ORATIO PHILIPPICA SEXTA
I. Audita vobis esse arbitror, Quirites, quæ sint acta in senatu, quæ fuerit cujusque sententia. Res enim ex Kalendis Januariis agitata paulo ante confecta est minus quidem illa severe, quam decuit, non tamen omnino dissolute. Mora est adlata bello, non causa sublata. Quam ob rem, quod quæsivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate conjunctus et vobis amicissimus, ita respondebo, ut ea, quibus non interfuistis, nosse possitis.
Causa fortissimis optimisque consulibus Kalendis Januariis de re publica primum referendi fuit ex eo, quod XIII Kalendas Jan. senatus me auctore decrevit.
Eo die primum, Quirites, fundamenta sunt jacta rei publicæ; Fuit enim longo intervallo ita liber senatus, ut vos aliquando liberi essetis. Quo quidem tempore, etiamsi ille dies vitæ finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum ame conservatam esse rem publicam conclamastis. Hoc vestro judicio tanto tamque præclaro excitatus ita Kalendis Januariis veni 1 3*4 in senatum, ut meminissem, quam personam impositam a vobis sustinerem. Itaque bellum nefarium inlatum rei publicæ cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium putavi, hominemque audacissimum, qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum; Tumultum esse decrevi; Justitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicæ injurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta asenatu
Viderent. Itaque hæc sententia, Quirites, sic per triduum valuit, ut, quamquam discessio facta non esset, tamen præter paucos omnes mihi adsensuri viderentur. Hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta remissior senatus fuit. Nam plures eam sententiam secuti sunt, ut, quantum senatus auctoritas vesterque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur.
II. Intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque injuria. Ad quem enim legatos? Ad eumne, qui pecunia publica dissipata atque effusa, per vim et contra auspicia impositis rei publicæ legibus, fugata contione, obsesso senatu ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones accersierit, ab iis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat r Quæ vobis potest cum hoc gladiatore condicionis,
Æquitatis, legationis esse communitas? Quamquam, Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit; Ita enim est decretum, ut si legati ad Hannibalem mitterentur. Mittuntur enim, qui nuntient, ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. Facile vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit, qui in sua numquam fuerit! Quid enim ille umquam arbitrio suo fecit? Semper eo tractus est, quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinulentia; Semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; Ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur, ut mulieri citius avarissimæ paruerit quam senatui populoque Romano.
III. Itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. Testificor, denuntio, ante prædico nihil M. Antonium eorum, quæ sunt legatis mandata, facturum, vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus, qua possit, habiturum. Is est enim ille, qui semper senatus judicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. An ille id faciat, quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliæ, educeret, dum ne propius urbem Romam 1 ducenta milia admoveret? Huic denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et ducentis milibus
Circumscriptum esse patiatur? Non is est Antonius; Nam, si esset, non commisisset, ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret, ne oppugnaret Saguntum. Quod vero ita avocatur a Mutina, ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod judicium senatus! Quid? Quod asenatu dantur mandata legatis, ut D. Brutum militesque ejus adeant iisque demonstrent summa in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano iisque eam rem magnæ laudi magnoque honori fore, passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? Numquam patietur, mihi credite; Novi
Violentiam, novi impudentiam, novi audaciam. Nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare.
Quæ cum ita sint, non omnino dissolutum est, quod decrevit senatus; Habet atrocitatis aliquid legatio; Utinam nihil haberet moræ! Nam cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. Succurrendum est D. Bruto, omnes undique copiæ colligendæ; Horam eximere ullam in tali cive liberando sine
Scelere non possumus. An ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam judicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere? Quid
Negotii fuit? Sed cum se Brutum esse meminisset vestræque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud, nisi ut pæne corpore suo Gallia prohiberet Antonium? Ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat?
Sed præterita omittamus; Properent legati, quod video esse facturos; Vos saga parate. Est enim ita decretum, ut, si ille auctoritati senatus non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; Non parebit; Nos amissos tot dies rei gerendæ queremur.
Non metuo, Quirites, ne, cum audierit Antonius me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. Numquam faciet; Non invidebit huic meæ gloriæ;
Vobis quam se modestum existimari. Quid? Ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? Nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. Etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? Nec enim secerni a fratre poterit, tanta præsertim auctoritate. Nam hic inter illos Africanus est; Pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. Plancus *** adulescens nobilis. Plancum, qui omni-
1, p. 276. of Hannibal. Bus sententiis maximo vestro plau sii condemnatus nescio quo modo se conjecit in turbam atque ita mæstus rediit, ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit, tamquam si illi aqua et igni interdictum sit; Aliquando negat ei locum esse oportere in curia,
Qui incenderit curiam. Nam Trebellium valde jam diligit; Oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; Jam fert in oculis, posteaquam ipsum Trebellium vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. Audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O Fide! (Hoc enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen) quæ potest esse major fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter æs alienum ire ad arma? Ubi plausus ille in triumpho est, sæpe ludis, ubi ædilitas delata summo studio bonorum? Quis est, qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste?1
V. Sed redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnes in fidem suam recepit. Negatis? Numquisnam est vestrum, qui tribum non habeat? Certe nemo. Atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. Rursus reclamatis? Aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est?
Sed hæc una statua; Altera ab equitibus Romanis equo publico, qui item ascribunt K Quem umquam iste ordo patronum adoptavit? Si quemquam, debuit me. Sed me omitto; Quem censorem, quem imperatorem? " Agrum iis divisit." O sordidos, qui acceperint, improbum, qui dederit!
Statuerunt etiam tribuni militares, qui in exercitu Cæsaris bis fuerunt. Quis est iste ordo? Multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Iis quoque divisit Semurium. Campus Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. Sed hæc agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Cæsaris, clarissimi viri et præstantissimi senatoris, sententia dissoluta est; Huic enim adsensi septemvirum acta sustulimus; Jacent beneficia Nuculæ, friget patronus Antonius. Nam possessores animo æquiore discedent; Nullam impensam fecerant, nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant.
Sed illa statua palmaris, de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: " L.
VI. Sed nimis multa de nugis; Ad causam bellumque redeamus; Quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut, quibuscum bellum gereretur, possetis taciti cogitare.
Ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiamsi melius aliud fuit, tamen legatorum reditum expectetis animo æquo. Celeritas detracta de causa est, boni tamen
Aliquid accessit ad causam. Cum enim legati renuntiarint, quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis, qui illum civem habendum putet? Nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: "N e legatos quidem expectabimus? " Istam certe vocem simulationemque clementiæ extorquebit istis res ipsa. Quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi 1
MARCUS TULLIUS CICERO juberet; Malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam paucis hodie vitu-
Perari. Quapropter, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. Qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me, si bellum, providum indicatote. An ego non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicæ salute cogitem? Quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus prætulistis? An ingratus sum? Quis minus? Qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. Quis exercitatior? Qui viginti jam annos bellum geram cum impiis civibus.
VII. Quam ob rem, Quirites, consilio, quantum potero, labore plus pæne, quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. Etenim quis est civis, præsertim hoc gradu, quo me vos esse voluistis, tam oblitus beneficii vestri, tam immemor patriæ, tam inimicus dignitatis suæ, quem non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus? Multas magnasque habui consul contiones, multis interfui; Nullam umquam vidi tantam, quanta nunc vestrum est. Unum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatus avertere are publica, furorem extinguere, opprimere audaciam. Idem volunt omnes ordines, eodem incumbunt municipia, coloniæ, cuncta
MARCUS TULLIUS CICERO Italia. Itaque senatum bene sua sponte firmum
Firmiorem vestra auctoritate fecistis. Venit tempus, Quirites, serius omnino, quam dignum populo Romano fuit, sed tamen ita maturum, ut differri jam hoi*a non possit. Fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendus fuit; Nunc si quis erit, erit voluntarius. Populum Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus imperare voluerunt. Res in extremum est adducta discrimen; Aut vincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini, aut quidvis potius quam serviatis. Aliæ nationes servitutem pati possunt, populi Romani est propria libertas.