Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas: quæ placeat, positis omnibus ipse leges. Facta canam; Sed erunt qui me finxisse loquantur, nullaque mortali numina visa putent. Est deus in nobis, agitante calescimus illo; Impetus hic sacræ semina mentis habet: fas mihi præcipue voltus vidisse deorum, vel quia sum vates, vel quia sacra cano. Est nemus arboribus densum, secretus ab omni voce locus, si non obstreperetur aquis: hic ego quærebam cœpti quæ mensis origo esset, et in cura nominis hujus eram. Ecce deas vidi, non quas præceptor arandi viderat, Ascræas cum sequeretur oves; Nec quas Priamides in aquosæ vallibus Idæ contulit: ex illis sed tamen una fuit, ex illis fuit una, sui germana mariti; Hæc erat, agnovi, quæ stat in arce Jovis. Horrueram tacitoque animum pallore fatebar; Tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. Namque ait 'o vates, Romani conditor anni, ause per exiguos magna referre modos, jus tibi fecisti numen cæleste videndi, cum placuit numeris condere festa tuis: ne tamen ignores volgique errore traharis, Junius a nostro nomine nomen habet. Est aliquid nupsisse Jovi, Jovis esse sororem: fratre magis dubito glorier anne viro. Si genus aspicitur, Saturnum prima parentem feci, Saturni sors ego prima fui. A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est: hæc illi a cælo proxima terra fuit. Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, junctaque Tarpeio sunt mea templa Jovi. An potuit Maio pælex dare nomina mensi, hic honor in nobis invidiosus erit? Cur igitur regina vocor princepsque dearum, aurea cur dextræ sceptra dedere meæ? An facient mensem luces, Lucinaque ab illis dicar, et a nullo nomina mense traham? Tum me pæniteat posuisse fideliter iras in genus Electræ Dardaniamque domum. Causa duplex iræ: rapto Ganymede dolebam, forma quoque Idæo judice victa mea est. Pæniteat quod non foveo Carthaginis arces, cum mea sint illo currus et arma loco: pæniteat Sparten Argosque measque Mycenas et veterem Latio subposuisse Samon: adde senem Tatium Junonicolasque Faliscos, quos ego Romanis succubuisse tuli. Sed neque pæniteat, nec gens mihi carior ulla est: hic colar, hic teneam cum Jove templa meo. Ipse mihi Mavors "commendo mœnia" dixit "hæc tibi: tu pollens urbe nepotis eris." Dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, nec levior quovis est mihi mensis honor. Nec tamen hunc nobis tantummodo præstat honorem Roma: suburbani dant mihi munus idem. Inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos et populus Laurens Lanuviumque meum: est illic mensis Junonius. Inspice Tibur et Prænestinæ mœnia sacra deæ, Junonale leges tempus: nec Romulus illas condidit, at nostri Roma nepotis erat.' Finierat Juno, respeximus: Herculis uxor stabat, et in voltu signa vigoris erant. 'Non ego, si toto mater me cedere cælo jusserit, invita matre morabor' ait. 'Nunc quoque non luctor de nomine temporis hujus: blandior, et partes pæne rogantis ago, remque mei juris malim tenuisse precando: et faveas causæ forsitan ipse meæ. Aurea possedit socio Capitolia templo mater et, ut debet, cum Jove summa tenet; At decus omne mihi contingit origine mensis: unicus est, de quo sollicitamur, honor. Quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti Herculis uxori, posteritasque memor? Hæc quoque terra aliquid debet mihi nomine magni coniugis: huc captas adpulit ille boves, hic male defensus flammis et dote paterna Cacus Aventinam sanguine tinxit humum. Ad propiora vocor: populum digessit ab annis Romulus, in partes distribuitque duas; Hæc dare consilium, pugnare paratior illa est, hæc ætas bellum suadet, at illa gerit. Sic statuit, mensesque nota secrevit eadem: Junius est juvenum; Qui fuit ante, senum.' Dixit; Et in litem studio certaminis issent, atque ira pietas dissimulata foret: venit Apollinea longas Concordia lauro nexa comas, placidi numen opusque ducis. Hæc ubi narravit Tatium fortemque Quirinum binaque cum populis regna coisse suis, et lare communi soceros generosque receptos, 'his nomen junctis Junius' inquit 'habet.' Dicta triplex causa est. At vos ignoscite, divæ: res est arbitrio non dirimenda meo. Ite pares a me. Perierunt judice formæ Pergama: plus lædunt, quam juvat una, duæ. 100 1. H K : IVN : N 100a Prima dies tibi, Carna, datur. Dea cardinis hæc est: numine clausa aperit, claudit aperta suo. Unde datas habeat vires, obscurior ævo fama; Sed e nostro carmine certus eris. Adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. Inde sata est nymphe (Cranæn dixere priores) nequiquam multis sæpe petita procis. Rura sequi jaculisque feras agitare solebat, nodosasque cava tendere valle plagas; Non habuit pharetram, Phœbi tamen esse sororem credebant, nec erat, Phœbe, pudenda tibi. Huic aliquis juvenum dixisset amantia verba, reddebat tales protinus illa sonos: 'hæc loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris: si secreta magis ducis in antra, sequor.' Credulus ante ut iit, frutices hæc nacta resistit, et latet et nullo est invenienda modo. Viderat hanc Janus, visæque cupidine captus ad duram verbis mollibus usus erat. Nympha jubet quæri de more remotius antrum, utque comes sequitur, destituitque ducem. Stulta! Videt Janus quæ post sua terga gerantur: nil agis, et latebras respicit ille tuas. Nil agis, en! Dixi: nam te sub rupe latentem occupat amplexu, speque potitus ait 'jus pro concubitu nostro tibi cardinis esto: hoc pretium positæ virginitatis habe.' Sic fatus spinam, qua tristes pellere posset a foribus noxas (hæc erat alba) dedit. Sunt avidæ volucres, non quæ Phineia mensis guttura fraudabant, sed genus inde trahunt: grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; Canities pennis, unguibus hamus inest; Nocte volant puerosque petunt nutricis egentes, et vitiant cunis corpora rapta suis; Carpere dicuntur lactentia viscera rostris, et plenum poto sanguine guttur habent. Est illis strigibus nomen; Sed nominis hujus causa quod horrenda stridere nocte solent. Sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt neniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procæ: Proca natus in illis præda recens avium quinque diebus erat, pectoraque exsorbent avidis infantia linguis; At puer infelix vagit opemque petit. Territa voce sui nutrix accurrit alumni, et rigido sectas invenit ungue genas. Quid faceret? Color oris erat qui frondibus olim esse solet seris, quas nova læsit hiems. Pervenit ad Cranæn, et rem docet. Illa 'timorem pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.' Venerat ad cunas; Flebant materque paterque: 'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait. Protinus arbutea postes ter in ordine tangit fronde, ter arbutea limina fronde notat, spargit aquis aditus (et aquæ medicamen habebant) extaque de porca cruda bimenstre tenet, atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit 'parcite: pro parvo victima parva cadit. Cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras: hanc animam vobis pro meliore damus.' Sic ubi libavit, prosecta sub æthere ponit, quique adsint sacris respicere illa vetat: virgaque Janalis de spina subditur alba, qua lumen thalamis parva fenestra dabat. Post illud nec aves cunas violasse feruntur, et rediit puero qui fuit ante color. Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis mixtaque cum calido sit faba farre rogas? Prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, nec petit adscitas luxuriosa dapes. Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis; Nec Latium norat quam præbet Ionia dives nec quæ Pygmæo sanguine gaudet avis; Et præter pennas nihil in pavone placebat, nec tellus captas miserat arte feras. Sus erat in pretio, cæsa sue festa colebant; Terra fabas tantum duraque farra dabat. Quæ duo mixta simul sextis quicumque Kalendis ederit, huic lædi viscera posse negant. Arce quoque in summa Junoni templa Monetæ ex voto memorant facta, Camille, tuo. Ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam a Capitolino reppulit arma Jove. Quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa defensor solii, Juppiter alte, tui! Vixit, ut occideret damnatus crimine regni: hunc illi titulum longa senecta dabat. Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra adpositum Tectæ porta Capena Viæ. Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, cum pæne est Corsis obruta classis aquis. Hæc hominum monimenta patent: si quæritis astra, tunc oritur magni præpes adunca Jovis. 2. A F 196a Postera lux Hyadas, Taurinæ cornua frontis, evocat, et multa terra madescit aqua. 3. B C 198a Mane ubi bis fuerit Phœbusque iteraverit ortus factaque erit posito rore bis uda seges, hac sacrata die Tusco Bellona duello dicitur, et Latio prospera semper adest. Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata multum animo vidit, lumine cas erat. Prospicit a templo summum brevis area Circum: est ibi non parvæ parva columna notæ; Hinc solet hasta manu, belli prænuntia, mitti, in regem et gentes cum placet arma capi. 4. C C 208a Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est, quod deus Euboico carmine munus habet. Muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est; Si titulum quæris, Sulla probavit opus. 5. D NON : N 212a Quærebam Nonas Sanco Fidione referrem an tibi, Semo pater; Tum mihi Sancus ait: 'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: nomina terna fero: sic voluere Cures.' Hunc igitur veteres donarunt æde Sabini, inque Quirinali constituere jugo. 6. E N 218a Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis, filia, qua felix sospite semper ero. Hanc ego cum vellem genero dare, tempora tædis apta requirebam, quæque cavenda forent: tum mihi post sacras monstratus Junius Idus utilis et nuptis, utilis esse viris, primaque pars hujus thalamis aliena reperta est; Nam mihi sic conjunx sancta Dialis ait: 'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta detulerit flavis in mare Thybris aquis, non mihi detonso crinem depectere buxo, non ungues ferro subsecuisse licet, non tetigisse virum, quamvis Jovis ille sacerdos, quamvis perpetua sit mihi lege datus. Tu quoque ne propera: melius tua filia nubet ignea cum pura Vesta nitebit humo.' 7. F N 234a Tertia post Nonas removere Lycaona Phœbe fertur, et a tergo non habet Ursa metum. Tunc ego me memini ludos in gramine Campi aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos. Festa dies illis qui lina madentia ducunt, quique tegunt parvis æra recurva cibis. 240 8. G N 240a Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus vota metu belli, perfide Pœne, tui. Pœne, rebellaras, et leto consulis omnes attoniti Mauras pertimuere manus. Spem metus expulerat, cum Menti vota senatus suscipit, et melior protinus illa venit. Aspicit instantes mediis sex lucibus Idus illa dies qua sunt vota soluta deæ. 9. H VEST : N 248a Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora, ad tua si nobis sacra venire licet. In prece totus eram: cælestia numina sensi, lactaque purpurea luce refulsit humus. Non equidem vidi (valeant mendacia vatum) te, dea, nec fueras aspicienda viro; Sed quæ nescieram quorumque errore tenebar cognita sunt nullo præcipiente mihi. Dena quater memorant habuisse Parilia Romam, cum flammæ custos æde recepta dea est, regis opus placidi, quo non metuentius ullum numinis ingenium terra Sabina tulit. Quæ nunc ære vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat. Hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestæ, tunc erat intonsi regia magna Numæ; Forma tamen templi, quæ nunc manet, ante fuisse dicitur, et formæ causa probanda subest. Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique: significant sedem terra focusque suam. Terra pilæ similis, nullo fulcimine nixa, ære subiecto tam grave pendet onus: ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes angulus omnis abest: cumque sit in media rerum regione locata, ut tangat nullum plusve minusve latus, ni convexa foret, parti vicinior esset, nec medium terram mundus haberet onus. Arte Syracosia suspensus in ære clauso stat globus, immensi parva figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis terra; Quod ut fiat forma rotunda facit. Par facies templi; Nullus procurrit in illo angulus, a pluvio vindicat imbre tholus. Cur sit virginibus, quæris, dea culta ministris? Inveniam causas hac quoque parte suas. Ex Ope Junonem memorant Cereremque creatas semine Saturni; Tertia Vesta fuit. Utraque nupserunt, ambæ peperisse feruntur; De tribus impatiens restitit una viri. Quid mirum, virgo si virgine læta ministra admittit castas ad sua sacra manus? Nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam; Nataque de flamma corpora nulla vides. Jure igitur virgo est, quæ semina nulla remittit nec capit, et comites virginitatis amat. Esse diu stultus Vestæ simulacra putavi, mox didici curvo nulla subesse tholo. Ignis inexstinctus templo celatur in illo: effigiem nullam Vesta nec ignis habet. Stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur; Causaque par Grai nominis esse potest. At focus a flammis et quod fovet omnia dictus; Qui tamen in primis ædibus ante fuit. Hinc quoque vestibulum dici reor; Inde precando præfamur Vestam, quæ loca prima tenet. Ante focos olim scamnis considere longis mos erat, et mensæ credere adesse deos; Nunc quoque, cum fiunt antiquæ sacra Vacunæ, ante Vacunales stantque sedentque focos. Venit in hos annos aliquid de more vetusto: fert missos Vestæ pura patella cibos. Ecce coronatis panis dependet asellis, et velant scabras florida serta molas. Sola prius furnis torrebant farra coloni (et Fornacali sunt sua sacra deæ): subpositum cineri panem focus ipse parabat, strataque erat tepido tegula quassa solo. Inde focum servat pistor dominamque focorum et quæ pumiceas versat asella molas. Præteream referamne tuum, rubicunde Priape, dedecus? Est multi fabula parva joci. Turrigera frontem Cybele redimita corona convocat æternos ad sua festa deos; Convocat et satyros et, rustica numina, nymphas; Silenus, quamvis nemo vocarat, adest. Nec licet et longum est epulas narrare deorum: in multo nox est pervigilata mero. Hi temere errabant in opacæ vallibus Idæ, pars jacet et molli gramine membra levat; Hi ludunt, hos somnus habet; Pars bracchia nectit et viridem celeri ter pede pulsat humum. Vesta jacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum cæspite fulta caput. At ruber hortorum custos nymphasque deasque captat, et errantes fertque refertque pedes; Aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit an scierit Vestam, scisse sed ipse negat. Spem capit obscenam, furtimque accedere temptat, et fert suspensos corde micante gradus. Forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum liquerat ad ripas lene sonantis aquæ; Ibat ut inciperet longi deus Hellesponti, intempestivo cum rudit ille sono. Territa voce gravi surgit dea; Convolat omnis turba, per infestas effugit ille manus. Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo, 'apta' canens 'flammis indicis exta damus.' Quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas; Cessat opus, vacuæ conticuere molæ. Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis dicam Pistoris quid velit ara Jovis. Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: fecerat obsidio jam diuturna famem. Juppiter, ad solium superis regale vocatis, 'incipe' ait Marti; Protinus ille refert: 'scilicet ignotum est quæ sit fortuna malorum, et dolor hic animi voce querentis eget. Si tamen ut referam breviter mala juncta pudori exigis, Alpino Roma sub hoste jacet. Hæc est cui fuerat promissa potentia rerum, Juppiter? Hanc terris impositurus eras? Jamque suburbanos Etruscaque contudit arma: spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est. Vidimus ornatos ærata per atria picta veste triumphales occubuisse senes; Vidimus Iliacæ transferri pignora Vestæ sede: putant aliquos scilicet esse deos. At si respicerent qua vos habitatis in arce totque domos vestras obsidione premi, nil opis in cura scirent superesse deorum, et data sollicita tura perire manu. Atque utinam pugnæ pateat locus; Arma capessant, et, si non poterunt exsuperare, cadant. Nunc inopes victus ignavaque fata timentes monte suo clausos barbara turba premit.' Tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus Vestaque pro Latio multa locuta suo est. 'Publica' respondit 'cura est pro mœnibus istis' Juppiter 'et pœnas Gallia victa dabit. Tu modo, quæ desunt fruges, superesse putentur effice, nec sedes desere, Vesta, tuas. Quodcumque est solidæ Cereris, cava machina frangat, mollitamque manu duret in igne focus.' Jusserat, et fratris virgo Saturnia jussis adnuit, et mediæ tempora noctis erant. Jam ducibus somnum dederat labor. Increpat illos Juppiter et sacro quid velit ore docet: 'surgite, et in medios de summis arcibus hostes mittite, quam minime mittere voltis, opem.' Somnus abit, quæruntque, novis ambagibus acti, tradere quam nolint et jubeantur opem. Esse Ceres visa est; Jaciunt Cerialia dona: jacta super galeas scutaque longa sonant. Posse fame vinci spes excidit: hoste repulso candida Pistori ponitur ara Jovi. Forte revertebar festis Vestalibus illa quæ Nova Romano nunc Via juncta foro est: huc pede matronam nudo descendere vidi; Obstipui tacitus sustinuique gradum. Sensit anus vicina loci, jussumque sedere adloquitur, quatiens voce tremente caput: 'hoc, ubi nunc fora sunt, udæ tenuere paludes; Amne redundatis fossa madebat aquis. Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit; Qua Velabra solent in Circum ducere pompas, nil præter salices cassaque canna fuit: sæpe suburbanas rediens conviva per undas cantat et ad nautas ebria verba jacit. Nondum conveniens diversis iste figuris nomen ab averso ceperat amne deus. Hic quoque lucus erat juncis et harundine densus et pede velato non adeunda palus. Stagna recesserunt et aquas sua ripa cœrcet, siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.' Reddiderat causam. 'Valeas, anus optima' dixi; 'Quod superest ævi molle sit omne tui.' Cetera jam pridem didici puerilibus annis, non tamen idcirco prætereunda mihi. Mœnia Dardanides nuper nova fecerat Ilus (Ilus adhuc Asiæ dives habebat opes); Creditur armiferæ signum cæleste Minervæ urbis in Iliacæ desiluisse juga. Cura videre fuit: vidi templumque locumque; Hoc superest illi, Pallada Roma tenet. Consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco hos non mentito reddidit ore sonos: 'ætheriam servate deam, servabitis urbem: imperium secum transferet illa loci.' Servat et inclusam summa tenet Ilus in arce, curaque ad heredem Laomedonta redit; Sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat, ex quo judicio forma revicta sua est. Seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, seu fuit Æneas, eripuisse ferunt; Auctor in incerto, res est Romana: tuetur Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt. Heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta arsit et est tectis obruta pæne suis! Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, mixtaque erat flammæ flamma profana piæ; Attonitæ flebant demisso crine ministræ: abstulerat vires corporis ipse timor. Provolat in medium, et magna 'succurrite' voce, 'non est auxilium flere' Metellus ait. 'Pignora virgineis fatalia tollite palmis: non ea sunt voto, sed rapienda manu. Me miserum! Dubitatis?' Ait. Dubitare videbat et pavidas posito procubuisse genu. Haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite', dixit 'sacra: vir intrabo non adeunda viro. Si scelus est, in me commissi pœna redundet: sit capitis damno Roma soluta mei.' Dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit, pontificisque sui munere tuta fuit. Nunc bene lucetis sacræ sub Cæsare flammæ: ignis in Iliacis nunc erit estque focis; Nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos hoc duce, nec viva defodietur humo: sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam conditur: est Tellus Vestaque numen idem. Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste fecit et Hispanam sanguine tinxit humum. Scilicet interdum miscentur tristia lætis, ne populum toto pectore festa juvent: Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque perdidit, et leto est ultimus ipse datus. 'Parthe, quid exsultas?' Dixit dea 'signa remittes, quique necem Crassi vindicet ultor erit.' 10. A N 468a At simul auritis violæ demuntur asellis, et Cereris fruges aspera saxa terunt, navita puppe sedens 'Delphina videbimus', inquit 'umida cum pulso nox erit orta die.' 11. B MATR : N vel NP 472a Jam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et vigil Eois Lucifer exit aquis: ite, bonæ matres (vestrum Matralia festum), flavaque Thebanæ reddite liba deæ. Pontibus et magno juncta est celeberrima Circo area, quæ posito de bove nomen habet. Hac ibi luce ferunt Matutæ sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus. Quæ dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche racemiferos hedera distincte capillos, si domus illa tua est, derige vatis opus. Arserat obsequio Semele Jovis: accipit Ino te, puer, et summa sedula nutrit ope. Intumuit Juno, raptum quod pælice natum educet: at sanguis ille sororis erat. Hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa, tuque cadis patria, parve Learche, manu; Mæsta Learcheas mater tumulaverat umbras et dederat miseris omnia justa rogis. Hæc quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit. Est spatio contracta brevi, freta bina repellit, unaque pulsatur, terra, duabus aquis: huc venit insanis natum complexa lacertis, et secum celso mittit in alta jugo. Excipit inlæsos Panope centumque sorores, et placido lapsu per sua regna ferunt. Nondum Leucothea, nondum puer ille Palæmon verticibus densi Thybridis ora tenent. Lucus erat, dubium Semelæ Stimulæne vocetur; Mænadas Ausonias incoluisse ferunt: quærit ab his Ino quæ gens foret. Arcadas esse audit et Evandrum sceptra tenere loci; Dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas instimulat fictis insidiosa sonis: 'o nimium faciles, o toto pectore captæ, non venit hæc nostris hospes amica choris. Fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum: quo possit pœnas pendere pignus habet.' Vix bene desierat, complent ululatibus auras thyiades, effusis per sua colla comis, iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. Quos ignorat adhuc, invocat illa deos: 'dique virique loci, miseræ succurrite matri.' Clamor Aventini saxa propinqua ferit. Adpulerat ripæ vaccas Œtæus Hiberas; Audit, et ad vocem concitus urget iter: Herculis adventu quæ vim modo ferre parabant turpia femineæ terga dedere fugæ. 'Quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi? An numen, quod me, te quoque vexat?' Ait. Illa docet partim, partim præsentia nati continet, et furiis in scelus isse pudet. Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. Hospita Carmentis fidos intrasse penates diceris et longam deposuisse famem. Liba sua properata manu Tegeæa sacerdos traditur in subito cocta dedisse foco. Nunc quoque liba juvant festis Matralibus illam; Rustica sedulitas gratior arte fuit. 'Nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna, qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.' Parva mora est, cælum vates ac numina sumit, fitque sui toto pectore plena dei; Vix illam subito posses cognoscere, tanto sanctior et tanto, quam modo, major erat. 'Læta canam: gaude, defuncta laboribus Ino' dixit, 'et huic populo prospera semper ades. Numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit. In vestris aliud sumite nomen aquis: Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris; In portus nato jus erit omne tuo, quem nos Portunum, sua lingua Palæmona dicet. Ite, precor, nostris æquus uterque locis.' Adnuerat, promissa fides; Posuere labores, nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. Cur vetet ancillas accedere quæritis? Odit, principiumque odii, si sinat illa, canam. Una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum sæpe sub amplexus coniugis ire tui. Improbus hanc Athamas furtim dilexit; Ab illa comperit agricolis semina tosta dari: ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit: hoc est cur odio sit tibi serva manus. Non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret: ipsa parum felix visa fuisse parens. Alterius prolem melius mandabitis illi: utilior Baccho quam fuit illa suis. Hanc tibi 'quo properas?' Memorant dixisse, Rutili, 'luce mea Marso consul ab hoste cades.' Exitus accessit verbis, flumenque Toleni purpureum mixtis sanguine fluxit aquis. Proximus annus erat: Pallantide cæsus eadem Didius hostiles ingeminavit opes. Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque; Sed superiniectis quis latet iste togis? Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi discrepat, et dubium me quoque mentis habet. Dum dea furtivos timide profitetur amores, cælestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis, cæcaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra, unde Fenestellæ nomina porta tenet. Nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, oraque sunt multa regia tecta toga. An magis est verum post Tulli funera plebem confusam placidi morte fuisse ducis: nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, donec eum positis occuluere togis? Tertia causa mihi spatio majore canenda est; Nos tamen adductos intus agemus equos. Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto his solita est dictis exstimulare virum: 'quid juvat esse pares, te nostræ cæde sororis meque tui fratris, si pia vita placet? Vivere debuerant et vir meus et tua conjunx, si nullum ausuri majus eramus opus. Et caput et regnum facio dotale parentis. Si vir es, i, dictas exige dotis opes. Regia res scelus est: socero cape regna necato, et nostras patrio sanguine tingue manus.' Talibus instinctus solio privatus in alto sederat: attonitum volgus in arma ruit: hinc cruor et cædes, infirmaque vincitur ætas: sceptra gener socero rapta Superbus habet. Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, cæsus concidit in dura sanguinulentus humo. Filia carpento, patrios initura penates, ibat per medias alta feroxque vias. Corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis restitit; Hunc tali corripit illa sono: 'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum? Duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.' Certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa vicus, et æterna res ea pressa nota. Post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis, tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar. Signum erat in solio residens sub imagine Tulli; Dicitur hoc oculis opposuisse manum, et vox audita est 'voltus abscondite nostros, ne natæ videant ora nefanda meæ.' Veste data tegitur; Vetat hanc Fortuna moveri, et sic e templo est ipsa locuta suo: 'ore revelato qua primum luce patebit Servius, hæc positi prima pudoris erit.' Parcite, matronæ, vetitas attingere vestes (sollemni satis est voce movere preces), sitque caput semper Romano tectus amictu qui rex in nostra septimus urbe fuit. Arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit ignis; Opem nato Mulciber ipse tulit. Namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater præsignis facie Corniculana fuit. Hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis, jussit in ornatum fundere vina focum: hinc inter cineres obsceni forma virilis aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis. Jussa foco captiva sedet: conceptus ab illa Servius a cælo semina gentis habet. Signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco contigit, inque comis flammeus arsit apex. Te quoque magnifica, Concordia, dedicat æde Livia, quam caro præstitit ipsa viro. Disce tamen, veniens ætas: ubi Livia nunc est porticus, immensæ tecta fuere domus; Urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat quo brevius muris oppida multa tenent. Hæc æquata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria visa nocere sua. Sustinuit tantas operum subvertere moles totque suas heres perdere Cæsar opes: sic agitur censura et sic exempla parantur, cum vindex, alios quod monet, ipse facit. 12. C N 13. D EID : NP ut vid. 648a Nulla nota est veniente die, quam dicere possis; Idibus Invicto sunt data templa Jovi. Et jam Quinquatrus jubeor narrare minores. Nunc ades o cœptis, flava Minerva, meis. 'Cur vagus incedit tota tibicen in Urbe? Quid sibi personæ, quid stola longa volunt?' Sic ego. Sic posita Tritonia cuspide dixit (possim utinam doctæ verba referre deæ): 'temporibus veterum tibicinis usus avorum magnus et in magno semper honore fuit: cantabat fanis, cantabat tibia ludis, cantabat mæstis tibia funeribus; Dulcis erat mercede labor. Tempusque secutum quod subito gratæ frangeret artis opus. Adde quod ædilis, pompam qui funeris irent, artifices solos jusserat esse decem. Exilio mutant Urbem Tiburque recedunt: exilium quodam tempore Tibur erat. Quæritur in scæna cava tibia, quæritur aris; Ducit supremos nenia nulla toros. Servierat quidam, quantolibet ordine dignus, Tibure, sed longo tempore liber erat. Rure dapes parat ille suo, turbamque canoram convocat: ad festas convenit illa dapes. Nox erat, et vinis oculique animique natabant, cum præcomposito nuntius ore venit, atque ita "quid cessas convivia solvere?" Dixit "auctor vindictæ nam venit ecce tuæ." Nec mora, convivæ valido titubantia vino membra movent; Dubii stantque labantque pedes. At dominus "discedite" ait, plaustroque morantes sustulit; In plaustro scirpea lata fuit. Adliciunt somnos tempus motusque merumque, potaque se Tibur turba redire putat. Jamque per Esquilias Romanam intraverat urbem, et mane in medio plaustra fuere foro. Plautius, ut posset specie numeroque senatum fallere, personis imperat ora tegi, admiscetque alios et, ut hunc tibicina cœtum augeat, in longis vestibus esse jubet; Sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur contra collegi jussa venire sui. Res placuit, cultuque novo licet Idibus uti et canere ad veteres verba jocosa modos.' Hæc ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi 'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.' 'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, estque sub inventis hæc quoque turba meis. Prima, terebrato per rara foramina buxo, ut daret, effeci, tibia longa sonos. Vox placuit: faciem liquidis referentibus undis vidi virgineas intumuisse genas. "Ars mihi non tanti est; Valeas, mea tibia" dixi: excipit abiectam cæspite ripa suo. Inventam satyrus primum miratur, et usum nescit, et inflatam sentit habere sonum; Et modo dimittit digitis, modo concipit auras, jamque inter nymphas arte superbus erat: provocat et Phœbum. Phœbo superante pependit; Cæsa recesserunt a cute membra sua. Sum tamen inventrix auctorque ego carminis hujus: hoc est cur nostros ars colat ista dies.' 710 (14. E EN) 15. F Q : ST : D : F 710a Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone, stabis Agenorei fronte videnda bovis. Hæc est illa dies qua tu purgamina Vestæ, Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas. 16. G C 714a Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautæ: cras veniet vestris ille secundus aquis. 17. H C 18. A C 716a At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, et cinget geminos stella serena polos, tollet humo validos proles Hyriea lacertos; Continua Delphin nocte videndus erit. Scilicet hic olim Volscos Æquosque fugatos viderat in campis, Algida terra, tuis; Unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho vectus es in niveis postmodo victor equis. 19. B C 724a Jam sex et totidem luces de mense supersunt, huic unum numero tu tamen adde diem. Sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt: cœpit Aventina Pallas in arce coli. 20. C C 728a Jam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem pellit, et e pratis uda pruina fugit: reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras. 21. D C 732a Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securæ terra quietis erit, surgit humo juvenis telis adflatus avitis, et gemino nexas porrigit angue manus. Notus amor Phædræ, nota est injuria Thesei: devovit natum credulus ille suum. Non impune pius juvenis Trœzena petebat: dividit obstantes pectore taurus aquas. Solliciti terrentur equi, frustraque retenti per scopulos dominum duraque saxa trahunt. Exciderat curru, lorisque morantibus artus Hippolytus lacero corpore raptus erat, reddideratque animam, multum indignante Diana. 'Nulla' Coronides 'causa doloris' ait: 'namque pio juveni vitam sine volnere reddam, et cedent arti tristia fata meæ.' Gramina continuo loculis depromit eburnis: profuerant Glauci manibus illa prius, tum cum observatas augur descendit in herbas, usus et auxilio est anguis ab angue dato. Pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit: depositum terra sustulit ille caput. Lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu celat: Aricino Virbius ille lacu. At Clymenus Clothoque dolent, hæc fila teneri, hic fieri regni jura minora sui. Juppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum fulmina qui nimiæ moverat artis opem. Phœbe, querebaris: deus est, placare parenti: propter te, fieri quod vetat, ipse facit. 22. E C 23. F C 762a Non ego te, quamvis properabis vincere, Cæsar, si vetet auspicium, signa movere velim. Sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes per volucres æquos multa monere deos. Tempora si veteris quæris temeraria damni, quintus ab extremo mense bis ille dies. Postera lux melior: superat Masinissa Syphacem, et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. 770 24. G C 770a Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, et fugiunt freno non remorante dies. Quam cito venerunt Fortunæ Fortis honores! Post septem luces Junius actus erit. Ite, deam læti Fortem celebrate, Quirites: in Tiberis ripa munera regis habet. Pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, nec pudeat potos inde redire domum. Ferte coronatæ juvenum convivia, lintres, multaque per medias vina bibantur aquas. Plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse fertur, et ex humili sceptra tulisse loco. Convenit et servis, serva quia Tullius ortus constituit dubiæ templa propinqua deæ. 25. H C 26. A C, postea NP 784a Ecce suburbana rediens male sobrius æde ad stellas aliquis talia verba jacit: 'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.' At, si non esset potus, dixisset eadem venturum tempus solstitiale die. 790 27. B C 28. C C 790a Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt hic ubi fit docta multa corona manu. Tempus idem Stator ædis habet, quam Romulus olim ante Palatini condidit ora jugi. 29. D F 794a Tot restant de mense dies quot nomina Parcis, cum data sunt trabeæ templa, Quirine, tuæ. 30. E C 796a Tempus Juleis cras est natale Kalendis: Pierides, cœptis addite summa meis. Dicite, Pierides, quis vos addixerit isti cui dedit invitas victa noverca manus. Sic ego. Sic Clio: 'clari monimenta Philippi aspicis, unde trahit Marcia casta genus, Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, in qua par facies nobilitate sua. Par animo quoque forma suo respondet; In illa et genus et facies ingeniumque simul. Nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris: laudamus magnas hac quoque parte deas. Nupta fuit quondam matertera Cæsaris illi: o decus, o sacra femina digna domo!' Sic cecinit Clio, doctæ adsensere sorores; Adnuit Alcides increpuitque lyram.