M. Tullius Cicero: Philippica Undecima

Philippica I Philippica II Philippica III Philippica IV Philippica V Philippica VI Philippica VII Philippica VIII Philippica IX Philippica X Philippica XI Philippica XII Philippica XIII Philippica XIV

ORATIO PHILIPPICA UNDECIMA

I. Magno in dolore, patres conscripti, vel mærore potius, quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid, quod rei publicæ profuturum putem. Perspeximus enim, quanta in iis, qui contra patriam scelerata arma ceperunt, inesset immanitas. Nam duo hæc capita nata sunt post homines natos tæterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius, quorum alter effecit, quod optarat, de altero patefactum est, quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; Neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est, quæ tamen pœna in cives nimis crudelis putabatur.

Ecce tibi geminum in scelere par, invisitatum, inauditum, ferum, barbarum. Itaque, quorum summum quondam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimæ naturæ et turpissimæ vitæ similitudo. Ergo id, quod fecit Dolabella, in quo potuit, multis idem minatur Antonius. Sed ille 1 cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris nequedum senatum cum populo Romano conspirasse sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit, quæ Romæ jam suscepta arbitrabatur a socio furoris

Sui. Quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? Omnes, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostes. Majora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur; Mortem naturæ pœnam putat esse, iracundiæ tormenta atque cruciatum. Qualis igitur hostis habendus est is, aquo victore si cruciatus absit, mors in beneficii parte numeretur?

II. Quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis (ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandæ cupiditatem), tamen eo majore animo studioque libertatem defendite, quo majora proposita victis supplicia servitutis vide-

Tis. In Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque Omnia divexare ac diripere cupientis vitæ suæ periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refrenavit; Obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium.

Alter in Asiam inrupit. Cur? Si, ut in Syriam, 1 patebat via et certa neque longa; Sin, ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione præmisso Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbes non ad spem constituendæ rei familiaris, quam tenere eum posse negant, qui norunt (mihi enim hic senator ignotus est), sed ad præsentem pastum mendicitatis

Suæ. Consecutus est Dolabella. Nulla suspicione belli (quis enim id putaret?) Secutæ conlocutiones familiarissimæ cum Trebonio complexusque summæ benivolentiæ falsi indices extiterunt in amore simulato; Dexteræ, quæ fidei testes esse solebant, sunt perfidia et scelere violatæ; Nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quæ est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; Oppressus Trebonius, si ut ab eo, qui aperte hostis esset, incautus, si ut ab eo, qui civis etiam tum speciem haberet, miser. Ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit, quid esset victis extimescendum. Consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam optinentem Samiario exuli tradidit, interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. Cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quæstionem habuit pecuniæ publicæ, idque per biduum. Post cervicibus fractis caput abscidit idque adfixum gestari jussit in pilo; Reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare.

Cum hoc hoste bellandum est, cujus tæterrima crudelitate omnis barbaria superata est. Quid loquar de cæde civium Romanorum, de direptione fanorum? Quis est, qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? Et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex, nos alio bello distineri putat; Quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc jugum impiorum nefarium.

III. Imaginem M. Antoni crudelitatis in Dolabella cernitis; Ex hoc illa efficta est, ab hoc Dolabellæ scelerum præcepta sunt tradita. Num leniorem, quam in Asia Dolabella fuit, in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? Mihi quidem et ille pervenisse videtur, quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplicii adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem relicturus.

Ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam, nocturnum impetum in urbem Asiæ clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret, quam, quæ res esset, audisset, furentis introitum Dolabellæ, vocem impuram atque os illud infame, vincla, verbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium; Quæ tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque judicio omnium maxima. Est enim sapientis,

Quicquid homini accidere possit, id præmeditari ferundum modice esse, si evenerit. Majoris omnino est consilii providere, ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre, si evenerit. Ac Dolabella

Quidem tam fuit immemor humanitatis (quamquam ejus numquam particeps fuit), ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo, atque in ejus corpore lacerando atque vexando cum animum satiare non posset, oculos paverit suos.

IV. O multo miserior Dolabella quam ille, quem tu miserrimum esse voluisti! Dolores Trebonius pertulit magnos; Multi ex morbi gravitate majores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. Longus fuit dolor bidui; At compluribus annorum sæpe multorum; Nee vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta morborum. Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi

Homines et amentissimi, multo miseriora. Nam, quo major vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea, quæ concipiuntur animo, quam illa, quæ corpore. Miserior igitur, qui suscipit in se scelus, quam si qui alterius facinus subire cogitur. Cruciatus est Dolabella Trebonius; Et quidem a Karthaginiudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella judicandum est? An vero hoc conferendum est aut dubitandum, uter miserior sit, isne, cujus mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is, qui cunctis senatus sententiis hostis est judicatus? Nam ceteris quidem vitæ partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellæ? Alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? Alteri a puero pro deliciis crudelitas fuit, deinde ea libidinum turpitudo, ut in hoc sit semper ipse lætatus, quod ea faceret, quæ sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.

Et hic, di immortales, aliquando fuit meus! Occulta enim erant vitia non inquirenti. Neque nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi ille vobis, nisi mœnibus patriæ, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturæ et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium.

V. Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignes latrones; At videtis, quos et quam multos habeat Antonius. Primum Lucium fratrem. Quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! Quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cujus sanguinem non bibere censetis, in cujus possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere? Quid Censorinum? Qui se verbo prætorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. Quid Bestiam? Qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. Atque hoc quidem detestabile omen avertat Juppiter! Quam absurdum autem, qui prætor fieri non potuerit, petere eum consulatum! Nisi forte damnationem pro prætura putat. Alter Cæsar Vopiscus ille summo ingenio, summa potentia, qui ex ædilitate consulatum petit, solvatur legibus; Quamquam leges eum non tenent propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me defendente quinquiens absolutus est; Sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. Sed hæc judi qum culpa, non mea est. Ego defendi fide optima, illi debuerunt clarissimum et præstantissimum senatorem in civitate retinere. Qui tamen nunc nihil aliud agere videtur, nisi ut intellegamus illos, quorum res judicatas inritas fecimus, bene et ere publica judicavisse.

Neque hoc in hoc uno est; Sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. Quod horum consilium, qui omnibus bonis hostes sunt, nisi crudelissimum putatis fore? Accedit Saxa nescio quis, quem nobis Cæsar ex ultima Celtiberia tribunum pl. Dedit, castrorum antea metator, nunc, ut sperat, urbis; Aqua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. Cum hoc veteranus Cafo, quo 1 2 3 4 5 neminem veterani pejus oderunt. His quasi præter dotem, quam in civilibus malis acceperant, agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas prædiorum. Quibus utinam contenti essent! Ferremus, etsi tolerabile non erat; Sed quidvis patiendum fuit, ut hoc tæterrimum bellum non haberemus.

VI. Quid? Illa castrorum M. Antoni lumin

Nonne ante oculos proponitis? Primum duos collegas Antoniorum et Dolabellæ, Nuculam et Lentonem, Italiæ divisores lege ea, quam senatus per vim latam judicavit; Quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragœdiam. Quid dicam de Apulo Domitio? Cujus modo bona proscripta vidi; Tanta procuratorum est neglegentia. At hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. Sed non possunt non prodige vivere, qui nostra bona sperant, cum effundant sua. Vidi etiam P Deci auctionem, clari viri, qui majorum exempla persequens pro alieno se ære devovit. Emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. Hominem ridiculum, qui se emergere ex ære alieno putet posse, cum vendat aliena! Nam quid ego de Trebellio dicam? Quem ultæ videntur Furiæ debitorum; Vindicem enim novarum tabularum 1 * * 4 novam tabulam videmus. Quid de T. Planco? Quem

Præstantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit, et quidem crure fracto; Quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! Lumen et decus illius exercitus pæne præterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum Græco verbo, quoniam omnia jura dissolvit, nisi forte jure Germanum Cimber occidit.

Cum hanc et hujus generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum

Manu et copia? Quapropter, ut invitus sæpe dissensi a Q. Fufio, ita sum ejus sententiæ libenter adsensus; Ex quo judicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere.

Itaque non adsentior solum, sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem, re publica dignam sententiam, judicavit hostem Dolabellam, bona censuit publice possidenda. Quo cum addi nihil potuisset (quid enim atrocius potuit, quid severius decernere?), dixit tamen, si quis eorum, qui post se rogati essent, graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. Quam severitatem quis potest non laudare?

VII. Nunc, quoniam hostis est judicatus Dolabella, bello est persequendus. Neque enim quiescit; Habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; Est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. Quam ob rem, quoniam, Dolabella hesterno die hoste decreto, bellum gerundum est, imperator est deligendus.

Duæ dictæ sunt sententiæ, quarum neutram probo, alteram, quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror, alteram, quia alienam his

Temporibus existimo. Nam extraordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostræ gravitatis, minime hujus ordinis. Bello Antiochino magno et gravi cum L. Scipioni provincia Asia obvenisset parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris senatusque ad collegam ejus, C. Lælium, illius Sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater major L. Scipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est dixitque et in fratre suo summam virtutem esse summumque consilium neque se ei legatum id ætatis iisque rebus gestis defuturum. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum, nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quæsitum quam duobus antea maximis Punicis bellis, quæ a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, 1 * * 4

Quam post Achaico bello, quam Punico tertio, ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.

VIII. Cum Aristonico bellum gerundum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. Rogatus est populus, quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco collegæ, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset; Quam multam populus Romanus remisit, pontifici tamen flaminem parere jussit. Sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus, qui anno ante de Numantinis triumpharat; Qui cum longe omnes belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. Ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit. De Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni pl. Turbulenti tulerunt. Nam Sertorianum bellum asenatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule.

Quæ igitur hæc comitia, aut quam ambitionem 1 2 * 4 * 6 constantissimus et gravissimus civis, L. Cæsar, in senatum introduxit? Clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen; In quo maximum nobis onus imposuit. Adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; Negaro, videbor suffragio meo tamquam comitiis honorem homini amicissimo denegavisse. Quodsi comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus; Tabella modo detur nobis, sicut populo data est. Cur committis, Cæsar, ut aut præstantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur, aut unus quisque nostrum præteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur?

At enim (nam id exaudio) C. Cæsari adulescentulo imperium extraordinarium mea sententia dedi. Ille enim mihi præsidium extraordinarium dederat; Cum dico " mihi," senatui dico populoque Romano. A quo præsidium res publica ne cogitatum quidem tantum haberet, ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? Aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit; Quæ est enim ratio, aut qui potest fieri, ut sine imperio teneatur exercitus? Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum; Eripuissetis C. Cæsari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. Milites veterani, qui illius auctori- 1 tatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant, volebant sibi ab illo imperari; Legio Martia et legio quarta ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicæ dignitatem, ut deposcerent imperatorem et ducem C. Cæsarem. Cæsari belli necessitas, fasces senatus dedit. Otioso vero et nihil agenti privato, obsecro te, L. Cæsar (cum peritissimo homine mihi res est), quando imperium senatus dedit?

IX. Sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar; Etsi quis potest refragari non modo non petenti, verum etiam recusanti? Illa vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est, ut consules Dolabellæ persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. Dicam, cur inutile rei publicæ, sed prius, quam turpe consulibus sit, videte. Cum consul designatus obsideatur, cum in eo liberando salus sit posita rei publicæ, cum a populo Romano pestiferi cives parricidæque desciverint, cumque id bellum geramus, quo bello de dignitate, de libertate, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis 1

Commissa et commendata sit, Asiæ et Syriæ mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiæ materiam dedisse videamur? At vero ita decernunt, " ut liberato Bruto "; Id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito.

Ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. Quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curæ et cogitationis tuæ. Si autem fieri posset, vel plures te animos habere vellem, quos omnes ad Mutinam intenderes. Quod quoniam fieri non potest, isto te imimo, quem habes præstantissimum atque optimum, nihil volumus

Nisi de Bruto cogitare. Facis tu id quidem et eo maxime incumbis, ut intellego; Duas tamen res, magnas præsertim, non modo agere uno tempore, sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. Incitare et inflammare tuum istuc præstantissimum studium, non ad aliam ulla ex parte curam transferre debemus.

X. Adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam. Imitare me, quem tu semper laudasti, qui instructam ornatamque asenatu provinciam deposui, ut incendium patriæ omissa omni cogitatione restinguerem. Nemo erit præter unum me, quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam. Hanc, quæso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice, ne id, quod non curas,

Cupere videare. Quod quidem eo vehementius tibi laborandum est, quia in eandem cadere suspicionem collega, vir clarissimus, non potest. Nihil horum scit, nihil suspicatur; Bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; Ante provinciam sibi decretam audiet, quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. Vereor, ne exercitus quoque nostri, qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rena publicam contulerunt, tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt.

Quodsi provinciæ consulibus expetendæ videntur, sicut sæpe multis clarissimis viris expetitæ sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; Qui ita conservandus est ut illud signum, quod de cælo delapsum Vestæ custodiis continetur; Quo salvo salvi sumus futuri. Tunc vel in cælum vos, si fieri potuerit, umeris nostris tollemus, provincias certe dignissimas vobis deligemus; Nunc, quod agitur, agamus.

Agitur autem, liberine vivamus an mortem obeamus, quæ certe servituti anteponenda est. Quid, si etiam tarditatem ad fert ista sententia ad Dolabellam persequendum? Quando enim veniet consul? An id exspectamus, quoad ne vestigium quidem Asiæ civita tunT atque urbium relinquatur^ " At mittent aliquem de suo numero." Valde mihi probari potest, qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. " At hominem dignum mittent." Num P. Servilio digniorem? At eum quidem civitas non habet. Quod ergo ipse nemini putavi dandum ne asenatu quidem, id ego

Unius judicio delatum comprobem? Expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo, qui imperium legitimum habeat, qui præterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.

XI. Quis igitur is est? Aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. Decernerem plane sicut multa " in consulibus, alterum ambosve," ni Brutum colligassemus in Græcia et ejus auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus, non ut ex ea acie respectum haberemus, sed ut ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. Præterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem, tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortes, habet equitatum. Hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Græciam certe amiserimus. Est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiæ providendum. Quamquam miror tam diu morari Antonium; Solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. Quod si confecerit Brutus et 1 2 intellexerit plus se rei publicæ profuturum, si Dolabellam persequatur, quam si in Græcia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis, quibus confestim succurrendum est, ex-

Pect abit senatum. Nam et Brutus et Cassius multis jam in rebus ipse sibi senatus fuit. Necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum temporibus potius parere quam moribus. Nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriæ legem sanctissimam et morem optimum judicavit. Itaque, si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate summi viri, quorum alterius jam nobis notus esset exercitus, alterius auditus.

XII. Num igitur Brutus exspectavit decreta nostra cum studia nosset? Neque enim est in provinciam suam Cretam profectus, in Macedoniam alienam advolavit; Omnia sua putavit, quæ vos vestra esse velitis; Legiones conscripsit novas, excepit veteres, equitatum ad se abduxit Dolabellæ atque eum nondum tanto parricidio oblitum hostem sua sententia judicavit. Nam, ni ita esset, quo jure equitatum a

Consule abduceret? Quid? C. Cassius pari magnitudine animi et consilii præditus nonne eo ex Italia consilio profectus est, ut prohiberet Syria Dolabellam? Qua lege, quo jure? Eo, quod Juppiter ipse sanxit, ut omnia, quæ rei publicæ salutaria essent, legitima et justa haberentur; Est enim lex nihil aliud nisi recta et a numine deorum tracta ratio imperans honesta, prohibens contraria. Huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis

Uterentur, his vero oppressis suam lege naturæ. Sed ut ea vestra quoque auctoritate firmentur, censeo:

" Cum P. Dolabella, quique ejus crudelissimi et tæterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt, hostes populi Romani asenatu judicati sint, cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is, qui omnia deorum hominumque jura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriæ parricidio obstrinxerit, pœnas dis homini-

Busque meritas debitasque persolvat, senatui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam optinere, ut qui optimo jure eam provinciam optinuerit; Eum a Q. Marcio Crispo pro consule, L. Statio Murco pro consule, A. Allieno legato exercitum accipere eosque ei tradere, cumque iis copiis, et si quas præterea paraverit, bello P. Dolabellam terra marique persequi. Ejus belli gerendi causa, quibus ei videatur, naves, nautas, pecuniam ceteraque, quæ ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto jus potestatemque habeat, utique, quamcumque in provinciam ejus belli gerendi causa advenerit, ibi majus imperium C. Cassi pro consule sit, quam ejus erit, qui eam provinciam tum optinebit, cum C. Cassius pro consule in eam provinciam venerit.

Regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis sæpe numero imperium populi Romani juverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque juvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos; Itemque si ceteri reges, tetrarchæ dynastæque fecissent, senatum populumque Romanum eorum officii non immemorem futurum. Utique C. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, prætoriis ad hunc ordinem primo quoque tempore referant; Interea provinciæ ab iis, aquibus optinentur, optineantur, quoad cuique ex senatus consulto successum sit."

XIII. Hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; Nec enim animum ejus potestis ignorare nec copias. Animus is est, quem videtis, copiæ, quas audistis, fortes et constantes viri, qui ne vivo quidem Trebonio Dolabellæ latrocinium in Syriam penetrare sivissent. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne dici quidem se legatum Dolabellæ volet. Est Q. Cæcili Bassi, privati illius quidem, sed fortis

Et præclari viri, robustus et victor exercitus. Deiotari regis et patris et filii et magnus et nostro more institutus exercitus, summa in filio spes, summa ingenii indoles summaque virtus. Quid dicam de patre? Cujus benivolentia in populum Romanum est ipsius æqualis ætati; Qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis, verum etiam dux copiarum suarum. Quæ de illo viro Sulla, quæ Murena, quæ Servilius, quæ Lucullus quam ornate, quam honorifice, quam graviter sæpe in senatu prædicaverunt! Quid de Cn. Pompeio loquar? Qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benivolum, unum fidelem populo Romano judicavit. Fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis; Ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. Secutum est hoc acerbissimum et calamito- Deiotaro, quid omnino rectius fuerit, dicere non est necesse, præsertim cum contra ac Deiotarus sensit victoria belli judicarit. Quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; Sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. Ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent. Neque vero classes deerunt; Tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum ejus in Syria nomen atque Phœnice est.

XIV. Paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam, nec paratum solum, sed peritum atque fortem. Magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces, maximas copias fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. Maximam ejus et singularem laudem prætermitto; Cujus enim prædicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriæ potius quam vocis testimonio conservemus.

Animadverti, patres conscripti, exaudivi etiam nimium ame Brutum, nimium Cassium ornari, Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. Quos ego orno? Nempe eos, qui ipsi sunt ornamenta rei publicæ. Quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? Num igitur reprehenditis? An Antonios potius ornarem, non modo suarum familiarum, sed Romani nominis probra atque dedecora? An Censorinum ornem, in bello hostem, in pace sectorem? An cetera ex eodem latrocinio naufragia colligam? Ego vero istos otii, concordiæ, legum, judiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem, ut effici non possit- quin eos tam oderim, quam rem publicam diligo. ' -----------

" Vide," inquit, " ne veteranos offendas "; Hoc enim vel maxime exaudio. Ego autem veteranos tueri debeo, sed eos quibus sanitas est, certe timere non debeo. Eos vero veteranos, qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Cæsarem, auctorem beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt cum magno periculo, non tueri solum, sed etiam commodis augere debeo. Qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. Comites vero Antoni, qui postquam beneficia Cæsaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxæ se et Cafoni tradiderunt ad facinus prædamque natis, num quis est qui tuendos putet? Ergo aut boni sunt, quos etiam ornare, aut quieti, quos conservare debemus, aut impii, quorum contra furorem bellum et justa arma cepimus.

XV. Quorum igitur veteranorum animos ne offendamus, veremur? Eorumne, qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? Quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? An eorum, qui utrisque armis vacant? Non vereor, ne acerbus civis quisquam istorum sit, qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. Quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? Quod eorum tantum fastidium est, quæ tanta arrogantia, ut ad arbitrium illorum imperatores etiam

Deligamus? Ego autem (dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio) non tam veteranos intuendos nobis arbitror, quam quid tirones milites, flos Italiæ, quid novæ legiones ad liberandam patriam paratissimæ, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. Nihil enim semper floret, ætas succedit ætati. Diu legiones Cæsaris viguerunt, nunc vigent Pansæ, vigent Hirti, vigent Cæsaris filii, vigent Planci; Vincunt numero, vincunt ætatibus; Nimirum etiam auctoritate vincunt; Id enim bellum gerunt, quod ab omnibus gentibus comprobatur. Itaque his præmia promissa sunt, illis persoluta. Fruantur illi suis, persolvantur his, quæ spopondimus; Id enim deos immortales spero æquissimum judicare.

Quæ cum ita sint, eam, quam dixi, sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.

Index