P. Ovidii Nasonis Fasti Liber IV

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI

Fasti Liber IV

'Alma, fave', dixi 'geminorum mater Amorum'; Ad vatem voltus rettulit illa suos; 'Quid tibi' ait 'mecum? Certe majora canebas. Num vetus in molli pectore volnus habes?' 'Scis, dea', respondi 'de volnere.' Risit, et æther protinus ex illa parte serenus erat. 'Saucius an sanus numquid tua signa reliqui? Tu mihi propositum, tu mihi semper opus. Quæ decuit primis sine crimine lusimus annis; Nunc teritur nostris area major equis. Tempora cum causis, annalibus eruta priscis, lapsaque sub terras ortaque signa cano. Venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense: et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.' Mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto contigit et 'cœptum perfice' dixit 'opus'. Sensimus, et causæ subito patuere dierum: dum licet et spirant flamina, navis eat. Siqua tamen pars te de fastis tangere debet, Cæsar, in Aprili quod tuearis habes: hic ad te magna descendit imagine mensis, et fit adoptiva nobilitate tuus. Hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum, vidit et auctores rettulit ipse tuos: utque fero Marti primam dedit ordine sortem, quod sibi nascendi proxima causa fuit, sic Venerem gradibus multis in gente receptam alterius voluit mensis habere locum; Principiumque sui generis revolutaque quærens sæcula, cognatos venit adusque deos. Dardanon Electra nesciret Atlantide natum scilicet, Electran concubuisse Jovi? Hujus Ericthonius, Tros est generatus ab illo, Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn; Proximus Anchises, cum quo commune parentis non dedignata est nomen habere Venus: hinc satus Æneas; Pietas spectata per ignes sacra patremque umeris, altera sacra, tulit. Venimus ad felix aliquando nomen Juli, unde domus Teucros Julia tangit avos. Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis, Silvius in Latia gente vocatus erat. Isque, Latine, tibi pater est; Subit Alba Latinum; Proximus est titulis Epytus, Alba, tuis. Ille dedit Capyi repetita vocabula Troiæ et tuus est idem, Calpete, factus avus. Cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, dicitur in Tuscæ gurgite mersus aquæ. Jam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem viderat; In Remulum fulmina missa ferunt. Venit Aventinus post hos, locus unde vocatur, mons quoque; Post illum tradita regna Procæ; Quem sequitur duri Numitor germanus Amuli; Ilia cum Lauso de Numitore sati: ense cadit patrui Lausus; Placet Ilia Marti, teque parit, gemino juncte Quirine Remo. Ille suos semper Venerem Martemque parentes dixit, et emeruit vocis habere fidem: neve secuturi possent nescire nepotes, tempora dis generis continuata dedit. Sed Veneris mensem Graio sermone notatum auguror; A spumis est dea dicta maris. Nec tibi sit mirum Græco rem nomine dici; Itala nam tellus Græcia major erat. Venerat Evander plena cum classe suorum, venerat Alcides, Graius uterque genus (hospes Aventinis armentum pavit in herbis claviger, et tanto est Albula pota deo), dux quoque Neritius; Testes Læstrygones exstant et quod adhuc Circes nomina litus habet; Et jam Telegoni, jam mœnia Tiburis udi stabant, Argolicæ quod posuere manus. Venerat Atridæ fatis agitatus Halæsus, a quo se dictam terra Falisca putat. Adice Trojanæ suasorem Antenora pacis, et generum Œniden, Apule Daune, tuum. Serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis attulit Æneas in loca nostra deos. Hujus erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida, a quo Sulmonis mœnia nomen habent, Sulmonis gelidi, patriæ, Germanice, nostræ. Me miserum, Scythico quam procul illa solo est! Ergo ego tam longe -- sed supprime, Musa, querellas: non tibi sunt mæsta sacra canenda lyra. Quo non livor abit? Sunt qui tibi mensis honorem eripuisse velint invideantque, Venus. Nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit frigoris asperitas fetaque terra patet, Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, quem Venus iniecta vindicat alma manu. Illa quidem totum dignissima temperat orbem, illa tenet nullo regna minora deo, juraque dat cælo, terræ, natalibus undis, perque suos initus continet omne genus. Illa deos omnes (longum est numerare) creavit, illa satis causas arboribusque dedit, illa rudes animos hominum contraxit in unum, et docuit jungi cum pare quemque sua. Quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas? Nec cœant pecudes, si levis absit amor. Cum mare trux aries cornu decertat, at idem frontem dilectæ lædere parcit ovis; Deposita sequitur taurus feritate juvencam, quem toti saltus, quem nemus omne tremit; Vis eadem lato quodcumque sub æquore vivit servat, et innumeris piscibus implet aquas. Prima feros habitus homini detraxit: ab illa venerunt cultus mundaque cura sui. Primus amans carmen vigilatum nocte negata dicitur ad clausas concinuisse fores, eloquiumque fuit duram exorare puellam, proque sua causa quisque disertus erat. Mille per hanc artes motæ; Studioque placendi, quæ latuere prius, multa reperta ferunt. Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi audeat? A nobis sit furor iste procul. Quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta, urbe tamen nostra jus dea majus habet? Pro Troja, Romane, tua Venus arma ferebat, cum gemuit teneram cuspide læsa manum; Cælestesque duas Trojano judice vicit (ah nolim victas hoc meminisse deas), Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim magnus Juleos Cæsar haberet avos. Nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum (vere nitent terræ, vere remissus ager; Nunc herbæ rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit), et formosa Venus formoso tempore digna est, utque solet, Marti continuata suo est. Vere monet curvas materna per æquora puppes ire nec hibernas jam timuisse minas. 1. C K : APRIL : F Rite deam colitis, Latiæ matresque nurusque et vos, quis vittæ longaque vestis abest. Aurea marmoreo redimicula demite collo, demite divitias: tota lavanda dea est. Aurea siccato redimicula reddite collo: nunc alii flores, nunc nova danda rosa est. Vos quoque sub viridi myrto jubet ipsa lavari: causaque cur jubeat, discite, certa subest. Litore siccabat rorantes nuda capillos: viderunt satyri, turba proterva, deam. Sensit et opposita texit sua corpora myrto: tuta fuit facto, vosque referre jubet. Discite nunc, quare Fortunæ tura Virili detis eo, gelida qui locus umet aqua. Accipit ille locus posito velamine cunctas et vitium nudi corporis omne videt; Ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis præstat et hoc parvo ture rogata facit. Nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver sumere et expressis mella liquata favis: cum primum cupido Venus est deducta marito, hoc bibit; Ex illo tempore nupta fuit. Supplicibus verbis illam placate: sub illa et forma et mores et bona fama manet. Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est: Cumæam, veteres, consuluistis anum. Templa jubet fieri Veneri: quibus ordine factis inde Venus verso nomina corde tenet. Semper ad Æneadas placido, pulcherrima, voltu respice, totque tuas, diva, tuere nurus. Dum loquor, elatæ metuendus acumine caudæ Scorpios in virides præcipitatur aquas. 2. D F Nox ubi transierit, cælumque rubescere primo cœperit, et tactæ rore querentur aves, semustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pliades incipient umeros relevare paternos, quæ septem dici, sex tamen esse solent: seu quod in amplexum sex hinc venere deorum (nam Steropen Marti concubuisse ferunt, Neptuno Alcyonen et te, formosa Celæno, Maian et Electran Taygetenque Jovi), septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit; Pænitet, et facti sola pudore latet: sive quod Electra Troiæ spectare ruinas non tulit, ante oculos opposuitque manum. (3. EC) 4. FC Ter sine perpetuo cælum versetur in axe, ter jungat Titan terque resolvat equos, protinus inflexo Berecyntia tibia cornu flabit, et Idææ festa parentis erunt. Ibunt semimares et inania tympana tundent, æraque tinnitus ære repulsa dabunt; Ipsa sedens molli comitum cervice feretur Urbis per medias exululata vias. Scæna sonat, ludique vocant: spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa vacent. Quærere multa libet, sed me sonus æris acuti terret et horrendo lotos adunca sono. 'Da, dea, quam sciter.' Doctas Cybeleia neptes vidit et has curæ jussit adesse meæ. 'Pandite mandati memores, Heliconis alumnæ, gaudeat assiduo cur dea Magna sono.' Sic ego. Sic Erato (mensis Cythereius illi cessit, quod teneri nomen amoris habet): 'reddita Saturno sors hæc erat: "optime regum, a nato sceptris excutiere tuis." Ille suam metuens, ut quæque erat edita, prolem devorat, immersam visceribusque tenet. Sæpe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam mater, et indoluit fertilitate sua. Juppiter ortus erat: (pro magno teste vetustas creditur; Acceptam parce movere fidem) veste latens saxum cælesti gutture sedit: sic genitor fatis decipiendus erat. Ardua jamdudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti vagiat ore puer. Pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes: hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit, priscique manent imitamina facti: æra deæ comites raucaque terga movent. Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.' Desierat; Cœpi: 'cur huic genus acre leonum præbent insolitas ad juga curva jubas?' Desieram; Cœpit: 'feritas mollita per illam creditur; Id curru testificata suo est.' 'At cur turrifera caput est onerata corona? An primis turres urbibus illa dedit?' Adnuit. 'Unde venit' dixi 'sua membra secandi impetus?' Ut tacui, Pieris orsa loqui: 'Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis turrigeram casto vinxit amore deam; Hunc sibi servari voluit, sua templa tueri, et dixit "semper fac puer esse velis." Ille fidem jussis dedit, et "si mentiar", inquit "ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi." Fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse quod fuit: hinc pœnas exigit ira deæ. Naida volneribus succidit in arbore factis, illa perit; Fatum Naidos arbor erat; Hic furit, et credens thalami procumbere tectum effugit, et cursu Dindyma summa petit; Et modo "tolle faces", "remove" modo "verbera" clamat, sæpe ~Palæstinas~ jurat adesse deas. Ille etiam saxo corpus laniavit acuto, longaque in immundo pulvere tracta coma est, voxque fuit "merui: meritas do sanguine pœnas. Ah pereant partes quæ nocuere mihi!" "Ah pereant" dicebat adhuc; Onus inguinis aufert, nullaque sunt subito signa relicta viri. Venit in exemplum furor hic, mollesque ministri cædunt jactatis vilia membra comis.' Talibus Aoniæ facunda voce Camenæ reddita quæsiti causa furoris erat. 'Hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita venerit; An nostra semper in urbe fuit?' 'Dindymon et Cybelen et amœnam fontibus Iden semper et Iliacas Mater amavit opes: cum Trojam Æneas Italos portaret in agros, est dea sacriferas pæne secuta rates, sed nondum fatis Latio sua numina posci senserat, adsuetis substiteratque locis. Post, ut Roma potens opibus jam sæcula quinque vidit et edomito sustulit orbe caput, carminis Euboici fatalia verba sacerdos inspicit; Inspectum tale fuisse ferunt: "mater abest: matrem jubeo, Romane, requiras. Cum veniet, casta est accipienda manu." Obscuræ sortis patres ambagibus errant, quæve parens absit, quove petenda loco. Consulitur Pæan, "divum" que "arcessite Matrem" inquit; "In Idæo est invenienda jugo." Mittuntur proceres. Phrygiæ tum sceptra tenebat Attalus; Ausoniis rem negat ille viris. Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus, et sic est adytis diva locuta suis: "ipsa peti volui: ne sit mora; Mitte volentem: dignus Roma locus quo deus omnis eat." Ille soni terrore pavens "proficiscere" dixit; "Nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos." Protinus innumeræ cædunt pineta secures illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. Mille manus cœunt, et picta coloribus ustis cælestum Matrem concava puppis habet. Illa sui per aquas fertur tutissima nati, longaque Phrixeæ stagna sororis adit, Rhœteumque capax Sigeaque litora transit, et Tenedum et veteres Eetionis opes. Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta, quæque Carysteis frangitur unda vadis; Transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas Icarus, et vastæ nomina fecit aquæ. Tum læva Creten, dextra Pelopeidas undas deserit, et Veneris sacra Cythera petit. Hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum Brontes et Steropes Acmonidesque solent, æquoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris respicit a remis, Ausoniamque tenet. Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum dividit et campo liberiore natat: omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus obvius ad Tusci fluminis ora venit. Procedunt pariter matres natæque nurusque quæque colunt sanctos virginitate focos. Sedula fune viri contento bracchia lassant: vix subit adversas hospita navis aquas. Sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas: sedit limoso pressa carina vado. Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, adiuvat et fortes voce sonante manus: illa velut medio stabilis sedet insula ponto; Attoniti monstro stantque paventque viri. Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto (nec facies impar nobilitate fuit), casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus læserat, et falsi criminis acta rea est. Cultus et ornatis varie prodisse capillis obfuit ad rigidos promptaque lingua senes. Conscia mens recti famæ mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus. Hæc ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in æthera palmas (quicumque aspiciunt, mente carere putant), summissoque genu voltus in imagine divæ figit, et hos edit crine jacente sonos: "supplicis, alma, tuæ, genetrix fecunda deorum, accipe sub certa condicione preces. Casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor; Morte luam pœnas judice victa dea; Sed si crimen abest, tu nostræ pignora vitæ re dabis, et castas casta sequere manus." Dixit, et exiguo funem conamine traxit; Mira, sed et scæna testificata loquar: mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo; Index lætitiæ fertur ad astra sonus. Fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores Atria dixerunt), unde sinister abit. Nox aderat: querno religant in stipite funem, dantque levi somno corpora functa cibo. Lux aderat: querno solvunt a stipite funem, ante tamen posito tura dedere foco, ante coronarunt puppem, sine labe juvencam mactarunt operum coniugiique rudem. Est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo et nomen magno perdit in amne minor. Illic purpurea canus cum veste sacerdos Almonis dominam sacraque lavit aquis. Exululant comites, furiosaque tibia flatur, et feriunt molles taurea terga manus. Claudia præcedit læto celeberrima voltu, credita vix tandem teste pudica dea; Ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena: sparguntur junctæ flore recente boves. Nasica accepit; Templi non perstitit auctor: Augustus nunc est, ante Metellus erat.' Substitit hic Erato. Mora fit, si cetera quæram. 'Dic' inquam 'parva cur stipe quærat opes.' 'Contulit æs populus, de quo delubra Metellus fecit' ait; 'Dandæ mos stipis inde manet.' Cur vicibus factis ineant convivia, quæro, tum magis indictas concelebrentque dapes. 'Quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit 'captant mutatis sedibus omen idem.' Institeram, quare primi Megalesia ludi urbe forent nostra, cum dea (sensit enim) 'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti, principiumque dati Mater honoris habet.' 'Cur igitur Gallos qui se excidere vocamus, cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?' 'Inter' ait 'viridem Cybelen altasque Celænas amnis it insana, nomine Gallus, aqua. Qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est cura bonæ mentis: qui bibit inde, furit.' 'Non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum in dominæ mensis: an sua causa subest?' 'Lacte mero veteres usi narrantur et herbis, sponte sua siquas terra ferebat' ait; 'Candidus elisæ miscetur caseus herbæ, cognoscat priscos ut dea prisca cibos.' 5. G NON : N Postera cum cælo motis Pallantias astris fulserit, et niveos Luna levarit equos, qui dicet 'quondam sacrata est colle Quirini hac Fortuna die Publica', verus erit. 6. H NP (7. AN) (8. BN) 9. CN Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam spectanti senior continuusque loco 'hæc' ait 'illa dies, Libycis qua Cæsar in oris perfida magnanimi contudit arma Jubæ. Dux mihi Cæsar erat, sub quo meruisse tribunus glorior: officio præfuit ille meo. Hanc ego militia sedem, tu pace parasti, inter bis quinos usus honore viros.' Plura locuturi subito seducimur imbre: pendula cælestes Libra movebat aquas. Ante tamen quam summa dies spectacula sistat ensifer Orion æquore mersus erit. 10. DN Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos et dederit Phœbo stella fugata locum, Circus erit pompa celeber numeroque deorum, primaque ventosis palma petetur equis. 11. EN 12. FN Hinc Cereris ludi: non est opus indice causæ; Sponte deæ munus promeritumque patet. Panis erat primis virides mortalibus herbæ, quas tellus nullo sollicitante dabat; Et modo carpebant vivax e cæspite gramen, nunc epulæ tenera fronde cacumen erant. Postmodo glans nota est: bene erat jam glande reperta, duraque magnificas quercus habebat opes. Prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato mutavit glandes utiliore cibo. Illa jugo tauros collum præbere cœgit: tum primum soles eruta vidit humus. Æs erat in pretio, Chalybeia massa latebat: eheu, perpetuo debuit illa tegi. Pace Ceres læta est; Et vos orate, coloni, perpetuam pacem pacificumque ducem. Farra deæ micæque licet salientis honorem detis et in veteres turea grana focos; Et, si tura aberunt, unctas accendite tædas: parva bonæ Cereri, sint modo casta, placent. A bove succincti cultros removete ministri: bos aret; Ignavam sacrificate suem. Apta jugo cervix non est ferienda securi: vivat et in dura sæpe laboret humo. Exigit ipse locus raptus ut virginis edam: plura recognosces, pauca docendus eris. Terra tribus scopulis vastum procurrit in æquor Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri: multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo. Frigida cælestum matres Arethusa vocarat: venerat ad sacras et dea flava dapes. Filia, consuetis ut erat comitata puellis, errabat nudo per sua prata pede. Valle sub umbrosa locus est aspergine multa uvidus ex alto desilientis aquæ. Tot fuerant illic, quot habet natura, colores, pictaque dissimili flore nitebat humus. Quam simul aspexit, 'comites, accedite' dixit 'et mecum plenos flore referte sinus.' Præda puellares animos prolectat inanis, et non sentitur sedulitate labor. Hæc implet lento calathos e vimine nexos, hæc gremium, laxos degravat illa sinus; Illa legit calthas, huic sunt violaria curæ, illa papavereas subsecat ungue comas; Has, hyacinthe, tenes; Illas, amarante, moraris; Pars thyma, pars rhoean et meliloton amat; Plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores: ipsa crocos tenues liliaque alba legit. Carpendi studio paulatim longius itur, et dominam casu nulla secuta comes. Hanc videt et visam patruus velociter aufert regnaque cæruleis in sua portat equis. Illa quidem clamabat 'io, carissima mater, auferor!', ipsa suos abscideratque sinus: panditur interea Diti via, namque diurnum lumen inadsueti vix patiuntur equi. At, chorus æqualis, cumulatæ flore ministræ 'Persephone', clamant 'ad tua dona veni.' Ut clamata silet, montes ululatibus implent, et feriunt mæsta pectora nuda manu. Attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam) nec mora, 'me miseram! Filia' dixit 'ubi es?' Mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis mænadas ire comis. Ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto et quærit fetus per nemus omne suos, sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu fertur, et e campis incipit, Henna, tuis. Inde puellaris nacta est vestigia plantæ et pressam noto pondere vidit humum; Forsitan illa dies erroris summa fuisset, si non turbassent signa reperta sues. Jamque Leontinos Amenanaque flumina cursu præterit et ripas, herbifer Aci, tuas: præterit et Cyanen et fontes lenis Anapi et te, verticibus non adeunde Gela. Liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque, quaque Symætheas accipit æquor aquas, antraque Cyclopum positis exusta caminis, quique locus curvæ nomina falcis habet, Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque, sacrarumque Mylas pascua læta boum: hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe, quaque jacet Zephyro semper apertus Eryx. Jamque Peloriadem Lilybæaque, jamque Pachynon lustrarat, terræ cornua prima suæ: quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis implet, ut amissum cum gemit ales Ityn. Perque vices modo 'Persephone!' Modo 'filia!' Clamat, clamat et alternis nomen utrumque ciet; Sed neque Persephone Cererem nec filia matrem audit, et alternis nomen utrumque perit; Unaque, pastorem vidisset an arva colentem, vox erat 'hac gressus ecqua puella tulit?' Jam color unus inest rebus tenebrisque teguntur omnia, jam vigiles conticuere canes: alta jacet vasti super ora Typhœos Ætne, cujus anhelatis ignibus ardet humus; Illic accendit geminas pro lampade pinus: hinc Cereris sacris nunc quoque tæda datur. Est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda feræ: quo simul ac venit, frenatos curribus angues jungit et æquoreas sicca pererrat aquas. Effugit et Syrtes et te, Zanclæa Charybdi, et vos, Nisei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum: sic venit ad portus, Attica terra, tuos. Hic primum sedit gelido mæstissima saxo: illud Cecropidæ nunc quoque triste vocant. Sub Jove duravit multis immota diebus, et lunæ patiens et pluvialis aquæ. Sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin dicitur, hoc Celei rura fuere senis. Ille domum glandes excussaque mora rubetis portat et arsuris arida ligna focis. Filia parva duas redigebat monte capellas, et tener in cunis filius æger erat. 'Mater' ait virgo (mota est dea nomine matris), 'quid facis in solis incomitata locis?' Perstitit et senior, quamvis onus urget, et orat tecta suæ subeat quantulacumque casæ. Illa negat (simularat anum mitraque capillos presserat); Instanti talia dicta refert: 'sospes eas semperque parens; Mihi filia rapta est. Heu, melior quanto sors tua sorte mea est!' Dixit, et ut lacrimæ (neque enim lacrimare deorum est) decidit in tepidos lucida gutta sinus. Flent pariter molles animis virgoque senexque; E quibus hæc justi verba fuere senis: 'sic tibi, quam raptam quæris, sit filia sospes; Surge, nec exiguæ despice tecta casæ.' Cui dea 'duc' inquit; 'Scisti qua cogere posses', seque levat saxo subsequiturque senem. Dux comiti narrat quam sit sibi filius æger, nec capiat somnos invigiletque malis. Illa soporiferum, parvos initura penates, colligit agresti lene papaver humo. Dum legit, oblito fertur gustasse palato longamque imprudens exsoluisse famem; Quæ quia principio posuit jejunia noctis, tempus habent mystæ sidera visa cibi. Limen ut intravit, luctus videt omnia plena; Jam spes in puero nulla salutis erat. Matre salutata (mater Metanira vocatur) jungere dignata est os puerile suo. Pallor abit, subitasque vident in corpore vires: tantus cælesti venit ab ore vigor. Tota domus læta est, hoc est, materque paterque nataque: tres illi tota fuere domus. Mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte pomaque et in ceris aurea mella suis. Abstinet alma Ceres, somnique papavera causas dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer. Noctis erat medium placidique silentia somni: Triptolemum gremio sustulit illa suo, terque manu permulsit eum, tria carmina dixit, carmina mortali non referenda sono, inque foco corpus pueri vivente favilla obruit, humanum purget ut ignis onus. Excutitur somno stulte pia mater, et amens 'quid facis?' Exclamat, membraque ab igne rapit. Cui dea 'dum non es', dixit 'scelerata fuisti: inrita materno sunt mea dona metu. Iste quidem mortalis erit: sed primus arabit et seret et culta præmia tollet humo.' Dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones transit et aligero tollitur axe Ceres. Sunion expositum Piræaque tuta recessu linquit et in dextrum quæ jacet ora latus; Hinc init Ægæum, quo Cycladas aspicit omnes, Ioniumque rapax Icariumque legit, perque urbes Asiæ longum petit Hellespontum, diversumque locis alta pererrat iter. Nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos; Hinc Libys, hinc Merœ siccaque terra subest; Nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque teque, future parens, Thybri, potentis aquæ. Quo feror? Immensum est erratas dicere terras: præteritus Cereri nullus in orbe locus. Errat et in cælo, liquidique immunia ponti adloquitur gelido proxima signa polo: 'Parrhasides stellæ, namque omnia nosse potestis, æquoreas numquam cum subeatis aquas, Persephonen natam miseræ monstrate parenti.' Dixerat. Huic Helice talia verba refert: 'crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta consule, qui late facta diurna videt.' Sol aditus 'quam quæris', ait 'ne vana labores, nupta Jovis fratri tertia regna tenet.' Questa diu secum, sic est adfata Tonantem (maximaque in voltu signa dolentis erant): 'si memor es de quo mihi sit Proserpina nata, dimidium curæ debet habere tuæ. Orbe pererrato sola est injuria facti cognita: commissi præmia raptor habet. At neque Persephone digna est prædone marito, nec gener hoc nobis more parandus erat. Quid gravius victore Gyge captiva tulissem quam nunc te cæli sceptra tenente tuli? Verum impune ferat, nos hæc patiemur inultæ; Reddat et emendet facta priora novis.' Juppiter hanc lenit, factumque excusat amore, nec gener est nobis ille pudendus ait; 'Non ego nobilior: posita est mihi regia cælo, possidet alter aquas, alter inane chaos. Sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel juncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem jejuna remansit; Si minus, inferni coniugis uxor erit.' Tartara jussus adit sumptis Caducifer alis, speque redit citius visaque certa refert: 'rapta tribus' dixit 'solvit jejunia granis, Punica quæ lento cortice poma tegunt.' Non secus indoluit quam si modo rapta fuisset mæsta parens, longa vixque refecta mora est. Atque ita 'nec nobis cælum est habitabile' dixit; 'Tænaria recipi me quoque valle jube.' Et factura fuit, pactus nisi Juppiter esset bis tribus ut cælo mensibus illa foret. Tum demum voltumque Ceres animumque recepit, imposuitque suæ spicea serta comæ: largaque provenit cessatis messis in arvis, et vix congestas area cepit opes. Alba decent Cererem: vestes Cerialibus albas sumite; Nunc pulli velleris usus abest. 13. G EID : NP Occupat Apriles Idus cognomine Victor Juppiter: hac illi sunt data templa die. Hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro atria Libertas cœpit habere sua. 14. HN Luce secutura tutos pete, navita, portus: ventus ab occasu grandine mixtus erit. Scilicet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Cæsar grandine militia perculit arma sua. 15. A FORD : NP 16. BN Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus, pontifices, forda sacra litate bove. Forda ferens bos est fecundaque dicta ferendo: hinc etiam fetus nomen habere putant. Nunc gravidum pecus est, gravidæ quoque semine terræ: Telluri plenæ victima plena datur. Pars cadit arce Jovis, ter denas curia vaccas accipit et largo sparsa cruore madet. Ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri, sectaque fumosis exta dedere focis, igne cremat vitulos quæ natu maxima Virgo est, luce Palis populos purget ut ille cinis. Rege Numa, fructu non respondente labori, inrita decepti vota colentis erant. Nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus, nunc ager assidua luxuriabat aqua; Sæpe Ceres primis dominum fallebat in herbis, et levis obsesso stabat avena solo, et pecus ante diem partus edebat acerbos, agnaque nascendo sæpe necabat ovem. Silva vetus nullaque diu violata securi stabat, Mænalio sacra relicta deo: ille dabat tacitis animo responsa quieto noctibus; Hic geminas rex Numa mactat oves. Prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno; Sternitur in duro vellus utrumque solo. Bis caput intonsum fontana spargitur unda, bis sua faginea tempora fronde premit. Usus abest Veneris, nec fas animalia mensis ponere, nec digitis anulus ullus inest; Veste rudi tectus supra nova vellera corpus ponit, adorato per sua verba deo. Interea placidam redimita papavere frontem Nox venit, et secum somnia nigra trahit; Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro edidit a dextro talia verba toro: 'morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum: det sacris animas una juvenca duas.' Excutitur terrore quies: Numa visa revolvit, et secum ambages cæcaque jussa refert. Expedit errantem nemori gratissima conjunx et dixit 'gravidæ posceris exta bovis.' Exta bovis gravidæ dantur; Fecundior annus provenit, et fructum terra pecusque ferunt. Hanc quondam Cytherea diem properantius ire jussit et admissos præcipitavit equos, ut titulum imperii cum primum luce sequenti Augusto juveni prospera bella darent. 17. CN (18. DN) Sed jam præteritas quartus tibi Lucifer Idus respicit; Hac Hyades Dorida nocte tenent. 19. E CER : NP Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas, carcere partitos Circus habebit equos. Cur igitur missæ vinctis ardentia tædis terga ferant volpes causa docenda mihi est. Frigida Carseolis nec olivis apta ferendis terra, sed ad segetes ingeniosus ager; Hac ego Pælignos, natalia rura, petebam, parva, sed assiduis obvia semper aquis. Hospitis antiqui solitas intravimus ædes; Dempserat emeritis jam juga Phœbus equis. Is mihi multa quidem, sed et hæc narrare solebat, unde meum præsens instrueretur opus: 'hoc' ait 'in campo' (campumque ostendit) 'habebat rus breve cum duro parca colona viro. Ille suam peragebat humum, sive usus aratri, seu curvæ falcis, sive bidentis erat; Hæc modo verrebat stantem tibicine villam, nunc matris plumis ova fovenda dabat, aut virides malvas aut fungos colligit albos aut humilem grato calfacit igne focum; Et tamen assiduis exercet bracchia telis, adversusque minas frigoris arma parat. Filius hujus erat primo lascivus in ævo, addideratque annos ad duo lustra duos. Is capit extremi volpem convalle salicti: abstulerat multas illa cohortis aves. Captivam stipula fenoque involvit et ignes admovet: urentes effugit illa manus: qua fugit, incendit vestitos messibus agros; Damnosis vires ignibus aura dabat. Factum abiit, monimenta manent: ~nam dicere certam~ nunc quoque lex volpem Carseolana vetat, utque luat pœnas, gens hæc Cerialibus ardet, quoque modo segetes perdidit ipsa perit.' 20. FN Proxima cum veniet terras visura patentes Memnonis in roseis lutea mater equis, de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen, sol abit: egresso victima major adest. Vacca sit an taurus non est cognoscere promptum: pars prior apparet, posteriora latent. Seu tamen est taurus sive est hoc femina signum, Junone invita munus amoris habet. 21. G PAR : NP Nox abiit, oriturque aurora: Parilia poscor; Non poscor frustra, si favet alma Pales. Alma Pales, faveas pastoria sacra canenti, prosequor officio si tua festa meo. Certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales sæpe tuli plena, februa tosta, manu; Certe ego transilui positas ter in ordine flammas, udaque roratas laurea misit aquas. Mota dea est, operique favet. Navalibus exit puppis; Habent ventos jam mea vela suos. I, pete virginea, populus, suffimen ab ara; Vesta dabit, Vestæ munere purus eris. Sanguis equi suffimen erit vitulique favilla, tertia res duræ culmen inane fabæ. Pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra: unda prius spargat, virgaque verrat humum; Frondibus et fixis decorentur ovilia ramis, et tegat ornatas longa corona fores. Cærulei fiant puro de sulpure fumi, tactaque fumanti sulpure balet ovis. Ure mares oleas tædamque herbasque Sabinas, et crepet in mediis laurus adusta focis; Libaque de milio milii fiscella sequatur: rustica præcipue est hoc dea læta cibo. Adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis silvicolam tepido lacte precare Palem. 'Consule' dic 'pecori pariter pecorisque magistris: effugiat stabulis noxa repulsa meis. Sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra, pabulaque e bustis inscia carpsit ovis; Si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatæ sunt oculis nymphæ semicaperque deus; Si mea falx ramo lucum spoliavit opaco, unde data est ægræ fiscina frondis ovi, da veniam culpæ: nec, dum degrandinat, obsit agresti fano subposuisse pecus. Nec noceat turbasse lacus: ignoscite, nymphæ, mota quod obscuras ungula fecit aquas. Tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos. Nec dryadas nec nos videamus labra Dianæ nec Faunum, medio cum premit arva die. Pelle procul morbos; Valeant hominesque gregesque, et valeant vigiles, provida turba, canes. Neve minus multos redigam quam mane fuerunt, neve gemam referens vellera rapta lupo. Absit iniqua fames: herbæ frondesque supersint, quæque lavent artus quæque bibantur aquæ. Ubera plena premam, referat mihi caseus æra, dentque viam liquido vimina rara sero; Sitque salax aries, conceptaque semina conjunx reddat, et in stabulo multa sit agna meo; Lanaque proveniat nullas læsura puellas, mollis et ad teneras quamlibet apta manus. Quæ precor, eveniant, et nos faciamus ad annum pastorum dominæ grandia liba Pali.' His dea placanda est: hæc tu conversus ad ortus dic quater et vivo perlue rore manus. Tum licet adposita, veluti cratere, camella lac niveum potes purpureamque sapam; Moxque per ardentes stipulæ crepitantis acervos traicias celeri strenua membra pede. Expositus mos est; Moris mihi restat origo: turba facit dubium cœptaque nostra tenet. Omnia purgat edax ignis vitiumque metallis excoquit: idcirco cum duce purgat oves? An, quia cunctarum contraria semina rerum sunt duo discordes, ignis et unda, dei, junxerunt elementa patres, aptumque putarunt ignibus et sparsa tangere corpus aqua? An, quod in his vitæ causa est, hæc perdidit exul, his nova fit conjunx, hæc duo magna putant? Vix equidem credo: sunt qui Phæthonta referri credant et nimias Deucalionis aquas. Pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant, scintillam subito prosiluisse ferunt; Prima quidem periit, stipulis excepta secunda est: hoc argumentum flamma Parilis habet? An magis hunc morem pietas Æneia fecit, innocuum victo cui dedit ignis iter? Num tamen est vero propius, cum condita Roma est, transferri jussos in nova tecta Lares, mutantesque domum tectis agrestibus ignem et cessaturæ subposuisse casæ, per flammas saluisse pecus, saluisse colonos? Quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo. Ipse locum casus vati facit: Urbis origo venit; Ades factis, magne Quirine, tuis. Jam luerat pœnas frater Numitoris, et omne pastorum gemino sub duce volgus erat; Contrahere agrestes et mœnia ponere utrique convenit: ambigitur mœnia ponat uter. 'Nil opus est' dixit 'certamine' Romulus 'ullo; Magna fides avium est: experiamur aves.' Res placet: alter init nemorosi saxa Palati; Alter Aventinum mane cacumen init. Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine; Pacto statur, et arbitrium Romulus urbis habet. Apta dies legitur qua mœnia signet aratro: sacra Palis suberant; Inde movetur opus. Fossa fit ad solidum, fruges jaciuntur in ima et de vicino terra petita solo; Fossa repletur humo, plenæque imponitur ara, et novus accenso fungitur igne focus. Inde premens stivam designat mœnia sulco; Alba jugum niveo cum bove vacca tulit. Vox fuit hæc regis: 'condenti, Juppiter, urbem, et genitor Mavors Vestaque mater, ades, quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti: auspicibus vobis hoc mihi surgat opus. Longa sit huic ætas dominæque potentia terræ, sitque sub hac oriens occiduusque dies.' Ille precabatur, tonitru dedit omina lævo Juppiter, et lævo fulmina missa polo. Augurio læti jaciunt fundamina cives, et novus exiguo tempore murus erat. Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat, 'sint' que, 'Celer, curæ' dixerat 'ista tuæ, neve quis aut muros aut factam vomere fossam transeat; Audentem talia dede neci.' Quod Remus ignorans humiles contemnere muros cœpit, et 'his populus' dicere 'tutus erit?' Nec mora, transiluit: rutro Celer occupat ausum; Ille premit duram sanguinulentus humum. Hæc ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas devorat et clausum pectore volnus habet. Flere palam non volt exemplaque fortia servat, 'sic' que 'meos muros transeat hostis' ait. Dat tamen exsequias; Nec jam suspendere fletum sustinet, et pietas dissimulata patet; Osculaque adplicuit posito suprema feretro, atque ait 'invito frater adempte, vale', arsurosque artus unxit: fecere, quod ille, Faustulus et mæstas Acca soluta comas. Tum juvenem nondum facti flevere Quirites; Ultima plorato subdita flamma rogo est. Urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?) Victorem terris impositura pedem. Cuncta regas et sis magno sub Cæsare semper, sæpe etiam plures nominis hujus habe; Et, quotiens steteris domito sublimis in orbe, omnia sint humeris inferiora tuis. (22. HN) 23. A VIN : F P (ut vid.) Dicta Pales nobis: idem Vinalia dicam. Una tamen media est inter utramque dies. Numina, volgares, Veneris celebrate, puellæ: multa professarum quæstibus apta Venus. Poscite ture dato formam populique favorem, poscite blanditias dignaque verba joco; Cumque sua dominæ date grata sisymbria myrto tectaque composita juncea vincla rosa. Templa frequentari Collinæ proxima portæ nunc decet; A Siculo nomina colle tenent, utque Syracusas Arethusidas abstulit armis Claudius et bello te quoque cepit, Eryx, carmine vivacis Venus est translata Sibyllæ, inque suæ stirpis maluit urbe coli. Cur igitur Veneris festum Vinalia dicant quæritis, et quare sit Jovis ista dies? Turnus an Æneas Latiæ gener esset Amatæ bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes. Clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis, et vel equo magnus vel pede major erat; Quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat partibus. Hæc contra dux ita Tuscus ait: 'stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor armaque, quæ sparsi sanguine sæpe meo. Qui petis auxilium, non grandia divide mecum præmia, de lacubus proxima musta tuis. Nulla mora est operæ: vestrum est dare, vincere nostrum. Quam velit Æneas ista negata mihi!' Adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma, induit Æneas adloquiturque Jovem: 'hostica Tyrrheno vota est vindemia regi: Juppiter, e Latio palmite musta feres.' Vota valent meliora: cadit Mezentius ingens atque indignanti pectore plangit humum. Venerat Autumnus calcatis sordidus uvis: redduntur merito debita vina Jovi. Dicta dies hinc est Vinalia; Juppiter illa vindicat, et festis gaudet inesse suis. (24. BC) 25. C ROB : NP Sex ubi, quæ restant, luces Aprilis habebit, in medio cursu tempora veris erunt, et frustra pecudem quæres Athamantidos Helles, signaque dant imbres, exoriturque Canis. Hac mihi Nomento Romam cum luce redirem, obstitit in media candida turba via: flamen in antiquæ lucum Robiginis ibat, exta canis flammis, exta daturus ovis. Protinus accessi, ritus ne nescius essem; Edidit hæc flamen verba, Quirine, tuus: 'aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis, et tremat in summa leve cacumen humo. Tu sata sideribus cæli nutrita secundi crescere, dum fiant falcibus apta, sinas. Vis tua non levis est: quæ tu frumenta notasti, mæstus in amissis illa colonus habet; Nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres, nec sic marmoreo pallet adusta gelu, quantum si culmos Titan incalfacit udos: tum locus est iræ, diva timenda, tuæ. Parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer, neve noce cultis; Posse nocere sat est. Nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum, quodque potest alios perdere perde prior. Utilius gladios et tela nocentia carpes: nil opus est illis; Otia mundus agit. Sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus, ruris opes, niteant; Inquinet arma situs, conatusque aliquis vagina ducere ferrum adstrictum longa sentiat esse mora. At tu ne viola Cererem, semperque colonus absenti possit solvere vota tibi.' Dixerat; A dextra villis mantele solutis cumque meri patera turis acerra fuit. Tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis turpiaque obscenæ (vidimus) exta canis. Tum mihi 'cur detur sacris nova victima quæris?' (Quæsieram) 'causam percipe' flamen ait. 'Est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto tosta sitit tellus præcipiturque seges: pro cane sidereo canis hic imponitur aræ, et quare fiat nil nisi nomen habet.' (26. DF) (27. EC) 28. F NP 29. GC 30. HC Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto sustulit immenso ter jubar orbe suum, mille venit variis florum dea nexa coronis; Scæna joci morem liberioris habet. Exit et in Maias sacrum Florale Kalendas: tunc repetam, nunc me grandius urget opus. Aufer, Vesta, diem: cognati Vesta recepta est limine; Sic justi constituere patres. Phœbus habet partem: Vestæ pars altera cessit: quod superest illis, tertius ipse tenet. State Palatinæ laurus, prætextaque quercu stet domus: æternos tres habet una deos.

Index