HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: PRÆFATIO.

Præfatio Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V

GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BÆDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER

HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; Satisque studium tuæ sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturæ sanctæ verbis aurem sedulus accommodas, verum etiam noscendis priorum gestis sive dictis, et maxime nostræ gentis virorum inlustrium, curam vigilanter impendis. Sive enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur; Seu mala commemoret de pravis, nihilominus religiosus ac pius auditor sive lector devitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quæ bona ac Deo digna esse cognoverit, accenditur. Quod ipsum tu quoque vigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi simul et eis, quibus te regendis divina præfecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras. Ut autem in his, quæ scripsi, vel tibi, vel ceteris auditoribus sive lectoribus hujus historiæ occasionem dubitandi subtraham, quibus hæc maxime auctoribus didicerim, breviter intimare curabo.

Auctor ante omnes atque adjutor opusculi hujus Albinus abba reverentissimus, vir per omnia doctissimus, extitit; Qui in ecclesia Cantuariorum a beatæ memoriæ Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, viris venerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quæ in ipsa Cantuariorum provincia, vel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papæ Gregorii gesta fuere, vel monimentis litterarum, vel seniorum traditione cognoverat; Et ea mihi de his, quæ memoria digna videbantur, per religiosum Lundoniensis ecclesiæ presbyterum Nothelmum, sive litteris mandata, sive ipsius Nothelmi viva voce referenda, transmisit. Qui videlicet Nothelmus postea Romam veniens, nonnullas ibi beati Gregorii papæ simul et aliorum pontificum epistulas, perscrutato ejusdem sanctæ ecclesiæ Romanæ scrinio, permissu ejus, qui nunc ipsi ecclesiæ præest Gregorii pontificis, invenit, reversusque nobis nostræ historiæ inserendas cum consilio præfati Albini reverentissimi patris adtulit. A principio itaque voluminis hujus usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quæ promeremus, didicimus. Exinde autem usque ad tempora præsentia, quæ in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papæ Gregorii, sive successores eorum, vel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus, perferente, cognovimus. Qui etiam provinciæ Orientalium simul et Occidentalium Saxonum, nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus præsulibus, vel quorum tempore regum gratiam evangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte prodiderunt. Denique hortatu præcipue ipsius Albini, ut hoc opus adgredi auderem, provocatus sum. Sed et Danihel reverentissimus Occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica provinciæ ipsius, simul et proxima illi Australium Saxonum, nec non et Vectæ insulæ litteris mandata declaravit. Qualiter vero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, vel provincia Merciorum ad fidem Christi, quam non noverat, peruenerit, vel provincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflaverat, recuperaverit, qualis etiam ipsorum patrum vita vel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Læstingæu cognominatur, agnovimus. Porro in provincia Orientalium Anglorum, quæ fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis vel traditione priorum, partim reverentissimi abbatis Esi relatione conperimus. At vero in provincia Lindissi, quæ sint gesta erga fidem Christi, quæve successio sacerdotalis extiterit, vel litteris reverentissimi antistitis Cynibercti vel aliorum fidelium virorum viva voce didicimus. Quæ autem in Nordanhymbrorum provincia, ex quo tempore fidem Christi perceperunt, usque ad præsens per diversas regiones in ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium, qui hæc scire vel meminisse poterant, adsertione cognovi, exceptis his, quæ per me ipsum nosse poteram. Inter quæ notandum, quod ea, quæ de sanctissimo patre et antistite Cudbercto, vel in hoc volumine, vel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis, quæ de illo prius a fratribus ecclesiæ Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi, simpliciter fidem historiæ, quam legebam, accommodans, partim vero ea, quæ certissima fidelium virorum adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curavi. Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his, quæ scripsimus, aliter quam se veritas habet, posita reppererit, non hoc nobis imputet, qui, quod vera lex historiæ est, simpliciter ea, quæ fama vulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare studuimus.

Præterea omnes, ad quos hæc eadem historia peruenire potuerit nostræ nationis, legentes sive audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam sæpius interuenire meminerint; Et in suis quique provinciis hanc mihi suæ remunerationis vicem rependant, ut, qui de singulis provinciis sive locis sublimioribus, quæ memoratu digna atque incolis grata credideram, diligenter adnotare curavi, apud omnes fructum piæ intercessionis inveniam.

Index