ORATIO PHILIPPICA SECUNDA
I. Quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam, ut nemo his annis viginti rei publicæ fuerit hostis, qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? Nec vero necesse est quemquam ame nominari; Vobiscum ipsi recordamini. Mihi pœnarum illi plus, quam optaram, dederunt; Te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere. Atque hoc in aliis minus mirabar. Nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius, omnes ame rei publicæ causa lacessiti. Tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro me maledictis lacessisti tuamque ame alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti. Quid putem? Non video, nec in vita nec in gratia nec
In rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii quid despicere possit Antonius. An in senatu facillime de me detrahi posse credidit? Qui ordo clarissimis civibus bene gestæ rei publicæ testimonium multis, mihi uni conservatæ dedit. An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere? I. Illud profecto est: non existimavit sui similibus probari posse se esse hostem patriæ, nisi mihi esset.Inimicus. Cui priusquam de ceteris rebus respondeo,
De amicitia, quam ame violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen judico, pauca dicam.
II. Contra rem suam me nescio quando venisse questus est. An ego non venirem contra alienum pro familiari et necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe, sed ætatis flore conlectam, non venirem contra injuriam, quam iste intercessoris iniquissimi beneficio optinuit, non jure prætorio? Sed hoc idcirco comrmmoratum ate puto, ut te infirmo ordini commendares, cum omnes te recordarentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, libertini hominis, fuisse. At enim te in disciplinam meam tradideras (nam ita dixisti), domum meam ventitaras. Ne tu, si id fecisses, melius famæ, melius pudicitiæ tuæ consuluisses. Sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per C. Curionem facere
Licuisset. Auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o inpudentiam prædicandam! Quo enim tempore me augurem a toto collegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaverunt (nec enim licebat a pluribus nominari), tu nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re publica fore incolumem putabas. Poteras 1 2 * 4 autem eo tempore auguratum petere, cum in Italia C. Curio non esset, aut tum, cum es factus, unam tribum sine Curione ferre potuisses? Cujus etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis studiosi fuissent.
III. At beneficio sum tuo usus. Quo? Quamquam illud ipsum, quod commemoras, semper præ me tuli; Malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti non satis gratus videri Sed quo beneficio? Quod me Brundisii non occideris? Quem ipse victor, qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire jussisset, eum tu occideres? Fac potuisse. Quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum, nisi ut commemorare possint iis se dedisse vitam, quibus non ademerint? Quod si esset beneficium, numquam, qui illum interfecerunt, aquo erant conservati, quos tu clarissimos viros soles appellare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem beneficium est, quod te abstinueris nefario scelere? Qua in re non tam jucundum mihi videri
Debuit non interfectum me ate quam miserum te id inpune facere potuisse.
Sed sit beneficium, quandoquidem majus accipi a latrone nullum potuit; In quo potes me dicere ingratum? An de interitu rei publicæ queri non debui, ne in te ingratus viderer? At in illa querella misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu, in quo me senatus populusque Romanus collocavit, necessaria, quid est dictum ame cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? Quod quidem cujus temperantiæ fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledictis! Præsertim cum tu reliquias rei publicæ dissipavisses, cum domi tuæ turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas, quæ numquam promulgatæ essent, et de te et ate latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses fœdissime stipatus armatis, cum omnis impuritates inpudica in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus. At ego, tamquam mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multæ et magnæ fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica graviter querens de homine nihil dixi. Itaque hodie perficiam, ut intellegat, quantum ame beneficium tum acceperit.
IV. At etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit homo et humanitatis expers et vitæ communis ignarus. Quis enim umquam, qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitavit? Quid est aliud tollere ex vita vitæ societatem, tollere amicorum conloquia absentium? Quam multa joca solent esse in epistulis, quæ prolata si sint, inepta videantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divulganda!
Sit hoc inhumanitatis; Stultitiam incredibilem videte. Quid habes, quod mihi opponas, homo diserte, ut Mustelæ et Tironi videris? Qui cum hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te disertum putabo, si ostenderis, quo modo sis eos inter sicarios defensurus. Sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse, quo me teste convincas? An chirographo? In quo habes scientiam quæstuosam. Qui possis? Sunt enim librarii manu. Jam invideo magistro tuo, qui te tanta mere ede, quantam jam proferam nihil sapere doceat. Quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario, quod ille si verbo negarit, longius progredi non possit, qui obiecerit? At ego non nego teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum, sed etiam amentiæ. Quod enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatis, officii, benivolentiæ? Omne autem crimen tuum est, quod de te in his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum et latronem. At ego tuas litteras, etsi jure poteram ate lacessitus, tamen non proferam; Quibus petis, ut tibi per me liceat quendam de exilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum. Idque ame impetrasti. Quid enim me interponerem audaciæ tuæ, quam neque auctoritas hujus ordinis neque existimatio populi
Romani neque leges ullæ possent cœrcere? Verum tamen quid erat, quod me rogares, si erat is, de quo rogabas, Cæsaris lege reductus? Sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.
V. Sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis, ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam, ut, contra illum cum dicam, attente audiatis. Simul illud oro, si meam cum in omni vita, tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provocavit, respondero, oblitum esse putetis mei. Non tractabo ut consulem; Ne ille quidem me ut consularem. Etsi ille nullo modo consul, vel quod ita vivit vel quod ita rem publicam gerit vel quod ita factus est; Ego sine
Ulla controversia consularis. Ut igitur intellegeretis, qualem ipse se consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. Qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. Quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex hujus consilio, auctoritate, sententia? Hæc tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos, quorum consilio sapientia-
Que gesta sunt, ausus es vituperare? Quis autem, meum consulatum præter te Publiumque Clodium qui vituperaret, inventus est? Cujus quidem tibi fatum sicut C. Curioni manet, quoniam id domi tuæ
Est, quod fuit illorum utrique fatale.
Antonio consulatus meus. At placuit P. Servilio, ut eum primum nominem ex illius temporis consularibus, qui proxime est mortuus, placuit Q. Catulo, cujus semper in hac re publica vivet auctoritas, placuit duobus Lucullis. M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Lepido, L. Volcatio, C. Silano, L. Murenæ, qui tum erant consules designati, placuit idem quod consularibus M. Catoni; Qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. Maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit, qui ut me primum decedens ex Syria vidit, conplexus et gratulans meo beneficio patriam se visurum esse dixit. Sed quid singulos commemoro? Frequentissime senatui sic placuit, ut esset nemo, qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.
VL Sed quoniam illis, quos nominavi, tot et
Talibus viris res publica orbata est, veniamus ad vivos, qui duo de consularium numero reliqui sunt. L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, Antonius. Rebus iis gestis, quas tu reprehendis, supplicationem decrevit verbis amplissimis, eique illi ipsi, quos modo nominavi, consulares senatusque cunctus adsensus est, qui honos post conditam hanc urbem habitus est togato ante me nemini. L. Cæsar, avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate sententiam dixit in sororis suæ virum vitricum tuum! Hunc tu cum auctorem et præceptorem omnium consiliorum totiusque vitæ debuisses habere, vitrici te similem quam avunculi maluisti. Hujus ego alienus consiliis consul usus sum, tu sororis filius ecquid ad eum umquam de re publica rettulisti? At ad quos refert? Di immortales! Ad eos scilicet, quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt. Hodie non descendit Antonius. Cur? Dat nataliciam in hortis. Cui? Neminem nominabo; Putate tum Phormioni alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. O fœditatem hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem non ferendam! Tu cum principem senatorem, civem singularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica nihil referas, referas ad eos, qui suam rem nullam habent, tuam exhauriunt?
VII. Tuus videlicet salutaris consulatus, perniciosus meus. Adeone pudorem cum pudicitia perdidisti, ut hoc in eo templo dicere ausus sis, in quo ego senatum illum, qui quondam florens orbi terrarum præsidebat, consulebam, tu homines perditissimos cum 1
Gladiis conlocavisti? At etiam ausus es (quid autem est, quod tu non audeas?) Clivum Capitolinum dicere me consule plenum servorum armatorum fuisse. Ut illa, credo, nefaria senatus consulta fierent, vim adferebam senatui. O miser, sive illa tibi nota non sunt (nihil enim boni nosti) sive sunt, qui apud tales viros tam impudenter loquare! Quis enim eques Romanus, quis præter te adulescens nobilis, quis ullius ordinis, qui se civem esse meminisset, cum senatus in hoc templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non dedit? Quamquam nec scribæ sufficere nec tabulæ nomina illorum capere potue-
Runt, Etenim, cum homines nefarii de patriæ parricidio confiterentur consciorum indiciis, sua manu, voce pæne litterarum coacti se urbem inflammare, cives trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consensisse, quis esset, qui ad salutem communem defendendam non excitaretur, præsertim cum senatus populus qæ Romanus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem, quod illis accidit, contigisset?
MARCUS TULLIUS CICERO te domi P. Lentuli esse educatum? An verebare, ne non putaremus natura te potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam disciplina?
VIII. Tam autem eras excors, ut tota in oratione tua tecum ipse pugnares, non modo non cohærentia inter se diceres, sed maxime disiuncta atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. Vitricum tuum fuisse in tanto scelere fatebare, pœna adfectum querebare. Ita, quod proprie meum est, laudasti, quod totum est senatus, reprehendisti; Nam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. Homo disertus non intellegit eum, quem contra dicit, laudari a se, eos, apud quos dicit, vituperari. Lam illud cujus est non dico audaciæ (cupit enim se audacem), sed, quod minime vult, stultitiæ, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiæ, di immortales! In qua me consule salutares sententiæ dictæ sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? Accusa senatum, accusa equestrem ordinem, qui tum cum senatu copulatus fuit, accusa omnis ordines, omnis cives, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ityræis circumsederi. Hæc tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed, qui tantam rerum repugnantiam non videas, nihil profecto sapis. Quid est enim dementius quam, cum rei publicæ perniciosa arma
Ipse ceperis, obicere alteri salutaria?
At etiam quodam loco facetus esse voluisti. Quam id te, di boni, non decebat! In quo est tua culpa non nulla; Aliquid enim salis a mima uxore trahere potuisti. Cedant arma togæ." Quid? Tum nonne cesserunt? At postea tuis armis cessit toga. Quæramus igitur, utrum melius fuerit, libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. Nec vero tibi de versibus plura respondebo; Tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse, me nec rei publicæ nec amicis umquam defuisse et tamen omni genere monimentorum meorum perfecisse, ut meæ vigiliæ meæque litteræ et juventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. Sed hæc non hujus temporis; Majora videamus.
IX. P. Clodium meo consilio interfectum esse
Dixisti. Quidnam homines putarent, si tum occisus esset, cum tu illum in foro spectante populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernæ librariæ conjecisset iisque oppilatis impetum tuum compressisset? Quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. At Miloni ne favere quidem potui; Prius enim rem transegit, quam quisquam eum facturum id suspicaretur. At ego suasi. Scilicet is animus erat Milonis, ut prodesse rei publicæ sine suasore non posset. At lætatus sum. Quid ergo? In tanta lætitia cunctæ civitatis me unum tristem esse
Oportebat? Quamquam de morte Clodi fuit quæstio non satis prudenter illa quidem constituta (quid enim attinebat nova lege quæri de eo, qui hominem occidisset, cum esset legibus quæstio constituta?), quæsitum est tamen. Quod igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres?
Quod vero dicere ausus es, idque multis verbis, opera mea Pompeium a Cæsaris amicitia esse diiunetum ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re, sed, quod maximum est, temporibus errasti.
X. Ego M. Bibulo, præstantissimo cive, consule nihil prætermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Cæsaris conjunctione avocarem. In quo Cæsar felicior fuit; Ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. Postea vero quam se totum Pompeius Cæsari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? Stulti erat sperare, suadere
Impudentis. Duo tamen tempora inciderunt, quibus aliquid contra Cæsarem Pompeio suaserim; Ea velim reprehendas, si potes. Unum, ne quinquennii imperium Cæsari prorogaret, alterum, ne pateretur 1 ferri, Ut absentis ejus ratio haberetur. Quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. Atque idem ego, cum jam opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Cæsarem detulisset seroque ea sentire cœpisset, quæ ego multo ante provideram, inferrique patriæ bellum viderem nefarium, pacis, concordiæ, compositionis auctor esse non destiti, meaque illa vox est nota multis: Utinam, Pompei, cum Cæsare societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! Fuit alterum gravitatis, alterum prudentiæ tuæ." Hæc mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt, quæ si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia eoncidisses.
XI. Sed hæc vetera, illud vero recens, Cæsarem meo consilio interfectum. Jam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, prævaricatorem mihi adposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret, sed etiam alienis. Quis enim meum in ista societate gloriosissimi facti nomen audivit? Cujus autem, qui in eo numero fuisset, nomen est occultatum? Occultatum dico? Cujus non statim divulgatum? Citius dixerim jactasse se aliquos, ut fuisse in ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut quisquam celari vellet,
Qui fuisset. Quam veri simile porro est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus 1 neminem occultantibus meum nomen latere potuisse? Etenim, si auctores ad liberandam patriam de quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalæ? Hi igitur his majoribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis et foris potius quam domo? Quid? C. Cassius in ea familia natus, quæ non modo dominatum, sed ne potentiam quidem eui usquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit; Qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam, quam constituerat, non ad
Contrariam navis appulisset. Cn. Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avunculi mors, non spoliatio dignitatis ad reciperandam libertatem, sed mea auctoritas excitavit? An C. Trebonio ego persuasi? Cui ne suadere quidem ausus essem. Quo etiam majorem ei res publica gratiam debet, qui libertatem populi Romani unius amicitiæ præposuit depulsorque dominatus quam particeps esse maluit. An L. Tillius Cimber me est auctorem secutus? Quem ego magis fecisse illam rem sum admiratus, quam facturum putavi, admiratus autem ob eam causam, quod immemor beneficiorum, memor patriæ fuisset. Quid? Duos Servilios — Cascas dicam an Ahalas? Et hos auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicæ? Longum est persequi ceteros, idque rei publicæ præclarum, fuisse tam multos, ipsis gloriosum.
XII. At quem ad modum me coarguerit homo acutus, recordamini. Cæsare interfecto," inquit, " statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus." Cur mihi potissimum? Quia sciebam? Vide, ne illa causa fuerit adpellandi mei, quod, cum rem gessisset consimilem rebus iis, quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se æmulum mearum laudium extitisse. Tu
Autem, omnium stultissime, non intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Cæsarem crimen sit, etiam lætatum esse morte Cæsaris crimen esse? Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? Aut quid refert, utrum voluerim fieri an gaudeam factum? Ecquis est igitur exceptis iis, qui illum regnare gaudebant, qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit? Omnes ergo in culpa; Etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Cæsarem pccidenint: aliis consilium, alus aftiiWS. 30Haliis occasio defuit, voluntas nemini. Sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. Sic enim dixit: Brutus, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit; Ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.'' Ergo ego sceleratus appellor ate, quem tu suspicatum 1 2
MARCUS TULLIUS CICERO aliquid suspicaris; Ille, qui stillantem præ se pugionem tulit, is ate honoris causa nominatur? Esto, sit in verbis tuis hic stupor; Quanto in rebus sententiisque major! Constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; Edormi crapulam, inquam, et exhala. An faces admovendæ sunt, quæ te excitent tantæ causæ indormientem? Numquamne intelleges statuendum tibi esse, utrum illi, qui istam rem gesserunt, homicidæ sint an vindices libertatis?
XIII. Attende enim paulisper cogitationemque sobrii hominis punctum temporis suscipe. Ego, qui
Sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut ate arguor, socius, nego quicquam esse medium; Confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicæ sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, siquidem est atrocius patriæ parentem quam suum occidere. Tu homo sapiens et considerate, quid dicis? Si parricidas, cur honoris causa ate sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? Cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? Cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? Cur provinciæ Bruto, Cassio datæ, cur quæstores additi, cur legatorum numerus auctus? Atqui hæc 1 acta per te. Non igitur homicidas. Sequitur, ut liberatores tuo judi eio, quandoquidem tertium nihil potest esse. Quid est? Num conturbo te? Non
Enim fortasse satis, quæ diiunctius dicuntur, intellegis. Sed tamen hæc summa est conclusionis meæ, quoniam scelere ate liberati sunt, ab eodem amplissimis præmiis dignissimos judicatos. Itaque jam retexo orationem meam. Scribam ad illos, ut, si qui forte, quod ate mihi obiectum est, quærent sitne verum, ne cui negent. Etenim vereor, ne aut celatum me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. Quæ enim res umquam, pro sancte Juppiter! Non modo in hac urbe, sed in omnibus terris est gesta major, quæ gloriosior, quæ commendatior hominum memoriæ sempiternæ? In hujus me tu consilii societatem tamquam in equum Trojanum cum principibus includis? Non recuso, ago
Etiam gratias, quoquo animo facis. Tanta enim res est, ut invidiam istam, quam tu in me vis concitare, cum laude non comparem. Quid enim beatius illis, quos tu expulsos ate prædicas et relegatos? Qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus, qui illos, cum accesserint, non adfari atque adpetere videatur? Qui homines tam agrestes, qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitæ fructum putent? Quæ vero tam immemor posteritas, quæ tam ingratæ litteræ reperientur, quæ eorum gloriam 1 non immortalitatis memoria prosequantur? Tu vero adscribe me talem in numerum.
XIV. Sed unam rem vereor ne non probes. Si
Enim fuissem, non solum regem, sed etiam regnum de re publica sustulissem et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum, sed totam fabulam confecissem. Quamquam, si interfici Cæsarem voluisse crimen est, vide, quæso, Antoni, quid tibi futurum sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse notissimum est, et ob ejus consilii societatem, cum interficeretur Cæsar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. Ego autem (vide, quam tecum agam non inimice!), quod bene cogitasti aliquando, laudo, quod non indicasti, gratias ago,
Quod non fecisti, ignosco. Virum res illa quærebat. Quodsi te in judicium quis adducat usurpetque illud Cassianum,"cui bono" fuerit, vide,quæso,ne hæreas. Quamquam illud quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono, qui servire nolebant, tibi tamen præcipue, qui non modo non servis, sed etiam regnas, qui maximo te ære alieno ad ædem Opis liberavisti, qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti, ad quem edomo Cæsaris tam multa delata sunt, cujus domi quæstuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, vectigalium flagitiosissimæ
Nundinæ. Etenim quæ res egestati et æri alieno tuo præter mortem Cæsaris subvenire potuisset? 1 2
Nescio quid conturbatus esse videris; Numquid subtimes, ne ad te hoc crimen pertinere videatur? Libero te metu; Nemo credet umquam; Non est tuum de re publica bene mereri; Habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; Ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo.
Respondi maximis criminibus; Nunc etiam reliquis respondendum est.
XV. Castra mihi Pompei atque illud omne tempus
Obiecisti. Quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus, res publica non tot duces et exercitus amisisset. Fateor enim me, cum ea, quæ acciderunt, providerem futura, tanta in mæstitia fuisse, quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. Nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum, ut frangerer animo propter vitæ cupiditatem, quæ me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. Illos ego præstantissimos viros, lumina rei publicæ, vivere volebam, tot consulares, tot prætorios, tot honestissimos senatores, omnem præterea florem nobilitatis ac juventutis, tum optimorum civium exercitus; Qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis (mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur) rem publicam hodie teneremus. Quæ sententia si valuisset ac non 1 ei maxime mihi, quorum ego vitæ consulebam, spe victoriæ elati obstitissent, ut alia omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam in hac urbe mansisses. At vero Cn. Pompei voluntatem ame alienabat oratio mea. An ille quemquam plus dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit sæpius? Quod quidem erat magnum, de summa re publica dissentientes in eadem consuetudine amicitiæ permanere. Ego, quid ille, et contra ille, quid ego sentirem et spectarem, videbat. Ego incolumitati civium primum, ut postea dignitati possemus, ille præsenti dignitati potius consulebat. Quod autem habebat uterque, quid sequeretur, idcirco tolerabilior
Erat nostra dissensio. Quid vero ille singularis vir ac pæne divinus de me senserit, sciunt, qui eum de Pharsalia fuga Paphum persecuti sunt. Numquam ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desiderii, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. Et ejus viri nomine me insectari audes, cujus me amicum, te sectorem esse fateare?
XVI. Sed omittatur bellum illud, in quo tu nimium felix fuisti. Ne de jocis quidem respondebo, quibus me in castris usum esse dixisti. Erant quidem illa castra plena curæ; Verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo
Homines sunt, interdum animis relaxantur. Quod autem idem mæstitiam meam reprehendit, idem jocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum.
Hereditates mihi negasti venire. Utinam hoc tuum verum crimen esset! Plures amici mei et necessarii viverent. Sed qui istuc tibi venit in mentem? Ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli. Quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. Me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor jungeretur; Te is, quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem. Et quidem vide, quam te amarit is, qui albus aterne fuerit ignoras. Fratris filium præterit, Q Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidem; Te, quem numquam viderat aut certe numquam salutaverat, fecit heredem. Velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. " Nihil scio," inquies, " nisi quæ prædia habuerit." Is igitur fratrem exheredans te faciebat heredem? In multas præterea pecunias alienissimorum hominum vi ejectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit. Quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses.
XVII. Hæc ut colligeres, homo amentissime, tot 1 2
Dies in aliena villa declamasti? Quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingenii acuendi causa declamas. At vero adhibes joci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti, ut in te, quæ vellet, diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis est in te et in tuos dicta dicere. Vide autem, quid intersit inter te et avum tuum. Ille sensim dicebat, quod causæ prodesset; Tu cursim
Dicis aliena. At quanta merces rhetori data est! Audite, audite, patres conscripti, et con gnoscite rei publicæ vulnera. Duo milia jugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti, et quidem immunia, ut populi Romani tanta mercede nihil sapere disceres. Num etiam hoc, homo audacissime, ex Cæsaris commentariis?
Sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicæ turpissimis possessoribus inquinavit. Jam enim, quoniam criminibus ejus satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quædam dicenda sunt. Nec enim omnia effundam, ut, si sæpius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam; Quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.
XVIII. Visne igitur te inspiciamus a puero? Sic opinor; A principo ordiamur. Tenesne memoria
MARCUS TULLIUS CICERO prætextatum te decoxisse? * *f Patris," inquies, " ista culpa est." Concedo. Etenim est pietatis plena defensio. Illud tamen audaciæ tuæ, quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunæ vitio, non suo decoxisset. Sumpsisti virilem, quam statim muliebrem togam reddidisti. Primo vulgare scortum, certa flagitii merces, nec ea parva; Sed cito Curio intervenit, qui te a meretricio quæstu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo collocavit. Nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. Quotiens te pater ejus domu sua ejecit, quotiens custodes posuit, ne limen intrares icum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede per tegulas demitterere. Quæ flagitia domus illa diutius ferre non potuit. Scisne me de rebus mihi notissimis dicere? Recordare tempus illud, cum pater Curio mærens jacebat in lecto, filius se ad pedes meos prosternens lacrimans te mihi commendabat, orabat, ut te 1 contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; Tantum enim se pro te intercessisse dicebat. Ipse autem amore ardens confirmabat, quod desiderium tui discidii ferre non posset, se in exilium itu-
Rum. Quo tempore ego quanta mala florentissimæ familiæ sedavi vel potius sustuli! Patri persuasi, ut æs alienum filii dissolveret, redimeret adulescentem summa spe et animi et ingenii præditum rei familiaris facultatibus eumque non modo tua familiaritate, sed etiam congressione patrio jure et potestate prohiberet. Hæc tu cum per me acta meminisses, nisi illis, quos videmus, gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses?
XIX. Sed jam stupra et flagitia omittamus; Sunt quædam, quæ honeste non possum dicere; Tu autem eo liberior, quod ea in te admisisti, quæ a verecundo inimico audire non posses. Sed reliquum vitæ cursum videte; Quem quidem celeriter perstringam. Ad hæc enim, quæ in civili bello in maximis rei publicæ miseriis fecit, et ad ea, quæ cotidie facit, festinat animus. Quæ peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. Debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum, sed etiam recordatio. Etsi incidamus, opinor, media, ne nimis sero ad extrema veniamus.
Intimus erat in tribunatu Clodio, qui sua erga me beneficia commemorat; Ejus omnium incendiorum fax, cujus etiam domi jam tum quiddam molitus est. Quid dicam, ipse optime intellegit. Inde iter Alexandriana contra senatus auctoritatem, contra rem 1 publicam et religiones; Sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. Qui tum inde reditus aut qualis? Prius in ultimam Galliam ex Ægypto quam domum. Quæ autem domus? Suam enim quisque domum tum optinebat, nec erat usquam tua. Domum dico? Quid erat in terris, ubi in tuo pedem poneres præter unum Misenum, quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas?
XX. Venisti e Gallia ad quæsturam petendam. Aude dicere te prius ad parentem tuam venisse quam ad me. Acceperam jam ante Cæsaris litteras, ut mihi satis fieri paterer ate; Itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. Postea sum cultus ate, tu ame observatus in petitione quæsturæ. Quo quidem tempore P. Clodium adprobante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non inpulsu meo, tamen ita prædicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me injuriis satis esse facturum. In quo demiror, cur Milonem inpulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. Quamquam, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri
Malebam quam ad meam gratiam. Quæstor es factus; Deinde continuo sine senatus consulto,, sine 1 2 by a com pany. Sorte, sine lege ad Cæsarem cucurristi. Id enim unum in terris egestatis, æris alieni, nequitiæ perditis vitæ rationibus perfugium esse ducebas. Ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, quod statim effundas advolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses.
XXI. Accipite nunc, quæso, non ea, quæ ipse in se atque in domesticum decus inpure et intemperanter, sed quæ in nos fortunasque nostras, id est in universam rem publicam, impie ac nefarie fecerit; Ab hujus enim scelere omnium malorum principium
Natum reperietis. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Januariis labentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Cæsari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subierit securi, qua multi minoribus in peccatis occiderunt. In te, M. Antoni, id decrevit senatus, et quidem incolumis nondum tot luminibus extinctis, quod in hostem togatum decerni est solitum more majorum. Et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicæ indicatus? Commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. Dum genus hominum, dum populi Romani nomen extabit (quod quidem erit, si per te licebit, sempiternum),
Tua illa pestifera intercessio nominabitur. Quid cupide asenatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicæ prohibuisti, neque semel, sed sæpius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? Quid autem agebatur, nisi ne deleri et everti rem publicam funditus velles? Cum te neque principes civitatis rogando neque majores natu monendo neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuisset, tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi vulnus inflictum est, quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo;
Tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus; Quæ non effugisses, nisi te ad arma Cæsaris contulisses.
XXII. Tu, tu, inquam, M. Cæsari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam inferendi dedisti. Quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consilii et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, jus tribunicium sublatum, circumscriptus asenatu esset Antonius? Omitto, quam hæc falsa, quam levia, præsertim cum omnino nulla causa justa cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. Sed nihil 1 2 de Cæsare; Tibi certe confitendum est causam perniciosissimi belli in persona tua constitisse. O
Miserum te, si hæc intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriæ prodi, hujus rei ne posteritatem quidem omnium sæculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos cumque iis Cn. Pompeium, quod imperii populi Romani decus ac lumen fuit, omnes consulares, qui per valetudinem exequi cladem illam fugamque potuissent, prætores, prætorios, tribunos pl., magnam partem senatus, omnem subolem juventutis unoque verbo rem publicam expulsam atque exter-
Minatam suis sedibus! Ut igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic hujus luctuosissimi belli semen tu fuisti. Doletis tris exercitus populi Romani interfectos; Interfecit Antonius. Desideratis clarissimos cives; Eos quoque nobis eripuit Antonius. Auctoritas hujus ordinis adflicta est; Adflixit Antonius. Omnia denique, quæ postea vidimus (quid autem mali non vidimus?), si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Ut Helena Trojanis, sic iste huic rei publicæ belli causa, causa pestis atque exitii fuit. Reliquæ partes tribunatus principii similes. Omnia perfecit, quæ senatus salva re publica ne fieri possent providerat.
XXIII. Cujus tamen scelus in scelere cognoscite. Restituebat multos calamitosos. In iis patrui nulla 1 2 mentio. Si severus, cur non in omnis? Si misericors, cur non in suos? Sed omitto ceteros; Licinium Denticulum de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit; Quasi vero ludere cum condemnato non liceret; Sed ut, quod in alea perdiderat, beneficio legis dissolveret. Quam attulisti rationem populo Romano, cur e ungi restitui oporteret? Absentem, credo, in reos relatum; Rem indicta causa judicatam; Nullum fuisse de alea lege judicium; Vi oppressum et armis; Postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia judi eium esse corruptum. Nihil horum. At vir bonus et re publica dignus. Nihil id quidem ad rem; Ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, ita ignoscerem. Hominem omnium nequissimum, qui non dubitaret vel in foro alea ludere, lege, quæ est de alea, condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum
Ipse profitetur?
In eodem vero tribunatu, cum Cæsar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam Italiam tradidisset, quæ fuit ejus peragratio itinerum, lustratio municipiorum! Scio me in rebus celebratissimis omnium sermone versari eaque, quæ dico dicturusque sum, notiora esse omnibus, qui in Italia tum fuerunt, quam mihi, qui non fui. Notabo tamen singulas res, etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere vestræ scientiæ. Etenim quod umquam in terris tantum flagitium extitisse auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus?
XXIV. Vehebatur in essedo tribunus pl.; Lictores 1 laureati antecedebant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex oppidis municipales homines honesti ob viam necessario prodeuntes non noto illo et mimico nomine, sed Volumniam consalutabant. Sequebatur ræda cum lenonibus, comites nequissimi; Reiecta mater amicam inpuri filii tamquam nurum sequebatur. O miseræ mulieris fecunditatem calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis omnia municipia, præfecturas, colonias, totam denique Italiam inpressit.
Reliquorum factorum ejus, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et lubrica. Versatus in bello est; Saturavit se sanguine dissimillimorum sui civium; Felix fuit, si potest ulla in scelere esse felicitas. Sed quoniam veteranis cautum esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua (illi secuti sunt, tu quæsisti ducem), tamen, ne apud illos me in invidiam voces, nihil de genere belli dicam. Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti. Ibi me non occidisti. Magnum beneficium! Potuisse enim fateor. Quamquam nemo erat eorum, qui tum tecum fuerunt, qui mihi non censeret parci
Oportere; Tanta est enim caritas patriæ, ut vestris etiam legionibus sanctus essem, quod eam ame servatam esse meminissent. Sed fac id te dedisse mihi, quod non ademisti, meque ate habere vitam, quia non ate sit erepta; Licuitne mihi per tuas contu- 1 * 3 4 melias hoc tuum beneficium sic tueri, ut tuebar, præsertim cum te hæc auditurum videres?
XXV. Venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuæ mimulæ. Quid est? Num mentior? Quam miserum est id negare non posse, quod sit turpissimum confiteri! Si te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus? Quis enim miles fuit, qui Brundisii illam non viderit? Quis, qui nescierit venisse eam tibi tot dierum iter obviam gratulatum? Quis, qui non indoluerit tam sero se, quam nequam hominem secutus esset, cognoscere? Italiæ rursus percursatio eadem comite mima, in oppida militum crudelis et misera deductio, in urbe auri, argenti maximeque vini fœda direptio. Accessit, ut Cæsare ignaro, cum esset ille Alexandriæ, beneficio amicorum ejus magister equitum constitueretur. Tum existimavit se suo jure cum Hippia vivere et equos vectigales Sergio mimo tradere. Tum sibi non hanc, quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum, ubi habitaret, legerat. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? Cogebat egestas; Quo se verteret, non habebat; Turselio hereditas venerat; Nondum in Cn. Pompei locum multorumque aliorum, qui aberant, repentinus heres successerat. Erat ei vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset.
Sed hæc, quæ robustioris improbitatis sunt, omittamus; Loquamur potius de nequissimo genere levitatis. Tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiæ nuptiis exhauseras, ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu fœdam, sed etiam auditu! Si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret? In cœtu vero populi Romani negotium publicum gerens magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens ^frustis esculentis vinum redolentibus^gremium suum et totum tribunal inplevit! Sed hæc ipse fatetur esse in suis sordibus; Veniamus ad splendidiora.
XXVI. Cæsar Alexandria se recepit felix, ut sibi quidem videbatur; Mea autem sententia, qui rei publicæ sit hostis, felix esse nemo potest. Hasta posita pro æde Jovis Statoris bona Cn. Pompei (miserum m e' consumptis enim lacrimis tamen infixus hæret animo dolor), bona, inquam, Cn. Pompei Magni voci acerbissimæ subiecta præconis! Una in illa re servitutis oblita civitas ingemuit, servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi Romani liber fuit. Expectantibus omnibus, quisnam esset tam impius, tam demens tam dis hominibusque hostis, qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo præter 1 Antonium, præsertim cum tot essent circum hastam illam, qui alia omnia auderent; Unus inventus est, qui id auderet, quod omnium fugisset et reformi-
Dasset audacia. Tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus furor, ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non detestabilem, non omnis tibi deos, non omnes homines et esse inimicos et futuros scias? At quam insolenter statim helluo invasit in ejus viri fortunas, cujus virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, justitia carior!
XXVII. In ejus igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo modo egens, repente dives. Sed, ut est apud poetam nescio quem, Male narta male dilabuntur." Incredibile ac simile portenti est, quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus, sed diebus effuderit. Maximus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. Quæ Charybdis tam vorax?
Charybdim dico? Quæ si fuit, animal unum fuit; Oceanus medius fidius vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. Apothecæ totæ nequissimis 1 2 hominibus condonabantur. Alia mimi rapiebant, alia mimæ; Domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; Totos dies potabatur, atque id locis pluribus; Suggerebantur etiam sæpe (non enim semper iste felix) damna aleatoria. Conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratos videres. Quam ob rem desinite mirari hæc tam celeriter esse consumpta. Non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbes et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. At idem ædes etiam et hortos. O audaciam immanem! Tu etiam ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum ædium dis penatibus os inpurissimum ostendere? Quam domum aliquamdiu nemo adspicere poterat, nemo sine lacrimis præterire, hac te in domo tam diu deversari non pudet, in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse jucundum?
XXVIII. An tu, illa in vestibulo rostra [spolia] cum adspexisti, domum tuam te introire putas? Fieri non potest. Quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti. Nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. Necesse est, quamvis sis, ut es, vinulentus et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de
Somno excitari, furere etiam sæpe vigilantem. Me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. Quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? Fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus, tum domi admirandus neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. Hujus in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinæ sunt. Etsi jam negat. Nolite quærere; Frugi factus est; Illam mimam suam suas res sibi habere jussit, ex duodecim tabulis clavis ademit, exegit. Quam porro spectatus civis, quam probatus! Cujus ex omni vita nihil est honestius, quam quod cum mima
Fecit divortium. At quam crebro usurpat: Et consul et Antonius "! Hoc est dicere: et consul et inest enim aliud Antonius? Nam, si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et consulem et Antonium. Numquam dixit. Dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius.
Sed omitto ea peccata, quæ non sunt earum partium propria, quibus tu rem publicam vexavisti; Ad ipsas tuas partes redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.
XXIX. Cui bello cum propter timiditatem tuam, tum propter libidines defuisti. Gustaras civilem 13* sanguinem vel potius exorbueras; Fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras, multosque præterea, qui e prœlio effugerant, quos Cæsar ut non nullos fortasse servasset, crudelissime persecutus trucidaras. Quibus rebus tantis ac talibus gestis quid fuit causæ, cur in Africam Cæsarem non sequerere, cum præsertim belli pars tanta restaret? Itaque quem locum apud ipsum Cæsarem post ejus ex Africa reditum obtinuisti? Quo numero fuisti? Cujus tu imperatoris quæstor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, prædæ socius, testamento, ut dicebas ipse, filius, appellatus es de pecunia, quam pro domo, pro hortis,
Pro sectione debebas. Primo respondisti plane ferociter et, ne omnia videar contra te, prope modum æqua et justa dicebas: " A me C. Cæsar pecuniam? Cur potius quam ego ab illo? An sine me ille vicit? At ne potuit quidem. Ego ad illum belli civilis causam attuli, ego leges perniciosas rogavi, ego arma contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque Romanum, contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. Num sibi soli vicit? Quorum facinus est commune, cur non sit eorum præda communis? " Jus postulabas, sed quid ad rem? Plus ille poterat.
Itaque excussis tuis vocibus et ad te et ad prædes tuos milites misit, cum repente ate præclara illa tabula prolata est. Qui risus hominum, tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, ex quibus præter partem Miseni nihil erat, quod, qui auctionaretur, posset suum dicere! Auctionis vero miserabilis adspectus; Vestis Pompei non multa, eaque maculosa, ejusdem quædam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam
Esse ex illis reliquiis, quod videre possemus. Hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Cæsaris prohibuerunt. Hærebat nebulo; Quo se verteret, non habebat. Quin his ipsis temporibus domi Cæsaris pex*cussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica; De quo Cæsar in senatu aperte in te invehens questus est. Proficiscitur in Hispaniam Cæsar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. Ne tum quidem sequeris. Tam bonus gladiator rudem tam cito? Hunc igitur quisquam, qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit, pertimescat?
XXX. Profectus est aliquando tandem in Hispaniam; Sed tuto, ut ait, pervenire non potuit. Quonam modo igitur Dolabella pervenit? Aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. Ter depugnavit 1 2 3 Cæsar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. Omnibus adfuit his pugnis Dolabella, in Hispaniensi etiam vulnus accepit. Si de meo judicio quæris, nollem; Sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia. Tu vero quid es? Cn. Pompei liberi tum primum patriam repetebant. Esto, fuerit hæc partium causa communis. Repetebant præterea deos patrios, aras, focos, larem suum familiarem, in quæ tu invaseras. Hæc cum peterent armis ii, quorum erant legibus (etsi in rebus iniquissimis quid potest esse æqui?), tamen quem erat æquissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare,
Quem? Te sectorem. An, cum tu Narbone mensas hospitum convomeres, Dolabella pro te in Hispania dimicaret?
Qui vero Narbone reditus! Etiam quærebat, cur ego ex ipso cursu tam subito revertissem. Exposui nuper, patres conscripti, causam reditus mei; Volui, si possem, etiam ante Kalendas Januarias prodesse rei publicæ. Nam quod quærebas, quo modo redissem: primum luce, non tenebris, deinde cum calceis et toga, nullis nec gallicis nec lacerna. At etiam adspicis me, et quidem, ut videris, iratus. Ne tu jam mecum in gratiam redeas, si scias, quam me pudeat nequitiæ tuæ, cujus te ipsum non pudet. Ex omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullum audivi. Qui magister equitum fuisse tibi * 8 viderere, in proximum annum consulatum peteres yel potius rogares, per municipia coloniasque Galliæ, equa nos tum, cum consulatus petebatur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum gallicis et lacerna cucurristi.
XXXI. At videte levitatem hominis. Cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperam; Inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite obvoluto. Janitor: Quis tu? " A Marco tabellarius." Confestim ad eam, cujus causa venerat, deducitur eique epistulam tradidit. Quam cum illa legeret flens (erat enim scripta amatorie; Caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum; Omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse), cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! Quid enim aliud dicam? Magis proprie nihil possum dicere. Ergo, ut te Catamitum, nec opinato cum te ostendisses, præter spem mulier adspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum
Metu perturbasti? Et domi quidem causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem, ne L. Plancus prædes tuos venderet. Productus autem in contionem a tribuno pl. Cum respondisses te rei tuæ causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. Sed nimis multa de nugis; Ad majora veniamus.
XXXII. C. Cæsari ex Hispania redeunti ob viam longissime processisti. Celeriter isti, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. Factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. Habebat hoc omnino Cæsar: quem plane perditum ære alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem
Libentissime recipiebat. His igitur rebus præclare commendatus jussus es renuntiari consul, et quidem cum ipso. Nihil queror de Dolabella, qui tum est inpulsus, inductus, elusus. Qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in Dolabellam, quis ignorat? Ille induxit, ut peteret, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; Tu ejus perfidiæ voluntatem tuam adscripsisti. Veniunt Kalendæ Januariæ; Invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella
Quam nunc ego. Hic autem iratus quæ dixit, di boni! Primum cum Cæsar ostendisset se, priusquam proficisceretur, Dolabellam consulem esse jussurum (quem negant regem, qui et faceret semper ejus modi aliquid et diceret) — sed cum Cæsar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio præditum esse dixit, ut comitia auspiciis vel inpedire 1
Vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit; In quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite. Quid enim? Istud, quod te sacerdotii jure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? Vide, ne etiam facilius. Nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem. Esto, hoc imperite; Nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia; Sed videte inpudentiam. Multis ante mensibus in senatu dixit se Dolabellæ comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse, quod fecit. Quisquamne divinare potest, quid vitii in auspiciis futurum sit, nisi qui de cælo servare constituit? Quod neque licet comitiis per leges, et, si qui servavit, non comitiis habitis, sed priusquam habeantur, debet nuntiare. Verum inplicata inscientia inpudentia est; Nec scit, quod
Augurem, nec facit, quod pudentem decet. Itaque ex illo die recordamini ejus usque ad Idus Martias consulatum. Quis umquam adparitor tam humilis, tam abiectus? Nihil ipse poterat, omnia rogabat, caput in aversam lecticam inserens beneficia, quæ venderet, a collega petebat.
XXXIII. Ecce Dolabellæ comitiorum dies. Sortitio prærogativæ; Quiescit. Renuntiatur; Tacet. 1 Prima classis vocatur, renuntiatur; Deinde, ita ut adsolet, suffragia; Tum secunda classis vocatur; Quæ omnia sunt citius facta, quam dixi. Confecto negotio bonus augur (C. Lælium diceres) Auo "
Inquit. O inpudentiam singularem! Quid videras, quid senseras, quid audieras? Neque enim te de cælo servasse dixisti nec hodie dicis. Id igitur obvenit vitium, quod tu jam Kalendis Januariis futurum esse provideras et tanto ante prædixeras. Ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicæ calamitate ementitus es auspicia, obstrinxisti religione populum Romanum, augur auguri, consul consuli obnuntiasti. Nolo plura, ne acta Dolabellæ videar convellere, quæ necesse est aliquando ad
Nostrum collegium deferantur. Sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. Quamdiu tu voles, vitiosus consul Dolabella; Rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. Si nihil est, cum augur iis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum
" Dixeris, sobrium non fuisse; Sin est aliqua vis in istis verbis, ea quæ sit, augur a collega requiro.
Sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus.
XXXIV. Non dissimulat, patres conscripti; Adparet esse commotum; Sudat, pallet. Quidlibet, modo ne * 8 nauseet, faciat, quod in porticu Minucia fecit. Quæ 1 potest esse turpitudinis tantæ defensio? Cupio f audire, ut videam, ubi rhetoris sit tanta merces id est ubi campus Leontinus appareat.
Sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea in sella aurea coronatus. Escendis, accedis ad sellam, (ita eras Lupercus, ut te consulem esse meminisse deberes) diadema ostendis. Gemitus j, toto foro. Unde diadema? Non enim abiectum i sustuleras, sed adtuleras domo meditatum et 1 cogitatum scelus. Tu diadema inponebas cum i plangore populi, ille cum plausu reiciebat. Tu ergo | unus, scelerate, inventus es, qui cum auctor regni esses eumque, quem collegam habebas, dominum f habere velles, idem temptares, quid populus (
Romanus ferre et pati posset. At etiam misericordiam captabas; Supplex te ad pedes abiciebas. Quid petens? Ut servires? Tibi uni peteres, qui ita a puero vixeras, ut omnia paterere, ut facile servires; I a nobis populoque Romano mandatum id certe non I habebas. O præclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! Quid hoc turpius, quid fœdius quid suppliciis omnibus dignius? Num exspectas, dum te stimulis fodiamus? Hæc te, si ullam partem habes sensus, lacerat, hæc cruentat oratio. Vereor, ne imminuam summorum virorum * 4 gloriam; Dicam tamen dolore commotus: Quid indignius quam vivere eum, qui inposuerit diadema, cum omnes fateantur jure interfectum esse, qui
Abiecerit? At etiam adscribi jussit in fastis ad Lupercalia C. Cæsari dictatori perpetuo M. Antonium consulem populi jussu regnum detulisse; Cæsarem uti noluisse. Jam jam minime miror te otium perturbare, non modo urbem odisse, sed etiam lucem cum perditissimis latronibus non solum de die, sed etiam in diem vivere. Ubi enim tu in pace consistes? Qui locus tibi in legibus et in judiciis esse potest, quæ tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Mælius, M. Manlius necati, ut multis post sæculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romæ constitueretur?
XXXV. Sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit in senatu Cæsar acturus. Quæro: Tum tu quid egisses? Audiebam equidem te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. Sustulit illum diem fortuna rei publicæ; Num etiam tuum de auspiciis judicium interitus Cæsaris sustulit? Sed incidi in id tempus, quod iis rebus, in quas ingressa erat oratio, prævertendum est. Quæ tua fuga, quæ formido præclaro illo die, quæ propter conscientiam scelerum desperatio vitæ, cum ex illa fuga beneficio eorum, qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum
Recepisti! O mea frustra semper verissima auguria rerum futurarum! Dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum; Simul ac timere desisses, similem te futurum tui. Itaque, cum ceteri consulares irent, redirent in sententia mansi; Neque te illo die neque postero vidi, neque ullam societatem optimis civibus cum inportunissimo hoste fœdere ullo confirmari posse credidi. Post diem tertium veni in ædem Telluris, et quidem invitus, cum
Omnes aditus armati obsiderent. Qui tibi dies ille, Antoni, fuit? Quamquam mihi inimicus subito extitisti, tamen me tui miseret, quod tibi invideris.
XXXVI. Qui tu vir, di immortales, et quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! Pacem haberemus, quæ erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis nepotem. Quamquam bonum te timor faciebat, non diuturnus magister officii, improbum fecit ea, quæ, dum timor abest, ate non discedit, audacia. Etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime 1 * * * * 6
Præfuisti. Tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; Tu, tu, inquam, illas faces incendisti, et eas, quibus semustulatus ille est, et eas, quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit; Tu illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte servorum, quos nos vi manuque reppulimus, in nostras domos inmisisti. Idem tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio præclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cujus beneficii figeretur. Meministi ipse, de exulibus, scis, de immunitate quid dixeris. Optimum vero, quod dictaturæ nomen in perpetuum de re publica sustulisti; Quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur, ut ejus omne nomen propter proximum dictatoris
Metum tolleres. Constituta res publica videbatur aliis, mihi vero nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. Num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit dissimilis esse? Inspectantibus vobis toto Capitolio tabulæ figebantur, neque solum singulis venibant immunitates, sed etiam populis universis; Civitas non jam singillatim, sed provinciis totis dabatur. Itaque, si hæc manent, quæ stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum, sed etiam imperium populi Romani hujus domesticis nundinis deminutum est.
X.'iXVII. Ubi est septiens miliens, quod est in
Tabulis, quæ sunt ad Opis? Funestæ illius quidem pecuniæ, sed tamen quæ nos, si iis, quorum erat, non redderetur, a tributis posset vindicare. Tu autem quadringentiens sestertium, quod Idibus Martiis debuisti, quonam modo ante Kalendas Apriles debere desisti? Sunt ea quidem innumerabilia, quæ a tuis emebantur non ju sciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro populi Romani amicissimo decretum in Capitolio fixum; Quo proposito nemo erat
Qui in ipso dolore risum posset continere. Quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Cæsar? Æque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus, quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. Igitur, aquo vivo nec præsens nec absens rex Deiotarus quicquam æqui boni impetravit, apud mortuum factus est gratiosus. Compellarat hospitem præsens, conputarat, pecuniam imperarat, in ejus tetrarchia unum ex Græcis comitibus suis collocarat, Armeniam abstulerat asenatu datam. Hæc vivus eripuit, reddit mortuus.
At quibus verbis? Modo æquum sibi videri, modo non iniquum. Mira verborum complexio! At ille numquam (semper enim absenti adfui Deiotaro) quicquam sibi, quod nos pro illo postularemus, æquum dixit videri. Syngrapha sestertii centiens 1 2 per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynæcio est, quo in loco plurimæ res venierunt et veneunt. Qua ex syngrapha quid sis acturus, meditere censeo. Rex enim ipse sua sponte nullis commentariis Cæsaris, simul atque audivit ejus interitum, suo Marte res suas reciperavit.
Sciebat homo sapiens jus semper hoc fuisse, ut, quæ tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ii, quibus erepta essent, reciperarent. Nemo igitur jure consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est jure consultus, per quem hæc agis, ex ista syngrapha deberi dicet pro iis rebus, quæ erant ante syngrapham reciperatæ. Non enim ate emit, sed, priusquam tu suum sibi venderes, ipse possedit. Ille vir fuit; Nos quidem contemnendi, qui actorem odimus, acta defendimus.
XXXVIII. Quid ego de commentariis infinitis,
Quid de innumerabilibus chirographis loquar? Quorum etiam institores sunt, qui ea tamquam gladiatorum libellos palam venditent. Itaque tanti acervi nummorum apud istum construuntur, ut jam expendantur, non numerentur pecuniæ. At quam cæca avaritia est! Nuper fixa tabula est, qua civitates locupletissimæ Cretensium vectigalibus liberantur statuiturque, ne post M. Brutum pro consule sit Creta provincia. Tu mentis es conpos, tu non constringendus? An Cæsaris decreto Creta 1 post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Cæsare vivo pertineret? At hujus venditione decreti, ne nihil actum putetis, provinciam Cretam perdidistis. Omnino nemo ullius rei
Fuit emptor, cui defuerit hic venditor. Et de exulibus legem, quam fixisti, Cæsar tulit? Nullius insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos, quorum causam Cæsar dissimilem judicarit; Deinde nescio cur non reliquis idem tribuas; Neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. Qui simili in calamitate sunt, cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? De quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti; Quem etiam ad censuram petendam impulisti eamque petitionem comparasti, quæ et
Risus hominum et querellas moveret. Cur autem ea comitia non habuisti? An quia tribunus pl. Sinistrum fulmen nuntiabat? Cum tua quid interest, nulla auspicia sunt, cum tuorum, tum fis religiosus. Quid? Eundem in septemviratu nonne destituisti? Intervenit enim, cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. Omnibus eum contumeliis onerasti, quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. Filiam ejus sororem tuam ejecisti
Alia condicione quæsita et ante perspecta. Non est satis; Probri insimulasti pudicissimam feminam. Quid est, quod addi possit? Contentus eo non fuisti. Frequentissimo senatu Kalendis Januariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odii ausus es, quod ab eo sorori et uxori tuæ stuprum oblatum esse comperisses. Quis interpretari potest, impudentiorne, qui in senatu, an inprobior, qui in Dolabellam, an inpurior, qui patruo audiente, an crudelior, qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris?
XXXIX. Sed ad chirographa redeamus. Quæ tua fuit cognitio? Acta enim Cæsaris pacis causa confirmata sunt asenatu; Quæ quidem Cæsar egisset, non ea, quæ egisse Cæsarem dixisset Antonius. Unde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? Si sunt falsa, cur probantur? Si vera, cur veneunt? At sic placuerat, ut Kalendis Juniis de Cæsaris actis cum consilio cognosceretis. Quod fuit consilium, quem umquam convocasti, quas Kalendas Junias expectasti? An eas, ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti?
O præclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam 1 deducere conatus es! Quem ad modum illinc
Abieris vel potius pæne non abieris, scimus. Cui tu urbi minitaris. Utinam conere, ut aliquando illud "pæne" tollatur! At quam nobilis est tua illa peregrinatio! Quid prandiorum adparatus, quid furiosam vinulentiam tuam proferam? Tua ista detrimenta sunt, illa nostra. Agrum Campanum, qui cum de vectigalibus eximebatur, ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicæ vulnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et conlusoribus dividebas. Mimos dico et mimas, patres conscripti, in agro Campano collocatos. Quid jam querar de agro Leontino? Quoniam quidem hæ quondam arationes Campana et Leontina in populi Romani patrimonio grandiferæ et fructuosæ ferebantur. Medico tria milia jugerum; Rhetori duo; Quid, si te disertum facere potuisset? Sed ad iter Italiamque redeamus.
XL. Deduxisti coloniam Casilinum, quo Cæsar ante deduxerat. Consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem, possesne, ubi colonia esset, eo coloniam novam jure deducere. Negavi in eam coloniam, quæ esset auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam jure deduci; Colonos novos adscribi posse rescripsi. Tu autem insolentia elatus omni auspiciorum jure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres, ut aratrum circumduceres; Cujus quidem vomere portam Capuæ pæne perstrinxisti, ut florentis
Coloniæ territorium minueretur/1 Ab hac perturbatione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Casinatem. Quo jure, quo ore? Eodem," inquies, quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli prædia, quo in reliquas innumerabiles possessiones." Et si ab hasta, valeat hasta, valeant tabulæ, modo Cæsaris, non tuæ quibus debuisti, non quibus tu te liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem præconis audivit? Misisse te dicis Alexandriam, qui emeret a Cæsare; Ipsum enim expectare
Magnum fuit. Quis vero audivit umquam (nullius autem salus curæ pluribus fuit) de fortunis Varronis rem ullam esse detractam? Quid? Si etiam scripsit ad te Cæsar, ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos, quos videmus; Jam intelleges aliam causam esse hastæ Cæsaris, aliam confidentiæ et temeritatis tuæ; Non enim te dominus modo illis sedibus, sed quivis amicus, vicinus, hospes procurator arcebit.
XLI. At quam multos dies in ea villa turpissime es perbacchatus! Ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera " quam 1 2
Dispari domino " (quamquam quo modo iste dominus?) — Sed tamen quam ab dispari tenebantur! Studiorum enim suorum M. Varro voluit illud, non libi-
Dinum deversorium. Quæ in illa villa antea dicebantur, quæ cogitabantur, quæ litteris mandabantur! Lura populi Romani, monimenta majorum, omnis sapientiæ ratio omnisque doctrinæ. At vero te inquilino (non enim domino) personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna; Admissus est nemo lure id quidem; In homine enim turpissimo obsolefiebant dignitatis insignia.
Cum inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, ob viam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. At iste operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. Stulte Aquinates sed tamen in via habitabant. Quid Anagnini? Qui cum essent devii, descenderunt, ut istum, tamquam si esset, consulem salutarent. Incredibile dictu f sed tum nimis inter omnes constabat neminem esse resalutatum, præsertim cum duos secum Anagninos haberet, Mustelam et Laconem, quorum alter gladiorum est princeps, alter poculorum. Quid ego illas istius minas contume-
Li asque commemorem, quibus invectus est in Sidicinos
Vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno quidem studio, judicio, benivolentia, caritate, non ut te et Basilum vi et armis et alios vestri similes, quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse.
XLII. Interea dum tu abes, qui dies ille conlegæ tui fuit, cum illud, quod venerari solebas, bustum in foro evertit! Qua re tibi nuntiata, ut constabat inter eos, qui una fuerunt, concidisti. Quid evenerit postea, nescio; Metum credo valuisse et arma; Conlegam quidem de cælo detraxisti effecistique non tu quidem etiam nunc, ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui.
Qui vero inde reditus Romam, quæ perturbatio totius urbis! Memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo Cæsarem regnantem videramus. Erant fortasse gladii, sed absconditi nec ita multi. Ista vero quæ et quanta barbaria est! Agmine quadrato cum gladiis secuntur, scutorum lecticas portari videmus. Atque his quidem jam inveteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Juniis cum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus. At iste, qui senatu non egeret,
Neque desideravit quemquam et potius discessu nostro lætatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. Qui chirographa Cæsaris defendisset lucri sui causa, is leges Cæsaris, easque præclaras, ut rem 1 publicam concutere posset, evertit. Numerum annorum provinciis prorogavit, idemque cum actorum Cæsaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis rebus acta Cæsaris rescidit. In publicis nihil est lege gravius, in privatis firmissimum est testamentum. Leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret, promulgavit. Testamentum irritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. Signa, tabulas, quas populo Cæsar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.
XLIII. Et tu in Cæsaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? Quem is honorem majorem consecutus erat, quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? Est ergo flamen, ut Jovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Julio M. Antonius. Quid igitur cessas? Cur non inauguraris? Sume diem, vide, qui te inauguret; Conlegæ sumus; Nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quod Cæsaris sacerdos es sive quod mortui! Quæro deinceps, num, hodiernus dies qui sit, ignores. Nescis heri quartum in Circo diem ludorum Romanorum fuisse? Te autem ipsum ad populum tulisse, ut quintus præterea dies Cæsari tribueretur? Cur non sumus prætextati? Cur honorem Cæsaris tua lege datum deseri patimur? An supplicationes addendo diem contaminari passus es, pulvinaria contaminari noluisti? Aut undique religionem tolle aut usque
Quaque conserva. Quæris, placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. Mihi vero nihil istorum placet; Sed tu, qui acta Cæsaris defendis, quid potes dicere, cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te omnia quæstu tuo, non illius dignitate metiri. Quid ad hæc tandem? Expecto enim eloquentiam tuam. Disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. Ille numquam nudus est contionatus, tuum hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne ad hæc aut omnino hiscere audebis? Ecquid reperies ex tam longa oratione mea, cui te respondere posse confidas?
XLIV. Sed præterita omittamus: hunc unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. Cur armatorum corona senatus sæptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvæ Concordiæ non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ityræos, cum sagittis deducis in forum? Præsidii sui causa se facere dicit. Non igitur miliens 1 perire est melius quam in sua civitate sine armatorum præsidio non posse vivere? Sed nullum est istud, mihi crede, præsidium! Caritate te et benivolentia i 13 civium sæptum oportet esse, non armis. Eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam salvis nobis! Sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. Etenim ista tua minime avara conjunx, quam ego sine contumelia describo, nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. Habet populus Romanus, ad quos gubernacula rei publicæ deferat; Qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicæ præsidium vel potius ipsa res publica, quæ se adhuc tantum modo ulta est, nondum reciperavit. Habet quidem certe res publica adulescentes nobilissimos paratos defensores; Quam volent illi cedant otio consulentes, tamen are publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris, sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium non modo bello, sed morte
Etiam repellendum. Quodsi se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. Illi, quod nemo fecerat, fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit, cum esse Romæ licebat; Sp. Cassius, Sp. Mælius, M. Manlius propter suspicionem regni adpetendi sunt necati; Hi primum cum gladiis non in regnum adpetentem, sed in regnantem 1 2 impetum fecerunt. Quod cum ipsum factum per se præclarum est atque divinum, tum expositum ad imitandum est, præsertim cum illi eam gloriam consecuti sint, quæ vix cælo capi posse videatut. Etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror esse contemnendam. XLV. Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo dictaturam sustulisti; Pone ante oculos lætitiam senatus populique Romani, confer cum hac immani nundinatione tua tuorumque; Tum intelleges, quantum inter lucrum et laudem intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi veræ laudis gustatum non habent. Sed si te laus allicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a fœdissimis factis potest avocare? Judicia non metuis. Si propter innocentiam, laudo, sin propter vim, non intellegis, qui isto modo judicia non timeat, ei quid
Timendum sit? Quodsi non metuis viros fortes egregiosque cives, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. Quæ est autem vita dies et noctes timere a suis? Nisi vero aut majoribus habes beneficiis obligatos, quam ille quosdam habuit ex iis, aquibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litteræ, cura, cogitatio, diligentia; Res bello gesserat quamvis rei publicæ calamitosas, at tamen magnas; Multos annos regnare meditatus magno labore, magnis periculis, quod cogitarat, effecerat; Muneribus, monimentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat; Suos præmiis, adversarios clementiæ specie devinxerat; Quid multa? Attulerat jam liberæ civitati partim metu, partim patientia consuetudinem serviendi.
XLVI. Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. Sed ex plurimis malis, quæ ab illo rei publicæ sunt inusta, hoc tamen boni extitit, quod didicit jam populus Romanus, quantum cuique crederet, quibus se committeret, aquibus caveret. Hæc non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse, quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere? An,
Cum illum homines non tulerint, te ferent? Certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur, neque occasionis tarditas expectabitur.
Resipisce, quæso, aliquando; Quibus ortus sis, non quibuscum vivas, considera; Mecum, ut voles, redi cum re publica in gratiam. Sed de te tu videris, ego de me ipse profitebor. Defendi rem publicam adulescens, non deseram senex; Contempsi Catilinæ gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter optulerim, si repræsentari morte mea liber-
Tas civitatis potest, ut aliquando dolor populi Romani pariat, quod jam diu parturit. Etenim, si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc negabo seni 1 Mihi vero, patres conscripti, jam etiam optanda mors est perfuncto rebus iis, quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo hæc opto, unum, ut moriens populum Romanum liberum relinquam (hoc mihi majus ab dis immortalibus dari nihil potest), alterum, ut ita cuique eveniat, ut de re publica quisque mereatur.