M. Tullius Cicero: Philippica Duodecima

Philippica I Philippica II Philippica III Philippica IV Philippica V Philippica VI Philippica VII Philippica VIII Philippica IX Philippica X Philippica XI Philippica XII Philippica XIII Philippica XIV

I. Etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum, cui vos maximis sæpe de rebus assentiamini, consolor me tamen, quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. Nam, cum duo consulares spem honestæ pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod ejus vulnus, quod nobis ignotum esset, videbantur. Apud alterum uxor, liberi, alter cotidie litteras mittere, accipere,

Aperte favere Antonio. Hi subito hortari ad pacem, quod jam diu non fecissent, non sine causa videbantur. Accessit consul hortator. At qui consul! Si prudentiam quærimus, qui minime falli posset, si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi concedente atque victo, si magnitudinem animi, qui præferret mortem servituti. Vos autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini, quam spe allata deditionis, quam amici pacem appellare mallent, de imponendis, non acci quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni afflictam mæstitia audiebam, lamentari uxorem. Hic etiam fautores Antoni, quorum in

Vultu habitant oculi mei, tristiores videbam. Quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? Negat Piso scire se, negat audisse quicquam, negat Calenus rem ullam novam allatam esse. Atque id nunc negant, posteaquam nos pacificatoria legatione implicatos putant. Quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est?

II. Decepti, decepti, inquam, sumus, patres conscripti; Antoni est acta causa ab amicis ejus, non publica. Quod videbam equidem, sed quasi per caliginem; Præstrinxerat aciem animi D. Bruti salus. Quodsi in bello dari vicarii solerent, libenter me, ut D. Brutus emitteretur, pro illo includi paterer.

Atque hac voce Q. Fufi capti sumus: " Ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate futurum se dixerit? " Durum videbatur; Itaque fracti sumus, cessimus. Recedit igitur a Mutina? " Nescio," Paret senatui? " Credo," inquit Calenus; " Sed ita, ut teneat dignitatem." Valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quæ maxima est, Antoni, quæ neque est ulla neque O cji *<V esse potest, retineatis, ut earn per vos reciperet, ] quam per se perdidit. Si jacens vobiscum aliquid j ageret, audirem fortasse; Quamquam — sed hoc malo 1 dicere " audirem." Stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. 5 " At non est integrum; Constituta legatio est." Quid autem non integrum est sapienti, quod restitui potest? Cujusvis hominis est errare, nullius nisi insipient,i<T in errore perseverare; Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. Discussa est illa caligo, quam paulo ante dixi; Diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. Attendistis, paulo ante præstantissimi viri quæ esset oratio. " Mæstam," inquit, " domum offendi, coniugem, liberos. Admirabantur boni viri, accusabant amici, quod spe pacis legationem suscepissem." Nec mirum, P. Servili; Tuis enim severissimis gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate, sed etiam spe salutis

Spoliatus Antonius. Ad eum ire te legatum quis non miraretur? De me experior, cujus idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. Nos repre causa paulo ante tam accurate locutus est tamdiu? Quid egit, nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Unde autem ista suspicio est? Ex pacis patrocinio repentino, quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.

III. Quotlsi est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. Optimus est portus pænitenti mutatio consilii. Quid enim potest, per deos immortales! Rei publicæ prodesse nostra legatio? Prodesse dico? Quid, si etiam obfutura est? Obfutura? Quid, si jam nocuit atque obfuit? An vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandæ cupiditatem non imminutam ac debilitatam putatis legatione pacis audita? Quid? Municipia censetis, quid? Colonias, quid? Cunctam Italiam futuram eodem studio, quo contra commune incendium exarserat? An non putamus fore ut eos pæniteat professos esse et præ se tulisse odium in Antonium, qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicæ contulerunt? Quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quæ temporibus his Roma altera est? Illa impios cives judicavit, ejecit, exclusit. Illi, illi, inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius.

Quid? Legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? Quis est enim, qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? Ipsa illa Martia cælestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum Martium nomen am ittet; Excident gladii, fluent arma de manibus. Senatum enim secuta non arbi- 1 quam senatum. Pudet hujus legionis, pudet quartæ, quæ pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriæ reliquit Antonium; Pudet optimi exercitus, qui conjunctus est ex duobus, qui jam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; Qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe. Quid enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare?

IV. Quid autem hoc iniustius quam nos inscientibus iis, qui bellum gerunt, de pace decernere, nec solum inscientibus, sed etiam invitis? An vos A. Hirtium, præclarissimum consulem, C. Cæsarem deorum beneficio natum ad hæc tempora, quorum epistulas spem victoriæ declarantes in manu teneo, pacem velle censetis? Vincere illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed victoria concupiverunt.

Quid? Galliam quo tandem animo hanc rem audituram putatis? Illa enim hujus belli propulsandi, administrandi, sustinendi principatum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam imperium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit; Eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; Exhauritur, vastatur, uritur; Omnes æquo 1 animo belli patitur injurias, dum modo repellat

Periculum servitutis. Et ut omittam reliquas partes Galliæ (nam sunt omnes pares), Patavini alios excluserunt, alios ejecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuverunt. Fecerunt idem reliqui, qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum injurias alienati asenatu putabantur; Quos minime mirum est communicata cum iis re publica fideles esse, qui etiam expertes ejus fidem suam semper præstiterunt. His igitur omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem victoriæ?

V. Quid, si ne potest quidem ulla esse pax? Quæ enim est condicio pacis, in qua ei, cum quo pacem facias, nihil concedi potest? Multis rebus a nobis est invitatus ad pacem Antonius, bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi, delata mandata; Non paruit. Denuntiatum est, ne Brutum obsideret, a Mutina discederet; Oppugnavit etiam vehementius. Et ad eum legatos de pace mittemus, qui pacis nuntios repudiavit? Verecundioremne coram putamus in postulando fore, quam fuerit tum, cum misit mandata ad senatum? Atqui tum ea petebat, quæ videbantur improba omnino, sed tamen aliquo modo posse concedi; Nondum erat vestris tam gravibus tamque multis 1 5*6 judiciis ignominiisque concisus; Nunc ea petit, quæ dare nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri.

Senatus consulta falsa delata ab eo judicavimus; Num ea vera possumus judicare? Leges statuimus per vim et contra auspicia latas iisque nec populum nec plebem teneri; Num eas restitui posse censetis? Sestertium septiens miliens avertisse Antonium pecuniæ publicæ judicavistis; Num fraude poterit carere peculatus? Immunitates ab eo civitatibus, sacerdotia, regna venierunt; Num figentur rursus eæ tabulæ, quas vos decretis vestris refixistis?

VI. Quodsi ea, quæ decrevimus, obruere, num etiam memoriam rerum delere possumus? Quando enim obliviscetur ulla posteritas, cujus scelere in hac vestitus fœditate fuerimus? Ut centurionum legionis Martiæ Brundisi profusus sanguis eluatur, num elui prædicatio crudelitatis potest? Ut media præteream, quæ vetustas tollet operum circum Mutinam tætra monimenta, sceleris indicia latrociniique vestigia?

Huic igitur importuno atque impuro parricidæ tamus? An Galliam ultimam et exercitum? Quid est aliud non pacem facere, sed differre bellum, nec solum propagare bellum, sed concedere etiam victoriam? An ille non vicerit, si quacumque con- 1 dicione in hanc urbem cum suis venerit? Armis nunc omnia tenemus, auctoritate valemus plurimum, absunt tot perditi cives nefarium secuti ducem; Tamen eorum ora sermonesque, qui in urbe ex eo numero relicti sunt, ferre non possumus. Quid censetis? Cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris

Consiliis victos in perpetuum fore? Ponite ante oculos M. Antonium consularem; Sperantem consulatum Lucium adjungite; Supplete ceteros, neque nostri ordinis solum, honores et imperia meditantes; Nolite ne Tirones quidem, Numisios, Mustelas, Seios contemnere; Cum iis facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, amplissimi viri, præclara vox ate non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione jure laudata est. Excessurum se ex Italia dixit, deos penates et sedes patrias relicturum, si — quod di omen aver terin t! — Rem publicam oppressisset Antonius.

VII. Quæro igitur ate, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? Quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos tolerabiles censes civitati fore? Aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam per- 1 sequamur, aut cervices latronibus dandæ atque in patria cadendum est. Pansa, illæ cohortationes pulcherrimæ tuæ, quibus ate excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit, sed etiam didicit nihil esse homini Romano

Fœdius servitute? Idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, juventutem omnem ex tota Italia excussimus, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? Si accipiendam, cur non rogamur? Si postulandam, quid timemus? In hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear, in quo ne si dissensero quidem a ceteris, sciturus populus Romanus sit? Ita fiet, ut, si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas ame concessa videatur.

Quodsi habenda cum M. Antoni latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. Ego numquam legatos mittendos censui, ego ante reditum legatorum ausus sum dicere, Pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam, ego princeps sagorum, ego semper illum appellavi hostem, cum alii adversarium, semper hoc bellum, cum alii tumultum. Nec hæc in senatu solum, eadem ad populum semper egi, neque solum in ipsum, sed in 1 ejus socios facinorum et ministros et præsentes et eos, qui una sunt, in totam denique M. Antoni domum

Sum semper invectus. Itaque, ut alacres et læti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur, diffidebant etiam Servilio; Meminerant ejus sententiis confixum Antonium; L. Cæsarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen, Calenum procuratorem, Pisonem familiarem, te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum jam putant leniorem; Non quo ita sit aut esse possit, sed mentio ate facta pacis suspicionem multis attulit immutatæ voluntatis. Inter has personas me interfectum amici Antoni moleste ferunt; Quibus gerendus mos est, quoniam

Semel liberales esse cœpimus. VIII. Proficiscantur legati optimis ominibus, sed ii proficiscantur, in quibus non offendatur Antonius.

Quodsi de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. Parcite oculis saltem meis et aliquam veniam justo dolori date. Quo enim aspectu videre potero — omitto hostem patriæ, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est; Sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant ejus de me acerbissimæ contiones? Adeone me ferreum putatis, ut cum eo congredi aut 1 2 illum aspicere possim, qui nuper, cum in contione donaret eos, qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona donare se dixit Petusio Urbinati, qui ex naufragio luculenti patrimonii ad hæc

Antoniana saxa proiectus est? An L. Antonium aspicere potero, cujus ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me mœnibus et portis et studio municipii mei defendissem? Atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiæ, collega Lentonis et Nuculæ, cum Aquilæ primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit; Si enim de suis dixisset, ne Aquilam quidem ipsum crediturum putavit. Non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo prætores, non tribunum plebis, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum. Non possum animo æquo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostes; Nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicæ.

Sed vincam animum mihique imperabo, dolorem justissimum, si non potuero frangere, occultabo. Quid? Vitæ censetisne, patres tJDnScripti, habendam mihi aliquam esse rationem? Quæ mihi quidem minime cara est, præsertim cum Dolabella fecerit, ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; Vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. Is enim sum, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiam, quæ plurima adii propter acerbissimum omnium in me odium impiorum, perfecerim, ut non obstarem 1 * * * 5 rei publicæ, ne quid adrogantius videar dicere.

Quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis?

IX. Hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa sæpe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas, sed etiam univei'sæ civitatis oculi custodiunt. Quid censetis, cum iter ingressus ero, longum præsertim, nullasne insidias extimescendas? Tres viæ sunt ad Mutinam, quo festinat animus, ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim, cujus in complexu libenter extremum vitæ spiritum ediderim, cum omnes actiones horum mensum, omnes sententiæ meæ pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum.

Tres ergo, ut dixi, viæ, a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia. Nunc, quæso, attendite, num aberret a conjectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. Scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Cæsenni septemviralis auctoritas? Nobiscum nec animo certe est nec corpore. Si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. Quis igitur mihi præstat Lentonem uno capite esse contentum? Dic mihi præterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus, antequam ille rei publicæ bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. Possum Cassiam vitare, tenere Flaminiam. Quid? Si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, 1 * 3 poterone Ariminum tuto accedere? Restat Aurelia. Hic quidem etiam præsidia habeo; Possessiones enim sunt P. Clodi. Tota familia occurret, hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam.

Hisce ego me viis committam, qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non sum ausus? Domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. Itaque in urbe, si licebit, manebo. Hæc mea sedes est, hæc vigilia, hæc custodia, hoc præsidium stativum. Teneant alii castra, gerant res bellicas, oderint hostem (nam hoc caput est); Nos, ut didicimus semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. Neque vero recuso munus hoc, quamquam populum Romanum video pro me recusare. Nemo me minus timidus, nemo tamen cautior. Res declarat. Vicesimus annus est, cum omnes scelerati me unum petunt. Itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicæ pœnas dederunt, me salvum adhuc res publica conservavit sibi. Timide hoc dicam; Scio enim quidvis homini accidere posse; Verum tamen semel circumsessus lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens, ut honestissime possem exurgere.

Possumne igitur satis videri cautus, satis providus, 1 2 si me huic itineri tam infesto tamque periculoso commisero? Gloriam in morte debent ii, qui in re publica versantur, non culpæ reprehensionem et stultitiæ vituperationem relinquere. Quis bonus non luget mortem Treboni, quis non dolet interitum talis et civis et viri? At sunt, qui dicant (dure illi quidem, sed tamen dicunt) minus dolendum, quod ab homine impuro nefarioque non caverit etenim, qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Cum sæptus sis legibus et judiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnes insidias præsidia quærenda; Quis enim audeat luci, quis in militari via, quis bene comitatum, quis illustrem aggredi? Hæc''ϊΐδ'φΐδ hoc lunpove neque in me valent. Non modo enim pœnam non extimescet, qui mihi vim attulerit, sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus et præmia. ( ΧΙΛ Hæc ego in urbe provideo; Facilis est circumspectus, unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. Num idem in Appennini tramitibus facere potero? In quibus etiamsi non erunt insidiæ, quæ facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. Sed effugi insidias, perrupi Appenninum; Nempe in Antoni congressum colloquiumque veniendum est. Quinam locus capie- 1 tur? Si extra castra, ceteri viderint; Ego mortem actutum futuram puto. Novi hominis furorem, novi effrenatam violentiam. Cujus acerbitas morum immanitasque naturæ ne vino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, tæterrima belua, numquam profecto ame sacrilegas manus atque impias abstinebit.

Memini colloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibus civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me præsente, cum essem tiro in ejus exercitu, cum P. Yettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra collocutus est. Quo quidem memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad colloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. Quem cum Scato salutasset, Quem te appellem? " Inquit. At ille: " Voluntate hospitem, necessitate hostem." Erat in illo colloquio æquitas; Nullus timor, nulla suberat suspicio, mediocre etiam odium; Non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur, petebant. Sulla cum Scipione inter Cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de jure civitatis agentes inter se condiciones contulerunt. Non tenuit omnino colloquium illud fidem, a vi tamen periculoque afuit.

XII. Possumusne igitur in Antoni latrocinio æqu esse tuti? Non possumus, aut, si ceteri possunt,

Me posse diffido. Quodsi non extra castra congrediemur, quæ ad colloquium castra sumentur? In nostra ille numquam veniet, multo minus nos in illius. Reliquum est, ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras; Ergo erimus in castris. Mea quidem ad omnia postulata una sententia; Quam cum hic vobis audientibus dixero, isse et redisse me putatote; Legationem confecero. Omnia ad senatum mea sententia reiciam, quæcumque postulabit Antonius. Neque enim licet aliter, neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more majorum, neque ulla omnino asenatu mandata accepimus.

Quæ cum agam in consilio nullis, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est, ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet?

Facite hoc meum consilium legiones novas non improbare (nam Martiam et quartam nihil cogitantes præter dignitatem et decus comprobaturas esse certo scio); Quid? Veteranos non veremur (nam timeri se ne ipsi quidem volunt), quonam modo accipiant severitatem meam? Multa enim falsa de me audierunt, multa ad eos improbi detulerunt. Quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi; Sed

Credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. Sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum, quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicæ, nimis feroces et ad suam vim

Omnia nostra consilia revocantes. Horum ego cogitationem non vereor, impetum pertimesco.

Hæc quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? Cum enim et vestram auctoritatem meo more defendero et meam fidem rei publicæ constantiamque præstitero, tum erunt mihi non ii solum, qui me oderunt, sed illi etiam, qui invident, extimescendi.

Custodiatur igitur vita mea rei publicæ eaque, quoad vel dignitas vel natura patietur, patriæ reservetur; Mors aut necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. Hæc cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen, si tuto licebit ire, proficiscar. Omnino, patres conscripti, totum hujusce rei consilium non meo periculo, sed utilitate rei publicæ metiar; De qua mihi, quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum, quod maxime interesse rei publicæ judicaro. 1

Index