P. Ovidii Nasonis Fasti Liber V

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI

Fasti Liber V

Quæritis unde putem Maio data nomina mensi? Non satis est liquido cognita causa mihi. Ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, cum videt ex omni parte, viator, iter, sic, quia posse datur diversas reddere causas, qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet. Dicite, quæ fontes Aganippidos Hippocrenes, grata Medusæi signa, tenetis, equi. Dissensere deæ; Quarum Polyhymnia cœpit prima (silent aliæ, dictaque mente notant): 'post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo inque novas species omne recessit opus, pondere terra suo subsedit et æquora traxit: at cælum levitas in loca summa tulit; Sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus et vos, Lunares, exsiluistis, equi. Sed neque terra diu cælo, nec cetera Phœbo sidera cedebant: par erat omnis honos. Sæpe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus: nec latus Oceano quisquam deus advena junxit, et Themis extremo sæpe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis imposuere toris. Hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes, quaque die partu est edita, magna fuit. Nec mora, consedit medio sublimis Olympo aurea, purpureo conspicienda sinu; Consedere simul Pudor et Metus. Omne videres numen ad hanc voltus composuisse suos. Protinus intravit mentes suspectus honorum: fit pretium dignis, nec sibi quisque placet. Hic status in cælo multos permansit in annos, dum senior fatis excidit arce deus. Terra feros partus, immania monstra, Gigantas edidit ausuros in Jovis ire domum. Mille manus illis dedit et pro cruribus angues, atque ait "in magnos arma movete deos." Exstruere hi montes ad sidera summa parabant et magnum bello sollicitare Jovem; Fulmina de cæli jaculatus Juppiter arce vertit in auctores pondera vasta suos. His bene Maiestas armis defensa deorum restat, et ex illo tempore culta manet. Assidet inde Jovi, Jovis est fidissima custos, et præstat sine vi sceptra timenda Jovi. Venit et in terras: coluerunt Romulus illam et Numa, mox alii, tempore quisque suo. Illa patres in honore pio matresque tuetur, illa comes pueris virginibusque venit; Illa datos fasces commendat eburque curule, illa coronatis alta triumphat equis.' Finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt Clioque et curvæ scita Thalia lyræ. Excipit Uranie: fecere silentia cunctæ, et vox audiri nulla, nisi illa, potest. 'Magna fuit quondam capitis reverentia cani, inque suo pretio ruga senilis erat. Martis opus juvenes animosaque bella gerebant, et pro dis aderant in statione suis; Viribus illa minor nec habendis utilis armis consilio patriæ sæpe ferebat opem; Nec nisi post annos patuit tunc curia seros, nomen et ætatis mite senatus habet. Jura dabat populo senior, finitaque certis legibus est ætas unde petatur honor, et medius juvenum, non indignantibus ipsis, ibat, et interior, si comes unus erat. Verba quis auderet coram sene digna rubore dicere? Censuram longa senecta dabat. Romulus hoc vidit selectaque pectora patres dixit: ad hos urbis summa relata novæ. Hinc sua majores tribuisse vocabula Maio tangor, et ætati consuluisse suæ. Et Numitor dixisse potest "da, Romule, mensem hunc senibus", nec avum sustinuisse nepos. Nec leve propositi pignus successor honoris Junius, a juvenum nomine dictus, habet.' Tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, prima sui cœpit Calliopea chori: 'duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis; Hinc sata Pleione cum cælifero Atlante jungitur, ut fama est, Pleiadasque parit. Quarum Maia suas forma superasse sorores traditur et summo concubuisse Jovi. Hæc enixa jugo cupressiferæ Cyllenes ætherium volucri qui pede carpit iter; Arcades hunc Ladonque rapax et Mænalos ingens rite colunt, luna credita terra prior. Exul ab Arcadia Latios Evander in agros venerat, impositos attuleratque deos. Hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbæ et paucæ pecudes et casa rara fuit: quo postquam ventum est, "consistite", præscia mater "nam locus imperii rus erit istud" ait. Et matri et vati paret Nonacrius heros, inque peregrina constitit hospes humo; Sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis has docuit gentes alipedisque dei. Semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, cum lustrant celebres verbera secta vias; At tu materno donasti nomine mensem, inventor curvæ, furibus apte, fidis. Nec pietas hæc prima tua est: septena putaris, Pleiadum numerum, fila dedisse lyræ.' Hæc quoque desierat: laudata est voce suarum. Quid faciam? Turbæ pars habet omnis idem. Gratia Pieridum nobis æqualiter adsit, nullaque laudetur plusve minusve mihi. 1. A K : MAI : F Ab Jove surgat opus. Prima mihi nocte videnda stella est in cunas officiosa Jovis: nascitur Oleniæ signum pluviale Capellæ; Illa dati cælum præmia lactis habet. Nais Amalthea, Cretæa nobilis Ida, dicitur in silvis occuluisse Jovem. Huic fuit hædorum mater formosa duorum, inter Dictæos conspicienda greges, cornibus æriis atque in sua terga recurvis, ubere, quod nutrix posset habere Jovis. Lac dabat illa deo; Sed fregit in arbore cornu, truncaque dimidia parte decoris erat. Sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis, et plenum pomis ad Jovis ora tulit. Ille ubi res cæli tenuit solioque paterno sedit, et invicto nil Jove majus erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominæ nunc quoque nomen habet. Præstitibus Maiæ Laribus videre Kalendæ aram constitui parvaque signa deum: voverat illa quidem Curius, sed multa vetustas destruit; Et saxo longa senecta nocet. Causa tamen positi fuerat cognominis illis quod præstant oculis omnia tuta suis: stant quoque pro nobis et præsunt mœnibus Urbis, et sunt præsentes auxiliumque ferunt. At canis ante pedes saxo fabricatus eodem stabat: quæ standi cum Lare causa fuit? Servat uterque domum, domino quoque fidus uterque: compita grata deo, compita grata cani. Exagitant et Lar et turba Diania fures: pervigilantque Lares, pervigilantque canes. Bina gemellorum quærebam signa deorum viribus annosæ facta caduca moræ: mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos, Urbs habet, et vici numina terna colunt. Quo feror? Augustus mensis mihi carminis hujus jus dabit: interea Diva canenda Bona est. Est moles nativa, loco res nomina fecit: appellant Saxum; Pars bona montis ea est. Huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri prima Palatinæ signa dedistis aves; Templa patres illic oculos exosa viriles leniter adclivi constituere jugo. Dedicat hæc veteris Crassorum nominis heres, virgineo nullum corpore passa virum: Livia restituit, ne non imitata maritum esset et ex omni parte secuta ~virum~. 2. B F Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, candidaque a Calabris vela dabuntur aquis. At simul inducent obscura crepuscula noctem, pars Hyadum toto de grege nulla latet. Ora micant Tauri septem radiantia flammis, navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat; Pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse Tethyos has neptes Oceanique senis. Nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo cum satus est forma conspiciendus Hyas: hunc stirps Oceani maturis nixibus Æthra edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas. Dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos terret, et est illi præda benigna lepus: at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas; Dumque petit latebras fetæ catulosque leænæ, ipse fuit Libycæ præda cruenta feræ. Mater Hyan et Hyan mæstæ flevere sorores cervicemque polo subpositurus Atlas. Victus uterque parens tamen est pietate sororum: illa dedit cælum, nomina fecit Hyas. 'Mater, ades, florum, ludis celebranda jocosis: distuleram partes mense priore tuas. Incipis Aprili, transis in tempora Maii: alter te fugiens, cum venit alter habet. Cum tua sint cedantque tibi confinia mensum, convenit in laudes ille vel ille tuas. Circus in hunc exit clamataque palma theatris; Hoc quoque cum Circi munere carmen eat. Ipsa doce quæ sis: hominum sententia fallax; Optima tu proprii nominis auctor eris.' Sic ego; Sic nostris respondit diva rogatis (dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas): 'Chloris eram quæ Flora vocor: corrupta Latino nominis est nostri littera Græca sono. Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis rem fortunatis ante fuisse viris. Quæ fuerit mihi forma, grave est narrare modestæ; Sed generum matri repperit illa deum. Ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam; Insequitur, fugio: fortior ille fuit. Et dederat fratri Boreas jus omne rapinæ, ausus Erecthea præmia ferre domo. Vim tamen emendat dando mihi nomina nuptæ, inque meo non est ulla querella toro. [Vere fruor semper: semper nitidissimus annus, arbor habet frondes, pabula semper humus.] Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris; Aura fovet, liquidæ fonte rigatur aquæ: hunc meus implevit generoso flore maritus, atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe." Sæpe ego digestos volui numerare colores, nec potui: numero copia major erat. Roscida cum primum foliis excussa pruina est et variæ radiis intepuere comæ, conveniunt pictis incinctæ vestibus Horæ, inque leves calathos munera nostra legunt; Protinus accedunt Charites, nectuntque coronas sertaque cælestes implicitura comas. Prima per immensas sparsi nova semina gentes: unius tellus ante coloris erat; Prima Therapnæo feci de sanguine florem, et manet in folio scripta querella suo. Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos, infelix, quod non alter et alter eras. Quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum, de quorum per me volnere surgit honor? Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes: Juppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor. Sancta Jovem Juno nata sine matre Minerva officio doluit non eguisse suo. Ibat ut Oceano quereretur facta mariti; Restitit ad nostras fessa labore fores. Quam simul aspexi, "quid te, Saturnia", dixi "attulit?" Exponit, quem petat, illa, locum; Addidit et causam. Verbis solabar amicis. "Non" inquit "verbis cura levanda mea est. Si pater est factus neglecto coniugis usu Juppiter, et solus nomen utrumque tenet, cur ego desperem fieri sine coniuge mater, et parere intacto, dummodo casta, viro? Omnia temptabo latis medicamina terris, et freta Tartareos excutiamque sinus." Vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. "Nescioquid, nymphe, posse videris" ait. Ter volui promittere opem, ter lingua retenta est: ira Jovis magni causa timoris erat. "Fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor", et Stygiæ numen testificatur aquæ. "Quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab arvis flos dabit: est hortis unicus ille meis. Qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange juvencam, mater erit': tetigi, nec mora, mater erat." Protinus hærentem decerpsi pollice florem; Tangitur, et tacto concipit illa sinu. Jamque gravis Thracen et læva Propontidos intrat, fitque potens voti, Marsque creatus erat. Qui memor accepti per me natalis "habeto tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum." Forsitan in teneris tantum mea regna coronis esse putes. Tangit numen et arva meum. Si bene floruerint segetes, erit area dives: si bene floruerit vinea, Bacchus erit; Si bene floruerint oleæ, nitidissimus annus, pomaque proventum temporis hujus habent. Flore semel læso pereunt viciæque fabæque, et pereunt lentes, advena Nile, tuæ. Vina quoque in magnis operose condita cellis florent, et nebulæ dolia summa tegunt. Mella meum munus: volucres ego mella daturas ad violam et cytisos et thyma cana voco.' [Nos quoque idem facimus tunc, cum juvenalibus annis luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.] Talia dicentem tacitus mirabar; At illa 'jus tibi discendi, siqua requiris' ait. 'Dic, dea', respondi 'ludorum quæ sit origo.' Vix bene desieram, rettulit illa mihi: 'cetera luxuriæ nondum instrumenta vigebant; Aut pecus aut latam dives habebat humum (hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est); Sed jam de vetito quisque parabat opes. Venerat in morem populi depascere saltus, idque diu licuit, pœnaque nulla fuit; Vindice servabat nullo sua publica volgus, jamque in privato pascere inertis erat. Plebis ad ædiles perducta licentia talis Publicios; Animus defuit ante viris. Rem populus recipit, multam subiere nocentes: vindicibus laudi publica cura fuit. Multa data est ex parte mihi, magnoque favore victores ludos instituere novos; Parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes, utile nunc iter est, Publiciumque vocant.' Annua credideram spectacula facta: negavit, addidit et dictis altera verba suis: 'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris, turbaque cælestes ambitiosa sumus. Sæpe deos aliquis peccando fecit iniquos, et pro delictis hostia blanda fuit; Sæpe Jovem vidi, cum jam sua mittere vellet fulmina, ture dato sustinuisse manum. At si neglegimur, magnis injuria pœnis solvitur, et justum præterit ira modum. Respice Thestiaden: flammis absentibus arsit; Causa est, quod Phœbes ara sine igne fuit. Respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat; Virgo est, et spretos bis tamen ulta focos. Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, cum consternatis diripereris equis. Longa referre mora est correcta oblivia damnis: me quoque Romani præteriere patres. Quid facerem, per quod fierem manifesta doloris? Exigerem nostræ qualia damna notæ? Excidit officium tristi mihi: nulla tuebar rura, nec in pretio fertilis hortus erat; Lilia deciderant, violas arere videres, filaque punicei languida facta croci. Sæpe mihi Zephyrus "dotes corrumpere noli ipsa tuas" dixit: dos mihi vilis erat. Florebant oleæ, venti nocuere protervi: florebant segetes, grandine læsa seges. In spe vitis erat, cælum nigrescit ab Austris et subita frondes decutiuntur aqua. Nec volui fieri nec sum crudelis in ira; Cura repellendi sed mihi nulla fuit. Convenere patres, et, si bene floreat annus, numinibus nostris annua festa vovent. Adnuimus voto: consul cum consule ludos Postumio Lænas persoluere mihi.' Quærere conabar quare lascivia major his foret in ludis liberiorque jocus; Sed mihi succurrit numen non esse severum, aptaque deliciis munera ferre deam. Tempora sutilibus cinguntur tota coronis, et latet iniecta splendida mensa rosa; Ebrius incinctis philyra conviva capillis saltat, et imprudens utitur arte meri; Ebrius ad durum formosæ limen amicæ cantat, habent unctæ mollia serta comæ. Nulla coronata peraguntur seria fronte, nec liquidæ vinctis flore bibuntur aquæ; Donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis, gratia sumendæ non erat ulla rosæ. Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam ex Ariadnæo sidere nosse potes. Scæna levis decet hanc: non est, mihi credite, non est illa cothurnatas inter habenda deas. Turba quidem cur hos celebret meretricia ludos non ex difficili causa petita subest. Non est de tetricis, non est de magna professis: volt sua plebeio sacra patere choro, et monet ætatis specie, dum floreat, uti; Contemni spinam, cum cecidere rosæ. Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albæ, sic hæc est cultu versicolore decens? An quia maturis albescit messis aristis, et color et species floribus omnis inest? Adnuit, et motis flores cecidere capillis, accidere in mensas ut rosa missa solet. Lumina restabant, quorum me causa latebat, cum sic errores abstulit illa meos: 'vel quia purpureis conlucent floribus agri, lumina sunt nostros visa decere dies; Vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, atque oculos in se splendor uterque trahit; Vel quia deliciis nocturna licentia nostris convenit: a vero tertia causa venit.' 'Est breve præterea, de quo mihi quærere restat, si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'. 'Cur tibi pro Libycis clauduntur rete leænis inbelles capreæ sollicitusque lepus?' Non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos arvaque pugnaci non adeunda feræ. Omnia finierat: tenues secessit in auras, mansit odor; Posses scire fuisse deam. Floreat ut toto carmen Nasonis in ævo, sparge, precor, donis pectora nostra tuis. 3. C C Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron semivir et flavi corpore mixtus equi. Pelion Hæmoniæ mons est obversus in Austros: summa virent pinu, cetera quercus habet. Phillyrides tenuit; Saxo stant antra vetusto, quæ justum memorant incoluisse senem. Ille manus olim missuras Hectora leto creditur in lyricis detinuisse modis. Venerat Alcides exhausta parte laborum, jussaque restabant ultima pæne viro. Stare simul casu Troiæ duo fata videres: hinc puer Æacides, hinc Jove natus erat. Excipit hospitio juvenem Philyreius heros, et causam adventus hic rogat, ille docet. Respicit interea clavam spoliumque leonis, 'vir' que ait 'his armis, armaque digna viro!' Nec se, quin horrens auderent tangere sætis vellus, Achilleæ continuere manus. Dumque senex tractat squalentia tela venenis, excidit et lævo fixa sagitta pede est. Ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum: adgemit Alcides Hæmoniusque puer. Ipse tamen lectas Pagasæis collibus herbas temperat et varia volnera mulcet ope; Virus edax superabat opem, penitusque recepta ossibus et toto corpore pestis erat: sanguine Centauri Lernææ sanguis echidnæ mixtus ad auxilium tempora nulla dabat. Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles: sic flendus Peleus, si moreretur, erat. Sæpe manus ægras manibus fingebat amicis: morum, quos fecit, præmia doctor habet. Oscula sæpe dedit, dixit quoque sæpe jacenti 'vive, precor, nec me, care, relinque, pater.' Nona dies aderat, cum tu, justissime Chiron, bis septem stellis corpora cinctus eras. (4. D C) 5. E C Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondum est via: nox aptum tertia tempus erit. 6. F C Scorpios in cælo, cum cras lucescere Nonas dicimus, a media parte notandus erit. (7. G NON : N vel F) (8. H F) 9. A LEM : N Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora, ter dederint Phœbo sidera victa locum, ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri: inferias tacitis manibus illa dabunt. Annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant, nec tu dux mensum, Jane biformis, eras: jam tamen exstincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi. Mensis erat Majus, majorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet. Nox ubi jam media est somnoque silentia præbet, et canis et variæ conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum surgit (habent gemini vincula nulla pedes), signaque dat digitis medio cum pollice junctis, occurrat tacito ne levis umbra sibi. Cumque manus puras fontana perluit unda, vertitur et nigras accipit ante fabas, aversusque jacit; Sed dum jacit, 'hæc ego mitto, his' inquit 'redimo meque meosque fabis.' Hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur colligere et nullo terga vidente sequi. Rursus aquam tangit, Temesæaque concrepat æra, et rogat ut tectis exeat umbra suis. Cum dixit novies 'manes exite paterni' respicit, et pure sacra peracta putat. Dicta sit unde dies, quæ nominis exstet origo me fugit: ex aliquo est invenienda deo. Pliade nate, mone, virga venerande potenti: sæpe tibi est Stygii regia visa Jovis. Venit adoratus Caducifer. Accipe causam nominis: ex ipso est cognita causa deo. Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, et male veloci justa soluta Remo, Faustulus infelix et passis Acca capillis spargebant lacrimis ossa perusta suis; Inde domum redeunt sub prima crepuscula mæsti, utque erat, in duro procubuere toro. Umbra cruenta Remi visa est adsistere lecto, atque hæc exiguo murmure verba loqui: 'en ego dimidium vestri parsque altera voti, cernite sim qualis, qui modo qualis eram! Qui modo, si volucres habuissem regna jubentes, in populo potui maximus esse meo, nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago: hæc est ex illo forma relicta Remo. Heu ubi Mars pater est? Si vos modo vera locuti, uberaque expositis ille ferina dedit. Quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis perdidit. O quanto mitior illa fuit! Sæve Celer, crudelem animam per volnera reddas, utque ego, sub terras sanguinulentus eas. Noluit hoc frater, pietas æqualis in illo est: quod potuit, lacrimas in mea fata dedit. Hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate ut celebrem nostro signet honore diem.' Mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt: lubrica prensantes effugit umbra manus. Ut secum fugiens somnos abduxit imago, ad regem voces fratris uterque ferunt. Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit illam, qua positis justa feruntur avis. Aspera mutata est in lenem tempore longo littera, quæ toto nomine prima fuit; Mox etiam lemures animas dixere silentum: hic sensus verbi, vis ea vocis erat. Fana tamen veteres illis clausere diebus, ut nunc ferali tempore operta vides; Nec viduæ tædis eadem nec virginis apta tempora: quæ nupsit, non diuturna fuit. Hac quoque de causa, si te proverbia tangunt, mense malas Maio nubere volgus ait. Sed tamen hæc tria sunt sub eodem tempore festa inter se nulla continuata die. 10. B C 11. C LEM : N Quorum si mediis Bœotum Oriona quæres, falsus eris: signi causa canenda mihi. Juppiter et lato qui regnat in æquore frater carpebant socias Mercuriusque vias; Tempus erat quo versa jugo referuntur aratra, et pronus saturæ lac bibit agnus ovis. Forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, hos videt, exiguam stabat ut ante casam, atque ita 'longa via est, nec tempora longa supersunt', dixit 'et hospitibus janua nostra patet.' Addidit et voltum verbis, iterumque rogavit: parent promissis dissimulantque deos. Tecta senis subeunt nigro deformia fumo; Ignis in hesterno stipite parvus erat: ipse genu nixus flammas exsuscitat aura, et promit quassas comminuitque faces. Stant calices; Minor inde fabas, holus alter habebat, et spumat testo pressus uterque suo. Dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra: accipit æquoreus pocula prima deus. Quæ simul exhausit, 'da nunc bibat ordine' dixit 'Juppiter.' Audito palluit ille Jove. Ut rediit animus, cultorem pauperis agri immolat et magno torret in igne bovem; Quæque puer quondam primis diffuderat annis promit fumoso condita vina cado. Nec mora, flumineam lino celantibus ulvam, sic quoque non altis, incubuere toris. Nunc dape, nunc posito mensæ nituere Lyæo; Terra rubens crater, pocula fagus erant. Verba fuere Jovis: 'si quid fert impetus, opta: omne feres.' Placidi verba fuere senis: 'cara fuit conjunx, primæ mihi vere juventæ cognita. Nunc ubi sit quæritis? Urna tegit. Huic ego juratus, vobis in verba vocatis, "coniugio" dixi "sola fruere meo." Et dixi et servo; Sed enim diversa voluntas est mihi: nec conjunx et pater esse volo.' Adnuerant omnes. Omnes ad terga juvenci constiterant—pudor est ulteriora loqui. Tum superiniecta texere madentia terra: jamque decem menses, et puer ortus erat. Hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona: perdidit antiquum littera prima sonum. Creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit; Ille deæ custos, ille satelles erat. Verba movent iras non circumspecta deorum: 'quam nequeam' dixit 'vincere nulla fera est.' Scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi curva gemelliparæ spicula ferre deæ; Obstitit Orion. Latona nitentibus astris addidit et 'meriti præmia' dixit 'habe.' 12. D NP Sed quid et Orion et cetera sidera mundo cedere festinant, noxque coartat iter? Quid solito citius liquido jubar æquore tollit candida, Lucifero præveniente, dies? Fallor, an arma sonant? Non fallimur, arma sonabant: Mars venit et veniens bellica signa dedit. Ultor ad ipse suos cælo descendit honores templaque in Augusto conspicienda foro. Et deus est ingens et opus: debebat in urbe non aliter nati Mars habitare sui. Digna Giganteis hæc sunt delubra tropæis: hinc fera Gradivum bella movere decet, seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset, seu quis ab occiduo sole domandus erit. Perspicit Armipotens operis fastigia summi, et probat invictas summa tenere deas; Perspicit in foribus diversæ tela figuræ, armaque terrarum milite victa suo. Hinc videt Ænean oneratum pondere caro et tot Juleæ nobilitatis avos; Hinc videt Iliaden umeris ducis arma ferentem, claraque dispositis acta subesse viris. Spectat et Augusto prætextum nomine templum, et visum lecto Cæsare majus opus. Voverat hoc juvenis tum cum pia sustulit arma: a tantis princeps incipiendus erat. Ille manus tendens, hinc stanti milite justo, hinc conjuratis, talia dicta dedit: 'si mihi bellandi pater est Vestæque sacerdos auctor, et ulcisci numen utrumque paro, Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum, stetque favor causa pro meliore tuus. Templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.' Voverat, et fuso lætus ab hoste redit. Nec satis est meruisse semel cognomina Marti: persequitur Parthi signa retenta manu. Gens fuit et campis et equis et tuta sagittis et circumfusis invia fluminibus; Addiderant animos Crassorum funera genti, cum periit miles signaque duxque simul. Signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, Romanæque aquilæ signifer hostis erat; Isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis Cæsaris Ausoniæ protegerentur opes. Ille notas veteres et longi dedecus ævi sustulit: agnorunt signa recepta suos. Quid tibi nunc solitæ mitti post terga sagittæ, quid loca, quid rapidi profuit usus equi? Parthe, refers aquilas, victos quoque porrigis arcus: pignora jam nostri nulla pudoris habes. Rite deo templumque datum nomenque bis ulto, et meritus voti debita solvit honor. Sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites: non visa est fortem scæna decere deum. 13. E LEM : N Pliadas aspicies omnes totumque sororum agmen, ubi ante Idus nox erit una super: tum mihi non dubiis auctoribus incipit æstas, et tepidi finem tempora veris habent. 14. F C Idibus ora prior stellantia tollere Taurum indicat: huic signo fabula nota subest. Præbuit ut taurus Tyriæ sua terga puellæ Juppiter et falsa cornua fronte tulit, illa jubam dextra, læva retinebat amictus, et timor ipse novi causa decoris erat; Aura sinus implet, flavos movet aura capillos: Sidoni, sic fueras aspicienda Jovi. Sæpe puellares subduxit ab æquore plantas, et metuit tactus adsilientis aquæ; Sæpe deus prudens tergum demisit in undas, hæreat ut collo fortius illa suo. Litoribus tactis stabat sine cornibus ullis Juppiter inque deum de bove versus erat. Taurus init cælum: te, Sidoni, Juppiter implet, parsque tuum terræ tertia nomen habet. Hoc alii signum Phariam dixere juvencam, quæ bos ex homine est, ex bove facta dea. Tum quoque priscorum Virgo simulacra virorum mittere roboreo scirpea ponte solet. Corpora post decies senos qui credidit annos missa neci, sceleris crimine damnat avos. Fama vetus, tum cum Saturnia terra vocata est, talia fatidici dicta fuisse Jovis: 'falcifero libata seni duo corpora gentis mittite, quæ Tuscis excipiantur aquis'; Donec in hæc venit Tirynthius arva, quotannis tristia Leucadio sacra peracta modo; Illum stramineos in aquam misisse Quirites, Herculis exemplo corpora falsa jaci. Pars putat, ut ferrent juvenes suffragia soli, pontibus infirmos præcipitasse senes. Thybri, doce verum: tua ripa vetustior Urbe est; Principium ritus tu bene nosse potes. Thybris harundiferum medio caput extulit alveo raucaque dimovit talibus ora sonis: 'hæc loca desertas vidi sine mœnibus herbas: pascebat sparsas utraque ripa boves, et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque, tunc etiam pecori despiciendus eram. Arcadis Evandri nomen tibi sæpe refertur: ille meas remis advena torsit aquas. Venit et Alcides, turba comitatus Achiva: Albula, si memini, tunc mihi nomen erat. Excipit hospitio juvenem Pallantius heros, et tandem Caco debita pœna venit. Victor abit, secumque boves, Erytheida prædam, abstrahit; At comites longius ire negant. Magnaque pars horum desertis venerat Argis: montibus his ponunt spemque laremque suum. Sæpe tamen patriæ dulci tanguntur amore, atque aliquis moriens hoc breve mandat opus: "mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undis litus ad Inachium pulvis inanis eam." Displicet heredi mandati cura sepulcri: mortuus Ausonia conditur hospes humo; Scirpea pro domino Tiberi jactatur imago, ut repetat Graias per freta longa domos.' Hactenus, et subiit vivo rorantia saxo antra; Leves cursum sustinuistis aquæ. 15. G EID : NP (16. H F) (17. A C) (18. B C) (19. C C) Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim edidit Arcadiis Pleias una Jovi: pacis et armorum superis imisque deorum arbiter, alato qui pede carpis iter, læte lyræ pulsu, nitida quoque læte palæstra, quo didicit culte lingua docente loqui, templa tibi posuere patres spectantia Circum Idibus; Ex illo est hæc tibi festa dies. Te, quicumque suas profitentur vendere merces, ture dato tribuas ut sibi lucra rogant. Est aqua Mercurii portæ vicina Capenæ; Si juvat expertis credere, numen habet. Huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam. Uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia quæ dominos sunt habitura novos. Spargit et ipse suos lauro rorante capillos, et peragit solita fallere voce preces: 'ablue præteriti periuria temporis', inquit 'ablue præteritæ perfida verba die. Sive ego te feci testem, falsove citavi non audituri numina vana Jovis, sive deum prudens alium divamve fefelli, abstulerint celeres improba dicta Noti: et pateant veniente die periuria nobis, nec curent superi siqua locutus ero. Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro, et fac ut emptori verba dedisse juvet.' Talia Mercurius poscenti ridet ab alto, se memor Ortygias subripuisse boves. 20. D C At mihi pande, precor, tanto meliora petenti, in Geminos ex quo tempore Phœbus eat. 'Cum totidem de mense dies superesse videbis quot sunt Herculei facta laboris' ait. 'Dic' ego respondi 'causam mihi sideris hujus.' Causam facundo reddidit ore deus: 'abstulerant raptas Phœben Phœbesque sororem Tyndaridæ fratres, hic eques, ille pugil. Bella parant repetuntque suas et frater et Idas, Leucippo fieri pactus uterque gener. His amor ut repetant, illis ut reddere nolint, suadet; Et ex causa pugnat uterque pari. Effugere Œbalidæ cursu potuere sequentes, sed visum celeri vincere turpe fuga. Liber ab arboribus locus est, apta area pugnæ: constiterant illo (nomen Aphidna) loco. Pectora traiectus Lynceo Castor ab ense non exspectato volnere pressit humum; Ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta, qua cervix umeros continuata premit. Ibat in hunc Idas, vixque est Jovis igne repulsus; Tela tamen dextræ fulmine rapta negant. Jamque tibi, Pollux, cælum sublime patebat, cum "mea" dixisti "percipe verba, pater: quod mihi das uni cælum, partire duobus; Dimidium toto munere majus erit." Dixit et alterna fratrem statione redemit: utile sollicitæ sidus utrumque rati.' 21. E AGON : NP Ad Janum redeat, qui quærit Agonia quid sint: quæ tamen in fastis hoc quoque tempus habent. 22. F N Nocte sequente diem canis Erigoneius exit: est alio signi reddita causa loco. 23. G TVB : NP Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt: lustrantur puræ, quas facit ille, tubæ. 24. H Q : REX C : F Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis vel mos sacrorum vel fuga regis inest. 25. A C 26. B C 27. C C (28. D C) (29. E C) (30. F C) (31. G C) Nec te prætereo, populi Fortuna potentis publica, cui templum luce sequente datum est. Hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite, grata Jovi fulvæ rostra videbis avis. Auferet ex oculis veniens aurora Booten, continuaque die sidus Hyantis erit.

Index