M. Tullius Cicero: Actio Secunda in Verrem, Liber Quintus

Divinatio in Cæcilium Actio I Actio II Liber I Actio II Liber II Actio II Liber III Actio II Liber IV Actio II Liber V

ACTIONIS SECUNDÆ IN C. V ERREM

LIBER QUINTUS

I. Nemini video dubium esse, judices, quin apertissime C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque prædandi. Sed quædam mihi magnifica et præclara ejus defensio ostenditur; Cui quem ad modum resistam multo mihi ante est, judices, providendum. Ita enim causa constituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque a belli periculis tutam esse servatam.

Quid agam, judices? Quo accusationis meæ rationem conferam? Quo me vertam? Ad omnes enim meos impetus quasi murus quidam boni nomen imperatoris opponitur. Novi locum; Video ubi se jactaturus sit Hortensius. Belli pericula, tempora rei publicæ, imperatorum penuriam commemorabit; Tum deprecabitur a vobis, tum etiam pro suo jure contendet, ne patiamini talem imperatorem populo Romano Siculorum testimoniis eripi, ne obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiæ velitis.

Non possum dissimulare, judices; Verres propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quæ fecit impune fecerit. Venit enim mihi in mentem in judicio M \ Aquilii quantum auctoritatis, quantum momenti oratio M. Antonii habuisse existimata sit; Qui, ut erat in dicendo non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata ipse arripuit M \ Aquilium constituitque in conspectu omnium, tunicamque ejus a pectore abscidit, ut cicatrices populus Romanus judicesque aspicerent adverso corpore exceptas; Simul et de illo vulnere quod ille in capite ab hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui erant judicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem sed ad judicum cru-

Deli tatem videretur esse servatus. Eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque temptatur, idem quæritur. Sit fur, sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps; At est bonus imperator, at felix, et ad dubia rei publicæ tempora reservandus.

Non agam summo jure tecum, non dicam id quod debeam forsitan obtinere, cum judicium certa lege sit, * * non quid in re militari fortiter feceris, sed quem ad modum manus ab alienis pecuniis abstinueris, abs te doceri oportere; Non, inquam, sic agam, sed ita quæram, quem ad modum te velle intellego, quæ tua opera et quanta fuerit in bello.

Quid dicis? An bello fugitivorum Siciliam virtute tua liberatam? Magna laus et honesta oratio; Sed tamen quo bello? Nos enim, post illud bellum quod M \ Aquilius confecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum bellum fuisse. At in Italia fuit. Fateor, et magnum quidem ac vehemens. Num igitur ex eo bello partem aliquam laudis appetere conaris? Num tibi illius victoriæ gloriam cum M. Crasso aut Cn. Pompeio communicatam putas? Non arbitror hoc etiam tuæ deesse impudentiæ, ut quicquam ejus modi dicere audeas. Obstitisti videlicet ne ex Italia transire in Siciliam fugitivorum copiæ possent. Ubi, quando, qua ex parte? Cum aut ratibus aut navibus conarentur accedere? Nos enim nihil umquam prorsus audivimus; Sed illud audivimus, M. Crassi, fortissimi viri, virtute consilioque factum ne ratibus conjunctis freto fugitivi ad Messanam transire possent: aquo illi conatu non tanto opere prohibendi fuissent, si ulla in Sicilia præsidia ad illorum adventum op-

Posita putarentur. At cum esset in Italia bellum * tam prope a Sicilia, tamen in Sicilia non fuit. Quid mirum? Ne cum in Sicilia quidem fuit eodem intervallo, pars ejus belli in Italiam ulla pervasit. III. Etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc loco profertur? Utrum aditum facilem hostibus an contagionem imitandi belli periculosam fuisse? Aditus omnis hominibus sine ulla facultate navium non modo disiunctus sed etiam clausus est, ut illis quibus Siciliam propinquam fuisse dicis facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem accedere.

Contagio autem ista servilis belli cur abs te potius quam ab iis omnibus qui ceteras provincias obtinuerunt prædicatur? An quod in Sicilia jam antea bella fugitivorum fuerunt? At ea ipsa causa est cur ista provincia minimo in periculo sit et fuerit. Nam posteaquam illinc M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta prætorum fuerunt ejus modi ut ne quis cum telo servus esset. Vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium prætorem in Sicilia, cum aper ingens ad eum allatus esset, admiratum requisisse quis eum percussisset; Cum audisset pastorem cujusdam fuisse, eum vocari ad se jussisse; Illum cupide ad prætorem quasi ad laudem atque ad præmium accucurrisse; Quæsisse Domitium qui tantam bestiam percussisset; Illum respondisse, venabulo; Statim deinde jussu prætoris in crucem esse sublatum. Durum hoc fortasse videatur, neque ego ullam in partem disputo; Tantum intellego, maluisse Domitium crudelem in animadvertendo

Quam in prætermittendo dissolutum videri. IV. Ergo his institutis provinciæ jam tum, cum bello sociorum tota Italia arderet, homo non acerrimus nec fortissimus, C. Norbanus, in summo otio fu it; Perfacile enim sese Sicilia jam tuebatur, ut ne quod ex ipsa bellum posset exsistere. Etenim cum nihil tam conjunctum sit quam negotiatores nostri cum Siculis usu, re, ratione, concordia; Et cum ipsi Siculi res suas ita constitutas habeant ut iis pacem expediat esse, imperium autem populi Romani sic diligant ut id imminui aut commutari minime velint; Cumque hæc a servorum bello pericula et prætorum institutis et dominorum disciplina provisa sin t: nullum est malum domesticum quod ex ipsa provincia nasci possit.

Quid igitur? Nulline motus in Sicilia servorum Verre prætore, nullæne consensiones factæ esse dicuntur? Nihil sane quod ad senatum populumque Romanum pervenerit, nihil quod iste publice Romam scripserit; Et tamen cœptum esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. Id adeo non tam ex re quam ex istius factis decrctisque cognosco. Ac videte, quam non inimico animo sim acturus; Ego ipse hæc quæ ille quærit, quæ adhuc num quara audistis, commemorabo et proferam.

In Triocalino, quem locum fugitivi jam ante tenuerunt, Leonidæ cujusdam Siculi familia in suspicionem est vocata conjurationis. Res delata ad istum. Statim, ut par fuit, jussu ejus homines qui fuerant nominati comprehensi sunt adductique Lilybæum; Domino denuntiatum est, causa dicta, damnati. V. Quid deinde? Quid censetis? Furtum fortasse aut prædam exspectatis aliquam. Nolite usque quaque idem quærere. In metu belli furandi locus qui potest esse? Etiam si qua fuit in hac re occasio prætermissa est. Tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; Fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam dicerent; Etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quæ prædandi potest esse ratio? Produci ad supplicium necesse est. Testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicæ tabulæ, testis splendidissima civitas Lilybætana, testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum; Fieri nihil potest, producendi sunt. Itaque produ-

Cuntur, et ad palum alligantur. Etiam nunc *mihi exspectare videmini, judices, quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine aliquo quæstu atque præda. Quid in ejus modi re fieri potuit? Quod commodum est exspectate, facinus quam vultis improbum; Vincam tamen exspectationem omnium. Homines sceleris conjurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum inspectantibus soluti sunt et Trio-

Quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id quod ego non quæro, quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem quæri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis? Remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; Neque enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod facinus nemo præter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu gratis suscipere conatus sis. Verum de ista furandi prædandique ratione nihil dico; De hac imperatoria jam

Tua laude disputo. VI. Quid ais, bone custos defensorque provinciæ? Tu quos servos arma capere et bellum facere in Sicilia voluisse cognoras et de consilii sententia judicaras, hos ad supplicium jam more majorum traditos ex media morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus Romanis reservares? Perditæ civitates desperatis jam omnibus rebus hos solent exitus exitiales habere, ut damnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules reducantur, res judicatæ rescindantur. Quæ cum accidunt, nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam; Hæc ubi eveniunt, nemo est qui ullam spem salutis reli-

Quam esse arbitretur. Atque hæc sicubi facta sunt,* ita facta sunt ut homines populares aut nobiles supplicio aut exsilio levarentur; At non ab iis ipsis qui judicassent, at non statim, at non eorum facinorum damnati quæ ad vitam et ad fortunas omnium pertinerent. Hoc vero novum et ejus modi est ut magis propter reum quam propter rem ipsam credibile videatur, ut homines servos, ut ipse qui judicarat, ut statim e medio supplicio dimiserit, ut ejus facinoris damnatos servos quod ad omnium liberorum caput et

Sanguinem pertineret. O præclarum imperatorem, nec jam cum M \ Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! Tantumne vidisse in metu periculoque provinciæ! Cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiæ fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet quantum terroris iniecit! Comprendi jussit; Quis non pertimescat? Causam dicere dominos; Quid servo tam formidolosum? Fecisse videri pronuntiat; Exortam videtur flammam paucorum dolore ac morte restinxisse. Quid deinde sequitur? Verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus et crux. Hisce omnibus suppliciis sunt liberati. Quis dubitet quin servorum animos summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate prætorem ut ab eo servorum sceleris conjurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?

VII. Quid? Hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid? In Leonte Imacharensi non idem fecisti? Quid? Iste motus servitiorum bellique subita suspicio utrum tibi tandem diligentiam custodiendæ provinciæ an novam rationem improbissimi quæstus attulit? Halicyensis Eumenidæ, nobilis hominis et honesti,magnæ pecuniæ, vilicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS adomino accepisti, quod nuper ipse juratus docuit quem ad modum gestum esset. Matrinio absente, cum is esset Romæ, quod ejus vilicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS 5c abstulisti. Dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matr inii, dixit ipse Matrinius, dicet vir clarissimus, Cn. Lentulus censor, qui Matr inii honoris causa recenti negotio ad te litteras misit mittendasque curavit. Ιβ Quid? De Apollonio, Diocli filio, Panhormitano, cui Gemino cognomen est, præteriri potest? Ecquid hoc tota Sicilia clarius, ecquid indignius, ecquid manifestius proferri potest? Quem, ut Panhormum venit, ad se vocari et de tribunali citari jussit concursu magno frequentiaque conventus. Homines st&tim loqui: " Mirabar quod Apollonius, homo pecuniosus, tam diu ab isto maneret integer; Excogitavit nescio quid, attulit; Profecto homo dives repente a Verre non sine causa citatur." Exspectatio summa hominum quidnam id esset, cum exanimatus subito ipse accurrit cum adulescente filio; Nam pater grandis

Natu jam diu lecto tenebatur. Nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret; Eum dicit conjurasse et familias concitasse. Is omnino servus in familia non erat. Eum statim exhiberi jubet. Apollonius affirmare se omnino nomine illo servum habere neminem. Iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici jubet. Clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in præsentia non habere. Hæc cum maxime summa hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba injuria affici — cum maxime, ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla conjectus est. *

VIII. Videte constantiam prætoris, et ejus prætoris qui in his rebus non ita defendatur ut mediocris prætor, sed ita laudetur ut optimus imperator. Cum servorum bellum metueretur, quo supplicio dominos indemnatos afficiebat, hoc servos damnatos liberabat; Apollonium, hominem locupletissimum, qui, si fugitivi bellum in Sicilia facerent, amplissimas fortunas amitteret, belli fugitivorum nomine indicta causa in vincla conjecit; Servos, quos ipse de consilii sententia belli faciendi causa consensisse judicavit, eos sine consilii sententia sua sponte omni supplicio liberavit.

Quid? Si aliquid ab Apollonio commissum est quam ob rem in eum jure animadverteretur, tamenne hanc rem sic agemus ut crimini aut invidiæ reo putemus esse oportere si quo de homine severius judicaverit? Non agam tam acerbe, non utar ista accusatoria consuetudine, si quid est factum clementer, ut dissolute factum criminer, si quid vindicatum est severe, ut ex eo crudelitatis invidiam colligam. Non agam ista ratione; Tua sequar judicia, tuam defendam auctoritatem, quoad tu voles: simul ac tute cœperis tua jure enim contendam eum qui suo judicio damnatus sit juratorum judicum sententiis damnari oportere.

Non defendam Apollonii causam, amici atque hospitis mei, ne tuum judicium videar rescindere; Nihil de hominis frugalitate, virtute, diligentia dicam; Prætermittam illud etiam de quo ante dixi, fortunas ejus ita constitutas fuisse familia, pecore, villis, pecuniis creditis, ut nemini minus expediret ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; Non dicam ne illud quidem, si maxime in culpa fuerit Apollonius, tamen in hominem honestissimæ civitatis honestissimum tam graviter animadverti causa indicta non

Oportuisse. Nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta ætate et adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam. Etiam illud præteribo, quotienscumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus — nam tam diu fuit Apollonius in carcere — totiens te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque publicis, orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. Relinquo hæc omnia; Quæ si velim persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnes tibi aditus misericordiæ judicum

Jam pridem esse præclusos. IX. Omnia tibi ista concedam et remittam; Provideo enim quid sit defensurus Hortensius; Fatebitur apud istum neque senectutem patris neque adulescentiam filii neque lacrimas utriusque plus valuisse quam utilitatem salutcmque provinciæ; Dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse; Quæret quam ob rem fasces prætoribus præferantur, cur secures datæ, cur career ædificatus, cur tot supplicia sint in improbos more majorum constituta. Quæ cum omnia graviter severeque dixerit, quæram cur hunc eundem Apollonium Verres idem repente nulla re nova allata, nulla defensione, sine causa de carcere emitti jusserit; Tantumque in hoc crimine suspicionis esse affirmabo ut jam ipsis judicibus sine mea argumentatione conjecturam facere permittam quod hoc genus prædandi, quam improbum, quam indignum quamque ad magnitudinem quæstus immensum in-

Finitumque esse videatur. Nam quæ iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognoscite quot et quanta sint, deinde hæc expendite atque æstimate pecunia; Reperietis idcirco hæc in uno homine pecunioso tot constituta ut ceteris formidines similium incommodorum atque exempla periculorum proponeret. Primum insimulatio est repentina capitalis atque invidiosi criminis — statuite quanti hoc putetis et quam multos redemisse. Deinde crimen sine accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione — æstimate harum omnium rerum pretia, et cogitate in his iniquitatibus unum hæsisse Apollonium, ceteros profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse. Postremo tenebræ, vincla, career, inclusum supplicium atque a conspectu parentium ac liberum, denique a libero spiritu atque a communi luce seclusum — hæc vero, quæ vel vita redimi recte possunt, 24 æstimare pecunia non queo. Hæc omnia sero redemit Apollonius jam mærore ac miseriis perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiæ scelerique occurrere; Nisi vero existimatis hominem pecuniosissimum sine causa quæstus electum ad tam incredibile crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc prædandi genus ab isto in illo uno ad pecuniosis Siculis metum propositum et iniectum.

X. Cupio mihi ab illo, judices, subici, quoniam de militari ejus gloria dico, si quid forte prætereo. Nam mihi videor jam de omnibus rebus ejus gestis dixisse, quæ quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent; Certe nihil sciens prætermisi. Habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam defensionemque provinciæ. Summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. Non ad Q. Maximi sapientiam, neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque ad hujus qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, neque ad C. Marii vim atque virtutem; Sed aliud genus imperatoris sane diligenter retinendum et conservandum, quæso, cognoscite.

Itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re militari, judices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et jucundum ratione consilioque reddiderit. Primum temporibus hibernis ad magnitudinem frigorum et tempestatum vim ac fluminum præclarum hoc sibi remedium compararat. Urbem Syracusas elegerat, cujus hic situs atque hæc natura esse loci cælique dicitur ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate fuerit quin aliquo tempore ejus diei solem homines viderint. Hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum quidem quisquam videret; Ita diei brevitas conviviis, noctis longitudo stupris et flagitiis continebatur.

Cum autem ver esse cœperat, cujus initium iste non a Favonio neque ab aliquo astro notabat, sed cum rosam viderat, tum incipere ver arbitrabatur, dabat se labori atque itineribus; In quibus eo usque se præ- * bebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem viderit XI. Nam, ut mos fuit Bithyniæ regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis rosa fartus; Ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad nares sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosæ. Sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis juratis audistis; Controversiæ secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. Deinde, ubi paulisper in cubiculo pretio, non æquitate jura discripserat, Veneri jam et Libero reliquum tem-

Pus deberi arbitrabatur. Quo loco non mihi prætermittenda videtur præclari imperatoris egregia ac singularis diligentia. Nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iis oppidis in quibus consistere prætores et conventum agere soleant, quo in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta ad libidinem mulier esset. Itaque non nullæ ex eo numero in convivium adhibebantur palam; Si quæ castiores erant, ad tempus veniebant, lucem conventumque vitabant. Erant autem convivia non illo silentio eo pudore qui in magistratuum conviviis versari solet, sed cum maximo clamore atque convicio; Non numquam etiam res ad pugnam atque ad manus vocabatur. Iste enim prætor severus ac diligens, qui populi Romani legibus numquam paruisset, illis legibus quæ in poculis ponebantur diligenter obtemperabat. Itaque erant exitus ejus modi ut alius inter manus e convivio tamquam e prœlio auferretur, alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut fusi sine mente ac sine ullo sensu jacerent, ut quivis, cum aspexisset, non se prætoris convivium, sed Cannensem pugnam nequitiæ videre arbitraretur.

XII. Cum vero æstas summa esse cœperat, quod tempus omnes Siciliæ semper prætores in itineribus consumere consuerunt, propterea quod tum putant obeundam esse maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et familiæ congregantur et magnitudo servitii perspicitur et labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet, tempus anni non im pedit: tum, inquam, cum concursant ceteri prætores, iste novo quodam genere imperator pulcherrimo Syracusarum loco stativa sibi castra faciebat.

Nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum ex alto sinus ab litore ad urbem inflectitur, tabernacula carbaseis intenta velis collocabat. Huc ex illa domo prætoria, quæ regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos dies nemo extra illum locum videre posset. In eum autem ipsum locum aditus erat nemini, nisi qui aut socius aut minister libidinis esse posset. Huc omnes mulieres quibuscum iste consuerat conveniebant, quarum incredibile est quanta multitudo fuerit Syracusis; Huc homines digni istius amicitia, digni vita illa conviviisque veniebant. Inter ejus modi viros et mulieres adulta ætate filius versabatur, ut eum, etiamsi natura a parentis similitudine abriperet, consuetudo tamen ac disciplina patris si-

Huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio tibicine maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier, itemque uxor Æschrionis, honesto loco nata, in conventum suum mimi Isidori filiam venisse. Iste autem Hannibal, qui in suis castris virtute putaret oportere non genere certari, sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia deportaret. XIII. Ac per eos dies, cum iste cum pallio purpureo talarique tunica versaretur in conviviis muliebribus, non offendebantur homines neque moleste ferebant abesse a foro magistratum, non jus dici, non judicia fieri; Locum illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque symphoniæ, in foro silentium esse summum causarum atque juris, non ferebant homines moleste; Non enim * * jus abesse videbatur a foro neque judicia, sed vis et crudelitas et bonorum acerba et indigna direptio.

Hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi? Hujus furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam, scelus, audaciam, rerum gestarum magnitudine atque imperatoriis laudibus tegere conaris? Hic scilicet est metuendum ne ad exitum defensionis tuæ vetus illa Antoniana dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres, ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus aspiciat, ex mulierum morsu vestigia libidinis atque

Nequitiæ. Di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem facere audeas! Cognoscentur enim omnia istius æra illa vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis qualis fuerit intellegatis. Renovabitur prima illa militia, cum iste e foro abduci, non, ut ipse prædicat, perduci solebat; Aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in quibus cum frequens fuisset, tamen ære dirutus es t; Multa ejus in stipendiis damna proferentur, quæ ab isto ætatis fructu

Dissoluta et compensata sunt* Jam vero, cum in ejus modi patientia turpitudinis aliena, non sua, satietate obduruisset, qui vir fuerit, quot præsidia, quam munita pudoris et pudicitiæ vi et audacia ceperit, quid me attinet dicere aut conjung cre cum istius flagitio cujusquam præterea dedecus? Non faciam, judices; Omnia vetera prætermittam, duo sola recentia sine cujusquam infamia ponam, ex quibus conjecturam facere de omnibus possitis: unum illud, quod ita fuit illustre notumque omnibus ut nemo tam rusticanus homo L. Lucullo M. Cotta consulibus Romam ex ullo municipio vadimonii causa venerit, quin sciret jura omnia prætoris urbani nutu atque arbitrio Chelidonis meretriculæ gubernari: alterum quod, cum paludatus exisset votaque pro imperio suo communique re publica nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri solitus est ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus, contra fas, contra auspicia, contra omnes divinas atque humanas religiones.

XIV. O di immortales! Quid interest inter mentes hominum et cogitationes! Ita mihi meam voluntatem spemque reliquæ vitæ vestra populique Romani existimatio comprobet, ut ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus mandavit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi religione arbitrarer! Ita quæstor sum factus ut mihi illum honorem tum non solum datum sed etiam creditum et commissum putarem; Sic obtinui quæsturam in Sicilia provincia ut omnium oculos in me unum eoniectos esse arbitrarer, ut me quæsturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quæ jucunda videntur esse, ea non modo hia extraordinariis cupiditatibus sed

Etiam ipsi naturæ ac necessitati denegarem. Nunc sum designatus ædilis; Habeo rationem quid a populo Romano acceperim; Mihi ludos sanctissimos maxima cum cura et cærimonia Cereri Libero Liberæque faciundos, mihi Floram matrem populo plebique Romanæ ludorum celebritate placandam, mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani appellati sunt, cum dignitate maxima ct religione Jovi Junoni Minerv acque esse faciundos, mihi sacrarum ædium procurationem, mihi totam urbem tuendam esse commissam; Ob earum rerum laborem et sollicitudinem fructus illos datos, antiquiorem in senatu sententiæ dicendæ locum, togam prætextam, sellam curulem, jus ima-

Ginis ad memoriam posteritatemque prodendæ. Ex his ego omnibus rebus, judices, ita mihi omnes deos propitios velim ut, tametsi mihi jucundissimus est honos populi, tamen nequaquam capio tantum voluptatis quantum et sollicitudinis et laboris, ut hæc ipsa ædilitas non quia necesse fuerit alicui candidato data, sed quia sic oportuerit recte collocata et judicio populi in loco esse posita videatur.

XV. Tu cum esses prætor renuntiatus quoquo modo — mitto enim et prætereo, quid tum sit actum — sed cum esses renuntiatus, ut dixi, non ipsa præconis voce excitatus es, qui te totiens seniorum juniorumque centuriis illo honore affici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicæ partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis? Cum tibi sorte obtigisset uti jus diceres, quantum negotii, quid oneris haberes, numquam cogitasti? Neque illud rationis habuisti, si forte expergefacere te posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam nequitiamque venisse? Itaque non modo a domo tua Chelidonem in prætura excludere noluisti, sed in

Chelidonis domum præturam totam detulisti. Secuta provincia es t; In qua numquam tibi venit in mentem non tibi idcirco fasces ac secures et tantam imperii vim tantamque ornamentorum omnium dignitatem datam ut earum rerum vi et auctoritate omnia repagula pudoris officiique perfringeres, ut omnium bona prædam tuam duceres, ut nullius res tuta, nullius domus clausa, nullius vita sæpta, nullius pudicitia munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse; In qua tu te ita gessisti ut, omnibus cum teneare rebus, ad bellum fugitivorum confugias. Ex quo jam intellegis non modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum exortam; Nisi forte Italici fugitivorum belli reliquias atque illud Tempsanum incommodum proferes, ad quod recens cum te peropportune fortuna attulisset si quid in te virtutis au t industriæ habuisses, idem qui semper fueras inventus

Cs. XVI. Cum ad te Valentini venissent et pro iis homo disertus ac nobilis, M. Marius, loqueretur, ut negotium susciperes, ut, cum penes te prætorium imperium ac nomen esset, ad illam parvam manum exstinguendam ducem te principemque præberes" non modo id refugisti, sed eo ipso tempore, cum esses in litore, Tertia illa tua, quam tu tecum deportaras, erat in omnium conspectu; Ipsis autem Valentinis ex tam illustri nobilique municipio tantis de rebus responsum dedisti, cum esses cum tunica pulla et pallio. Quid hunc proficiscentem, quid in ipsa provincia fecisse existimatis, qui, cum jam ex provincia non ad triumphum sed ad judicium decederet, ne illam quidem infamiam fugerit quam sine ulla voluptate capie-

Bat? O divina senatus frequentis in æde Bellonæ admurmuratio! Memoria tenetis, judices, cum advesperasceret, et paulo ante esset de hoc Tempsano incommodo nuntiatum, cum inveniretur nemo qui in illa loca cum imperio mitteretur, dixissetque quidam Verrem esse non longe a Tempsa, quam valde universi admurmuraverint, quam palam principes dixe- rint contra. Et his tot criminibus testimoniisque convictus in eorum tabella spem sibi aliquam proponit" quorum omnium palam causa incognita voce damnatus est?

XVII. Esto, nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli laudis adeptus est, quod neque bellum ejus modi neque belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne quod esset; At vero contra bellum prædonum classem habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto præclare defensa provincia est. Sic de bello prædonum, sic de classe Siciliensi, judices, dicam, ut hoc jam ante confirmem, in hoc uno genere omnes inesse culpas istius maximas, avaritiæ, maiestatis, dementiæ, libidinis, crudelitatis. Hæc dum breviter expono, quæso" ut fecistis adhuc, diligenter attendite.

Rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quæreretur. Superiorum prætorum consuetudo cum hæc fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum militumque imperaretur, maximæ et locupletissimæ civitati Mamertinæ nihil horum imperavisti. Ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniæ dederint, post, si videbitur, ex

Ipsorum litteris testibusque quæremus. Navem vero cybæam maximam, triremis instar, pulcherrimam atque ornatissimam, palam ædificatam sumptu publico tuo nomine, publice, sciente tota Sicilia, per magistratum senatu inque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. Hæc navis onusta præda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex præda, simul cum ipse decederet, appulsa Veliam est cura plurimis rebus, et iis quas iste Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant carissimæ maximeque eum delectabant. Eam navem nuper egomet vidi Veliæ multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, judices; Quæ quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare jam exsilium atque explorare fugam domini videbatur. XVIII. Quid mihi hoc loco respondebis? Nisi forte id quod, tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in judicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia ædificatam esse navem. Aude hoc saltem dicere quod necesse es t; Noli metuere, Hortensi, ne quæram qui licuerit ædificare navem senatori; Antiquæ sunt istæ leges et mortuæ, quem ad modum tu soles dicere, quæ vetant. Fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in judiciis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. Quid enim tibi navi? Qui si quo publice proficisceris, præsidii et vecturæ causa sumptu publico navigia præbentur; Priva tira autem nec pro- 4β ex iis locis in quibus te habere nihil licet. Deinde cur quicquam contra leges parasti? Valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicæ: nunc non modo tc hoc crimine non arguo, sed nc illa quidem communi vituperatione reprehendo: Tu tibi hoc numquam turpe, numquam criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi ædificari onerariam navem in provincia quam tu cum imperio obtinebas? Quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? Inanem te navem esse illam in Italiam adducturum? Naviculariam cum Romam venisses esse facturum? Ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. Ejus modi voluisti de te sermonem esse omnium, palam ut loquerentur te illam navem parare quæ prædam ex Sicilia deportaret et ad ea furta quæ reliquisses commearet.

Verum hæc omnia, si doces navem de tua pecunia ædificatam, remitto atque concedo. Sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus, esse sublatum? Nam dixit Heius, princeps istius legationis quæ ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam, eique faciendæ senatorem Mamertinum publice præfuisse. Reliqua est materies. Hanc Reginis, ut ipsi dicunt — tametsi tu negare non potes — publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti. XIX. Si et ex quo fit navis ct qui faciunt imperio tibi tuo, non pretio, præsto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pe-

Cunia dicis impensum? At Mamertini in tabulis nihil habent. Primum video potuisse fieri ut ex ærario nihil darent; Etenim vel Capitolium, sicut apud majores nostros factum est, publice coactis fabris operisque imperatis gratiis exædificari atque effici potuit; Deinde — id quod perspicio et quod ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex litteris — multas pecunias isti erogatas in operum locationes falsas atque inanes esse perscriptas. Jam illud minime mirum est, Mamertinos aquo summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam populo Romano esse cognoverant, ejus capiti litteris suis pepercisse. Sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi gratis stare navem, quia quid emeris aut quid locaris scriptum proferre non potes.

At enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod sunt fœderati. Di approbent! Habemus hominem in fetialium manibus educatum, unum præter cctcros in publicis religionibus fœderum sanctum ac diligentem; Omnes qui ante te fuerunt prætores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem fœderis imperarint. Sed tamen tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item fœderatis navem imperasti? An hoc probabis, in æqua causa populorum sine pretio varium jus et disparem condi-

Cionem fuisse? Quid? Si ejus modi esse hæc duo fœdera duorum populorum, judices, doceo, ut Tauromenitanis nomin&tim cautum et exceptum sit fœdere ne narem dare debeant, Mamertinis in ipso fœdere sanctum atque præscriptum sit ut navem dare necesse sit, istum autem contra fœdus et Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num quid dubium poterit esse quin Verre prætore plus Mamertinis cybæa quam Tauromentianis fœdus opitulatum sit? Recitentur fœdera.

XX. Isto igitur tuo, quem ad modum ipse prædicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede, minuisti maiestatem rei publicæ, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias majorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti jus imperii, condicionem sociorum, memoriam fœderis. Qui ex fœdere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, ei ne in freto ante sua tecta et domos navigarent, ne sua mœnia portusque defenderent, pretio abs te jus fœderis et imperii condicionem red-

Emerunt. Quid censetis in hoc fœdere faciendo voluisse Mamertinos impendere laboris, operæ, pecuniæ, ne hæc biremis adseri beretur, si id ullo modo possent a nostris majoribus impetrare? Nam cum hoc munus imponebatur tam grave civitati, inerat nescio quo modo in illo fœdere societatis quasi quædam nota servitutis. Quod tum, recentibus suis officiis, integra re, nullis populi Romani difficultatibus, a majoribus nostris fœdere assequi non potuerunt, id nunc, nullo novo officio suo, tot annis post, jure imperii nostri quotannis usurpatum ac semper retentum, summa in difficultate navium, a C. Verre pretio assecuti sunt. Ac non hoc solum assecuti, ne navem darent: ecquem nautam, ecquem militem qui aut in classe aut in præsidio esset, te prætore per triennium Mamertini dederunt?

XXI. Denique cum ex senatus consulto itemque ex lege Terentia et Cassia frumentum æquabiliter emi ab omnibus Siciliæ civitatibus oporteret, id quo- que munus leve atque commune Mamertinis remisisti. Dices frumentum Mamertinos non debere. Quo modo non debere? An ut ne venderent? Non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere quod exigeretur sed ex eo quod emeretur. Te igitur auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamertini juvare

Populum Romanum debuerunt. Quæ tandem civitas fuit quæ deberet? Qui publicos agros arant, certum est quid elege censoria debeant: cur his quicquam præterea ex alio genere imperavisti? Quid? Decumani nam quid præter singulas decumas ex lege Hieronica debent? Cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti empti darent? Quid im imperasti, verum etiam, quo plus darent quam poterant, hæc sexagena milia modium quæ Mamertinis remiseras addidisti. Neque hoc dico, ceteris non recte imperatum, sed Mamertinis, qui erant in eadem causa et quibus superiores omnes item ut ceteris imperarant pecuniamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his dico non recte remissum.

Et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit et de consilii sententia Mamertinis * * δ4 se frumentum non imperare pronuntiat. Audite decretum mercennarii prætoris ex ipsius commentario, et cognoscite quanta in scribendo gravitas, quanta in constituendo jure sit auctoritas. Recita.

De consilii sententia libenter ait se facere, itaque perscribit. Quid, si hoc verbo non esses usus " libenter"? Nos videlicet invitum te quæstum facere putaremus. Ac " de consilii sententia "! Præclarum recitari consilium, judices, audistis; Utrum vobis consilium tandem prætoris recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an prædonis improbissimi

Societas atque comitatus? En fœderum interpretes, societatis pactores, religionis auctores! Numquam in Sicilia frumentum publice est emptum quin Ma delectum præciarumque consilium iste dedit, ut ab his nummos acciperet ac sui similis esset. Itaque tantum valuit istius decreti auctoritas quantum debuit eiushominisqui,aquibus frumentum emere debuisset, iis decretum vendidisset. Nam statim L. Metellus ut isti successit, ex C. Sacerdotis et ex Sex. Peducæi instituto ac litteris frumentum Mamertinis imperavit

XXII. Tum illi intellexerunt se id quod amalo auctore emissent diutius obtinere non posse.

Age porro, tu qui tam religiosum existimari te voluisti interpretem fœderum, cur Tauromenitanis frumentum,cur Netinis imperasti? Quarum civitatum utraque fœderata est. Ac Netini quidem sibi non defuerunt, ac, simul pronuntiasti libenter te Mamertinis remittere, te adierunt et eandem suam causam fœderis esse docuerunt. Tu aliter decernere eadem in causa non potuisti; Pronuntias Netinos frumentum dare non debere — et ab his tamen exigis. Cedo mihi ejusdem prætoris litteras et rerum decretarum et frumenti imperati.

Quid potius in hac tanta et tam turpi inconstantia suspicari possumus, judices, quam id quod necesse est, aut isti a Netinis pecuniam cum posceret non datam, aut id esse actum ut intellegerent Mamertini bene se apud istum tam multa pretia ac munera collocasse, cum idem alii juris ex eadem causa non obtinerent?

Hic mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinæ laudationis? In qua quam multa sint vulnera quis est vestrum, judices, quin intellegat? Primum' in judiciis qui decem laudatores dare non potest, honestius est ei nullum dare quam illum quasi legitimum numerum consuetudinis non explere. Tot in Sicilia civitates sunt quibus tu per triennium præfuisti: arguunt ceteræ, paucæ et parvæ et metu repressæ silent, una laudat. Hoc quid est nisi intellegere quid habeat utilitatis vera laudatio, sed tamen ita provinciæ præfuisse ut hac utilitate necessario

Sit carendum? Deinde, quod alio loco antea dixi, quæ est ista tandem laudatio, cujus laudationis legati et principes et publice tibi navem ædificatam et privatim se ipsos abs te spoliatos expilatosque esse dixerunt? Postremo quid aliud isti faciunt, cum tc soli ex Sicilia laudant, nisi testimonio nobis sunt omnia te sibi esse largitum quæ tu de re publica nostra detraxeris? Quæ colonia est in Italia tam bono jure, quod tam immune municipium, quod per hosce annos tam commoda vacatione omnium rerum sit usum quam Mamertina civitas? Per triennium soli ex fœdere quod debuerunt non dederunt, soli isto prætore omnium rerum immunes fuerunt, soli in istius imperio ea condicione vixerunt ut populo Romano nihil darent, Verri nihil negarent.

XXIII, Verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar, accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra fœdera. Ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et remisisti quod non oportebat et accepisti quod non licebat. Exigere te oportuit navem quæ contra prædones, non quæ cum præda navigaret, quæ defenderet ne provincia spoliaretur, non quæ provinciæ spolia portaret. Mamertini * tibi et urbem quo furta undique deportares et navem in qua exportares præbuerunt; Illud tibi oppidum receptaculum prædæ fuit, illi homines testes custodesque furtorum, illi tibi et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt. Itaque ne tum quidem cum classem avaritia ac nequitia tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es; Quo tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate provinciæ, etiamsi precario essent rogandi, tamen ab iis imp erogandi conatum præclara illa non populo Romano reddita biremis, sed prætori donata cybæa. Ea fuit merces imperii, auxilii, juris, consuetudinis, fœderis.

Habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac venditum pretio; Cognoscite nunc novam prædandi rationem ab hoc primum excogitatam. XXIV. Sumptum omnem in classem frumento stipendio ceterisque rebus suo quæque nauarcho civitas semper dare solebat. Is neque ut accusaretur a nautis committere audebat, et civibus suis rationes referre debebat, et in illo omni negotio non modo labore, sed etiam periculo suo versabatur. Erat hoc" ut dico, factitat um semper, nec solum in Sicilia, sed in omnibus provinciis, etiam in sociorum et Latinorum stipendio ac sumptu, tum cum illorum auxiliis uti solebamus: Verres post imperium constitutum primus imperavit ut ea pecunia omnis a civitatibus sibi adnumeraretur, ut is eam

Pecuniam tractaret quem ipse præfecisset. Cui potest esse dubium quam ob rem et omnium consuetudinem veterem primus immutaris, et tantam utilitatem per alios tractandæ pecuniæ neglexeris, et tantam diffi ceperis? Deinde alii quæstus instituuntur, ex uno genere navali videte quam multi: accipere a civitatibus pecuniam ne nautas darent, pretio certo missos facere nautas, missorum omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet non dare — hæc omnia ex civitatum testimoniis cognoscite. Recita.

XXV. Huncine hominem, hancine impudentiam, judices, hanc audaciam! Civitatibus pro numero militum pecuniarum summas discribere, certum pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere! Quos qui dederat commeatum totius æstatis abstulerat, iste quod ejus nautæ nomine pro stipendio frumentoque acceperat lucrabatur. Ita quæstus duplex unius missionis fiebat. Atque hæc homo amentissimus in tanto prædonum impetu tantoquo periculo provinciæ sic palam faciebat ut et ipsi prædones scirent et tota provincia testis esset.

Cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in Sicilia, re quidem vera naves inanes, quæ prædam prætori, non quæ prædonibus metum afferrent, tamen, cum P. Cæsetius et P. Tadius decem navibus suis semiplenis navigarent, navem quandam piratarum præda refertam non ceperunt, sed abduxerunt onere suo plane captam atque depressam. Erat ea navis plena juventutis formosissimæ, plena argenti facti atque signati, multa eum stragula veste. Hæc una navis aclasse nostra non capta est, sed inventa ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. Quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis jacebat ebrius, erexit se tamen, et statim quæstori legatoque suo custodes misit complures, ut

Omnia sibi integra quam primum exhiberentur. Appellitur navis Syracusas; Exspectatur ab omnibus supplicium. Iste quasi præda sibi advecta, non prædonibus captis, si qui senes ac deformes erant, eos in hostium numero ducit; Qui aliquid formæ ætatis artifici ique habebant, abducit omnes, non nullos scribis filio cohortique distribuit, symphoniacos homines sex * * cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in exinaniunda nave consumitur. Archipiratam ipsum videt nemo, de quo supplicium sumi oportuit. Hodie omnes sic habent (quid ejus sit vos conjectura assequi debetis), istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse.

XXVI. " Conjectura est.*' Judex esse bonus nemo potest qui suspicione certa non movetur. Hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis — qui ducem prædonum aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur. Hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, judices, qui archipiratam captum sese vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, quærerent, videre cuperent. Quid accidit cur tanto opere iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? Homines maritimi Syracusis, qui sæpe istius ducis nomen audissent, sæpe timuissent, cum ejus cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent, potestas aspiciendi

Nemini facta est. Unus plures prædonum duces vivos cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret? At contra, quacumque iter fecit, hoc jucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium præbebat, itaque ei concursus fiebant undique ut non modo ex iis oppidis qua ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. Ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit ct jucundissimus? Quia nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriæ certius quam, quos sæpe metueris, eos te vinctos ad supplicium duci

Videre. Hoc tu quam ob rem non fecisti? Quam ob rem ita pirata iste occultatus est quasi eum aspici nefas esset? Quam ob rem supplicium non sumpsisti? Quam ob causam hominem reservasti? Ecquem scis in Sicilia antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Unum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum. Vivum tu archipiratam servabas — quo? Per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; Neque enim quicquam erat reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.

XXVII. Age porro, custodiri ducem prædonum novo more quam securi feriri omnium exemplo magis placuit: quæ sunt istæ custodiæ? Apud quos homines, quem ad modum est asservatus? Lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; Totum est e saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso; Nihil tam clausum ad exitum, nihil tam sæptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest. In has

Ceteris oppidis Siciliæ deduci imperantur. Eo quod multos captivos cives Romanos conjecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut amultis in lautumiis verus ille dux quæreretur. Itaque hominem huic optimæ tutissimæque custodiæ non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat hominem — quo? Lilybæum fortasse? Video; Tamen homines maritimos non plane reformidat. Minime, judices. Panhormum igitur? Audio; Quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus

Supplicio affici, at custodiri oportebat. Ne Panhormum quidem. Quo igitur? Quo putatis? Ad homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos, ad Cen aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi prædonis, unum te prætore horruissent Apronium, terrestrem archipiratam. Et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque adhiberetur.

XXVIII. Interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quæ perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnes cotidie piratarum qui securi ferirentur; Quam multos esse oporteret ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. Iste, quod omnes qui artificii aliquid habuerant aut formæ removerat atque abduxerat, reliquos si, ut consuetudo est, universos ad palum alligassct, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam relicti; Propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quin rationem numerumque haberet et reliquos non desideraret solum sed

Etiam posceret et flagitaret. Cum magnus numerus deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere cœpit cives Romanos quos in carcerem antea conjecerat; Quorum alios Sertorianos milites fuisse insimulabat et ex Hispania fugientes ad Siciliam appulsos esse dicebat, alios, qui a prædonibus erant capti, cum mercaturas facerent aut aliquam ob causam navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse arguebat. Itaque alii cives Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum amultis civibus Romanis cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, securi feriebantur. Quorum ego de acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare cœpero, et ita dicam ut, si mc in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita deficiat, id mihi præclarum et jucundum

Putem. Hæc igitur est gesta res, hæc victoria præclara; Myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati et necati, omnis vestis ablata, omne aurum et argentum ablatum et aversum.

XXIX. At quem ad modum ipse se induit priore actione! Qui tot dies tacuisset, repente in M. Annii, hominis splendidissimi, testimonio, cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset, securi esse percussum, exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; Dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque dc vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi non percussisse; Domi esse apud sese archipiratas dixit

Duos. O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem! Civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, tus omnium et clamor, cum tamen a præsenti supplicio tuo continuit populus Romanus se et repressit et salutis suæ rationem judicum severitati reservavit. Quid? Sciebas tibi crimini datum iri? Quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabarc? Inimicum habebas neminem; Si haberes, tamen non ita vixeras ut metum judicii propositum habere deberes. An te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat? Qui igitur, cum esses cum imperio, jam tum crimen et judicium horrueris, cum tot testi-

Bus coarguare potes de damnatione dubitare? Verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi ad defensionem firmius fore putasti, in judicio coactu atque efflagitatu meo producere, ad ignotos, tanto post, eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia pæne tota, securi ferire? Vide quid intersit utrum faciendum fuerit; In illo reprehensio nulla esset, hic defensio nulla est. Itaque illud semper omnes fecerunt: hoc quis ante te, quis præter te fecerit quæro.

Piratam vivum tenuisti. Quem ad finem? Dum cum imperio fuisti. Quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? Cur, inquam, civibus Romanis quos piratæ ceperant securi statim percussis ipsis piratis

Lucis usuram tam diuturnam dedisti? Verum esto, sit tibi illud liberum omne tempus quoad cum imperio fuisti; Etiamne privatus, etiamne reus, etiamne pæne damnatus hostium duces privata in domo retinuisti? Unum, alterum mensem, prope annum denique domi tuæ piratæ aquo tempore capti sunt, quoad per me licitum est, fuerunt, hoc est quoad per M \ Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit. XXX. Quod est hujusce rei jus, quæ consuetudo, quod exemplum? Hostem acerrimum atque infestissimum populi Romani, seu potius communem hostem gentium nationumque omnium, quisquam omnium mortalium privatus intra mœnia

Domi suæ retinere poterit? Quid? Si pridie quam ame tu coactus es confiteri civibus Romanis securi percussis prædonum ducem vivere, habitare apud te, si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra rem publicam facere potuisset, quid diceres? Apud me habitavit, mecum fu it; Ego illum ad judicium meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem reservavi." Itane vero? Tu tua pericula communi periculo defendes? Tu supplicia quæ debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicæ, tempus conferes? Populi Romani hostis privati hominis custodiis asservabitur? At etiam qui triumphant eoque diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriæ populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem jubent, idemque dies et victoribus imperii et victis vitæ finem facit.

Et nunc cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris, præsertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam, ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret! Si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quæro, cui probares? Cum constaret istum Syracusis anullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in ejus locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse, si eum diceres

Esse mortuum, quis te audiret? Nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides: quid? Si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico ille nobilissimus pirata fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? * Verum hoc era t: si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes; Si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. Plura dixi quam volui de illo archipirata; Et tamen ea quæ certissima sunt hujus criminis argumenta prætermisi; Volo enim esse totum mihi crimen hoc integrum; Est certus locus, certa lex, certum tribunal, quo hoc reservetur.

XXXI. Hac tanta præda auctus, mancipiis, argento, veste locupletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam, milites revocandos alendosque esse cœpit, cum ea res non solum provinciæ saluti verum etiam ipsi prædæ posset esse. Nam æstate summa, quo tempore ceteri prætores obire provinciam et concursare consuerunt, aut etiam in tanto prædonum metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriem libidinesque suas domo sua regia, quæ regis Hieronis fuit, qua prætores uti solent, contentus non fu it: tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus æstivis, quod antea demonstravi, carbaseis intenta velis collocari jussit in litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusæ fontem propter ipsum introitum atque ostium portus, amœno sane et ab ar-

Bitris remoto loco. Hic dies æstivos prætor populi Romani, custos defensorque provinciæ, sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet nemo præter ipsum et prætextatum filium — etsi recte sine exceptione dixeram virum, cum isti essent, neminem fuisse; Non numquam etiam libertus Timarchides adhibebatur; Mulieres autem nuptæ nobiles, præter unam mimi Isidori filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine abduxerat. Erat Pipa quædam, uxor Æschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in istius cupiditatem facti sunt tota Sicilia

Percelebrantur; Erat Nice, facie eximia, ut prædicatur, uxor Cleomeni Syracusani. Hanc vir amabat, verum tamen hujus libidini adversari nec poterat nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis devinciebatur. Illo autem tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset Syracusis uxorem ejus parum poterat animo soluto ac libero tot in ac ^ dies secum habere. Itaque excogitat rem singularem; Naves quibus legatus præfuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem Syracusanum præesse jubet atque imperare. Hoc eo facit ut ille non solum abesset a domo dum navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto atque ablegato viro non liberius quam antea (quis enim umquam istius libidini obstitit?) Sed paulo solutiore tamen animo secum illam haberet si non tamquam virum sed tamquam æmulum removisset.

Accipit naves sociorum atque amicorum Cleomenes Syracusanus. XXXII. Quid primum aut accusem aut querar? Siculone homini legati, quæstoris, prætoris denique potestatem, honorem, auctoritatem dari? Si te impediebat ista conviviorum mulierumque occupatio, ubi quæstores ubi legati,!Ubi ternis denariis æstimatum frumentum, ubi muli, ubi tabernacula, ubi tot tantaque ornamenta magistratibus et legatis asenatu populoque Romano permissa et data, denique ubi præfecti, ubi tribuni tui? Si civis Romanus dignus isto negotio nemo fuit, quid civitates quæ in amicitia fideque populi Romani perpetuo manserant? Ubi Segestana, ubi Centuripina civitas? Quæ cum officiis, fide, vetustate, tum etiam cognatione

Populi Romani nomen attingunt. O di immortales! Quid? Si harum ipsarum civitatum militibus, navibus, nauarchis Syracusanus Cleomenes jussus est imperare, non omnis honos ab isto dignitatis æquitatis officiique sublatus est? Ecquod in Sicilia bellum gessimus, quin Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur? Atque hæc ego ad memoriam vetustatis, non ad contumeliam civitatis referri volo. Itaque ille vir clarissimus summusque imperator, M. Marcellus, cujus virtute captæ, misericordia conservatæ sunt Syracusæ, habitare in ea parte urbis quæ in Insula est Syracusanum neminem voluit; Hodie, inquam, Syracusanum in ea parte habitare non licet; Est enim locus quem vel pauci possent defendere. Committere igitur eum non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa parte urbis navibus aditus ex alto es t; Quam ob rem, qui nostros exercitus sæpe excluserant,

Iis claustra loci committenda non existimavit. Vide quid intersit inter tuam libidinem majorumque auc consilium atque prudentiam. Illi aditum litoris Syracusanis ademerunt, tu imperium maritimum concessisti; Illi habitare in eo loco Syracusanum, qua naves accedere possent, noluerunt, tu classi et navibus Syracusanum præesse voluisti; Quibus illi urbis suæ partem ademerunt, iis tu nostri imperii partem dedisti, et quorum sociorum opera Syracusani nobis dicto audientes sunt, eos Syracusano dicto audientes esse jussisti.

XXXIII. Egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; Sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolloniensis, Haluntina, præclara classis specie,sed inops et infirma propter dimissionem propugnatorum atque remigum. Tam diu in imperio suo classem iste prætor diligens vidit quam diu convivium ejus flagitiosissimum præte resset, tum se tamen in conspectum nautis paulisper dedit. Stetit soleatus prætor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore; Jam hoc istum vestitu Siculi civesque Romani

Permulti sæpe viderant. Posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautæ coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis locis sicuti in magna parte Siciliæ multitudo, colligebant, et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie ac nequitia tum etiam imperio putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo posito perpotabat. XXXIV. Ecce autem repente, ebrio Cleomene esurientibus ceteris, nuntiatur piratarum esse naves in portu Odysseæ; Nam ita is locus nominatur; Nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat terrestre præsidium, non re sed nomine, speravit iis militibus quos ex eo loco deduxisset explere se numerum nautarum et remigum posse. Reperta est eadem istius hominis avarissimi ratio in præsidiis quæ in classibus; Nam erant per-

Pauci reliqui, ceteri dimissi. Princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, præcidi ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur signum dari jussit. Hæc Centuripina navis erat incredibili celeritate velis; Nam scire isto prætore nemo poterat quid quæque navis remis facere posset; Etsi in hac quadriremi propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges et milites deerant. Evolarat jam e conspectu fere fugiens quadriremis, cum etiam tum ceteræ naves uno in loco moliebantur.

Erat animus in reliquis; Quamquam erant pauci, quoquo modo res se habebat, pugnare tamen se velle clamabant, et quod reliquum vitæ viriumque fames fecerat, id ferro potissimum reddere volebant. Quodsi Cleomenes non tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. Erat enim sola illa navis constrata, et ita magna ut propugnaculo ceteris posset esse, quæ si in prædonum pugna versaretur, urbis instar habere inter illos piraticos myoparones videretur; Sed tum inopes relicti ab duce præfectoque classis eundem necessario cursum tenere cœperunt.

Helorum versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri navigabant, neque ii tam prædonum impetum fugiebant quam imperatorem sequebantur. Tum, ut quisque in fuga postremus, ita in periculo princeps erat; Postremam enim quamque navem piratæ primam adoriebantur. Ita prima Haluntinorum navis capitur, cui præerat Haluntinus homo nobilis, Phylarchus, quem ab illis prædonibus Locrenses postea publice redemerunt; Ex quo vos priore actione jurato rem omnem causamque cognostis. Deinde Apolloniensis navis capitur, et ejus præfectus Anthropinus occiditur. Ad Helori litus pervenerat; Jam sese in terram e navi ejecerat quadrirememque fluctuantem in salo reliquerat. Reliqui præfecti navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque repugnare neque mari effugere ullo modo possent, appulsis ad Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. Tum prædonum dux Heracleo, repente præter spem non sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi Romani in litus expulsam et ejectam, cum primum invesperasceret, inflammari incendique jussit.

O tempus miserum atque acerbum provinciæ Siciliæ! O casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum! O istius nequitiam ac turpitudinem singularem! Una atque eadem nox erat qua prætor amoris turpissimi flamma, classis populi Romani prædonum incendio conflagrabat. Affertur nocte intempesta gravis hujusce mali nuntius Syracusas; Curritur ad prætorium, quo istum ex illo præclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet; Includit se domi; Neque aderat uxor, quæ consolari hominem

In malis posset. Hujus autem præclari imperatoris ita erat severa domi disciplina ut in re tanta et tam gravi nuntio nemo admitteretur, nemo esset qui auderet aut dormientem excitare aut interpellare vigilantem. Jam vero re ab omnibus cognita con sicut erat antea semper consuetudo" prædonum adventum significabat ignis e specula sublatus aut tumulo, sed flamma ex ipso incendio navium et calamitatem acceptam et periculum reliquum nuntiabat. XXXVI. Cum prætor quæreretur et constaret neminem ei nuntiasse, fit ad domum ejus cum clamore concursus atque impetus. Tum iste excitatus audit rem omnem ex Timarchide, sagum sumit (lucebat jam fere), procedit in medium vini, somni, stupri plenus. Excipitur ab omnibus ejus modi clamore ut ei Lampsaceni periculi similitudo versaretur ante oculos; Hoc etiam majus hoc videbatur, quod in odio simili multitudo hominum hæc erat maxima. Tum istius acta commemorabatur, tum flagitiosa illa convivia; Tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim; Tum quærebant ex isto palam tot dies continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid egisset; Tum imperator ab isto præpositus Cleomenes flagitabatur; Neque quicquam propius est factum quam ut illud Uticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas, ut duo sepulcra duorum prætorum improborum duabus in provinciis constituerentur. Verum habita est a multitudine ratio temporis, habita tumultus, habita etiam dignitatis existimationisque communis, quod is est conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia verum etiam hac re publica dignissimus existimetur. Confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet, arma capiunt, totum forum atque Insulam, quæ est urbis magna pars, complent.

Unam illam noctem solam prædones ad Helorum commorati, cum fumantes etiam nostras naves reliquissent, accedere incipiunt Syracusas; Qui videlicet sæpe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum mœnia ac portus, statuerant se, si ea Verre prætore non vidissent, numquam esse visuros. 9β XXXVII. Ac primo ad illa æstiva prætoris accedunt, ipsam illam ad partem litoris ubi iste per eos dies tabernaculis positis castra luxuriæ collocarat. Quem posteaquam inanem locum offenderunt et prætorem commosse ex eo loco castra senserunt, statim sine ullo metu in ipsum portum penetrare cœperunt. Cum in portum dico, judices — explanandum est enim diligentius eorum causa qui locum ignorant — in urbem dico atque in urbis intimam partem venisse piratas; Non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitur et continetur, ut non adluantur mari mœnia extrema, sed ipse influat in urbis sinum

Portus. Hic te prætore Heracleo pirata cum quattuor myoparonibus parvis ad arbitrium suum navigavit. Pro di immortales! Piraticus myoparo, cum imperii populi Romani nomen ac fasces essent Syracusis, usque ad forum Syracusanorum et ad omnes gloriosissimæ classes, cum mari plurimum poterant, multis bellis sæpe conatæ umquam aspirare potuerunt, neque populi Romani invicta ante te prætorem gloria illa navalis umquam tot Punicis Siciliensibusque bellis penetrare potuit; Qui locus ejus modi est ut ante Syracusani in mœnibus suis, in urbe, in foro hostem armatum ac victorem quam in portu ullam

Hostium navem viderint. Hic te prætore prædonum naviculæ pervagatæ sunt, quo Atheniensium classis sola post hominum memoriam trecentis navibus vi ac multitudine invasit; Quæ in eo ipso portu loci ipsius portusque natura victa atque superata est. Hic primum opes illius civitatis comminutæ depressæque su n t; In hoc portu Atheniensium nobilitatis, imperii, gloriæ naufragium factum existimatur. ΧΧΧΥΊ1Ι. Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo a latere sed etiam atergo magnam partem urbis relinqueret? Insulam totam prætervectus est, quæ est urbs Syracusis suo nomine ac mœnibus, quo in loco majores, ut ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis tenerent, in

Eorum potestatem portum futurum intellegebant. At quem ad modum est pervagatus! Radices palmarum agrestium, quas in nostris navibus invenerant, jactabant, ut omnes istius improbitatem et calamitatem Siciliæ possent cognoscere. Siculosne milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant ut populo Romano totique Italiæ suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi primum fruges inventæ esse dicuntur, eo cibo esse usos aquo majores eorum ceteros quoque frugibus inventis removerunt! Te ptæ tore Siculi milites palmarum stirpibus, piratæ Siculo frumento alebantur!

O spectaculum miserum atque acerbum! Ludibrio esse urbis gloriam, populi Romani nomen, nostrorum hominum conventum atque multitudinem piratico myoparoni! In portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere piratam, cum prætoris inertissimi nequissimique oculos prædonum remi

Posteaquam e portu piratæ non metu aliquo affecti sed satietate exierunt, tum cœperunt quærere homines causam illius tantæ calamitatis. Dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum si, remigibus militibusque dimissis, reliquis egestate et fame perditis, prætore tot dies cum mulierculis perpotante,

T&nta ignominia et calamitas esset accepta. Hæc autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus præpositi fuerant. Qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot ex sua quisque nave missos sciret esse. Res erat clara, neque solum argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur. XXXIX. Homo certior fit agi nihil in foro et conventu toto dic nisi hoc, quæri ex nauarchis quem ad modum classis sit amissa; Illos respondere et docere unum quemque, missione remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. Quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere cœpit. Causam sibi dicendam esse statuerat i&m ante quam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. Videbat illis nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse. Consilium

Capit primo stultum, verum tamen clemens. Nauarchos ad se vocari jubet; Veniunt. Accusat eos quod ejus modi de se sermones habuerint; Rogat ut in sua quisque dicat navi se tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. Illi enim vero se ostendunt quod vellet esse facturos. Iste non procrastinat, advocat amicos statim, quærit ex iis singillatim quot quisque nautas habuerit; Respondit unus quisque, ut erat præceptum: iste in tabulas refert, obsignat signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset,

Hac videlicet testificatione uteretur. Derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis, et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus cx nimia prætoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. Jam iste erat hac stultitia multis in rebus tatum tolli et referri juberet; Quæ omnia nunc inteltestibus auctoritatibusque convincitur. XL. Ubi hoc videt" illorum confessionem" testificationem suam" tabellas sibi nullo adiumento futuras, init consilium non improbi prætoris (nam id quidem esset ferendum) sed importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari vellet (nam omnino tolli posse non arbitrabatur), nauarchos omnes, testes sui sceleris,

Vita esse privandos. Occurrebat illa ratio: " Quid Cleomene fiet? Poterone animum advertere in eos quos dicto audientes esse jussi, missum facere eum cui potestatem imperiumque permisi? Poterone eos afficere supplicio qui Cleomenen secuti sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi jussit? Poterone esse in eos vehemens qui naves non modo inanes habuerunt sed etiam apertas, in eum dissolutus qui solus habuerit constratam navem et minus exinanitam? Pereat Cleomenes una! " Ubi fides, ubi exsecrationes, ubi dexteræ complexusque, ubi illud contubernium muliebris militiæ in illo delicatissimo litore? Fieri nullo modo poterat quin Cleomeni par-

Ceretur. Vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animum advertere in omnes nauarchos; Ita sui periculi rationes ferre ac postulare. " Tibi uni parcam, et potius istius culpæ crimen vituperationemque inconstantiæ suscipiam quam aut in te sim crudelis aut tot tam graves testes vivos incolumesque esse patiar." Agit gratias Cleomenes, approbat consilium, dicit ita fieri oportere; Admonet tamen illud, quod istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. Quid ergo? Iste homo ex ejus modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? " In præsentia/' inquit Cleomenes, " quoniam ita necesse es t; Sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit."

XLI. Hæc posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e prætorio, inflammatus scelere, furore, crudelitate; In forum venit, nauarchos vocari jubet. Qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. Iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. Implorare illi fidem prætoris et qua re id faceret rogare. Tum iste hoc causæ dicit, quod classem prædonibus prodidissent. Fit clamor et admiratio populi, tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quæ omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut cum ipse prædonum socius arbitraretur aliis proditionis crimen inferret; Deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis

Esset amissa. Cum hæc ita fierent, quærebatur ubi esset Cleomenes; Non quo illum ipsum, cuicuimodi est, quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret; Nam quid Cleomenes facere potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso; Quid, avaritia navibus exinanitis? Atque eum vident sedere ad latus prætoris, et ad aurem familiariter ut solitus erat insusurrare. Tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos electos e suis civitatibus in ferrum atque in vincla conjectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum

Societatem familiarissimum esse prætori. Apponitur eis tamen accusator Nævius Turpio quidam, qui C. Sacerdote prætore injuriarum damnatus est, homo bene appositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia præcursorem habere solebat et emissarium.

XLII. Veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum adulescentium, hoc repentino calamitatis suæ nuntio commoti; Vinctos aspiciunt catenis libero suos, cum istius avaritiæ pœnam collo et cervicibus suis sustinerent; Adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quæ nusquam erat neque umquam fuerat, implorant. Pater aderat Dcxo Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. Cujus tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum cum illa auctoritate miseria videres perditum, non te ejus lacrimæ, non senectus, non hospitii jus atque nomen a scelere aliquam ad partem humanitatis

Revocare potuit? Sed quid ego hospitii jura in hac immani belua commemoro? Qui Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cujus domum per hospitium exhausit et exinanivit, absentem in reos rettulerit, causa indicta capite damnarit, ab eo nunc hospitiorum jura atque officia quæramus? Cum homine enim crudeli nobis res est an cum fera atque immani belua? Te patris lacrimæ de innocentis filii periculo non movebant: cum patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te neque præsens filius de liberum caritate neque absens pater

De indulgentia patria commonebat? Catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis filius. Quid ita? " Prodiderat classem." Quod ob præmium? " Deseruerat." Quid Cleomenes? " Ignavus fuerat." At eum tu ob virtutem corona ante donaras. " Dimiserat nautas." At ab omnibus tu mercedem missionis acceperas. Alter parens ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suæ clarus et nobilis; Qui quia Cleomenem in defendendo filio læserat, nudus pæne est destitutus. Quid erat autem quod quisquam diceret aut defenderet? " Cleomenem nominare non licet." At causa cogit. " Moriere, si appellaris; " Numquam enim iste cuiquam est mediocriter minatus. At remiges non erant. " Prætorem tu accuses? Toris æmulum appellari licebit cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est?

XLIII. Dicit etiam causam Heraclius* Segestanus, homo domi suæ nobilissimo loco natus. Audite ut vestra humanitas postulat, judices; Audietis eoim dc magnis incommodis injuriisque sociorum. Hunc scitote fuisse Heraclium in ea causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et jussu ejus qui potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit. Is certe neque classem prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit; Etenim tum esset hoc animadvertendum cum classis Syracusis proficiscebatur. Is tamen in eadem causa fuit quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa conferri criminis potuit.

Fuit in illis nauarchis Heracliensis quidam Furius (nam habent illi non nulla hujusce modi Latina nomina), homo, quam diu vixit, non domi suæ solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. In quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere læderet — nam id quidem, quoniam moriundum videbat, sine periculo se facere intellegebat — verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque assideret, defensionem causæ suæ scripsit; Quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. In qua docet quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit, quot secum habuerit; Item de ceteris navibus dicit; Quæ cum apud te diceret, virgis oculi ve rporis patiebatur; Clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimæ mulieris apud te de Cleomenis salute savia quam de sua vita

Lacrimas matris valere. Deinde etiam illud video esse dictum, quod, si recte vos populos Romanus cognovit, non falso ille de vobis jam in morte ipsa prædicavit, non posse Verrem testes interficiendo jus exstinguere; Graviorem apud sapientes judices se fore ab inferis testem quam si vivus in judicium produceretur; Tum avaritiæ solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris, audaciæ, crudelitatis testem fore. Jam illa præclara: non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab dis manibus innocentium Pœnas sceleratorumque* Furias in tuum judicium esse venturas; Sese ideo leviorem suum casum fingere quod jam ante aciem securium tuarum Sext iique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Romanorum jussu tuo securi cives Romani

Ferirentur. Ne multa, judices, libertate quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimæ servitutis abusus est.

XLIV. Condemnat omnes de consilii sententia; Tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quæstorem suum, cujus consilio uteretur, neque P, Cervium, talem virum, legatum qui quia legatus isto prætore in Sicilia fuit primus ab isto judex reiectus est; Sed de latronum, hoc est de comi-

Tum suorum sententia condemnat omnes. Hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis affecti beneficiis a majoribus nostris, graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt; Indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque nostri imperii in tantam crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum prætorem improbum ex indignissima morte innocentium quærere.

Nihil addi jam videtur, judices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil videtur. Nam si cum aliorum improbitate certet,

Longe omnes multumque superabit: secum ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleomene, quod in ejus quadriremi Cleomenes vectus esset; Tamen, quia pertimuerat adulescens" quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant" accedit ad hominem Timarchides; A securi negat esse ei periculum" virgis ne cæderetur monet ut caveat. Ne multa" ipsum dicere adulescentem audistis se ob hunc

Metum pecuniam Timarchidi numerasse. Levia sunt hæc in hoc reo. Metum virgarum nauarchus" homo nobilissimus suæ civitatis" pretio redem it: humanum est. Alius ne condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est. Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem; Nova postulat" inaudita desiderat; Non de prætore Siciliæ sed de nefario tyranno fieri judicium arbitratur.

XLV. Includuntur in carcerem condemnati; Supplicium constituitur in illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum; Prohibentur adire ad filios, pro-

Hi bentur liberis suis cibum vestitumque ferre. Patres hi quos videtis jacebant in limine; Matresque miseræ pernoctabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusæ, quæ nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret. Aderat janitor carceris, carnifex prætoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces comparabatur. " Ut adeas, tantum dabis; Ut cibum tibi vestitumque intro ferre liceat, tantum.*' Nemo recusabat. " Quid? Ut uno ictu securis afferam mortem filio tuo, quid dabis? Ne diu crucietur, ne sæpius feriatur, ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur? " Etiam ob hanc causam pecunia lictori

Dabatur. O magnum atque intolerandum dolorem! O gravem acerbamque fortunam! Non vitam liberum sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes. Atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo de plaga et de uno illo ictu loquebantur, idque postremum parentes suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui causa lictori pecunia daretur.

Multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi; Verum tamen mors sit extremum. Non erit. Estne aliquid ultra quo crudelitas progredi possit? Reperietur; Nam illorum, cum erunt securi percussi ac necati, corpora feris obicientur. Hoc si luctuosum est parentibus, redimant pretio sepeliendi

Potestatem. Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere audistis se ob sepulturam Heraclii nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse: ne hoc possis dicere, " Patres enim veniunt amissis filiis irati," vir primarius, homo nobilissimus, dicit, neque de filio dicit. Jam hoc quis tum fuit Syracusis quin audierit, quin sciat, has Timarchidi pactiones sepulturæ cum vivis etiam illis esse factas? Non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur?

Quibus omnibus rebus actis atque decisis producun-

Tur e carcere, deligantur. XLVI. Quis tam fuit illo tempore ferreus, quis tam inhumanus præter unum te, qui non illorum ætate, nobilitate, miseria commoveretur? Ecquis fuit quin lacrimaret, quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? Feriuntur securi. Lætaris tu in omnium gemitu et triumphas; Testes avaritiæ tuæ gaudes esse sublatos. Errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluere arbitrabare; Præceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiæ vulnera crudelitatis remediis posse sanare. Etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis desunt, tamen ex ipso illo numero nauarchorum aliqui vivunt et adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium pœnas fortuna

Et ad hanc causam reservavit. Adest Phylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit oppressus a prædonibus et captus es t; Cui calamitas saluti fu it; Qui nisi captus a piratis esset, in hunc prædonem sociorum incidisset. Dicit is pro testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. Adest Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; Eadem dicit, nulla in re discrepat.

Per deos immortales! Quo tandem animo sedetis, judices, aut hæc quem ad modunf auditis? Utrum ego desipio et plus quam satis est doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic acerbissimus innocentium cruciatus et mæror pari sensu doloris afficit? Ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis. XLVII. Eorumne populorum cives, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanæ illorum operis ac laboribus quæritur, qui aparentibus spe nostri imperii nostræque æquitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et

Ad ejus funestam securem esse servatos? Cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum jura simul civitatum atque officia considero. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. En quod Tyndaritani libenter prædicent: " Nos in septemdecim populis Siciliæ numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata sunt." Multum vero hæc iis jura profuerunt in istius imperio ac potestate! Vestros quondam nautas contra Carthaginem Scipio duxit, at nunc navem contra prædones pæne inanem Cleomenes ducit; Vobiscum Africanus hostium spolia et præmia laudis communicavit, at nunc per Verrem spoliati, nave a prædonibus abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini. Quid vero? Illa Segestanorum non solum litteris tradita neque commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et comprobata cognatio quos tandem fructus hujusce necessitudinis in istius imperio tulit? Nempe hoc jure fuit, judices, ut ex sinu patriæ nobilissimus adulescens istius carnifici Sextio dederetur. Cui civitati majores nostri maximos agros atque optimos concesserunt, quam immunem esse voluerunt, hæc apud te cognationis, fidelitatis, vetustatis, auctoritatis ne hoc quidem juris obtinuit, ut unius honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem deprecaretur.

XLVIII. Quo confugient socii? Quem implorabunt? Qua spe denique ut vivere velint tenebuntur, si vos eos deseretis? Ad senatumne venient? Quid? Ut de Verre supplicium sumat? Non est usitatum, non senatorium. Ad populum Romanum confugient? Facilis est populi causa; Legem enim se sociorum causa jussisse et ei vos legi custodes ac vindices præposuisse dicet. Hic locus igitur "st unus quo perfugiant, hic portus, hæc arx, hæc ara sociorum; Quo quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis rebus solebant. Non argentum, non aurum, non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quæ ex urbibus fanisque erepta sunt; Metuunt homines imperiti ne jam hæc populus Romanus concedat et ita fieri velit. Patimur enim multos jam annos et silemus, cum videamus ad paucos homines omnes omnium nationum pecunias pervenisse. Quod eo magis ferre animo æquo et concedere videmur quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat ut ob-

Scura sua cupiditas esse videatur. In urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quæ tabula picta est quæ non ab hostibus victis capta atque deportata sit? At istorum villæ sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatæ refertæque sunt. Ubi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quæ nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum, totam denique Asiam, Achaiam, Græciam, Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis? Sed hæc, ut dico, omnia jam socii vestri relinquunt et neglegunt, judices. Ne publice a populo Romano spoliarentur officiis ac fide providerunt; Paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; Nunc vero jam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas. Itaque res suas neglegunt; Pecunias, quo nomine judicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt;

Hoc jam ornatu ad vos confugiunt. Aspicite, aspicite, judices, squalorem sordesque sociorum!

XLIX. Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domu sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non facit; Sese ipsum abs te repetit, nihil amplius; Totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quæ publice Tyndaride, non quæ privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque innocentissimum flagitat; Non ex litibus æstimatis tuis pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus filii sui solacium vult aliquod reportare. Hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta ætate laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices filii sui viderat, isdem te condemnatum vi-

Deret. Si per L. Metellum licitum esset, judices, matres illorum miserorum sororesque veniebant; Quarum una, cum ego ad Heracleam noctu accederem, cum omnibus matronis ejus civitatis et cum multis facibus mihi obviam venit, et ita me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, filii nomen implorans, mihi ad pedes misera jacuit, quasi ego ejus excitare ab inferis filium possem. Faciebant hoc itidem ceteris in civitatibus grandes natu matres et item parvi liberi miserorum; Quorum utrumque ætas laborem et industriam meam, fidem et misericordiam

Vestram requirebat. Itaque ad me, judices, hanc querimoniam præter ceteras Sicilia detulit; Lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne career, ne catenæ, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguia corpora mortuorum, ne mæror parentum ac propinquorum magistratibus nostris quæstui posset esse. Hunc ego si metum Siciliæ damnatione istius per vestram fidem et veritatem deiecero, judices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui ame hoc petiverunt, factum esse arbitrabor.

L. Quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat ut illa communia quæ ad causam nihil pertinent prætermittat: me culpæ fortunam assignare, calamitatem crimini dare; Me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari sæpe offenderint. Nullam tibi obicio fortunam; Nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas; Nihil est quod multorum naufragia fortunæ colligas. Ego navis inanes fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; Præfuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; Te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; Harum

Rerum omnium auctores testesque produco. Num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia fortunæ, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? Tametsi solent ii fortunam sibi obici nolle qui se fortunæ commiserunt, qui in ejus periculis sunt ac varietate versati. Istius quidem calamitatis tuæ fortuna particeps non fuit. Homines enim in prœliis, non in conviviis, belli fortunam periclitari solent; In illa autem calamitate non Martem fuisse communem, sed Venerem possumus dicere. Quodsi fortunam tibi obici non oportet, cur tu fortunæ illorum innocentium veniam ac locum non dedisti?

Etiam illud præcidas licet, te, quod supplicium more majorum sumpseris securique percusseris, idcirco ame in crimen et invidiam vocari. Non in supplicio crimen meum vertitur; Non ego securi nego quemquam feriri debere, non ego metum ex re militari, non severitatem imperii, non pœnam flagitii tolli dico oportere; Fateor non modo in socios sed etiam in cives militesque nostros persæpe esse severe ac vehementer vindicatum. LI. Quare hæc quoque prætermittas licet: ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. Hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc Netinorum fœderata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses, hoc Hennenses, Agyrinenses, Tyndaritani publice dicunt, tuus denique testis, tuus imperator, tuus æmulus, tuus hospes Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri præsidio milites colligeret quos in navibus collocaret; Quod certe non fecisset si suum numerum naves haberent; Ea est enim ratio instructarum ornatarumque navium ut non modo plures sed ne singuli quidem possint accedere. Dico præterea illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ac perditos; Dico aut omnes extra culpam fuisse aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes in culpa fuerint, non oportuisse Cleomenen constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; Dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem vulneris atque plagæ, mercedem funeris ac

Sepulturæ constitui nefas fuisse. Quapropter, si mihi respondere voles, hæc dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam; Mentiri nauarchos, mentiri tot tam graves civitates, mentiri etiam Siciliam totam; Proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse in terram ut Pachyno deduceret milites; Animum illis, non copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis relictum esse atque desertum; Nummum ob sepulturam datum nemini. Quæ si dices, tenebere; Sin alia dices, ea quæ ame dicta sunt non refutabis.

LII. Hic tu etiam dicere audebis " Est in judicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille "? Non, ut quisque maxime est quicum tibi aliquid sit, ita te in hujusce modi crimine maxime ejus pudet? Paternus amicus est? Ipse pater si judicaret, per deos immortales, quid facere posset? Cum tibi hæc diceret: " Tu in provincia populi Romani prætor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex fœdere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est ædificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine cœgisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quæstore et ab legato capta prædonum, archipiratam ab oculis omnium removisti, tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui amultis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu tuam domum piratas abducere, tu in judicium archipiratam domo

Producere ausus es, tu in provincia tam splendida, tu apud socios fidelissimos, cives Romanos honestissimos, in metu pcriculoque provinciæ dies continuos complures in litore conviviisque jacuisti, te per eos dies nemo tuæ domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter ejus modi mulieres prætextatum tuum filium, nepotem meum, collocavisti, ut ætati maxime lubricæ atque incertæ exempla nequitiæ parentis vita præberet, tu prætor in pro propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurie atque avaritia classis populi

Romani a prædonibus capta et incensa es t; Post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo te prætore primum piratæ navigaverunt; Neque hæc tot et tanta dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium præfectos sine ulla causa de complexu parentum suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentum luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; Tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati sed etiam quæstui fu it! " — LIII. hæc si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare?

Satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini, satis promisso nostro ac recepto. Reliqua est ea causa, judices, quæ jam non recepta sed innata, neque delata ad me sed in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est; Quæ non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, hoc est ad unius cujusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet. In qua nolite ame, quasi dubium sit aliquid, argumenta, judices, exspectare; Omnia quæ dicam sic erunt ilhibere possem. Furor enim quidam, sceleris et audaciæ comes, istius effrenatum animum importunamque naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu palam supplicia, quæ in convictos maleficii servos constituta sunt, ea in cives Romanos

Expromere. Virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem? Tantum brevissime, judices, dico: Nullum fuit omnino civitatis isto prætore in hoc genere discrimen. Itaque jam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam sine istius nutu ferebatur manus ipsa lictoris.

LIV. Num potes hoc negare, Verres, in foro Lilybæi maximo conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu Panhormitano, veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad terram virgis et verberibus abiectum? Aude hoc primum negare, si potes; Nemo Lilybæi fuit quin viderit, nemo in Sicilia quin audierit. Plagis confectum dico a lictoribus tuis civem

Romanum ante oculos tuos concidisse. At quam ob causam, di immortales! Tametsi injuriam facio communi causæ et juri civitatis; Quasi enim ulla possit esse causa cur hoc cuiquam civi Romano jure accidat, ita quæro quæ in Servilio causa fuerit. Ignoscite in hoc uno, judices; In ceteris enim non magnopere causas requiram. Locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia. Quod isti simulæ renuntiatum est, hominem jubet Lilybæum vadimonium Venerio servo promittere. Promittit; Lilybæum venitur. Cogere eum cœpit, cum ageret nemo, nemo postularet, sponsionem mille nummum facere cum lictore suo, Recuperatores se de cohorte sua dicebat daturum. Servilius et recusare et deprecari ne iniquis judicibus nullo ad-

Ver sario judicium capitis in se constitueretur. Hæc cum maxime loqueretur, sex lictores circumsistunt valentissimi et ad pulsandos verberandosque homines exercitatissimi, cædunt acerrime virgis; Denique proximus lictor, de quo jam sæpe dixi, Sextius, converso bacillo oculos misero tundere vehement issi me cœpit. Itaque ille, cum sanguis os oculosque complesset, concidit, cum illi nihilo minus jacenti latera tunderent, ut aliquando spondere se diceret. Sic ille affectus illim tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus. Iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venustate, de bonis illius in æde Veneris argenteum Cupidinem posuit. Sic etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna vota cupiditatum suarum.

LV. Nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius quam generatim atque universe loquar? Career ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quæ lautumiæ vocantur, in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit. U t quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. Indignum hoc video videri omnibus, judices, et id jam priore actione, cum hæc testes dicerent, intellexi. Retineri enim putatis oportere jura libertatis non modo hic, ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum judiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium violatum jus civium Romanorum sit, statuitis id pertinere ad

Communem causam libertatis et dignitatis. In externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in prædonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es? Numquamne tibi judicii,numquamcontionis,numquamhuius tantæ frequentiæ quæ nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem? Numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa hujusce multitudinis in oculis animoque versata est? Numquam te in horum conspectum rediturum, quam sub legum et judiciorum potestatem casurum esse duxisti?

LVI. A t quæ erat ista libido crudelitatis exercendæ, quæ tot scelerum suscipiendorum causa? Nulla, judiccs, præter prædandi novam singularemque rationem. Nam ut illi quos a poetis accepimus, qui sinus quosdam obsedisse maritimos aut aliqua promunturia aut prærupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos qui essent appulsi navigiis interficere possent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliæ partibus imminebat. Quæcumque navis ex Asia, quæ ex Syria, quæ Tyro, quæ Alexandria venerat, statim certis indicibus et custodibus tenebatur; Vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque merces in prætoriam domum deferebantur. Versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris — tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos — sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate quæ in isdem locis versata esse

Dicitur. Non enim Charybdim tam infestam neque Scyllam nautis quam istum in eodem freto fuisse arbitror: hoc etiam iste infestior, quod multo se pluribus et immanioribus canibus succinxerat: Cy obsidebat, ille Ætnam solam et eam Siciliæ partem tenuisse dicitur.

A t quæ causa tum subiciebatur ab ipso, judices, hujus tam nefariæ crudelitatis? Eadem quæ nunc in defensione commemorabitur. Quicumque accesserant ad Siciliam paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a Dianio fugere dicebat. Illi ad deprecandum periculum proferebant alii purpuram Tyriam, tus alii atque odores vestemque linteam, gemmas alii et margaritas, vina non nulli Græca vcnalesque Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus quibus ex locis navigarent. Non providerant eas ipsas sibi causas esse periculi quibus argumentis se ad salutem uti arbitrabantur. Iste enim hæc eos ex piratarum societate adeptos esse dicebat; Ipsos in lautumias abduci imperabat, naves eorum atque

Onera diligenter asservanda curabat. LVII. His institutis cum completus jam mercatorum career esset, tum illa fiebant quæ L. Suettium, equitem Romanum, lectissimum virum, dicere audistis, et quæ ceteros audietis. Cervices in carcere frangebantur indignissime civium Romanorum, ut jam illa vox et imploratio " Civis Romanus sum," quæ sæpe multis in ultimis terris opem inter barbaros et salutem tulit, ea mortem illis acerbiorem et supplicium maturius ferret.

Quid est, Verres? Quid ad hæc cogitas respondere? Num mentiri me, num fingere aliquid, num augere crimen? Num quid horum dicere istis defensoribus tuis audes? Cedo mihi, quæso, ex ipsius sinu litteras Syracusanorum quas iste ad arbitrium suum confectas esse arbitratur, cedo rationem carceris, quæ diligentissime conficitur, quo quisque die datus in

S. Videtis cives Romanos gregatim coni cctos in lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestrorum civium. Q uæ rite nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareant. Nulla sunt. Omnesne mortui? Si ita posset defendere, tam en fides huic defensioni non haberetur. Sed scriptum exstat in isdem litteris, quod iste homo barbarus ac dissolutus neque atten dere umquam neque intellegere potuit: "δικαιώ^ι^ταν, inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, supplicio affecti

LVIII. Si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio fecisset aliquid in cives Romanos ejus modi, nonne publice vindicaremus, nonne bello persequeremur? Possemus hanc injuriam ignominiamque nominis Romani inultam impunitamque dimittere? Quot bella majores nostros et quanta suscepisse arbitramini, quod cives Romani injuria affecti, quod navicularii retenti, quod mercatores spoliati dicerentur? At ego jam retentos non queror, spoliatos ferendum puto: navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincla mercatores esse conjectos et in

Vinclis cives Romanos necatos esse arguo. Si hæc apud Scythas dicerem, non hic in tanta multitudine civium Romanorum, non apud senatores, lectissimos civitatis, non in foro populi Romani de to tet tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen animos etiam barbarorum hominum permoverem; Tanta enim hujus imperii amplitudo, tanta nominis Romani dignitas est apud omnes nationes, ut ista in nostros homines crudelitas nemini concessa esse videatur. Nunc tibi ego ullam salutem, ullum perfugium putem, cum te implicatum severitate judicum, circumretitum

Frequentia populi Romani esse videam? Si mehercule, id quod fieri non posse intellego, ex his tc laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione explicaris, in illas tibi majores plagas incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi necesse est.

Cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam mea vera accusatio debeat. Quid enim defendit? Ex Hispania fugientes se excepisse et supplicio affecisse dicit. Quis tibi id permisit? Quo jure fecisti? Quis idem fecit? Qui tibi id facere licuit?

Forum plenum et basilicas istorum hominum videmus, et animo æquo videmus; Civilis enim dissensionis et seu amentiæ seu fati seu calamitatis non est iste molestus exitus, in quo reliquos saltem cives incolumes licet conservare. Verres, ille vetus proditor consulis, * translator quæsturæ" aversor pecuniæ publicæ, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut, quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, per omnes magistratus, in foro, in suffragiis, in hac urbe, in re publica versari liceret, iis omnibus mortem acerbam crudelemque proponeret, si fortuna eos ad ali-

Quam partem Siciliæ detulisset. Ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. Quem non ille summo cum studio salvum in* colum emque servavit? Cui ciri supplici non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? Itane vero? Quibus fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cujus nullum in re publica momentum umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus? LIX. Vide quam commodam defensionem excogitaris! Malo/nehercule id quod tu defendis his judicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; Meum enim crimen avaritiæ te nimiæ coarguit, tua defensio furoris cujusdam et immanitatis et inauditæ crudelitatis et pæne novæ proscriptionis.

Sed non licet me isto tanto bono, judices, uti, non licet. Adsunt enim Puteoli to ti; Frequentissimi venerunt ad hoc judicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coni cctos, partim in vinclis necatos, partim securi percussos esse dicunt. Hic vide quam me sis usurus æquo. Cranium testem produxero, qui suos libertos abs te securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat,refellito, si poteris; Meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; Ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianio fugientes ad Siciliam esse delatos. Nihil est quod te mallem probare; Nullum enim facinus quod majore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest.

Reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore actione — ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium — testem nullum interrogasti. Interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit L. Herennius, is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; Qui cum amplius centum cives Romanos haberet ex conventu Syracusano qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus Syracusanis securi percussus est. Hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demon stari et probari volo.

LX. Quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus involutis in piratarum captivorum numero producebantur ut securi ferirentur? Quæ ista nova diligentia, quam ob causam abs te excogitata? An te L. Flavii ceterorumque de L. Herennio vociferatio commovebat? An M. Annii, gravissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque fecerat? Qui nuper pro testimonio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum qui omnibus in illo conventu notus, qui Syracusis natus esset, abs te securi percussum

Esse dixit. Post hanc illorum vociferationem, post hanc communem famam atque querimoniam, non mitior in supplicio sed diligentior esse cœpit; Capitibus involutis cives Romanos ad necem producere instituit; Quos tamen idcirco necabat palam, quod homines in conventu, id quod antea dixi, nimium diligenter prædonum numerum requirebant. Hæ cinc plebi Romanæ te prætore est constituta condicio, hæc negotii gerendi spes, hoc capitis vitæque discrimen? Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula subeunda fortunæ, nisi etiam hæ provinciis impendebunt? Ad eamne rem fuit hæc suburbana ac fidelis Sicilia, plena optimorum sociorum honestissimorumque civium, quæ cives Romanos omnes suis ipsa sedibus libentissime semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Ægypto navigarent, qui apud barbaros propter togæ nomen in honore aliquo fuissent, qui ex prædonum insidiis, qui ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia securi ferirentur, cum se jam domum venisse arbitrarentur?

LXI. Nam quid ego dc P. Gavio, Consano municipe, dicam, judices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo dolore animi dicam? Tametsi dolor me non deficit; Ut cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo suppetant magis laborandum est. Quod crimen ejus modi est ut cum primum ad me delatum est usurum me illo non putarem; Tametsi enim verissimum esse intellegebam, tamen credibile fore non arbitrabar. Coactus lacrimis omnium civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur, adductus Valentinorum, hominum honestissimorum, omniumque Reginorum testimoniis multorumque equitum Romanorum qui casu tum Messanæ fuerunt, dedi tantum priore actione testium res ut nemini dubia esse posset.

Quid nunc agam? Cum jam tot horas de uno genere ac de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem vim verborum ejus modi quæ scelere istius digna sint aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut varietate criminum vos attentos tenerem, quem ad modum de tanta re dicam? Opinor, unus modus atque una ratio est: rem in medio ponam; Quæ tantum habet ipsa gravitatis ut neque mea, quæ nulla est, neque cujusquam ad inflammandos vestros animos eloquentia requiratur.

Gavius hic quem dico Consanus, cum in illo numero civium Romanorum ab isto in vincla conjectus esset et nescio qua ratione clam e lautumiis profugisset Messanamque venisset, qui tam prope jam Itabam et mœnia Reginorum, civium Romanorum, videret, et ex illo metu mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui Messanæ et queri cœpit se civem Romanum in vincla conjectum, sibi recta iter esse Romam, Verri se præsto advenienti futurum. LXII. Non intellegebat miser nihil interesse utrum hæc Messanæ an apud istum in prætorio loqueretur; Nam, ut antea vos docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam. Itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur Gavius, eoque ipso die casu Messanam Verres venit. Res ad eum defertur, fuisse quereretur; Quem jam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se retractum esse et asservatum, ut ipse in eum statueret quod

Videretur. Agit hominibus gratias, et eorum benivolentiam erga se diligentiamque collaudat. Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri jubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Consanum; Meruisse cum L. Ræcio, splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo hæc Verres scire posset. Tum iste, se comperisse cum speculandi causa in Siciliam a ducibus fugitivorum esse missum; Cujus rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla; Deinde jubet undique hominem

Vehementissime verberari. Cædebatur virgis in medio foro Messanæ civis Romanus, judices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur nisi hæc, " Civis Romanus sum." Hac se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a eo rpore deiecturum arbitrabatur; Is non modo hoc imploraret sæpius usurparetque nomen civitatis,crux, crux, inquam, infelici et ærumnoso, qui numquam istam pestem viderat, comparabatur.

LXIII. O nomen dulce libertatis! O jus eximium nostræ civitatis! O lex Porcia legesque Semproniæ! O graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanæ tribunicia potestas! Hucine tandem hæc omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido fœderatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces et secures haberet deligatus in foro virgis cæderetur? Quid? Cum ignes ardentesque laminæ ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum qui tum aderant fletu et gemitu maximo commovebare? In crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, judices, nolui; Vidistis enim ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. Statui egomet mihi tum modum orationi meæ et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo, et Glabrionem id quod sapientissime fecit facere lætatus sum, ut repente consilium in medio testimonio dimitteret. Etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas pœnas vi repetisse videretur quas veritus esset ne iste legibus ac vestro judicio non esset persoluturus. Nunc, quoniam jam exploratum est omnibus quo loco causa tua sit, et quid de te futurum sit, sic tecum agam. Gavium istum, quem repentinum speculatorem fuisse dicis, ostendam in lautumias Syracusis ate eese conjectum, neque id solum ex litteris ostendam Syracusanorum, ne possis dicere me,quia sit aliquis in litteris Gavius, hoc fingere et eligere nomen ut hunc illum esse possim dicere, sed ad arbitrium tuum testes dabo qui istum ipsum Syracusis abs te in lautumias conjectum ease dicant. Producam etiam Consanos, municipes illius ac' necessarios, qui te nunc sero doceant, judices non sero, illum P. Gavium quem tu in crucem egisti civem Romanum et municipem Consanum, non speculatorem fugitivorum fuisse.

LXIV. Cum hæc omnia, quæ polliceor, cumulate tuis proximis plana fecero, tum istuc ipsum tenebo quod abs te mihi datur, eo contentum me esse dicam. Quid enim nuper tu ipse, cum populi Romani clamore atque impetu perturbatus exsiluisti, quid, inquam, elocutus es? Illum, quod moram supplicio quæreret, ideo clamitasse se esse civem Romanum, sed speculatorem fuisse. Jam mei testes veri sunt. Quid enim dicit aliud C. Numitorius, quid M. et P. Cottii, nobilissimi homines ex agro Tauromenitano, quid Q. Lucceius, qui argentariam Regi maximam fecit, quid ceteri? Adhuc enim testes ex eo genere ame sunt dati, non qui novisse Gavium, sed se vidisse dicerent, cum is, qui sc civem Romanum esse clamaret, in crucem ageretur. Hoc tu, Verres, idem dicis, hoc tu confiteris, illum clamitasse se civem esse Romanum; Apud te nomen civitatis ne tantum quidem valuisse ut dubitationem aliquam, ut crudelissimi tæterrimique supplicii aliquam parvam moram saltem posset afferre

Hoc teneo, hic hæreo, judices, hoc sum contentus uno, omitto ac neglego cetera; Sua confessione induatur ac juguletur necesse est. Qui esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare; Non quæro qua suspicione, tua te accuso oratione. Civem Romanum se esse dicebat. Si tu apud Persas aut in extrema India deprensus, Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamitares nisi te civem esse Romanum? Et si tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et illustre apud omnes nomen civitatis tuæ profuisset, ille, quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se Romanum esse diceret, apud te prætorem, si non effugium, ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis

Assequi potuit? LXV. Homines tenues, obscuro loco nati, navigant, adeunt ad ea loca quæ numquam antea viderunt, ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et juris et multarum rerum societate juncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque vene-

Rint hanc sibi rem præsidio sperant futuram. Tolle hanc spem, tolle hoc præsidium civibus Romanis, constitue nihil esse opis in hac voce " Civis Romanus sum," posse impune prætorem aut alium quempiam supplicium quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse dicat, quod qui sit ignoret: jam omnes provincias, jam omnia regna, jam omnes liberas civitates, jam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis ista defe asione præcluseris. Quid? Si L. Ræcium, equitem Romanum, qui tum in Sicilia erat, nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras mittere? As servasses hominem custodiis Mamertinorum tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Ræcius veniret; Cognosceret hominem, aliquid de summo supplicio remitteres; SHgnoraret, tum, si ita tibi videretur, hoc Juris in omnes constitueres, ut qui neque tibi notus esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus esset, in crucem tol-

LXVI. Sed quid ego plura de Gavio? Quasi tu (vavio tum fueris infestus, ac non nomini, generi, juri civium hostis. Non illi, inquam, homini, sed causæ communi libertatis inimicus fuisti. Quid enim attinuit, cum Mamertini more atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via Pompeia, te jubere in ea parte figere quæ ad fretum spectaret, et hoc addere, quod negare nullo modo potes, quod omnibus audientibus dixisti palam, te idcirco illum locum deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset? Itaque illa crux sola, judices, post conditam Messanam illo in loco fixa est. Italiæ conspectus ad eam rem ab isto delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens perangusto fretu divisa servitutis ac libertatis jura cognosceret, Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque supplicio affixum vi-

Deret. Facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? Verlx> satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest. Non fuit his omnibus iste contentus; " Spectet/' inquit, " patriam; In conspectu legum libertatisque moriatur." Non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem, sed communem libertatis et civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. Jam vero videte hominis audaciam! Nonne eum graviter tulisse arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset in foro, non in comitio, non in rostris defigere? Quod enim his locis in provincia sua celebritate simillimum, regione proximum potuit, elegit; Monumentum sceleris audaciæque suæ voluit esse in conspectu Italiæ, vestibulo Siciliæ, prætervectione omnium qui ultro citroque navigarent.

LXVII. Si hæc non ad cives Romanos, non ad aliquos amicos nostræ civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen audissent, denique si non ad homines verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima solitudine ad saxa et ad scopulos hæc conqueri ac deplorare vellem, tamen omnia muta atque inanima tanta et tam indigna rerum acerbitate commoverentur. Nunc vero cum loquar apud senatores populi Romani, legum et judiciorum et juris auctores, timere non debeo ne non unus iste civis Romanus illa cruce dignus, ceteri omnes simili lacrimas in morte misera atque indigna nauarchorum non tenebamus" et recte ac merito sociorum innocentium miseria commovebamur: quid nunc in nostro sanguine tandem facere debemus? Nam civium Romanorum omnium sanguis conjunctus existimandus est, quoniam et salutis omnium ratio et veritas postulat. Omnes hoc loco cives Romani, et qui adsunt et qui ubique sunt, vestram severitatem desiderant, vestram fidem implorant, vestrum auxilium requirunt; Omnia sua jura, commoda, auxilia, totam denique libertatem, in vestris sententiis versari arbitrantur.

A me tametsi satis habent, tamen, si res aliter acciderit, plus habebunt fortasse quam postulant. Nam si qua vis istum de vestra severitate eripuerit, id quod neque metuo, judices, neque ullo modo fieri posse video, sed si in hoc me ratio fefellerit, Siculi causam suam perisse querentur et mecum pariter moleste ferent, populus quidem Romanus brevi, quoniam mihi potestatem apud se agendi dedit, jus suum me agente suis suffragiis ante Kalendas Februarias recuperabit. Ac si de mea gloria atque amplitudine quæritis, judices, non est alienum meis rationibus istum mihi ex hoc judicio ereptum ad illud populi Romani judicium reservari. Splendida est illa causa, denique si videor hie, id quod ego non quæsivi, de uno isto voluisse crescere, isto absoluto, quod sine multorum scelere fieri non potest, de multis mihi crescere licebit.

LXVIII. Sed mehercule vestra reique publicæ causa, judices, nolo in hoc delecto consilio tantum flagitii esse commissum, nolo eos judices quos ego probarim atque delegerim, sic in hac urbe notatos isto absoluto ambulare ut non cera sed cæno obliti esse videantur. Quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo, videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. Neque de illo tibi quicquam præfinio quo minus ingenio mecum atque omni dicendi facultate contendas; Cetera si qua putas te occultius extra judicium quæ ad judicium pertineant facere posse, si quid artificio, consilio, potentia, gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere censeo desistas, et illa quæ tem ptata jam et cœpta sunt ab isto, ame autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo peccabitur in * *

Hoc judicio, majore quam putas. Quod enim te liberatum jam existimationis metu, defunctum honoribus designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista et beneficia populi Romani non minore negotio retinentur quam comparantur. Tulit hæc civitas quoad potuit, quoad necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in judiciis et in omni re publica, tulit; Sed quo die populo Romano tribuni plebi restituti sunt omnia ista vobis, si forte nondum intellegitis, adempta atque erepta sunt. Omnium nunc oculi conjecti sunt hoc ipso tempore in unum quemque nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi judi-

De omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac liberum populi Romani judicium consequetur. Nulla tibi, Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo; Quibus excusationibus antea nimium in aliquo judicio studium tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam potes. Quæ iste in provincia palam dictitabat, cum ea quæ faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur

Tibi maxime est providendum. LX1X. Ego mei rationem jam officii confido esse omnibus iniquissimis meis persolutam; Nam istum paucis horis primæ actionis omnium mortalium sententiis condemnavi. Reliquum judicium jam non de mea fide, quæ perspecta est, nec de istius vita, quæ damnata est, sed de judicibus et, vere ut dicam, de te futurum est.

At quo tempore futurum est? Nam id maxime providendum es t; Etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio temporum. Nempe eo cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res judicandas requirit, nempe lege de judiciis judicibusque novis promulgata; Quam non is promulgavit quo nomine proscriptam videtis, sed hic reus, hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet, legem

Illam scribendam promulgandamque curavit. Itaque cum primo agere cœpimus lex non erat promulgata; Cum iste vestra severitate permotus multa signa dederat quam ob rem responsurus non videretur, mentio de lege nulla fiebat; Posteaquam iste recreari et confirmari visus est, lex statim promulgata est. Cui legi cum vestra dignitas vehementer adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime suffragatur. Hic si quid erit commissum a quoquam vestrum quod reprendatur, aut populus Romanus judicabit de eo homine quem jam ante judiciis indignum putarit, aut ii qui propter offensionem judiciorum de veteribus judicibus lege nova novi judices erunt constituti.

LXX. Mihi porro, ut ego non dicam, quis omnium mortalium non intellegit quam longe progredi sit necesse? Potero silere, Hortensi, potero dissimulare, cum tantum res publica vulnus acceperit ut expilatæ provinciæ, vexati socii, di immortales spoliati, cives Romani cruciati et necati impune me actore esse videantur? Potero ego hoc onus tantum aut in hoc judicio deponere aut tacitus sustinere? Non agitanda res erit, non in medium proferenda, non populi Romani fides imploranda, non omnes qui tanto se scelere obstrinxerunt ut aut fidem suam corrumpi paterentur aut judicium corrumperent in discrimen aut judicium vocandi?

Quæret aliquis fortasse " Tantumne igitur laborem, tantas inimicitias tot hominum suscepturus es?" Non studio quidem hercule ullo neque voluntate; Sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur; Longe alia mihi lege in hac civitate et condicione vivendum est. Venit mihi in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigi- Romano commendari putaret, cura ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usque ad summam senectutem summa cum gloria vixit. Postea Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus amplissimos honores est adeptus? Modo C. Fimbriam, C. Marium, C. Cælium vidimus non mediocribus inimicitiis ac laboribus contendere ut ad istos honores pervenirent ad quos vos per ludum et per neglegentiam pervenistis. Hæc eadem est nostræ rationis regio et via, horum nos hominum sectam atque instituta persequimur. LXXI. Videmus quanta sit in invidia quantoque in odio apud quosdam nobiles homines novorum hominum virtus et industria; Si tantulum oculos deiecerimus, præsto esse insidias; Si ullum locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum statim vulnus esse; Semper nobis vigilandum. Semper laborandum videmus. Inimicitiæ sunt, subeantur; Labor, suscipiatur; Etenim tacitæ magis et occultæ inimicitiæ timendæ sunt quam indictæ atque apertæ. Hominum nobilium non fere quisquam nostræ industriæ favet; Nullis nostris officiis benivolentiam illorum allicere possumus; Quasi natura et genere diiuncti sint, ita dissident a nobis * animo ac voluntate. Quare quid habent eorum inimicitiæ periculi, quorum animos jam ante habueris inimicos et invidos quam ullas inimicitias susceperis?

Quam ob rem mihi, judices, optatum illud est, in hoc reo finem accusandi facere, cum et populo Romano satis factum et receptum officium Siculis, necessariis meis, erit persolutum; Deliberatum autem est, si res opinionem meam quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos persequi ad quos maxime culpa corrupti judicii, sed etiam illos ad quos conscientiæ contagio pertinebit. Proinde si qui sunt qui in hoc reo aut potentes aut audaces aut artifices ad corrumpendum judicium velint esse, ita sint parati ut disceptante populo Romano mecum sibi rem videant futuram; Et si me in hoc reo quem mihi inimicum Siculi dederunt satis vehementem, satis perseverantem, satis vigilantem esse cognorunt, existiment in iis hominibus quorum ego inimicitias populi Romani salutis causa suscepero multo graviorem atque acriorem futurum.

LXXII. Nunc te, Juppiter Optime Maxime, cujus iste donum regale, dignum tuo pulcherrimo templo, dignum Capitolio atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, tibi factum ab regibus, tibi dicatum atque promissum, per nefarium scelus de manibus regiis extorsit, cujusque sanctissimum et pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit; Teque, luno Regina, cujus duo fana duabus in insulis posita sociorum, Melitæ et Sami,sanctissima et antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit; Teque, Minerva, quam item duobus in clarissimis et religiosissimis templis expilavit, Athenis, cum auri grande pondus, Syracusis, cum omnia præter tectum et parietes abstulit; Teque. Latona et Apollo et Diana, quorum iste Deli non fanum, sed, ut hominum opinio et religio fert, sedem antiquam divinumque domicilium nocturno latrocinio atque impetu compilavit; Etiam te, Apollo, quem iste Chio sustulit; Teque etiam atque etiam, Diana, quam Pergæ spoliavit, cujus simulacrum sanctissimum Segestæ, bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum religione, iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque curavit; Teque, Mercuri, quem Verres in domo et in privata aliqua palæstra posuit, P. Africanus in urbe sociorum et in gymnasio Tyndaritanorum juventutis illorum custodem ac præsidem voluit esse; Teque, Hercules, quem iste Agrigenti nocte intempesta servorum instructa et comparata manu convellere cx tuis sedibus atque auferre conatus est; Teque, sanctissima mater Idæa, quam apud Enguinos augustissimo et religiosissimo in templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen modo Africani et vestigia violatæ religionis maneant, monumenta victoriæ fanique ornamenta non exstent; Vosque, omnium rerum forensium, consiliorum maximorum, legum judiciorumque arbitri et testes celeberrimo in loco populi Romani locati, Castor et Pollux, quorum e templo quæstum iste sibi et prædam improbissimam comparavit; Omnesque di qui vehiculis tensarum sollemnes cœtus ludorum invisitis,* quorum iter iste ad suum quæstum,non ad religionum

Dignitatem faciundum exigendumque curavit; Teque, Ceres et Libera, quarum sacra, sicut opiniones hominum ac religiones ferunt, longe maximis atque occultissimis cærimoniis continentur, aquibus initia vitæ atque victus, morum, legum, mansuetudinis, humanitatis hominibus et civitatibus data ac dispertita esse dicuntur, quarum sacra populus Romanus a Græcis adse ita et accepta tanta religione et publice et privatim tuetur, non ut ab illis huc allata, sed ut ceteris hinc tradita esse videantur, quæ ab isto uno sic polluta ac violata sunt ut simulacrum Cereris unum, quod a viro non modo tangi sed ne aspici quidem fas fuit, e sacrario Catina convellendum auferendumque curaverit, alterum autem Henna ex sua sede ac domo sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent, aut ipsam videre se Cererem aut effigiem Cereris non humana manu factam, sed de

Cælo lapsam arbitrarentur — vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimæ deæ, quæ illos Hennenses lacus lucosque incolitis, cunctæque Siciliæ, quæ mihi defendenda tradita est, præsidetis, aquibus inventis frugibus et in orbem terrarum distributis omnes gentes ac nationes vestri religione numinis continentur; Ceteros item deos deasque omnes imploro et obtestor, quorum templis et religionibus iste nefario quodam furore et audacia instinctus bellum sacrilegum semper impiumque habuit indictum: Ut, si in hoc reo atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem sociorum, dignitatem rei publicæ, fidem meam spectaverunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem omnes meæ curæ, vigiliæ cogitationesque elaborarunt, quæ mea mens in suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem vestra sit

In judicanda; Deinde uti C. Verrem, si ejus omnia sunt inaudita et singularia facinora sceleris, audaciæ, perfidiæ, libidinis, avaritiæ, crudelitatis, dignus * exitus ejus modi vita atque factis vestro judicio consequatur, utique res publica meaque fides una hac accusatione mea contenta sit, mihique posthac bonos potius defendere liceat quam improbos accusare necesse sit.

Index