata acceperant trucidarint: XXI. et hic nihil Cæsar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem, est tamen locus quærendi an citra hunc quoque casum penetrandum in Germaniam fuerit. Semper autem de eo prius loquemur de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.

Partes suadendi quidam putaverunt honestum utile necessarium. Ego non invenio huic tertiæ locum. Quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere, de faciendo autem deliberatur. Quod si hanc vocant necessitatem in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quæstio, ut si obsessi et inpares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur "necesse est"; Nempe sequitur ut hoc subiciatur: "alioqui pereundum est": ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet; Denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. Igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quæstio inter utile atque honestum habet ducere uxorem. Quis dubitat? Sed ei qui pater vult fieri liqueat necesse est uxorem esse ducendam. Itaque mihi ne consilium quidem videtur ubi necessitas est, non magis quam ubi constat quid fieri non posse: omnis enim deliberatio de dubiis est. Melius igitur qui tertiam partem duxerunt dynaton, quod nostri "possibile" nominant: quæ ut dura videatur appellatio, tamen sola est. Quas partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est quam ut docendum dum sit. Tamen apud plerosque earum numerus augetur: a quibus ponuntur ut partes quæ superiorum species sunt partium. Nam fas justum pium æcum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati to hemeron), et si qua adhuc adicere quis ejusdem generis velit, subici possunt honestati. An sit autem facile, magnum, juctindum, sine periculo, ad quæstionem pertinet utilitatis. Qui loci oriuntur ex contradictione: est quidem utile sed difficile parvum iniucundum periculosum. Tamen quibusdam videtur esse nonnumquam de jucunditate sola consultatio, ut si de ædificando theatro, instituendis ludis deliberetur. Sed neminem adeo solutum luxu puto ut nihil in causa suadendi sequatur præter voluptatem. Præcedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbæ, si id non sit, conflictatio, et nihilo minus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus. Sæpe vero et utilitatem despiciendam esse dicimus ut honesta faciamus (ut cum illis Opiterginis damus consilium ne se hostibus dedant, quamquam perituri sint nisi fecerint) et utilia honestis præferimus, ut cum suademus ut bello punico servi armentur. Sed tamen neque hic plane concedendum est esse id inhonestum (liberos enim natura omnis et isdem constare elementis, et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest), et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus si se dediderint, sive hostis non servarit fidem, sive Cæsar vicerit, quod est vero similius. Hæc autem quæ tantum inter se pugnant plerumque nominibus deflecti solent. Nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis qui dicunt non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse quæ non sint honesta: et contra, quod nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum verbis quam re probabilius vocant. Nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. Crescit hoc adhuc; Nam interim triplices etiam suasoriæ incidunt, ut cum Pompeius deliberabat Parthos an Africam an Ægyptum peteret. Ita non tantum utrum melius sed quid sit optimum quæritur, itemque contra. Nec umquam incidet in hoc genere materiæ dubitatio rei quæ undique secundum nos sit; Nam ubi contradictioni locus non est, quæ potest esse causa dubitandi? Ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque quid consecuturi simus et per quid, ut æstimari possit plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi. Est utilitatis et in tempore quæstio: "expedit, sed non nunc", et in loco: "non hic", et in persona: "non nobis", "non contra hos", et in genere agendi: "non sic", et in modo: "non in tantum".

Sed personam sæpius decoris gratia intuemur: quæ et in nobis et in iis qui deliberant spectanda est. Itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen quorum auctoritas et quibus adhibeatur: diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. Nam consultant aut plures aut singuli, sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest senatus sit an populus, Romani an Fidenates, Græci an barbari, et in singulis Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior an Fabius deliberet. Proinde intuenda sexus dignitas ætas; Sed mores præcipue discrimen dabunt. Et honesta quidem honestis suadere facillimum est; Si vero apud turpes recta optinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitæ sectam cavendum, XXXIX. et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam ille non respicit, permovendus, sed laude, vulgi opinione, et, si parum proficiet hæc vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus. Nam præter id, quod his levissimi cujusque animus facillime terretur nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est. Aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia in quibus ipsorum qui consulunt spectatur utilitas. Nec me fallit quæ statim cogitatio subire possit legentem: hoc ergo præcipis et hoc fas putas? Poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, præpositis plurimis quæ honeste suaderi Cæsari possint: "Simne bonus vir si hæc suadeam? Minime. Suasoris enim finis est utilitas ejus cui quisque suadet. At recta sunt: quis negat? Sed non est semper rectis in suadendo locus". Sed quia est altior quæstio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro. Nec ego quicquam fieri turpiter velim. Verum interim hæc vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur: nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius æqua tueamur. Interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tamquam inhonesta, ut quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum, quod turpis et crudelis sit, inpellunt, sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos: neque enim quisquam est tam malus ut videri velit. Sic Catilina apud Sallustium loquitur ut rem scelestissimam non malitia sed indignatione videatur audere, sic Atreus apud Varium "jam fero" inquit "infandissima, jam facere cogor". Quanto magis eis quibus cura famæ fuit conservandus est hic vel ambitus. Quare et cum Ciceroni dabimus consilium ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas, ita vitam pollicente eo, exurat, non cupiditatem lucis adlegabimus (hæc enim si valet in animo ejus, tacentibus quoque nobis valet), XLVII. sed ut se rei publicæ servet hortabimur - hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat: et C. Cæsari suadentes regnum adfirmabimus stare jam rem publicam nisi uno regente non posse. Nam qui de re nefaria deliberat id solum quærit, quo modo quam minimum peccare videatur.

Multum refert etiam quæ sit persona suadentis, quia, ante acta vita si inlustris fuit aut clarius genus aut ætas aut fortuna adfert expectationem, providendum est ne quæ dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. At his contraria summissiorem quendam modum postulant. Nam quæ in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa ægre tuetur.

Ideoque longe mihi difficillimæ videntur prosopopœiæ, in quibus ad relicum suasoriæ laborem accedit etiam personæ difficultas: namque idem illud aliter Cæsar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Vtilissima vero hæc exercitatio, vel quod duplicis est operis vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert: verum et oratoribus necessaria. Nam sunt multæ a Græcis Latinisque compositæ orationes quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quæ dicebantur fuerunt. An eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve, ac non unius cujusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium quibus vocem dabat etiam imaginem expressit, ut melius quidem sed tamen ipsi dicere viderentur? Neque enim minus vitiosa est oratio si ab homine quam si a re cui accommodari debuit dissidet. Ideoque Lysias optime videtur in iis quæ scribebat indoctis servasse veritatis fidem. Enimvero præcipue declamatoribus considerandum est quid cuique personæ conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati: plerumque filii patres divites senes asperi lenes avari, denique superstitiosi timidi derisores fiunt, ut vix comœdiarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo. Quæ omnia possunt videri prosopopœiæ, quam ego suasoriis subieci quia nullo alio ab his quam persona distat: quamquam hæc aliquando etiam in controversias ducitur quæ ex historiis compositæ certis agentium nominibus continentur. Neque ignoro plerumque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut sullæ dictaturam deponentis in contione. Sed hæc in partem cedent trium generum in quæ causas divisimus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia de quibus supra dictum est varie atque ut res tulit in materia judiciali deliberativa demonstrativa solemus, LIV. frequentissime vero in his utimur ficta personarum quas ipsi substituimus oratione: ut apud Ciceronem pro Cælio Clodiam et Cæcus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, adloquitur.

Solent in scholis fingi materiæ ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtæ, ut cum apud C. Cæsarem consultatio de pœna Theodoti ponitur; Constat enim accusatione et defensione causa ejus, quod est judicialium proprium, LVI. permixta tamen est et utilitatis ratio: an pro Cæsare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum. Quæritur et de honesto: LVII. deceatne Cæsarem ultio Pompei, an sit verendum ne pejorem faciat suarum partitun causam si Pompeium indignum morte fateatur. Quod genus accidere etiam veritati potest.

Non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus in totum illi judiciali contrarium esse existimaverunt. Nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiæ facere elaborarunt. Ego porro ut prohœmio video non utique opus esse suasoriis propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum non intellego, cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit. LX. cur autem torrens et utique æqualiter concitata sit in ea dicentis oratio cum vel præcipue moderationem rationemque consilia desiderent? Neque ego negaverim sæpius subsidere in controversiis impetum dicendi prohœmio narratione argumentis, quæ si detrahas id fere supererit quo suasoriæ constant, verum id quoque æqualius erit, non tumultuosius atque turbidius. Verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis. Nam et personæ fere magnæ fingentibus placent, regum principum senatus populi, et res ampliores: ita cum verba rebus aptentur, ipso materiæ nitore clarescunt. Alia veri consilii ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectatione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem præceptoris sui, quamquam dissentire ab eo non timide solet. Namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea judicialem putavit, videlicet quoniam prior illa tota esset ostentationis, hæc secunda egeret artis vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent. Quibus in demonstrativa consentio (nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt), in judiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius quæ tractabitur rei accommodandam dicendi credo rationem. Nam et Philippicas Demosthenis isdem quibus habitas in judiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiæ et contiones non minus clarum quam est in accusationibus ac defensionibus eloquentiæ lumen ostendunt. Dicit tamen idem de suasoria hoc modo: "tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis". Vsum exemplorum nulli materiæ magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura præteritis habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium. Brevitas quoque aut copia non genere materiæ sed modo constat; Nam ut in consiliis plerumque simplicior quæstio est, ita sæpe in causis minor.

Quæ omnia vera esse sciet si quis non orationes modo sed historias etiam (namque in his contiones atque sententiæ plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio) legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere; LXVIII. inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius sæpe in judiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum. Ne illa quidem in iis vitia deprendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt tamquam ab iis qui deliberat utique dissentiat: ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus. Hæc adulescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur. Ceterum cum advocari cœperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod præceptis fortasse non credant usu docebuntur.

Nunc de judiciali genere, quod est præcipue multiplex sed officiis constat duobus, intentionis ac depulsionis. Cujus partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prohœmium narratio probatio refutatio peroratio. His adjecerunt quidam partitionem propositionem excessum; Quorum priores duæ probationi succidunt. Nam proponere quidem quæ sis probaturus necesse est, sed et concludere: cur igitur, si illa pars causæ est, non et hæc sit? Partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnis materias totumque earum corpus æqualiter fusa, sicut inventio elocutio: III. ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est, sed quæstionum etiam singularum. Quæ est enim quæstio in qua non promittere possit orator quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? Quod est proprium partitionis. Quam ergo ridiculum est quæstionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quæ sit species quæstionis, partem totius orationis vocari! Egressio vero vel, quod usitatius esse cœpit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causæ, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum ex quibus egreditur. Nam si quidquid in causa est pars causæ vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur? Tamen nec iis adsentior qui detrahunt refutationem tamquam probationi subiectam, ut Aristoteles. Hæc enim est quæ constituat, illa quæ destruat. Hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prohœmio non narrationem subiungit sed propositionem; Verum id facit quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.

Verum ex his quas constitui partibus non ut quidque primum dicendum ita primum cogitandum est, sed ante omnia intueri oportet quod sit genus causæ, quid in ea quæratur, quæ prosint, quæ noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum: VII. expositio enim probationum est præparatio nec esse utilis potest nisi prius constituerit quid debeat de probatione promittere. Postremo intuendum quem ad modum judex sit conciliandus; Neque enim nisi totis causæ partibus diligenter inspectis scire possumus qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiæ an obnoxium.

Neque ideo tamen eos probaverim qui scribendum quoque prohœmium novissime putant. Nam ut conferri materiam omnem et quid quoque (loco) sit opus constare debet antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis quæ prima sunt. Nam nec pingere quisquam aut fingere cœpit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi unde ordiendum est. Quid fiet alioqui si spatium componendi orationem stilo non fuerit? Nonne nos hæc inversa consuetudo deceperit? Inspicienda igitur materia.Est quo præcepimus ordine, scribenda quo dicimus.

Ceterum causa omnis in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium: hæc simplex dicitur, illa conjuncta. Vna controversia est per se furti, per se adulterii. Plures aut ejusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. Quod nunc in publicis judiciis non accidit, quoniam prætor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit. Privata quoque judicia sæpe unum judicem habere multis et diversis formulis solent. Nec aliæ species erunt etiam si unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet, aut duo ab uno, aut plures a pluribus (quod accidere in hereditariis litibus interim scimus): quia, quamvis in multis personis, causa tamen una est, nisi si condicio personarum quæstiones variaverit.

Diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum. Cujus rei tractatus in parte causæ frequens est, ut cum apud centumviros post alia quæritur et hoc, uter dignior hereditate sit. Rarum est autem ut in foro judicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quæ fiunt de accusatore constituendo, et nonnumquam inter delatores, uter præmium meruerit. Adjecerunt quidam numero mutuam accusationem (antikategoria vocatur), aliis videlicet succidere hanc quoque comparativo generi existimantibus. Cui similis erit petitionum invicem diversarum: quod accidit vel frequentissime. Id si et ipsum vocari debet antikategoria (nam proprio caret nomine), duo genera erunt ejus: alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud: cui et petitionum condicio par est.

Cum apparuerit genus causæ, tum intuebimur negeturne factum quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur: unde sunt status.

His inventis intuendum deinceps Hermagoræ videtur quid sit quæstio ratio judicatio continens (vel, ut alii vocant, firmamentum). Quæstio latius intellegitur omnis de qua in utramque partem vel in plures dici credibiliter potest. In judiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo quo dicimus multas quæstiones habere controversiam, quo etiam minores omnis complectimur, altero quo significamus summam illam in qua causa vertitur. De hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, quid factum sit, an recte factum sit. Has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quæstiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia: nam et quæstionem ex quæstione nasci et speciem in species dividi convenit. Hanc igitur quæstionem veluti principalem vocant zetema. Ratio autem est qua id quod factum esse constat defenditur. Et cur non utamur eodem quo sunt usi omnes fere exemplo? Orestes matrem occidit: hoc constat. Dicit se juste fecisse: status erit qualitatis, quæstio an juste fecerit, ratio quod Clytæmestra maritum suum, patrem Orestis, occidit: hoc aition dicitur, krinomenon autem judicatio an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi. Quidam diviserunt aition et aitian, ut esset altera propter quam judicium constitutum est, ut occisa Clytæmestra, altera qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. Sed tanta est circa verba dissensio ut alii aitian causam judicii, aition autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam hæc initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant. Causa quoque ex causa, id est aition ex aitiou, nasci videtur, quale est: occidit Agamemnonem Clytæmestra quia ille filiam communem immolaverat et captivam pælicem adducebat. Idem putant et sub una quæstione esse plures rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatæ, quod responsis sit inpulsus: quot autem causas faciendi, totidem judicationes; Nam et hæc erit judicatio, an responsis parere debuerit. Sed et una causa plures habere quæstiones et judicationes, ut ego arbitror, potest: ut in eo qui, cum adulteram deprensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit; Causa enim est una: adulter fuit. Quæstiones et judicationes an illo tempore, an illo loco licuerit occidere. Sed sicut, cum sint plures quæstiones omnesque suos status habeant, causæ tamen status unus est ad quem referuntur omnia, ita judicatio maxime propria de qua pronuntiatur. Synechon autem, quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad judicationem, quibusdam id videtur esse post quod nihil quæritur, quibusdam id quod ad judicationem firmissimum adfertur. Causa facti non in omnis controversias cadit; Nam quæ fuerit causa faciendi ubi factum negatur? At ubi causa tractetur, negant eodem loco esse judicationem quo quæstionem, idque et in rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit. Nam in conjectura est quæstio ex illo: factum, non factum, an factum sit. Ibi ergo judicatio ubi quæstio, quia in eadem re prima quæstio et extrema disceptatio. At in qualitate: matrem Orestes occidit recte, non recte, an recte occiderit quæstio, nec statim judicatio. Quando ergo? "Illa patrem meum occiderat." "Sed non ideo tu matrem debuisti occidere." An debuerit: hic judicatio. Firmamentum autem verbis ipsius ponam: "si velit Orestes dicere ejus modi animum matris suæ fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiæ, ut ab ea pœnas liberi potissimum sui petere debuerint." Vtuntur alii et talibus exemplis: "qui bona paterna consumpserit, ne contionetur: in opera publica consumpsit": quæstio an quisquis consumpserit prohibendus sit, judicatio an qui sic. Vel in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quæstio an jure fecerit, ratio quod is vim adferebat, judicatio an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit. Alterius etiam status quæstionem, alterius judicationem putant. Quæstio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit, judicatio conjecturalis, an Clodius insidias fecerit. Ponunt et illud, sæpe causam in aliquam rem dimitti quæ non sit propria quæstionis, et de ea judicari. A quibus multum dissentio. Nam et illa quæstio "an omnes qui paterna bona consumpserint contione sint prohibendi" habeat oportet suam judicationem. Ergo non alia quæstio, aba judicatio erit, sed plures quæstiones et plures judicationes. Quid? Non in causa Milonis ipsa conjectura refertur ad qualitatem? Nam si est insidiatus Clodius, sequitur ut recte sit occisus. Cum vero in aliquam rem missa causa est, recessum est a quæstione quæ erat, et hic constituta quæstio ubi judicatio est.

Paulum in his secum etiam Cicero dissentit. Nam in rhetoricis, quem ad modum supra dixi, Hermagoran est secutus: in Topicis ex statu effectam contentionem krinomenon existimat, idque Trebatio, qui juris erat consultus, adludens "qua de re agitur" appellat: quibus id contineatur "continentia", "quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit". At in Partitionibus Oratoriis firmamentum quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quæstione disceptatio sit judicationum.

Verius igitur et brevius qui statum et continens et judicationem esse voluerunt: continens autem id esse quo sublato lis esse non possit. Hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytæmestra Agamemnonem occiderit. Idem judicationem et statum consentire semper existimarunt: neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.

Verum hæc adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laboret, a nobis in hoc adsumpta solum, ne param diligenter inquisisse de opere quod adgressi sumus videremur. Simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere. Quo vitio multi quidem laborarunt, præcipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiæ nimium sollicitæ, ut ipsa ejus reprehensio laude aliqua non indigna sit. Hæc autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit, nec corpus orationis in parva momenta diducendo consumet. Nam qui viderit quid sit quod in controversiam veniat, quid in eo et per quæ velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare de quibus supra diximus poterit. Neque est fere quisquam, modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat et quid litem faciat (quod ab illis causa vel continens dicitur), et quæ sit inter litigantes quæstio, et de quo judicari oporteat: quæ omnia,idem sunt. Nam et de eo quæstio est quod in controversiam venit, et de eo judicatur de quo quæstio est. Sed non perpetuo intendimus in hæc animum et cupiditate laudis utcumque adquirendæ vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de iis quæ accepimus, illic de quibus volumus. Nec tam hoc præcipiendum est, ut quæstionem continens judicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe, si digressi fuerimus, saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.

Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. His plura intelleguntur, uno modo summa quæstio item ut status, altero ceteræ quæ ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione, ut dicimus "caput rei est" et apud Menandrum Kephalaion estin. In universum autem quidquid probandum est erit caput, sed id majus aut minus.

Et quoniam quæ de his erant a scriptoribus artium tradita verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, præterea quæ partes essent judicialium causarum supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio, incipiet.

Index