Janus habet finem. Cum carmine crescit et annus: alter ut hic mensis, sic liber alter eat. Nunc primum velis, elegi, majoribus itis: exiguum, memini, nuper eratis opus. Ipse ego vos habui faciles in amore ministros, cum lusit numeris prima juventa suis. Idem sacra cano signataque tempora fastis: ecquis ad hæc illinc crederet esse viam? Hæc mea militia est; Ferimus quæ possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat. Si mihi non valido torquentur pila lacerto nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Cæsar, nomina, per titulos ingredimurque tuos. Ergo ades et placido paulum mea munera voltu respice, pacando siquid ab hoste vacat. Februa Romani dixere piamina patres: nunc quoque dant verbo plurima signa fidem. Pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis veterum lingua februa nomen erat; Quæque capit lictor domibus purgamina certis, torrida cum mica farra, vocantur idem; Nomen idem ramo, qui cæsus ab arbore pura casta sacerdotum tempora fronde tegit. Ipse ego flaminicam poscentem februa vidi; Februa poscenti pinea virga data est. Denique quodcumque est quo corpora nostra piantur, hoc apud intonsos nomen habebat avos. Mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci omne solum lustrant, idque piamen habent; Aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, tum cum ferales præteriere dies. Omne nefas omnemque mali purgamina causam credebant nostri tollere posse senes. Græcia principium moris dedit: illa nocentes impia lustratos ponere facta putat. Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci cæde per Hæmonias solvit Acastus aquas; Vectam frenatis per inane draconibus Ægeus credulus immerita Phasida fovit ope; Amphiareiades Naupactoo Acheloo 'solve nefas' dixit, solvit et ille nefas. Ah nimium faciles, qui tristia crimina cædis fluminea tolli posse putatis aqua! Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, primus, ut est, Jani mensis et ante fuit; Qui sequitur Janum, veteris fuit ultimus anni: tu quoque sacrorum, Termine, finis eras. Primus enim Jani mensis, quia janua prima est: qui sacer est imis manibus, imus erat. Postmodo creduntur spatio distantia longo tempora bis quini continuasse viri. 1. H : K : FEB : N 54a Principio mensis Phrygiæ contermina Matri Sospita delubris dicitur aucta novis. Nunc ubi sunt, illis quæ sunt sacrata Kalendis templa deæ? Longa procubuere die. Cetera ne simili caderent labefacta ruina cavit sacrati provida cura ducis, sub quo delubris sentitur nulla senectus; Nec satis est homines, obligat ille deos. Templorum positor, templorum sancte repostor, sit superis opto mutua cura tui. Dent tibi cælestes, quos tu cælestibus, annos, proque tua maneant in statione domo. Tum quoque vicini lucus celebratur Alerni, qua petit æquoreas advena Thybris aquas. Ad penetrale Numæ Capitolinumque Tonantem inque Jovis summa cæditur arce bidens. Sæpe graves pluvias adopertus nubibus æther concitat, aut posita sub nive terra latet. 2. A N 72a Proximus Hesperias Titan abiturus in undas gemmea purpureis cum juga demet equis, illa nocte aliquis, tollens ad sidera voltum, dicet 'ubi est hodie quæ Lyra fulsit heri?' Dumque Lyram quæret, medii quoque terga Leonis in liquidas subito mersa notabit aquas. 3. B N 78a Quem modo cælatum stellis Delphina videbas, is fugiet visus nocte sequente tuos, seu fuit occultis felix in amoribus index, Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. Quod mare non novit, quæ nescit Ariona tellus? Carmine currentes ille tenebat aquas. Sæpe sequens agnam lupus est a voce retentus, sæpe avidum fugiens restitit agna lupum; Sæpe canes leporesque umbra jacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerva leæ, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix sedit, et accipitri juncta columba fuit. Cynthia sæpe tuis fertur, vocalis Arion, tamquam fraternis obstipuisse modis. Nomen Arionium Siculas impleverat urbes captaque erat lyricis Ausonis ora sonis; Inde domum repetens puppem conscendit Arion, atque ita quæsitas arte ferebat opes. Forsitan, infelix, ventos undasque timebas: at tibi nave tua tutius æquor erat. Namque gubernator destricto constitit ense ceteraque armata conscia turba manu. Quid tibi cum gladio? Dubiam rege, navita, puppem: non hæc sunt digitis arma tenenda tuis. Ille, metu pavidus, 'mortem non deprecor' inquit, 'sed liceat sumpta pauca referre lyra.' Dant veniam ridentque moram: capit ille coronam, quæ possit crines, Phœbe, decere tuos; Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: reddidit icta suos pollice chorda sonos, flebilibus numeris veluti canentia dura traiectus penna tempora cantat olor. Protinus in medias ornatus desilit undas; Spargitur impulsa cærula puppis aqua. Inde (fide majus) tergo delphina recurvo se memorant oneri subposuisse novo. Ille, sedens citharamque tenens, pretiumque vehendi cantat et æquoreas carmine mulcet aquas. Di pia facta vident: astris delphina recepit Juppiter et stellas jussit habere novem. (4. C N) 5. D NON : NP 118a Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles vellem, Mæonide, pectus inesse tuum, dum canimus sacras alterno carmine Nonas. Maximus hic fastis accumulatur honor. Deficit ingenium, majoraque viribus urgent: hæc mihi præcipuo est ore canenda dies. Quid volui demens elegis imponere tantum ponderis? Heroi res erat ista pedis. Sancte pater patriæ, tibi plebs, tibi curia nomen hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques. Res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti nomina, jam pridem tu pater orbis eras. Hoc tu per terras, quod in æthere Juppiter alto, nomen habes: hominum tu pater, ille deum. Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo mœnia, tu dederas transilienda Remo. Te Tatius parvique Cures Cæninaque sensit, hoc duce Romanum est solis utrumque latus; Tu breve nescioquid victæ telluris habebas, quodcumque est alto sub Jove, Cæsar habet. Tu rapis, hic castas duce se jubet esse maritas; Tu recipis luco, reppulit ille nefas; Vis tibi grata fuit, florent sub Cæsare leges; Tu domini nomen, principis ille tenet; Te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille; Cælestem fecit te pater, ille patrem. Jam puer Idæus media tenus eminet alvo, et liquidas mixto nectare fundit aquas. En etiam, siquis Borean horrere solebat, gaudeat: a Zephyris mollior aura venit. (6. E N) (7. F N) (8. G N) (9. H N vel NP) 10. A N 148a Quintus ab æquoreis nitidum jubar extulit undis Lucifer, et primi tempora veris erunt. Ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, magnaque discedens signa reliquit hiems. (11. B N) 12. C N 152a Tertia nox veniat, Custodem protinus Ursæ aspicies geminos exseruisse pedes. Inter hamadryadas jaculatricemque Dianam Callisto sacri pars fuit una chori. Illa, deæ tangens arcus, 'quos tangimus arcus, este meæ testes virginitatis' ait. Cynthia laudavit, 'promissa' que 'fœdera serva, et comitum princeps tu mihi' dixit 'eris.' Fœdera servasset, si non formosa fuisset: cavit mortales, de Jove crimen habet. Mille feras Phœbe silvis venata redibat aut plus aut medium sole tenente diem; Ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, in medio gelidæ fons erat altus aquæ), 'hic' ait 'in silva, virgo Tegeæa, lavemur'; Erubuit falso virginis illa sono. Dixerat et nymphis. Nymphæ velamina ponunt; Hanc pudet, et tardæ dat mala signa moræ. Exuerat tunicas; Uteri manifesta tumore proditur indicio ponderis ipsa suo. Cui dea 'virgineos, periura Lycaoni, cœtus desere, nec castas pollue' dixit 'aquas.' Luna novum decies implerat cornibus orbem: quæ fuerat virgo credita, mater erat. Læsa furit Juno, formam mutatque puellæ: quid facis? Invito est pectore passa Jovem. Utque feræ vidit turpes in pælice voltus, 'hujus in amplexus, Juppiter,' inquit 'eas.' Ursa per incultos errabat squalida montes quæ fuerat summo nuper amata Jovi. Jam tria lustra puer furto conceptus agebat, cum mater nato est obvia facta suo. Illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, et gemuit: gemitus verba parentis erant. Hanc puer ignarus jaculo fixisset acuto ni foret in superas raptus uterque domos. Signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton, Arctophylax formam terga sequentis habet. Sævit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn Mænaliam tactis ne lavet Arcton aquis. 13. D EID : NP 192a Idibus agrestis fumant altaria Fauni hic ubi discretas insula rumpit aquas. Hæc fuit illa dies in qua Veientibus armis ter centum Fabii ter cecidere duo. Una domus vires et onus susceperat urbis: sumunt gentiles arma professa manus. Egreditur castris miles generosus ab isdem, e quis dux fieri quilibet aptus erat. Carmentis portæ dextro est via proxima jano: ire per hanc noli, quisquis es; Omen habet. Illa fama refert Fabios exisse trecentos: porta vacat culpa, sed tamen omen habet. Ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem (turbidus hibernis ille fluebat aquis), castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt; Non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges. Diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. Sic iterum, sic sæpe cadunt; Ubi vincere aperte non datur, insidias armaque tecta parant. Campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras. In medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet. Ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quæ Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas, sic Fabii vallem latis discursibus implent, quodque vident sternunt, nec metus alter inest. Quo ruitis, generosa domus? Male creditis hosti: simplex nobilitas, perfida tela cave. Fraude perit virtus: in apertos undique campos prosiliunt hostes et latus omne tenent. Quid faciant pauci contra tot milia fortes? Quidve, quod in misero tempore restet, adest? Sicut aper longe silvis latratibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti, volneraque alterna dantque feruntque manu. Una dies Fabios ad bellum miserat omnes, ad bellum missos perdidit una dies. Ut tamen Herculeæ superessent semina gentis, credibile est ipsos consuluisse deos: nam puer impubes et adhuc non utilis armis unus de Fabia gente relictus erat; Scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret. 14. E N 242a Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis et medius Crater inter utrumque, jacent. Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti; Quæ, tibi, cur tria sint tam sociata, canam. Forte Jovi Phœbus festum sollemne parabat (non faciet longas fabula nostra moras): 'i, mea' dixit 'avis, ne quid pia sacra moretur, et tenuem vivis fontibus adfer aquam.' Corvus inauratum pedibus cratera recurvis tollit et ærium pervolat altus iter. Stabat adhuc duris ficus densissima pomis: temptat eam rostro, non erat apta legi; Immemor imperii sedisse sub arbore fertur, dum fierent tarda dulcia poma mora. Jamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, ad dominumque redit, fictaque verba refert: 'hic mihi causa moræ, vivarum obsessor aquarum: hic tenuit fontes officiumque meum.' 'Addis' ait 'culpæ mendacia' Phœbus 'et audes fatidicum verbis fallere velle deum? At tibi, dum lactens hærebit in arbore ficus, de nullo gelidæ fonte bibentur aquæ.' Dixit, et, antiqui monimenta perennia facti, Anguis, avis, Crater sidera juncta micant. 15. F LVPER : NP 266a Tertia post Idus nudos aurora Lupercos aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt. Dicite, Pierides, sacrorum quæ sit origo, attigerint Latias unde petita domos. Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur Arcades; Arcadiis plurimus ille jugis. Testis erit Pholoe, testes Stymphalides undæ, quique citis Ladon in mare currit aquis, cinctaque pinetis nemoris juga Nonacrini, altaque Tricrene Parrhasiæque nives. Pan erat armenti, Pan illic numen equarum, munus ob incolumes ille ferebat oves. Transtulit Evander silvestria numina secum: hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. Inde deum colimus devectaque sacra Pelasgis: flamen ad hæc prisco more Dialis erat. Cur igitur currant, et cur (sic currere mos est) nuda ferant posita corpora veste, rogas? Ipse deus velox discurrere gaudet in altis montibus, et subitas concipit ipse fugas: ipse deus nudus nudos jubet ire ministros; Nec satis ad cursus commoda vestis erit. Ante Jovem genitum terras habuisse feruntur Arcades, et luna gens prior illa fuit. Vita feris similis, nullos agitata per usus: artis adhuc expers et rude volgus erat. Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas; Nectar erat palmis hausta duabus aqua. Nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, nulla sub imperio terra colentis erat: nullus adhuc erat usus equi; Se quisque ferebat: ibat ovis lana corpus amicta sua. Sub Jove durabant et corpora nuda gerebant, docta graves imbres et tolerare Notos. Nunc quoque detecti referunt monimenta vetusti moris, et antiquas testificantur opes. Sed cur præcipue fugiat velamina Faunus, traditur antiqui fabula plena joci. Forte comes dominæ juvenis Tirynthius ibat: vidit ab excelso Faunus utrumque jugo; Vidit et incaluit, 'montana' que 'numina', dixit 'nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.' Ibat odoratis umeros perfusa capillis Mæonis, aurato conspicienda sinu: aurea pellebant tepidos umbracula soles, quæ tamen Herculeæ sustinuere manus. Jam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo. Antra subit tofis laqueata et pumice vivo; Garrulus in primo limine rivus erat. Dumque parant epulas potandaque vina ministri, cultibus Alciden instruit illa suis: dat tenues tunicas Gætulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. Ventre minor zona est; Tunicarum vincla relaxat, ut posset magnas exseruisse manus. Fregerat armillas non illa ad bracchia factas, scindebant magni vincula parva pedes. Ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis conditaque in pharetra tela minora sua. Sic epulis functi sic dant sua corpora somno, et positis juxta secubuere toris: causa, repertori vitis quia sacra parabant, quæ facerent pure, cum foret orta dies. Noctis erat medium. Quid non amor improbus audet? Roscida per tenebras Faunus ad antra venit: utque videt comites somno vinoque solutos, spem capit in dominis esse soporis idem. Intrat et huc illuc temerarius errat adulter, et præfert cautas subsequiturque manus. Venerat ad strati captata cubilia lecti, et felix prima sorte futurus erat; Ut tetigit fulvi sætis hirsuta leonis vellera, pertimuit sustinuitque manum, attonitusque metu rediit, ut sæpe viator turbatum viso rettulit angue pedem. Inde tori qui junctus erat velamina tangit mollia, mendaci decipiturque nota. Ascendit spondaque sibi propiore recumbit, et tumidum cornu durius inguen erat. Interea tunicas ora subducit ab ima: horrebant densis aspera crura pilis. Cetera temptantem subito Tirynthius heros reppulit: e summo decidit ille toro. Fit sonus, inclamat comites et lumina poscit Mæonis: inlatis ignibus acta patent. Ille gemit lecto graviter deiectus ab alto, membraque de dura vix sua tollit humo. Ridet et Alcides et qui videre jacentem, ridet amatorem Lyda puella suum. Veste deus lusus fallentes lumina vestes non amat, et nudos ad sua sacra vocat. Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, inque suo noster pulvere currat equus. Cornipedi Fauno cæsa de more capella venit ad exiguas turba vocata dapes. Dumque sacerdotes veribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente vias, Romulus et frater pastoralisque juventus solibus et campo corpora nuda dabant. Vectibus et jaculis et misso pondere saxi bracchia per lusus experienda dabant: pastor ab excelso 'per devia rura juvencos, Romule, prædones, et Reme', dixit 'agunt.' Longum erat armari: diversis exit uterque partibus, occursu præda recepta Remi. Ut rediit, veribus stridentia detrahit exta atque ait 'hæc certe non nisi victor edet.' Dicta facit, Fabiique simul. Venit inritus illuc Romulus et mensas ossaque nuda videt. Risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque vincere, Quintilios non potuisse suos. Forma manet facti: posito velamine currunt, et memorem famam quod bene cessit habet. Forsitan et quæras cur sit locus ille Lupercal, quæve diem tali nomine causa notet. Silvia Vestalis cælestia semina partu ediderat, patruo regna tenente suo; Is jubet auferri parvos et in amne necari: quid facis? Ex istis Romulus alter erit. Jussa recusantes peragunt lacrimosa ministri (flent tamen) et geminos in loca sola ferunt. Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis reddidit, hibernis forte tumebat aquis: hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, quaque jacent valles, Maxime Circe, tuæ. Huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt longius), ex illis unus et alter ait: 'at quam sunt similes! At quam formosus uterque! Plus tamen ex illis iste vigoris habet. Si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, nescioquem in vobis suspicor esse deum. At siquis vestræ deus esset originis auctor, in tam præcipiti tempore ferret opem: ferret opem certe, si non ope, mater, egeret, quæ facta est uno mater et orba die. Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas corpora.' Desierat, deposuitque sinu. Vagierunt ambo pariter: sensisse putares; Hi redeunt udis in sua tecta genis. Sustinet impositos summa cavus alveus unda: heu quantum fati parva tabella tulit! Alveus in limo silvis adpulsus opacis paulatim fluvio deficiente sedet. Arbor erat: remanent vestigia, quæque vocatur Rumina nunc ficus Romula ficus erat. Venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos: quis credat pueris non nocuisse feram? Non nocuisse parum est, prodest quoque. Quos lupa nutrit, perdere cognatæ sustinuere manus. Constitit et cauda teneris blanditur alumnis, et fingit lingua corpora bina sua. Marte satos scires: timor abfuit. Ubera ducunt nec sibi promissi lactis aluntur ope. Illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis; Magna dati nutrix præmia lactis habet. Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos? Faunus in Arcadia templa Lycæus habet. Nupta, quid exspectas? Non tu pollentibus herbis nec prece nec magico carmine mater eris; Excipe fecundæ patienter verbera dextræ, jam socer optatum nomen habebit avi. Nam fuit illa dies, dura cum sorte maritæ reddebant uteri pignora rara sui. 'Quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas' Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit), 'si mea non vires, sed bellum injuria fecit? Utilius fuerat non habuisse nurus.' Monte sub Esquilio multis incæduus annis Junonis magnæ nomine lucus erat. Huc ubi venerunt, pariter nuptæque virique suppliciter posito procubuere genu: cum subito motæ tremuere cacumina silvæ, et dea per lucos mira locuta suos. 'Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito.' Obstipuit dubio territa turba sono. Augur erat, nomen longis intercidit annis: nuper ab Etrusca venerat exul humo; Ille caprum mactat: jussæ sua terga puellæ pellibus exsectis percutienda dabant. Luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat. Gratia Lucinæ: dedit hæc tibi nomina lucus, aut quia principium tu, dea, lucis habes. Parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis, maturumque utero molliter aufer onus. Orta dies fuerit, tu desine credere ventis; Perdidit illius temporis aura fidem. Flamina non constant, et sex reserata diebus carceris Æolii janua lata patet. Jam levis obliqua subsedit Aquarius urna: proximus ætherios excipe, Piscis, equos. Te memorant fratremque tuum (nam juncta micatis signa) duos tergo sustinuisse deos. Terribilem quondam fugiens Typhona Dione, tum, cum pro cælo Juppiter arma tulit, venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo, inque Palæstinæ margine sedit aquæ. Populus et cannæ riparum summa tenebant, spemque dabant salices hos quoque posse tegi. Dum latet, insonuit vento nemus: illa timore pallet, et hostiles credit adesse manus, utque sinu tenuit natum, 'succurrite, nymphæ, et dis auxilium ferte duobus' ait. Nec mora, prosiluit. Pisces subiere gemelli: pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent. Inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis nec violant timidi piscibus ora Syri. (16. G EN) 17. H QVIR : NP 474a Proxima lux vacua est; At tertia dicta Quirino, qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit), sive quod hasta 'curis' priscis est dicta Sabinis (bellicus a telo venit in astra deus); Sive suum regi nomen posuere Quirites, seu quia Romanis junxerat ille Cures. Nam pater armipotens postquam nova mœnia vidit, multaque Romulea bella peracta manu, 'Juppiter', inquit 'habet Romana potentia vires: sanguinis officio non eget illa mei. Redde patri natum: quamvis intercidit alter, pro se proque Remo qui mihi restat erit. "Unus erit quem tu tolles in cærula cæli" tu mihi dixisti: sint rata dicta Jovis.' Juppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque est polus, et cæli pondera novit Atlas. Est locus, antiqui Capræ dixere paludem: forte tuis illic, Romule, jura dabas. Sol fugit, et removent subeuntia nubila cælum, et gravis effusis decidit imber aquis. Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus æther: fit fuga, rex patriis astra petebat equis. Luctus erat, falsæque patres in crimine cædis, hæsissetque animis forsitan illa fides; Sed Proculus Longa veniebat Julius Alba, lunaque fulgebat, nec facis usus erat, cum subito motu sæpes tremuere sinistræ: rettulit ille gradus, horrueruntque comæ. Pulcher et humano major trabeaque decorus Romulus in media visus adesse via et dixisse simul 'prohibe lugere Quirites, nec violent lacrimis numina nostra suis: tura ferant placentque novum pia turba Quirinum, et patrias artes militiamque colant.' Jussit et in tenues oculis evanuit auras; Convocat hic populos jussaque verba refert. Templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est, et referunt certi sacra paterna dies. Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur accipe: parva quidem causa, sed apta, subest. Non habuit doctos tellus antiqua colonos: lassabant agiles aspera bella viros. Plus erat in gladio quam curvo laudis aratro: neglectus domino pauca ferebat ager. Farra tamen veteres jaciebant, farra metebant, primitias Cereri farra resecta dabant: usibus admoniti flammis torrenda dederunt, multaque peccato damna tulere suo; Nam modo verrebant nigras pro farre favillas, nunc ipsas ignes corripuere casas. Facta dea est Fornax: læti Fornace coloni orant ut fruges temperet illa suas. Curio legitimis nunc Fornacalia verbis maximus indicit nec stata sacra facit: inque foro, multa circum pendente tabella, signatur certa curia quæque nota, stultaque pars populi quæ sit sua curia nescit, sed facit extrema sacra relata die. (18. A C) (19. B C) (20. C C) 21. D FERAL : F vel FP 532a Est honor et tumulis, animas placare paternas, parvaque in exstructas munera ferre pyras. Parva petunt manes: pietas pro divite grata est munere; Non avidos Styx habet ima deos. Tegula porrectis satis est velata coronis et sparsæ fruges parcaque mica salis, inque mero mollita Ceres violæque solutæ: hæc habeat media testa relicta via. Nec majora veto, sed et his placabilis umbra est: adde preces positis et sua verba focis. Hunc morem Æneas, pietatis idoneus auctor, attulit in terras, juste Latine, tuas. Ille patris Genio sollemnia dona ferebat: hinc populi ritus edidicere pios. At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis bella, Parentales deseruere dies. Non impune fuit; Nam dicitur omine ab isto Roma suburbanis incaluisse rogis. Vix equidem credo: bustis exisse feruntur et tacitæ questi tempore noctis avi, perque vias Urbis latosque ululasse per agros deformes animas, volgus inane, ferunt. Post ea præteriti tumulis redduntur honores, prodigiisque venit funeribusque modus. Dum tamen hæc fiunt, viduæ cessate puellæ: exspectet puros pinea tæda dies, nec tibi, quæ cupidæ matura videbere matri, comat virgineas hasta recurva comas. Conde tuas, Hymenæe, faces, et ab ignibus atris aufer: habent alias mæsta sepulcra faces. Di quoque templorum foribus celentur opertis, ture vacent aræ stentque sine igne foci. Nunc animæ tenues et corpora functa sepulcris errant, nunc posito pascitur umbra cibo. Nec tamen hæc ultra, quam tot de mense supersint Luciferi, quot habent carmina nostra pedes. Hanc, quia justa ferunt, dixere Feralia lucem; Ultima placandis manibus illa dies. Ecce anus in mediis residens annosa puellis sacra facit Tacitæ (vix tamen ipsa tacet), et digitis tria tura tribus sub limine ponit, qua brevis occultum mus sibi fecit iter: tum cantata ligat cum fusco licia plumbo, et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit æna, obsutum mænæ torret in igne caput; Vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est, aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit. 'Hostiles linguas inimicaque vinximus ora' dicit discedens ebriaque exit anus. Protinus a nobis quæ sit dea Muta requires: disce per antiquos quæ mihi nota senes. Juppiter, inmodico Juturnæ victus amore, multa tulit tanto non patienda deo: illa modo in silvis inter coryleta latebat, nunc in cognatas desiliebat aquas. Convocat hic nymphas, Latium quæcumque tenebant, et jacit in medio talia verba choro: 'invidet ipsa sibi vitatque quod expedit illi vestra soror, summo jungere membra deo. Consulite ambobus: nam quæ mea magna voluptas, utilitas vestræ magna sororis erit. Vos illi in prima fugienti obsistite ripa, ne sua fluminea corpora mergat aqua.' Dixerat; Adnuerant nymphæ Tiberinides omnes quæque colunt thalamos, Ilia diva, tuos. Forte fuit Nais, Lara nomine; Prima sed illi dicta bis antiquum syllaba nomen erat, ex vitio positum. Sæpe illi dixerat Almo 'nata, tene linguam': nec tamen illa tenet. Quæ simul ac tetigit Juturnæ stagna sororis, 'effuge' ait 'ripas', dicta refertque Jovis. Illa etiam Junonem adiit, miserataque nuptas 'Naida Juturnam vir tuus' inquit 'amat.' Juppiter intumuit, quaque est non usa modeste eripit huic linguam, Mercuriumque vocat: 'duc hanc ad manes: locus ille silentibus aptus. Nympha, sed infernæ nympha paludis erit.' Jussa Jovis fiunt. Accepit lucus euntes: dicitur illa duci tum placuisse deo. Vim parat hic, voltu pro verbis illa precatur, et frustra muto nititur ore loqui, fitque gravis geminosque parit, qui compita servant et vigilant nostra semper in urbe Lares. 22. E C 616a Proxima cognati dixere Karistia kari, et venit ad socios turba propinqua deos. Scilicet a tumulis et qui periere propinquis protinus ad vivos ora referre juvat, postque tot amissos quicquid de sanguine restat aspicere et generis dinumerare gradus. Innocui veniant: procul hinc, procul impius esto frater et in partus mater acerba suos, cui pater est vivax, qui matris digerit annos, quæ premit invisam socrus iniqua nurum. Tantalidæ fratres absint et Iasonis uxor, et quæ ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus et quicumque suas per scelus auget opes. Dis generis date tura boni: Concordia fertur illa præcipue mitis adesse die; Et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares. Jamque, ubi suadebit placidos nox umida somnos, larga precaturi sumite vina manu, et 'bene vos, bene te, patriæ pater, optime Cæsar' dicite; Suffuso sint bona verba mero. 23. F TER : NP 638a Nox ubi transierit, solito celebretur honore separat indicio qui deus arva suo. Termine, sive lapis sive es defossus in agro stipes, ab antiquis tu quoque numen habes. Te duo diversa domini de parte coronant, binaque serta tibi binaque liba ferunt. Ara fit: huc ignem curto fert rustica testo sumptum de tepidis ipsa colona focis. Ligna senex minuit concisaque construit arte, et solida ramos figere pugnat humo; Tum sicco primas inritat cortice flammas; Stat puer et manibus lata canistra tenet. Inde ubi ter fruges medios immisit in ignes, porrigit incisos filia parva favos. Vina tenent alii: libantur singula flammis; Spectant, et linguis candida turba favet. Spargitur et cæso communis Terminus agno, nec queritur lactans cum sibi porca datur. Conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex et cantant laudes, Termine sancte, tuas: 'tu populos urbesque et regna ingentia finis: omnis erit sine te litigiosus ager. Nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro, legitima servas credita rura fide. Si tu signasses olim Thyreatida terram, corpora non leto missa trecenta forent, nec foret Othryades congestis lectus in armis. O quantum patriæ sanguinis ille dedit! Quid, nova cum fierent Capitolia? Nempe deorum cuncta Jovi cessit turba locumque dedit; Terminus, ut veteres memorant, inventus in æde restitit et magno cum Jove templa tenet. Nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, exiguum templi tecta foramen habent. Termine, post illud levitas tibi libera non est: qua positus fueris in statione, mane; Nec tu vicino quicquam concede roganti, ne videare hominem præposuisse Jovi: et seu vomeribus seu tu pulsabere rastris, clamato "tuus est hic ager, ille tuus".' Est via quæ populum Laurentes ducit in agros, quondam Dardanio regna petita duci: illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris sacra videt fieri sextus ab Urbe lapis. Gentibus est aliis tellus data limite certo: Romanæ spatium est Urbis et orbis idem. 24. G REGIF : N 684a Nunc mihi dicenda est regis fuga. Traxit ab illa sextus ab extremo nomina mense dies. Ultima Tarquinius Romanæ gentis habebat regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen. Ceperat hic alias, alias everterat urbes, et Gabios turpi fecerat arte suos. Namque trium minimus, proles manifesta Superbi, in medios hostes nocte silente venit. Nudarant gladios: 'occidite' dixit 'inermem: hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, qui mea crudeli laceravit verbere terga' (dicere ut hoc posset, verbera passus erat). Luna fuit: spectant juvenem, gladiosque recondunt, tergaque, deducta veste, notata vident: flent quoque, et ut secum tueatur bella precantur. Callidus ignaris adnuit ille viris. Jamque potens misso genitorem appellat amico, perdendi Gabios quod sibi monstret iter. Hortus odoratis suberat cultissimus herbis, sectus humum rivo lene sonantis aquæ: illic Tarquinius mandata latentia nati accipit, et virga lilia summa metit. Nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, filius 'agnosco jussa parentis' ait. Nec mora, principibus cæsis ex urbe Gabina, traduntur ducibus mœnia nuda suis. Ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis exit et exstinctis ignibus exta rapit. Consulitur Phœbus. Sors est ita reddita: 'matri qui dederit princeps oscula, victor erit.' Oscula quisque suæ matri properata tulerunt, non intellecto credula turba deo. Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis. Ille jacens pronus matri dedit oscula Terræ, creditus offenso procubuisse pede. Cingitur interea Romanis Ardea signis, et patitur longas obsidione moras. Dum vacat et metuunt hostes committere pugnam, luditur in castris, otia miles agit. Tarquinius juvenis socios dapibusque meroque accipit; Ex illis rege creatus ait: 'dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello, nec sinit ad patrios arma referre deos, ecquid in officio torus est socialis? Et ecquid coniugibus nostris mutua cura sumus?' Quisque suam laudat: studiis certamina crescunt, et fervet multo linguaque corque mero. Surgit cui dederat clarum Collatia nomen: 'non opus est verbis, credite rebus' ait. 'Nox superest: tollamur equis Urbemque petamus'; Dicta placent, frenis impediuntur equi. Pertulerant dominos. Regalia protinus illi tecta petunt: custos in fore nullus erat. Ecce nurum regis fusis per colla coronis inveniunt posito pervigilare mero. Inde cito passu petitur Lucretia, cujus ante torum calathi lanaque mollis erat. Lumen ad exiguum famulæ data pensa trahebant; Inter quas tenui sic ait illa sono: 'mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellæ) quamprimum nostra facta lacerna manu. Quid tamen auditis (nam plura audire potestis)? Quantum de bello dicitur esse super? Postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas, improba, quæ nostros cogis abesse viros. Sint tantum reduces. Sed enim temerarius ille est meus, et stricto qualibet ense ruit. Mens abit et morior, quotiens pugnantis imago me subit, et gelidum pectora frigus habet.' Desinit in lacrimas inceptaque fila remisit, in gremio voltum deposuitque suum. Hoc ipsum decuit: lacrimæ decuere pudicam, et facies animo dignaque parque fuit. 'Pone metum, veni' conjunx ait; Illa revixit, deque viri collo dulce pependit onus. Interea juvenis furiales regius ignes concipit, et cæco raptus amore furit. Forma placet niveusque color flavique capilli quique aderat nulla factus ab arte decor: verba placent et vox et quod corrumpere non est; Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. Jam dederat cantus lucis prænuntius ales, cum referunt juvenes in sua castra pedem. Carpitur attonitos absentis imagine sensus ille; Recordanti plura magisque placent. Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, iniectæ collo sic jacuere comæ, hos habuit voltus, hæc illi verba fuerunt, hic color, hæc facies, hic decor oris erat. Ut solet a magno fluctus languescere flatu, sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet, sic, quamvis aberat placitæ præsentia formæ, quem dederat præsens forma, manebat amor. Ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris comparat indigno vimque metumque toro. 'Exitus in dubio est: audebimus ultima' dixit: 'viderit! Audentes forsque deusque juvat. Cepimus audendo Gabios quoque.' Talia fatus ense latus cinxit tergaque pressit equi. Accipit ærata juvenem Collatia porta, condere jam voltus sole parante suos. Hostis ut hospes init penetralia Collatini: comiter excipitur; Sanguine junctus erat. Quantum animis erroris inest! Parat inscia rerum infelix epulas hostibus illa suis. Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum; Nox erat, et tota lumina nulla domo. Surgit et aurata vagina liberat ensem et venit in thalamos, nupta pudica, tuos; Utque torum pressit, 'ferrum, Lucretia, mecum est' natus ait regis, 'Tarquiniusque loquor.' Illa nihil, neque enim vocem viresque loquendi aut aliquid toto pectore mentis habet; Sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis parva sub infesto cum jacet agna lupo. Quid faciat? Pugnet? Vincetur femina pugnans. Clamet? At in dextra, qui vetet, ensis erat. Effugiat? Positis urgentur pectora palmis, tum primum externa pectora tacta manu. Instat amans hostis precibus pretioque minisque: nec prece nec pretio nec movet ille minis. 'Nil agis: eripiam' dixit 'per crimina vitam: falsus adulterii testis adulter ero: interimam famulum, cum quo deprensa fereris.' Succubuit famæ victa puella metu. Quid, victor, gaudes? Hæc te victoria perdet. Heu quanto regnis nox stetit una tuis! Jamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, ut solet ad nati mater itura rogum, grandævumque patrem fido cum coniuge castris evocat: et posita venit uterque mora. Utque vident habitum, quæ luctus causa, requirunt, cui paret exsequias, quoque sit icta malo. Illa diu reticet pudibundaque celat amictu ora: fluunt lacrimæ more perennis aquæ. Hinc pater, hinc conjunx lacrimas solantur et orant indicet et cæco flentque paventque metu. Ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto non oculos ideo sustulit illa suos. 'Hoc quoque Tarquinio debebimus? Eloquar' inquit, 'eloquar infelix dedecus ipsa meum?' Quæque potest, narrat; Restabant ultima: flevit, et matronales erubuere genæ. Dant veniam facto genitor conjunxque coactæ: 'quam' dixit 'veniam vos datis, ipsa nego.' Nec mora, celato fixit sua pectora ferro, et cadit in patrios sanguinulenta pedes. Tum quoque jam moriens ne non procumbat honeste respicit: hæc etiam cura cadentis erat. Ecce super corpus, communia damna gementes, obliti decoris virque paterque jacent. Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit, fixaque semanimi corpore tela rapit, stillantemque tenens generoso sanguine cultrum edidit impavidos ore minante sonos: 'per tibi ego hunc juro fortem castumque cruorem, perque tuos manes, qui mihi numen erunt, Tarquinium profuga pœnas cum stirpe daturum. Jam satis est virtus dissimulata diu.' Illa jacens ad verba oculos sine lumine movit, visaque concussa dicta probare coma. Fertur in exsequias animi matrona virilis et secum lacrimas invidiamque trahit. Volnus inane patet: Brutus clamore Quirites concitat et regis facta nefanda refert. Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul jura: dies regnis illa suprema fuit. Fallimur, an veris prænuntia venit hirundo, nec metuit ne qua versa recurrat hiems? Sæpe tamen, Procne, nimium properasse quereris, virque tuo Tereus frigore lætus erit. (25. H C) (26. A EN) 27. B EQVIR : NP (28. C C) 856a Jamque duæ restant noctes de mense secundo, Marsque citos junctis curribus urget equos; Ex vero positum permansit Equirria nomen, quæ deus in campo prospicit ipse suo. Jure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt, signatusque tuo nomine mensis adest. Venimus in portum libro cum mense peracto. Naviget hinc alia jam mihi linter aqua.