M. Tullius Cicero: Philippica Tertia

Philippica I Philippica II Philippica III Philippica IV Philippica V Philippica VI Philippica VII Philippica VIII Philippica IX Philippica X Philippica XI Philippica XII Philippica XIII Philippica XIV

I. Serius omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicæ postulabat, aliquando tamen convocati sumus, quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non conparari, sed geri jam viderem. Expectantur Kalendæ Januariæ; Quas non expectat Antonius, qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur ex qua se instructum et paratum ad urbem venturum esse

Minitatur. Quæ est igitur expectatio aut quæ vel minimi dilatio temporis? Quamquam enim adsunt Kalendæ Januariæ, tamen breve tempus longum est inparatis; Dies enim adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas sæpe clades; Certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis expectari solet. Quodsi aut Kalendæ Januariæ fuissent eo die, quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eæ non essent expectatæ, bellum jam nullum haberemus. Auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. Quod confido equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, esse facturos; Sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. Mea autem festinatio non victoriæ solum avida est, sed

Etiam celeritatis. Quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? Cur non quam primum publica accedit auctoritas?

II. C. Cæsar adulescens, pæne potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, tum, cum maxime furor arderet Antoni, cumque ejus a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri videbatur, firmissimum exercitum ex invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum ecfudit; Quamquam non sum usus eo verbo, quo debui; Non enim ecfudit; In rei publicæ salute

Conlocavit. Cui quamquam gratia referri tanta non potest, quanta debetur, habenda tamen est tanta quantam maximam animi nostri capere possunt. Quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans, qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum iis copiis, quas se habiturum putabat, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis præteriturum fuisse? Quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque cives jugulari jusserit; Quorum ante pedes ejus morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. Hac ille crudelitate imbutus cum multo nobis omnibus veniret iratior, quam illis fuerat, quos trucidarat, cui tandem nostrum aut cui omnino bono pepercisset?

Qua peste privato consilio rem publicam (neque enim fieri potuit aliter) Cæsar liberavit. Qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. Sic enim perspicio, sic judico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. Cui quidem hodierno die, patres conscripti, (nunc enim primum ita convenimus, ut illius beneficio possemus ea, quæ sentiremus, libere dicere) tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam, sed etiam a nobis commendatam possit defendere.

III. Nec vero de legione Martia, quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. Quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicæ fuit quam legio Martia universa? Quæ cum hostem populi Romani Antonium judicasset, comes esse ejus amentiæ noluit; Reliquit consulem; Quod profecto non fecisset, si eum consulem judicasset, quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi cædem civium atque interitum civitatis videret. Atque ea legio consedit Albæ. Quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerundas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorum rei

Quarta legio duce L. Egnatuleio quæstore, civi optimo et fortissimo, C. Cæsaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. Faciundum est igitur nobis, patres conscripti, ut ea, quæ sua sponte clarissimus adulescens atque omnium præstantissimus gessit et gerit, hæc auctoritate nostra comprobentur veteranorumque fortissimorum virorum, tum legionis Martiæ quartæque mirabilis consensus ad rem publicam reciperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, præmia, cum consules designati magistratum inierint, curæ nobis fore hodierno die spondeamus.

IV. Atque ea quidem, quæ dixi de Cæsare deque ejus exercitu, jam diu nota sunt nobis. Virtute enim admirabili Cæsaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum, quæ optimo judicio auctoritatem vestram, libertatem populi Romani, virtutem Cæsaris secutæ sunt, a cervicibus nostris est depulsus Antonius. Sed hæc, ut dixi, superiora; Hoc vero recens edictum D. Bruti, quod paulo ante propositum est, certe silentio non potest præteriri. Pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate. O civem natum rei publicæ, memorem sui nominis imitatoremque majorum! Neque enim Tarquinio expulso majoribus nostris tam fuit optata libertas, quam est depulso jam Antonio retinenda nobis:

Illi regibus parere jam a condita urbe didicerant; Nos post reges exactos " servitutis oblivio ceperat. Atque ille Tarquinius, quem majores nostri non 1 tulerunt, non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus; Quod nos vitium in privatis sæpe tulimus, id majores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt.

L. Brutus regem superbum non tulit; D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur Antonium? Quid Tarquinius tale, qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? Senatum etiam reges habebant; Nec tamen ut Antonio senatum habente in consilio regis versabantur barbari armati. Servabant auspicia reges; Quæ hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis, sed etiam conlega una ferente eo, quem ipse ementitis auspiciis

Vitiosum fecerat. Quis autem rex umquam fuit tam insignite inpudens, ut haberet omnia commoda, beneficia, jura regni venalia? Quam hic immunitatem, quam civitatem, quod præmium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? Nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus; At vero hujus domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia; Una in domo omnes, quorum intererat, totum imperium populi Romani nundinabantur. Supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus; At hic et Suessæ jugulavit eos, quos in custodiam dederat, et Brundisi ad' trecentos fortissimos viros civisque

Optimos trucidavit. Postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum, cum est expulsus; Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum, cum a legionibus relictus nomen Cæsaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea, quæ numquam solveret, nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Majus igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et expectat, quam majores nostri acceperunt a L. Bruto, principe hujus maxime conservandi generis et nominis.

V. Cum autem omnis servitus est misera, tum vero intolerabilis est servire inpuro, inpudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet, privato præsertim consilio, judicat verissimeque judicat non esse consulem. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus Nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare. Quo enim ille die populo Romano inspectante nudus, unctus, ebrius est contionatus et dd egit, ut collegæ diadema imponeret, eo die se non modo consulatu, sed etiam libertate abdicavit; Esset enim ipsi certe statim serviendum, si Cæsar ab eo regni insignia accipere voluisset. Hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem, qui fœdo illo et flagitioso die, et quid pati C. Cæsare vivo posset, et quid eo mortuo consequi ipse cuperet, ostendit? 1

Nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciæ Galliæ taceri potest. Est enim ille flos Italiæ, illud firmamentum imperii populi Romani, illud ornamentum dignitatis. Tantus autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciæ Galliæ, ut omnes ad auctoritatem hujus ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur. Quam ob rem, tribuni pl., quamquam vos nihil aliud nisi de præsidio, ut senatum tuto consules Kalendis Januariis habere possent, rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. Cum enim tuto haberi senatum sine præsidio non posse judicavistis, tum statuistis etiam intra muros Antoni scelus audaciamque versari.

VI. Quam ob rem omnia mea sententia complectar vobis, ut intellego, non invitis, ut et præstantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur præmiorum et judicetur non verbo, sed re non modo non consul, sed etiam hostis Antonius. Nam, si ille consul, fustuarium meruerunt legiones, quæ consulem reliquerunt, sceleratus Cæsar, Brutus nefarius, qui contra consulem privato consilio exercitus conparaverunt. Si autem militibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est, qui eum hostem non existimet, quem qui armis persequantur, conservatores rei publicæ judicentur?

At quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! Primum in Cæsarem maledicta congessit deprompta ex recordatione inpudicitiæ et stuprorum suorum. Quis enim hoc adulescente castior, quis modestior? Quod in juventute habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? Quis autem illo, qui male dicit, impurior? Ignobilitatem obicit C. Cæsaris filio, cujus etiam natura pater, si vita sup- Trallianam aut Ephesiam putes dicere. Videte, quam despiciamur omnes, qui sumus e municipiis, id esE omnes" plane; Quotus enim quisque nostrum non est? Quod autem municipium non contemnit is, qui Aricinum tanto opere despicit vetustate antiquissimum, jure fœderatum, propinquitate pæne finitimum, splendore mUnicipum honestissimum? Hinc Voconiæ, hinc Atiniæ leges, hinc multæ sellæ curules et patrum memoria et nostra, hinc equites Romani lautissimi et plurimi. Sed, si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? Quamquam hujus sanctissimæ feminæ atque optimæ pater, M. Atius Balbus, in primis honestus, prætorius fuit; Tuæ coniugis, bonæ feminæ, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius, 1 2 qui propter hæsitantiam linguæ stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. " At avus nobilis." Tuditanus nempe ille, qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat. Vellem hanc contemptionem pecuniæ suis reliquisset! Habetis nobilitatem generis gloriosam.

Qui autem evenit, ut tibi f Julia natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? Quæ porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate, cujus pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? Sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus, qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus, qui Aricinæ filiam; Quos certo scio dignitatis optimarum feminarum non pænitere.

VII. Idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, compellat edicto nec sentit amens commendationem esse conpellationem suam. Quid enim accidere huic adulescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Cæsaris consiliorum esse socium, Antoni

Furoris inimicum? At etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem, in eum adulescentem hoc scribere audere, quem ego et frater meus propter ejus suavissimos atque optimos mores præstantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus! Nam me isdem edictis nescit lædat an laudet. Cum idem supplicium minatur optimis civibus, quod ego de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur, quasi imitari velit; Cum autem illam pulcherrimi facti memoriam refricat, tum a sui similibus invidiam aliquam in me commoveri putat.

VIII. Sed quid fecit ipse? Cum tot edicta proposuisset, edixit, ut adesset senatus frequens a. d. VIII Kalendas Decembres; Eo die ipse non adfuit. At quo modo edixit? Hæc sunt, ut opinor, verba in extremo: ' Si quis non adfuerit, hunc existimare omnes poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.'

Quæ sunt perdita consilia? An ea, quæ pertinent ad libertatem populi Romani reciperandam? Quorum consiliorum Cæsari me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. Quamquam ille non eguit consilio cujusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. Nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in eo salus et vita optimi cujusque, libertas populi Romani dignitasque consisteret?

Sed cum tam atroci edicto nos concitavisset, cui ipse non adfuit? Num putatis aliqua re tristi ac severa? Vino atque epulis retentus, si illæ epulæ potius quam popinæ nominandæ sunt, diem edicti obire neglexit, in ante diem quartum Kalendas Decembres distulit. Adesse in Capitolio jussit; Quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. Convenerunt corrogati, et quidem ampli quidam homines, sed immemores dignitatis suæ; Is enim erat dies, ea fama, is, qui senatum vocarat, ut turpe senatori esset nihil timere. Ad eos tamen ipsos, qui convenerant, ne verbum quidem ausus est facei*e de Cæsare, cum de eo constituisset ad senatum referre; Scriptam

Attulerat consularis quidam sententiam. Quid est aliud de eo referre non audere, qui contra se consulem exercitum duceret, nisi se ipsum hostem judicare? Necesse erat enim alterutrum esse hostem, nec poterat aliter de adversariis judicari ducibus. Si igitur Cæsar hostis, cur consul nihil referat ad senatum? Sin ille asenatu notandus non fuit, quid potest dicere, quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit? Quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet.

IX. At in rebus tristissimis quantos excitat risus 1 Sententiolas edicti cujusdam memoriæ mandavi, quas videtur ille peracutas putare; Ego autem, qui intellegeret, quid dicere vellet, adhuc neminem inveni.

" Nulla contumelia est, quam facit dignus."

Primum quid est " dignus"? Nam etiam malo Antonius a Spartacus. Multi digni, sicut ipse. An " quam facit is, qui cum dignitate est "? Quæ autem potest esse major? Quid est porro facere contumeliam "? Quis sic loquitur?

Deinde: " nec timor, quem denuntiat inimicus." Quid ergo? Ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. Nonne satius est mutum esse quam, quod nemo intellegat, dicere? En, cur magister ejus ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico campi Leontini duo milia jugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mercede publica. *

Sed hæc leviora fortasse; Illud quæro, cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam ferus fuisset. Quid enim attinuerat L. Cassio tribuno pl., fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset, D. Carfulenum bene de re publica sentientem senatu vi et minis mortis expellere, Ti. Cannutium, aquo erat honestissimis contentionibus et sæpe et jure vexatus, non templo solum, verum etiam aditu prohibere Capitoli? Cui senatus consulto ne intercederent, verebatur? De supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. At quod erat periculum, de cujus honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne ejus usitatus honos impediretur? Ac ne sine causa videretur edixisse, 1 ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit et fugere festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam.

X. Quæ vero profectio postea, quod iter paludati quæ vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam fœda, quam turpis! Præclara tamen senatus consulta illo ipso die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas, ut,

Quæ cuique apta esset, ea cuique obveniret! Præclare igitur facitis, tribuni pl., qui de præsidio consulum senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. Qui enim periculo carere possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? Ille autem homo adflictus et perditus quæ de se expectat judicia graviora quam amicorum suorum? Familiarissimus ejus, mihi homo conjunctus, L. Naso omni carens cupiditate nullam se habere provinciam, nullam Antoni sortitionem fuisse judicaverunt. Quod idem fecit L. Philippus, vir patre, avo, majoribus suis dignissimus; In eadem sententia Tmthomo summa integritate atque innocentia, C. Turranius; Idem fecit Sp. Oppius; Ipsi etiam, qui 1 * 3 amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt, quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius senatus auctoritati se optemperaturos esse dixerunt.

Cinna loquar? Cujus spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit hujus honestissimi facti gloriam; Qui omnino provinciam neglexit; Quam item magno animo et constanti C. Cestius repudiavit.

Qui sunt igitur reliqui, quos sors divina delectet? F L. Annius, M. Antonius. Q felicem utrumque! Nihil enim maluerunt. C. Antonius Macedoniam. Hunc quoque felicem! Hanc enim habebat semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. Nihil felicius! Modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Uticæ reliquerat. Deinde M. f Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. Non habeo, quid suspicer; Duarum credo provinciarum sortes minus divinas fuisse.

XI. O C. Cæsar (adulescentem appello), quam tu salutem rei publicæ adtulisti, quam inprovisam, quam repentinam! Qui enim hæc fugiens fecerit, quid faceret insequens? Etenim in contione dixerat se custodem fore urbis seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O præclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! Custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? Et quidem se introiturum in urbem dixit exiturumque, cum favouritism.

MARCUS TULLIUS CICERO vellet. Quid? Illud nonne audiente populo sedens pro æde Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem?

Hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo in possessione libertatis pedem ponimus, cujus quidem ego, quoad potui, non modo defensor, sed etiam conservator fui. Cum autem id facere non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. Hanc vero tæterrimam beluam quis ferre potest aut quo modo? Quid est in Antonio præter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? Ex his totus conglutinatus est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum.

Quapropter, quoniam res in id discrimen adducta est, utrum ille pœnas rei publicæ luat, an nos serviamus, aliquando, per deos immortales, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut libertatem propriam Romani et generis et nominis reciperemus aut mortem servituti anteponamus! Multa, quæ in libera civitate ferenda non essent, tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan reciperandæ libertatis, alii vivendi nimia cupiditate; Sed, si illa tulimus, quæ nos necessitas ferre cœgit, quæ vis quædam pæne fatalis, (quæ tamen ipsa non tulimus) etiamne hujus impuri latronis feremus tæterrimum crudelissimumque dominatum?

XII. Quid hic faciet, si poterit, iratus, qui cum suscensere nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus? Quid hic victor non audebit, qui nullam 1 2 adeptus victoriam tanta scelera post Cæsaris interitum fecerit, refertam ejus domum exhauserit, hortos conpilaverit, ad se ex iis omnia ornamenta transtulerit, cædis et incendiorum causam quæsierit ex funere, duobus aut tribus senatus consultis bene et ere publica factis reliquas res ad lucrum prædamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates liberaverit, provincias universas ex imperii populi Romani jure sustulerit, exules reduxerit, falsas leges C. Cæsaris nomine et falsa decreta in æs incidenda et in Capitolio figenda curaverit earumque rerum omnium domesticum mercatum instituerit> populo Romano leges imposuerit, armis et præsidiis popu- Jum et magistratus foro excluserit, senatum stiparit armatis, armatos in cella Concordiæ, cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex iis optime sentientes centuriones jugulaverit, cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus?

Atque is ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Cæsaris, consensu veteranorum, virtute legionum ne fortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere desinit. In Galliam mutilatum ducit exercitum, cum una legione, et ea vacillante, L. fratrem expectat, quo neminem reperire potest sui similiorem. Ille autem ex myrmillone dux, ex gladiatore imperator quas effecit strages, ubicumque posuit vestigium! Fundit apothecas, cædit greges armentorum reliquique pecoris, quodcumque nactus est; Epulantur milites; Ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vino; Vastantur agri, diripiuntur villæ, matres familiæ, virgines, pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. Hæc eadem, quacumque exercitum duxit, fecit M. Antonius.

XIII. His vos tæterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem recipietis r non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem reciperandam excitata deorum immortalium beneficio utemini? Nullum erit tempus hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam venerit. Nec ille armis solum, sed etiam decretis nostris urguendus est. Magna vis est, magnum numen unum et idem sentientis senatus. Videtisne refertum forum populumque Romanum ad spem reciperandæ libertatis erectum? Qui longo intervallo cum frequentes hic videt nos, tum sperat etiam liberos convenisse.

Hunc ego diem expectans M. Antoni scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non intellegebat, ad quod tempus me et meas vires reservarem. Si enim tum illi cædis ame initium quærenti respondere voluissem, nunc rei publicæ consulere non possem. Hanc vero nactus facultatem nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum, quin de libertate populi

Romani et dignitate vestra, quod cogitandum sit, cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non recusem, sed etiam appetam atque deposcam. Hoc feci, dum licuit; Intermisi, quoad non licuit. Jam non solum licet, sed etiam necesse est, nisi servire malumus quam, ne serviamus, armis

Animisque decernere. Di immortales nobis hæc præsidia dederunt, urbi Cæsarem, Brutum Galliæ. Si enim ille opprimere urbem potuisset, statim, si Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum erat, reliquis serviendum.

XIV. Hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortales, patres conscripti, et amplissimi orbis terræ consilii principes vos esse aliquando recordamini! Signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicæ, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. Nihil est, quod moneam vos. Nemo est tam stultus, qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis, sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esse.

Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. Libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire, ea summa miseria est summo dedecore conjuncta. Quod siiam, quod di omen avertant! Fatum extremum rei publicæ venit, quod gladiatores nobiles faciunt, ut honeste decumbant, faciamus nos principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus.

Nihil _est detestabilius dedecore, nihil fœdius servitute] Ad decus et ad libertatem nati sumus: aut hæc teneamus aut cum dignitate moriamur. Nimium diu teximus, quid sentiremus; Nunc jam apertum est; Omnes patefaciunt, in utramque partem quid sentiant, quid velint. Sunt impii cives, sed pro caritate rei publicæ nimium multi, contra multitudinem bene sentientium admodum pauci; Quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicæ potestatem et fortunam dederunt. Ad ea enim præsidia, quæ habemus, jam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia multos menses de populi Romani libertate commentati atque meditati. His auctoribus et ducibus, dis juvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente erimus profecto liberi brevi tempore; Jucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio.

XV. Quas ob res, quod tribuni pl. Verba fecerunt, uti senatus Kalendis Januariis tuto haberi sententiæque de summa re publica libere dici possint,

Uti C. Hirtius, consules designati, dent operam, uti senatus Kalendis Januariis tuto haberi possit. Quodque edictum D. Bruti imperatoris, consulis designati, propositum sit, senatum existimare D. Brutum imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque

Defendat; Quodque provinciam Galliam citeriorem

Optimorum et fortissimorum amicissimorumque rei publicæ civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque ejus, municipia, colonias provinciæ Galliæ recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. Senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari ab D. Bruto et L. Planco imperatoribus, consulibus designatis, itemque a ceteris, qui provincias optinent optineri ex lege Julia, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam, ut eæ provinciæ atque exercitus in senati populique Romani potestate præsidioque rei publicæ sint.

Cumque opera, virtute, consilio C. Cæsaris summoque consensu militum veteranorum, qui ejus auctoritatem secuti rei publicæ præsidio sunt et fuerunt, a gravissimis periculis populus Romanus

Defensus sit et hoc tempore defendatur; Cumque legio Martia Albæ constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; Et quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa L. Egnatuleio duce, civi egregio, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit: senatui magnæ curæ esse ac fore, ut pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur 22ยง gratiæque referantur. Senatui placere, uti C. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent, ita uti ere publica fideque sua videretur.

Index