ACTIONIS SECUNDÆ IN C. VERREM
I. Omnes qui alterum, judices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim læsi injuria, nullo præmio adducti in judicium rei publicæ causa vocant providere debent non solum quid oneris in præsentia tollant, sed quantum in omnem vitam negotii suscipere conentur. Legem enim sibi ipsi dicunt innocentiæ continentiæ virtutumque omnium qui ab altero rationem vitæ reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate
Communi. Nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab religione officii declinarit? Quapropter hoc etiam magis ab omnibus ejus modi civis laudandus ac diligendus est, quod non solum ab re publica civem improbum removet, verum etiam se ipsum ejus modi fore profitetur ac præstat ut sibi non modo communi voluntate virtutis atque officii, sed etiam vi quadam magis necessaria recte sit
Honesteque vivendum. Itaque hoc, judices, ex homine clarissimo atque eloquentissimo, L. Crasso, diceret quam quod C. Carbonem umquam in judicium vocavisset; Minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. Atque ille his præsidiis ingenii fortunæque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilio sed ineunte ætate susceperat. Minus enim perspicitur eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli quam qui jam firmata ætate descendunt. Illi enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriæ causa atque ostentationis accusant: nos qui jam et quid facere et quantulum judicare possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis præcideremus istam licentiam libertatemque vivendi.
II. Atque ego hoc plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt — si onus est id appellandum quod cum lætitia feras ac voluptate, verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri — quod ita postulatur ab hominibus, ut ab iis se abstineant maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint. Furem aliquem aut rapacem accusaris, vitanda tibi semper erit omnis avaritiæ suspicio. Maleficum quempiam adduxeris aut crudelem, cavendum erit semper ne qua in re asperior aut inhumanior fuisse videare. Corruptorem, adulterum, providendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat. Omnia postremo quæ vindicaris in altero, tibi ipsi vehementer fugienda sunt. Etenim non modo accusator sed ne obiurgator quidem ferendus est is qui, quod in altero
Vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditur. Ego in uno homine omnia vitia quæ possunt in homine perdito nefarioque esse reprehendo; Nullum esse dico indicium libidinis, sceleris, audaciæ, quod non in istius unius vita perspicere possitis. Ergo in isto reo legem hanc mihi, judices, statuo, vivendum ita esse ut isti non modo factis dictisque omnibus, sed etiam oris oculorumque illa contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac semper fuisse videar. Patior, non moleste fero, judices, eam vitam quæ mihi sua sponte antea jucunda fuerit nunc jam mea lege et condicione necessariam quoque futuram.
III. Et in hoc homine sæpe ame quæris, Hortensi, quibus inimicitiis aut qua injuria adductus ad accusandum descenderim? Mitto jam rationem officii mei necessitudinisque Siculorum, de ipsis tibi inimicitiis respondeo. An tu majores ullas inimicitias putas esse dines studiorum ac voluntatum? Eidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus esse qui quæstor consulem suum consiliis commissis, pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit? Pudorem ac pudicitiam qui colit, potest animo æquo istius cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? Qui religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis prædari sit ausus, inimicus non esse qui potest? Qui jure æquo omnes putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet varietatem libidinemque decretorum tuorum? Qui sociorum injuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non expilatione Asiæ, vexatione Pamphyliæ, squalore et lacrimis Siciliæ concitetur? Qui civium Romanorum jura ac libertatem sanctam apud omnes haberi velit, is non tibi plus etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum secures, cum cruces ad
Civium Romanorum supplicia fixas recordetur? An si qua in re contra rem meam decrevisset aliquid injuria, jure ei me inimicum esse arbitrarere: cum omnia contra omnium bonorum rem, causam, rationem, utilitatem voluntatemque fecerit, quæris cur ei sim inimicus cui populus Romanus infestus est? Pro voluntate populi Romani oneris ac muneris suscipere debeam.
IV. Quid? Illa quæ leviora videntur esse non cujusvis animum possunt movere, quod ad tuam ipsius amicitiam ccterorumque hominum magnorum atque nobilium faciliorem aditura istius habet nequitia et audacia quam cujusquam nostrum virtus et integritas? Odistis hominum novorum industriam, despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis, ingenium vero et virtutem depressam extincta mque cupitis:
Verrem amatis! Ita credo; Si non virtute, non industria, non innocentia, non pudore, non pudicitia, at sermone, at litteris, at humanitate ejus delectamini. Nihil eorum est, contraque sunt omnia cum summo dedecore ac turpitudine tum singulari stultitia atque inhumanitate oblita. Huic homini si cujus domus patet, utrum ea patere an hiare ac poscere aliquid videtur? Hunc vestri janitores, hunc cubicularii diligunt; Hunc liberti vestri, hunc servi ancillæque am ant; Hic cum venit extra ordinem vocatur; Hic solus introducitur, ceteri sæpe frugalissimi homines excluduntur. Ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos qui ita vixerint ut sine vestro
Præsidio salvi esse non possint. Quid? Hoc cuiquam ferendum putas esse, nos ita vivere in pecunia tenui ut prorsus nihil acquirere velimus, ut dignitatem nostram populique Romani beneficia non copiis sed virtute tueamur, istum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere atque abundare? Hujus argento dominia vestra, hujus signis et tabulis forum comitiumque ornari, præsertim cum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet? Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut plures hic sociorum urbes quam ille hostium spoliasse videatur, plures hic villas ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium ornasse? Et is erit ob eam rem vobis carior ut ceteri libentius suo periculo vestris cupiditatibus serviant?
V. Verum hæc et dicentur alio loco et dicta sunt; Nunc proficiscemur ad reliqua, si pauca ante fuerimus a vobis, judices, deprecati. Superiore omni oratione perattentos vestros animos habuimus. Id fuit nobis gratum admodum; Sed multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea quod in iis omnibus quæ antea dicta sunt erat quædam ex ipsa varietate ac novitate rerum et criminum delectatio, nunc tractare causam instituimus frumentariam, quæ magnitudine injuriæ et re criminibus ceteris antecellet, jucunditatis in agendo et varietatis minus habebit. Vestra autem auctoritate et prudentia dignissimum est, judices, in audiendi diligentia non minus religioni
Tribuere quam voluptati. In hac causa frumentaria cognoscenda hæc vobis proponite, judices, vos de rebus fortunisque Siculorum omnium, de civium Romanorum qui arant in Sicilia bonis, de vectigalibus a majoribus traditis, de victu vitaque populi Romani cognituros. Quæ si magna atque adeo maxima vobis videbuntur, quam varie et quam copiose dicantur expectare nolite.
Neminem vestrum præterit, judices, omnem utilitatem opportunitatemque provinciæ Siciliæ, quæ ad commoda populi Romani adjuncta sit, consistere in re frumentaria maxime; Nam ceteris rebus adiuvamur ex illa provincia, hac vero alimur ac sustinemur.
Ea causa tripertita, judices, erit in accusatione; Primum enim de decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de æstimato.
VI. Inter Siciliam ceterasque provincias, judices, in agrorum vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut impositum vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriæ præmium ac pœna belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiæ lege Sempronia: Siciliæ civitates sic in amicitiam fidemque accepimus ut eodem jure essent quo fuissent-, eadem condicione populo Romano parerent qua suis
Ante paruissent. Perpaucæ Siciliæ civitates sunt bello a majoribus nostris subactæ; Quarum ager cum esset publicus populi Romani factus, tamen illis est redditus; Is ager a censoribus locari solet. Fœderatæ civitates duæ sunt, quarum decumæ venire non soleant, Mamertina et Tauromenitana, quinque præterea sine fœdere immunes civitates ac liberæ, Centuripina, Halæsina, Segestana, Halicyensis, Panhormitana; Præterea omnis ager Siciliæ civitatum decumanus est, itemque ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum voluntate et institutis fuit,
Videte nunc majorum sapientiam, qui cum Siciliam tam opportunum subsidium belli atque pacis ad rem publicam adjunxissent, tanta cura Siculos tueri ac retinere voluerunt ut non modo eorum agris vectigal novum nullum imponerent, sed ne legem quidem venditionis decumarum neve vendundi aut tempus aut locum commutarent, ut certo tempore anni, ut ibidem in Sicilia, denique ut lege Hieronica venderent. Voluerunt eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque animos non modo lege nova sed ne nomine quidem
Legis novo commoveri. Itaque decumas lege Hieronica semper vendundas censuerunt, ut its jucundior esset muneris illius functio, si ejus regis qui Siculis carissimus fuit non solum instituta commutato imperio verum etiam nomen maneret. Hoc jure ante Verrem prætorem Siculi semper usi sunt; Hic primus instituta omnium, consuetudinem a majoribus traditam, condicionem amicitiæ, jus societatis convellere et commutare ausus est. ]Β VII. Qua in re primum illud reprehendo et accuso, cur in re tam vetere, tam usitata quicquam novi feceris. Ingenio aliquid assecutus es? Tot homines sapientissimos et clarissimos, qui illam provinciam ante te tenuerunt, prudentia consilioque vicisti? Est tuum, est ingenii diligentiæque tuæ; Do hoc tibi et concedo. Scio te Romæ, cum prætor esses, edicto tuo possessiones hereditatum a liberis ad alienos, a primis heredibus ad secundos, a legibus ad libidinem tuam transtulisse; Scio te edicta superiorum omnium correxisse et possessiones hereditatum non secundum eos qui proferrent sed secundum eos qui dicerent testamentum factum dedisse; Casque res novas abs te prolatas et inventas magno tibi quæstui fuisse scio; Eundemque te memini censorias quoque leges in sartis tectis exigendis tollere et commutare, ne is redimeret cuia res esset, ne pupillo tutores propinquique consulerent quo minus fortunis omnibus everteretur; Exiguam diem præfinire operi, qua ceteros ab negotio excluderes, ipse in tuo redemptore nullam
Certam diem observares. Quam ob rem novam legem te in decumis statuisse non miror, hominem in edictis prætoriis, in censoriis legibus tam prudentem, tam exercitatum; Non, inquam, miror te aliquid excogitasse; Sed quod tua sponte injussu populi sine senatus auctoritate jura provinciæ Siciliæ mutaveris, id reprehendo, id accuso.
L. Octavio et C. Cottæ consulibus senatus permisit ut vini et olei decumas et frugum minutarum, quas ante quæstores in Sicilia vendere consuessent, Romæ venderent, legemque his rebus quam ipsis videretur dicerent. Cum locatio fieret, publicani postularunt qua sdem res ut ad legem adderent neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent. Contra dixit is qui casu tum Romæ fuit, tuus hospes, Verres, hospes, inquam, et familiaris tuus, Sthenius hic Thermitanus. Consules causam cognorunt; Cum viros primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium advocassent, de consilii sententia pronuntiarunt se lege
Hieronica vendituros. VIII. Itane vero? Prudentissimi viri, summa auctoritate præditi, quibus senatus legum dicendarum in locandis vectigalibus omnem potestatem permiserat populusque Romanus idem jusserat, Siculo uno recusante cum amplificatione vectigalium nomen Hieronicæ legis mutare noluerunt: tu, homo minimi consilii, nullius auctoritatis, injussu populi ac senatus, tota Sicilia recusante, cum maximo detrimento atque adeo exitio vectigalium totam Hieronicam legem sustulisti?
At quam legem corrigit, judices, atque adeo tollit! Acutissime ac diligentissime scriptam, quæ lex omnibus custodiis subiectum aratorem decumano tradidit, ut neque in segetibus neque in areis neque in horreis neque in amovendo neque in asportando frumento grano uno posset arator sine maxima pœna fraudare decumanum. Scripta lex ita diligenter est ut eum scripsisse appareat qui alia vectigalia non haberet, ita acute ut Siculum, ita severe ut tyrannum; Qua lege Siculis tamen arare expediret; Nam ita diligenter constituta sunt jura decumano ut tamen ab invito aratore plus decuma non posset auferri.
Cum hæc essent ita constituta, Verres tot annis atque adeo sæculis tot inventus est qui hæc non commutaret sed everteret, eaque quæ jam diu ad salutem sociorum utilitatemque rei publicæ composita comparataque essent ad suos improbissimos quæstus converteret; Qui primum certos instituerit nomine decumanos, re vera ministros ac satellites cupiditatum suarum, per quos ostendam sic provinciam per triennium vexatam atque vastatam, judices, ut eam multis annis multorum innocentia sapientiaque recreare nequeamus.
IX. Eorum omnium qui decumani vocabantur princeps erat Q. ille Apronius, quem videtis; De cujus improbitate singulari gravissimarum legationum querimonias audivistis. Aspicite, judices, vultum hominis et aspectum, et ex ea contumacia quam hic in perditis rebus retinet illos ejus spiritus Sicilienses quos fuisse putetis recordamini. Hic est Apronius quem in provincia tota Verres, cum undique nequissimos homines conquisisset, et cum ipse secum sui similes duxisset non parum multos, nequitia, luxuria, audacia sui simillimum judicavit; Itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non ratio, non commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque conjun-
Xit. Verris mores improbos impurosque nostis; Fingite vobis aliquem, si potestis, qui in omnibus isti rebus par ad omnium fiagitiorum nefarias libidines esse possit; Is erit Apronius ille, qui, ut ipse non solum vita sed corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est et gurges vitiorum turpitudinumque omnium. Hunc in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris conviviis principem adhibebat; Tantamque habet morum similitudo conjunctionem atque concordiam ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac disertus videretur; Ut, quem omnes odissent neque videre vellent, sine eo iste esse non posset; Ut, cum alii ne conviviis quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam poculis uteretur; Postremo ut odor Apronii tæterrimus oris et corporis, quem, ut aiunt, ne bestiæ quidem ferre possent, uni isti suavis et jucundus videretur. Ille erat in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus, ac tum maxime cum accubante prætextato prætoris filio saltare in convivio nudus cœperat.
X. Hunc, uti dicere institui, principem Verres ad fortunas aratorum vexandas diripiendasque esse voluit; Hujus audaciæ, nequitiæ, crudelitati fidelissimos socios optimosque cives scitote hoc prætore traditos, judices, atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tota Hieronica lege, quem ad modum antea dixi, reiecta et repudiata.
Primum edictum audite, judices, præclarum: Quantum decumanus edidisset aratorem sibi decumæ dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. Quo modo? Quantum poposcerit Apronius dato. Quid est hoc? Utrum prætoris institutum in socios an in hostes victos insani edictum atque imperium tyranni? Ego tantum dem quantum ille poposcerit? Poscet omne quantum exaravero. Quid omne? Plus immo etiam, inquit, si volet. Quid tum? Quid censes? Aut dabis aut contra edictum fecisse damnabere. Per deos immortales,
Quid est hoc? Veri enim simile non est. Sic mihi persuadeo, judices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri. Ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen affirmare non auderem, si hæc edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. Da, quæso, scribæ, recitet ex codice professionem. Recita. Negat me recitare totum; Nam id significare nutu videtur. Quid prætereo? An illud ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? Dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum judicium daturum. Nihil mihi placet prætermitti; Recita hoc quoque quod postulat totum. Recita. Judicio ut arator decumanum persequatur? Miserum atque iniquum! Ex agro homines traducis in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum ad insolitam litem atque judicium? XI. Cum omnibus in aliis vectigalibus, Asiæ, Macedoniæ, Hispaniæ, Galliæ, Africæ, Sardiniæ, ipsius Italiæ quæ vectigalia sunt, cum in his, inquam, rebus omnibus publicanus petitor ac pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de optimo, de justissimo, de honestissimo genere hominum, hoc est de aratoribus, ea jura constituebas quæ omnibus aliis essent contraria? Utrum est æquius, decumanum petere an aratorem repetere? Judicium integra re an perdita fieri? Eum qui manu quæsierit, an eum qui digito licitus sit, possidere? Quid? Qui singulis jugis arant, qui ab opere ipsi non recedunt, quo in numero magnus ante te prætorem numerus ac magna multitudo Siculorum fuit, quid facient, cum dederint Apronio quod poposcerit? Relinquent arationes, relinquent Larem familiarem suum? Venient Syracusas, ut te prætore videlicet æquo jure Apronium, delicias ac vitam tuam, judicio recuperatorio persequantur? Verum esto; Reperietur aliqui fortis et experiens arator, qui, cum tantum dederit decumano quantum ille deberi dixerit, judicio repetat et pœnam octupli persequatur: expecto vim edicti, severitatem prætoris; Faveo aratori, cupio octupli damnari Apronium. Quid tandem postulat arator? Nihil nisi ex edicto judicium in octuplum. Quid Apronius? Non recusat. Quid prætor? Jubet recuperatores reicere. " Decurias scribamus." " Quas decurias? De cohorte mea reicies," inquit. " Quid? Ista cohors quorum hominum est? " " Volusii haruspicis et Cornelii medici et horum canum quos tribunal meum vides lambere; " Nam de conventu nullum umquam judicem nec recuperatorem dedit; Iniquos decumanis esse aiebat omnes qui ullam agri glebam possiderent. Veniendum erat ad eos contra Apronium qui nondum Aproniani convivii crapulam exhalassent. XII. O præclarum et commemorandum judicium! O severum edictum! O tutum perfugium aratorum!
Atque ut intellegatis cujus modi ista judicia in octuplum, cujus modi istius de cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. Ecquem decumanum putatis, hac licentia permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset auferret, plus quam deberetur poposcisse? Considerate cum vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, præsertim cum id non solum avaritia sed etiam imprudentia accidere potuerit. Multos necesse est. At ego omnes dico plus, ac multo plus, quam decumam abstulisse. Cedo mihi * 32 unum ex triennio præturæ tuæ qui octupli damnatus sit. Damnatus? Immo vero, in quem judicium ex edicto tuo postulatum sit. Nemo erat videlicet aratorum qui injuriam sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano amplius quam sibi deberetur deberi professus esset. Immo vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac vexati querebantur; Neque tamen ullum judicium reperietur.
Quid est hoc? Tot viri fortes, honesti, gratiosi, tot Siculi, tot equites Romani, ab homine nequissimo ac turpissimo læsi pœnam octupli sine ulla dubitatione commissam non persequebantur? Quæ causa, quæ ratio est? Una illa, judices, quam videtis, quod ultro etiam illusos se et irrisos ab judicio discessuros videbant. Etenim quod esset judicium, cum ex Verris turpissimo flagitiosissimoque comitatu tres recuperatorum nomine assedissent asseculæ istius, non a patre ei traditi, sed a meretricula commen-
Dati? Ageret videlicet causam arator; Nihil sibi frumenti ab Apronio relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum verberatumque diceret; Contur inter se ac de mulierculis, si quas a prætore abeuntes possent deprehendere; Res agi videretur. Surrcxissct Apronius, nova dignitas publicani, non ut decumanus squaloris plenus ac pulveris, sed unguentis oblitus, vino vigiliisque languidus; Omnia primo motu ac spiritu suo vini, unguenti, corporis odore complesset. Dixisset hæc quæ vulgo dicere solebat, non se decumas emisse, sed bona fortunasque aratorum; Non se decumanum esse Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum ac tyrannum. Quæ cum dixisset, illi optimi viri de cohorte istius recuperatores non de absolvendo Apronio deliberarent, sed quærerent ecquo modo petitorem ipsum Apronio condemnare possent.
XIII. Hanc tu licentiam diripiendorum aratorum cum decumanis, hoc est cum Apronio permisisses, ut quantum vellet posceret, quantum poposcisset auferret, hoc tibi defensionis ad judicium tuum comparabas, habuisse te edictum recuperatores in octuplum daturum? Si mehercules ex omni copia conventus Syracusani, splendidissimorum honestissimorumque hominum, faceres potestatem aratori non modo reiciendi sed etiam sumendi recuperatores, tamen hoc novum genus injuriæ ferre nemo posset, te, cum tuos omnes fructus publicano tradidisses et rem de manibus amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite
Atque judicio. Cum vero verbo judicium sit in edicto, re quidem vera tuorum comitum, hominum nequissimorum, collusio cum decumanis, sociis tuis atque adeo procuratoribus, tamen audes ullius mentionem judicii facere? Præsertim cum id non modo oratione mea sed etiam re ipsa refellatur, quod in tantis incommodis aratorum injuriisque decumanorum nullum ex isto præclaro edicto non modo factum sed ne postulatum quidem judicium invenitur.
Erit tamen in aratores lenior quam videtur. Nam qui in decumanos octupli judicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. Quis hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? Quanto lenior est quam in publicanum! Edixit ut, quod decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus Siculus exigeret. Quid reliqui est judicii quod in aratorem dari possit? " Non malum est," inquit, " esse istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat reliquus metus judicii sit." Si judicio vis ame exigere, remove Siculum magistratum; Si hanc vim adhibes, quid opus est judicio? * 38 Quis porro erit quin malit decumanis tuis dare quod poposcerint quam ab asseculis tuis quadruplo condemnari?
XIV, Illa vero præclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quæ essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. Primum quæ potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde ablatum est judicio suum recuperare nullo modo potest? Deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, Si Quam lepide se furari pu tat! Utrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit, " si uter volet," an " si decumanus volet," nihil interest; Arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.
Quid? Illa cujus modi sunt quæ ex tempore ab Apronio admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et affirmante se plus decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum de area tolleret ante quam cum decumano pactus esset. Ferebat hanc quoque iniquitatem Septicius et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum repente uberrimum et quæstuosissimum nascitur, ut ante Kalendas Sextiles omnes decumas
Ad aquam deportatas haberent. Hoc edicto non Siculi, nam eos quidem superioribus edictis satis perdiderat atque afflixerat, sed isti ipsi equites Romani qui suum jus retinere se contra Apronium posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis prætoribus gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. Attendite enim cujus modi edicta sint. Inquit,
Satis hæc magna vis est ad inique paciscendum; Malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. At ista vis Septicium et non nullos Septicii similes non cœrcet, qui ita dicunt, '* Non tollam potius quam paciscar." His hoc opponitur, " Deportatum habeas ante Kalendas Sextiles." Deportabo igitur. " Nisi pactus eris, non commovebis." Sic deportandi dies præstituta tollere cogebat ex area: prohibitio tollendi nisi pactus esset vim adhibebat pactioni, non voluntatem.
XV. Jam vero illud non solum contra legem Hieronicam nec solum contra consuetudinem superiorum, sed etiam contra omnia jura Siculorum quæ habent asenatu populoque Romano, ne quis extra suum forum vadimonium promittere cogatur. Statuit iste ut arator decumano quo vellet decumanus vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio, cum ex Leontino usque ad Lilybæum aliquem vadaretur, ex miseris aratoribus calumniandi quæstus accederet.
Quamquam illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta ratio, quod edixerat ut aratores jugera sationum suarum profiterentur. Quæ res cum ad pactiones iniquissimas magnam vim habuit, sicut ostendam, neque ad ullam utilitatem rei publicæ pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes inci-
Derent quos vellet Apronius. Ut enim quisque contra voluntatem cius dixerat, ita in eum judicium de professione jugerum postulabatur, cujus judicii metu magnus amultis frumenti numerus ablatus magnæque pecuniæ coactæ sunt; Non quo jugerum numerum vere profiteri esset difficile aut amplius etiam profiteri (quid enim in eo periculi posset esse?), sed causa erat judicii postulandi quod ex edicto professus non esset. Judicium autem quod fuerit isto prætore, si quæ cohors et qui comitatus fuerit meministis, scire debetis.
Quid igitur est quod ex hac iniquitate novorum edictorum intellegi velim, judices? Injuriamne factam sociis? At videtis. Auctoritatem superiorum
Repudiatam? Non audebit negare. XVI. Apronium tantum isto prætore potuisse? Confiteatur necesse est. Sed vos fortasse, quod vos lex commonet, id in hoc loco quæretis, num quas ex hisce rebus pecunias ceperit. Docebo cepisse maximas, omnesque eas iniquitates de quibus antea dixi sui quæstus causa constituisse vincam, si prius illud propugnaculum quo contra omnes meos impetus usurum se putat ex defensione ejus deic cero.
" Magno," inquit, " decumas vendidi." Quid ais? An tu decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? Tu partes eas quas te senatus populusque Romanus voluit, an fructus integros atque adeo bona fortunasque aratorum omnes vendidisti? Si palam præco jussu tuo prædicasset non decumas frumenti sed dimidias venire partes, et ita emptores accessissent ut ad dimidias partes emendas, si pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam mirum videretur? Quid? Si præco decumas pronuntiavit, re vera, hoc est lege, edicto, condicione, plus etiam quam dimidiæ venierunt, tamen hoc tibi præclarum putabis, te pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendidisse? Pluris decumas vendidisti quam ceteri. Quibus rebus id assecutus es? Innocentia? Aspice ædem Castoris; Deinde, si audes, fac mentionem innocentiæ. Diligentia? Codicis lituras tui contemplare in Sth enii Thermitani nomine; Deinde aude te dicere diligentem. Ingenio? * * Qui testes interrogare priore actione nolueris et iis tacitus os tuum præbere malueris, quamvis et te et patronos tuos ingeniosos esse dicito. Qua re igitur id quod ais assecutus es? Magna est laus si superiores consilio vicisti, posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. Tibi fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; At te videlicet inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur omnes.
Quis arator te prætore decumam dedit? Quis duas? Quis non maximo se affectum beneficio putavit cum tribus decumis pro una defungeretur — præter paucos qui propter societatem furtorum tuorum nihil omnino dederunt? Vide inter importunitatem tuam senatusque bonitatem quid intersit. Senatus cum temporibus rei publicæ cogitur ut decernat ut alteræ decumæ exigantur, ita decernit ut pro his decumis pecunia solvatur aratoribus, ut, quod plus sumitur quam debetur, id emi non auferri putetur; Tu cum tot decumas non senatus consulto, sed novis edictis tuis nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te fecisse arbitrare si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater istius Q. Hortensii, quam Cn. Pompeius, quam C. Marcellus, qui ab æquitate, ab lege, ab institutis non recesserunt?
An tibi unius anni aut biennii ratio fuit habenda, salus provinciæ, commoda rei frumentariæ, ratio rei publicæ in posteritatem fuit neglegenda? Cum rem ita constitutam accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere expediret, quid effecisti, quid assecutus es? Ut populo Romano nescio quid te prætore ad decumas accederet, deserendas arationes relinquendasque curasti. Successit tibi L. Metellus. Tu innocentior quam Metellus, tu laudis et honoris cupidior? Tibi enim consulatus quærebatur, Metello patemus honos et' avitus neglegebatur. Multo minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui ante te vendiderunt. XVII. Quæro, si ipse excogitare non potuerat quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua quidem recentia proximi prætoris vestigia persequi poterat, ut tuis præclaris abs te principe inventis et excogitatis
Edictis atque institutis uteretur? Ille vero tum se minime Metellum fore putavit si te ulla in re imitatus esset; Qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliæ civitates miserit per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. In beneficio prætor hoc petit aliquanto ante ad venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istius simile facturum. Atque hæc non cupiditate aliqua scribit inductus, ut in alienam provinciam mittat litteras ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis præterisset, granum ex provincia Sicilia
Nullum haberemus. Cognoscite Metelli litteras.
XVIII. Hæ litteræ, judices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt; Glebam commosset in agro decumano Siciliæ nemo, si Metellus hanc epistulam non misisset. Quid? Metello divinitus hoc venit in mentem, an ab Siculis, qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusque Siciliæ doctus est? Quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliæ patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum consulem designatum ceterosque illius provinciæ necessarios fieri soliti sint quis ignorat? Quod quidem, judices, nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. Tanta vis erat injuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate de-
Plorare et conqueri mallent. Quas litteras cum ad omnes civitates prope suppliciter misisset Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte assequi potuit; Diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius injuriis exagitati reliquerant.
Non meherculcs augendi criminis causa, judices, dicam, sed, quem ipse accepi oculis animoque sensum, hunc vere apud vos et ut potero planissime exponam.
Nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi affecta visa est ut eæ terræ solent in quibus bellum acerbum diutum umque versatum est. Quos ego campos antea collesque nitidissimos viridissiraosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut non solum jugo rura sed etiam dominorum multitudinem quæreremus; Ætnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariæ, campus Leontinus, cujus antea species hæc erat ut cum obsitum vidisses annonæ caritatem non vererere, sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliæ parte Siciliam quæreremus; Labefactarat enim vehementer aratores jam superior annus, proximus vero funditus everterat. 4S XIX. Tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? Tu in tanta improbitate, in tanta acerbitate, in tot ac tantis injuriis, cum in arationibus et in earum rerum jure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis habere cum dices te pluris quam ceteros decumas vendidisse? Quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus tibi hoc mandaverit, ut, cum omnes aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariæ populum Romanum privares, deinde, si quam partem tuæ prædæ ad summam decumarum addidisses, bene de re publica, bene de populo Romano meritus vidererc.
Atque perinde loquor quasi in eo sit iniquitas ejus reprehendenda, quod propter gloriæ cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium
Superiorum auctoritatem repudiarit. Magno tu decumas vendidisti. Quid? Si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio tua, cum ex provincia populi Romani æquam partem tu tibi sumpseris ac populo Romano miseris? Quid? Si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam jactaturum ct populo se ac coronæ daturum? Hæc vos antea, judices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque hominum. Cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque ejus vocem improbam agnoscatis qui se uno quæstu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat.
XX. Audivimus hoc jam diu, judices — nego quemquam vestrum esse quin sæpe audierit — socios istius fuisse decumanos. Nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarunt, nisi hoc. Nam socii putandi sunt quos inter res communicata es t: ego rem totam fortunasque omnes aratorum istius fuisse dico; Apronium Veneriosque servos, quod isto prætore fuit novum genus publicanorum, ceterosque decumanos procuratores istius
Quæstus et administros rapinarum fuisse dico. " Quo modo hoc doces? " Quo modo ex illa locatione columnarum docui istum esse prædatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. Quis enim umquam conatus est jura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quæstu? Pergam atque insequar longius. Iniqua lege vendebas quo pluris venderes. Cur addictis jam et venditis decumis, cum jam ad summam decumarum nihil, ad tuum quæstum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur * edicta? Nam ut vadimonium decumano quocumque is vellet promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante Kalcndas Sextiles decumas deportatas haberet, hæc omnia jam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; Quæ si rei publicæ causa faceres, in vendundo essent pronuntiata; Quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia prætermissum, id quæstu ac tempore admonitus
Reprehendisti. Illud vero cui probari potest, te sine tuo quæstu, ac maximo quæstu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum periculum neglexisse, ut, cum totius Siciliæ cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum hujusce judicii discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis injuriis vexari ac diripi? Profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam alienari provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos tibi inimicissimos heri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuæ pecuniæ cupiditas ac præsens illa præda superaret.
Etenim, quoniam summam ac numerum injuriarum vobis, judices, non possum expromere, singillatim autem de unius cujusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa injuriarum, quæso, cognoscite.
XXI. Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator. Is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret, Romamque una cum multis ab isto ejectis veniret. Fecit ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo præclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad hujus modi quæstus pertinebat, numerum jugerum professum esse.
Nympho cum se vellet æquo judicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium (is est Artemidorus Pergæus, qui in sua patria dux isti quondam et magister ad spoliandum Dianæ templum fuit) et haruspicem Volusium et Valerium præconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur. Quanti fortasse quæritis. Nulla erat edicti pœna certa: frumenti omnis ejus quod in areis esset. Sic Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum, sed tritici milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti pœna, non redemptionis aliquo jure tollit.
XXII. Xenonis Menæni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; Colonus, quod decumanorum injurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem judicium dabat illud suum damnatorium de jugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat, fundum elocatum esse dicebat. Dabat iste judicium, Si uti Xeno damnaretur. Dicebat ille non modo se non arasse, id quod satis erat, sed nec dominum esse ejus fundi nec locatorem; Uxoris esse; Eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. Defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate præditus, M. Cossutius. Iste nihilo minus judicium HS dabat. Ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen judicium se accepturum esse dicebat. Tum iste maxima voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res judicetur hominem ut adservent; Cum judicata sit, ad se ut adducant; Et illud simul ait, se non putare illum, si propter divitias pœnam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. Hac ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit. 6β XXIII. Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. Ei cum pro jugeribus quinquaginta medimna decumæ imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in jus eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod * * nisi mulieri et decumAno patebat alii nemini. Ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui medimnis decidere noluisset, mille promisit.
Eubulidas est Grospus Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suæ, tum etiam pecunia princeps. Huic homini, judices, honestissimæ civitatis honestissimo non modo frumenti scitote, sed etiam vitæ et sanguinis tantum relictum esse quantum Apronii libido tu lit; Nam vi, malo, plagis adductus est ut frumenti daret non quantum deberet sed quantum cogeretur.
Sostratus et Numenius et Nymphodorus ejusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. Postea cum ad eum Nymphodorus venisset Ætnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem corripi ac suspendi jussit in oleastro quodam, quæ est arbor, judices, Ætnæ in foro. Tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac foro, colonus aratorque vester, quam diu voluntas Apronii tulit.
Genera jam dudum innumerabilium injuriarum, judices, singulis nominibus profero, infinitam multitumosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, hujus importunitatem, Apronii regnum proponite. Contempsit Siculos; Non duxit homines; Ncc ipsos ad persequendum vehementes fore, et vos eorum injurias leviter laturos existimavit.
XXIV. Esto; Falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; Verum tamen, cum de Siculis male mereretur, cives Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiæ deditus fuit. Iste cives Romanos? At nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto secures, crucem denique illam prætermitto, quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiæ suæ voluit esse; Mitto, inquam, hæc omnia atque in aliud dicendi tempus reicio: de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; Qui quem ad modum essent accepti, judices, audistis ex
Ipsis; Bona sibi erepta esse dixerunt. Verum hæc, quoniam ejus modi causa fuit, ferenda sunt, nihil valuisse æquitatem, nihil consuetudinem; Damna denique, judices, nulla tanta sunt quæ non viri fortes ac magno et libero animo affecti ferenda arbitrentur. Quid si equitibus Romanis, non obscuris neque ignotis sed honestis et illustribus, manus ab Apronio isto prætore sine ulla dubitatione afferebantur? Quid exspectatis, quid amplius ame dicendum putatis? An id agendum ut eo celerius de isto transigamus quo maturius ad Apronium possimus, id quod ego illi jam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? Qui C. Matrinium, judices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit. A Q. Apronio, judices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis Apronii retentum atque asservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem ejus depectus est.
XXV. Nam quid ego de Q. Lollio dicam, judices, equite Romano spectato atque honesto? Clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. Qui cum araret in Ætnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus affirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum. Refertur ejus sermo ad Apronium. Enim vero iste ridere, ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse. Mittit ad hominem* Venerios. Hoc quoque attendite, apparitores a prætore assignatos habuisse decumanum, si hoc mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quæstus esse abusum. Adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum cum Apronius e palæstra redisset et in triclinio quod in foro Ætnæ straverat recubuisset- Statuitur Lollius in illo tem-
Pesti vo gladiatorum convivio. Non mehercle hæc quæ loquor crederem, judices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meæ lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. Statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope natus in Apronii convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret. " Quid est, Lolli? " Inquit; " Tu nisi malo coactus rcctc faccrc nescis? *' Homo quid ageret, taceret responderet, quid faceret denique, illa ætate et auctoritate præditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; Servi autem ejus, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, præter oculos Lollii hæc omnia ferebant. Ridere convivæ, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino atque ludo non risisse, qui nunc in periculo atque exitio suo risum tenere non possit. Ne multa, judices, his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Apronii leges condicionesque venisse. Lollius ætate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non potuit. Quid opus est Ix>llio? Nemo hoc nescit; Nemo tuorum amicorum, nemo abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum diceret audire. M. Lollius, ejus filius, adulescens lectissimus, præsto es t; Hujus verba audietis. Nam Q. Lollius, ejusdem filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus et fortis et in primis disertus, cum his contumeliis injuriisque commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. Cujus mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre. Iste porro non dubitabat quin is, qui alium antea studio adductus accusassct, sibi advenienti præsto esset futurus, cum esset parentis injuriis et domestico dolore commotus.
XXVI. Jamne intellegitis, judices, quæ pestis, quæ immanitas in vestra antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? Jam videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furta, rapinas, iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus injuriarum contumeliarumque perferre? Jam omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suæ salutis eum quæsiverit cujus iste fidei, diligentiæ, perseverantiæ nulla ratione eripi possit. Tot judiciis interfuistis, tot homines nocentes et improbos accusatos et vestra et superiorum memoria Scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentia
Esse versatum? Apronius stipatores Venerios secum habebat; Ducebat eos circum civitates; Publice sibi convivia parari, sterni triclinia, et in foro sterni jubeb at; Eo evocari homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum vivere nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad ejus convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. Hæc tu, omnium mortalium profligatissime ac perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quæstu maximo flerent, cum tanto tuo periculo fieri paterere atque concederes? Tantum apud te quæstus Apronii, tantum ejus sermo inquinatissimus et blanditiæ flagitiosæ valuerunt, ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum
Cogitatioque tangeret? Cernitis, judices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum per bona sed etiam per jura libertatis et civitatis isto prætore pervaserit. Videtis pendere alios ex arbore, pulsari autem alios et verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et præcone prætoris; Bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. Quid est hoc?1 Populi Romani imperium, prætoriæ leges, judicia in socios fideles, provincia suburbana? Nonne omnia potius ejus modi quæ, si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset? Non, inquam, judices, esset ullam partem istius nequitiæ fugitivorum insolentia consecuta.
XXVII. Privatim hoc modo: quid? Publice civitates tractatæ quem ad modum sunt? Audistis permulta, judices, testimonia civitatum, et reliquarum
Audietis. Ac primum de Agyrinensi populo fideli et illustri breviter cognoscite. Agyrinensis est in primis honesta Siciliæ civitas hominum ante hunc prætorem locupletium summorumque aratorum. Ejus agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium venit. Qui cum apparitoribus eo cum vi ac minis venisset, poscere pecuniam grandem cœpit ut accepto lucro discederet; Nolle se negotii quicquam habere dicebat, sed accepta pecunia velle quam primum in aliam civitatem occurrere. Sunt omnes Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et satis fortes et plane frugi ac sobrii, et in primis hæc civitas de qua loquor, judices.
Itaque homini improbissimo respondent Agyrinenses sese decumas ei quem ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno præsertim emisset, non addituros. Apronius certiorem facit istum cuia res erat. XXVIII. Statim, tamquam conjuratio aliqua Agyrii contra rem publicam facta aut legatus prætoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. Veniunt Syracusas; Præsto est Apronius; Ait eos ipsos qui venissent contra edictum prætoris fecisse. Quærebant quid. Respondebat se ad recuperatores esse dicturum. Iste æquissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat; Recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi,
Judicio se passuros esse dicebant. Ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem et ejus modi recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Græci sacrilegi jam pridem improbi, repente Cornelii. Videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum; Condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad ejus condiciones pactionesque accedere. Quærebant quæ in verba recuperatores daret. Qua in re se in judicio dicturum esse aiebat. Iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. Summittebat iste Timarchidcm qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. Pernegabant. 44 Quid ergo? In singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis? " Malle dicebant. Tum iste clare omnibus audientibus: " Qui damnatus erit " inquit
Virgis ad necem cædetur." Hic illi flentes rogare atque orare cœperunt ut suas sibi segetes fructusque omnes arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.
Hac lege, judices, decumas vendidit Verres. Dicat licet Hortensius, si volet, magno Verrem decumas vendidisse. XXIX. Hæc condicio fuit isto prætore aratorum, ut secum præclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; Multas enim cruces propositas effugere cupiebant. Quantum Apronius edidisset deberi, tantum ex edicto dandum erat. Etiamne si plus edidisset quam quantum natum esset? Etiam, quando magistratus ex istius edicto exigere debebant. At arator repetere poterat. Verum Artemidoro recuperatore. Quid si minus dedisset arator quam poposcisset Apronius? Judicium in aratorem in quadruplum. Ex quo judicum numero? Ex cohorte prætoria præclara hominum honestissimorum. Quid amplius? Minus te jugerum professum esse dico; Recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. Ex quo numero? Ex eadem cohorte. Quid erit extremum? Si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris — nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus cfuæ poterat esse? — Virgis te ad necem cædi necesse erit. His legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partes reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quæstui prædæque habuisse bona possessiones fortunasque aratorum?
Virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset
Facturos se esse dixerunt. XXX. Accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum prætorem, id quod tota Sicilia perspexit, redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. Imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. Si magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? Esto, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? Quid est aliud capere et conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare? Quid tum? Apronio, deliciis prætoris, lucelli aliquid jussi sunt dare. Putatote Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non prætoria præda vobis videbitur. Imperas ut decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici medimnum xxxiu. Quid est hoc? Una civitas ex uno agro plebis Romanæ prope menstrua cibaria prætoris imperio donare Apronio cogitur? Tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum? Profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS postea.
Magna præda videtur? Audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium apatronis, ab consulibus, ab senatu, ab legibus, ab judiciis petivisse. Ut probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. XXXI. Quid est hoc? Tanto numero frumenti lucri nomine imperato et expresso nummi præterea exiguntur ut probetur frumentum? An poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui * * ei metiendum esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri licebat? Frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. Non est satis; Nummi præterea imperantur. Dantur. Parum est. Pro decumis hordei alia pecunia cogitur; Jubes HS lucri dari. Ita ab una civitate vi, minis, imperio injuriaque prætoris, eripiuntur tritici medimnum xxxiii et præterea HS Ex.
An hæc obscura sunt? Aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? Quæ tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus cœgisti; Qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quæstus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; Quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; Quorum legati, homines nobilissimi, Romæ sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt! Cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis. Recita.
Animadvertistis in hoc testimonio, judices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen est, principem suæ civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinenses contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra prætorem populi Romani magnis injuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Uni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potest; Tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in ju juria, tanta religio in testimonio. Verum non una te tantum, sed universæ similibus afflictæ injuriis et incommodis civitates legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.
XXXII. Etenim deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata sit. At quorum hominum! Summorum aratorum, remotissimorum a foro,judiciis, controversiis, quibus parcere et consulere, homo impurissime, et quod genus hominum studiosissime conservare debuisti. Primo anno venierunt ejus agri decumæ tritici modium χνπτ. Atidius, istius item minister in decumis, cum emisset et præfecti nomine cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri dare tritici modium cum decumæ venissent tritici modium xvm. Atque hoc tantum lucri coguntur dare publice tum cum jam privatim aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum injuriis profugissent. Anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium
Et ipse Herbitam cum illa sua prædonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium xFi et accessionis HS oo oo. De accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operæ atque impudentiæ; De tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum prædonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit?
XXXIII. Anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. Solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum plures uxores habere, his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: hæc civitas mulieri in redimiculum præbeat, hæc in collum, hæc in crines. Ita populos habent universos non solum conscios libidinis suæ verum etiam administros. Eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite.
Æschrionis Syracusani uxor est Pipa, cujus nomen istius nequitia tota Sicilia pervagatum est; De qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra prætoris caput scribebantur. Hic Æschrio, Pipæ vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Æschrionem pretium resedisset, se ad arbitrium libidinosissimæ mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo quoad se efficere posse arbitrabantur. Supra adjecit Æschrio; Neque enim metuebat ne prætore Verre decumana mulier damno affici posset. Addicitur medimnum vmc, dimidio fere pluris quam superiore anno. Aratores funditus evertebantur, et eo magis quod jam superioribus annis afflicti erant ac pæne perditi. Intellexit iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset; Demit de capite medimna, jubet in tabulas pro medimnum vine referri νΐΐο.
XXXIV. Hordei decumas ejusdem agri Docimus emerat. Hic est Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. Hujus Tertiæ plus etiam quam Pipæ, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in Siciliensi prætura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. Veniunt Herbitam duo prætoris æmuli non molesti, muliercularum deterrimarum
% improbissimi cognitores, incipiunt postulare, poscere, minari; Non poterant tamen, cum cuperent, imitari Apronium; Siculi Siculos non tam pertimescebant. Cum omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syracusas. Eo posteaquam ventum est, coguntur Æschrioni, hoc est Pipæ, tantum dare quantum erat de capite demptum, tritici modium H. Mulierculæ publicanæ noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quæstu animum ad vectigalia red-
Transactum putabant Herbitenses, cum iste, " Quid? De hordeo " inquit " et de Docimo, amiculo meo, quid cogitatis? M Atque hoc agebat in cubiculo, judices, atque in lecto suo. Negabant illi quicquam sibi esse mandatum. " Non audio; Numerate HS xu." Quid facerent miseri, aut quid recusarent? Præsertim cum in lecto decumanæ mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. Ita civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre prætore vectigalis fuit.
Atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publice decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; Quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum injuriis cives suos non redemerunt. Perditis enim jam et direptis aratorum bonis, hæc decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum
Agris atque ex urbibus abirent. Itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prddens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitAte publice diceret, animadvertistis gemitum, judices, populi Romani, cujus frequentia huic causæ numquam defuit. Qua de paucitate aratorum alio loco dicam: XXXV. nunc illud quod præterii non omnino relinquendum videtur.
Nam, per deos immortales, quod de capite iste dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum
Verum etiam audiendum videtur? Unus adhuc fuit post Romam conditam — di immortales faxint ne sit alter — cui res publica totam se traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. Hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; Tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se prædam suam vendere. Ejus omnes res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter majorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus; Unum hoc aliquot senatus consultis reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in ærarium referrent. Statuit senatus hoc ne illi quidem esse licitum cui concesserat omnia, a populo factarum quæsitarumque rerum
Summas imminuere. Illum viris fortissimis judicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimæ recte remisisse senatores judicabunt? Ille, de quo legem populus Romanus jusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tuam tibi pro lege esse voluisti? In illo reprehenditur quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quæsierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?
XXXVI. Atque in hoc genere audaciæ multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus es t; Quas cum addixisset eidem illi Dociroo, hoc est Tertiæ, tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS, cœgit Acesten ses a Docimo tantundem publice accipere; Id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite. Recita, turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? Ex horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? Non eripiet. Sed si eripuerit, non intellegis hæc quæ jam dudum loquor ad aliam quæstionem
Atque ad peculatus judicium pertinere? Itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum; Ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar.
Qui cum agros maximos et feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canes immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari. XXXVII. A. Valentius est in Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam Græcam, sed ad furta et flagitia uti solebat. Fit hic interpres, homo levis atque egens, repente decumanus; Emit agri Liparensis miseri atque jejuni decumas tritici medimnis Liparenses vocantur; Ipsi accipere decumas et numerare Valentio coguntur lucri HS xxx. Per deos immortales, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna HS xxx lucri statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum u, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse * 6
Etiamne hæc tam parva civitas, tam procul a manibus tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita, cumulata aliis tuis majoribus injuriis, in hoc quoque frumentario genere prædæ tibi et quæstui fuit? Quam tu totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod munusculum condonaras, ab hac etiam hæc frumentaria lucra tamquam a mediterraneis exigebantur? Itaque qui tot annis agellos suos te prætore redimere a piratis solebant, idem se ipsos ate pretio imposito redemerunt.
XXXVIII. Quid vero? A Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti exararant? Ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani — cur hoc auctore non Romæ quoque servi publici ad vectigalia accedunt? Anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; Tertio anno xfi mod. Tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. Hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculii. Vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius, apparitor istius, sibi acceperit an huic exegerit.
Atque hæc ex publico Tissensium testimonio cognoscite. Obscure, judices, prætor ipse decumanus est, cum ejus apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent, aliquanto plus ipsi lucri auferant quam quantum populo Romano decumarum nomine daturi sin t! Hæc æquitas in tuo imperio fuit, hæc prætoris dignitas, ut servos Venerios Siculorum dominos esse velles; Hic dilectus, hoc discrimen te prætore fuit, ut aratores in servorum numero essent, servi in publicanorum.
XXXIX. Quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis, ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? Addicuntur decumæ M. Cæsio, cum adessent legati Amestratini; Statim cogitur Heraclius legatus numerare HS xxn. Quid hoc est? Quæ est ista præda, quæ vis, quæ direptio sociorum? Si erat Heraclio ab senatu * *
Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione extortam esse pecuniam et Sex. Vennonio datam ex eodem testimonio cognovistis. At Amestratinos, homines tenues, cum eorum decumas medimnis nccc vendidisses Bariobali Venerio — cognoscite nomina publicanorum — cogis eos plus lucri addere quam quanti venierant, cum magno venissent. Dant Bariobali medimna HS Profecto nur aquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea præda servi nomine ad istum ipsum perveniret.
Petrini, cum eorum decumæ magno addictæ essent, tamen invitissimi P. Nævio Turpioni, homini improbissimo, qui injuriarum Sacerdote prætore damnatus est, HS En dare coacti sunt. Itane dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum * HS xv, venissent autem decumæ medimnum in, hoc est HS xv, lucri decumano HS darentur? At permagno decumas ejus agri vendidisti. Videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.
XL. Quid? Halicyenses, quorum incolæ decumas dant, ipsi agros immunes habent, nonne huic eidem Turpioni, cum decumæ c med. Venissent, HS xv dare coacti sunt? Si id quod maxime vis posses probare, hæc ad decumanos lucra venisse, nihil te attigisse, tamen hæ pecuniæ per vim atque injuriam tuam captæ et conciliatæ tibi fraudi ac damnationi esse deberent; Cum vero hoc nemini persuadere possis, te tam amentem fuisse ut Apronium et Turpionem, servos homines, tuo liberumque tuorum periculo divites* * fieri velles, dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis hæc tibi omnis pecunia quæsita sit?
Segestam item ad immunem civitatem Venerius Symmachus decumanus immittitur. 1$ ab isto litteras affert, ut sibi contra omnia senatus consulta, contra omnia jura, contraque legem Rupiliam extra forum vadimonium promittant aratores. Audite litteras quas ad Segestanos miserit.
Hic Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una pactione hominis honesti gratiosique cognoscite; In eodem enim genere sunt cetera. Diocles est Panhormitanus, Phimes cognomine, homo illustris ac nobilis. Arabat is agrum conductum in Segestano; Nam commercium in eo agro nemini est; Conductum habebat HS sex milibus. Pro decuma, cum pulsatus a Venerio esset, decidit HS 5cvT et medimnis Id ex tabulis ipsius cognoscite.
Huic eidem Symmacho C. Annæus Brocchus senator, homo eo splendore, ea virtute, qua omnes existimatis, nummos præter frumentum coactus est dare. Venerione servo te prætore talis vir, senator populi Romani, quæstui fuit?
XLI. Hunc ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, judicare? Antea cum equester ordo judicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; Ornabant eos qui in operis erant; Quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; Neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem ejus ordinis voluntatemque fecissent. Retinebatur hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putassct,
Ab universo ordine malo dignus judicaretur: tu sic ordinem senatorium despexisti, sic ad injurias libidinesque tuas omnia coæquasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnes qui habitarent in Sicilia, aut qui Siciliam te prætore attigissent, judices reicere, ut illud non cogitares tamen, ad ejusdem ordinis homines te judices esse venturum? In quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius injuria sese despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. Quod mehercule, judices, mihi non mediocriter ferendum videtur; Habet enim quendam aculeum contumelia quem pati pudentes ac viri boni
Difficillime possunt. Spoliasti Siculos; Solent enim muti esse in injuriis suis. Vexasti negotiatores; Inviti enim Romam raroque decedunt. Equites Romanos ad Apronii injurias dedisti; Quid enim jam nocere possunt quibus non licet judicare? Quid? Cum senatores summis injuriis afficis, quid aliud dicis nisi hoc, " Cedo mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum sed etiam ad contumeliam im-
Proborum natum esse videatur "? Neque hoc in uno fecit Annæo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. In C. Cassio, clarissimo et fortissimo viro, cum is eo ipso tempore, primo istius anno, consul esset, tanta improbitate usus est ut, cura ejus uxor, femina primaria, paternas haberet arationes in Leontino, frumentum omne decumanos auferre jusserit. Hunc tu in hac causa testem, Verres,
Habebis, quoniam judicem ne haberes providisti. Vos autem, judices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque conjunctum. Multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac judiciorum, sed etiam rumorum ac temporum. Sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiæ circumflari posse videatur. In hac tam misera atque iniqua condicione vitæ ne hoc quidem retinebimus, judices, ut magistratibus nostris in obtinendo jure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi esse videamur?
XLII. Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent. Appositus erat Venuleius quidam qui emeret. Is liceri non destitit; Illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; Postremo liceri destiterunt. Addicitur Venuleio tritici medimnum vili milibus. Legatus Posidorus renuntiat. Cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod.Vn et præterea HS Π; Ex quo facile apparet quæ merces decumani, quæ prætoris præda esse videatur. Cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium.
Hennenses, cum decumæ venissent agri Hennensis med. Vmcc, Apronio coacti sunt dare tritici modium xviii et HS milia. Quæso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. Nam per omnes civitates quæ decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, judices, versor, non in quo singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quæ publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quæstus decederent.
XLIII. Calactinis quam ob rem imperasti anno tertio ut decumas agri sui, quas Calactæ dare consueverant, Amestrati M. Cæsio decumano darent? Quod neque ante te prætorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras antea per biennium*
Theomnastus Syracusanus in agrum Mutycensem cur abs te immissus est? Qui aratores ita vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter inopiam cogerentur.
Jam vero ex Hyblensium pactionibus intellegetis, quæ factæ sunt cum decumano Cn. Sergio, sexiens tanto quam quantum satum sit ablatum esse ab aratoribus. Recita sationes et pactiones ex litteris publicis. Cognoscite pactiones Menænorum cum Venerio servo. Cognoscite item professiones sationum [et pactiones] Menænorum. Patiemini, judices, a sociis, ab aratoribus populi Romani, ab eis qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam injuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum esse quam natum sit?
Sentio, judices, moderandum jam mihi esse orationi meæ fugiendamque vestram satietatem. Non versabor in uno genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in causa tamen relinquam. Audietis Agrigentinorum, fortissimorum virorum, diligentissimorum aratorum, querimonias; Cognoscetis Entellinorum, hominum summi laboris sumraa eque industriæ, dolorem et injurias; Heracliensium, Gelensium, Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, agros vexatos ab Apronio cognoscetis; Tyndaritanam, nobilissimam civitatem, Cephalœditanam, Haluntinam, Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino abiectos esse ac perditos; Omnes denique agros decumanos per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri ex omni reliquo vectigales fuisse, et plerisque aratoribus nihil omnino superfuisse; Si cui quid autem aut relictum aut remissura sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo istius avaritia contenta fuit redundarit.
XLIV. Duarum mihi civitatum reliquos feci agros, judices, fere optimos ac nobilissimos, Ætnensem et Leontinum. Horum ego agrorum missos faciam quæstus triennii; Unum annum eligam, quo facilius id quod institui explicare possim. Sumam annum tertium, quod et recentissimus est et ab isto ita administratus ut, cum sc certe decessurum videret, non laboraret si aratorem in Sicilia nullum omnino esset relicturus. Agri Ætnensis et Leontini decumas agemus. Attendite, judices, diligenter. Agri sunt feraces, annus tertius, decumanus Apronius.
De Ætnensibus perpauca dicam; Dixerunt enim ipsi priore actione publice. Memoria tenetis Artemidorum Ætnensem, legationis ejus principem, publice dicere Apronium venisse Ætnam cum Veneriis; Vocasse ad se magistratus, imperasse ut in foro sibi medio lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico sed etiam de publico convivari; Cum in ejus conviviis symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineri solitos esse aratores, atque ab eis non modo per injuriam sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum
Apronius imperasset. Audistis hæc, judices; Quæ nunc ego omnia prætereo et relinquo. Nihil de luxuria Apronii loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto licentia, nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum de quæstu ac lucro dicam unius agri et unius anni, quo facilius vos conjecturam de triennio et de tota Sicilia facere possitis. Sed mihi Ætnensium brevis est ratio; Ipsi enim venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt; Docuerunt vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris prætoris, Apronius. Id, quæso, ex ipsorum testimonio cognoscite. — Recita. XLV. Quid ais? Dic, dic, quæso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus, de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. Z HS Per deos immortales, unus ager uno anno trecenta milia mod. Tritici et præterea HS lucri dat Apronio! Tantone minoris decumæ venierunt quam fuerunt, an, cum satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniæque numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Utrum enim horum dixeris, in eo culpa
Et crimen hærebit. Nam illud quidem non dices — quod utinam dicas! — Ad Apronium non pervenisse tantum. Ita te non modo publicis tenebo sed etiam privatis aratorum pactionibus ac litteris ut intellegas non te diligentiorem in faciundis fuisse furtis quam me in deprehendendis. Hoc tu feres? Hoc quisquam defendet? Hoc hi, si aliter de te statuere voluerint, sustinebunt? Uno adventu ex uno agro Q. Apronium, præter eam quam dixi pecuniam numeratam, ccc
Milia mod. Tritici lucri nomine sustulisse? Quid? Hoc Ætnenses soli dicunt? Immo etiam Centuripini, qui agri Ætnensis multo maximam partem possident; Quorum legatis, hominibus nobilissimis, Androni et Artemoni, senatus ea mandata dedit quæ publice ad civitatem ipsorum pertinebant; De iis injuriis quas acceperant senatus et populus Centuripinus legatos noluit mittere; Ipsi aratores Centuripini, qui numerus est in Sicilia maximus hominum honestissimorum et locupletissimorum, tres legatos, cives suos, delegerunt ut eorum testimonio non unius agri sed prope totius Siciliæ calamitates cognosceretis. Arant enim tota Sicilia fere Centuripini, et hoc in te certiores gravioresque testes sunt, quod ceteræ civitates suis solum incommodis commoventur, Centuripini, quod in omnium fere finibus possessiones habent, etiam ceterarum civitatum damna ac detrimenta senserunt.
XLVI. Verum, uti dixi, ratio certa est Ætnensium et publicis et privatis litteris consignata. Meæ diligentiæ pensum magis in Leontino agro est exigendum propter hanc causam, quod ipsi Leontini publice non sane me multum adiuverunt; Neque enim eos isto prætore hæc decumanorum injuriæ læserunt, potius etiam, judices, adiuverunt. Mirum fortasse hoc vobis aut incredibile videatur, in tantis aratorum incommodis Leontinos, qui principes rei frumentariæ fuerint, expertes incommodorum atque injuriarum fuisse. Hoc causæ est, judices, quod in agro Leontino præter unam Mnasistrati familiam glebam Leontinorum possidet nemo. Itaque Mnasistrati, hominis honestissimi atque optimi viri, testimonium, judices, audistis: ceteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, expectare nolite. Etenim non modo incommodi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in quæstu sunt compendioque versati.
Quapropter, quoniam me Leontina civitas atque legatio propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda ratio et via reperiunda est qua ad Apronii quæstum, sive adeo qua ad istius ingentem immanemque prædam possim pervenire. Agri Leontini decumæ tertio anno venierunt tritici medimnum xxxvi, hoc est tritici mod. Cc et xvi milibus. Magno, judices, magno; Neque enim hoc possum negare. Itaque necesse est aut damnum aut certe non magnum lucrum fecisse decumanos; Hoc enim solet usu venire
Iis qui magno redemerunt. Quid si ostendo in hac una emptione lucri fieri tritici mod. C, quid si cc, quid si ccc, quid si cccc milia? Dubitabitis etiam cui ista tanta præda quæsita sit? Iniquum me esse quispiam dicet, qui ex lucri magnitudine conjecturam capiam furti atque prædæ. Quid? Si doceo, judices, eos qui cccc mod. Lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter improbitatem tuam tam magnos quæstus feceris, propter magnitudinem quæstus improbus esse volueris?
XLVII. Quo modo igitur hoc assequar, judices, ut sciam quantum lucri factum sit? Non ex Apronii tabulis, quas ego cum conquirerem non inveni, et cum in jus ipsum eduxi expressi ut conficere se tabulas negaret. Si mentiebatur, quam ob rem removebat, si hæ tabulæ nihil tibi erant offuturæ? Si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis significat illum non suum negotium gessisse? Ea est enim ratio decumanorum ut sine plurimis litteris confici non possit; Singula enim nomina aratorum, et cum singulis pactiones decumanorum, litteris persequi et conficere necesse est.
Jugera professi sunt aratores omnes imperio atque instituto tuo; Non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia, tot ex cohorte recuperatores proponerentur. In jugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque æquabili satione; Ager efficit cum octavo, bene ut agatur; Verum ut omnes di adiuvent, cum decumo. Quod si quando accidit, tum fit ut tantum decumæ sit quantum severis, hoc est ut, quot jugera sint sata, totidem medimna de-
Cumæ debeantur. Hoc cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnum venisse decumas in agro Leontino. Quodsi fieri non poterat ut plus quam x medimna ex jugero exararent, medimnum autem ex jugero decumano dari oportebat cum ager, id quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quæ erat ratio decumanis, siquidem decumæ ac non bona venibant aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent, quam jugera erant sata? In Leontino jugerum subscriptio ac professio non est plus xxx; Decumæ xxxvi medimnum venierunt. XLVIIL Erravit aut potius insanivit Apronius? Immo tum insanisset, si aratoribus id quod deberent licitum esset et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.
Si ostendo minus tribus medimnis in jugerum neminem dedisse decumæ, concedes, opinor, ut cum decumo fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. Atque hoc in beneficii loco petitum est ab Apronio, ut in jugera singula ternis medimnis decidere liceret. Nam cum amultis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullum, sed ne paleæ quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suæ civitatis in primis honestum ac nobilem, Andronem Centuripinum, legarunt ad Apronium, eundem quem hoc tempore ad hoc judicium legatum et testem Centuripina civitas misit — ut is apud eum causam aratorum ageret, &b eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis ne amplius in jugera singula quam terna
Medimna exigeret. Hoc vix ab Apronio in summo beneficio pro iis qui etiam tum incolumes erant im impetrabatur, ut pro singulis decumis ternas decumas dare liceret. Quodsi tua res non ageretur, ate potius postularent ne amplius quam singulas quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas darent. Nunc, ut hoc tempore ea quæ regie seu potius tyrannice statuit in aratores Apronius prætermittam, neque eos appellem aquibus omne frumentum eripuit et quibus nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod beneficii grati acque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.
XLIX. Professio est agri Leontini ad jugerum xxx; Hæc sunt ad tritici medimnum xc, id est mod.; Deductis tritici mod. Ccxvi, quanti decumæ venierunt, reliqua sunt tritici cccx xim. Adde totius summæ
Tres quinquagesimas; Xxxncccc (ab omnibus enim ternæ præterea quinquagesimæ exigebantur); Sunt hæc jam ad
Mod. Tritici. At ego cccc lucri facta esse dixeram; Non enim duco in hac ratione eos quibus ternis medimnis non est licitum decidere. Verum ut hac ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula medimna multi HS binos, multi HS singulos semis accessionis cogebantur dare; Qui minimum, * * singulos nummos. Minimum ut sequamur, quoniam xc med. Duximus, accedant eo novo pessimoque
Exemplo HS xc. Hic mihi etiam dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano miserit? Ccxvi agri Leontini decumas vendidisti; Si ex lege, magno; Si ut lex esset libido tua, si ut quæ dimidiæ essent, decumæ vocarentur, parvo vendidisti; Multo enim pluris fructus annui Siciliæ venire potuerunt, si id te senatus aut populus Romanus facere voluisset. Etenim decumæ sæpe tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti nunc lege Verria venierunt. Cedo mihi C. Norbani decumas venditas. C.
Atque tum neque judicium de modo jugerum dabatur, neque erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanus ediderat, nec beneficium petebatur ab decumano ut in jugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas quinquagesimas frumenti addere; Et tamen populo Romano magnus frumenti numerus mittebatur.
L. Quid vero istæ sibi quinquagesimæ, quid porro nummorum accessiones volunt? Quo id jure atque adeo quo id potius more fecisti? Nummos dabat * * arator. Quo modo aut unde? Qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum æqua lege et condicione venibant. Is nummum dabat? Unde? De frumento? Quasi habuisset te prætore quod venderet. De vivo igitur aliquid erat resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. Lam id porro utrum libentes an inviti dabant? Libentes? Amabant, credo, Apronium. Inviti? Qua re nisi vi et malo cogebantur?
Jam iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat accessiones ad singulas decumas, neque multum; Bina aut terna milia nummum addebat; Fiunt per triennium HS milia fortasse. Hoc neque exemplo cujusquam neque jure ullo fecit, neque eam pecuniam rettulit, neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam excogitabit.
Quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse, cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum non populi Romani sed tui quæstus causa vendidisse? Ut si qui vilicus ex eo fundo qui sestertia dena meritasset, excisis arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x miserit, sibi alia præ incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus sibi mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas res quibus fundi fructus et cultura, continetur amotas et venditas, summo supplicio vilicum afficiat et secum male actum pu tet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas vendidisse C. Verrem quam innocentissimum hominem cui iste successit, C. Sacerdotem, putat se bonum in arationibus fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; Cum senserit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua sustulisse, arationes et agros vectigales vastasse atque exinanisse, ipsum maximosquæstusprædasque fecisse,intelleget secum actum esse pessime, istum autem summo supplicio dignum existimabit.
LI. Unde ergo hoc intellegi potest? Ex hoc maxime, quod ager decumanus provinciæ Siciliæ propter istius avaritiam desertus est. Neque id solum accidit, ut minus multis jugis ararent si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac fertiles desererent totasque arationes derelinquerent. Id adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum, propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribitur. *
Centum et unum aratores unus ager istius injuria desiderat, atque adeo nostra res publica, quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot patrum familias numerum desiderat et reposcit. Ager Herbitensis primo anno habuit aratores tertio cxx; Hinc patres familias extorres profugerunt. Agyrinensis ager — quorum hominum, quam honestorum, quam locupletium! — Aratores habuit primo anno præturæ tuæ. Quid? Tertio anno? Quem ad modum legatos Agyrinenses
Recitare ex publicis litteris audistis. LII. Pro di immortales,si ex provincia tota aratores ejecisses, possesne severis judicibus salvus esse? Unus ager Agyrinensis aratoribus inanior cum sit, vos conjecturam totius provinciæ nonne facietis? Atque hoc peræque in omni agro decumano reperietis; Quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, minus multis jugis remansisse, quod metuebant, si decessissent, ne reliquas fortunas omnes amitterent; Quibus autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane non solum ex agris verum etiam ex civitatibus suis profugisse. Illi ipsi, qui remanserant, vix decuma pars aratorum, relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset se decumas lege Hieronica venditurum, et nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; Quod illi semper sua causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et Apronio serere, impendere, laborare.
Jam vero, judices, si Siculorum fortunas neglegitis, si quem ad modum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi Romani causam suscipite atque defendite. Ejectos aratores esse dico, agros vectigales vexatos atque exinanitos a Verre, populatam vastatamque provinciam. Hæc omnia doceo litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum. LIII. Quid vultis amplius? Num expectatis dum L. Metellus, is qui multos in istum testes imperio et potestate deterruit, idem absens de istius scelere, improbitate,
Qui reliqui? Quid hoc est " reliqui? " Quo ex bello, qua ex vastitate? Quænam in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam diuturnum, tam calamitosum te prætore versatum est, ut is qui tibi successerit " reliquos " aratores collegisse et recreasse videatur?
LIV. Cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnæ fugitivorum copiæ versatæ sunt, tamen aratorum intentio facta nulla est. Tum sementi prohibita aut messe amissa fructus annuus interibat; Tamen incolumis numerus manebat dominorum atque aratorum; Tum qui M. Lævino aut P. Rupilio aut M'. Aquilio prætores in eam provinciam successerant, aratores " reliquos " non colligebant. Tantone plus Verres cum Apronio provinciæ Siciliæ calamitatis importavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, sitnul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis neque aratori prætor per litteras supplicaret neque eum præsens oraret ut quam plurimum sereret: nunc autem ne post abitum quidem hujus importunissimæ pestis quisquam reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiarem redirent?
His te litteris, homo audacissime atque amentissime, jugulatum esse non sentis? Non vides, cum is qui tibi successit aratores ° reliquos " appellet, hoc eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua ejus modi calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate? Recita cetera. Esse desertas, scribit Metellus aratorum esse " penuriam." Hoc cum scribit, illud ostendit, dei cctos, fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. Quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteret, præsertim cum ea lege judicaretis quæ sociorum causa esset constituta; Cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiæ, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite, si sociis fidelis-
Simis prospicere non laboratis. Atque ut intellegatis ab isto præ lucro prædaque præsenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metellus. Istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? Quid ceteri Siculi? Quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris ejecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? Quot prætorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibus collocetur?
LVI. Ac ne miremini tantam multitudinem profugisse quantam ex litteris publicis aratorumque professionibus cognovistis, scitote tantam acerbitatem istius, tantum scelus in aratores fuisse — incredibile est dictu, judices, sed et factum et tota Sicilia pervagatum — ut homines propter injurias licentiamque decumanorum mortem sibi ipsi consciverint. Centuripinum Dioclem, hominem locupletem, suspendisse se constat quo die sit ei nuntiatum Apronium decumas redemisse. Tyracinum, principem civitatis, eadem ratione mortem oppetisse dixit apud vos homo nobilissimus, Archonidas Helorinus, cum audisset tantum decumanum professum esse ex edicto istius sibi deberi quantum ille bonis suis omnibus efficere non posset. Hæc tu, tametsi omnium hominum dissolutissimus crudelissimusque semper fuisti, tamen numquam perpeterere, propterea quod ille gemitus injuri ac tuæ remedium morte ac suspendio quærerent, nisi ea res ad quæstum et ad prædam tuam pertineret.
Quid? Illud perpeterere? — Attendite, judices; Omnibus enim nervis mihi contendendum est atque in hoc elaborandum, ut omnes intellegant quam improbam, quam manifestam, quam confessam rem pecunia redimere conetur. Grave crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam judiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissimum, prætorem socios habuisse decumanos. LVII. Non hoc nunc primum audit privatus de inimico, reus ab accusatore: jam antea in sella sedens prætor, cum provinciam Siciliam obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune est, propter imperium, sed etiam, id quod istius præcipuum est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum ejus animum ad persequendum non neglegentia tardaret, sed conscientia sceleris avaritiæque suæ refrenaret, liquebantur enim decumani palam, et præter ceteros is qui apud istum plurimum poterat maximosque agros populabatur, Apronius, perparvum ex illis magnis lucris ad se pervenire, prætorem esse
Socium. Hoc cum palam decumani tota provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi nefariaque interponerent, nihilnc tibi venit in mentem existimationi tuæ consulere, nihil denique capiti ac fortunis tuis providere? Cum tui nominis terror in auribus animisque aratorum versaretur,cum decumani aratoribus ad pactiones faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen opponerent. Ecquod judicium Romæ tam dissolutum, tam perditum, tam nummarium fore putasti, quo ex judicio te ulla Salus servare posset? Cum planum fieret, decumis contra instituta leges consuetudinemque omnium venditis, in aratorum bonis fortunisque diripiendis decumanos dictitasse tuas esse partes, tuam rem, tuam prædam, idque te tacuisse et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et perferre, quod magnitudo lucri obscuraret periculi magnitudinem plusque aliquanto apud te pecuniæ cupiditas quam judicii metus posset.
Esto, cetera negare non potes: ne illud quidem tibi reliquum fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum te audisse, nihil ad tuas aures de infamia tua pervenisse? Querebantur cum luctu et gemitu aratores; Tu id nesciebas? Fremebat tota provincia; Nemo id tibi renuntiabat? Romæ querimoniæ de tuis injuriis conventusque habebantur; Ignorabas hæc? Ignorabas hæc omnia? Quid? Cum palam Syracusis
Hæc te vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit? Tacuisti, sedasti etiam lites illorum, et sponsio illa ne fieret laborasti. LVIII. Pro di immortales, hoc aut innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo judicia Romæ fore putaret, non aliqua simulatione existi-
Ma tioni se hominum venditasset? Quid est hoc? Sponsio fit de capite ac fortunis tuis: tu sedes et quiescis? Non persequeris? Non perseveras? Non perquiris cui dixerit Apronius, quis audierit? Unde hoc natum, quem ad modum prolatum sit? Si tibi aliquis ad aurem accessisset et dixisset Apronium dictitare te sibi esse socium, commoveri te oportuit, evocare Apronium, nec illum ante tibi satis facere quam tu omnium existimationi satis fecisses: cum vero in foro celeberrimo tanta frequentia hoc, verbo ac simulatione Apronio, re vera tibi obiectum esset, tu umquam tantam plagam tacitus accipere potuisses, nisi hoc ita statuisses, in re tam manifesta quicquid
Dixisses te deterius esse facturum? Quæstores, legatos, præfectos, tribunos suos multi missos fece- * runt et de provincia decedere jusserunt, quod illorum culpa se minus commode audire arbitrarentur aut quod peccare ipsos aliqua in re judicarent: tu Apronium, hominem vix liberum, contaminatum,perditum, flagitiosum, qui non modo animum integrum sed ne animam quidem puram conservare potuisset, eum in tanto tuo dedecore profecto non ne verbo quidem graviore appellasses, neque apud te tam sancta religio societatis fuisset ut tui capitis periculum neglegeres, nisi rem tam notam esse omnibus et tam manifestam videres.
Cum eodem Apronio postea P. Scandilius, eques Romanus, quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate fecit quam Rubrius facere voluerat. Institit, oppressit, non remisit; Facta est sponsio HS v; Cœpit Scandilius recuperatores aut judicem postulare. LIX. Satisne vobis prætori improbo circumdati cancelli videptur in sua provincia, immo vero in sella ac tribunali, ut aut de suo capite judicium fleri patiatur præsens ac sedens aut confiteatur se omnibus judiciis convinci necesse esse? Sponsio est, Ni agis; Tametsi qui tantis erunt cervicibus recuperatores qui audeant in provincia, cum prætor adsit, non solum contra voluntatem ejus sed etiam contra for-
Tunas judicare? Verum esto; Manifesta res est; Nemo est quin hoc se audisse liquido diceret; Locupletissimus quisque ac certissimus testis esset; Nemo erat Sicilia tota quin sciret decumas esse prætoris, nemo quin audisset id Apronium dictitasse; Præterea conventus honestus Syracusis, multi equites Romani, viri primarii, ex qua copia recuperatores reici oporteret, qui aliter judicare nullo modo possent. Instat Scandilius poscere recuperatores. Tum iste homo innocens, qui illam suspicionem levare atque ab sese removere cuperet, recuperatores dicit se de cohorte sua daturum.
LX. Pro deum hominumque fidem, quem ego accuso? In quo meam industriam ac diligentiam spectari volo? Quid est quod ego dicendo aut cogitando efficere aut assequi debeam? Teneo, teneo, inquam, in mediis vectigalibus populi Romani, in ipsis fructibus provinciæ Siciliæ furem manifesto avertentem rem frumentariam omnem, pecuniam maximam — teneo, inquam, ita ut negare non possit. Nam quid hic dicet? Sponsio facta est cum cognitore tuo Apronio de fortunis tuis omnibus, ni sodtnn te sibi in decumis esse dictitaret; Exspectant omnes quantæ tibi ca res curæ sit, quem ad modum hominum existimationi te atque innocentiam tuam probari velis. Hic tu medicum et haruspicem et præconem tuum recuperatores dabis, aut illum etiam ipsum quem tu in cohorte tua Cassianum judicem habebas, si qua res major esset, Papirium Potamonem, hominem severum ex vetere illa equestri disciplina? Scandilius postulare de conventu recuperatores. Tum iste negat se de existimatione sua cuiquam nisi suis commissurum. Negotiatores sibi putant esse turpe id forum sibi iniquum eierare ubi negotientur; Prætor provinciam suam sibi totam iniquam eierat.
Impudentiam singularem! Hic postulat se Romæ absolvi qui in sua provincia judicarit absolvi se nullo modo posse, qui plus existimet apud lectissimos senatores pecuniam quam apud tres negotiatores metum valere! Scandilius vero negat sese apud Arte tamen auget atque onerat te bonis condicionibus, si tu uti velis; Si ex provincia Sicilia tota statuas idoneum judicem aut recuperatorem nullum posse
Reperiri, postulat abs te ut Romam rem reicias. Hic * * enim vero tu exclamas hominem improbum, qui postulet ibi de tua existimatione judi eium fieri ubi te invidiosum esse intellegat; Negas te Romam reiecturum, negas de conventu recuperatores daturum, cohortem tuam proponis. Scandilius rem se totam relicturum dicit et suo tempore esse rediturum. Quid tu ibi tum? Quid facis? Scandilium cogis — quid? Sponsionem acceptam facere? Impudenter tollis exspectatum existimationis tuæ judi eium; Non facis.
Quid ergo? Apronio permittis ut quos velit de cohorte sumat recuperatores? Indignum uni potius ex iniquis sumundi quam utrique ex æquis reiciundi fieri potestatem. Neutrum facis eorum. Quid ergo? Estne aliquid quod improbius fieri possit? E st; Cogit enim Scandilium quinque illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio.
Quid potuit elegantius facere prætor cupidus existimationis bonæ, qui ab se omnem suspicionem propulsare, qui se eripere ex infamia cuperet? LXI. Adductus erat in sermonem, invidiam, vituperationem; Dictitarat homo improbus atque impurus, Apronius, socium esse prætorem; Venerat res in judi eium atque discrimen; Potestas erat isti homini integro atque innocenti data ut, in Apronium cum animum advertisset, sese gravissima levaret infamia. Quid excogitat pœnæ, quid animadversionis in Apronium? Cogit Scandilium Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam prædicationemque nefariæ societatis HS v mercedis ac
Præmii nomine dare. Quid interfuit, homo audacissime, utrum hoc decerneres an id quod Apronius dictitabat tute de te profiterere ac dictitares? Quem hominem, si qui pudor in te atque adeo si qui metus fuisset, sine supplicio dimittere non debuisti, hunc abs te sine præmio discedere noluisti?
Omnia simul intellegere potestis, judices, ex hoc uno crimine Scandiliano: primum,hoc non esse Romæ natum de societate decumarum, non ab accusatore fictum, non, ut solemus interdum in defensionibus dicere, crimen domesticum ac vernaculum, non ex tempore periculi tui constitutum, sed vetus, agitatum jam et te prætore jactatum, et non ab inimicis Romæ compositum sed Romam ex provincia deportatum.
Simul illud intellegi potest istius in Apronium studium, Apronii de isto non modo confessio verum etiam commemoratio. Eodem accedit quod hoc quoque intellegere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis suæ judicium extra cohortem suam committendum fuisse nemini.
LXII. Ecquis est judex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? Quis hoc non ex eo statim judicavit,quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque
Instituta vendidisse? Verum ut istos ego judices tam severos, tam diligentes, tam religiosos non habeam, ecquis est ex injuriarum magnitudine, improbitate decretorum, judiciorum iniquitate qui hoc non jam dudum statuerit ac judicarit? Etiam sane sit aliquis dissolutior in judicando, legum, officii, rei publicæ, sociorum atque amicorum neglegentior: quid? Is possitne de istius improbitate dubitare, cum tanta lucra facta, tam iniquas pactiones vi et metu expressas cognoverit, cum tanta præmia civitates vi atque imperio, virgarum ac mortis metu, non modo Apronio atque ejus similibus verum etiam Veneriis servis dare
Coactas? Quodsi quis sociorum incommodis minus commovetur, si quem aratorum fugæ, calamitates, exilia, suspendia denique non permovent, non possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula L. Metelli cognoverit, statuat heri non posse ut de isto non severissime judicetur. Erit aliquis etiam qui hæc omnia dissimulare ac neglegere possit? Attuli sponsiones ipso præsente factas de decumarum societate, ab ipso prohibitas judicari; Quid est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare?
Non dubito quin vobis satis fecerim, judices; Verum tamen progrediar longius, non mehercle quo vobis magis hoc persuadeatur quam jam persuasum esse confido, sed ut ille aliquando impudentiæ suæ finem faciat, aliquando desinat ea se putare emere quæ ipse semper habuit venalia — fidem, jus jurandum, veritatem, officium, religionem, desinant amici ejus ea dictitare quæ detrimento, maculæ, invidiæ, in-
Famiæ nobis omnibus esse possint. At qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque indignitate ordinem senatorium! Albam Æmilium sedentem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos habere judices, alium HS cccc, alium HS quem minimo, ccc! Atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos testes esse dicturos, me præterea causæ non defuturum, licet hercle " inquit " omnes omnia dicant, in illo, nisi res manifesta erit ita allata ut responderi nihil possit,
Vicimus." Bene agis, Alba; Ad tuam veniam con- dicionem. Nihil putas valere in judiciis conic cturam, nihil suspicionem, nihil ante actæ vitæ existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res manifestas quæris. Non quæro judices Cassianos, veterem judiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re fidem, dignitatem, religionem in judicando non imploro; Albam habebo judicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, a scurris semper potius gladiator quam scurra appellatus est; Afferam rem ejus modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse prædatum.
LXI1I. Decumas agri Leontini magno dicis te vendidisse. Ostendi jam illud initio, non existimandum magno vendidisse eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas reliquas fecerit. Etiam illud ostendi, vendidisse alios magno decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hieronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec aratorem quemquam esse questum; Nec enim fuit quod quisquam queri posset, cum lege æquissime scripta venderent, neque illud umquam <cum> a scurris... Sit: qui a scurris... Sit is the aratoris interfuit, quanti decumæ venirent. Non enim ita est ut, si magno venierint, plus arator debeat, si parvo, minus; Ut frumenta nata sunt, ita decumæ veneunt; Aratoris autem interest ita se frumenta habere ut decumæ quam plurimo venire possint; Dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam
Esse quam max iman. Verum hoc, ut opinor, esse vis caput defensionis tuæ, magno te decumas vendidisse atque aliorum quidem agrorum pro portione magno decumas vendidisse, agri vero Leontini, qui plurimum efficit, tritici mod. Ccxvi. Si doceo pluris aliquanto potuisse te vendere, neque iis voluisse addicere qui contra Apronium licerentur, et Apronio multo minoris quam aliis potueris vendere tradidisse — si hoc doceo, poteritne te ipse Alba, tuus antiquissimus non solum amicus verum etiam amator, absolvere?
LXIV. Dico equitem Romanum, hominem in primis honestum, Q. Minucium, cum sui similibus ad decumas agri Leontini tritici mod. Non mille nec duo nec tria milia, sed ad unas unius agri decumas tritici modium triginta voluisse addere; Ei potestatem emendi non esse factam, ne res abiret ab Apronio.
Negare hoc, nisi forte omnia negare constituisti, nullo modo potes; Palam res gesta est maximo conventu Syracusis; Testis est tota provincia, propterea quod undique ad emendas decumas solent eo convenire. Quod sive fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in rebus teneare non vides? Primum tuam rem illam et prædam fuisse; Nam ni ita esset, cur tu Apronium malebas, quem omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium agere loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini sumere? Deinde immensum atque infinitum lucrum esse factum; Nam si tu commotus non esses, certe hoc idem lucri Minucius Apronio libenter
Dedisset, si ille accipere voluisset. Quantam igitur illi spem prædæ propositam arbitramur fuisse qui tantum præsens lucrum nulla opera insumpta contempserit atque despexerit? Deinde ipse Minucius numquam tanti habere voluisset, si decumas tu lege Hieronica venderes; Sed quia tuis novis edictis et iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum videbat, idcirco longius progressus est. At Apronio semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod edixeras. Quantum igitur quæstum putamus factum esse per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret? Postremo illa quidem certe tibi præcisa defensio est, in qua tu semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanæ consuluisse, annonæ prospexisse. Non potest hoc dicere is qui negare non potest se unius agri decumas xxx milibus modium minoris quam potuerit vendidisse; Ut etiamsi tibi hoc concedam, Minucio te ideo non tradidisse quod jam addixisses Apronio(aiunt enim te ita dictitare,quod ego exspecto cupioque te illud defendere) — verum ut ita sit, tamen non potes hoc quasi præclarum aliquid prædicare, magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo pluris voluerit emere.
LXV. Tenetur igitur jam, judices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. Quid? Si hæc quæ dico ipsius amici defensoresque judicarunt, quid amplius vultis? Adventu L. Metelli prætoris, cum omnes ejus comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidisset, aditum est ad Metellum; Eductus est Apronius. Eduxit vir primarius, C. Gallus senator; Postulavit ab L. Metello ut ex edicto suo judicium daret in Apronium, cum hoc diceret Metellus, præjudicium se de capite C. Verris per hoc judicium nolle fieri. Tota Mctclli cohors hominum non ingratorum aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello judicium ex edicto non potest impetrare.
Non reprehendo Metellum; Pepercit homini amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario; Non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo modo de quo homine præjudicium noluerit fieri per recuperatores, de hoc ipse non modo præjudicarit verum gravissime ac vehementissime judicarit. Primum enim, si Apronium absolutum iri putaret, nihil erat quod ullum præjudicium vereretur; Deinde, si condemnato Apronio conjunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi, Metellus quidem certe jam hoc judicabat, eorum rem causamque esse conjunctam, qui statueret Apronio condemnato de isto præjudicium futurum. Et simul una res utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere atque improbitate judicaretur. * *
LXVI. Venio nunc ad epistulam Timarchidi, liberti istius et accensi; De qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro. Hæc epistula est, judices, quam nos Syracusis in ædibus Apronii cum litteras conquireremus invenimus. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres jam de provincia decessisset, Timarchidi manu scripta. Recita. Effecisse vidit, ad omnes eosdem patere aditus arbitratur. Facilius vos efficiebatis ludibundi quæ volebatis a Verre, quod multa cius ludorum genera noratis.
LXVIII. Neque ego hujus fugitivi vobis, judices, epistulam recitassem, nisi ut ex ea totius familiæ præcepta et instituta et disciplinam cognosceretis. Videtis ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus se insinuet in familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensosque pretio deleniat; Ea præcipit quæ vidit, ea monet alienum hominem quæ domi didicit ipse; Verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse
Munitas. Quamquam merito sum iratus Metello, tamen hæc quæ vera sunt dicam. Apronius ipsum Metellum non pretio, ut Verrem, non convivio, non muliere, non sermone impuro atque improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi tempore totum hominem totamque ejus præturam possederat; Cohortem autem Metelli, quam vocat, quid erat quod corrumperet, ex qua recuperatores in aratorem nulli
Dabantur? Nam quod scribit Metelli filium puerum esse, vehementer errat; Non enim ad omnes prætorum filios idem aditus sunt. O Timarchide, Metelli est filius in provincia non puer, sed adulescens bonus ac pudens, dignus illo loco ac nomine; Vester iste puer prætextatus in provincia quem ad modum fuisset non dicerem, si pueri esse illam culpam ac non patris existimarem. — Tune, cum te ac tuam vitam nosses, in Siciliam tecum grandem prætextatum filium ducebas, ut, etiamsi natura puerum a paternis vitiis atque a generis similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina degenerare non
Sineret? Fac enim fuisse in eo C. Lælii aut M. Catonis materiem atque indolem: quid ex eo boni sperari atque effici potest, qui in patris luxurie sic vixerit ut nullum umquam pudicum neque sobrium convivium viderit, qui in epulis cotidianis adulta ætate per triennium inter impudicas mulieres et intemperantes viros versatus sit, nihil umquam audierit a patre quo pudentior aut melior esset, nihil umquam patrem facere viderit quod cum imitatus esset non, id quod turpissimum est, patris similis putaretur?
LX1X. Quibus in rebus non solum filio, Verres, sed etiam rei publicæ fecisti injuriam. Susceperas enim liberos non solum tibi sed etiam patriæ, qui non modo tibi voluptati sed etiam qui aliquando usui rei publicæ esse possent. Eos instituere atque erudire ad majorum instituta, ad civitatis disciplinam, non ad tua flagitia neque ad tuas turpitudines debuisti; Esset ex inerti et improbo et impuro parente navus et pudens et probus filius, haberet aliquid abs te res publica muneris. Nunc pro te Verrem substituisti alterum civitati; Nisi forte hoc deteriorem, si fieri potest, quod tu ejus modi evasisti non in hominis
Educatus; Quid isto fore festivius arbitramur, si est tuus natura filius, consuetudine discipulus, voluntate similis? Quem ego, judices, quamvis bonum fortemque facile paterer evadere; Non enim me inimicitiæ commovent si quæ mihi cum isto futuræ sunt. Nam si in omnibus rebus innocens fuero meique similis, quid mihi istius inimicitiæ nocebunt? Sin aliqua in re Verris similis fuero, non magis mihi deerit inimicus quam Verri defuit. Etenim, judices, ejus modi res publica debet esse, et erit veritate judiciorum constituta, ut inimicus neque deesse nocenti possit neque obesse innocenti. Quapropter nulla res est quam ob rem ego istum nolim ex paternis probris ac vitiis emergere; Id quod tametsi isti difficile est, tamen haud scio an fieri possit, præsertim si, sicut nunc fit, custodes amicorum cum sectabuntur, quoniam pater tam neglegens ac dissolutus est.
Verum huc longius quam voluntas fuit ab epistula Timarchidi digressa est oratio mea, qua recitata conclusurum me esse crimen decumanum dixeram; Ex quo intellexistis innumerabilem frumenti numerum per triennium aversum ab re publica esse ereptumque aratoribus.
LXX. Sequitur ut de frumento empto vos, judices, doceam, maximo atque impudentissimo furto; De quo dum certa et pauca et magna dicam breviter, attendite.
Frumentum emere in Sicilia debuit Verres ex senatus consulto et ex lege Terentia et Cassia frumentaria. Emundi duo genera fuerunt, unum decumanum, alterum quod præterea civitatibus æqualiter esset distributum; Illius decumani tantum quantum ex primis decumis fuisset, hujus imperati in annos singulos tritici mod. Ϊ́χχίδ; Pretium autem constitutum decumano in modios singulos HS m, imperato IIS m s. Ita in frumentum imperatum HS duodetriciens in annos singulos Verri decernebatur quod aratoribus solveret, in alteras decumas fere ad nonagiens. Sic per triennium ad hanc frumenti emptionem Siciliensem prope centiens et viciens erogatum est.
Hanc pecuniam tantam datam tibi ex ærario inopi atque exhausto, datam ad frumentum, hoc est ad necessitatem salutis ac vitæ, datam ut Siculis aratoribus, quibus tanta onera res publica imponeret, solveretur, abs te sic laceratam esse dico ut possim illud probare, si velim, omnem te hanc pecuniam domum tuam avertisse. Etenim sic hanc rem totam administrasti ut hoc quod dico probari æquissimo judici possit. Sed ego habebo rationem auctoritatis meæ; Meminero quo animo et quo consilio ad causam publicam accesserim; Non agam tecum accusatorie, nihil fingam, nihil cuiquam probari volo me dicente
Quod non ante mihimet ipsi probatum sit. In hac pecunia publica, judices, hæc insunt tria genera furtorum: primum, cum posita esset pecunia apud eas societates unde erat attributa, binis centesimis fæneratus est; Deinde permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino; Postremo, si cui civitati solvit, tantum detraxit quantum commodum fuit, nulli quod debitum est reddidit.
LXXI. Ac primum hoc ex te quæro. Tu, cui publicani ex Carpinatii litteris gratias egerunt, pecunia publica ex ærario erogata, ex vectigalibus populi Romani ad emendum frumentum attributa — fueritne tibi quæstui, pensitaritne tibi binas centesimas? Turpis enim est et periculosa
Confessio. Mihi autem hoc perarduum est demonstrare. Quibus enim testibus? Publicanis? Tractati honorifice sunt; Tacebunt. Litteris eorum? Decreto decumanorum remotæ sunt. Quo næ igitur vertam? Rem tam improbam,crimen tantæ audaciæ tantæque impudentiæ propter inopiam testium ac litterarum prætermittam? Non faciam, judices, utar teste — quo? P. Vettio Chilone, homine equestris ordinis honestissimo atque ornatissimo, qui isti ita et amicus et necessarius est ut, etiamsi vir bonus non esset, tamen quod contra istum diceret grave videretur, ita vir bonus est ut, etiamsi inimicissimus isti esset,
Tamen ejus testimonio credi oporteret. Admiratur et exspectat quidnam Vettius dicturus sit. Nihil dicet ex tempore, nihil ex sua voluntate, nihil, cum utrumvis licuisse videatur. Misit in Siciliam litteras ad Carpinatium, cum esset magister scripturæ et sex publicorum, quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum allatarum libris, Romæ in litterarum missarum apud magistrum L. Tullium, familiarem tuum, inveni; Quibus ex litteris impudentiam fæneratoris, quæso, cognoscite. P. impudentissimum tuum furtum certissimumque peculatum; Nam quo alio nomine pecuniæ publicæ fæneratio est appellanda? Scribam tuum dicit Verres, hujus perscriptorem fænerationis fuisse; Ei quoque magistri minantur in litteris, et casu scribæ tum duo magistri fuerunt cum Vettio. Binas centesimas ab sese ablatas ferendum non putant, et recte non putant. Quis enim hoc fecit umquam, quis denique conatus est facere aut fieri posse cogitavit, ut, cum senatus usura publicanos sæpe juvisset, magistratus a publicanis pecuniam pro usura auderet auferre? Certe huic homini spes nulla salutis esset, si publicani, hoc est si equites Romani judicarent;
Minor esse nunc, judices, vobis disceptantibus debet, et tanto minor quanto est honestius alienis injuriis quam re sua commoveri.
Quid ad hæc respondere cogitas? Utrum factum negabis an tibi hoc licitum esse defendes? Negare qui potes? An ut tanta auctoritate litterarum, tot testibus publicanis convincare? Licuisse vero qui? Si hercle te tuam pecuniam prætorem in provincia publicam, sed ob frumentum decretam, sed a publi- * * canis fænore acceptam,hoc licuisse cuiquam probabis? Quo non modo ceteri, sed tu ipse nihil audacius improbiusque fecisti. Non meherculcs hoc, quod omnibus singulare videtur, de quo mihi deinceps dicendum est, possum, judices, dicere audacius esse aut impudentius, quod permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino; Major hæc præda
Fortasse, sed illa impudentia certe non minor. E t quoniam de illa fæneratione satis dictum est, nunc de hac tota pecunia aversa, quæso, cognoscite.
LXXIII. Siciliæ civitates multæ sunt, judices, ornatæ atque honestæ, ex quibus in primis numeranda est civitas Halæsina; Nullam enim reperietis aut officiis fideliorem aut copiis locupletiorem aut auctoritate graviorem. Huic iste in annos singulos cum sexagena milia tritici modium imperavisset, pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia triticum; Quos de publico nummos acceperat, retinuit omnes. Obstipui, judices, cum hoc mihi primum Halæsæ demonstravit in senatu Halæsinorum homo summo ingenio, summa prudentia, summa auctoritate præditus, Halæsinus Æneas, cui senatus dederat publicam causam ut mihi fratrique meo gratias ageret, et simul qui nos ea quæ ad judicium pertinerent doceret.
Demonstravit hanc istius consuetudinem ac rationem * 6 fuisse: quod omnis frumenti copia decumarum nomine penes istum esset redacta, solitum esse istum pecuniam cogere a civitatibus, frumentum improbare, quantum frumenti esset Romam mittendum, tantum de suo quæstu ac de sua copia frumenti mittere. Posco rationes, inspicio litteras, video frumenti granum Halæsinos, quibus sexagena milia modium imperata erant, nullum dedisse, pecuniam Volcatio, Timarchidi, scribæ dedisse; Reperio genus hujus modi, judices, prædæ, ut prætor, qui frumentum emere debeat, non emat sed vendat, pecunias, quas civitatibus distribuere debeat, eas omnes avertat atque auferat. Non mihi jam furtum sed monstrum ac prodigium videbatur civitatum frumentum improbare, suum probare; Cum suum probasset, pretium ei frumento constituere; Quod constituisset, id a civitatibus auferre, quod a populo Romano accepisset, tenere.
LXXIV. Quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si singulis insistere velim,progredi iste non possit? Improbas frumentum Siculorum. Quid? Ipse quod mittis? Peculiarem habes aliquam Siciliam quæ tibi ex alio genere frumentum suppeditare possit? Cum senatus decernit ut ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus jubet, hoc, ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari oportere; Tu cum civitatum Siciliæ vulgo omne frumentum improbas, num ex Ægypto aut Syria frumentum Romam missurus cs? Improbas Halæsinum, Thermitanum, Cephalœditanum, Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense, multarum præterea civitatum! Quid accidit tandem, ut horum populorum agri frumentum ejus modi te prætore ferrent — quod numquam antea — ut neque tibi neque populo Romano posset probari, præsertim cum ex isdem agris ejusdem anni frumentum ex decumis Romam mancipes advexissent? Quid acciderat, ut ex eodem horreo decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne est quin ista omnis improbatio cogendæ pecuniæ causa nata sit?
Improbas Halæsinum, habes ab alio populo quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum frumentum improbasti. Sed ab iis quos repudias exigis tantum pecuniæ quantum ad eum numerum frumenti satis sit quem ci civitati imperas emendum. In medimna singula video ex litteris publicis tibi Halæsinos HS quinos denos dedisse. Ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum vendidisse. LXXV, Quæ est ergo ista ratio aut quæ potius amentia, frumentum improbare id quod ex eo loco sit ex quo senatus et populus Romanus emi voluerit, et ex eo acervo ex quo partem tu idem decumarum nomine probaris, deinde a civitatibus * 6 pecuniam ad emendum frumentum cogere, cum ex ærario acceperis? Utrum enim te lex Terentia Siculorum pecunia frumentum emere an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere jussit?
Lam vero ab isto omnem illam ex ærario pecuniam, quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam videtis. Accipis enim HS xv medimno; Tanti enim est illo tempore medimnum; Retines HS xxi; Tanti enim est frumentum Siciliense ex lege æstimatum. Quid interest utrum hoc feceris an frumentum Siciliense non improbaris, sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? Cum æstimatio legis ejus modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis Siculis, te prætore etiam grata esse debuerit. Est enim modius lege HS nis æstimatus, fuit autem te prætore, ut tu in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS Sed fuerit HS quoniam tu tantum a civitatibus in modios singulos exegisti; Cum, si solveres Siculis tantum quantum populus Romanus jusserat, aratoribus fieri gratissimum posset, tu non modo eos accipere quod oportebat noluisti, sed etiam dare quod non debebant
Cœgisti? Atque hæc ita gesta esse, judices, cognoscite et ex litteris publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil fictum, nihil ad tempus
Cui pecuniam datam dicit? Dic etiam clarius.
LXXVI. Quid est, Verres? Ne illam quidem tibi defensionem reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, mancipes frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitatibus decidisse, et eosdem mbs te illarum civitatum nomine pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum cœmisse, nihil hæc ad te pertinere. Mala mehercule ac misera defensio prætorem hoc dicere: " Ego frumentum neque attigi neque aspexi, mancipibus potestatem probandi improbandique permisi; Mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego autem quam pecuniam
Populis dare debui mancipibus dedi! " Mala est hæc quidem, ut dixi, ac potius perdita maximorum peccatorum, hujus autem iniquitatis et inertiæ confessio, non defensio criminis; Sed tamen hac ipsa tibi, si uti cupias, non licet; Vetat te Volcatius, tuæ tuorumque deliciæ, mentionem mancipis facere; Timarchides autem, columen familiæ vestræ, premit fauces defensionis tuæ, cui simul et Volcatio pecunia a civitatibus numerata est; Jam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem cx his rebus invenit, ista te ratione uti non sinet. Quid igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam frumentum emptum Siculorum pecunia misisse, publicam pecuniam domum tuam convertisse?
O consuetudo peccandi, quantam habes jucunditatem improbis et audacibus, cum pœna afuit et licentia consecuta est! Iste in hoc genere peculatus non nunc primum invenitur, sed nunc demum tenetur. Vidimus huic ab ærario pecuniam numerari quæstori ad sumptum exercitus consularis, vidimus paucis post mensibus et exercitum et consulem spoliatura; Illa omnis pecunia latuit in illa caligine ac tenebris quæ totam rem publicam tum occuparant. Iterum gessit hereditariam quæsturam, cum a Dolabella magnam pecuniam avertit; Sed ejus rationem cum damnatione Dolabellæ permiscuit. Commissa est pecunia tanta prætori; Non reperietis hominem timide nec leviter hæc improbissima lucra ligurrientem; Devorare omnem pecuniam publicam non dubitavit. Ita serpit illud insitum in natura malum consuetudine peccandi libera, finem ut audaciæ statuere ipse non possit.
Tenetur igitur aliquando, et in rebus cum maximis tum manifestis tenetur; Atque in eam fraudem mihi videtur divinitus incidisse, non solum ut eas pœnas quas proxime meruisset solveret, sed ut illa etiam scelera ejus in Carbonem et in Dolabellam vindicarentur. * *
LXXVII. Etenim nova quoque alia res, judices, exstitit in hoc crimine, quæ tollat omnem dubitationem superioris illius decumani criminis. Nam ut illud missum faciam, permultos aratores in alteras decumas et in hæc milia modium quod emptum populo Romano darent non habuisse, et a tuo procuratore, hoc est ab Apronio, emisse, ex quo intellegi potest nihil te aratoribus reliqui fecisse, — ut hoc præteream, quod multorum est testimoniis expositum, potest illo quicquam esse certius, in tua potestate atque in tuis horreis omne frumentum Siciliæ per triennium atque omnes fructus agri decumani fuisse?
Cum enim a civitatibus pro frumento pecuniam exigebas, unde erat frumentum quod Romam mitteres, si tu id non omne clausum et compressum possidebas? Ita in eo frumento primus tibi ille quæstus erat ipsum frumentum quod erat ereptum ab aratoribus, alter, quod frumentum improbissime per triennium partum non semel sed bis, neque uno sed duobus pretiis unum et idem frumentum vendidisti, semel civitatibus HS xv in medimnum, iterum populo Romano, aquo HS xxi in medimna pro eodem illo frumento abstulisti. Tinorum et non nullorum fortasse præterea probasti et his populis pecuniam dissolvisti. Sint sane aliquæ civitates in eo numero quarum frumentum improbare nolueris; Quid tandem? His civitatibus omnisne pecunia quæ pro frumento debita est dissoluta est? Unum mihi reperi non populum, sed aratorem; Vide, quære, circumspice, si quis est forte ex ea provincia, in qua tu triennium præfuisti, qui te nolit perisse; Unum, inquam, da mihi ex illis aratoribus qui tibi ad statuam pecuniam contulerunt, qui sibi dicat omne esse pro frumento quod oportuerit solutura. Confirmo, judices, neminem esse dicturum. LXXVIII. Ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione et collybo, deinde pro nescio quo cerario. Hæc omnia, judices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum sunt vocabula. Nam collybus esse qui potest, cura utuntur omnes uno genere nummorum? Cerarium vero — quid? Quo modo hoc nomen ad rationes magistratus, quo modo ad pecuniam publicam allatum est? Nam illud genus tertium deductionis erat ejus modi quasi non modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed plane necesse esset. Scribæ nomine de tota pecunia binæ quinquagesimæ detrahebantur. Quis hoc tibi concessit, quæ lex, quæ senatus auctoritas, quæ porro æquitas, ut tantam pecuniam scriba tuus auferret sive de aratorum bonis sive
De populi Romani vectigalibus? Nam si potest ista pecunia sine aratorum injuria detrahi, populus Romanus habeat, in tantis præsertim ærarii angustiis; Sin autem et populus Romanus voluit et æquum est ita solvi aratoribus, tuus apparitor parva mercede populi conductus de aratorum bonis prædabitur? Et in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius, et eorum commoda ame labefactari atque oppugnari jura dicet? Quasi vero hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo jure concessum. Quid ego vetera repetam, aut quid eorum scribarum mentionem faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos fuisse? Non me fugit, judices, vetera exempla pro fictis fabulis jam audiri atque haberi; In his temporibus versabor miseris ac perditis. Nuper, Hortensi, quæstor fuisti. Quid tui scribæ fecerint, tu potes dicere; Ego de meis hoc dico: cum in eadem ista Sicilia pro frumento pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos homines scribas haberem, L, Mamilium et L. Sergium, non modo istas duas quinquagesimas sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum. LXXIX. Dicerem hoc mihi totum esse attribuendum, judices, si illi umquam hoc ame postulassent, si umquam omnino cogitassent. Quam ob rem enim scriba deducat, et non potius mulio qui advexit, tabellarius cujus adventu certiores facti petiverunt, præco qui adire jussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit? Quæ pars operæ aut opportunitatis in scriba est cur ei non modo merces tanta detur, sed cur cum eo tantæ pecuniæ partitio fiat? 11 Ordo est honestus." Quis negat, aut quid ea res ad hanc rem pertinet? Est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulæ publicæ periculaque magistratuum committuntur. Itaque ex his scribis qui digni sunt illo ordine, patribus familiis, viris bonis atque honestis, percontamini quid sibi istæ quinquagesimæ velint: jam omnibus intellegetis novam rem totam atque indignam videri.
Ad eos me scribas revoca, si placet; Noli hos colligere, qui nummulis corrogatis de nepotum donis ac de scænicorum corollariis, cum decuriam emerunt, ex primo ordine explosorum in secundum ordinem civitatis se venisse dicunt. Eos scribas tecum disceptatores hujus criminis habebo qui istos scribas esse moleste ferunt. Tametsi cum in eo ordine videamus esse multos non idoneos, qui ordo industriæ propositus est et dignitati, mirabimur turpes aliquos ibi esse quo cuivis pretio licet pervenire? LXXX. Tu ex pecunia publica HS terdeciens scribam tuum permissu tuo cum abstulisse fateare, reliquam tibi ullam defensionem putas esse? Hoc quemquam ferre posse, hoc quemquam denique nunc tuorum advocatorum animo æquo audire arbitrare, qua in civitate C. Catoni, consulari homini, clarissimo viro, HS vm lis æstimata sit, in eadem civitate apparitori tuo esse concessum ut HS terdeciens uno nomine auferret?
Hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione donasti; Quæ tua donatio singulari impudentia nova Siculis omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. Sæpe enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem donandi causa advocare ausus es? Neque enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q. Rubrium, excellentem virtute, auctoritate, copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, summo splendore, ingenio, gratia
Præditum. Quid hæc sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? Siculos præterea potentissimos nobilissimosque donasti, qui non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores tuo indicio ad testimonia dicenda venerunt. Quibus ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex præda aut manubiis hæc abs te donatio constituta est? An quod te prætore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima, Siciliæ præsidium propugnaculumque provinciæ, piratarum manibus incensa * * est? An quod ager Syracusanus prædonum incendiis te prætore vastatus est? An quod forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? An quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? Nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum male gestarum liceret.
Anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. Quod erat os tuum, cum videbas in contione eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabas, qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? Quæ porro tua præfatio donationis fuit? Illa scilicet vetus atque imperatoria, declarat. Ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatura comitem pecuniæ judicamus.
LXXXI. Dictum, judices, est de decumano frumento, dictum de empto, extremum reliquum est de æstimato; Quod cum magnitudine pecuniæ tum injuriæ genere quemvis debet commovere, tum vero eo magis quod ad hoc crimen non ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio comparatur. Nam cum ex senatus consulto et ex legibus frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum senatus ita æstimasset, quaternis HS tritici modium, binis hordei, iste hordei numero ad summam tritici adjecto tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis æstimavit. Non est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc medi tere, multos sæpe viros bonos et fortes et innocentes cum aratoribus et cum civitatibus frumentum in cellam quod sumi oporteret æstimasse, et pecuniam pro frumento abstulisse. Scio quid soleat fieri, scio quid liceat; Nihil quod antea fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto reprehenditur; Hoc reprehendo, quod cum in Sicilia HS binis tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium et tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios exegit; LXXXII. hoc crimen est, ut intellegas non ex æstimatione neque ex ternis denariis pendere crimen, sed ex conjunctione annonæ atque æstimationis.
Etenim hæc æstimatio nata est initio, judices, non ex prætorum aut consulum sed ex aratorum et civitatum commodo. Nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum frumentum deberetur, pecuniam posceret. Certe hoc ab aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur: cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabatur portare nollet, petivit in beneficii loco et gratiæ ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret. Ex hujusce modi principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum consuetudo æstimationis introducta
Est. Secuti sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non solum viam quæstus invenerunt, verum etiam exitum ac rationem defensionis. Instituerunt semper in ultima ac difficillima ad portandum loca frumentum imperare, ut vecturæ difficultate ad quam vellent æstimationem pervenirent. In hoc genere facilior est existimatio quam reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus existimare, crimen in eo constituere non tam facile possumus, quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis quo loco velint frumentum accipere liceat. Itaque hoc est quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos innocentissimos meminimus aut audivimus non fecerint.
LXXXIII. Quæro nunc abs te, Hortensi: cum utrisne tandem istius factum collaturus es? Cum iis, credo, qui benignitate adducti per beneficium et gratiam civitatibus concesserunt ut nummos pro frumento darent. Ita credo petisse ab isto aratores ut, cum HS ternis tritici modium vendere non poseent, pro singulis modiis ternos denarios dare liceret. An quoniam hoc non audes dicere, illuc confugies, vecturæ difficultate adductos ternos denarios dare maluisse? Cujus vecturæ? Quo ex loco in quem locum ne portarent? Philomelio Ephesum? Video quid inter annonam interesse soleat, video quot dierum via sit, video Philomeliensibus expedire quanti Ephesi sit frumentum dare potius in Phrygia quam Ephesum portare aut ad emendum frumentum
Ephesum pecuniam et legatos mittere. In Sicilia vero quid ejus modi est? Henna mediterranea est maxime. Coge ut ad aquam tibi, id quod summi juris est, frumentum Hennenses admetiantur vel Phintiam vel Halæsam vel Catinam, loca inter se maxime diversa: eodem die quo jusseris deportabunt. Tametsi ne vectura quidem est opus. Nam totus quæstus hic, judices, æstimationis ex annonæ natus est varietate. Hoc enim magistratus in provincia assequi potest, ut ibi accipiat ubi est carissimum. Ideo valet ista ratio æstimationis in Asia, valet in Hispania, valet in iis provinciis in quibus unum pretium frumento esse non solet; In Sicilia vero quid cujusquam intererat quo loco daret? Neque enim portandum erat, et quo quisque vehere jussus esset, ibi tantidem frumentum emeret quanti domi
Vendidisset. Quam ob rem si vis, Hortensi, docere aliquid ab isto simile in æstimatione atque a ceteris esse factum, doceas oportebit aliquo in loco Siciliæ prætore Verre ternis denariis tritici modium fuisse
LXXXIV. Vide quam tibi defensionem patefecerim, quam iniquam in socios, quam remotam ab utilitate rei publicæ, quam seiunctam a voluntate ac sententia legis. Tu, cum tibi ego frumentum in meis agris atque in mea civitate, denique in iis locis in quibus es, versaris, rem geris, provinciam administras, paratus sim dare, angulum mihi aliquem eligas pro metiri quo portare non expediat, ubi emere non
Possim? Improbum facinus, judices, non ferendum, nemini lege concessum, sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum! Tamen ego hoc, quod ferri nego posse, Verri, judices, concedo et largior. Si ullo in loco ejus provinciæ frumentum tanti fuit quanti iste æstimavit, hoc crimen in istum reum valere oportere non arbitror. Verum enim vero, cum esset HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciæ, duodenos sestertios exegisti. Si mihi tecum neque de annona neque de æstimatione tua potest esse controversia, quid sedes, quid exspectas, quid defendis? Utrum tibi pecuniæ captæ conciliatæ videntur adversus leges, adversus rem publicam, cum maxima sociorum injuria, an vero id recte, ordine, ere publica, sine cujusquam injuria factum esse defendis?
Cum tibi senatus ex ærario pecuniam prompsisset et singulos tibi denarios adnumerasset quos tu pro singulis modiis aratoribus solveres, quid facere debuisti? Si quod L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniæ rettulisses; Si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris senatus æstimasset quam quanti esset annona, ex senatus æstimatione, non ex annonæ ratione solvisses; Sin ut plerique faciunt, in quo erat aliqui quæstus, sed is honestus atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellæ nomine concesserat.
LXXXV. Hoc vcroquid est? Quam habet rationem, non quæro æquitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiæ? Neque enim est fere quicquam quod homines palam facere audeant in magistratu quamvis improbe, quin ejus facti si non bonam at aliquam
Rationem afferre soleant. Hoc quid est? Venit prætor; Frumentum, inquit, me abs te emere oportet. — Optime. — Modium denario. Nam ego ternis HS non possum vendere.-----Mihi frumentum non opus est, nummos volo. — Nam sperabam, inquit arator, me ad denarios perventurum, sed, si ita necesse est, quanti frumentum sit considera. — Video esse binis HS. — Quid ergo ame tibi nummorum dari potest, cum senatus tibi quaternos HS dederit? — Quid poscit? Attendite, et, vos quæso,
Simul, judices, æquitatem prætoris attendite. Quaternos HS, quos mihi senatus decrevit et ex ærario dedit, ego habebo et in cistam transferam de fisco. — Quid postea? Quid? — Pro singulis modiis quos tibi impero tu mihi octonos HS dato. — Qua ratione? — Quid quæris rationem? Non tantam rationem res habet quantam utilitatem atque prædam. — Dic, dic, inquit ille, planius. Senatus te voluit mihi nummos, * me tibi frumentum dare; Tu eos nummos quos mihi senatus dare voluit ipse habebis; Ame, eui singulos denarios ate dari oportuit, binos auferes et huic prædæ ac direptioni cellæ nomen imponis? Hæc deerat injuria et hæc calamitas aratoribus te prætore qua reliquis fortunis omnibus everterentur. Nam quid esse reliqui poterat ei qui per hanc injuriam non modo fructum omnem amitteret, sed etiam instrumentum vendere cogeretur? Ex quo fructu nummos quos tibi daret inveniret? Decumarum nomine tantum erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni; Pro alteris decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantum datum quantum reliqui scribæ fecerant, aut ultro etiam, id quod didicistis, ablatum. LXXXVI. Cogantur etiam nummi ab aratore? Quo modo, quo jure, quo exemplo? Nam cum fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur injuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quæsisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent; Quibus injuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium, quod id perdere videbatur quod alio prætore eodem ex agro reparare posset. Nummos vero ut det arator, quos non exarat, quos non aratro ac manu quærit, boves et aratrum Non enim debetis hoc cogitare, 1 habet idem in nummis, habet in urbanis prædiis/ Nam cum aratori aliquid imponitur, non hominis si quæ sunt præterea facultates, sed arationis ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid pati, quid efficere possit ac debeat; Quamquam illi quoque homines sunt ab isto omni ratione exinaniti ac perditi; Tamen hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsilm arationis nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis. Imponitis decumas, patiuntur; Alteras, temporibus vestris serviendum putant; Dent emptum
Præterea, dabunt, si voletis. Hæc quam sint gravia, et quid his rebus detractis possit ad dominos puri ac reliqui pervenire, credo vos ex vestris impensis, ex vestris rebus rusticis conjectura assequi posse. Addite nunc eodem istius edicta, instituta, injurias; Addite Apronii Veneriorumque servorum in agro decumano regna ac rapinas. Quamquam hæc omitto; De cella loquor. Placet vobis in cellam magistratibus vestris frumentum Siculos gratis dare? Quid hoc indignius, quid iniquius? Atque hoc scitote aratoribus Verre prætore optandum ac petendum fuisse.
LXXXVII. Sositheus est Entellinus, homo cum primis prudens et domi nobilis, cujus verba audietis, qui ad hoc judicium legatus publice cum Artemone et Menisco, primariis viris, missus est. Is cum in senatu Entellino multa mecum de istius injuriis ageret, hoc dixit: si hoc de cella atque hac æstimatione concederetur, velle Siculos senatui polliceri frumentum in cellam gratis, ne posthac tantas pecunias
Magistratibus nostris decerneremus. Perspicere vos certo scio Siculis quanto opere hoc expediat non ad æquitatem condicionis, sed ad minima malorum eligenda. Nam qui mille modium Verri suæ partis in cellam gratis dedisset, duo milia nummum aut summum tria dedisset: idem nunc pro eodem numero frumenti IIS vm dare coactus est. Hoc arator assequi per triennium certe fructu suo non potuit; Vendiderit instrumentum necesse est. Quodsi hoc munus et hoc vectigal aratio tolerare, hoc est Sicilia ferre ac pati potest, populo Romano ferat potius quam nostris magistratibus. Magna est enim pecunia, magnum præciarumque vectigal, si modo id salva provincia, si sine injuria sociorum percipere possumus. Nihil detraho magistratibus; Tantundem detur in cellam quantum semper datum est; Quod præterea Verres imperat, id, si facere non possunt, recusent; Si possunt, populi Romani potius hoc sit vectigal quam
Præde prætoris. Deinde cur in uno genere solo frumenti ista æstimatio constituatur, si est æqua et ferenda? Debet populo Romano Sicilia decumas; Det pro singulis modiis tritici ternos denarios, sibi habeat frumentum. Data tibi est pecunia, Verres, una qua frumentum tibi emeres in cellam, altera qua frumentum emeres a civitatibus quod Romam mitteres. Tibi datam pecuniam domi retines, et præterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers; Fac idem in eo frumento quod ad populum Romanum pertinet; Exige eadem æstimatione pecuniam a civitatibus, et refer quam accepisti: jam refertius erit
Ærarium populi Romani quam umquam fuit. " At enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferret, hanc rem in meo frumento tulit." Proinde quasi aut æquior sit ista æstimatio in tuo quam in populi Romani commodo, aut ea res quam ego dico et ea quam tu fecisti inter se genere injuriæ, non magnitudine pecuniæ differat.
Verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt; Ut omnia remittantur, ut omnibus injuriis et calamitatibus quas te prætore tulerunt in posterum liberentur, istam se cellam atque istam æstimationem
Negant ullo modo ferre posse. LXXXVIII. Multa Sosippus Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina atque virtute ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; Ex quibus hoc iis qui aderant — nam magno conventu acta res est — indignissimum videbatur: qua in re senatus optime ac benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque æstimasset, in ea re prædari prætorem, bonis everti aratores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat concessumque sit.
Quid ad hæc Hortensius? Falsum esse crimen? Hoc numquam dicet. Non magnam hac ratione pecuniam captam? Ne id quidem dicet. Non injuriam factam Siculis atque aratoribus? Qui poterit dicere? Quid igitur dicet? Fecisse alios. Quid est hoc? Utrum crimini defensio an comitatus exilio quæritur? Tu in hac re publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit se status judiciorum, etiam licentia, non ex jure, non ex æquitate, non ex lege, non ex eo quod oportuerit, non ex eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod reprehenditur recte factum esse defendes? Fecerunt alii quidem alia multa; Cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris? Sunt quædam omnino in te singularia, quæ in nullum hominem alium dici neque convenire possint, quædam tibi cum multis communia. Ergo, ut omittam tuos peculatus, ut ob jus dicendum pecunias acceptas, ut ejus modi cetera quæ forsitan alii quoque jam fecerint, illud in quo te gravissime accusavi, quod ob judicandam rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? Ut ego assentiar orationi, defensionem tamen non probabo. Potius enim te damnato ceteris angustior locus improbitatis defendendæ relinquatur,* quam te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse existimentur.
LXXXIX. Lugent omnes provinciæ, queruntur omnes liberi populi, regna denique etiam omnia de nostris cupiditatibus et injuriis expostulant; Locus intra Oceanum jam nullus est neque tam longinquus neque tam reconditus quo non per hæc tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit; Sustinere jam populus Romanus omnium nationum non vim, non arma, non bellum, sed luctus, lacrimas, querimonias non potest. In ejus modi re ac moribus si is qui erit adductus in judicium, cum manifestis in flagitiis tenebitur, alios eadem fecisse dicet, illi exempla non deerunt: rei publicæ salus deerit, si improborum exemplis improbi judicio ac periculo
Liberabuntur. Placent vobis hominum mores? Placet ita geri magistratus ut geruntur? Placet socios sic tractari quod restat ut per hæc tempora tractatos videtis? Cur hæc ame opera consumitur? Quid sedetis? Cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis? Vultis autem istorum audacias ac libidines aliqua ex parte resecare? Desinite dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere an unius improbi supplicio multorum impro-
XC. Tametsi quæ ista sunt exempla multorum? Nam cum in causa tanta, cum in crimine maximo dici a defensore cœptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis; XCI. hæc enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et jucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones et Lælios commemorabis, et eos fecisse idem dices? Quamvis res mihi non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero. An, cum eos non poteris, proferes hos recentes, Q. Catulum patrem, C. Marium, Q. Scævolam, M. Scaurum, Q. Metellum? Qui omnes provincias habuerunt et frumentum cellæ nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et
Tanta ut etiam delicti suspicionem tegere possit. Non habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius æstimationis. Quo me igitur qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et judicia severa fiebant, ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quæris? Non fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quæ probat populus Romanus exempla, non ea quæ condemnat sequamur. Non circumspiciam, non quæram foris; Habeo judices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque hominum de quibus antea dixi numero reponantur. Exempla quærimus, et ea non antiqua. Modo uter-
Que eorum exercitum habuit. Quære, Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint. Itane vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non cœgit; P. Servilius quinquennium exercitui cum præesset et ista ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset, non statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non avum Q. Metellum, clarissimum hominem, facere vidisset: C. Verres reperietur qui, quicquid expediat, id licere dicat? Quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se fecisse defendat?
XCI. At in Sicilia factitatum est. Quæ est ista condicio Siciliæ? Cur quæ optimo jure propter vetufitatem, fidelitatem, propinquitatem esse debet, huic
Præcipua lex injuriæ definitur? Sed in ipsa ista Sicilia non quæram exemplum foris; Hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello. Siciliæ provinciæ, cum esses pro consule, præfuisti: num quæ in tuo imperio pecuniæ cellæ nomine coactæ sunt? Neque ego hoc in tua laude pono; Alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam afflictam et perditam erexisti atque recreasti; Nam hoc de cella ne Lepidus quidem fecerat, cui tu successisti. Quæ sunt tibi igitur exempla in Sicilia cellæ, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes
Defendere? An me ad M. Antonii æstimationem frumenti exactionemque pecuniæ revocaturus es? " Ita," inquit, " ad Antonii; " Hoc enim mihi significasse et adnuisse visus est. Ex omnibus igitur populi Romani prætoribus, consulibus, imperatoribus, M. Antonium delegisti, et ejus unum improbissimum factum, quod imitarere! Et hic utrum mihi difficile est dicere an his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se in re improbissima voluisse M. Antonium imitari quam si posset defendere nihil in vita se M. Antonii simile fecisse? Homines in judiciis ad * I. crimen defendendum non quid fecerit quispiam proferre solent, sed quid probarit. Antonium, cum multa contra sociorum salutem, multa contra utilitatem provinciarum et faceret et cogitaret, in mediis injuriis ejus et cupiditatibus mors oppressit. Tu mihi, quasi ejus omnia facta atque consilia senatus, populus, judices comprobarint, ita M. Antonii exemplo istius audaciam defendis?
XCII. At idem fecit Sacerdos. Hominem innocentem et summa prudentia præditum nominas; Sed tum idem fecisse erit existimandus si eodem consilio fecerit. Nam genus æstimationis ipsum ame numquam est reprehensum, sed ejus æquitas aratorum commodo et voluntate perpenditur. Non potest reprehendi ulla æstimatio quæ aratori non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sacerdos, ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit. Cum esset ante novum tritici modius denariis v, petiverunt ab eo civitates ut æstimaret. Remissior aliquanto ejus fuit æstimatio quam annona; Nam æstimavit denariis m. Vides eandem æstimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis, in illo beneficii, in te injuriæ. Eodem tempore Antonius m denariis æstimavit post messem, summa in vilitate, cum * aratores frumentum dare gratis mallent, et aiebat sc tantidem æstimasse quanti Sacerdotem; Neque mentiebatur; Sed eadem æstimatione alter subleverat aratores, alter everterat. Quod nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset et annona, non ex numero neque ex summa consideranda, numquam tam grati hi sesquimodii, Q. Hortensi, fuissent, quos tu cum ad mensuræ tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses, gratissimum omnibus fecisti; Caritas enim annonæ faciebat ut istuc, quod re parvum videtur, tempore magnum videretur. Idem istuc si in vilitate populo Romano largiri voluisses, derisum tuum beneficium esset atque contemptum.
XCIII. Noli igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, quoniam non eodem tempore neque simili fecit annona; Dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antonii facto atque auctoritate defendito. Quidem Peducæo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid dicetis? De quo quis umquam arator questus est? Aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque præturam illius hominis existimat? Biennium provinciam obtinuit. Cum alter annus in vilitate, alter in summa caritate fuerit, num aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate de æstimatione frumenti questus est? At uberiora cibaria facta sunt caritate. Credo; Neque
Id est novum neque reprehendendum. Modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia præditum, propter caritatem frumenti quæ fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. Quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quæ ad te lege venerunt: injuriam queror, improbitatem coarguo, avaritiam in crimen et in judicium voco.
Quodsi suspiciones inicere velitis ad plures homines et ad plures provincias crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestram pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. Etenim hoc dico, et magna voce dico: Ubicumque hoc factum est, improbe factum est; Quicumque hoc
Fecit, supplicio dignus est. XCIV. Nam, per deos immortales, videte, judices, et prospicite animis quid futurum sit. Multi magnas pecunias ab invitis civitatibus atque ab invitis aratoribus ista ratione cellæ nomine cœgerunt (omnino ego neminem video præter istum, sed do hoc vobis et concedo, esse multos): in hoc homine rem adductam in judicium videtis. Quid * facere potestis? Utrum, cum judices sitis de pecunia capta conciliata, tantam pecuniam captam neglegere, an, cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum
Querimonias non audire? Verum hoc quoque vobis remitto; Neglegite præterita, si vultis; Sed ne reliquas spes turbetis atque omnes provincias evertatis, id providete, ne avaritiæ, quæ antehac occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate vestra viam patefaciatis illustrem atque latam. Nam si hoc probatis, et si licere pecunias isto nomine capi judicatis, certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac nemo nisi stultissimus non faciet. Improbi sunt qui pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere judicatum est prætermittunt.
Deinde, judices, videte quam infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripiendarum daturi. Si denarios ternos qui cœgerit erit absolutus, quaternos, quinos, denos denique aut vicenos coget alius. Quæ erit reprehensio? In quo primum injuriæ gradu resistere incipiet severitas judicis? Quotus erit iste denarius qui non sit ferendus, et in quo primum æstimationis iniquitas atque improbitas reprehendatur? Non enim a vobis summa sed genus æstimationis erit comprobatum, neque hoc potestis judicare, ternis denariis æstimare licere, denis non licere. Ubi enim semel ab annonæ ratione et ab aratorum voluntate in lege neque in officio, sed in voluntate hominum atque avaritia positus modus æstimandi. XCV. Quapropter, si vos semel in judicando finem æquitatis et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in æstimando finem improbitatis et avaritiæ reliquisse.
Videte igitur quam multa simul a vobis postulentur. Absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum injuria cepisse. Non est satis; Sunt alii quoque complures qui idem fecerint. Absolvite etiam illos, si qui sunt, ut uno judicio quam plurimos improbos liberetis. Ne id quidem satis es t; Facite ut ceteris posthac idem liceat. Licebit; Adhuc parum est. Permittite ut liceat quanti quisque velit tanti æstimare. Permissum es t; Stultissimus quisque posthac minimo æstimabit. Videtis jam profecto, judices, hac æstimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiæ cujusquam neque
Pœnam improbitatis futuram. Quam ob rem quid agis, Hortensi? Consul es designatus, provinciam sortiturus es; De æstimatione frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto recte factum esse defendes te facturum profiteare, et quasi quod isti licitum esse dices vehementer cupias tibi licere? Posthac commissurum ut de pecuniis repetundis condemnari possit. Quantam enim quisque concupierit pecuniam, tantam licebit per cellæ nomen æsti-
XCV1. At enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo non dicat Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui judicent, qui in provinciis cum potestate aut cum legatione se futuros aliquando arbitrentur. Præclaros vero existimas judices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat. Ergo id volumus populum Romanum, id provincias, id socios nationesque exteras existimare, si senatores judicent, hoc certe unum genus infinitæ pecuniæ per summam injuriam cogendæ nullo modo posse reprehendi? Quod si ita est, quid possumus contra illum prætorem dicere qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sistere negat posse nisi ad
Equestrem ordinem judicia referantur? Quodsi ille hoc unum agitare cœperit, esse aliquod genus cogendæ pecuniæ senatorium commune et jam prope concessum ordini, quo genere ab sociis maxima pecunia per summam injuriam auferatur, neque id ullo modo senatoriis judiciis reprehendi posse, idque, dum equester ordo judicarit, numquam esse com- missum, quis obsistet? Quis erit tam cupidus vestri, tam fautor ordinis, qui de transferendis judiciis possit recusare?
XCVII. Atque utinam posset aliqua ratione hoc crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere; Minore periculo vestro, minore periculo provinciarum omnium judicaretis. Negaret hac æstimatione se usum, vos id credidissetis; Homini credidisse, non factum comprobasse videremini. Nullo modo negare potest; Urgetur a tota Sicilia; Nemo est ex tanto numero aratorum aquo pecunia cellæ
Nomine non sit exacta. Vellem etiam hoc posset dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quæstores rem frumentariam esse administratam. Ne id quidem ei licet dicere, propterea quod ipsius litteræ recitantur ad civitates de ternis denariis missæ. Quæ est igitur defensio? " Feci quod arguis; Cepi pecunias maximas cellæ nomine; Sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit/' Periculosum provinciis genus injuriæ confirmari judicio; Perniciosum vestro ordini populum Romanum existimare non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in judicando religiose defendere.
Atque isto prætore, judices, non solum æstimandi frumenti modus non fuit, sed ne imperandi quidem; Neque enim id quod debebatur, sed quantum commodum fuit imperavit. Summam faciam vobis ex publicis litteris ac testimoniis civitatum frumenti in cellam imperati; Reperietis quinquiens tanto, judices, amplius istum quam quantum in cellam sumere ei licitum sit civitatibus imperasse. Quid ad hanc impudentiam addi potest, si et æstimavit tanti ut homines ferre non possent, et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit?
Quapropter cognita tota re frumentaria, judices, jam facillime perspicere poteritis amissam esse populo Romano Siciliam, fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, nisi eam vos istius damnatione recuperatis. Quid est enim Sicilia si agri cultionem sustuleris, et si aratorum numerum ac nomen exstinxeris? Quid autem potest esse in calamitate residui quod non ad miseros aratores isto prætore per summam injuriam ignominiamque pervenerit? Quibus, cum decumas dare deberent, vix ipsis decumæ relictæ sunt; Cum pecunia deberetur, soluta non est; Cum optima æstimatione senatus frumentum eos in cellam dare voluisset, etiam instrumenta agrorum vendere coacti sunt. Injurias tollatis, tamen ipsam rationem arandi spe magis et jucunditate quadam quam fructu atque emolumento teneri. Etenim ad incertum casum et eventum certus quotannis labor et certus sumptus impenditur. Annona porro pretium nisi in calamitate fructuum non habet; Si autem ubertas in percipiendis fructibus fuit, consequitur vilitas in ven processit, aut male perceptos fructus, si recte licet vendere. Totæ autem res rusticæ ejus modi sunt ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimæ, venti tempestatesque, moderentur. Hinc cum unæ decumæ lege et consuetudine detrahantur, alteræ novis institutis propter annonæ rationem imperentur, ematur præterea frumentum quotannis publice, postremo etiam in cellam magistratibus et legatis imperetur, quid aut quantum præterea est quod aut liberum possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum aut in ipsis fructibus solutura?
Quodsi hæc ferunt omnia, si potius vobis ac rei publicæ quam sibi et suis commodis opera, sumptu, labore deserviunt, etiamne hæc nova debent edicta et imperia prætorum et Apronii dominationem et \reneriorum servorum furta rapinasque ferre? Etiamne frumentum pro empto gratis dare? Etiamne in cellam cum cupiant gratis dare ultro pecuniam grandem addere? Etiamne hæc tot detrimenta atque damna cum maximis injuriis contumeliisque perferre?
Itaque hæc, judices, quæ pati nullo modo potuerunt, non pertulerunt. Arationes omnes tota Sicilia desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; Neque quicquam aliud agitur hoc judicio nisi ut antiquissimi socii et fidelissimi, Siculi, coloni populi Romani atque aratores, vestra severitate et diligentia, me duce atque auctore, in agros atque in sedes suas revertantur. Susceperat. Minus enim perspicitur....