ACTIONIS SECUNDÆ IN C. VERREM
LIBER QUARTUS
I. Venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, studium, ut amici ejus, morbum et insaniam, ut Siculi, latrocinium; Ego quo nomine appellem nescio; Rem vobis proponam, vos eam suo, non nominis, pondere penditote. Genus ipsum prius cognoscite, judices; Deinde fortasse non magno opere quæretis quo id nomine appellandum putetis. Nego in Sicilia tota, tam locupleti, tara vetere provincia, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum ullum æneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam neque in tabula neque in textili, quin conquisierit, inspexerit, quod
Placitum sit abstulerit. Magnum videor dicere; Attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim verbi neque criminis augendi causa complector omnia; Cum dico nihil istum ejus modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius: nihil in ædibus cujusquam, ne in quidem, nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse.
Unde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quæ tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? Facilius enim perspicietur, qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui accusant, qui persequuntur, cum apud tuos Mamertinos inveniare improbissima ratione esse prædatus.
II. C. Heius est Mamertinus (omnes hoc mihi qui Messanam accesserunt facile concedunt) omnibus rebus illa in civitate ornatissimus. Hujus domus est vel optima Messanæ, notissima quidem certe, et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. Ea domus ante istius adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento; Nam ipsa Messana, quæ situ mœnibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda est.
Erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate in ædibus a majoribus traditum perantiquum, in quo signa pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate. Quæ non modo istum hominem ingeniosum et intellegentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat, delectare possent. Unum Cupidinis marmoreum Praxiteli — nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, artificum nomina. Idem, opinor, artifex ejusdem modi Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem Thespiæ visuntur, nam alia visendi causa nulla est. Atque ille L. Mummius, cum Thespiadas, quæ ad ædem Felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit.
III. Verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc quod dico Cupidinis e marmore; Ex altera parte Hercules egregie factus ex ære. Is dicebatur esse Myronis, ut opinor, et certe. Item ante hos deos erant arulæ, quæ cuivis religionem sacrarii significare possent. Erant ænea duo præterea signa, non maxima, verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quæ manibus sublatis sacra quædam more Atheniensium virginum reposita in capitibus sustinebant; Canephorœ ipsæ vocabantur; Sed earum artificem — quem? Quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum venerat, hæc visere solebat; Omnibus hæc ad visendum patebant cotidie; Domus erat non
Domino magis ornamento quam civitati. C. Claudius, cujus ædilitatem magnificentissimam scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes esset Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum. Nuper homines nobiles ejus modi, judices — sed quid dico " nuper *'? Immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum, non furtis nocentium, ornarent; Qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum, quadridui causa, per simulationem ædilitatis, domum
Deinde atque ad suas villas auferebant. Hæc omnia quæ dixi signa, judices, ab Heio e sacrario Verres abstulit; Nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen præter unum pervetus ligneum, Bonam Fortunam, ut opinor; Eam iste habere domi suæ noluit.
IV. Pro deum hominumque fidem, quid hoc est? Quæ hæc causa est? Quæ ista impudentia? Quæ dico signa, ante quam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo venit quin viserit. Tot prætores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cujusque modi — non loquor de integris, innocentibus, religiosis — tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? Nihil ti ssimas istius domus una capiet? Idcirco nemo superiorufn attigit, ut hic tolleret? Ideo C. Claudius Pulcher rettulit, ut C. Verres posset auferre? At non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; Facile illo sacrario patrio continebatur; Heio se a majoribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quærebat meretricis heredem.
Sed quid ego tam vehementer invehor? Verbo uno repellar. " Emi," inquit. Di immortales, præclaram defensionem! Mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas cœmeret, nihil cuiquam relinqueret! Hæc enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. Primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris, quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es, quæro cujus modi tu judicia Romæ putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in prætura atque imperio tot res tam pretiosas, omnes denique res quæ alicujus pretii fuerint, tota ex provincia cœmisse.
V. Videte majorum diligentiam, qui nihildum etiam istius modi suspicabantur, verum tamen ea quæ parvis in rebus accidere poterant providebant. Neminem qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus tam amentem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico; Ut vestem, præbebatur enim legibus: mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non præbetur a populo; Sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. Si qui Romæ esset demortuus? Immo, si quis ibidem; Non enim te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum usum provinciæ supplere.
Quæ fuit causa, cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus removerent? Hæc, judices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret. In provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere vellet idque ei liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive non esset, quanti vellet auferret.
Dicet aliquis: " Noli isto modo agere cum Verre, noli ejus facta ad antiquæ religionis rationem exquirere; Concede ut impune emerit, modo ut bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per injuriam." Sic agam: si quid venale habuit Heius, si id quanti æstimabat tanti vendidit, desino quærere cur emeris.
VI. Quid igitur nobis faciendum est? Num argumentis utendum in re ejus modi? Quærendum, credo, est Heius iste num æs alienum habuerit, num auctionem fecerit; Si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariæ tenuerit, tanta egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios venderet. At hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse præter fructus suos nihil umquam, non modo in ære alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; Si hæc contra ac dico essent omnia, tamen illum hæc, quæ tot annos in familia sacrarioque majorum fuissent, venditurum non fuisse. " Quid, si magnitudine pecuniæ persuasum est? " Veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suæ monumentisque majorum
Pecuniam anteponeret. " Sunt ista; Verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniæ." Videamus quanta ista pecunia fuerit quæ potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, ab religione deducere. Ita jussisti, opinor, ipsum in tabulas referre: " Hæc omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentis Verri vendita." Sic rettulit. Recita. Ex Juvat me hæc præclara nomina artificum, quæ isti ad cælum ferunt, Verris æstimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS! Profecto hinc natum est " Malo emere quam rogare."
Vll. Dicet aliquis: "Quid? Tu ista permagno æstimas? " Ego vero ad meam rationem usumque meum non æstimo; Verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti hæc eorum judicio qui studiosi sunt harum rerum æstimentur, quanti venire soleant, quanti hæc ipsa si palam libereque venirent venire possent, denique ipse Verres quanti æstimet. Numquam, si denariis cccc Cupidinem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem hominum
Atque in tantam vituperationem veniret. Quis vestrum igitur nescit quanti hæc æstimentur? In auctione signum æneum non maximum HS venire non vidimus? Quid? Si velim nominare homines qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum? Etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est æstimationis; Difficile est finem facere pretio, nisi libidini feceris.
Video igitur Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniæ adductum esse ut hæc signa venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, fascibus ab homine eo quem una cum ceteris sociis non solum potestati tuæ sed etiam fidei populus Romanus commiserat eripuisse atque abstulisse.
Quid mihi tam optandum, judices, potest esse in hoc crimine quam ut hæc eadem dicat ipse Heius? Nihil profecto; Sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus; Mamertina civitas istum publice communi consilio sola laudat; Omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur ejus autem legationis quæ ad istum laudandum missa est princeps est Heius — etenim est primus civitatis: ne forte, dum publicis
Mandatis serviat, de privatis injuriis reticeat. Hæc cum scirem et cogitarem, commisi tamen, judices, Heio; Produxi prima actione; Neque id tamen ullo periculo feci. Quid enim poterat Heius respondere, si esset improbus, si sui dissimilis? Esse illa signa domi suæ, non esse apud Verrem? Qui poterat quicquam ejus modi dicere? Ut homo turpissimus esset impudentissimeque mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse venalia, eaque sese quanti voluerit vendidisse. Homo domi suæ nobilissimus, qui vos de religione sua ac dignitate vere existimare maxime vellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita mandatum esset; Deinde neque se habuisse illa venalia neque ulla condicione, si utrum vellet liceret, adduci umquam potuisse ut venderet illa quæ in sacrario fuissent a majoribus suis relicta et tradita.
VIII. Quid sedes, Verres? Quid exspectas? Quid te a Centuripina civitate, a Catinensi, ab Halæsina, a Tyndaritana, Hennensi, Agyrinensi ceterisque Siciliæ civitatibus circumveniri atque opprimi dicis? Tua te altera patria, quem ad modum dicere solebas, Messana circumvenit; Tua,inquam, Messana, tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, prædarum ac furtorum receptrix. Adest enim vir amplissimus ejus civitatis legatus hujus judicii causa domo missus, princeps laudationis tuæ, qui te publice laudat; Ita enim mandatum atque imperatum est; Tametsi rogatus de cybæa tenetis memoria quid responderit — ædificatam publicis operis publice coactis, eique ædificandæ publice Mamertinum senatorem præfuisse. Idem ad vos privatim, judices, confugit; Utitur hac lege qua judicium est, communi arce sociorum. Tametsi lex est de pecuniis repetundis, ille se negat pecuniam repetere, quam ereptam non tanto opere desiderat; Sacra se majorum suorum repetere abs te dicit, deos penates te patrios reposcit
Ecqui pudor est, ecquæ religio, Verres, ecqui metus? Habitasti apud Heium Messanæ, res illum divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano facere vidisti: non movetur pecunia, denique quæ ornamenti causa fuerunt non requirit; Tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue. Quæ quia dixit, quia tempore dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani questus est, quia religioni suæ non modo in dis patriis repetendis sed etiam in ipso testimonio ac jure jurando proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse Messanam de legatis unum illum ipsum qui navi istius ædificandæ publice præfuit, qui asenatu peteret ut Heius afficeretur ignominia.
IX. Homo amentissime, quid puta eti? Impetraturum te? Quanti is a civibus suis fieret, quanti auctoritas ejus haberetur ignorabas? Verum fac te impetravisse, fac aliquid gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantam putas auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem constet verum pro testimonio dixisse pœnam constituerint? Tametsi quæ est ista laudatio, cum laudator interrogatus lædat necesse est? Quid? Isti laudatores tui nonne testes mei sunt? Heius est laudator: læsit gravissime. Producam ceteros: reticebunt quæ poterunt libenter, dicent quæ necesse erit ingratiis. Negent isti onerariam navem maximam ædificatam esse Messanæ? Negent, si possunt. Negent ei navi faciundæ senatorem Mamertinum publice præfuisse? Utinam negent! Sunt etiam cetera; Quæ malo integra reservare, ut quam minimum dem illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium.
Hæc tibi laudatio procedat in numerum? Hi te homines auctoritate sua sublevent? Qui te neque debent adiuvare si possint, neque possunt si velint; Quibus tu privatim injurias plurimas contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias totas in perpetuum infames tuis stupris flagitiisque fecisti. At publice commodasti. Non sine magno quidem rei publicæ provinciæque Siciliæ detrimento. Tritici modium Ex empta populo Romano dare debebant et solebant; Abs te solo remissum est. Res publica detrimentum fecit quod per te imperii jus in una civitate imminutum est; Siculi, quod ipsum non de summa frumenti detractum est, sed translatum in Centuripinos et Halæsinos, immunes populos, et hoc plus impositum quam ferre possent.
Navem imperare ex fœdere debuisti, remisisti in triennium; Militem nullum umquam poposcisti per tot annos. Fecisti item ut prædones solent; Qui cum hostes communes sint omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus non modo parcant verum etiam præda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum opportuno loco, quo sæpe adeundum sit navibus, non numquam etiam necessario. X. Phaselis illa quam cepit P. Servilius non fuerat urbs antea Cilicum atque prædonum; Lycii illam, Græci homines, incolebant. Sed quod erat ejus modi loco, atque ita proiecta in altum, ut et exeuntes e Cilicia prædones sæpe ad eam necessario devenirent, et, cum se ex hisce locis reciperent, eodem defer- * * rentur, adsciverunt sibi illud oppidum piratæ primo
Commercio, deinde etiam societate. Mamertina civitas improba antea non erat; Etiam erat inimica improborum, quæ C. Catonis, illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. At cujus hominis! Clarissimi ac potentissimi; Qui tamen cum consul fuisset, condemnatus est. Ita, C. Cato, duorum hominum clarissimorum nepos, L. Pauli et M. Catonis, et P. Africani sororis filius; Quo damnato tum cum severa judicia fiebant, HS viii lis æstimata est. Huic Mamertini irati fuerunt, qui majorem sumptum quam quanti Catonis lis æstimata est in Timarchidi pran-
Dium sæpe fecerunt. Verum hæc civitas isti prædoni ac piratæ Siciliensi Phaselis fuit; Huc omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur; Quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum; Per istos quæ volebat clam imponenda, occulte exportanda curabat; Navem denique maximam, quam onustam furtis in Italiam mitteret, apud istos faciundam ædifieandamque curavit; Pro hisce rebus vacatio data est ab isto sumptus, laboris, militiæ, rerum denique omnium; Per triennium soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his quidem temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes, soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu,
Molestia, munere. Hinc illa Verria nata sunt, quod in convivium Sex. Cominium protrahi jussit, in quem scyphum de manu jacere conatus est, quem obtorta gula de convivio in vincla atque in tenebras abripi jussit; Hinc illa crux in quam iste civem Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus est usquam defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera sua ac latrocinia communicavit.
XI. Laudatum etiam vos quemquam venitis? Qua auctoritate? Utrum quam apud senatum an quam
Apud populum Romanum habere debetis? Ecqua civitas est, non modo in provinciis nostris verum in ultimis nationibus, aut tam potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara, rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto ac domo non invitet? Qui honos non homini solum habetur, sed primum populo Romano, cujus beneficio nos in hunc ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quæ nisi gravis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperii nomen et dignitas? Mamertini me publice non invitarunt. Me cum dico, leve est; Senatorem populi Romani si non invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed ordini. Nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et amplissima Cn. Pompei Basilisci, quo, etiamsi esset invitatus a vobis, tamen devertisset; Erat etiam Percenniorum, qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo * * Lucius frater meus summa iliorum voluntate.Devertit. Senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro oppido jacuit et pernoctavit in publico. Nulla hoc civitas umquam alia commisit. M Amicum enim nostrum in judicium vocabas.** Tu quid ego privatim negotii geram interpretabere imminuendo honore
Senatorio? Verum hæc tum queremur si quid de vobis per eum ordinem agetur, qui ordo a vobis adhuc solis contemptus est.
In populi Romani quidem conspectum quo ore vos commisistis? Nec prius illam crucem quæ etiam nunc civis Romani sanguine redundat, quæ fixa est ad portum urbemque vestram, revellistis neque in profundum abiecistis locumque illum omnem expiastis, quam Romam atque in horum conventum adiretis? In Mamertinorum solo fœderato atque pacato monumentum istius crudelitatis constitutum est. Vestrane urbs electa est, ad quam quicumque adirent ex Italia crucem civis Romani prius quam quemquam amicum populi Romani viderent? Quam vos Reginis, quorum civitati invidetis, itemque incolis vestris, civibus Romanis, ostendere soletis, quo minus sibi arrogent minusque vos despiciant, cum videant jus civitatis illo supplicio esse mactatum.
XII. Verum hæc emisse te dicis. Quid? Peripetasmata* illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio emere oblitus es? Licuit, eodem modo ut signa. Quid enim actum est? An litteris pepercisti? Verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putavit foro quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. At quo modo abstulit? Non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. Cum quæsissem num quid aliud de bonis ejus pervenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. Quæsivi misisse tne; Respondit id quod necesse erat, se dicto audientem fuisse prætori, misisse. Rogavi pervenissentne Agrigentum; Dixit pervenisse. Quæsivi quem ad modum revertissent; Negavit adhuc revertisse. Risus populi atque admiratio omnium vestrum
Facta est. Hic tibi in mentem non venit jubere ut hæc quoque referret HS milibus se tibi vendidisse? Metuisti ne æs alienum tibi cresceret, si HS vi milibus tibi constarent ea quæ tu facile posses vendere HS ducentis milibus? Fuit tanti, mihi crede; Haberes quod defenderes; Nemo quæreret quanti illa res esset; Si modo te posses dicere emisse, facile cui velles tuam causam et factum probares; Nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes.
Quid? A Phylarcho Centuripino, homine locuplete ac nobili, phaleras pulcherrime factas, quæ regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? In Sicilia quidem cum essem, sic a Centuri- pinis, sic a ceteris audiebam — non enim parum res erat clara: tam te has phaleras a Phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobiles ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano. Etenim si Phylarchus vendidisset, non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses. Quod quia vidisti plures scire, cogitasti, si ei reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram; Non reddidisti. Dixit Phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant, cupisse te celare de phaleris; Cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; Apud alium quoque eas habuisse depositas, ne qua invenirentur; Tuam tantam fuisse sagacitatem ut eas per illum ipsum inspiceres ubi erant depositæ; Tum se deprensum negare non potuisse; Ita ab se invito phaleras sublatas gratis.
XIII. Jam ut hæc omnia reperire ac perscrutari solitus sit, judices, est operæ pretium cognoscere. Cibyratæ sunt fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem. Hosce opinor, Cibyræ cum in suspicionem venissent suis civibus fanum expilasse Apollinis, veritos pœnam judicii ac legis domo profugisse. Quod Verrem artificii sui cupidum cognoverant tum cum iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes ad eum se exsules, cum iste esset in Asia, contulerunt. Habuit eos secum illo tempore, et in legationis prædis atque furtis multum illorum opera
Consilioque usus est. Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius dedisse jussu istius <e Græcis pictoribus/' Eos jam bene cognitos et re probatos secura in Siciliam duxit. Quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canes venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut ubi quidque esset aliqua ratione invenirent. Aliud minando, aliud pollicendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; Quicquid illis placuerat perdendum erat. Nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret.
XIV. Verum mehercule hoc, judices, dicam. Memini Pamphilum Lilybætanum, amicum et hospitem meum, nobilem hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Bœthi factam præclaro opere et grandi pondere per potestatem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum revertisse quod vas ejus modi, quod sibi a patre et a majoribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies, ad hospitum adventus, a se esset ablatum. " Cum sederem " inquit * *f domi tristis, accurrit Venerius; Jubet me scyphos sigillatos ad prætorem statim adfcrre. Permotus sum " inquit; " Binos habebam; Jubeo promi utrosque, ne quid plus mali nasceretur, et mecum ad prætoris domum ferri. Eo cum venio, prætor quiescebat; Fratres illi Cibyratæ inambulabant. Qui me ubi viderunt 1 Ubi sunt, Pamphile,' inquiunt, 4 scyphi? ' Ostendo tristis; Laudant. Incipio queri me nihil habiturum quod alicujus esset pretii si etiam scyphi essent ablati. Tum illi, ubi me conturbatum vident, 4 Quid vis nobis dare ut isti abs te ne auferantur? ' Ne multa, HS mille me " inquit
Poposcerunt; Dixi me daturum. Vocat interea prætor, poscit scyphos." Tum illos cœpisse prætori dicere putasse se, id quod audissent, alicujus pretii scyphos esse Pamphili; Luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. Ait ille idem sibi videri. Ita Pamphilus scyphos optimos aufert.
Et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugatorium sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem scirem nulla in re quicquam simile hominis habere. XV. Tum primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. At ita studiosus est hujus præclaræ existimationis, ut putetur in minis amentiam — posteaquam est comperendinatus, cum jam pro damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud L. Sisennam, virum primarium, cum essent triclinia strata argentumque expositum in ædibus, cum pro dignitate L. Sisennæ domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et considerare cœpit. Mirari stultitiam alii, quod in ipso judicio ejus ipsius cupiditatis cujus insimularetur suspicionem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in mentem. Pueri autem Sisennæ, credo, qui audissent quæ in istum testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere neque ab argento digitum discedere.
Est boni judicis parvis ex rebus conjecturam facere unius cujusque et cupiditatis et continentiæ. Qui reus, et reus lege comperendinatus, re et opinione hominum pæne damnatus, temperare non potuerit maximo conventu quin L. Sisennæ argentum tractaret et consideraret, hunc prætorem in provincia quisquam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus abstinere potuisse?
XVI. Verum ut Lilybæum, unde digressa est oratio, revertatur: Diocles est, Pamphili gener illius aquo hydria ablata est, Popilius cognomine. Ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit. Dicat furti sunt, ut opinor, litteræ factæ. Jussit Timarchidem æstimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum æstimavit. — Tametsi jam dudum ego erro qui tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quæram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. Ede mihi scriptum quid argenti in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti
Emeris. Quid fit? Quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; Me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. Verum negas te horum annorum aliquot confecisse. Compone hoc quod postulo de argento, de reliquo videro. '* Nec scriptum habeo nec possum edere." Quid futurum igitur est? Quid existimas hosce judices facere posse? Domus plena signorum pulcherrimorum jam ante præturam, multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; Tabulæ nullum indicant emptum. Omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum. Fingitur improba defensio, prætorem omne id argentum cœmisse; Tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. Si, quas tabulas profers, in his quæ habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?
XVII. Tu a M. Cœlio, equite Romano, lectissimo adulescente, quæ voluisti Lilybæi abstulisti; Tu C. Ca curii, prompti hominis et experientis et in primis gratiosi, supellectilem omnem auferre non dubitasti; Tu maximam et pulcherrimam mensam citream a Q. Lutatio Diodoro, qui Q. Catuli beneficio ab L. Sulla civis Romanus factus est, omnibus scientibus Lilybæi abstulisti. Non tibi obicio quod hominem dignissimum tuis moribus, Apollonium, Niconis filium, Drepanitanum, qui nunc A. Clodius vocatur, omni argento optime facto spoliasti ac depeculatus es; Taceo. Non enim putat ille sibi injuriam factam, propterea quod homini jam perdito et collum in laqueum inserenti subvenisti, cum pupillis Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es; Gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. Ab Lysone vero Lilybætano, primo homine, apud quem deversatus es, Apollinis signum ablatum certe non oportuit. Dices te emisse. Scio, HS mille. " Ita opinor.'* * Scio, inquam. " Proferam litteras." Tamen id factum non oportuit. A pupillo Heio, cui C. Marcellus tutor est, aquo pecuniam grandem eripueras, scaphia cum emblematis Lilybæi utrum empta esse dicis an confiteris erepta?
Sed quid ego istius in ejus modi rebus mediocres injurias colligo, quæ tantum modo in furtis istius et damnis eorum aquibus auferebat versatæ esse videantur? Accipite, si vultis, judices, rem ejus modi ut amentiam singularem et furorem jam, non cupiditatem ejus perspicere possitis.
XVIII. Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium dixit. Is Lilybæi multos jam annos habitat, horno et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem splendidus et gratiosus. De hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata; In his pocula quædam quæ Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. Quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi verum etiam auferendi, ut Diodorum ad se vocaret ac posceret. Ille, qui illa non invitus haberet, respondit Lilybæi se non habere, Melitæ
Apud quendam propinquum suum reliquisse. Tum iste continuo mittit homines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitenses ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum det litteras; Nihil ei longius videbatur quam dum illud videret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis qui paucis illis diebus misisse Lilybæum. Ipse interea recedit; Abesse a domo paulisper maluit quam præsens illud optime factum argentum amittere. Quod ubi iste audivit" usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur. Quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro" erepta sibi vasa optime facta dicebat; Minitari absenti Diodoro, vociferari palam, lacrimas interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut, cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine ejus incensa salutem viri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupiebat id quod viderat, hujus libidines non solum oculis sed etiam auribus excitabantur.
XIX. Conquiri Diodorum tota provincia jubet. Ille ex Sicilia jam castra commoverat et vasa collegerat. Homo, ut aliquo modo in provinciam illum revocaret, hanc excogitat rationem, si hæc ratio potius quam amentia nominanda est. Apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere. Primo mirum omnibus videri Diodorum reum, hominem quietissimum, ab omni non modo facinoris verum etiam minimi errati suspicione remotissimum; Deinde esse perspicuum heri omnia illa propter argentum. Iste non dubitat jubere nomen referri, et tum primum opinor istum absentis nomen recepisse. Res clara Sicilia tota, propter cælati argenti cupiditatem reos fieri rerum capitalium, neque solum reo fieri, sed etiam absentes. Diodorus Romæ sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Litteræ mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item: videret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; Rem claram esse et invidiosam; Insanire hominem, periturum hoc uno crimine, nisi cavisset. Iste etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominum numero putabat; Ad judicium nondum se satis instruxerat; Primus annus erat provinciæ; Non, ut in Sthenio, jam refertus pecunia. Itaque furor ejus paululum, non pudore sed metu ac timore, repressus est. Condemnare Diodorum non audet absentem, de reis eximit. Diodorus interea prætore isto prope triennium provincia domoque caruit. Ceteri non solum Siculi, sed etiam cives Romani hoc statuerant, quoniam iste tantum cupiditate pro isti paulo magis placeret conservare aut domi retinere posse; XX. postea vero quam intellexerunt isti virum fortem, quem summe provincia expectabat, Q. Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam * * clausum neque tam reconditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum promptissimumque esset.
Tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, Cn. Calidio, cujus filium sciebat senatorem populi Romani et judicem esse, eculeos argenteos
Nobiles, qui Q. Maximi fuerant, aufert. Imprudens huc incidi, judices; Emit enim, non abstulit; Nollem dixisse; Jactabit se et in his equitabit eculeis. " Emi, pecuniam solvi." Credo. " Etiam tabulæ proferentur." Est tan ti; Cedo tabulas. Dilue sane crimen hoc Calidianum, dura ego tabulas aspicere possim. Verum tamen quid erat quod Calidius Romæ quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, ate solo ita esse contemptum, ita despectum, ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, si emeras? Quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id tibi sua voluntate vendiderat? Tu porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? Præsertim cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et cum ceteris
Familiaribus Sisennæ reddidisses. Denique non opinor negaturum esse te homini honesto, sed non gratiosiori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Potamonem amicum tuum reddidisse. Qui quidem ceterorum causam apud te difficiliorem fecit. Nam cum te compluribus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod intellexisti præda te de manibus amissa testimonium tamen effugere non posse. Cn. Calidio, equiti Romano, per omnes alios prætores licuit habere argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convivium. Multi domi Cn. Calidii cum potestate atque imperio fuerunt; Nemo inventus est tam amens qui illud argentum tam præclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet.
Superbum est enim, judices, et non ferendum dicere prætorem in provincia homini honesto, locupleti, splendido " Vende mihi vasa cælata." Hoc est enim dicere " Non es dignus tu qui habeas quæ tam bene facta sunt, meæ dignitatis ista sunt." Tu dignior, Verres, quam Calidius? Qui, ut non conferam vitam neque existimationem tuam cum illius — neque enim est conferenda — hoc ipsum conferam, quo tu te superiorem fingis: quod HS ccc divisoribus ut prætor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et despicis? Ea re tibi indignum visum est quicquam quod tibi placeret Calidium potius habere quam te?
XXI. lactat se jam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse se. Papinio, viro primario, locupleti honestoque equite Romano, turibulum emisti? Qui pro testimonio dixit te, cum inspiciendum poposcisses, evulso emblemate remisisse; Ut intellegatis in homine intellegentiam esse, non avaritiam, artificii cupidum, non argenti fuisse. Nec solum in Papinio fuit hac abstinentia; Tenuit hoc institutum in turibulis omnibus quæcumque in Sicilia fuerunt. Incredibile est autem quam multa et quam præclara fuerint. Credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis magna artificia fuisse in ea insula. Nam domus erat ante istum prætorem nulla paulo locupletior qua in domo hæc non essent, etiamsi præterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac simulacris deorum, patera qua mulieres ad res divinas uterentur, turibulum. Erant autem hæc omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peræque pro portione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen apud eos remansisse ea
Quæ religio retinuisset. Dixi, judices, multa fuisse fere apud omnes Siculos; Ego idem confirmo nunc ne unum quidem esse. Quid hoc est? Quod hoc monstrum, quod prodigium in provinciam misimus? Nonne vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos oculos, sed omnium cupidissimorum insaniæ, cum Romam revertisset, expleret? Qui simul atque in oppidum quodpiam venerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes, qui investigabant et perscrutabantur omnia. Si quod erat grande vas et majus opus inventum, læti afferebant; Si minus ejus modi quidpiam venari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur, patellæ, pateræ, turibula. Hic quos putatis fletus mulierum, quas lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus? Quæ forsitan vobis parvæ esse videantur, sed magnum et acerbum dolorem commovent, mulierculis præsertim, cum eripiuntur e manibus ea quibus ad res divinas uti consuerunt, quæ a suis acceperunt, quæ in familia semper fuerunt.
XXII. Hic nolite expectare dum ego hæc crimina agam ostiatim, ab Æschylo Tyndaritano istum pateram abstulisse, a Thrasone item Tyndaritano patellam, a Nymphodoro Agrigentino turibulum. Cum testes ex Sicilia dabo, quem volet ille eligat quem ego interrogem de patellis, pateris, turibulis; Non modo oppidum nullum, sed ne domus quidem ulla paulo locupletior expers hujus injuriæ reperietur. Qui cum in convivium venisset, si quicquam cælati aspexerat, manus abstinere, judices, non poterat. Cn. Pompeius est, Philo qui fuit, Tyndaritanus. Is cenam isti dabat apud villam in Tyndaritano. Fecit quod Siculi non audebant; Ille, civis Romanus quod erat, impunius id se facturum putavit; Apposuit patellam, in qua sigilla erant egregia. Iste continuo ut vidit, non dubitavit illud insigne penatium hospitaliumque deorum ex hospitali mensa tollere; Sed tamen, quod ante de istius abstinentia dixeram, sigillis avulsis
Reliquum argentum sine ulla avaritia reddidit. Quid? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucullorum hospiti ac perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum L. Lucullo est, non idem fecit? Cenabat apud eum; Argentum ille ceterum purum apposuerat, ne purus ipse relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum emblemate. Hic tamquam festivum acroama, ne sine corollario de convivio discederet, ibidem convivis spectantibus emblemata evellenda curavit.
Neque ego nunc istius facta omnia enumerare conor neque opus est nec fieri ullo modo potest; Tantum unius cujusque de varia improbitate generis indicia apud vos et exempla profero. Neque enim ita se gessit in his rebus tamquam rationem aliquando esset redditurus, sed prorsus ita quasi aut reus numquam esset futurus aut, quo plura abstulisset, eo minore periculo in judicium venturus esset; Qui hæc quæ pretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio et potestate.
XXIII. Catinam cum venisset, oppidum locuples, honestum,copiosum, Dionysiarchum adse proagorum, hoc est summum magistratum, vocari jubet; Ei palam imperat ut omne argentum quod apud quemque esset Catinæ conquirendum curaret et ad se adferendum. Phylarchum Centuripinum, primum hominem genere, virtute, pecunia, non hoc idem juratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse atque imperasse ut Centuripinis, in civitate totius Siciliæ multo maxima et locupletissima, omne argentum conquireret et ad se comportari juberet? Agyrio similiter istius imperio vasa Corinthia per Apollodorum, quem testem audistis, Syracusas deportata
Sunt. Illa vero optima, quod, cum Haluntium venisset prætor laboriosus et diligens, ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difficili ascensu atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari jussit. Ei negotium dedit ut, quicquid Halunti esset argenti cælati aut si quid etiam Corinthiorum, id omne statim ad mare ex oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus. Homo nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat graviter illam sibi ab isto provinciam datam, nec quid faceret habebat; Pronuntiat quid sibi imperatum esset, jubet omnes proferre quod haberent. Metus erat summus; Ipse enim tyrannus non discedebat longius; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare
Infra oppidum exspectabat. Quem concursum in oppido factum putatis, quem clamorem, quem porro fletum mulierum? Qui videret equum Trojanum introductum, urbem captam diceret. Efferri sine thecis vasa, extorqueri alia e manibus mulierum, ecfringi multorum fores, revelli claustra. Quid enim putatis? Scuta si quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu, tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem dari sentiunt; Ne quem putetis sine maximo dolore argentum cælatum domo, quod alter eriperet, protulisse. Omnia deferuntur. Cibyratæ fratres vocantur; Pauca improbant; Quæ probarant, iis crustæ aut emblemata detrahebantur. Sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum revertuntur.
XXIV. Quod umquam, judices, hujusce modi everriculum ulla in provincia fuit? Avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; Etiam cum aliquid a privato nonnumquam, occulte auferebant; Et ii tamen condemnabantur. Et si quæritis ut ipse de me detraham, illos ego accusatores puto fuisse qui ejus modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur. Nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus? Permagnum est in eum dicere aliquid qui præteriens, lectica paulisper deposita, non per præstigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. Ac tamen, ut posset dicere se emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret. Invenit Archagathus paucos qui vellent accipere; Iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. Voluit Romæ repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistis. Recita.
Et ne forte hominem existimetis hanc tantam vim emblematum sine causa coacervare voluisse, videte quanti vos, quanti existimationem populi Romani, quanti leges et judicia, quanti testes Siculos* fecerit. Postca quam tantam multitudinem collegerat emblematum ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis in regia maximam. Palam artifices omnes, cælatores ac vascularios, convocari jubet, et ipse suos complures habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. Menses octo continuos his opus non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum. Tum illa, ex patellis et turibulis quæ evellerat, ita scite in aureis poculis illigabat, ita apte in scaphiis aureis includebat, ut ea ad illam rem nata esse diceres; Ipse tamen prætor, qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse, in hac officina majorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio.
XXV. Hæc ego, judiccs, non auderem proferre, ni vererer ne forte plura de isto ab aliis in sermone quam ame in judicio vos audisse diceretis. Quis enim est qui de hac officina, qui de vasis aureis, qui de istius pallio non audierit? Quem voles e conventu Syracusano virum bonum nominato, producam: nemo
Erit quin hoc se audisse aut vidisse dicat. Nihil nimium vetus proferam: sunt vestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint, hujus L. Pisonis qui prætor fuit patrem. Ei, cum esset in Hispania prætor, qua in provincia occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat fractus et comminutus est. Cum vellet sibi anulum facere, aurificem jussit vocari in forum ad sellam Cordubæ, et palam appendit aurum; Hominem in foro jubet sellam ponere et facere anulum omnibus præsentibus. Nimium fortasse dicet aliquis hunc diligentem; Hactenus reprehendet, si qui volet, nihil amplius. Verum fuit ei concedendum; Filius enim L. Pisonis erat, ejus qui
Primus dc pecuniis repetundis legem tulit. Ridiculum est me nunc dc Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim; Verum tamen quantum intersit videte. Iste cum aliquot abacorum faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia, verum etiam Romæ in judicio audiret; Ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit unde.Prætori anulus fieret. Nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen.
XXVI. Nullo modo possum omnia istius facta aut memoria consequi aut oratione complecti; Genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos abstulisse? Numquam dubitavit, quotienscumque alicujus aut gemma aut anulo delectatus est. Incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum
Non arbitrer. Cum Valcntio, ejus interpreti, epistula Agrigento allata esset, casu signum iste animum advertit in cretula. Placuit ei; Quæsivit unde esset epistula; Respondit Agrigento. Iste litteras ad quos solebat misit, ut is anulus ad se primo familias, L. Titio, civi Romano, anulus de digito detractus est.
Illa vero ejus cupiditas incredibilis est. Nam ut in singula conclavia, quæ iste non modo Romæ sed in omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivii quæreret, nimium multa comparare videretur. Nulla domus in Sicilia
Locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit. Mulier est Segestana perdives et nobilis, Lamia nomine; Per triennium isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum: Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybæi, Critolaus Ætnæ, Syracusis Æschrio Cleomenes Theomnastus, Helori Archonidas — dies me citius defecerit quam nomina. " Ipse dabat purpuram, tantum operam amici." Credo; Jam enim non libet omnia criminari; Quasi vero hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod concedit, amicorum operis esse in
Hujusce modi rebus usum. Jam vero lectos æratos et candelabra ænea num cui præter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? " Emebat." Credo; Sed tantum vos certiores, judices, facio quid iste in provincia prætor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur, neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse ct ornasse.
XXVII. Venio nunc non jam ad furtum, non ad avaritiam, non ad cupiditatem, sed ad ejus modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur, in quo di immortales violati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi nationes-
Que quæ in eorum regno ac dicione sunt. Nam reges Syriæ, regis Antiochi filios pueros, scitis Romæ nuper fuisse; Qui venerant non propter Syriæ regnum, nam id sine controversia obtinebant, ut a patre et a majoribus acceperant, sed regnum Ægypti ad se et ad Selenen matrem suam pertinere arbitrabantur. Ii posteaquam temporibus rei publicæ exclusi per senatum agere quæ voluerant non potuerunt, in Syriam in regnum patrium profecti sunt, Eorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit, itaque isto prætore venit Syracusas.
Hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in ejus regnum ac manus venerat is quem iste et audierat multa secum præclara habere et suspicabatur. Mittit homini munera satis large hæc ad usum domesticum: olei, vini quod visum est, etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. Deinde ipsum regem ad cenam vocavit. Exornat ample magnificeque triclinium; Exponit ea quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea — nam hacc aurea nondum fecerat; Omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium. Quid multa? Rex ita discessit ut et istum copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. Vocat ad cenam deinde ipse prætorem; Exponit suas copias omnes, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quæ, ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas vinarium, ex una gemma pergrandi trulla excavata, manubrio aureo, de qua, credo, satis idoneum, satis gravem
Testem, Q. Minucium dicere audistis. Iste unum quodque vas in manus sumere, laudare, mirari. Rex gaudere prætori populi Romani satis jucundum et gratum illud esse convivium. Posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa res declaravit, nisi quem ad modum regem ex provincia spoliatum expilatumque dimitteret. Mittit rogatum vasa ea quæ pulcherrima apud eum viderat; Ait se suis cælatoribus velle ostendere. Rex, qui illum non nosset, sine ulla suspicione libentissime dedit. Mittit etiam trullam gemmeam rogatum; Velle se eam diligentius considerare. Ea quoque ei mittitur.
XXVIII. Nunc reliquum, judices, attendite, de quo et vos audistis, et populus Romanus non nunc primum terras pervagatum est. Candelabrum e gemmis clarissimis opere mirabili perfectum reges ii quos dico Romam cum attulissent, ut in Capitolio ponerent, quod nondum perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt neque vulgo ostendere ac proferre voluerunt, ut et magnificentius videretur cum suo tempore in cella Jovis Optimi Maximi poneretur, et clarius cum pulchritudo ejus recens ad oculos hominum atque integra perveniret; Statuerunt id secum in Syriam reportare, ut, cum audissent simulacrum Jovis Optimi Maximi dedicatum, legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque eximium ac pulcherrimum donum in Capitolium afferrent. Pervenit res ad istius aures nescio quo modo; Nam rex id celatum voluerat, non quo quicquam metueret aut suspicaretur, sed ut ne multi illud ante præciperent oculis quam populus Romanus. Iste petit arege, et eum pluribus verbis rogat, ut id ad se mittat; Cupere se dicit inspicere neque se aliis videndi potestatem esse facturum. Antiochus, qui animo et puerili esset et regio, nihil de istius improbitate suspicatus est; Imperat suis ut id in prætorium involutum quam occultissime deferrent. Quo posteaquam attulerunt involucrisque reiectis constituerunt, clamare iste cœpit dignam rem esse regno Syriæ, dignam regio munere, dignam Capitolio. Etenim erat eo splendore qui ex clarissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate operum * ut ars certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum apparatum sed ad amplissimi templi ornatum esse factum. Cum satis jam perspexisse videretur, tollere incipiunt, ut referrent. Iste ait se velle illud etiam atque etiam considerare; Nequaquam se esse satiatum; Jubet illos discedere et candelabrum relinquere. Sic illi tum inanes ad Antiochum revertuntur.
XXIX. Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; Dies unus, alter, plures; Non referri. Tum mittit, si videatur, ut reddat. Jubet iste posterius ad se reverti. Mirum illi videri; Mittit iterum; Non redditur. Ipse hominem appellat, rogat ut reddat. Os hominis insignemque impudentiam cognoscite. Quod sciret, quod ex ipso rege audisset, in Capitolio esse ponendum, quod Jovi Optimo Maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut donaret rogare et vehementissime petere cœpit. Cum ille se et religione Jovis Capitolini et hominum existimatione impediri diceret, quod multæ nationes testes essent illius operis ac muneris, iste homini minari acerrime cœpit. Ubi videt eum nihilo magis minis quam precibus permoveri, repente hominem de provincia jubet ante noctem decedere; Ait se comperisse ex cius regno piratas ad Siciliam esse venturos. Rex maximo conventu Syracusis in foro — ne quis forte me in crimine obscuro versari atque affingere aliquid suspicione hominum arbitretur — in foro, inquam, Syracusis flens ac deos hominesque con* testans clamare cœpit candelabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus esset, quod in templo clarissimo populo Romano monumentum suæ societatis amicitiæque esse voluisset, id sibi C. Verrem abstulisse; De ceteris operibus ex auro et gemmis quæ sua penes illum essent se non laborare, hoc sibi eripi miserum esse et indignum. Id etsi antea jam mente et cogitatione sua fratrisque sui consecratum esset, tamen tum se in illo conventu civium Romanorum dare donare dicare consecrare Jovi Optimo Maximo, tcstcmque ipsum Jovem suæ voluntatis ac religionis adhibere.
XXX. Quæ vox, quæ latera, quæ vires hujus unius criminis querimoniam possunt sustinere? Rex Antiochus, qui Romæ ante oculos omnium nostrum biennium fere comitatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et socius populi Romani esset, amicissimo patre, avo, majoribus, antiquissimis et clarissimis regibus, opulentissimo et maximo regno, præceps provincia populi Romani exturbatus est.
Quem ad modum hoc accepturas nationes exteras, quem ad modum hujus tui facti famam in regna aliorum atque in ultimas terras perventuram putasti, cum audirent a prætore populi Romani in provincia violatum regem, spoliatum hospitem, ejectum socium populi Romani atque amicum? Nomen vestrum populique Romani odio atque acerbitati scitote nationibus exteris, judices, futurum, si istius hæc tanta injuria impunita discesserit. Sic omnes arbitrabuntur, præsertim cum hæc fama de nostrorum hominum avaritia et cupiditate percrebruerit, non istius solius hoc esse facinus, sed eorum etiam qui ap probarint. Multi reges, multæ liberæ civitates, multi privati opulenti ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperiique nostri nomen desiderat; Qui si intellexerint interverso hoc regali dono graviter vos tulisse, grata fore vobis populoque Romano sua studia ac dona arbitrabuntur; Sin hoc vos in rege tam nobili, re tam eximia, injuria tam acerba neglexisse audient, non erunt tam amentes ut operam, curam, pecuniam impendant in eas res quas vobis gratas fore non arbitrentur.
XXXI. Hoc loco, Q. loquor enim de tuo clarissimo pulcherrimoque monumento. Non judicis solum severitatem in hoc crimine, sed prope inimici atque accusatoris vim suscipere debes. Tuus enim honos illo templo senatus populique Romani beneficio, tui nominis æterna memoria simul cum templo illo consecratur; Tibi hæc cura sus quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus exstitisse videatur, non quæ deleret Jovis Optimi Maximi templum, sed quæ præclarius magnificen-
Ti usque deposceret. Audisti Q. Minucium dicere domi suæ deversatum esse Antiochum regem Syracusis; Se illud scire ad istum esse delatum, se scire non redditum; Audisti et audies homines e conventu Syracusano qui ita dicant, sese audientibus illud Jovi Optimo Maximo dicatum esse ab rege Antiocho et consecratum. Si judex non esses et hæc ad te delata res esset, te potissimum hoc persequi, te petere, te agere oporteret. Quare non dubito quo animo judex hujus criminis esse debeas, qui apud alium judicem multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes.
XXXII. Vobis autem, judices, quid hoc indignius aut quid minus ferendum videri potest? Verresne habebit domi suæ candelabrum Jovis e gemmis auroque perfectum? Cujus fulgore collucere atque illustrari Jovis Optimi Maximi templum oportebat, id apud istum in ejus modi conviviis constituetur quæ domesticis stupris flagitiisque flagrabunt? In istius lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis hereditariis ornamentis Capitolii ornamenta ponentur? Quid huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis, qui nunc tanto scelere se obstrictura esse non sentiat, qui in judicium veniat ubi ne precari quidem Jovem Optimum Maximum atque ab eo auxilium petere more omnium possit? Aquo etiam di immortales sua repetunt in eo judicio quod hominibus ad suas res repetendas est constitutum. Miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem, lunonem Sami, Pergæ Dianam, multos præterea ab isto deos tota Asia Græciaque violatos, qui a Capitolio manus abstinere non potuerit? Quod privati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus est.
Itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse; Ita sese in ea provincia per triennium gessit ut ab isto non solum hominibus verum etiam dis immortalibus bellum indictum putaretur. XXXIII. Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, judices, quod ab Ænea fugiente a Troja atque in hæc loca veniente solum perpetua societate atque amicitia, verum etiam cognatione se cum populo Romano coniu rictos esse arbitrantur. Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Pœnis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quæ ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata. Fuit apud Segestanos ex ære Dianæ simulacrum, cum summa atque antiquissima præditum religione, tum singulari opere artificioque perfectum. Hoc translatum Carthaginem locum tantum hominesque mutarat, religionem quidem pristinam conservabat; Nam propter eximiam pulchritudinem etiam hostibus digna quam sanctis-
Sime colerent videbatur. Aliquot sæculis post P. Scipio bello Punico tertio Carthaginem cepit; Qua in victoria — videte hominis virtutem et diligentiam, ut et domesticis præclarissimæ virtutis exemplis gaudeatis et eo majore odio dignam istius incredibilem audaciam judicetis — convocatis Siculis omnibus, quod diutissime sæpissimeque Siciliam vexatam a Carthaginiensibus esse cognorat, jubet omnia conquiri; Pollicetur sibi magnæ curæ fore ut omnia civitatibus quæ cujusque fuissent restituerentur. Tum illa quæ quondam erant Himera sublata, de quibus antea dixi, Thermitanis sunt reddita; Tum alia Gelensibus, alia Agrigentinis, in quibus etiam ille nobilis taurus, quem crudelissimus omnium tyrannorum Phalaris habuisse dicitur, quo vivos supplicii causa demittere cum Scipio redderet Agrigentinis, dixisse dicitur æquum esse illos cogitare utrum esset Agrigentinis utilius, suisne servire anne populo Romano obtem crudelitatis et nostræ mansuetudinis haberent.
XXXIV. Illo tempore Segestanis maxima cum cura hæc ipsa Diana de qua dicimus redditur; Reportatur Segestam, in suis antiquis sedibus summa cum gratulatione civium et lætitia reponitur. Hæc erat posita Segestæ sane excelsa in basi, in qua grandibus litteris P. Africani nomen erat incisum eumque Carthagine capta restituisse perscriptum. Colebatur a civibus, ab omnibus advenis visebatur; Cum quæstor essem, nihil mihi ab illis est demonstratum prius. Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola; Verum tamen inerat in illa magnitudine ætas atque habitus virginalis; Sagittæ pendebant ab umero, sinistra manu retinebat arcum, dextra ardentem
Facem præferebat. Hanc cum iste sacrorum omnium et religionum hostis prædoque vidisset, quasi illa ipsa face percussus esset, ita flagrare cupiditate atque amentia cœpit; Imperat magistratibus ut eam demoliantur et sibi den t; Nihil sibi gratius.Ostendit futurum. Illi vero dicere sibi id nefas esse, seseque cum summa religione tum summo metu legum et judiciorum teneri. Iste tum petere ab illis, tum minari, tum spem, tum metum ostendere. Opponebant illi nomen interdum P. Africani; Populi Romani illud esse dicebant; Nihil se in eo potestatis habere quod imperator clarissimus urbe hostium capta monumentum victoriæ populi Romani esse voluisset*
Cum iste nihilo remissius atque etiam multo vehementius instaret cotidie, res agitur in senatu. Vehementer ab omnibus reclamatur. Itaque illo tempore ac primo istius adventu pernegatur. Postea, quicquid erat oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento imperando, Segestanis præter ceteros imponebat, aliquanto amplius quam ferre possent. Præterea magistratus eorum evocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se arcessebat, circum omnia provinciæ fora rapiebat, singillatim uni cuique calamitati fore se denuntiabat, universis se funditus eversurum esse illam civitatem minabatur. Itaque aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani prætoris imperio parendum esse decreverunt. Magno cum luctu et gemitu totius civitatis, multis cum lacrimis et lamentationibus virorum mulierumque omnium, simulacrum Dianæ tollendum locatur.
XXXV. Videte quanta religio fuerit apud Segestanos. Repertum esse, judices, scitote neminem, neque liberum neque servum neque civem neque peregrinum, qui illud signum auderet attingere; Operarios; Ii denique illud ignari totius negotii ac religionis mercede accepta sustulerunt. Quod cum cx oppido exportabatur, quem conventum mulierum. Factum esse arbitramini, quem fletum majorum natu? Quorum non nulli etiam illum diem memoria tenebant cum illa eadem Diana Segestam Carthagine revecta victoriam populi Romani reditu suo nuntiasset. Quam dissimilis hic dies illi tempori videbatur! Tum imperator populi Romani, vir clarissimus, deos patrios reportabat Segestanis ex urbe hostium recuperatos: nunc ex urbe sociorum prætor ejusdem populi turpissimus atque impurissimus eosdem illos deos nefario scelere auferebat. Quid hoc tota Sicilia est clarius, quam omnes Segestæ matronas et virgines convenisse, cum Diana exportaretur ex oppido, unxisse unguentis, complesse coronis et floribus, ture, odoribus incensis usque ad agri fines prosecutas esse?
Hanc tu tantam religionem si tum in imperio propter cupiditatem atque audaciam non pertimescebas, ne nunc quidem in tanto tuo liberorumque tuorum periculo perhorrescis? Quem tibi aut hominem invitis dis immortalibus aut vero deum tantis eorum religionibus violatis auxilio futurum putas? Tibi illa Diana in pace atque in otio religionem nullam attulit? Quæ cum duas urbes in quibus locata fuerat captas incensasque vidisset, bis ex duorum bellorum flamma ferroque servata est; Quæ Carthaginiensium victoria loco mutato religionem tamen non amisit, P. Africani virtute religionem simul cum loco recuperavit. Quo quidem scelere suscepto cum inanis esset basis et in ea P. Africani nomen incisum, res indigna atque intoleranda videbatur omnibus, non solum religiones esse violatas, verum etiam P. Africani, viri fortissimi, rerum gestarum gloriam, memoriam virtutis, monumenta victoriæ C. Verrem sustulisse.
Quod cum isti renuntiaretur de basi ac litteris, existimavit homines in oblivionem totius negotii esse venturos si etiam basim tamquam indicem sui sceleris sustulisset. Itaque tollendam istius imperio locaverunt; Quæ vobis locatio ex publicis litteris Seges-
XXXVI. Te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatissimumque adulescentem, appello, abs tc officium tuum debitum generi et nomini requiro et flagito. Cur pro isto, qui laudem honoremque familiæ vestræ depeculatus est, pugnas, cur cum defensum esse vis, cur ego tuas partes suscipio, cur tuum munus sustineo, cur M. Tullius P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa sustulit defendit? Cum mos a majoribus traditus sit, ut monumenta majorum ita suorum quisque defendat ut ea ne ornari quidem nomine aliorum sinat, tu isti aderis, qui non obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id funditus delevit ac sustulit?
Quisnam igitur, per deos immortales, tuebitur P. Scipionis memoriam mortui, quis monumenta atque indicia virtutis, si tu ea relinques ac deseres, nec solum spoliata illa patieris, sed etiam eorum spoliatorem vexatoremque defendis?
Adsunt Segestani, clientes tui, socii populi Romani atque amici; Certiorem te faciunt P. Africanum Carthagine deleta simulacrum Dianæ majoribus suis restituisse, idquc apud Segestanos ejus imperatoris nomine positum ac dedicatum fuisse; Hoc Verrem demoliendum et asportandum nomenque omnino P. Scipionis delendum tollendumque curasse; Orant te atque obsecrant ut sibi religionem, generi tuo laudem gloriamque restituas, ut, quod per P. Africanum ex urbe hostium recuperarint, id per te ex prædonis domo conservare possint. XXXVII. Quid aut tu his respondere honeste potes, aut illi facere, nisi ut te ac fidem tuam implorent? Adsunt et implorant.
Potes domesticæ laudis amplitudinem, Scipio, tueri, potes; Omnia sunt in te quæ aut fortuna hominibus aut natura largitur; Non præcerpo fructum officii tui, non alienam mihi laudem appeto, non est pudoris mei P. Scipione florentissimo adulescente vivo et incolumi me propugnatorem monumentorum
P. Scipionis defensoremque profiteri. Quam ob rem si suscipis domesticæ laudis patrocinium, me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed etiam lætari P. Africani cius modi fortunam esse mortui ut ejus honos ab iis qui cx eadem familia sint defendatur, neque ullum adventicium auxilium requiratur. Sin istius amicitia te impedit, si hoc quod ego abs te postulo minus ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego vicarius tuo muneri, suscipiam partes quas alienas esse arbitrabar. Deinde ista præclara nobilitas desinat queri populum Romanum hominibus novis industriis libenter honores ma ndaro semperque mandasse. Non est querendum in hac civitate, quæ propter virtutem omnibus nationibus imperat, virtutem plurimum posse. Sit apud alios imago P. Africani, ornentur alii mortui virtute ac nomine; Talis ille vir fuit, ita de populo Romano meritus est, ut non uni familiæ sed universæ civitati commendatus esse debeat. Est aliqua mea pars virilis, quod ejus civitatis sum quam ille amplam illustrem claramque reddidit, præcipue quod in his rebus pro mea parte versor quarum ille princeps fuit, æquitate, industria, temperantia, defensione miserorum, odio improborum; Quæ cognatio studiorum et artium prope modum non minus est conjuncta quam ista qua vos delectamini generis et nominis.
XXXVIII. Repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani; Causam Siculorum quam suscepi, relinquo, judicium de pecuniis repetundis ne sit hoc tempore, Segestanorum injuriæ neglegantur: basis P. Scipionis restituatur, nomen invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Carthagine captum reponatur. Hæc abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservandamque suscepit. Non vereor ne hoc officium meum P. Servilio judici non probem, qui, cum res maximas gesserit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime constituat atque in iis elaboret, profecto volet hæc non solum suis posteris verum etiam omnibus viris fortibus et bonis civibus defendenda, non spolianda improbis tradere. Non vereor ne tibi, Q. Catule, displiceat, cujus amplissimum orbi terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes monumentorum, et putare omnes bonos alienæ gloriæ defensionem ad officium suum per-
Tinere. Equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moveor ut ea reprehendenda tantum putem; Hic vero tanto dolore afficior ut nihil mihi indignius, nihil minus ferendum esse videatur. Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagitii, plenam dedecoris ornabit? Verres*temperantissimi sanctissimique viri monumentum, Dianæ simulacrum virginis, in ea domo collocabit in qua semper meretricum lenonumque flagitia versantur?
XXXIX. At hoc solum Africani monumentum violasti. Quid? A Tyndaritanis non ejusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercurii pulcherrime factum sustulisti? At quem ad modum, di immortales! Quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos,homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suæ victoriæ sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, hujus vi scelere imperioque esse sublatum. Qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque Romanus jussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent
Imperavit. Quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant incredibile videretur, non est ab isto primo illo adventu perseveratum. Discedens mandat proagoro Sopatro, cujus verba audistis, ut demoliatur; Cum recusaret, vehementer minatur, et statim ex illo oppido proficiscitur. Refert rem ille ad senatum vehementer undique reclamatur. Ne multa, iterum signo. Respondetur ei senatum non permittere; Pœnam capitis constitutam, si injussu senatus quisquam attigisset; Simul religio commemoratur. Tum iste: ** Quam mihi religionem narras, quam pœnam, quem senatum? Vivum te non relinquam; Moriere virgis nisi mihi signum traditur.'* Sopater iterum flens ad senatum rem defert, istius cupiditatem minasque demonstrat. Senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus perturbatusque discedit. Ille prætoris arcessitus nuntio rem demonstrat,
Negat ullo modo fieri posse. XL. Atque hæc (nihil enim prætermittendum de istius impudentia videtur) agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu in qua ipse sedebat præcipitem in forum deiciant nudumque constituant. Vix erat hoc plane imperatum cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. Omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis cæderetur; Fefellit hic homines opinio. Virgis iste cæderet sine causa socium populi Romani atque amicum? Non usque eo est improbus; Non omnia sunt in uno vitia; Numquam fuit crudelis. Leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt in oppidis Siciliæ; Ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cujus officia in illam civitatem totamque provinciam recentissime erant et maxima; In ea Sopatrum, hominem cum domi nobilem tum summo magistratu præditum, divaricari ac deligari jubet. Quo cruciatu sit affectus venire in mentem necesse c.st omnibus, cum esset vinctus nudus in ære, in imbri, in frigore. Neque tamen finis huic injuriæ crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, atrocitate rei miscricordiaque commota, senatum clamore cœgit ut isti simulacrum illud Mercurii polliceretur. Clamabant fore ut ipsi se di immortales ulciscerentur; Hominem interea perire innocentem non oportere. Tum frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. Ita Sopater de statua C. Marcelli, cum jam pæne obriguisset, vix vivus aufertur.
Non possum disposite istum accusare, si cupiam; Opus est non solum ingenio verum etiam artificio
Quodam singulari. XLI. Unum hoc crimen videtur esse et ame pro uno ponitur, de Mercurio Tyndaritano; Plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim nescio. Est pecuniarum captarum, quod signum ab sociis pecuniæ magnæ sustulit; Est peculatus, quod publicum populi Romani signum de præda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; Est maiestatis, quod imperii nostri, gloriæ, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus est; Est sceleris, quod religiones maximas violavit; Est crudelitatis, quod in innocentem hominem, in socium vestrum atque amicum, novum et singulare supplicii genus excogi-
Tavit. Illud vero quid sit jam non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in C. Marcelli statua. Quid est hoc? Patronusne quod erat? Quid tum? Quo id spectat? Utrum ea res ad opera an ad calamitatem clientium atque hospitum valere debebat? An ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis præsidii nihil esse? Quis non hoc intellegeret, in improbi præsentis imperio majorem esse vim quam in bonorum absentium patrocinio? An vero ex hoc illa tua singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? Detrahere videlicet aliquid te de amplitudine Marcellorum putasti. Itaque nunc Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum
Locum substitutus est. Quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem arbitratus es, ut con arare clientelam tam splendidæ, tam illustris provinciæ traducere ad te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? Tu ista nequitia, stultitia, inertia non modo totius Siciliæ, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri potes? Tibi Marcelli statua pro patibulo in clientes Marcellorum fuit? Tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quærebas? Quid postea? Quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? An vero id quod accidit? Nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni jusserat, deturbarunt simul ac successum isti audierunt. XLII. Dedit igitur tibi nunc fortuna Siculorum C. Marcellum judicem, ut, cujus ad statuam Siculi te prætore alligabantur, ejus religioni te ipsum devinctum adstrictumque dedamus.
Ac primo, judices, hoc signum Mercurii dicebat iste atque hoc sua causa etiam M. Marcellum ipsum sperabat esse dicturum; Quod mihi numquam veri simile visum est, adulescentem illo loco natum, patronum Siciliæ, nomen suum isti ad translationem criminis commodaturum. Verum tamen ita mihi res tota provisa atque præcauta est ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius culpam crimenque cuperet, tamen is proficere nihil posset. Eos enim deduxi testes et eas litteras deportavi ut de istius
Facto dubium esse nemini possit. Publicæ litteræ sunt deportatum Mercurium esse Messanam sumptu publico; Dicent quanti; Præfuisse huic negotio publice legatum Poleam. Quid? Is ubi est? Præsto est, testis est. Proagori Sopatri jussu. Quis est hio? Qui ad statuam adstrictus est. Quid? Is ubi est? Vidistis hominem et verba ejus audistis. Demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei loco præerat. Quid? Hoc nos dicimus? Immo vero ipse præsens. Romæ nuper ipsum istum esse pollicitum sese id signum legatis redditurum si ejus rei testificatio tolleretur cautumque esset eos testimonium non esse dicturos — dixit hoc apud vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et principes Tyndaritanæ civitatis.
XLIII. Quid? Agrigento nonne ejusdem P. Scipionis monumentum, signum Apollinis pulcherrimum, cujus in femore litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Æsculapii religiosissimo fano sustulisti? Quod quidem, judices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitas est. Uno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriæ, testimonium societatis requirebant. Itaque ab iis qui principes in ea civitate erant præcipitur et negotium datur quæstoribus et ædilibus ut noctu vigilias agerent ad ædes sacras. Etenim iste Agrigenti (credo propter multitudinem illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, viri fortes atque honesti, permulti in illo oppido conjunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negotiantur) non audebat palam poscere aut tollere
Quæ placebant. Herculis templum est apud Agri religiosum. Ibi est ex ære simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius — tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidi — usque eo, judices, ut rictum ejus ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam osculari solent. Ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque impetus. Clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; Qui primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. Postea convulsis repagulis effractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. Interea ex clamore fama tota urbe percrebruit expugnari deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino prædonum impetu, sed ex domo atque ex cohorte prætoria manum fugitivorum instructam
Armatamque venisse. Nemo Agrigenti neque ætate tam affecta neque viribus tam infirmis fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit, telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. Itaque brevi amplius jam in demoliendo signo permulti homines moliebantur; Illud interea nulla lababat ex parte, cum alii vectibus subiectis conarentur commovere, alii deligatum omnibus membris rapere ad se funibus. Ac repente Agrigentini concurrunt; Fit magna lapidatio; Dant sese in fugam istius præclari imperatoris nocturni milites. Duo tamen sigilla perparvula tollunt, ne omnino inanes ad istum prædonem religionum revertantur. Numquam tam male est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re aiebant in labores Herculis non minus hunc immanissimum verrem quam illum aprum Erymanthium referri oportere.
XLIV. Hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini postea, viri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla neque tam ex nobili civitate. Chrysas est amnis qui per Assorinorum agros fluit; Is apud illos habetur deus et religione maxima colitur. Fanum ejus est in agro, propter ipsam viam qua Assoro itur Hennam. In eo Chrysæ simulacrum est præclare factum e marmore. Id iste poscere Assorinos propter singularem ejus fani religionem non ausus es t; Tlepolemo dat et Hieroni negotium. Illi noctu facta manu armataque veniunt, fores ædis effringunt. Æditumi custodesque mature sentiunt; Signum quod concurrunt; Eicitur fugaturque Tlepolemus; Ncque quicquam ex fano Chrysæ præter unum perparvulum signum ex ære desideratum est.
Matris Magnæ fanum apud Enguinos est. (Jam enim mihi non modo breviter de uno quoque dicendum, sed etiam prætereunda videntur esse permulta" ut ad majora istius et illustriora in hoc genere furta et scelera veniamus.) In hoc fano loricas galeasque æneas, cælatas opere Corinthio, hydriasque grandes simili in genere atque eadem arte perfectas idem ille Scipio, vir omnibus rebus præcellentissimus, posuerat et suum nomen inscripserat. Quid jam de isto plura dicam aut querar? Omnia illa, judices, abstulit, nihil in religiosissimo fano præter vestigia violatæ religionis nomenque P. Scipionis reliquit; Hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his præclaris nominibus amissis in instrumento atque in supellectile C. Verris nomina-
Buntur. Tu videlicet solus vasis Corinthiis delectaris, tu illius æris temperationem, tu operum liniamenta sollertissime perspicis; Hæc Scipio ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissimus, tu sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris, intellegis et judicas! Vide ne ille non solum temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se elegantes dici volunt vicerit. Nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, ut posteris monumenta religiosa esse videantur.
XLV. Audite etiam singularem ejus, judices, cupiditatem, audaciam, amentiam, in iis præsertim sacris polluendis quæ non modo manibus attingi sed ne cogitatione quidem violari fas fuit. Sacrarium Cereri est apud Catinenses eadem religione qua Romæ, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum. In eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod viri non modo cujus modi esset sed ne esse quidem sciebant; Aditus enim in id sacrarium non est viris; Sacra per mulieres ac virgines confici solent. Hoc signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt. Postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitæ majores natu, probatæ ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. Omnibus acerbum, indi-
Gnum, luctuosum denique videbatur. Tum iste permotus illa atrocitate negotii, ut ab se sceleris illius suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut aliquem reperiret quem illud fecisse insimularet, daretque operam ut is eo crimine damnaretur, ne ipse esset in crimine. Res non procrastinatur. Nam cum iste Catina profectus esset, servi cujusdam nomen defertur; Is accusatur, ficti testes in eum dantur. Rem cunctus senatus Catinensium legibus judicabat. Sacerdotes vocantur; Ex iis quæritur secreto in curia quid esse factum arbitrarentur, quem ad modum signum esset ablatum. Respondent illæ prætoris in eo loco servos esse visos. Res, quæ esset jam antea non obscura, sacerdotum testimonio perspicua esse cœpit. Itur in consilium; Servos ille innocens omnibus sententiis absolvitur, quo facilius vos hunc omnibus sententiis condemnare possitis.
Quid enim postulas, Verres? Quid speras, quid exspectas, quem tibi aut deum aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu servos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi quidem causa fas erat? Iisne rebus manus afferre non dubitasti aquibus etiam oculos cohibere te religionum jura cogebant? Tametsi ne oculis quidem captus in hanc fraudem tam sceleratam ac tam nefariam decidisti; Nam id concupisti quod numquam videras, id, inquam, adamasti quod antea non aspexeras; Auribus tu tantam cupiditatem concepisti, ut eam non metus, non religio, non deorum
Vis, non hominum existimatio contineret. At ex bono viro, credo, audieras et bono auctore. Qui id potes, qui ne ex viro quidem audire potueris? Audisti igitur ex muliere, quoniam id viri nec vidisse neque nosse poterant. Qualem porro illam feminam fuisse putatis, judices, quam pudicam, quæ cum Verre loqueretur, quam religiosam, quæ sacrarii spoliandi rationem ostenderet? Ac minime mirum, quæ sacra per summam castimoniam virorum ac mulierum fiant, eadem per istius stuprum ac flagitium esse violata.
XLVI. Quid ergo? Hoc solum auditione expetere cœpit, cum id ipse non vidisset? Immo vero alia complura; Ex quibus eligam spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de qua priore actione testes dicere audistis. Nunc eadem illa, quæso, audite, et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite.
Insula est Melita, judices, satis lato a Sicilia mari periculosoque diiuncta; In qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam accessit, quod tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit. Ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Junonis antiquum, quod tanta religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quæ in his fere locis navali copia gesta atque versata sunt, sed etiam hac prædonum multitudine semper inviolatum sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriæ proditum est, classe quondam Masinissæ regis ad eum locum appulsa præfectum regium dentes eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissæque donasse. Audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse qui eos dentes reponerent, itaque in iis scriptum litteris Punicis fuit regem Masinissam imprudentem accepisse, re cognita reportandos reponendosque curasse. Erat præterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneæ Victoriæ antiquo opere ac summa arte perfectæ. Hæc iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno nuntio per servos Venerios,quos ejus rei caus amiserat, tollenda atque asportanda curavit.
XLVII. Pro di immortales, quem ego hominem accuso? Quem legibus aut judiciali jure persequor? De quo vos sententiam per tabellam feretis? Dicunt legati Melitenses publice spoliatum templum esse Junonis, nihil istum in religiosissimo fano reliquisse; Quem in locum classes hostium sæpe accesserint, ubi piratæ fere quotannis hiemare soleant, quod neque prædo violarit antea neque umquam hostis attigerit, id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino sit relictum. Hic nunc iste reus, aut ego accusator, aut hoc judicium appellabitur? Criminibus enim coarguitur aut suspicionibus in judicium vocatur? Di ablati, fana vexata, nudatæ urbes reperiuntur; Earum autem rerum nullam sibi iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem reliquit; Omnibus in rebus coarguitur ame, convincitur a testibus, urgetur confessione sua, manifestis in maleficiis tenetur — et manet etiam, ac tacitus facta me cum sua recognoscit.
Nimium mihi diu videor in uno genere versari criminum; Sentio, judices, occurrendum esse satietati aurium animorumque vestrorum. Quam ob rem multa prætermittam; Ad ea autem quæ dicturus sum reficite vos, quæso, judices, per deos immortales, eos ipsos de quorum religione jam diu dicimus, dum id ejus facinus commemoro et profero quo provincia tota commota est. De quo si paulo altius ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite; Rei magnitudo me breviter perstringere atrocitatem criminis non sinit.
XLVIII. Vetus est hæc opinio, judices, quæ constat ex antiquissimis Græcorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri ct Liberæ consecratam. Hoc cum ceteræ gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est ut in animis eorum insitum atque innatum esse videatur. Nam et natas esse has in iis locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliæ nominatur. Quam cum investigare iis ignibus qui ex Ætnæ vertice erumpunt; Quas sibi cum ipsa præferret orbem omnem peragrasse ter-
Rarum. Henna autem, ubi ea quæ dico gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edito, quo in summo est æquata agri planities et aquæ perennes, tota vero ab omni aditu circumcisa atque directa es t; Quam circa lacus lucique sunt plurimi atque lætissimi flores omni tempore anni, locus ut ipse raptum illum virginis quem jam a pueris accepimus declarare videatur. Etenim prope est spelunca quædam conversa ad aquilonem, infinita altitudine, qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse, abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse, et subito non longe a Syracusis penetrasse sub terras, lacumque in eo loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos dies anniversarios agunt celeberrimo virorum mulierumque conventu. XLIX. Propter hujus opinionis vetustatem, quod horum in iis locis vestigia ac prope incunabula reac publice religio est Cereris Hennensis. Etenim multa sæpe prodigia vim ejus numenque declararunt; Multis sæpe in difficillimis rebus præsens auxilium ejus oblatum est, ut hæc insula ab ea non solum
Diligi sed etiam incoli custodirique videatur. Nec solum Siculi, verum etiam ceteræ gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. Etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur, ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attulisse, quantam esse religionem convenit eorum apud quos eam natam esse et fruges invenisse constat? Itaque apud patres nostros atroci ac difficili rei publicæ tempore, cum Tiberio Graccho occiso magnorum periculorum metus ex ostentis portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio consulibus aditum est ad libros Sibyllinos; Ex quibus inventum est Cererem antiquissimam placari oportere. Tum ex amplissimo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum templum, tamen usque Hennam profecti sunt. Tanta erat enim auctoritas et vetustas illius religionis ut, cum illuc irent, non ad ædem Cereris sed ad ipsam Cererem proficisci viderentur.
Non obtundam diutius; Etenim jam dudum vereor ne oratio mea aliena ab judiciorum ratione et a cotidiana dicendi consuetudine esse videatur. Hoc dico, hanc ipsam Cererem antiquissimam, religiosissimam, principem omnium sacrorum quæ apud omnes gentes nationesque fiunt, a C. Verre ex suis templis ac sedibus esse sublatam. Qui accessistis Hennam vidistis simulacrum Cereris e marmore, et in altero templo Liberæ. Sunt ea perampla atque præclara, sed non ita antiqua. Ex ære fuit quoddam modica amplitudine ac singulari opere cum facibus perantiquum, omnium illorum quæ sunt in eo fano multo antiquissimum. Id sustulit; Ac tamen eo contentus
Non fuit. Ante ædem Cereris in aperto ac propatulo * * loco signa duo sunt, Cereris unum, alterum Tripto" lemi, pulcherrima ac perampla. Pulchritudo periculo, amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdifficilis videbatur. Insistebat in manu Cereris dextra grande simulacrum pulcherrime factum Victoriæ; Hoc iste e signo Cereris avellendum asportandumque curavit.
L. Qui tandem istius animus est nunc in recordatione scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum non solum animo commovear verum etiam corpore perhorrescam? Venit enim mihi fani, loci, religionis illius in mentem; Versantur ante oculos omnia, dies ille quo, cum ego Hennam venissem, præsto mihi sacerdotes Cereris cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque flebant ut
Acerbissimus tota urbe luctus versari videretur. Non illi decumarum imperia, non bonorum direptiones, non iniqua judicia, non importunas istius libidines, non vim, non contumelias, quibus vexati oppressique erant, conquerebantur; Cereris numen, sacrorum vetustatem, fani religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio expiari volebant; Omnia se cetera pati ac neglegere dicebant. Hic dolor erat tantus, ut alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam asportasse sed ipsam abripuisse Cererem videretur. Etenim urbs illa non urbs videtur sed fanum Cereris esse; Habitare apud sese Cererem Hennenses arbitrantur, ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes accolæ atque
Antistites Cereris esse videantur. Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, Henna tu de manu Cereris Victoriam eripere et deam deæ detrahere conatus es? Quorum nihil violare, nihil attingere ausi sunt in quibus erant omnia quæ sceleri propiora sunt quam religioni. Tenuerunt enim P. Popilio P. Rupilio consulibus illum locum servi, fugitivi, barbari, hostes; Sed neque tam servi illi dominorum quam tu libidinum neque tam fugitivi illi ab dominis quam tu ab jure et ab legibus, neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et moribus, neque tam illi hostes hominibus quam tu dis immortalibus. Quæ deprecatio est igitur ei reliqua qui indignitate servos, temeritate fugitivos, scelere barbaros, crudelitate hostes vicerit?
LI. Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos Hennenses, publice dicere sese a suis civibus hæc habere mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris et Victoriæ reposcerent; Id si impetrassent, tum ut morem veterem Hennensium conservarent, publice in eum, tametsi vexasset Siciliam, tamen, quoniam hæc a majoribus instituta accepissent, testimonium ne quod dicerent; Sin autem ea non reddidisset, tum ut in judicio adessent, tum ut de ejus injuriis judices docerent, sed maxime de religione quererentur. Quas illorum querimonias nolite, per deos immortales, aspernari, nolite contemnere ac neglegere, judices. Aguntur injuriæ sociorum, agitur vis legum, agitur existimatio veritasque judiciorum. Quæ sunt omnia permagna, verum illud maximum: tanta religione obstricta tota provincia est, tanta superstitio ex istius facto mentes omnium Siculorum occupavit, ut quæcumque accidant publice privatimque incommoda propter eam causam
Sceleris istius evenire videantur. Audistis Centuripinos, Agyrinenses, Catinenses, Ætnenses, Herbitenses compluresque alios publice dicere quæ solitudo esset in agris, quæ vastitas, quæ fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam relicta omnia. Ea tametsi multis istius et variis injuriis acciderunt, tamen hæc una causa in opinione Siculorum plurimum valet, quod Cerere violata omnis cultus fructusque Cereris in iis locis interisse arbitrantur. Medemini religioni sociorum, judices, conservate vestram. Neque enim hæc externa vobis est religio neque aliena; Quodsi esset, si suscipere eam nolletis, tamen in eo qui violasset sancire vos velle
Oporteret. Nunc vero in communi omnium gentium religione inque iis sacris,quæmajores nostri ab exteris nationibus adscita atque arcessita coluerunt, quæ sacra, ut erant re vera, sic appellari Græca voluerunt, neglegentes ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus?
LII. Unius etiam urbis omnium pulcherrimæ atque ornatissimæ, Syracusarum, direptionem commemorabo et in medium proferam, judices, ut aliquando totam hujus generis orationem concludam atque definiam. Nemo fere vestrum est quin quem ad modum captæ sint a M. Marcello Syracusæ sæpe audierit, non numquam etiam in annalibus legerit. Conferte hanc pacem cum illo bello, hujus prætoris adventum cum illius imperatoris victoria, hujus cohortem impuram cum illius exercitu invicto, hujus libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis
Syracusas. Ac jam illa omitto quæ disperse ame multis in locis dicentur ac dicta su n t: forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum a cæde servatum est, id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse: portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus fuisset, eum isto prætore Cilicum myoparoni prædonibusque patuisse. Mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas, quæ tum in urbe capta commissa non sunt neque odio hostili neque licentia militari neque more belli neque jure victoriæ; Mitto, inquam, hæc omnia, quæ ab isto per triennium perfecta su n t: ea quæ conjuncta cum illis rebus sunt de quibus antea dixi cognoscite.
Urbem Syracusas maximam esse Græcarum, pulcherrimam omnium sæpe audistis. Est, judices, ita ut dicitur. Nam et situ est cum munito tum ex omni aditu vel terra vel mari præclaro ad aspectum, et portus habet prope in ædificatione amplexuque urbis inclusos; Qui cum diversos inter se aditus habeant, in exitu conjunguntur et confluunt. Eorum conjunctione pars oppidi quæ appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursus adjungitur et con-
Tinetur. LIII. Ea tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur; Quarum una est ea quam dixi Insula, quæ duobus portibus cincta in utriusque portus ostium aditumque proiecta es t; In qua domus est quæ Hieronis regis fuit, qua prætores uti solent. In ea sunt ædes sacræ complures, sed duæ quæ longe ceteris antecellant, Dianæ, et altera, quæ fuit ante istius adventum ornatissima, Minervæ. In hac insula extrema est fons aquæ dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, qui fluctu totus operiretur nisi munitione ac mole lapidum diiunctus esset
Amari. Altera autem est urbs Syracusis cui nomen Achradina es t; In qua forum maximum, pulcherrimæ porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Jovis Olympii ceteræ' que urbis partes, quæ una via lata perpetua multisque transversis divisæ privatis ædificiis continentur. Tertia est urbs quæ, quod in ea parte Fortunæ fanum antiquum fuit, Tycha nominata est; In qua gymnasium amplissimum est et complures ædes sacræ, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est, quæ quia postrema coædificata est, Neapolis nominatur; Quam ad summam theatrum maximum, præterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberæ, signumque Apollinis qui Temenites vocatur pulcherrimum et maximum; Quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre.
LIV. Nunc ad Marcellum revertar, ne hæc ame sine causa commemorata esse videantur. Qui cum tam præclaram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua præsertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. Itaque ædificiis omnibus, publicis privatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda venisset. In ornatu urbis habuit victoriæ rationem, habuit humanitatis; Victoriæ putabat esse multa Romam deportare quæ ornamento urbi esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, præsertim quam conservare
Voluisset. In hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano appetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quæ apportata sunt, ad ædem Honoris et Virtutis itemque aliis in locis videmus. Nihil in ædibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; Putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; Deum vero nullum violavit, nullum attigit. Conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat injuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et juris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis.
LV. Ædis Minervæ est in Insula, de qua ante dixi; Quam Marcellus non attigit,quam plenam atque ornatam reliquit; Quæ ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis jura retineret, sed ut a barbaris prædonibus vexata esse videatur. Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta; Us autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur. Nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. Has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illa sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attig it; Iste, cum illa jam proptef diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes, quorum ornatus tot sæcula manserant, tot bella effugerant, nudos ac deformatos
Reliquit. Et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romæ dedicaturum voverat, is id quod erat ædificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit; Verres,qui non Honori neque Virtuti,quem ad modum ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervæ templum spoliare conatus est. Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervæ virginis in meretriciam domum transtulit. Viginti et septem præterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem æde sustulit, in quibus erant imagines Siciliæ regum ac tyrannorum, quæ non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum. Ac videte quanto tætrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.
LVI. Jam vero quid ego de valvis illius templi commemorem? Vereor ne hæc qui non viderunt omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur; Quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, præsertim ex judicum numero, qui Syracusis fuerint, qui hæc viderint, esse temeritati et mendacio meo conscios. Confirmare hoc liquido, judices, possum, valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas ui nquam ullo in templo fuisse. Incredibile dictu est quam multi Græci de harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. Nimium forsitan hæc illi mirentur atque efferant; Esto; Verum tamen honestius est rei publicæ nostræ, judices, ea quæ illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello reliquisse quam prætorem in pace abstulisse. Ex ebore diligentissime perfecta argumenta erant in valvis; Ea detrahenda curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum cinctum anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non solum artificio sed etiam pretio quæstuque duci; Nam bullas aureas omnes ex iis valvis, quæ erant multæ et graves, non dubitavit auferre; Quarum iste non opere delectabatur sed pondere. Itaque ejus modi valvas reliquit ut quæ olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum factæ esse videantur.
Etiamne gramineas hastas — vidi enim vos in hoc nomine, cum testis diceret, commoveri — in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum magnitudo incredibilis, de qua vel audire satis esset, nimium videre plus quam semel: etiam id concupisti?
LVII. Nam Sappho quæ sublata de prytanio est dat tibi justam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esse videatur. Silanionis opus tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres? Nimirum contra dici nihil potest. Nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste est non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando aliquid istius modi videre volet, eat ad ædem Felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicujus istorum Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum ædilibus commodarit; Verres hæc habeat domi, Verres ornamentis fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, villas refertas. Etiamne hujus operarii studia ac delicias, judices, perferetis? Qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore, ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur. Atque hæc Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit dici vix potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Græcum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Græculus, qui hæc subtiliter judicat, qui solus intellegit, si unam litteram Græcam scisset, certe una sustulisset. Nunc enim quod scriptum est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat.
Quid? Signum Pæanis ex æde Æsculapii præclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? Quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religio-
Nem colere solebant. Quid? Ex æde Liberi simulacrum Aristæi non tuo imperio palam ablatum est? Quid? Ex æde Jovis religiosissimum simulacrum lovis Imperatoris, quem Urion nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? Quid? Ex æde Liberæ par inum caput illud pulcherrimum quod visere solebamus num dubitasti tollere? Atque ille Pæan sacrificiis anniversariis simul cum Æsculapio apud illos colebatur; Aristæus, qui inventor olei esse dicitur, una cum Libero patre apud illos eodem
Erat in templo consecratus. LVIII. Jovem autem Imperatorem quanto honore in suo templo fuisse arbitramini? Conicere potestis, si recordari volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum in Capitolio posuerat T. Flamininus. Etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa Jovis Imperatoris uno in genere pulcherrime facta: unum illud Macedonicum quod in Capitolio vidimus, alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis ante Verrem prætorem fuit. Illud Flamininus ita ex æde sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio
Jovis poneret. Quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. Hoc tertium, quod erat Syracusis, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives atque incolæ Syracusani colere, advenæ non solum visere verum etiam venerari solebant, id
C. Verres ex templo Jovis sustulit. Ut sæpius ad Marcellum revertar, judices, sic habetote, plures esse a Syracusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli homines desideratos. Etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisset interfectum, permoleste tulisse; Iste omnia quæ requisivit non ut conservaret verum ut asportaret requisivit.
LIX. Jam illa quæ leviora videbuntur ideo præteribo, quod mensas Delphicas e marmore, crateras ex ære pulcherrimas, vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus ædibus sacris abstulit Syracusis.
Itaque, judices, ii qui hospites ad ea quæ visenda sunt solent ducere et unum quidque ostendere, quos illi mystagogos vocant, conversam jam habent demonstrationem suam. Nam ut ante demonstrabant quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum sit ostendunt.
Quid tum? Mediocrine tandem dolore eos affectos esse arbitramini? Non ita est, judices; Primum quod omnes religione moventur, et deos patrios quos a majoribus acceperunt colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur; Deinde hic ornatus, hæc opera atque artificia, signa, tabulæ pictæ, Græcos * homines nimio opere delectant. Itaque ex illorum querimoniis intellegere possumus hæc illis acerbissima videri quæ forsitan nobis levia et contemnenda esse videantur. Mihi credite, judices — tametsi vosmet ipsos hæc eadem audire certo scio — cum multas acceperint per hosce annos socii atque exteræ nationes calamitates et injurias, nullas Græci homines gravius ferunt ac tulerunt quam hujusce modi
Spoliationes fanorum atque oppidorum. Licet iste dicat emisse se, sicuti solet dicere, credite hoc mihi, judices: nulla umquam civitas tota Asia et Græcia signum ullum, tabulam pictam ullam, ullum denique ornamentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit; Nisi forte existimatis, posteaquam judicia severa Romæ fieri desierunt, Græcos homines hæc venditare cœpisse quæ tum non modo non venditabant, cum judicia fiebant, verum etiam cœmebant; Aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scævolæ, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum ædilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Græcis hominibus non fuisse, iis qui post judiciorum dissolutionem ædiles facti sunt fuisse.
LX. Acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem quam si qui clam surripiat aut eripiat palam atque auferat. Nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas pretio adductam civitatem et pretio parvo, ea quæ accepisset a majoribus vendidisse atque abalienasse. Etenim mirandum in modum Græci rebus istis quas nos contemnimus delectantur. Itaque majores nostri facile patiebantur hæc esse apud illos quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; Apud eos autem quos vectigales, aut stipendiarios fecerant tamen hæc relinquebant, ut illi, quibus hæc jucunda sunt quæ nobis levia videntur, haberent hæc oblectamenta et
Solacia servitutis. Quid arbitramini Reginos, qui jam cives Romani sunt, merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? Quid Tarentinos ut Europam in tauro amittant, ut Satyrum qui apud illos in æde Vestæ est, ut cetera? Quid Thespienses ut Cupidinis signum propter quod unum visuntur Thespiæ, quid Cnidios ut Venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Athenienses ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum aut ex ære Myronis buculam? Longum est et non necessarium commemorare quæ apud quosque visenda sint tota Asia et Græcia; Verum illud est quam ob rem hæc commemorem, quod existimare hoc vos volo, mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus hæc auferantur.
LXI. Atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syra primum existimabam, ut Romæ ex istius amicis acceperam, civitatem Syracusanam propter Heraclii hereditatem non minus esse isti amicam quam Ma societatem; Simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio præturam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illæ nuptæ erant nimia in istum non modo lenitudine sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris
Syracusanorum conquirerem. Itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, eorum tabulas exquirebam, injurias cognoscebam. Cum diutius in negotio curaque fueram, ut requiescerem curamque animi remitterem, ad Carpinatii præclaras tabulas revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis, illius Verrucios, de quibus ante dixi, explicabam; A Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo postulare.
Cum hæc agerem, repente ad me venit Heraclius. Is qui tum magistratum Syracusis habebat, homo nobilis, qui sacerdos Jovis fuisset, qui honos est apud Syracusanos amplissimus. Agit mecum et cum fratre meo ut, si nobis videretur, adiremus ad eorum senatum; Frequentes esse in curia; Se jussu senatus a
Nobis petere ut veniremus. Primo nobis fuit dubium * * quid ageremus; Deinde cito venit in mentem non esse vitandum illum nobis conventum et locum, itaque in curiam venimus. LXII. Honorifice sane consurgitur; Nos rogatu magistratus assedimus. Incipit is loqui qui et auctoritate et ætate et, ut mihi visum est, usu rerum antecedebat, Diodorus Timarchidi, cujus omnis oratio hanc habuit primo sententiam: senatum et populum Syracusanum moleste graviterque ferre quod ego, cum in ceteris Siciliæ civitatibus senatum populumque docuissem quid iis utilitatis, quid salutis afferrem, et cum ab omnibus mandata, legatos, litteras testimoniaque sumpsissem, in illa civitate nihil ejus modi facerem. Respondi neque Romæ in conventu Siculorum, cum ame auxilium communi omnium legationum consilio petebatur causaque totius provinciæ ad me deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur in ea curia in qua inauratam C. Verris statuam
Viderem. Quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu statuæ et commemoratione ut illud in curia positum monumentum scelerum, non beneficiorum videretur. Tum pro se quisque, quantum dicendo assequi poterat, docere me cœpit ea quæ paulo ante commemoravi, spoliatam urbem, fana direpta, de Heraclii hereditate quam palæstritis concessisset multo maximam partem ipsum abstulisse; Neque postulandum fuisse, ut ille palæstritas diligeret qui etiam inventorem olei deum sustulisset; Neque illam statuam esse ex pecunia publica neque publice datam, sed eos qui hereditatis diripiendæ participes fuissent faciendam statuendamque curasse; Eosdem Romæ fuisse legatos, illius adiutores improbitatis, socios furtorum, conscios flagitiorum; Eo minus mirari me oportere si illi communi legatorum voluntati et saluti Siciliæ defuissent.
LXIII. Ubi eorum dolorem ex illius injuriis non modo non minorem sed prope majorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum animum in illos, tum mei consilii neg otiique totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causæ communi salutique ne deessent, ut illam laudationem quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant tollerent. Itaque, judices, Syracusani hæc faciunt, istius clientes atque amici. Primum mihi litteras publicas quas in ærario sanctiore conditas habebant proferunt; In quibus ostendunt omnia quæ dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere; Perscripta autem hoc * modo: Quod ex æde Minervæ hoc et illud abesset, quod ex æde Jovis, quod ex æde Liberi — ut quisque iis rebus tuendis conservandisque præfuerat, ita perscriptum erat — cum rationem elege redderent et quæ acceperant tradere deberent, petisse ut sibi quod eæ res abessent ignosceretur; Itaque omnes liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus. Quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi.
De laudatione autem ratio sic mihi reddita est. Primum, cum a C. Verre litteræ aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse decretum; Deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos; Postea, cum meus adventus appropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent; Decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset ai ferre. Id adeo, judices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite.
LXIV. Mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant, dicat sententiam qui velit; Nominatim nemo rogatur, ct tamen, ut quisque ætate et honore antecedit, ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; Sin aliquando tacent omnes, tum sortito coguntur dicere. Cum hic mos esset, * 6 refertur ad senatum de laudatione Verris. In quo primum, ut aliquid esset moræ, multi interpellant; Dc Sex. Peducæo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eum publice pro plurimis ejus et maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos esse; Iniquum esse, tametsi Peducæus eorum laudatione jam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando voluissent
Quam quod tum cogerentur. Conclamant omnes et approbant ita fieri oportere. Refertur de Peducæo. Ut quisque ætate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine. Id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; Nam principum sententiæ perscribi solent. Recita. Tui convivæ, consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. In qua curia statua tua stabat et nuda filii, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius
Nudata provincia commoveret. Atque etiam hoc me etiam intra Syracusanam insulam recepisset.
Hæc posteaquam ex illis cognovi, discessi cum fratre e curia, ut nobis absentibus si quid vellent decernerent. LXV. Decernunt statim primum ut cum L. fratre hospitium publice fieret, quod is eandem voluntatem erga Syracusanos suscepisset quam ego semper habuissem. Id non modo tum scripserunt, verum etiam in ære incisum nobis tradiderunt. Valde hercule te Syracusani tui, quos crebro commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo satis justam causam conjungendæ necessitudinis putant quod te accusaturus sit et quod inquisitum in te venerit. Postea decernitur, ac non varie sed prope cunctis sententiis, ut laudatio quæ C. Verri decreta
Esset tolleretur. In eo cum jam non solum discessio facta esset, sed etiam perscriptum atque in tabulas relatum, prætor appellatur. At quis appellat? Magistratus aliqui? Nemo. Senator? Ne id quidem. Syracusanorum aliqui? Minime. Quis igitur prætorem appellat? Qui quæstor istius fuerat, P. Cæsetius. O rem ridiculam! O desertum hominem, desperatum, relictum! A magistratu Siculo, ne senatus consultum Siculi homines facere possent, ne suum jus suis moribus, suis legibus obtinere possent, non amicus istius, non hospes, non denique aliquis Siculus, sed quæstor populi Romani prætorem appellat! Quis hoc vidit, quis audivit? Prætor æquus et sapiens dimitti jubet senatum. Concurrit ad me maxima multitudo. Primum senatores clamare sibi eripi jus, eripi libertatem; Populus senatum laudare, gratias agere; Cives Romani ame nusquam discedere. Quo quidem die nihil ægrius factura est multo labore meo quam ut manus ab illo appellatore abstinerentur.
Cum ad prætorem in jus adissemus, excogitat sane acifte quid dec emat. Nam ante quam verbum facerem, de sella surrexit atque abiit. Itaque tum de foro, cum jam advesperasceret, discessimus. LXVI. Postridie mane ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere. Ille enim vero negat, et ait indignum facinus esse quod ego in senatu Græco verba fecissem; Quod quidem apud Græcos Græce locutus essem, id ferri nullo modo posse. Respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. Cum multa tum etiam hoc me memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum Numidicum, verum et germanum Metellum, interesset; Illum noluisse sua laudatione juvare L. Lucullum, sororis virum, quicum optime convenisset, hunc homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et metum comparare. Quod ubi intellexi multum apud illum recentes nuntios, multum tabellas non commendaticias sed tributarias valuisse, admonitu ipsorum Syracusanorum impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum perscripserant. Ecce autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syracusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac desertum putetis. Retinere incipit tabulas Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum vocant; Qui illic ejus modi est ut eum pueri sectentur, ut omnes cum loqui cœpit irrideant. Hujus tamen insania, quæ ridicula est aliis, mihi tum molesta sane fu it; Nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, voce maxima vim me sibi afferre clamaret, copulati in jus
Pervenimus. Hic ego postulare cœpi ut mihi tabulas obsignare ac deportare liceret; Ille contra dicere, negare esse illud senatus consultum in quo prætor appellatus esset, negare id mihi tradi oportere. Ego legem recitare, omnium mihi tabularum et litterarum fieri potestatem; Ille furiosus urgere nihil ad se nostras leges pertinere. Prætor intellegens negare sibi placere, quod senatus consultum ratum esse non deberet, id me Romam deportare. Quid multa? Nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem pœnamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non esset. Ille autem insanus, qui pro isto vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit, credo, ut in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana perscripta erant, quæ ego antea jam ab aliis cognoram
LXYII. Laudent te jam sane Mamertini, quoniam ex tota provincia soli sunt qui te salvum velint; Ita tamen laudent ut Heius, qui princeps legationis est, adsit; Ita laudent ut ad ea quæ rogati erunt mihi parati sint respondere. Ac ne subito ame oppri debeantne. Fatebuntur. Præbuerintne prætore C. Verre. Negabunt. Ædificarintne navem onerariam maximam publice, quam Verri dederunt. Negare non poterunt* Frumentum ab iis sumpseritne C. Verres, quod populo Romano mitteret, sicuti superiores. Negabunt* Quid militum aut nautarum per triennium dederint. Nullum datum dicent* Fuisse Messanam omnium istius furtorum ac prædarum receptricem negare non poterunt; Permulta multis navibus illinc exportata, hanc navem denique maximam a Mamertinis datam onustam cum isto profectam fatebuntur.
Quam ob rem tibi habe sane istam laudationem Mamertinorum; Syracusanam quidem civitatem ut abs te affecta est ita in te esse animatam videmus; Apud quos etiam Verria illa flagitiosa sublata sunt. Etenim minime conveniebat ei deorum honores haberi qui simulacra deorum abstulisset. Etiam hercule illud in Syracusanis merito reprehenderetur, si, cum diem festum ludorum de fastis suis sustulissent celeberrimum et sanctissimum, quod eo ipso die Syracusæ a Marcello captæ esse dicuntur, idem diem festum Verris nomine agerent, cum iste a Syracusanis quæ ille calamitosus dies reliquerat ademisset. Ac videte hominis impudentiam atque arrogantiam, judices, qui non solum Verria hæc turpia ac ridicula ex Heraclii pecunia constituerit, verum etiam Marcellia tolli imperarit, ut ei sacra facerent quotannis cujus opera omnium annorum sacra deosque patrios amiserant, ejus autem familiæ dies festos tollerent per quam ceteros quoque festos dies recuperarant.