M. Tullius Cicero: Philippica Prima

Philippica I Philippica II Philippica III Philippica IV Philippica V Philippica VI Philippica VII Philippica VIII Philippica IX Philippica X Philippica XI Philippica XII Philippica XIII Philippica XIV

ORATIO PHILIPPICA PRIMA

I. Antequam de re publica, patres conscripti, dicam ea, quæ dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis rneæ. Ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero usquam discedebam nec are publica deiciebam oculos ex eo die, quo in ædem Telluris convocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi vetus exemplum; Græcum etiam verbum usurpavi, quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna de-

Lendam censui. Præclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; Pax denique per eum et per liberos ejus cum præstantissimis civibus confirmata est.

Atque his principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas, quas habebat domi de re publica, principes civitatis adhibebat; Ad hunc ordinem res optimas deferebat; Nihil tum, nisi quod erat notum 1

Omnibus, in C. Cæsaris commentariis reperiebatur; Summa constantia ad ea, quæ quæsita erant, re-

Spondebat. Num qui exules restituti? Unum aiebat, præterea neminem. Num immunitates datæ. " Nullæ," respondebat. Adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Cæsaris aut beneficii figeretur. Multa prætereo, eaque præclara; Ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. Dictaturam, quæ jam vim regiæ potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit; De qua re ne sententias quidem diximus. Scriptum senatus consultum, quod fieri vellet, attulit; Quo recitato auctoritatem ejus summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus. II. Lux quædam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicæ datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod sæpe justum fuisset, propter perpetuæ dictaturæ recentem memoriam funditus ex re

Publica sustulisset. Liberatus periculo cædis paucis post diebus senatus; Uncus inpactus est fugitivo illi, qui in Mari nomen invaserat. Atque hæc omnia communiter cum collega; Alia porro propria Dolabellæ, quæ, nisi collega afuisset, credo iis futura fuisse communia. Nam cum serperet in 1 urbe infinitum malum idque manaret in dies latius idemque bustum in foro facerent, qui illam insepultam sepulturam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cuig^ sui similibus servis tectis ac templis urbis minitarentur, talis animadversio fuit Dolabellæ cum in audacis sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius execratæ columnæ, ut mihi mirum videatur tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.

Ecce enim Kalendis Juniis, quibus ut adessemus edixerant, mutata omnia; Nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. Consules designati negabant se audere in senatum venire; Patriæ liberatores urbe carebant ea, cujus a cervicibus jugum servile deiecerant; Quos tamen ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant. Veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime caverat, non ad conservationem earum rerum, quas habebant, sed ad spem novarum prædarum incitabantur. Quæ cum audire mallem quam videre haberemque jus legationis liberum, ea mente discessi, ut adessem Kalendis Januariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur.

III. Exposui, patres conscripti, profectionis consilium; Nunc reversionis, quæ plus admirationis 1 2 habet, breviter exponam. Cum Brundisium iterque illud, quod tritum in Græciam est, non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe transmissio in Græciam laudabatur; Quæ tamen urbs mihi conjunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. Veritus sum, ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi, ut transmitterem, nec ita multum provectus reiectus austro sum in eum ipsum locum,

Unde conscenderam. Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum expectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex iis quidam Roma recentes; Aquibus primum accipio M. Antoni contionem, quæ mihi ita placuit, ut ea lecta de reversione primum cœperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicæ quam familiaritatis gratia diligo, plenum æquitatis videbatur. Addebant præterea (fit enim plerumque, ut ii, qui boni quid volunt adferre, adfingant aliquid, quo faciant id, quod nuntiant, lætius) rem conventuram; Kalendis senatum frequentem fore; Antonium repudiatis malis suasoribus remissis provinciis Galliis ad auctoritatem senatus esse rediturum. 1

IV. Tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum, ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius, quam cuperem, rei publicæ gratularer. Atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi, quanto meo dolore, non dico. Turpe mihi ipsi videbatur ig eam urbem me audere reverti, ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse, ubi ille non posset. Neque vero illum similiter, atque ipse eram, commotum esse vidi. Erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro quere-

Batur. Exque eo primum cognovi, quæ Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio. Qui quamquam parum erat (id enim ipsum a Bruto audieram), aquibus debuerat, adiutus, tamen et Bruti testimonio (quo quid potest esse gravius?) Et omnium prædicatione, quos postea vidi, magnam mihi videbatur gloriam consecutus. Hunc igitur ut sequerer, properavi, quem præsentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid (nec enim sperabam id nec præstare poteram), sed ut, si quid mihi humanitus accidisset (multa autem inpendere videntur præter naturam etiam præterque fatum), hujus tamen diei vocem testem rei publicæ relinquerem meæ perpetuæ erga se voluntatis.

Quoniam utriusque consilii causam, patres con- 1 2 scripti, probatam vobis esse confido, priusquam de re publica dicere incipio, pauca querar de hesterna Antoni injuria; Cui sum amicus, idque me non nullo ejus officio debere esse præ me semper tuli.

V. Quid tandem erat causæ, cur in senatum hesterno die tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non sæpe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur, ut etiam ægrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas, aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et cæcum et senem delatum esse memoriæ proditum

Est. De supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. Coguntur enim non pignoribus, sed eorum, de quorum honore agitur, gratia, quod idem fit, cum de triumpho refertur. Ita sine cura consules sunt, ut pæne liberum sit senatori non adesse. Qui cum mihi mos notus esset, cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia, qui hoc ei diceret. At ille vobis audientibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit. Nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. Cujus enim maleficii tanta ista pœna est, ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia ædificatam domum? Quis autem umquam tanto damno senatorem cœgit, aut quid est ultra pignus aut multam? Quodsi scisset, quam sententiam dicturus essem, remisisset

Aliquid profecto de severitate cogendi.

VI. An me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo? Nihil dico, cui. Fuerit ille Brutus, qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem jam prope in quingentesimum annum propagavit; Adduci tamen non possem, ut quemquam mortuum conjungerem cum deorum immortalium religione, ut, cujus sepulehrum usquam extet, ubi parentetur, ei publice supplicetur. Ego vero eam sententiam dixissem, ut me adversus populum Romanum, si qui accidisset gravior rei publicæ casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere, quæ partim jam sunt, partim timeo ne inpendeant. Sed hoc ignoscant di immortales velim et populo Romano, qui id non probat, et huic ordini,

Qui decrevit invitus.

Quid? De reliquis rei publicæ malis licetne dicere? Mihi vero licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. Potestas modo veniendi in hunc locum sit, dicendi periculum non recuso. Atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! Non quo 1 profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore dignus re publica inveniretur. Qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem optumæ sententiæ non secutos. Idcircone nos populus Romanus consules fecit, ut in altissimo gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? Non modo voce nemo L. Pisoni consularis, sed ne vultu quidem adsensus est. Quæ, malum, est ista voluntaria servitus? Fuerit quædam necessaria; Neque ego hoc ab omnibus iis desidero, qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum, quorum silentio ignosco, alia eorum, quorum vocem requiro; Quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non modo metus, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suæ.

VII. Quare primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui, non quid efficere posset in re publica, cogitavit, sed quid facere ipse deberet. Deinde a vobis, patres conscripti, peto, ut, etiamsi sequi minus audebitis rationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut adhuc fecistis, audiatis.

Primum igitur acta Cæsaris servanda censeo, non quo probem (quis enim id quidem potest?), sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque

Otii. Vellem adesset M. Antonius, modo sine advocatis. Sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit. Doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Cæsaris acta defenderet. An in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ac ne prolatis quidem, sed tantum modo dictis, acta Cæsaris firma erunt; Quæ ille in æs incidit, in quo populi jussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo

Habebuntur? Equidem existimo nihil tam esse in actis Cæsaris quam leges Cæsaris. An, si cui quid ille promisit, id erit fixum, quod idem facere non potuit? Ut multis multa promissa non fecit, quæ tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data.

Sed ea non muto, non moveo; Summo studio illius præclara acta defendo. Pecunia utinam ad Opis maneret! Cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam iis, quorum est, non redditur, necessaria. Quamquam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit.

Ecquid est, quod tam proprie dici possit actum ejus, qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit, quam lex? Quære acta Gracchi; Leges Semproniæ proferentur; Quære Sullæ; Corneliæ. Quid? Pompei tertius consulatus in quibus actis

Constitit? Nempe in legibus. De Cæsare ipso si quæreres, quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et præclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. Sed hæc ipsa concedo; Quibusdam etiam in rebus coniveo; In maximis vero rebus, id est in legibus, acta Cæsaris dissolvi ferendum non puto.

VIII. Quæ lex melior, utilior, optima etiam re publica sæpius flagitata, quam ne prætoriæ provinciæ plus quam annum neve plus quam biennium consulares optinerentur? Hac lege sublata videnturne vobis posse Cæsaris acta servari? Quid? Lege, quæ promulgata est de tertia decuria, nonne omnes judiciariæ leges Cæsaris dissolvuntur? Et vos acta Cæsaris defenditis, qui leges ejus evertitis? Nisi forte, si quid memoriæ causa rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur; Quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Cæsaris non habebitur.

At quæ ista tertia decuria? "Centurionum,"

Inquit. Quid? Isti ordini judicatus lege Julia, etiam ante Pompeia, Aurelia non patebat? " Census præfiniebatur," inquit. Non centurioni quidem solum, sed equiti etiam Romano; Itaque viri for- 1 tissimi atque honestissimi, qui ordines duxerunt, res et judicant et judicaverunt. " Non quæro," inquit, " istos. Quicumque ordinem duxit, judicet." At si ferretis, quicumque equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; In judice enim spectari et fortuna debet et dignitas. " Non quæro," inquit, " ista; Addo etiam judices manipularis ex legione Alaudarum; Aliter enim nostri negant posse se salvos esse." O contumeliosum honorem iis, quos ad judicandum nec opinantis vocatis! Hic enim est legis index, ut ii res in tertia decuria judicent, qui libere judicare non audeant. In quo quantus error est, di immortales, eorum, qui istam legem excogitaverunt! Ut enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime sev er itate judicandi sordes suas eluet laborabitque, ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem jure conjectus.

IX. Altera promulgata lex est, ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint. Hæc utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? Quis est enim hodie, cujus intersit istam legem manere? Nemo reus est legibus illis, nemo, quem futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in judicium vocabuntur. At res popularis. Utinam quidem aliquid velletis esse populare! Omnes enim jam cives de rei publicæ salute una et 1 2 mente et voce consentiunt. Quæ est igitur ista cupiditas legis ejus ferendæ, quæ turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? Quid enim turpius quam, qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum judicio ad eam ipsam vim

Reverti, propter quam sit jure damnatus? Sed quid plura de lege disputo? Quasi vero id agatur, ut quisquam provocet; Id agitur, id fertur, ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. Quis enim aut accusator tam amens reperietur, qui reo condemnato obicere se multitudini conductæ velit, aut judex, qui reum damnare audeat ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur?

Non igitur provocatio ista lege datur, sed duæ maxime salutares leges quæstionesque tolluntur. Quid est aliud hortari adulescentes, ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? Quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his duabus quæstionibus de vi et maiestatis sublatis? Quid, quod obrogatur legibus Cæsaris, quæ jubent ei, qui de vi, itemque ei, qui maiestatis damnatus sit, aqua et igni interdici? Quibus cum provocatio datur, nonne acta Cæsaris rescinduntur? Quæ quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamen ita conservanda concordiæ causa arbitratus sum, ut non modo, quas vivus leges Cæsar tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem, quas post mortem Cæsaris prolatas esse et fixas videtis.

X. De exilio reducti a mortuo, civitas data non solum singulis, sed nationibus et provinciis universis a mortuo, inmunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. Ergo hæc uno, verum optimo auctore domo tantibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur eisque legibus rem publicam contineri putabat, de provinciis, de judiciis, eas, inquam, Cæsaris leges nos, qui defendimus acta Cæsaris, evertendas putamus? Ac de his tamen legibus, quæ promulgatæ sunt, saltem queri possumus; De iis, quæ jam latæ dicuntur, ne illud quidem licuit; Illæ enim sine ulla promulgatione latæ sunt ante quam scriptæ.

Quæro autem, quid sit, cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. Paratos habemus, qui intercedant, paratos, qui rem publicam religione defendant; Vacui metu esse debemus. " Quas tu mihi," inquit, " intercessiones, quas religiones? " Eas scilicet, quibus rei publicæ salus continetur. " Neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus; Forum sæpietur, omnes claudentur aditus, armati in præsidiis multis locis collocabuntur." Quid tum? Quod ita erit gestum, id lex erit, et in æs incidi jubebitis, credo, 1 2

Qui populus? Isne, qui exclusus est? Quo jure? An eo, quod vi et armis omne sublatum est? Atque hæc dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea, quæ vitari possint; Quæ si facta non erunt, refelletur oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis; Demonstro vitia; Tollite; Denuntio vim, arma; Removete.

XI. Irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit. Quamquam te quidem id facturum non arbitror (novi facilitatem tuam); Collegam tuum aiunt in hac sua fortuna, quæ bona ipsi videtur, (mihi, ne gravius quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretur) — sed eum iracundum audio esse factum. Video autem, quam sit odiosum habere eundem iratum et armatum, cum tanta præsertim gladiorum sit impunitas. Sed proponam jus, ut opinor, æquum; Quod M. Antonium non arbitror repudiaturum. Ego, si quid in vitam ejus aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit, non recusabo; Sin consuetudinem meam [quam in re publica semper habui] tenuero, id est si libere, quæ sentiam de re publica, dixero, primum deprecor, ne irascatur, deinde, si hoc non impetro, peto, ut sic irascatur ut civi. Armis utatur, 1 si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa; Iis, qui pro re publica, quæ ipsis visa erunt, dixerint, ista arma ne noceant. Quid hac postulatione dici potest

Æquius? Quodsi, ut mihi a quibusdam ejus familiaribus dictum est, omnis eum, quæ habetur contra voluntatem ejus, oratio graviter offendit, etiamsi nulla inest contumelia, feremus amici naturam. Sed idem illi ita mecum locuntur: "Non idem tibi adversario Cæsaris licebit quod Pisoni socero," et simul admonent quiddam, quod cavebimus: nec erit justior in senatum non veniendi morbi causa quam mortis.

XII. Sed per deos immortalis! — Te enim intuens, Dolabella, [qui es mihi carissimus,] non possum utriusque vestrum errorem reticere. Credo enim vos nobiles homines magna quædam spectantes non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quæ semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. Est autem gloria laus recte factorum magnorumque in rem publicam meritorum,

Quæ cum optimi cujusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. Dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te præter ceteros paulisper esse expertum viderem.

Quem potes recordari in vita inluxisse tibi diem lætiorem, quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris pœna adfectis [,urbe incendio et cædis metu liberata] te domum recepisti? Cujus ordinis, cujus generis, cujus denique fortunæ studia tum laudi et gratulationi tuæ se non optulerunt? Quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. Recordare, quæso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti, propter quas fuerant tibi offensi, significarent se beneficio novo memoriam veteris doloris abiecisse. Dolabella, (magno loquor cum dolore) hanc tu, inquam, potuisti æquo animo tantam dignitatem deponere?

XIII. Tu autem, M. Antoni, (absentem enim appello) unum illum diem, quo in æde Telluris senatus fuit, non omnibus his mensibus, quibus te quidam multum ame dissentientes beatum putant, anteponis? Quæ fuit oratio de concordia! Quanto metu senatus, quanta sollicitudine civitas tum ate liberata est, cum collegam tuum depositis inimicitiis oblitus auspiciorum ate ipso augure populi Romani nuntiatorum illo primum die conlegam tibi esse voluisti, tuus parvus filius in Capitolium ate missus

Pacis obses fuit! Quo senatus die lætior, quo populus Romanus? Qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. Tum denique liberati per viros 1 2 3 fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. Proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicæ, maximum autem illud, quod dictaturæ nomen sustulisti. Hæc inusta est ate, ate, inquam, mortuo Cæsari nota ad ignominiam sempiternam. Ut enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliæ neminem patricium Manlium Marcum vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti. Num te, cum hæc pro salute

Rei publicæ tanta gessisses, fortunæ tuæ, num amplitudinis, num claritatis, num gloriæ pænitebat? Unde igitur subito tanta ista mutatio? Non possum adduci, ut suspicer te pecunia captum. Licet, quod cuique libet, loquatur, credere non est necesse. Nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. Quamquam solent domestici depravare non numquam; Sed novi firmitatem tuam. Atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses!

XIV. Illud magis vereor, ne ignorans verum iter gloriæ gloriosum putes plus te unum posse quam omnes et metui a civibus tuis. Quod si ita putas, totam ignoras viam gloriæ. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum, est; Metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, inbecillum, caducum. Quod videmus etiam in. 2

Fabula illi ipsi, qui Oderint, dum metuant ' dixerit, perniciosum fuisse. Antoni, avum tuum meminisses! De quo tamen audisti multa ex me, eaque sæpissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? Illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris, principem dignitate. Itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum ejus supremum diem malim quam L. Cinnæ dominatum, aquo ille crudelissime est interfectus.

Sed quid oratione te flectam? Cæsaris efficere non potest, ut malis carus esse quam metui, nihil cujusquam proficiet nec valebit oratio. Quem qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. Beatus est nemo, qui ea lege vivit, ut non modo inpune, sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. Quare flecte te, quæso, et majores tuos respice atque ita guberna rem publicam, ut natum esse te cives tui gaudeant, sine quo nec beatus nec clarus nec tutus quisquam esse omnino potest.

XV. Populi quidem Romani judicia multa ambo

Habetis; Quibus vos non satis moveri permoleste fero. Quid enim? Gladiatoribus clamores innumerabilium civium, quid? Populi versus, quid? Pompei statuæ plausus infiniti, quid? Duobus tribunis pl., qui vobis adversantur, parumne hæc significant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem? Quid? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et judicia populi Romani parum magna vobis videbantur? O beatos illos, qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus hærebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui ludis suis ita caruit, ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret.

Equidem is sum, qui istos plausus, cum popularibus civibus tribuerentur, semper contempserim; Idemque, cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ii, qui ante sequi populi consensum solebant, fugiunt, non plausum illum, sed judicium puto. Sin hæc leviora vobis videntur, quæ sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis, quod sensistis, tam caram populo Romano vitam A. Hirti fuisse? Satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est, jucundum amicis, in quo vincit omnis, carum suis, quibus est ipse carissimus; Tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus? Certe in nullo. Quid igitur? Hoc vos, per deos immortalis! Quale sit, non interpretamini? Quid? Eos de vestra vita cogitare non censetis, quibus eorum, 1 2 3 4 quos sperant rei publicæ consulturos, vita tam cara sit?

Cepi fructum, patres conscripti, reversionis meæ, quoniam et ea ut, quicumque casus consecutus esset, extaret constantiæ meæ testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. Quæ potestas si mihi sæpius sine meo vestroque periculo fiet, utar; Si minus, quantum potero, non tam mihi me quam rei publicæ reservabo. Mihi fere satis est, quod vixi, vel ad ætatem vel ad gloriam; Huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicæ accesserit.

Index