M. Tullius Cicero: Philippica Decima Tertia

Philippica I Philippica II Philippica III Philippica IV Philippica V Philippica VI Philippica VII Philippica VIII Philippica IX Philippica X Philippica XI Philippica XII Philippica XIII Philippica XIV

I. A principio hujus belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui, ne condicio insidiosa pacis libertatis reciperandæ studia restingueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum ju eunda, tum salutaris. Nam nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis jura cara habere, quem discordiæ, quem cædes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanæ naturæ exterminandum puto. Itaque, sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem

Rei publicæ natum judico. Nam quid ego de proximo dicam, cujus acta defendimus, actorem ipsum jure cæsum fatemur? Nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine tætrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit.

Sed hoc primum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit, an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit servitutis. Pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat, non erat desperandum, si convenisset, fore 1 aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. Proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Cæsar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset.

II. Hoc vero quid est? Cum Antoniis pax pote esse, cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa? Exempli causa paucos nominavi; Genus infinitum immanitatemque

Ipsi cernitis reliquorum. Addite illa naufragia Cæsaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Poll ilum, Melam, Pontium, Cœlium, Crassicium, Tironem, Mustelam, Petusium; Comitatum relinquo, duces nomino. Huc accedunt Alaudæ ceterique veterani, seminarium judicum decuriæ tertiæ, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Cæsaris devoratis, fortunas nostras concupiverunt.

O fidam dexteram Antoni, qua ille plurimos cives trucidavit, oratum religiosumque fœdus, quod cum Antoniis fecerimus! Hoc si Marcus violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit! Illis locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora vobis eorum ponite ante oculos, et maxime Antoniorum, incessum, aspectum, vultum, spiritum, 1 2 latera tegentes alios, alios prægredientes amicos. Quem vini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque verborum! Nisi forte eos pax ipsa leniet, maximeque, cum in hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum!

III. Non recordamini, per deos immortales, quas in eos sententias dixeritis? Acta M. Antoni resci latas decrevistis, totius Italiæ dilectus excitavistis, collegam et scelerum socium omnium hostem judicavistis. Cum hoc quæ pax potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; Odisses eum, quem non videres. Hi in oculis hærebunt et, cum licebit, in faucibus; Quibus enim sæptis tam immanis beluas continebimus?

At incertus exitus belli. Est omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem præstare (tantum enim possunt), fortunæ culpam non ex-

Tim escere. Sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum, verum etiam sapientia postulatur (quamquam vix videntur hæc posse seiungi, seiungamus tamen), fortitudo dimicare jubet, justum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum. Quid Sapientia? Cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior. Quid igitur 1 2 censet? Parendum est enim atque id optimum judicandum, quod sit sapientissime constitutum. Si hoc præcipit, ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quæram ex ea: " Etiamne, si erit, cum id fecero, serviendum? " Si annuerit, ne ego Sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam. Sin responderit: " Tu vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut hæc libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate hæc proicias tamquam pignora injuriæ ": tum Sapientiæ vocem audire videar eique ut deo paream. Itaque, si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; Sin otium incolumibus iis esse nullum potest, lætemur decertandi oblatam esse fortunam. Aut enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi (quod omen avertat Juppiter!) Si non spiritu, at virtutis laude vivemus.

IV. At enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. Nullius apud me, patres conscripti, auctoritas major est quam M. Lepidi, vel propter ipsius virtutem vel propter familiæ dignitatem. Accedunt eodem multa privata magna ejus in me merita, mea quædam officia in illum. Maximum vero ejus beneficium numero, quod hoc animo in rem publicam est, quæ

Mihi vita mea semper fuit carior. Nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem> præstantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me ejus beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. Itaque et honores ei decrevi, quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum tenet. Summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris majorumque monimenta, probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla, tum casta a cruore civili. Nemo ab eo civis violatus, multi ejus beneficio et misericordia liberati. Talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate are publica dissidere nullo pacto potest.

Pacem vult M. Lepidus. Præclare, si talem potest efficere, qualem nuper effecit; Qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu conplexuque recipiet neque solum illum, sed cum illo 55* se ipsam sibi restitutam putabit. Hæc causa fuit, cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione præclara, cur absenti triumphum. Quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum, quod nec L. Æmilio nec Æmiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui majora bella gesserunt, sed quod silentio bellum civile confecerat, cum primum licuit honores in eum maximos contulistis.

V. Existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, tales futuros in re publica Antonios? In altero pudor, gravitas, moderatio, integritas, in illis (et cum hos compello, prætereo animo ex grege latrocinii neminem) libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. Deinde vos obsecro, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt, quod Fortuna ipsa, quæ dicitur cæca, vidit? Salvis enim actis Cæsaris, quæ concordiæ causa defendimus, Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris, quam emit Antonius, redimet, redimet, inquam., Cn. Pompei dmrmm filius. Sed hæc satis diu multumque defleta sunt. Decrevistis tantam pecuniam Pompeio, quantam ex bonis patriis in prædæ dissipatione

Inimicus victor redegisset. Sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et conjunctione deposco. Redimet hortos, ædes, urbana quædam, quæ possidet Antonius; Nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet æquo animo, quæ ille helluo dissipavit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit, etiam ab Antonio Tusculanum, iique, qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur! Sunt alii plures fortasse, sed de mea memoria dilabuntur. Ego etiam eos dico, qui hostium numero non sunt, Pompeianas possessiones, quanti emerint, filio reddituros.

Satis jnrnnsifWflt.I tnitT ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; Retiherd vero" quis poterit clarissimo domino restituto? An is non reddet, qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurum draco, Pompei servus, libertus Cæsaris, agri Lucani possessiones occupavit? Atque illud sepi iens miliens, quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur, ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo collocatus.

Hæc senatus; Reliqua populus Romanus in ea familia, quam vidit amplissimam, persequetur. In primis paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut, quod a patre accepi, filio reddam, mea nominatione cooptabo. Utrum igitur augurem Jovis 1 2 3 * 5 optimi maximi, cujus interpretes internuntiique constituti sumus, nos, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium? Mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc Fortuna voluisse, ut actis Cæsaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.

VI. Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, prætereundum puto, quod clarissimi viri legati, L. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam, eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniundi causa devertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo, ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur, ne veteranorum animos offenderet. Est vero ejus patris filius, qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter; Itaque intellegitis et animum ei præsto fuisse nec consilium defuisse.

Atque etiam hoc M. Lepido providendum est, ne quid arrogantius, quam ejus mores ferunt, facere

Videatur. Si enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universæ rei publicæ esse, non suum. " At uti potest pro suo." Quid tum? Omniane bonis viris, quæ facere possunt, facienda sunt, etiamne, si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? Quid autem turpius aut fœdius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra cives, contra patriam exercitum ducere? Quid vero magis 1

Vituperandum quam id facere, quod non liceat? Licet autem nemini contra patriam ducere exercitum, siquidem licere id dicimus, quod legibus, quod more majorum institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exercitum, Lepide, tam quam majoribus tuis patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, fines imperii propagabis; Senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.

VII. Hæc si cogitas, es M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; Sin hominibus tantum licere judicas, quantum possunt, vide, ne alienis exemplis, iisque recentibus, uti quam et antiquis et domesticis malle videare. Quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide, ne hoc ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te auctoritas, quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior. Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; Non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor extingui; Odimus, irati pugnamus; Extorqueri e manibus arma non possunt; Receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus; Speramus

MARCUS TULLIUS CICERO optima, pati vel difficillima malumus quam servire.

Cæsar confecit invictum exercitum; Duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; In D. Bruti salute certatur; Unus furiosus gladiator cum tæterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penates, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, hujus condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus?

VIII. At periculum est, ne opprimamur. Non metuo, ne is, qui suis amplissimis fortunis nisi bonis salvis frui non potest, prodat salutem suam. Bonos cives primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna; Omnibus enim bonis expedit salvam esse rem pu-

Blicam; Sed in iis, qui fortunati sunt, magis id apparet. Quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? Vidit ejus mæstitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus, vidit, quam abiectus, quam confectus esset, cum Cæsari diadema imponens Antonius servum se illius quam collegam esse malebat. Qui si reliquis flagitiis et sceleribus se abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni pœna putarem. Nam, si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? Et, si ejus pueritia pertulerat libidines eorum, qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? Itaque illo interfecto, 1 2 qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros extitit.

Qua enim in barbaria quisquam tam tæter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Cæsare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto; Hoc archipirata (quid enim dicam tyranno?) Hæc subsellia ab Ityræis occupabantur. Prorupit subito Brundisium, ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; Lautissimum oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colonorum, Suessam, fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisii in sinu non modo avarissimæ, sed etiam crudelissimæ uxoris delectos Martiæ legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad cædem optimi cujusque, rapiebat! Quo tempore di ipsi immortales præsidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt.

IX. Cæsaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit; Quem tum ille demens lædere se putabat edictis ignorans, quæcumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiæ suæ. Ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra, sinistra gemente populo Romano minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur! Rediit

Ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus, senatus in Capitolium, parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente (nam Martiam legionem Albæ consedisse sciebat) adfertur ei de quarta nuntius. Quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Cæsare; Egressus est non viis, sed tramitibus paludatus eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quæ quidem omnia citius delata quam scripta

Sunt. Ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Cæsarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen præ metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exultanti tamquam frenos furoris iniecit. Quam cum operibus munitionibusque sæpsisset nec eum coloniæ florentissimæ dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me (testor et vos et populum Romanum et omnes deos, qui huic urbi præsident) invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et gladiatorum ducem.

Quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? Non audivit, non respondit, neque eos solum præsentes, sed multo magis nos, aquibus illi erant 1 missis sprevit et pro nihilo putavit. Postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? Circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem consulem designatum; Agros divexat civium optimorum; Hostis tæterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. Cum hoc, M. Lepide, pax esse quæ potest? Cujus ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse populus Romanus.

X. Quodsi quis dubitare adhuc potuit, quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinat profecto dubitare his cognitis litteris, quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. Eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis.

" Antonius Hirtio et Cæsari."

Neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro prætore Cæsarem. Satis hoc quidem scite; Deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere.

" Cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum, quam dolui."

Videte, quid se gavisum, quid doluisse dicat; Facilius de pace deliberabitis.

" Dedisse pœnas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut jam soluto supplicio parricidii aut impendente lætandum est." 1 Propter nefanda scelera tolerabilis videtur Catilina? Lætandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse pœnas? Sceleratum Trebonium? Quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?

Age, hoc lætaris; Videamus, quid moleste feras.

" Judicatum hoc tempore hostem Dolabellam eo, quod sicarium occiderit, et videri cariorem populo Romano filium scurræ quam C. Cæsarem, patriæ parentem, ingemiscendum est."

Quid ingemiscis hostem judicatum Dolabellam? Quid? Te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Cæsare ornato, sagis denique sumptis hostem judicatum? Quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam judicatum asenatu? Quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis, ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. At scurræ filium appellat; Quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus Treboni pater. Is autem humilitatem despicere audet cujusquam, qui ex Fadia sustulerit liberos?

XI. " Acerbissimum vero est te, A. Hirti, ornatum beneficiis Cæsaris et talem ab eo relictum, qualem ipse miraris," — 1 * 3

Equidem negare non possum a Cæsare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in virtute et industria posita lucent. Tu vero, qui te ab eodem Cæsare ornatum negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? Ecquo te tua virtus provexisset? Ecquo genus? In lustris, popinis, alea, vino tempus ætatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres.

" Et te, o puer," —

Puerum appellat, quem non modo virum, sed etiam fortissimum virum sensit et sentiet. Est istuc quidem nomen ætatis, sed ab eo minime usurpandum, qui suam amentiam puero huic præbet ad gloriam.

Qui omnia nomini debes," —

Debet vero solvitque præclare. Si enim ille patriæ parens, ut tu appellas (ego quid sentiam, videro), cur non hic parens verior, aquo certe ereptam?

" Id agere, ut jure damnatus sit Dolabella," —

Turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam!

" Et ut venefica hæc liberetur obsidione," —

Veneficam audes appellare eum virum, qui tuis veneficiis remedia invenit? Quem ita obsides, nove Hannibal, aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. Recesseris, undique omnes insequentur; Manseris hærebis. Nimirum recte veneficam appellas, aquo tibi præsentem pestem vides comparatam.

" Ut quam potentissimus sit Cassius atque Brutus."

Putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. Cur autem nolint potentes esse non modo optimos et nobilissimos viros, sed secum etiam in rei publicæ defensione conjunctos?

" Nimirum eodem modo hæc adspicitis, ut priora." Quæ tandem? Castra Pompei senatum appellabatis."

XII. An vero tua castra potius senatum appellaremus? In quibus tu es videlicet consularis, cujus totus consulatus est ex omni monimentorum memoria evulsus; Duo prætores sine causa diffisi se aliquid habituros (nos enim Cæsaris beneficia defendimus); Prætorii Philadelphus Annius et innocens Gallius, ædilicii corycus laterum et vocis meæ, Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum, Trebellius, et homo diruptus dirutusque, Q. Cœlius, columenque amicorum Antoni, Cotyla Varius, quem Antonius 1 * * 4 5 6 7 deliciarum causa loris in convivio cædi jubebat a servis publicis. Septemvirales Lento, Nucula; Tum deliciæ atque amores populi Romani, L. Antonius; Tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius, qui suo jure in porta nomen inscripsit, qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, reliquit; Alter est designatus Insteius nescio qui, fortis, ut aiunt, latro, quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri

Balneatorem. Secuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis, qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. Quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, ex qua excesserat legibus. Sed hoc ei commune cum plurimis sui simillimus. Illud tamen mirum, quod in hoc Planco proverbii loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. Fracta sunt, et vivit. Hoc tamen, ut alia multa, Aquilæ referatur acceptum.

XIII. Est etiam ibi Decius ab illis, ut opinor, Muribus Deciis, itaque Cæsaris munera rosit. Deciorum quidem multo intervallo per hunc præclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium præterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum pl. Videremus, 1 * * * 5

MARCUS TULLIUS CICERO

Quem civem numquam videramus? Est ibidem alter Saserna; Sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se, ut in eorum prænominibus errem. Nec vero Extitius, Philadelphi frater, quæstor, prætermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. Est etiam Asinius quidam, senator voluntarius lectus ipse a se; Apertam curiam vidit post Cæsaris mortem, mutavit calceos pater conscriptus repente factus est. Non novi Sex. Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi, qui illum negaret dignum Antoni senatu.

Arbitror me aliquos præterisse; De iis tamen, qui occurrebant, tacere non potui. Hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares; Qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; Auctoritati cessisset audacia.

Sed quantum præsidii fuerit in ceteris, hinc intellegi potest, quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exultantis prædonis audaciam.

XIV. Quodsi non Fortuna nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eiusque collegam ante, M. Marcellum, (quos cives, quos viros!) Si duos consules amicissimos patriæ simul ex Italia ejectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus, tum in salute mea singularem, si M. Bibulum, cujus est in rem publicam semper merito laudata 1 2 constantia, si L. Domitium, præstantissimum civem, si Appium Claudium pari nobilitate et voluntate præditum, si P. Scipionem, clarissimum virum majorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe iis consularibus non esset Pompeianus

Despiciendus senatus. Utrum igitur æquius, utrum melius rei publicæ fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei vivere, Antonium? Qui vero prætorii! Cato idemque omnium gentium virtute princeps. Quid reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnes. Magis vereor, ne longum me in enumerando quam ne ingratum in prætereundo putetis. Qui ædilicii, qui tribunicii, qui quæstorii! Quid multa? Talis senatorum et dignitas et multitudo fuit, ut magna excusatione opus iis sit, qui in illa castra non venerunt. Nunc reliqua attendite.

XV. " Victum Ciceronem ducem habuistis."

Eo libentius " ducem " audio, quod certe ille dicit invitus; Nam de " victo " nihil laboro. Fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere.

" Macedoniam munitis exercitibus."

Et quidem fratri tuo, qui a vobis nihil degenerat, extorsimus.

Tf Africam commisistis Varo bis capto."

Hic cum Gaio fratre putat se litigare.

** In Syriam Cassium misistis." 1 2 Africa.

Non igitur sentis huic causæ orbem terræ patere, te extra munitiones tuas, vestigium ubi imprimas, non habere? 31 " Cascam tribunatum gerere passi estis."

Quid ergo? Ut Marullum, ut Cæsetium are publica removeremus eum, per quem, ut neque hoc idem posthac neque multa ejus modi accidere possent, consecuti sumus?

" Vectigalia Juliana Lupercis ademistis."

Lupercorum mentionem facere audet neque illius diei memoriam perhorrescit, quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari?

" Veteranorum colonias deductas lege et senatus consulto sustulistis."

Nos sustulimus an contra legem comitiis centuriatis latam sanximus? Vide, ne tu veteranos tamen eos, qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris, ex quo ipsi jam sentiunt se numquam exituros. 32 " Massiliensibus jure belli adempta reddituros vos pollicemini."

Nihil disputo de jure belli (magis facilis disputatio est quam necessaria); Illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam sit huic rei publicæ natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit, quam scit huic rei publicæ semper fuisse amicissimam. 1 2

XVI. " Neminem Pompeianum, qui vivat, teneri lege Hirtia dictitatis." 1

Quis, quæso, jam legis Hirtiæ mentionem facit? Cujus non minus arbitror latorem ipsum quam eos, de quibus lata est, pænitere. Omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est, et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare.

" Apuleiana pecunia Brutum subornastis."

Quid? Si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum pæniteret? Nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset. 33 " Securi percussos Petræum et Menedemum, civitate donatos et hospites Cæsaris> laudastis."

Non laudavimus, quod ne audivimus quidem. Valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicæ de duobus nequissimis Græculis cogitandum fuit.

" Theopompum nudum expulsum a Trebonio confugere Alexandriani neglexistis."

Magnum crimen senatus! De Theopompo^ summo homine, negleximus; Qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat?

" Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis,"

Nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissime civi; Coram aderit, præsens tibi et ipse et ille, quem insimulas, pugio respondebit. Tenere dignitates (Na vigerius).

" Milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum, qui Cæsarem occiderant, et eosdem nec opinantes ad quæstoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis."

Scilicet verba dedimus, decepimus! Ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant veterani, quid ageretur; Non illi senatus auctoritatem, non libertatem populi sequebantur; Cæsaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; Te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant!

XVII. O miser cum re, tum hoc ipso, quod non sentis, quam miser sis ' Sed maximum crimen audite.

" Denique quid non aut probastis aut fecistis, quod faciat, si reviviscat," —

Quis? Credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum.

" Cn. Pompeius ipse " —

O nos turpes, siquidem Cn. Pompeium imitati sumus!

" Aut filius ejus, si domi esse possit? "

Poterit, mihi crede; Nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit.

" Postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento juvero."

Alii istuc negant; Ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. 1 2 3

" Quid? Hoc placetne veteranis istis, quibus adhuc omnia integra sunt? "

Nihil vidi tam integrum, quam ut oppugnare imperatorem incipiant, quem tanto studio consensuque offenderint. *

" Quamquam vos eos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravatum." 1

Itane corrupti sunt, quibus persuasum sit fœdissimum hostem justissimo bello persequi?

" At militibus inclusis opem fertis. Nihil moror eos salvos esse et ire quo lubet, si tantum modo patiuntur perire eum, qui meruit."

Quam benigne! Denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt; Per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam collegæ parentasset.

" Concordiæ factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consulares quinque. Difficile est credere eos, qui me præcipitem egerint æquissimas condiciones ferentem et tamen ex iis aliquid remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse facturos. Vix etiam veri simile est, qui judicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus."

MARCUS TULLIUS CICERO nitis ex uno fonte omnia scelera manare? Ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos, qui hostem Dolabellam judicaverint " ob rectissimum facinus" (ita enim videtur Antonio), sibi parcere idem sentienti.

XVIII. Quid huic facias, qui hoc litteris memoriæque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella, ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium discruciatos necaret ** eademque inhiberet supplicia nobis? O conservandus civis cum tam pio justoque fœdere!

Is etiam queritur condiciones suas repudiatas, æquas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam aptissimam ad bellum renovandum instruendumque provinciam, ut Alaudæ in tertia decuria judicarent, id est ut perfugium scelerum esset tutum turpissimis rei publicæ sordibus, ut acta sua rata essent, cujus nullum remanet consulatus vestigium. Antonio, qui fuerat æquissimus agri privati et publici decempedator Nucula et Lentone collega. 38 " Quam ob rem vos potius animadvertite, utrum sit elegantius et partibus utilius, Treboni mortem persequi an Cæsaris, et utrum sit æquius, concurrere nos, quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens jugulata, an consentire, ne ludibrio simus inimicis. — " 59° tibi tuisque contingat. " Utrum," inquit, " elegantius " — atqui hoc bello de elegantia quæritur! — 39 " Partibusque utilius." Partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. Bellum contra patriam nefarium suscepisti, oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum, bellum contra te duo consules gerunt cumque iis pro prætore Cæsar, cuncta contra te Italia armata est. Istas tu partes potius quam a populo Romano defectionem vocas? " Treboni mortem an Cæsaris persequi." Treboni satis persecuti sumus hoste judicato Dolabella, Cæsaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. Sed videte, quid moliatur. Cum mortem Cæsaris ulciscendam putat, mortem proponit non iis solum, qui illam rem gesserunt, sed iis etiam, si qui non moleste

Tulerunt.

XIX. " Quibus, utri nostrum ceciderint, luc futurum est. Quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantes, qui usque eo felix est, ut isdem ornamentis deceperit vos, quibus deceptum Cæsarem gloriatus est."

Pergit in me maledicta, quasi vero ei pulcherrime priora processerint; Quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriæ sempiternæ. Ego lanista? Et quidem non insipiens; Deteriores enim jugulari cupio, meliores vincere. " Utri ceciderint," scribit, " lucro 1 2

Nobis futurum." O præclarum lucrum, quo te victore (quod di omen avertant!) Beata mors eorum futura sit, qui e vita excesserint sine tormentis! A me ff deceptos " a it < isdem ornamentis " Hirtium et Cæsarem. Quod, quæso, adhuc ame est tributum Hirtio ornamentum? Nam Cæsari plura et majora debentur. Deceptum autem ame Cæsarem dicere audes? Tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus; Cujus, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? Sed jam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam.

" Mihi quidem constat nec meam contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partes quas Pompeius odivit, nec veteranos sedibus suis moveri pati, nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellæ," —

Omitto alia; T fidem Dolabellæ," sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. Quam fidem? An optimi cujusque cædis, urbis et Italiæ partitionis, vastandarum diripiendarumque provinciarum? Nam quid erat aliud, quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, fœdere et fide sanciretur?

" Nec Lepidi societatem violare, piissimi hominis," — ~~Tibi cum Lepido societas aut cum ullo non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? Id agis, ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. Nihil agis (quamquam adfirmare de altero difficile -* *? * o.t" ^ ^ 5 ^ 5 / U L L m sa c 1W est> de, LePido præsertim, quem ego metuam numqiiam, bene sperabo, dum licebit. Revocare te a ΓΟΓβ ^ 3 dU-S ' 1"^. 11011 Adiutor esse dementiæ. T* porr^jp p ^ s A iia i^ sed " piissimos " quæris et, (juod verbum oimniip nullum/m lingua Latina? Est, id(propter tuarSTdivinam pietatemTnovur^inducis.

Nec Plancum prodere, participem consiliorum."

Plancum participem? Cujus memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicæ (nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatu Gallorum), quique, nisi ante ejus adventum rei publicæ pœnas dederis, ille hujus belli feret principatum. Quamquam enim prima præsidia utiliora rei publicæ sunt, tamen extrema sunt gratiora.

XX. Sed jam se colligit et ad extremum incipit philosophari.

" Si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. Sin autem me aliud fatum manet, præcipio gaudia suppliciorum vestrorum. Namque, si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint, vos potius experiemini."

Præcipias licet gaudia; Non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. Omnes te di, homines, summi, medii, infimi, cives, peregrini, viri, mulieres, liberi, servi oderunt. Sensimus hoc nuper falso nuntio, vero propediem sen- * 2 3 tiemus. Quæ si tecum ipse recolueris, æquiore animo et majore consolatione moriere. 46 " Denique summa judicii mei spectat huc, ut meorum injurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati sunt una nobiscum Cæsaris mortem."

Hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis, quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? Quid de Pansa et Hirtio loquor? Cæsar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere, quin D. Bruti sanguine pœnas patrias persequatur? Itaque fecerunt, ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. Quo major adulescens Cæsar majoreque deorum immortalium beneficio rei publicæ natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et intellegit maximam pietatem conservatione patriæ

Contineri. Quodsi partium certamen esset, quarum omnino nomen extinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partes Cæsaris defenderent quam primum Cæsar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Cæsaris tum, cum illæ vere partes vocabantur? Hæ vero quæ sunt partes, 1 2 3 cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicæ salus proposita sit, alteris cædes bonorum, urbis Italiæque partitio?

XXI. Veniamus aliquando ad clausulam. " Legatos venire non credo " — bene me novit! — " Bellum quo veniat " 1 — proposito præsertim exemplo Dolabellæ. Sanctiore erunt, credo, jure legati quam duo consules, contra quos arma fert, quam Cæsar, cujus patris flamen est, quam consul designatus, quem oppugnat, quam Mutina, quam obsidet, quam patria, cui igni ferroque minitatur.

" Cum venerint, quæ postulant, cognoscam."

Quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum! Ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent, summos viros misimus; Repudiasti; Nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad pacem, sed ne ad deditionem quidem feceris?

Hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus

Ipsius omnia patefacta ejus parricidia videretis. Cum hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunæ bonis, si hæc videret, denique aut vellet aut fieri posse arbitraretur? " Prius undis flamma," ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia, quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. Monstra quædam ista et portenta sunt [prodigia] rei publicæ. Moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras demigrare, unde Antoniorum " nec facta nec nomen audiat," quam illos Cæsaris virtute ejectos, Bruti retentos intra hæc mœnia videre. Optatissimum est vincere; Secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriæ non ferendum putare. Quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitæ cupiditate.

Quæ cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, viri clarissimi, Servilio assentior et hoc amplius censeo, " Magnum Pompeium, Gnæi filium, pro patris majorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque, quos secum haberet, operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore." Hoc vel conjungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius collaudatus esse videatur. 1 2

2 Before Mutina. Iv. Supra.

Index