P. Ovidii Nasonis Fasti Liber III

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI

Fasti Liber III

Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta, Mars, ades et nitidas casside solve comas. Forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetæ: a te qui canitur nomina mensis habet. Ipse vides manibus peragi fera bella Minervæ: num minus ingenuis artibus illa vacat? Palladis exemplo ponendæ tempora sume cuspidis: invenies et quod inermis agas. Tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos cepit, ut huic urbi semina magna dares. Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?) Sacra lavaturas mane petebat aquas. Ventum erat ad molli declivem tramite ripam; Ponitur e summa fictilis urna coma: fessa resedit humo, ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas. Dum sedet, umbrosæ salices volucresque canoræ fecerunt somnos et leve murmur aquæ; Blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus. Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita, et sua divina furta fefellit ope. Somnus abit, jacet ipsa gravis; Jam scilicet intra viscera Romanæ conditor urbis erat. Languida consurgit, nec scit cur languida surgat, et peragit tales arbore nixa sonos: 'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni vidimus: an somno clarius illud erat? Ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis decidit ante sacros lanea vitta focos. Inde duæ pariter, visu mirabile, palmæ surgunt: ex illis altera major erat, et gravibus ramis totum protexerat orbem, contigeratque sua sidera summa coma. Ecce meus ferrum patruus molitur in illas: terreor admonitu, corque timore micat. Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.' Dixerat, et plenam non firmis viribus urnam sustulit: implerat, dum sua visa refert. Interea crescente Remo, crescente Quirino, cælesti tumidus pondere venter erat. Quo minus emeritis exiret cursibus annus restabant nitido jam duo signa deo: Silvia fit mater; Vestæ simulacra feruntur virgineas oculis opposuisse manus. Ara deæ certe tremuit pariente ministra, et subiit cineres territa flamma suos. Hoc ubi cognovit contemptor Amulius æqui (nam raptas fratri victor habebat opes), amne jubet mergi geminos. Scelus unda refugit: in sicca pueri destituuntur humo. Lacte quis infantes nescit crevisse ferino, et picum expositis sæpe tulisse cibos? Non ego te, tantæ nutrix Larentia gentis, nec taceam vestras, Faustule pauper, opes: vester honos veniet, cum Larentalia dicam: acceptus geniis illa December habet. Martia ter senos proles adoleverat annos, et suberat flavæ jam nova barba comæ: omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadæ fratres jura petita dabant. Sæpe domum veniunt prædonum sanguine læti et redigunt actos in sua rura boves. Ut genus audierunt, animos pater editus auget, et pudet in paucis nomen habere casis, Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, regnaque longævo restituuntur avo. Mœnia conduntur, quæ, quamvis parva fuerunt, non tamen expediit transiluisse Remo. Jam, modo quæ fuerant silvæ pecorumque recessus, urbs erat, æternæ cum pater urbis ait: 'arbiter armorum, de cujus sanguine natus credor et, ut credar, pignora multa dabo, a te principium Romano dicimus anno: primus de patrio nomine mensis erit.' Vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem: dicitur hæc pietas grata fuisse deo. Et tamen ante omnes Martem coluere priores; Hoc dederat studiis bellica turba suis. Pallada Cecropidæ, Minoia Creta Dianam, Volcanum tellus Hypsipylæa colit, Junonem Sparte Pelopeiadesque Mycenæ, pinigerum Fauni Mænalis ora caput: Mars Latio venerandus erat, quia præsidet armis; Arma feræ genti remque decusque dabant. Quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos: mensis in his etiam nomine Martis erit. Tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, sextus apud populos, Hernica terra, tuos; Inter Aricinos Albanaque tempora constat factaque Telegoni mœnia celsa manu; Quintum Laurentes, bis quintum Æquiculus acer, a tribus hunc primum turba Curensis habet; Et tibi cum proavis, miles Pæligne, Sabinis convenit; Huic genti quartus utrique deus. Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem, sanguinis auctori tempora prima dedit. Nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas: ille minor geminis mensibus annus erat. Nondum tradiderat victas victoribus artes Græcia, facundum sed male forte genus: qui bene pugnabat, Romanam noverat artem; Mittere qui poterat pila, disertus erat. Quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas senserat, aut geminos esse sub axe polos, esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur Sidoniis, Helicen Graia carina notet, signaque quæ longo frater percenseat anno, ire per hæc uno mense sororis equos? Libera currebant et inobservata per annum sidera; Constabat sed tamen esse deos. Non illi cælo labentia signa tenebant, sed sua, quæ magnum perdere crimen erat, illa quidem <e> feno, sed erat reverentia feno quantam nunc aquilas cernis habere tuas. Pertica suspensos portabat longa maniplos, unde maniplaris nomina miles habet. Ergo animi indociles et adhuc ratione carentes mensibus egerunt lustra minora decem. Annus erat decimum cum luna receperat orbem: hic numerus magno tunc in honore fuit, seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, seu quia bis quinto femina mense parit, seu quod adusque decem numero crescente venitur, principium spatiis sumitur inde novis. Inde patres centum denos secrevit in orbes Romulus, hastatos instituitque decem, et totidem princeps, totidem pilanus habebat corpora, legitimo quique merebat equo. Quin etiam partes totidem Titiensibus ille, quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit. Adsuetos igitur numeros servavit in anno; Hoc luget spatio femina mæsta virum. Neu dubites primæ fuerint quin ante Kalendæ Martis, ad hæc animum signa referre potes. Laurea flaminibus quæ toto perstitit anno tollitur, et frondes sunt in honore novæ; Janua tum regis posita viret arbore Phœbi; Ante tuas fit idem, Curia prisca, fores. Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis. Adde quod arcana fieri novus ignis in æde dicitur, et vires flamma refecta capit. Nec mihi parva fides annos hinc isse priores Anna quod hoc cœpta est mense Perenna coli. Hinc etiam veteres initi memorantur honores ad spatium belli, perfide Pœne, tui. Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde incipit a numero nomina quisquis habet. Primus, oliviferis Romam deductus ab arvis, Pompilius menses sensit abesse duos, sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci nos putat, Egeria sive monente sua. Sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec Cæsaris in multis hæc quoque cura fuit. Non hæc ille deus tantæque propaginis auctor credidit officiis esse minora suis, promissumque sibi voluit prænoscere cælum nec deus ignotas hospes inire domos. Ille moras solis, quibus in sua signa rediret, traditur exactis disposuisse notis; Is decies senos ter centum et quinque diebus junxit et a pleno tempora quinta die. Hic anni modus est: in lustrum accedere debet, quæ consummatur partibus, una dies. 1. D : K : MAR : NP 'Si licet occultos monitus audire deorum vatibus, ut certe fama licere putat, cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, dic mihi matronæ cur tua festa colant.' Sic ego. Sic posita dixit mihi casside Mavors (sed tamen in dextra missilis hasta fuit): 'nunc primum studiis pacis deus utilis armis advocor, et gressus in nova castra fero. Nec piget incepti: juvat hac quoque parte morari, hoc solam ne se posse Minerva putet. Disce, Latinorum vates operose dierum, quod petis, et memori pectore dicta nota. Parva fuit, si prima velis elementa referre, Roma, sed in parva spes tamen hujus erat. Mœnia jam stabant, populis angusta futuris, credita sed turbæ tum nimis ampla suæ. Quæ fuerit nostri si quæris regia nati, aspice de canna straminibusque domum. In stipula placidi capiebat munera somni, et tamen ex illo venit in astra toro. Jamque loco majus nomen Romanus habebat, nec conjunx illi nec socer ullus erat. Spernebant generos inopes vicinia dives, et male credebar sanguinis auctor ego. In stabulis habitasse et oves pavisse nocebat jugeraque inculti pauca tenere soli. Cum pare quæque suo cœunt volucresque feræque atque aliquam de qua procreet anguis habet. Extremis dantur conubia gentibus: at quæ Romano vellet nubere nulla fuit. Indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem. "Tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt." Festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet, illa facta die dum sua sacra canet. Intumuere Cures et quos dolor attigit idem: tum primum generis intulit arma socer. Jamque fere raptæ matrum quoque nomen habebant, tractaque erant longa bella propinqua mora: conveniunt nuptæ dictam Junonis in ædem, quas inter mea sic est nurus ausa loqui: "o pariter raptæ, quoniam hoc commune tenemus, non ultra lente possumus esse piæ. Stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi eligite; Hinc conjunx, hinc pater arma tenet. Quærendum est viduæ fieri malitis an orbæ. Consilium vobis forte piumque dabo." Consilium dederat: parent, crinesque resolvunt mæstaque funerea corpora veste tegunt. Jam steterant acies ferro mortique paratæ, jam lituus pugnæ signa daturus erat, cum raptæ veniunt inter patresque virosque, inque sinu natos, pignora cara, tenent. Ut medium campi scissis tetigere capillis, in terram posito procubuere genu; Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes tendebant ad avos bracchia parva suos. Qui poterat, clamabat avum tum denique visum, et, qui vix poterat, posse coactus erat. Tela viris animique cadunt, gladiisque remotis dant soceri generis accipiuntque manus, laudatasque tenent natas, scutoque nepotem fert avus: hic scuti dulcior usus erat. Inde ~diem quæ prima~ meas celebrare Kalendas Œbaliæ matres non leve munus habent, aut quia committi strictis mucronibus ausæ finierant lacrimis Martia bella suis; Vel quod erat de me feliciter Ilia mater rite colunt matres sacra diemque meum. Quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit, et pereunt lapsæ sole tepente nives; Arboribus redeunt detonsæ frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet; Quæque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias? Nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, nunc avis in ramo tecta laremque parat. Tempora jure colunt Latiæ fecunda parentes, quarum militiam votaque partus habet. Adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat, qui nunc Esquilias nomina collis habet, illic a nuribus Junoni templa Latinis hac sunt, si memini, publica facta die. Quid moror et variis onero tua pectora causis? Eminet ante oculos quod petis ecce tuos. Mater amat nuptas: matris me turba frequentat. Hæc nos præcipue tam pia causa decet.' Ferte deæ flores: gaudet florentibus herbis hæc dea; De tenero cingite flore caput: dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti': dicite 'tu voto parturientis ades.' Siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur ut solvat partus molliter illa suos. Quis mihi nunc dicet quare cælestia Martis arma ferant Salii Mamuriumque canant? Nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianæ; Nympha, Numæ conjunx, ad tua facta veni. Vallis Aricinæ silva præcinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer; Hic latet Hippolytus loris direptus equorum, unde nemus nullis illud aditur equis. Licia dependent longas velantia sæpes, et posita est meritæ multa tabella deæ. Sæpe potens voti, frontem redimita coronis, femina lucentes portat ab Urbe faces. Regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces, et perit exemplo postmodo quisque suo. Defluit incerto lapidosus murmure rivus: sæpe, sed exiguis haustibus, inde bibi. Egeria est quæ præbet aquas, dea grata Camenis: illa Numæ conjunx consiliumque fuit. Principio nimium promptos ad bella Quirites molliri placuit jure deumque metu. Inde datæ leges, ne firmior omnia posset, cœptaque sunt pure tradita sacra coli. Exuitur feritas, armisque potentius æquum est, et cum cive pudet conseruisse manus, atque aliquis, modo trux, visa jam vertitur ara vinaque dat tepidis farraque salsa focis. Ecce deum genitor rutilas per nubila flammas spargit, et effusis æthera siccat aquis. Non alias missi cecidere frequentius ignes: rex pavet et volgi pectora terror habet. Cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen est' ait 'et sævi flectitur ira Jovis. Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi tradere, Romani numen utrumque soli. Nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis'; Atque ita qua possint edidit arte capi. Lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, quo posses viso dicere 'numen inest'. In medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquæ; Inde fere soli Faunus Picusque bibebant: huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, plenaque odorati disponit pocula Bacchi, cumque suis antro conditus ipse latet. Ad solitos veniunt silvestria numina fontes et relevant multo pectora sicca mero. Vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro vinclaque sopitas addit in arta manus. Somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant rumpere; Pugnantes fortius illa tenent. Tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris si scelus ingenio scitis abesse meo, quoque modo possit fulmen monstrate piari.' Sic Numa; Sic quatiens cornua Faunus ait: 'magna petis, nec quæ monitu tibi discere nostro fas sit: habent fines numina nostra suos. Di sumus agrestes et qui dominemur in altis montibus; Arbitrium est in sua tecta Jovi. Hunc tu non poteris per te deducere cælo, at poteris nostra forsitan usus ope.' Dixerat hæc Faunus; Par est sententia Pici. 'Deme tamen nobis vincula', Picus ait, 'Juppiter huc veniet, valida perductus ab arte: nubila promissi Styx mihi testis erit.' Emissi laqueis quid agant, quæ carmina dicant, quaque trahant superis sedibus arte Jovem scire nefas homini. Nobis concessa canentur quæque pio dici vatis ab ore licet. Eliciunt cælo te, Juppiter; Unde minores nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant. Constat Aventinæ tremuisse cacumina silvæ, terraque subsedit pondere pressa Jovis: corda micant regis totoque e corpore sanguis fugit et hirsutæ deriguere comæ. Ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit 'fulminis, altorum rexque paterque deum, si tua contigimus manibus donaria puris, hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.' Adnuit oranti, sed verum ambage remota abdidit et dubio terruit ore virum. 'Cæde caput' dixit; Cui rex 'parebimus' inquit; 'Cædenda est hortis eruta cepa meis.' Addidit hic 'hominis'; 'Sumes' ait ille 'capillos.' Postulat hic animam; Cui Numa 'piscis' ait. Risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures, o vir conloquio non abigende deum. Sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem Cynthius, imperii pignora certa dabo.' Dixit et ingenti tonitru super æthera motum fertur, adorantem destituitque Numam. Ille redit lætus memoratque Quiritibus acta: tarda venit dictis difficilisque fides. 'At certe credemur' ait 'si verba sequetur exitus: en audi crastina, quisquis ades. Protulerit terris cum totum Cynthius orbem, Juppiter imperii pignora certa dabit.' Discedunt dubii, promissaque tarda videntur, dependetque fides a veniente die. Mollis erat tellus rorata mane pruina: ante sui populus limina regis adest. Prodit et in solio medius consedit acerno; Innumeri circa stantque silentque viri. Ortus erat summo tantummodo margine Phœbus: sollicitæ mentes speque metuque pavent. Constitit atque caput niveo velatus amictu jam bene dis notas sustulit ille manus, atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit; 'Pollicitam dictis, Juppiter, adde fidem.' Dum loquitur, totum jam sol emoverat orbem, et gravis ætherio venit ab axe fragor. Ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit. Credite dicenti: mira sed acta loquor: a media cælum regione dehiscere cœpit: summisere oculos cum duce turba suo. Ecce levi scutum versatum leniter aura decidit: a populo clamor ad astra venit. Tollit humo munus cæsa prius ille juvenca quæ dederat nulli colla premenda jugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, quaque notes oculis angulus omnis abest. Tum, memor imperii sortem consistere in illo, consilium multæ calliditatis init: plura jubet fieri simili cælata figura, error ut ante oculos insidiantis eat. Mamurius, morum fabræne exactior artis difficile est, illud, dicere, clausit opus. Cui Numa munificus 'facti pete præmia' dixit: 'si mea nota fides, inrita nulla petes.' Jam dederat Saliis a saltu nomina ducta armaque et ad certos verba canenda modos; Tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur, nominaque extremo carmine nostra sonent.' Inde sacerdotes operi promissa vetusto præmia persolvunt Mamuriumque vocant. Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo, differ; Habent parvæ commoda magna moræ. Arma movent pugnas, pugna est aliena maritis; Condita cum fuerint, aptius omen erit. His etiam conjunx apicati cincta Dialis lucibus impexas debet habere comas. (2. E F) 3. F C (4. G C) Tertia nox de mense suos ubi moverit ortus conditus e geminis Piscibus alter erit. Nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille proximus; A vento nomen uterque tenet. 5. H C Cum croceis rorare genis Tithonia conjunx cœperit et quintæ tempora lucis aget, sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes, mergetur visus effugietque tuos. At non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam unde trahat sidus parva docere mora est. Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum fertur in Ismariis Bacchus amasse jugis. Tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi, quæ nunc de pueri nomine nomen habet. Dum legit in ramo pictas temerarius uvas, decidit: amissum Liber in astra tulit. 6. A NP Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum Phœbus et alatis æthera carpit equis, quisquis ades castæque colis penetralia Vestæ, gratare, Iliacis turaque pone focis. Cæsaris innumeris, quos maluit ille mereri, accessit titulis pontificalis honor. Ignibus æternis æterni numina præsunt Cæsaris: imperii pignora juncta vides. Di veteris Troiæ, dignissima præda ferenti, qua gravis Æneas tutus ab hoste fuit, ortus ab Ænea tangit cognata sacerdos numina: cognatum, Vesta, tuere caput. Quos sancta fovet ille manu, bene vivitis, ignes: vivite inexstincti, flammaque duxque, precor. 7. B NON : F Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis templa putant lucos Veiovis ante duos. Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto, 'quilibet huc' inquit 'confuge; Tutus eris.' O quam de tenui Romanus origine crevit, turba vetus quam non invidiosa fuit! Ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet, disce quis iste deus, curve vocetur ita. Juppiter est juvenis: juvenales aspice voltus; Aspice deinde manum: fulmina nulla tenet. Fulmina post ausos cælum adfectare Gigantas sumpta Jovi: primo tempore inermis erat; Ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa arsit et in solida fixus Olympus humo. Stat quoque capra simul: nymphæ pavisse feruntur Cretides, infanti lac dedit illa Jovi. Nunc vocor ad nomen: vegrandia farra coloni quæ male creverunt, vescaque parva vocant; Vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis ædem ædem non magni suspicer esse Jovis? Jamque ubi cæruleum variabunt sidera cælum, suspice: Gorgonei colla videbis equi. Creditur hic cæsæ gravida cervice Medusæ sanguine respersis prosiluisse jubis. Huic supra nubes et subter sidera lapso cælum pro terra, pro pede pinna fuit; Jamque indignanti nova frena receperat ore cum levis Aonias ungula fodit aquas. Nunc fruitur cælo, quod pinnis ante petebat, et nitidus stellis quinque decemque micat. 8. CF Protinus aspicies venienti nocte Coronam Cnosida: Theseo crimine facta dea est. Jam bene periuro mutarat coniuge Bacchum quæ dedit ingrato fila legenda viro; Sorte tori gaudens 'quid flebam rustica?' Dixit; 'Utiliter nobis perfidus ille fuit.' Interea Liber depexos crinibus Indos vicit, et Eoo dives ab orbe redit. Inter captivas facie præstante puellas grata nimis Baccho filia regis erat. Flebat amans conjunx, spatiataque litore curvo edidit incultis talia verba comis: 'en iterum, fluctus, similes audite querellas. En iterum lacrimas accipe, harena, meas. Dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!" Ille abiit, eadem crimina Bacchus habet. Nunc quoque "nulla viro" clamabo "femina credat"; Nomine mutato causa relata mea est. O utinam mea sors qua primum cœperat isset, jamque ego præsenti tempore nulla forem. Quid me desertis morituram, Liber, harenis servabas? Potui dedoluisse semel. Bacche levis leviorque tuis, quæ tempora cingunt, frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, ausus es ante oculos adducta pælice nostros tam bene compositum sollicitare torum? Heu ubi pacta fides? Ubi quæ jurare solebas? Me miseram, quotiens hæc ego verba loquar? Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas: judicio peccas turpius ipse tuo. Ne sciat hæc quisquam tacitisque doloribus urar, ne totiens falli digna fuisse puter. Præcipue cupiam celari Thesea, ne te consortem culpæ gaudeat esse suæ. At, puto, præposita est fuscæ mihi candida pælex! Eveniat nostris hostibus ille color. Quid tamen hoc refert? Vitio tibi gratior ipso est. Quid facis? Amplexus inquinat illa tuos. Bacche, fidem præsta, nec præfer amoribus ullam coniugis: adsuevi semper amare virum. Ceperunt matrem formosi cornua tauri, me tua; At hic laudi est, ille pudendus amor. Ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat quod flammas nobis fassus es ipse tuas. Nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne diceris, et patria raptus ab igne manu. Illa ego sum cui tu solitus promittere cælum. Ei mihi, pro cælo qualia dona fero!' Dixerat; Audibat jamdudum verba querentis Liber, ut a tergo forte secutus erat. Occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat, et 'pariter cæli summa petamus' ait: 'tu mihi juncta toro mihi juncta vocabula sumes, nam tibi mutatæ Libera nomen erit, sintque tuæ tecum faciam monimenta coronæ, Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.' Dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes: aurea per stellas nunc micat illa novem. (9. DC) (10. EC) (11. FC) (12. GC) (13. H EN) 14. A EQVIRR : NP Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes purpureum rapido qui vehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, quem Tiberis curvis in latus urget aquis; Qui tamen ejecta si forte tenebitur unda, Cælius accipiat pulverulentus equos. 15. B EID : NP Idibus est Annæ festum geniale Perennæ non procul a ripis, advena Thybri, tuis. Plebs venit ac virides passim disiecta per herbas potat, et accumbit cum pare quisque sua. Sub Jove pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est; Pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, desuper extentas imposuere togas. Sole tamen vinoque calent annosque precantur quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt. Invenies illic qui Nestoris ebibat annos, quæ sit per calices facta Sibylla suos. Illic et cantant quicquid didicere theatris, et jactant faciles ad sua verba manus, et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis. Cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat. Occurrit nuper (visa est mihi digna relatu) pompa: senem potum pota trahebat anus. Quæ tamen hæc dea sit quoniam rumoribus errat, fabula proposito nulla tegenda meo. Arserat Æneæ Dido miserabilis igne, arserat exstructis in sua fata rogis, compositusque cinis, tumulique in marmore carmen hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat: præbvit Æneas et cavsam mortis et ensem: ipsa sva Dido concidit usa manv. Protinus invadunt Numidæ sine vindice regnum, et potitur capta Maurus Iarba domo, seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissæ en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.' Diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim amisso dubiæ rege vagantur apes. Tertia nudandas acceperat area messes, inque cavos jerant tertia musta lacus: pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit mœnia; Germanæ justa dat ante suæ. Mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillæ, vertice libatas accipiuntque comas, terque 'vale' dixit, cineres ter ad ora relatos pressit, et est illis visa subesse soror. Nacta ratem comitesque fugæ pede labitur æquo mœnia respiciens, dulce sororis opus. Fertilis est Melite sterili vicina Cosyræ insula, quam Libyci verberat unda freti. Hanc petit, hospitio regis confisa vetusto: hospes opum dives rex ibi Battus erat. Qui postquam didicit casus utriusque sororis, 'hæc' inquit 'tellus quantulacumque tua est.' Et tamen hospitii servasset ad ultima munus; Sed timuit magnas Pygmalionis opes. Signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat annus, et exilio terra paranda nova est. Frater adest belloque petit. Rex arma perosus 'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait. Jussa fugit ventoque ratem committit et undis: asperior quovis æquore frater erat. Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes parvus ager, Cameren incola turba vocat: illuc cursus erat. Nec longius abfuit inde quam quantum novies mittere funda potest: vela cadunt primo et dubia librantur ab aura: 'findite remigio' navita dixit 'aquas'; Dumque parant torto subducere carbasa lino, percutitur rapido puppis adunca Noto, inque patens æquor, frustra pugnante magistro, fertur, et ex oculis visa refugit humus. Adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus vertitur, et canas alveus haurit aquas. Vincitur ars vento nec jam moderator habenis utitur, at votis is quoque poscit opem. Jactatur tumidas exul Phœnissa per undas, umidaque opposita lumina veste tegit. Tum primum Dido felix est dicta sorori et quæcumque aliquam corpore pressit humum. Ducitur ad Laurens ingenti flamine litus puppis, et expositis omnibus hausta perit. Jam pius Æneas regno nataque Latini auctus erat, populos miscueratque duos. Litore dotali solo comitatus Achate secretum nudo dum pede carpit iter, aspicit errantem, nec credere sustinet Annam esse: quid in Latios illa veniret agros? Dum secum Æneas, 'Anna est!' Exclamat Achates: ad nomen voltus sustulit illa suos. Heu, quid agat? Fugiat? Quos terræ quærat hiatus? Ante oculos miseræ fata sororis erant. Sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros (flet tamen admonitu motus, Elissa, tui): 'Anna, per hanc juro, quam quondam audire solebas tellurem fato prosperiore dari, perque deos comites, hac nuper sede locatos, sæpe meas illos increpuisse moras. Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste. Ei mihi, credibili fortior illa fuit. Ne refer: aspexi non illo corpore digna volnera Tartareas ausus adire domos. At tu, seu ratio te nostris adpulit oris sive deus, regni commoda carpe mei. Multa tibi memores, nil non debemus Elissæ: nomine grata tuo, grata sororis eris.' Talia dicenti (neque enim spes altera restat) credidit, errores exposuitque suos; Utque domum intravit Tyrios induta paratus, incipit Æneas (cetera turba tacet): 'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia conjunx, est mihi: consumpsi naufragus hujus opes. Orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora: quam precor ut caræ more sororis ames.' Omnia promittit falsumque Lavinia volnus mente premit tacita dissimulatque metus; Donaque cum videat præter sua lumina ferri multa, tamen mitti clam quoque multa putat. Non habet exactum quid agat: furialiter odit, et parat insidias et cupit ulta mori. Nox erat: ante torum visa est adstare sororis squalenti Dido sanguinulenta coma et 'fuge, ne dubita, mæstum fuge' dicere 'tectum'; Sub verbum querulas impulit aura fores. Exsilit et velox humili ~super ausa~ fenestra se jacit (audacem fecerat ipse timor), cumque metu rapitur tunica velata recincta, currit ut auditis territa damma lupis, corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis creditur et stagnis occuluisse suis. Sidonis interea magno clamore per agros quæritur: apparent signa notæque pedum; Ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis; Sustinuit tacitas conscius amnis aquas. Ipsa loqui visa est 'placidi sum nympha Numici: amne perenne latens Anna Perenna vocor.' Protinus erratis læti vescuntur in agris et celebrant largo seque diemque mero. Sunt quibus hæc Luna est, quia mensibus impleat annum; Pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem. Invenies qui te nymphen Azanida dicant teque Jovi primos, Anna, dedisse cibos. Hæc quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures fama, nec a veri dissidet illa fide. Plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis fugit et in Sacri vertice Montis erat; Jam quoque quem secum tulerant defecerat illos victus et humanis usibus apta Ceres. Orta suburbanis quædam fuit Anna Bovillis, pauper, sed multæ sedulitatis anus; Illa, levi mitra canos incincta capillos, fingebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat dividere: hæc populo copia grata fuit. Pace domi facta signum posuere Perennæ, quod sibi defectis illa ferebat opem. Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellæ, dicere; Nam cœunt certaque probra canunt. Nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam, et cum seducta talia verba facit: 'mense meo coleris, junxi mea tempora tecum; Pendet ab officio spes mihi magna tuo. Armifer armiferæ correptus amore Minervæ uror, et hoc longo tempore volnus alo. Effice, di studio similes cœamus in unum: conveniunt partes hæ tibi, comis anus.' Dixerat; Illa deum promisso ludit inani, et stultam dubia spem trahit usque mora. Sæpius instanti 'mandata peregimus' inquit; 'Evicta est: precibus vix dedit illa manus.' Credit amans thalamosque parat. Deducitur illuc Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos. Oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam: nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum. Ridet amatorem caræ nova diva Minervæ, nec res hac Veneri gratior ulla fuit. Inde joci veteres obscenaque dicta canuntur, et juvat hanc magno verba dedisse deo. Præteriturus eram gladios in principe fixos, cum sic a castis Vesta locuta focis: 'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos; Sacrilegæ telis me petiere manus. Ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui: quæ cecidit ferro, Cæsaris umbra fuit.' Ille quidem cælo positus Jovis atria vidit, et tenet in magno templa dicata foro; At quicumque nefas ausi, prohibente deorum numine, polluerant pontificale caput, morte jacent merita: testes estote, Philippi, et quorum sparsis ossibus albet humus. Hoc opus, hæc pietas, hæc prima elementa fuerunt Cæsaris, ulcisci justa per arma patrem. 16. C F Postera cum teneras aurora refecerit herbas, Scorpios a prima parte videndus erit. 17. D LIB : AGON : NP Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho: Bacche, fave vati, dum tua festa cano. Nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum Juppiter adferret, ~parvus inermis eras~; Nec, puer ut posses maturo tempore nasci, expletum patrio corpore matris opus. Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos et domitas gentes, turifer Inde, tuas. Tu quoque Thebanæ mala præda tacebere matris, inque tuum furiis acte Lycurge genus. Ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra dicere; Sed non est carminis hujus opus. Carminis hujus opus causas exponere quare vitisator populos ad sua liba vocet. Ante tuos ortus aræ sine honore fuerunt, Liber, et in gelidis herba reperta focis. Te memorant, Gange totoque Oriente subacto, primitias magno seposuisse Jovi: cinnama tu primus captivaque tura dedisti deque triumphato viscera tosta bove. Nomine ab auctoris ducunt libamina nomen libaque, quod sanctis pars datur inde focis; Liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt. Ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro (non habet ingratos fabula nostra jocos); Jamque erat ad Rhodopen Pangæaque florida ventum: æriferæ comitum concrepuere manus. Ecce novæ cœunt volucres tinnitibus actæ, quosque movent sonitus æra, sequuntur apes; Colligit errantes et in arbore claudit inani Liber, et inventi præmia mellis habet. Ut satyri levisque senex tetigere saporem quærebant flavos per nemus omne favos. Audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex; Utque piger pandi tergo residebat aselli, adplicat hunc ulmo corticibusque cavis. Constitit ipse super ramoso stipite nixus, atque avide trunco condita mella petit: milia crabronum cœunt, et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant. Ille cadit præceps et calce feritur aselli, inclamatque suos auxiliumque rogat. Concurrunt satyri turgentiaque ora parentis rident: percusso claudicat ille genu. Ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat; Hic paret monitis et linit ora luto. Melle pater fruitur, liboque infusa calenti jure repertori splendida mella damus. Femina cur præsit, non est rationis opertæ: femineos thyrso concitat ille choros. Cur anus hoc faciat, quæris? Vinosior ætas ~hæc erat et~ gravidæ munera vitis amat. Cur hedera cincta est? Hedera est gratissima Baccho; Hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est. Nysiadas nymphas puerum quærente noverca hanc frondem cunis opposuisse ferunt. Restat ut inveniam quare toga libera detur Lucifero pueris, candide Bacche, tuo: sive quod ipse puer semper juvenisque videris, et media est ætas inter utrumque tibi; Seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos, commendant curæ numinibusque tuis: sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te sumitur et vitæ liberioris iter: an quia, cum colerent prisci studiosius agros, et faceret patrio rure senator opus, et caperet fasces a curvo consul aratro, nec crimen duras esset habere manus, rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem— sed dis, non studiis ille dabatur honor: luce sua ludos uvæ commentor habebat, quos cum tædifera nunc habet ille dea— ergo ut tironem celebrare frequentia possit, visa dies dandæ non aliena togæ? Mite caput, pater, huc placataque cornua vertas, et des ingenio vela secunda meo. Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet) hac, si commemini, præteritaque die. Stella Lycaoniam vergit declinis ad Arcton Miluus: hæc illa nocte videnda venit. Quid dederit volucri, si vis cognoscere, cælum, Saturnus regnis a Jove pulsus erat; Concitat iratus validos Titanas in arma, quæque fuit fatis debita temptat opem. Matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus parte sui serpens posteriore fuit: hunc triplici muro lucis incluserat atris Parcarum monitu Styx violenta trium. Viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, sors erat æternos vincere posse deos. Immolat hunc Briareus facta ex adamante securi, et jamjam flammis exta daturus erat: Juppiter alitibus rapere imperat: attulit illi miluus, et meritis venit in astra suis. (18. EC) 19. F QVINQ : NP 20. GC 21. HC 22. AN Una dies media est, et fiunt sacra Minervæ, nomina quæ junctis quinque diebus habent. Sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro: causa, quod est illa nata Minerva die. Altera tresque super rasa celebrantur harena: ensibus exsertis bellica læta dea est. Pallada nunc pueri teneræque orate puellæ; Qui bene placarit Pallada, doctus erit. Pallade placata lanam mollire puellæ discant et plenas exonerare colos. Illa etiam stantes radio percurrere telas erudit et rarum pectine denset opus. Hanc cole, qui maculas læsis de vestibus aufers: hanc cole, velleribus quisquis æna paras. Nec quisquam invita faciet bene vincula plantæ Pallade, sit Tychio doctior ille licet: et licet antiquo manibus conlatus Epeo sit prior, irata Pallade mancus erit. Vos quoque, Phœbea morbos qui pellitis arte, munera de vestris pauca referte deæ. Nec vos, turba fere censu fraudata, magistri, spernite (discipulos attrahit illa novos), quique moves cælum, tabulamque coloribus uris, quique facis docta mollia saxa manu. Mille dea est operum: certe dea carminis illa est; Si mereor, studiis adsit amica meis. Cælius ex alto qua mons descendit in æquum, hic, ubi non plana est, sed prope plana via, parva licet videas Captæ delubra Minervæ, quæ dea natali cœpit habere suo. Nominis in dubio causa est. Capitale vocamus ingenium sollers: ingeniosa dea est. An quia de capitis fertur sine matre paterni vertice cum clipeo prosiluisse suo? An quia perdomitis ad nos captiva Faliscis venit? Et hoc signo littera prisca docet. An quod habet legem, capitis quæ pendere pœnas ex illo jubeat furta recepta loco? A quacumque trahis ratione vocabula, Pallas, pro ducibus nostris ægida semper habe. 23. B TVBIL : NP Summa dies e quinque tubas lustrare canoras admonet et forti sacrificare deæ. Nunc potes ad solem sublato dicere voltu 'hic here Phrixeæ vellera pressit ovis.' Seminibus tostis sceleratæ fraude novercæ sustulerat nullas, ut solet, herba comas: mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet quam sterili terræ Delphicus edat opem. Hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles et juvenis Phrixi funera sorte peti. Usque recusantem cives et tempus et Ino compulerunt regem jussa nefanda pati; Et soror et Phrixus, velati tempora vittis, stant simul ante aras junctaque fata gemunt. Aspicit hos, ut forte pependerat æthere, mater et ferit attonita pectora nuda manu, inque draconigenam nimbis comitantibus urbem desilit, et natos eripit inde suos; Utque fugam capiant, aries nitidissimus auro traditur: ille vehit per freta longa duos. Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra femina, cum de se nomina fecit aquæ. Pæne simul periit, dum volt succurrere lapsæ, frater, et extentas porrigit usque manus. Flebat, ut amissa gemini consorte pericli, cæruleo junctam nescius esse deo. Litoribus tactis aries fit sidus; At hujus pervenit in Colchas aurea lana domos. (24. C Q : REX : C : F) (25. DC) 26. EC Tres ubi Luciferos veniens præmiserit Eos, tempora nocturnis æqua diurna feres. (27. F NP) (28. GC) (29. HC) 30. AC Inde quater pastor saturos ubi clauserit hædos, canuerint herbæ rore recente quater, Janus adorandus cumque hoc Concordia mitis et Romana Salus Araque Pacis erit. 31. BC Luna regit menses: hujus quoque tempora mensis finit Aventino Luna colenda jugo.

Index