HISTORIA ECCLESIASTICA GENTIS ANGLORUM: LIBER PRIMUS.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter septentrionem et occidentem locata est, Germaniæ, Galliæ, Hispaniæ, maximis Europæ partibus, multo interuallo adversa. Quæ per milia passuum DCCC in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diversorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus ejus quadragies octies LXXV milia conpleat. Habet a meridie Galliam Belgicam, cujus proximum litus transmeantibus aperit civitas, quæ dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacæstir vocata, interposito mari a Gessoriaco Morynorum gentis litore proximo, traiectu milium L, sive, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL. A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet.
Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac jumentis; Vineas etiam quibusdam in locis germinans; Sed et avium ferax terra marique generis diversi; Fluviis quoque multum piscosis ac fontibus præclara copiosis, et quidem præcipue issicio abundat, et anguilla. Capiuntur autem sæpissime et vituli marini, et delphines, nec non et balenæ; Exceptis variorum generibus concyliorum; In quibus sunt et musculæ, quibus inclusam sæpe margaritam omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est et rubicundi, et purpurei, et jacintini, et prasini, sed maxime candidi. Sunt et cocleæ satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cujus rubor pulcherrimus nullo umquam solis ardore, nulla valet pluviarum injuria pallescere; Sed quo vetustior, eo solet esse venustior. Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis fluvios balnearum calidarum omni ætati et sexui per distincta loca juxta suum cuique modum accommodos. Aqua enim, ut sanctus Basilius dicit, feruidam qualitatem recipit, cum per certa quædam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quæ etiam venis metallorum, æris, ferri, et plumbi, et argenti, fecunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque; Est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, æque ut sucinum. Erat et civitatibus quondam XX et VIII nobilissimis insignita, præter castella innumera, quæ et ipsa muris turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis.
Et quia prope sub ipso septentrionali vertice mundi jacet, lucidas æstate noctes habet; Ita ut medio sæpe tempore noctis in quæstionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an jam advenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte; Unde etiam plurimæ longitudinis habet dies æstate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est horarum X et VIII; Plurimæ item brevitatis noctes æstate, et dies habet in bruma, hoc est sex solummodo æquinoctialium horarum; Cum in Armenia, Macedonia, Italia, ceterisque ejusdem lineæ regionibus longissima dies sive nox XV, brevissima VIIII conpleat horas.
Hæc in præsenti, juxta numerum librorum, quibus lex divina scripta est, quinque gentium linguis, unam eandemque summæ veritatis et veræ sublimitatis scientiam scrutatur, et confitetur, Anglorum videlicet, Brettonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quæ meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta communis.
In primis autem hæc insula Brettones solum, a quibus nomen accepit, incolas habuit; Qui de tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam advecti, australes sibi partes illius vindicarunt.
Et cum plurimam insulæ partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis navibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu ventorum, extra fines omnes Brittaniæ Hiberniam peruenisse, ejusque septentrionales oras intrasse, atque inventa ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse. Est autem Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad occidentem quidem Brittaniæ sita; Sed sicut contra Aquilonem ea brevior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ septentrionalia, quamuis magno æquore interiacente peruenit. Ad hanc ergo usque peruenientes navigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet insula, ‘sed possumus,’ inquiunt, ‘salubre vobis dare consilium, quid agere valeatis. Novimus insulam aliam esse non procul a nostra contra ortum solis, quam sæpe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si vultis, habitabilem vobis facere valetis; Vel, siqui restiterit, nobis auxiliariis utimini.’ Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per septentrionales insulæ partes cœperunt, nam austrina Brettones occupaverant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum condicione dare consenserunt, ut ubi res veniret in dubium, magis de feminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent; Quod usque hodie apud Pictos constat esse seruatum.
Procedente autem tempore, Brittania post Brettones et Pictos tertiam Scottorum nationem in Pictorum parte recepit; Qui duce Reuda de Hibernia progressi, vel amicitia vel ferro sibimet inter eos sedes, quas hactenus habent, vindicarunt; A quo videlicet duce usque hodie Dalreudini vocantur, nam lingua eorum daal partem significat.
Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate ac serenitate ærum multum Brittaniæ præstat, ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat; Nemo propter hiemem aut fæna secet æstate, aut stabula fabricet jumentis; Nullum ibi reptile videri soleat, nullus vivere serpens valeat; Nam sæpe illo de Brittania adlati serpentes, mox ut, proximante terris navigio, odore æris illius adtacti fuerint, intereunt; Quin potius omnia pene, quæ de eadem insula sunt, contra venenum valent. Denique vidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquæ inmissam ac potui datam, talibus protinus totam vim veneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Dives lactis ac mellis insula, nec vinearum expers, piscium volucrumque, sed et ceruorum caprearumque venatu insignis. Hæc autem proprie patria Scottorum est; Ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania Brettonibus et Pictis gentem addiderunt.
Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brettonum a Pictis secernebat, qui ab occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est civitas Brettonum munitissima usque hodie, quæ vocatur Alcluith; Ad cujus videlicet sinus partem septentrionalem Scotti, quos diximus, advenientes sibi locum patriæ fecerunt.
Verum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Julium Cæsarem inaccessa atque incognita fuit; Qui anno ab Urbe condita DCXCIII, ante vero incarnationis dominicæ tempus anno LXmo, functus gradu consulatus cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes, qui Hreno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, venit ad Morianos, unde in Brittaniam proximus et brevissimus transitus est; Et navibus honerariis atque actuariis circiter octoginta præparatis, in Brittaniam transuehitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non parvum numerum militum, equitum vero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac DCtas naves utriusque commodi fieri imperavit; Quibus iterum in Brittaniam primo vere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naves in anchoris stantes tempestate correptæ vel conlisæ inter se, vel arenis inlisæ ac dissolutæ sunt; Ex quibus XL perierunt, ceteræ cum magna difficultate reparatæ sunt. Cæsaris equitatus primo congressu a Brittanis victus, ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo prœlio cum magno suorum discrimine victos Brittanos in fugam vertit. Inde ad flumen Tamensim profectus. In hujus ulteriore ripa Cassobellauno duce inmensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus præstruxerat; Quarum vestigia sudium ibidem usque hodie visuntur, et videtur inspectantibus, quod singulæ earum ad modum humani femoris grossæ, et circumfusæ plumbo inmobiliter erant in profundum fluminis infixæ. Quod ubi a Romanis deprehensum ac vitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos graviter ac sæpe lacerabant. Interea Trinovantum firmissima civitas cum Androgio duce, datis XL obsidibus, Cæsari sese dedit. Quod exemplum secutæ, urbes aliæ conplures in fœdus Romanorum venerunt. Hisdem demonstrantibus, Cæsar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum, omnibusque rebus confertissimum tandem gravi pugna cepit. Exin Cæsar a Brittanis reversus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflictatus est.
Anno autem ab Urbe condita DCCXCVIII Claudius imperator ab Augusto quartus, cupiens utilem reipuplicæ ostentare principem, bellum ubique et victoriam undecumque quæsivit. Itaque expeditionem in Brittaniam movit, quæ excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas videbatur; Transuectus in insulam est, quam neque ante Julium Cæsarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo prœlio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulæ partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in oceano positas, Romano adjecit imperio, ac sexto, quam profectus erat, mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen inposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui anno conplevit, qui est annus ab incarnatione Domini XLVI; Quo etiam anno fames gravissima per Syriam facta est, quæ in Actibus Apostolorum per prophetam Agabum prædicta esse memoratur.
Ab eodem Claudio Vespasianus, qui post Neronem imperavit, in Brittaniam missus, etiam Vectam insulam, Brittaniæ proximam a meridie, Romanorum dicioni subjugavit; Quæ habet ab oriente in occasum XXX circiter milia passuum, ab austro in boream XII, in orientalibus suis partibus mari sex milium, in occidentalibus trium, a meridiano Brittaniæ littore distans. Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est. Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera, Brittaniam pene amisit; Nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subversa sunt.
Anno ab incarnatione Domini CmoLmoVIto Marcus Antoninus Verus XIIII ab Augusto regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit; Quorum temporibus cum Eleuther vir sanctus pontificatui Romanæ ecclesiæ præesset, misit ad eum Lucius Brittaniarum rex epistolam, obsecrans, ut per ejus mandatum Christianus efficeretur; Et mox effectum piæ postulationis consecutus est; Susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inviolatam integramque quieta in pace seruabant.
Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII Severus, genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, XVII ab Augusto imperium adeptus X et VII annis tenuit. Hic natura sævus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempuplicam, sed laboriosissime rexit. Victor ergo civilium bellorum, quæ ei gravissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur. Ubi magnis gravibusque prœliis sæpe gestis receptam partem insulæ a ceteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam æstimant, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de lapidibus, vallum vero, quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra velut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis præfiguntur. Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum, crebris insuper turribus conmunitum, a mari ad mare duxit. Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit duos filios, Bassianum et Getam; Quorum Geta hostis puplicus judicatus interiit, Bassianus, Antonio cognomine adsumpto, regno potitus est.
Anno incarnationis dominicæ CCLXXXVI Diocletianus XXXIII ab Augusto imperator ab exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creavit imperii. Quorum tempore Corausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quæ tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicæ ageret, ereptam prædonibus prædam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli vindicando; Accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret; Quam ob rem a Maximiano jussus occidi purpuram sumsit, ac Brittanias occupavit; Quibus sibi per VII annos fortissime vindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit; Quem Asclipiodotus præfectus prætorio obpressit, Brittaniamque post X annos recepit.
Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente vastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco præceperunt; Quæ persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; Nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, cædibus martyrum incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima confessionis Deo devotæ gloria sublimavit.
SIQUIDEM in ea passus est sanctus Albanus, de quo presbyter Fortunatus in Laude virginum, cum beatorum martyrum, qui de toto orbe ad Dominum venirent, mentionem faceret, ait:
Albanum egregium fecunda Britania profert.
Qui videlicet Albanus, paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata adversum Christianos sævirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit; Quem dum orationibus continuis ac vigiliis die noctuque studere conspiceret, subito divina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius cœpit æmulari, ac salutaribus ejus exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriæ tenebris, Christianus integro ex corde factus est. Cumque præfatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere. Unde statim jussit milites eum diligentius inquirere. Qui cum ad tugurium martyris peruenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla, qua vestiebatur, indutus, militibus exhibuit, atque ad judicem vinctus perductus est.
Contigit autem judicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere, ac dæmonibus hostias offerre. Cumque vidisset Albanum, mox ira succensus nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat, militibus offerre, ac discrimini dare præsumsisset, ad simulacra dæmonum, quibus adsistebat, eum jussit pertrahi: ‘Quia rebellem,’ inquiens, ‘ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor divum meritam blasphemiæ suæ pœnam lueret, quæcumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostræ religionis discedere temtas.’ At sanctus Albanus, qui se ultro persecutoribus fidei Christianum esse prodiderat, nequaquam minas principis metuit; Sed accinctus armis militiæ spiritalis, palam se jussis illius parere nolle pronuntiabat. Tum judex: ‘Cujus,’ inquit, ‘familiæ vel generis es?’ Albanus respondit: ‘Quid ad te pertinet, qua sim stirpe genitus? Sed si veritatem religionis audire desideras, Christianum jam me esse, Christianisque officiis vacare cognosce.’ Ait judex: ‘Nomen tuum quæro, quod sine mora mihi insinua.’ At ille: ‘Albanus,’ inquit, ‘a parentibus vocor, et Deum verum ac vivum, qui universa creavit, adoro semper, et colo.’ Tum judex repletus iracundia dixit: ‘Si vis perennis vitæ felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas.’ Albanus respondit: ‘Sacrificia hæc, quæ a vobis redduntur dæmonibus, nec auxiliari subjectis possunt, nec supplicantium sibi desideria vel vota conplere. Quin immo, quicumque his sacrificia simulacris obtulerit, æternas inferni pœnas pro mercede recipiet.’
His auditis, judex nimio furore commotus, cædi sanctum Dei confessorem a tortoribus præcepit, autumans se verberibus, quam verbis non poterat, cordis ejus emollire constantiam. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis, patienter hæc pro Domino, immo gaudenter ferebat. At ubi judex illum tormentis superari, vel a cultu Christianæ religionis revocari non posse persensit, capite eum plecti jussit.
Cumque ad mortem duceretur, peruenit ad flumen, quod muro et harena, ubi feriendus erat, meatu rapidissimo dividebatur; Viditque ibi non parvam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diversæ et ætatis, quæ sine dubio divinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris vocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra vesperam transire vix posset. Denique cunctis pene egressis, judex sine obsequio in civitate substiterat. Igitur sanctus Albanus, cui ardens inerat devotio mentis ad martyrium ocius peruenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad cælum oculos, illico siccato alueo, vidit undam suis cessisse ac viam dedisse vestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, vidisset, festinavit ei, ubi ad locum destinatum morti venerat, occurrere, divino nimirum admonitus instinctu, projectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus ejus advoluitur, multum desiderans, ut cum martyre, vel pro martyre, quem percutere jubebatur, ipse potius mereretur percuti.
Dum ergo is ex persecutore factus esset collega veritatis et fidei, ac jacente ferro esset inter carnifices justa cunctatio, montem cum turbis reverentissimus Dei confessor ascendit; Qui oportune lætus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, variis herbarum floribus depictus, immo usque quaque vestitus; In quo nihil repente arduum, nihil præceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum æquoris natura conplanat, dignum videlicet eum, pro insita sibi specie venustatis, jam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur. In hujus ergo vertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogavit, statimque, incluso meatu, ante pedes ejus fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse; Neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr aquam, quam in fluvio non reliquerat, peteret, si hoc oportunum esse non videret. Qui videlicet fluvius, ministerio persoluto, devotione conpleta, officii testimonium relinquens, reversus est ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Sed ille, qui piis ceruicibus impias intulit manus, gaudere super mortuum non est permissus; Namque oculi ejus in terram una cum beati martyris capite deciderunt.
Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusavit; De quo nimirum constat, quia, etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lavacro mundatus, ac regni cælestis dignus factus ingressu. Tum judex, tanta miraculorum cælestium novitate perculsus, cessari mox a persecutione præcepit, honorem referre incipiens cædi sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianæ fidei posse devotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die .X. Kalendarum Juliarum juxta civitatem Verolamium, quæ nunc a gente Anglorum Verlamacæstir sive Væclingacæstir appellatur, ubi postea, redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesia est mirandi operis atque ejus martyrio condigna extructa. In quo videlicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum, et frequentium operatio virtutum celebrari non desinit.
Passi sunt ea tempestate Aaron et Julius Legionum urbis cives, aliique utriusque sexus diversis in locis perplures, qui diversis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernæ civitatis gaudia perfecto agone miserunt.
AT ubi turbo persecutionis quievit, progressi in puplicum fideles Christi, qui se tempore discriminis siluis ac desertis abditisue speluncis occulerant, renovant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac veluti victricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt. Mansitque hæc in ecclesiis Christi, quæ erant in Brittania, pax usque ad tempora Arrianæ vesaniæ, quæ, corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam, veneno sui infecit erroris; Et hac quasi via pestilentiæ trans oceanum patefacta, non mora, omnis se lues hereseos cujusque, insulæ novi semper aliquid audire gaudenti, et nil certi firmiter obtinenti infudit.
His temporibus Constantius, qui vivente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat, vir summæ mansuetudinis et civilitatis, in Brittania morte obiit. Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. Scribit autem Eutropius, quod Constantinus in Brittania creatus imperator, patri in regnum successerit; Cujus temporibus Arriana heresis exorta, et in Nicena synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiæ suæ virus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesiis aspersit.
Anno ab incarnatione Domini CCCLXXVII, Gratianus XL ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamuis jamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano fratre regnaret. Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicæ statum videret, Theodosium Hispanum virum restituendæ reipuplicæ necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciæ simul præfecit imperio. Qua tempestate Maximus vir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit. Ibi Gratianum Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam transire meditantem, dolis circumuentum interfecit, fratremque ejus Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est; Clauso videlicet intra muros Aquileiæ, capto atque occiso ab eis Maximo tyranno.
Anno ab incarnatione Domini CCCXCIIII Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio, XLIII ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos XIII. Cujus temporibus Pelagius Bretto contra auxilium gratiæ supernæ venena suæ perfidiæ longe lateque dispersit, utens cooperatore Juliano de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat; Quibus sanctus Augustinus, sicut et ceteri patres orthodoxi, multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere valebant; Sed, quod gravius est, correpta eorum vesania magis augescere contradicendo, quam favendo veritati voluit emundari. Quod pulchre versibus heroicis Prosper rethor insinuat, cum ait:
‘Contra Augustinum narratur serpere quidam
Scriptor, quem dudum livor adurit edax.
Quis caput obscuris contectum utcumque cavernis
Tollere humo miserum propulit anguiculum?
Aut hunc fruge sua æquorei pavere Britanni
Aut hic Campano gramine corda tumet.’
Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanæ inruptionis, quæ per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Suevorum, Vandalorum, multæque cum his aliæ, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias sævirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur. Hujus loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur; Qui continuo, ut invasit imperium, in Gallias transiit. Ibi sæpe a barbaris incertis fœderibus inlusus, detrimento magis reipuplicæ fuit; Unde mox, jubente Honorio, Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem civitatem eum clausit, cepit, occidit; Constantemque filium ejus, quem ex monacho Cæsarem fecerat, Gerontius comes suus apud Viennam interfecit.
Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo CLXIIII suæ conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Julius Cæsar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra vallum, quod Severum trans insulam fecisse commemoravimus, ad plagam meridianam, quod civitates, farus, pontes, et stratæ ibidem factæ usque hodie testantur; Ceterum ulteriores Brittaniæ partes, vel eas etiam, quæ ultra Brittaniam sunt, insulas jure dominandi possidebant.
Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis universis, tota floridæ juventutis alacritate spoliata, quæ tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, prædæ tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara; Denique subito duabus gentibus transmarinis vehementer sævis, Scottorum a circio, Pictorum ab aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positæ; Sed quia a parte Brettonum erant remotæ, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Brittaniæ terras longe lateque inrumpit, quamuis ad se invicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Giudi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petram Cluith; Est enim juxta fluvium nominis illius.
Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subjectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur armata, quæ, ubi insulam advecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit; Eosque interim a dirissima depressione liberatos, hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse præsidio; Sicque domum cum triumpho magno reversa est. At insulani murum, quem jussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta vel sinus, de quibus diximus, maris, per milia passuum plurima; Ut, ubi aquarum munitio deerat, ibi præsidio valli fines suos ab hostium inruptione defenderent. Cujus operis ibidem facti, id est valli latissimi et altissimi, usque hodie certissima vestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme milium spatio a monasterio Æbbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; Et tendens contra occidentem terminatur juxta urbem Alcluith.
Verum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox advecti navibus inrumpunt terminos, cæduntque omnia, et quasi maturam segetem obvia quæque metunt, calcant, transeunt; Unde rursum mittuntur Romam legati, flebili voce auxilium inplorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanæ provinciæ, quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium inprobitate obrutum vilesceret. Rursum mittitur legio, quæ inopinata tempore autumni adveniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui evadere poterant, omnes trans maria fugavit, qui prius anniversarias prædas trans maria nullo obsistente cogere solebant.
Tum Romani denuntiavere Brettonibus non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari; Ipsos potius monent arma corripere, et certandi cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam, quam si ipsi inertia soluerentur, eis possent esse fortiores. Quin etiam, quia et hoc sociis, quos derelinquere cogebantur, aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto tramite inter urbes, quæ ibidem ob metum hostium factæ fuerant, ubi et Severus quondam vallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt; Quem videlicet murum hactenus famosum atque conspicuum, sumtu puplico privatoque, adjuncta secum Brittanorum manu, construebant, VIII pedes latum, et XII altum, recta ab oriente in occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est; Quo mox condito dant fortia segni populo monita, præbent instituendorum exemplaria armorum. Sed et in litore oceani ad meridiem, quo naves eorum habebantur, quia et inde barbarorum inruptio timebatur, turres per interualla ad prospectum maris conlocant, et valedicunt sociis tanquam ultra non reversuri.
Quibus ad sua remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim ipsi, et solito confidentiores facti, omnem aquilonalem extremamque insulæ partem pro indigenis ad murum usque capessunt. Statuitur ad hæc in edito arcis acies segnis, ubi trementi corde stupida die noctuque marcebat. At contra non cessant uncinata hostium tela; Ignavi propugnatores miserrime de muris tracti solo adlidebantur. Quid plura? Relictis civitatibus ac muro fugiunt, disperguntur. Insequitur hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores prioribus. Sicut enim agni a feris, ita miseri cives discerpuntur ab hostibus; Unde a mansionibus ac possessiunculis suis ejecti, inminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto venandi solacio, vacuaretur.
ANNO dominicæ incarnationis CCCCXXIII, Theodosius junior post Honorium XLV ab Augusto regnum suscipiens, XX et VI annis tenuit; Cujus anno imperii VIII Palladius ad Scottos in Christum credentes a pontifice Romanæ ecclesiæ Celestino primus mittitur episcopus. Anno autem regni ejus XXIII, Ætius vir inlustris, qui et patricius fuit, tertium cum Simmacho gessit consulatum. Ad hunc pauperculæ Brettonum reliquiæ mittunt epistulam, cujus hoc principium est: ‘Ætio ter consuli gemitus Brittanorum;’ Et in processu epistulæ ita suas calamitates explicant: ‘Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; Inter hæc oriuntur duo genera funerum, aut jugulamur, aut mergimur.’ Neque hæc tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiverunt, utpote qui gravissimis eo tempore bellis cum Blædla et Attila regibus Hunorum erat occupatus; Et quamuis anno ante hunc proximo Blædla Attilæ fratris sui sit interemtus insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipuplicæ remansit hostis, ut totam pene Europam, excisis invasisque civitatibus atque castellis, conroderet. Quin et hisdem temporibus fames Constantinopolim invasit; Nec mora pestis secuta est; Sed et plurimi ejusdem urbis muri cum LVII turribus conruerunt; Multis quoque civitatibus conlapsis, fames et ærum pestifer odor plura hominum milia jumentorumque delevit.
INTEREA Brettones fames sua præfata magis magisque adficiens, ac famam suæ malitiæ posteris diuturnam relinquens, multos eorum cœgit victas infestis prædonibus dare manus, alios vero numquam, quin potius confidentes in divinum, ubi humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus continue rebellabant; Et tum primum inimicis, qui per multos annos prædas in terra agebant, strages dare cœperunt. Revertuntur ergo inpudentes grassatores Hiberni domus, post non longum tempus reversuri; Picti in extrema parte insulæ tunc primum et deinceps quieverunt, prædas tamen nonnumquam exinde et contritiones de Brettonum gente agere non cessarunt.
Cessante autem vastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro ætas meminit, affluere cœpit; Cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adceleravit; Crudelitas præcipue, et odium veritatis, amorque mendacii, ita ut, siquis eorum mitior et veritati aliquatenus propior videretur, in hunc quasi Brittaniæ subversorem omnium odia telaque sine respectu contorquerentur. Et non solum hæc sæculares viri, sed etiam ipse grex Domini ejusque pastores egerunt; Ebrietati, animositati, litigio, contentioni, invidiæ, ceterisque hujusmodi facinoribus sua colla, abjecto levi jugo Christi, subdentes. Interea subito corruptæ mentis homines acerba pestis corripuit, quæ in brevi tantam ejus multitudinem stravit, ut ne sepeliendis quidem mortuis vivi sufficerent; Sed ne morte quidem suorum, nec timore mortis hi, qui supererant, a morte animæ, qua peccando sternebantur, revocari poterant. Unde non multo post acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta est. Initum namque est consilium, quid agendum, ubi quærendum esset præsidium ad evitandas vel repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium inruptiones; Placuitque omnibus cum suo rege Vurtigerno, utSaxonum gentem de transmarinis partibus in auxilium vocarent; Quod Domini nutu dispositum esse constat, ut veniret contra improbos malum, sicut evidentius rerum exitus probavit.
ANNO ab incarnatione Domini CCCCXLVIIII Marcianus cum Valentiniano XLVI ab Augusto regnum adeptus, VII annis tenuit. Tunc Anglorum sive Saxonum gens, invitata a rege præfato, Brittaniam tribus longis navibus advehitur, et in orientali parte insulæ, jubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnatura, re autem vera hanc expugnatura, suscipit. Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem venerant, victoriam sumsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulæ fertilitas, ac segnitia Brettonum; Mittitur confestim illo classis prolixior, armatorum ferens manum fortiorem, quæ præmissæ adjuncta cohorti invincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo, qui advenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter eos, ea condicione, ut hi pro patriæ pace et salute contra adversarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent.
Advenerant autem de tribus Germaniæ populis fortioribus, id est Saxonibus, Anglis, Jutis. De Jutarum origine sunt Cantuarii et Victuarii, hoc est ea gens, quæ Vectam tenet insulam, et ea, quæ usque hodie in provincia Occidentalium Saxonum Jutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Vectam. De Saxonibus, id est ea regione, quæ nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, venere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones. Porro de Anglis, hoc est de illa patria, quæ Angulus dicitur, et ab eo tempore usque hodie manere desertus inter provincias Jutarum et Saxonum perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum progenies, id est illarum gentium, quæ ad Boream Humbri fluminis inhabitant, ceterique Anglorum populi sunt orti. Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa; E quibus Horsa postea occisus in bello a Brettonibus, hactenus in orientalibus Cantiæ partibus monumentum habet suo nomine insigne. Erant autem filii Victgilsi, cujus pater Vitta, cujus pater Vecta, cujus pater Voden, de cujus stirpe multarum provinciarum regium genus originem duxit.
Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus cœpit advenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos advocaverant, indigenis essent terrori. Tum subito inito ad tempus fœdere cum Pictis, quos longius jam bellando pepulerant, in socios arma vertere incipiunt. Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quærentesque occasionem divortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulæ loca rupto fœdere vastaturos. Neque aliquanto segnius minas effectibus prosequuntur. Siquidem, ut breviter dicam, accensus manibus paganorum ignis, justas de sceleribus populi Dei ultiones expetiit, non illius inpar, qui quondam a Chaldæis succensus, Hierosolymorum mœnia, immo ædificia cuncta consumsit. Sic enim et hic agente impio victore, immo disponente justo Judice, proximas quasque civitates agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuavit incendium, totamque prope insulæ pereuntis superficiem obtexit. Ruebant ædificia puplica simul et privata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, præsules cum populis sine ullo respectu honoris, ferro pariter et flammis absumebantur; Nec erat, qui crudeliter interemtos sepulturæ traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus conprehensi, aceruatim jugulabantur; Alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis æternum subituri seruitium, si tamen non continuo trucidarentur; Alii transmarinas regiones dolentes petebant; Alii perstantes in patria trepidi pauperem vitam in montibus, siluis, vel rupibus arduis suspecta semper mente agebant.
AT ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque insulæ indigenis, domum reversus est, cœperunt et illi paulatim vires animosque resumere, emergentes de latibulis, quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilio cæleste precantes, ne usque ad internicionem usquequaque delerentur. Utebantur eo tempore duce Ambrosio Aureliano, viro modesto, qui solus forte Romanæ gentis præfatæ tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus. Hoc ergo duce vires capessunt Brettones, et victores provocantes ad prœlium, victoriam ipsi Deo favente suscipiunt. Et ex eo tempore nunc cives, nunc hostes vincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis, quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, XLmo circiter et IIIIo anno adventus eorum in Brittaniam. Sed hæc postmodum.
ANTE paucos sane adventus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam inlata, Severiani episcopi Pelagiani filium, fidem Brittaniarum feda peste commaculaverat. Verum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus vellent, neque versutiam nefariæ persuasionis refutare verbis certando sufficerent, inveniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant. Quam ob causam collecta magna synodo quærebatur in commune, qui illic ad succurrendum fidei mitti deberent; Atque omnium judicio electi sunt apostolici sacerdotes Germanus Autissidorensis et Lupus Trecasenæ civitatis episcopi, qui ad confirmandam fidem gratiæ cælestis Brittanias venirent. Qui cum promta devotione preces et jussa sanctæ ecclesiæ suscepissent, intrant oceanum et usque ad medium itineris, quo a Gallico sinu Brittanias usque tenditur, secundis flatibus navis tuta volabat. Tum subito occurrit pergentibus inimica vis dæmonum, qui tantos talesque viros ad recuperandam tendere populorum salutem inviderent; Concitant procellas, cælum diemque nubium nocte subducunt; Ventorum furores vela non sustinent; Cedebant ministeria victa nautarum; Ferebatur navigium oratione, non viribus; Et casu dux ipse vel pontifex fractus corpore, lassitudine ac sopore resolutus est. Tum vero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata convaluit, et jam navigium superfusis fluctibus mergebatur. Tum beatus Lupus omnesque turbati excitant seniorem elementis furentibus obponendum; Qui periculi inmanitate constantior, Christum invocat, et adsumto in nomine sanctæ Trinitatis levi aquæ spargine fluctus sævientes obprimit, collegam commonet, hortatur universos, oratio uno ore et clamore profunditur; Adest divinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, venti e contrario ad itineris ministeria revertuntur, decursisque brevi spatiis pelagi, optati littoris quiete potiuntur. Ibi conveniens ex diversis partibus multitudo excepit sacerdotes, quos venturos etiam vaticinatio adversa prædixerat. Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quæ intulerant, fatebantur, victosque se eorum meritis et imperio non negabant.
Interea Brittaniarum insulam apostolici sacerdotes raptim opinione, prædicatione, virtutibus impleverunt; Divinusque per eos sermo cotidie non solum in ecclesiis, verum etiam per trivia, per rura prædicabatur; Ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et depravati viam correctionis agnoscerent. Erat illis apostolorum instar et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, virtutes ex meritis. Itaque regionis universitas in eorum sententiam promta transierat. Latebant abditi sinistræ persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos evadentes; Ad extremum, diuturna meditatione concepta, præsumunt inire conflictum. Procedunt conspicui divitiis, veste fulgentes, circumdati adsentatione multorum; Discrimenque certaminis subire maluerunt, quam in populo, quem subverterant, pudorem taciturnitatis incurrere, ne viderentur se ipsi silentio damnavisse. Illic plane inmensa multitudo etiam cum conjugibus ac liberis excita convenerat, aderat populus expectator, futurus et judex, adstabant partes dispari condicione dissimiles; Hinc divina fides, inde humana præsumtio; Hinc pietas, inde superbia: inde Pelagius auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi sacerdotes præbuerunt adversariis copiam disputandi, quæ sola nuditate verborum diu inaniter et aures occupavit, et tempora; Deinde antistites venerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et evangelicis imbribus profuderunt; Miscebatur sermo proprius cum divino, et adsertiones molestissimas lectionum testimonia sequebantur. Convincitur vanitas, perfidia confutatur; Ita ut ad singulas verborum objectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur; Populus arbiter vix manus continet, judicium tamen clamore testatur.
TUM subito quidam tribuniciæ potestatis cum conjuge procedit in medium, filiam X annorum cæcam curandam sacerdotibus offerens, quam illi adversariis offerri præceperunt; Sed hi conscientia puniente deterriti, jungunt cum parentibus preces, et curationem parvulæ a sacerdotibus deprecantur; Qui inclinatos animo adversarios intuentes, orationem breviter fundunt, ac deinde Germanus plenus Spiritu Sancto invocat Trinitatem; Nec mora, adherentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo avulsam manibus conprehendit, eamque in conspectu omnium puellæ oculis adplicavit, quos statim evacuatos tenebris lumen veritatis implevit. Exultant parentes, miraculum populus contremescit; Post quam diem ita ex animis omnium suasio iniqua deleta est, ut sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur.
Conpressa itaque peruersitate damnabili, ejusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diversorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, jussit revelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus; Arbitrans oportunum, ut membra sanctorum ex diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat cælum, sepulchri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulueris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore seruato, rubuisse martyrum ædem, persecutore pallente. Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conversa est.
UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis præparatis, Germani pedem lapsus occasione contrivit, ignorans merita illius, sicut Job beatissimi, afflictione corporis propaganda; Et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in vicina, qua manebat, casula exarsit incendium; Quod consumtis domibus, quæ illic palustri harundine tegebantur, ad eum habitaculum, in quo idem jacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad antistitem convolavit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, evaderet; Quibus increpatis moveri se fidei præsumtione non passus est. At multitudo omnis desperatione perterrita obviam currit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quicquid custodire temtaverat turba, consumitur; Quod vero jacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti viri, expavescens flamma transilivit, ultra citraque desæviens; Et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod habitator inclusus seruabat, emicuit. Exultat turba miraculo, et victam se divinis virtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis vulgus sine numero; Hi animas curare, hi cupientes corpora.
Referri nequeunt, quæ Christus operabatur in famulo, qui virtutes faciebat infirmus; Et cum debilitati suæ nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niveis vestibus vidit sibi adesse personam, quæ manu extensa jacentem videretur adtollere, eumque consistere firmis vestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit pristinam sanitatem, ut, die reddito, itineris laborem subiret intrepidus.
INTEREA Saxones Pictique bellum adversum Brettones junctis viribus susceperunt, quos eadem necessitas in castra contraxerat; Et cum trepidi partes suas pene inpares judicarent, sanctorum antistitum auxilium petierunt; Qui promissum maturantes adventum, tantum paventibus fiduciæ contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus. Itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam quadragesimæ venerabiles dies, quos religiosiores reddebat præsentia sacerdotum, in tantum, ut cotidianis prædicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis convolarent. Nam maxima exercitus multitudo undam lavacri salutaris expetiit, et ecclesia ad diem resurrectionis dominicæ frondibus contexta conponitur, atque in expeditione campestri instar civitatis aptatur. Madidus baptismate procedit exercitus, fides feruet in populo, et conterrito armorum præsidio, divinitatis expectatur auxilium. Institutio vel forma castitatis hostibus nuntiatur, qui victoriam quasi de inermi exercitu præsumentes, adsumta alacritate festinant; Quorum tamen adventus exploratione cognoscitur.
Cumque, emensa sollemnitate paschali, recens de lavacro pars major exercitus arma capere et bellum parare temtaret, Germanus ducem se prœlii profitetur, eligit expeditos, circumiecta percurrit, et e regione, qua hostium sperabatur adventus, vallem circumdatam mediis montibus intuetur. Quo in loco novum conponit exercitum ipse dux agminis. Et jam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti. Tum subito Germanus signifer universos admonet, et prædicat, ut voci suæ uno clamore respondeant; Securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, alleluiam tertio repetitam sacerdotes exclamabant. Sequitur una vox omnium, et elatum clamorem repercusso ære montium conclusa multiplicant; Hostile agmen terrore prosternitur, et super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam cæli machinam contremescunt, trepidationique injectæ vix sufficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt, arma proiciunt, gaudentes vel nuda corpora eripuisse discrimini; Plures etiam timore præcipites flumen, quod transierant, devoravit. Ultionem suam innocens exercitus intuetur, et victoriæ concessæ otiosus spectator efficitur. Spolia colliguntur exposita, et cælestis palmæ gaudia miles religiosus amplectitur. Triumphant pontifices hostibus fusis sine sanguine; Triumphant victoria fide obtenta, non viribus.
Conposita itaque insula securitate multiplici, superatisque hostibus vel invisibilibus, vel carne conspicuis, reditum moliuntur pontifices. Quibus tranquillam navigationem et merita propria et intercessio beati martyris Albani paraverunt, quietosque eos suorum desideriis felix carina restituit.
NEC multo interposito tempore nuntiatur ex eadem insula Pelagianam peruersitatem iterato paucis auctoribus dilatari; Rursusque ad beatissimum virum preces sacerdotum omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus obtemperat. Namque adjuncto sibi Severo, totius sanctitatis viro, qui erat discipulus beatissimi patris Lupi Trecasenorum episcopi, et tunc Treviris ordinatus episcopus, gentibus primæ Germaniæ verbum prædicabat, mare conscendit, et consentientibus elementis, tranquillo navigio Brittanias petit.
Interea sinistri spiritus peruolantes totam insulam Germanum venire invitis vaticinationibus nuntiabant; In tantum, ut Elafius quidam, regionis illius primus, in occursu sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaret, exhibens secum filium, quem in ipso flore adulescentiæ debilitas dolenda damnaverat. Erat enim arescentibus neruis contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus vestigii negabatur. Hunc Elafium provincia tota subsequitur; Veniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio et sermonis divini doctrina profunditur. Recognoscunt populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem; Intellegunt culpam esse paucorum, inquirunt auctores, inventosque condemnant. Cum subito Elafius pedibus advoluitur sacerdotum, offerens filium, cujus necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat; Fit communis omnium dolor, præcipue sacerdotum, qui conceptam misericordiam ad divinam clementiam contulerunt; Statimque adulescentem beatus Germanus sedere conpulit, adtrectat poplitem debilitate curuatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextera percurrit, salubremque tactum sanitas festina subsequitur. Ariditas sucum, nerui officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumitas, patri filius restituitur. Inplentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur. Prædicatio deinde ad plebem de prævaricationis emendatione convertitur, omniumque sententia pravitatis auctores, qui erant expulsi insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur. Factumque est, ut in illis locis multo ex eo tempore fides intemerata perduraret.
Itaque, conpositis omnibus, beati sacerdotes ea, qua venerant, prosperitate redierunt. Porro Germanus post hæc ad Ravennam pro pace Armoricanæ gentis supplicaturus advenit, ibique a Valentiniano et Placidia matre ipsius summa reverentia susceptus, migravit ad Christum. Cujus corpus honorifico agmine, comitantibus virtutum operibus, suam defertur ad urbem. Nec multo post Valentinianus ab Ætii patricii, quem occiderat, satellitibus interimitur, anno imperii Marciani VIo, cum quo simul Hesperium concidit regnum.
INTEREA Brittaniæ cessatum quidem est parumper ab externis, sed non a civilibus bellis. Manebant exterminia civitatum ab hoste derutarum ac desertarum; Pugnabant contra invicem, qui hostem evaserant, cives. Attamen recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictæ seruabant utcumque reges, sacerdotes, privati, et optimates suum quique ordinem. At illis decedentibus, cum successisset actas tempestatis illius nescia, et præsentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta veritatis ac justitiæ moderamina concussa ac subversa sunt, ut earum non dicam vestigium, sed ne memoria quidem, præter in paucis et valde paucis ulla appareret. Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quæ historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum sive Anglorum, secum Brittaniam incolenti, verbum fidei prædicando committerent. Sed non tamen divina pietas plebem suam, quam præscivit, deseruit, quin multo digniores genti memoratæ præcones veritatis, per quos crederet, destinavit.
SIQUIDEM anno ab incarnatione Domini DLXXXII Mauricius ab Augusto LIIII imperium suscipiens XX et I annis tenuit. Cujus anno regni X Gregorius, vir doctrina et actione præcipuus, pontificatum Romanæ et apostolicæ sedis sortitus rexit annos XIII, menses VI, et dies X. Qui divino admonitus instinctu anno XIIII ejusdem principis, adventus vero Anglorum in Brittanniam anno circiter CL, misit servum Dei Augustinum et alios plures cum eo monachos timentes Dominum prædicare verbum Dei genti Anglorum. Qui cum jussis pontificalibus obtemperantes memoratum opus adgredi cœpissent, jamque aliquantulum itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum potius, quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cujus ne linguam quidem nossent, adire cogitabant, et hoc esse tutius communi consilio decernebant. Nec mora, Augustinum, quem eis episcopum ordinandum, si ab Anglis susciperentur, disposuerat, domum remittunt, qui a beato Gregorio humili supplicatu obtineret, ne tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem adire deberent. Quibus ille exhortatorias mittens litteras, in opus eos verbi, divino confisos auxilio, proficisci suadet. Quarum videlicet litterarum ista est forma:
Gregorius servus seruorum Dei seruis Domini nostri.
Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his, quæ cœpta sunt, cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet, ut opus bonum, quod auxiliante Domino cœpistis, impleatis. Nec labor vos ergo itineris, nec maledicorum hominum linguæ deterreant; Sed omni instantia, omnique feruore, quæ inchoastis, Deo auctore peragite; Scientes, quod laborem magnum major æternæ retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino præposito vestro, quem et abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obœdite; Scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quicquid a vobis fuerit in ejus admonitione conpletum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, et vestri laboris fructum in æterna me patria videre concedat; Quatinus etsi vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis invemar, quia laborare scilicet volo. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii.
Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIIII, post consulatum ejusdem domini nostri anno XIII, indictione XIIII.
MISIT etiam tunc isdem venerandus pontifex ad Etherium Arelatensem archiepiscopum, ut Augustinum Brittaniam pergentem benigne susciperet, litteras, quarum iste est textus:
Reverentissimo et sanctissimo fratri Etherio cœpiscopo Gregorius servus seruorum Dei.
Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam caritatem religiosi viri nullius commendatione indigeant; Quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitati vestræ nostra mittere scripta curavimus; Insinuantes latorem præsentium Augustinum servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis seruis Dei, illic nos pro utilitate animarum auxiliante Domino direxisse; Quem necesse est, ut sacerdotali studio sanctitas vestra adjuvare, et sua ei solacia præbere festinet. Cui etiam, ut promtiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare; Scientes quod, ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solaciandum, quia res exigit, commodetis. Candidum præterea presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli ecclesiæ nostræ transmisimus, caritati vestræ in omnibus commendamus. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater.
Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno XIIII, post consulatum ejusdem domini nostri anno XIII, indictione XIIII.
ROBORATUS ergo confirmatione beati patris Gregorii, Augustinus cum famulis Christi, qui erant cum eo, rediit in opus verbi, peruenitque Brittaniam. Erat eo tempore rex Ædilberct in Cantia potentissimus, qui ad confinium usque Humbræ fluminis maximi, quo meridiani et septentrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperii tetenderat. Est autem ad orientalem Cantiæ plagam Tanatos insula non modica, id est magnitudinis juxta consuetudinem æstimationis Anglorum, familiarum DCrum, quam a continenti terra secernit fluvius Vantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis est transmeabilis; Utrumque enim caput protendit in mare. In hac ergo adplicuit servus Domini Augustinus, et socii ejus, viri, ut ferunt, ferme XL. Acceperunt autem, præcipiente beato papa Gregorio, de gente Francorum interpretes; Et mittens ad Ædilberctum mandavit se venisse de Roma, ac nuntium ferre optimum, qui sibi obtemperantibus æterna in cælis gaudia, et regnum sine fine cum Deo vivo et vero futurum sine ulla dubietate promitteret. Qui, hæc audiens, manere illos in ea, quam adierant, insula, et eis necessaria ministrari, donec videret, quid eis faceret, jussit. Nam et antea fama ad eum Christianæ religionis peruenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, vocabulo Bercta; Quam ea condicione a parentibus acceperat, ut ritum fidei ac religionis suæ cum episcopo, quem ei adjutorem fidei dederant, nomine Liudhardo, inviolatum seruare licentiam haberet.
Post dies ergo venit ad insulam rex, et residens sub divo, jussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem advenire colloquium. Caverat enim, ne in aliquam domum ad se introirent, vetere usus augurio, ne superuentu suo, siquid malificæ artis habuissent, eum superando deciperent. At illi non dæmonica, sed divina virtute præditi, veniebant crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Saluatoris in tabula depictam, lætaniasque canentes pro sua simul et eorum, propter quos et ad quos venerant, salute æterna, Domino supplicabant. Cumque ad jussionem regis residentes verbum ei vitæ una cum omnibus, qui aderant, ejus comitibus prædicarent, respondit ille dicens: ‘Pulchra sunt quidem verba et promissa, quæ adfertis; Sed quia nova sunt et incerta, non his possum adsensum tribuere, relictis eis, quæ tanto tempore cum omni Anglorum gente seruavi. Verum quia de longe huc peregrini venistis, et, ut ego mihi videor perspexisse, ea, quæ vos vera et optima credebatis, nobis quoque communicare desiderastis, nolumus molesti esse vobis; Quin potius benigno vos hospitio recipere, et, quæ victui sunt vestro necessaria, ministrare curamus; Nec prohibemus, quin omnes, quos potestis, fidei vestræ religionis prædicando societis.’ Dedit ergo eis mansionem in civitate Doruvernensi, quæ imperii sui totius erat metropolis, eisque, ut promiserat, cum administratione victus temporalis licentiam quoque prædicandi non abstulit. Fertur autem, quia adpropinquantes civitati, more suo cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri Jesu Christi hanc lætaniam consona voce modularentur: ‘Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista, et de domo sancta tua, quoniam peccavimus. Alleluia.’
AT ubi datam sibi mansionem intraverant, cœperunt apostolicam primitivæ ecclesiæ vitam imitari; Orationibus videlicet assiduis, vigiliis ac jeiuniis seruiendo, verbum vitæ, quibus poterant, prædicando, cuncta hujus mundi velut aliena spernendo, ea tantum, quæ victui necessaria videbantur, ab eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quæ docebant, ipsi per omnia vivendo, et paratum ad patiendum adversa quæque, vel etiam moriendum pro ea, quam prædicabant, veritate animum habendo. Quid mora? Crediderunt nonnulli et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis vitæ, ac dulcedinem doctrinæ eorum cælestis. Erat autem prope ipsam civitatem ad orientem ecclesia in honorem sancti Martini antiquitus facta, dum adhuc Romani Brittaniam incolerent, in qua regina, quam Christianam fuisse prædiximus, orare consuerat. In hac ergo et ipsi primo convenire, psallere, orare, missas facere, prædicare, et baptizare cœperunt; Donec, rege ad fidem converso, majorem prædicandi per omnia, et ecclesias fabricandi vel restaurandi licentiam acciperent.
At ubi ipse etiam inter alios delectatus vita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suavissimis, quæ vera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmaverant, credens baptizatus est, cœpere plures cotidie ad audiendum verbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctæ Christi ecclesiæ credendo sociare. Quorum fidei et conversioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut nullum tamen cogeret ad Christianismum; Sed tantummodo credentes artiori dilectione, quasi concives sibi regni cælestis, amplecteretur. Didicerat enim a doctoribus auctoribusque suæ salutis seruitium Christi voluntarium, non coacticium esse debere. Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Doruverni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diversis speciebus possessiones conferret.
INTEREA vir Domini Augustinus venit Arelas, et ab archiepiscopo ejusdem civitatis Ætherio, juxta quod jussa sancti patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est; Reversusque Brittaniam misit continuo Roman Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent; Simul et de eis, quæ necessariæ videbantur, quæstionibus ejus consulta flagitans. Nec mora, congrua quæsitui responsa recepit; Quæ etiam huic historiæ nostræ commodum duximus indere.
I. Interrogatio beati Augustini episcopi Cantuariorum ecclesiæ: De episcopis, qualiter cum suis clericis conversentur, vel de his, quæ fidelium oblationibus accedunt altario; Quantæ debeant fieri portiones et qualiter episcopus agere in ecclesia debeat?
Respondit Gregorius papa urbis Romæ: Sacra scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistulæ, in quibus eum erudire studuit, qualiter in domo Dei conversari debuisset. Mos autem sedis apostolicæ est ordinatis episcopis præcepta tradere, ut omni stipendio, quod accedit, quattuor debeant fieri portiones; Una videlicet episcopo et familiæ propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis in ecclesia Anglorum, quæ auctore Deo nuper adhuc ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere, quæ initio nascentis ecclesiæ fuit patribus nostris; In quibus nullus eorum ex his, quæ possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.
Siqui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere; Quia et de hisdem patribus, de quibus præfati sumus, novimus scriptum, quod dividebatur singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conseruent. Communi autem vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum? Cum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium docente: ‘Quod superest, date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis.’
II. Interrogatio Augustini: Cum una sit fides, sunt ecclesiarum diversæ consuetudines, et altera consuetudo missarum in sancta Romana ecclesia, atque altera in Galliarum tenetur?
Respondit Gregorius papa: Novit fraternitas tua Romanæ ecclesiæ consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet ut, sive in Romana, sive in Galliarum, seu in qualibet ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, quæ adhuc ad fidem nova est, institutione præcipua, quæ de multis ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quæ pia, quæ religiosa, quæ recta sunt, elige; Et hæc quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
III. Interrogatio Augustini: Obsecro, quid pati debeat, siquis aliquid de ecclesia furtu abstulerit?
Respondit Gregorius: Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter valeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt; Unde necesse est, ut quidam damnis, quidam vero verberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore; Quia ipsi hoc præstatur, qui corrigitur, ne gehennæ ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos, quos doloribus adfligunt, habere heredes quærunt; Et quæ possident, ipsis seruant, quos irati insequi videntur. Hæc ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addes etiam, quomodo ea, quæ furtu de ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra de vanis quærere.
IIII. Interrogatio Augustini: Si debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quæ sunt ab illis longa progenie generatæ?
Respondit Gregorius: Hoc fieri modis omnibus licet; Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur, quod huic capitulo contradicere videatur.
V. Interrogatio Augustini: Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi conjugio copulari? Et novercis et cognatis si liceat copulari conjugio?
Respondit Gregorius: Quædam terrena lex in Romana repuplica permittit, ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est, ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat; Nam secunda, quam prædiximus, a se omni modo debet abstinere. Cum noverca autem miscere grave est facinus, quia et in lege scriptum est: ‘Turpitudinem patris tui non revelabis.’ Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest. Sed quia scriptum est: ‘Erunt duo in carne una,’ qui turpitudinem novercæ, quæ una caro cum patre fuit, revelare præsumserit, profecto patris turpitudinem revelavit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerit facta. Pro qua re etiam Johannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est; Sed quia isdem Dominus noster Jesus Christus dixerat: ‘Ego sum veritas’; Quia pro veritate Johannes occisus est, videlicet et pro Christo sanguinem fudit.
Quia vero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando conjugio dicuntur admixti, ad fidem venientes admonendi sunt, ut se abstineant, et grave hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum Dei judicium timeant, ne pro carnali dilectione tormenta æterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re sacri corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videantur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta ecclesia quædam per feruorem corrigit, quædam per mansuetudinem tolerat, quædam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut sæpe malum, quod adversatur, portando et dissimulando conpescat. Omnes autem, qui ad fidem veniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Siqui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt; Quia, sicut in his, qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.
VI. Interrogatio Augustini: Si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi non facile valeant convenire, an debeat sine aliorum episcoporum præsentia episcopus ordinari?
Respondit Gregorius: Et quidem in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Galliis episcopi veniunt, qui in ordinatione episcopi testes adsistant? Sed fraternitatem tuam ita volumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum præsentia valde est utilis, facile debeant convenire. Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis tribus vel quattuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique convocantur, ut qui in via jam conjugii præcesserunt, in subsequentis quoque copulæ gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo conjungitur, tales conveniant, qui vel in provectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant?
VII. Interrogatio Augustini: Qualiter debemus cum Galliarum atque Brittaniarum episcopis agere?
Respondit Gregorius: In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus; Quia ab antiquis prædecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum provinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo debet agere, qualiter, siqua sunt in episcopis vitia, corrigantur. Qui si forte in disciplina vigore tepidus existat, tuæ fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuæ sanctitatis præsentia in Galliis, et ipse tota mente subveniat, et quæ sunt Creatoris nostri jussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum judicare non poteris; Sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reforma; Quia scriptum est in lege: ‘Per alienam messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare.’ Falcem enim judicii mittere non potes in ca segete, quæ alteri videtur esse commissa; Sed per affectum boni operis frumenta dominica vitiorum suorum paleis expolia, et in ecclesiæ corpore monendo et persuadendo, quasi mandendo converte. Quicquid vero ex auctoritate agendum est, cum pracdicto Arelatense episcopo agatur, ne prætermitti possit hoc, quod antiqua patrum institutio invenit. Brittaniarum vero omnes episcopos tuæ fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.
VIII. Interrogatio Augustini: Si pregnans mulier debeat baptizari? Aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare? Aut etiam, ne morte præoccupetur, quod genuerit, post quot dies hcc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere? Aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione conjungi? Aut, si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam intrare ei liceat, aut sacræ communionis sacramenta percipere? Aut vir suæ conjugi permixtus, priusquam lavetur aqua, si ecclesiam possit intrare? Vel etiam ad mysterium communionis sacræ accedere? Quæ omnia rudi Anglorum genti oportet haberi conperta.
Respondit Gregorius: Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui jam et responsum reddidisse me arbitror. Sed hoc, quod ipse dicere et sentire potuisti, credo, quia mea apud te volueris responsione firmari. Mulier etenim pregnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto Dei judicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit, et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suæ pietatis fecunditatem ei subolis reseruavit. Quod ergo naturæ humanæ ex omnipotentis Dei dono seruatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus extinguitur, valde stultum est, si donum gratiæ contradicere posse videatur.
Cum vero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris præceptione didicisti, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem diebus LXVI debeat abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur; Voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commistione voluptas est; Nam in prolis prolatione gemitus. Unde et ipsi primæ matri omnium dicitur: ‘In doloribus paries.’ Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei pœnam suam in culpam deputamus. Baptizare autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit, si mortis periculo urguetur, vel ipsam hora eadem, qua gignit, vel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur; Quia sancti mysterii gratia, sicut viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est; Ita his, quibus mors inminet, sine ulla dilatione offerenda; Ne dum adhuc tempus ad præbendum redemtionis mysterium quæritur, interueniente paululum mora, inveniri non valeat, qui redimatur.
Ad ejus vero concubitum vir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod videlicet ex sola causa incontinentiæ videtur inventum; Quia, dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt. Hæ itaque, quæ filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri; Quippe quia et sine partus causa, cum in suetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibentur; Ita ut morte lex sacra feriat, siquis vir ad menstruatam mulierem accedat. Quæ tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturæ superfluitas in culpam non valet reputari; Et per hoc, quod invita patitur, justum non est, ut ingressu ecclesiæ privetur. Novimus namque, quod mulier, quæ fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur, quæ menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dices: Illam infirmitas conpulit; Has vero, de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturæ, est digno Dei judicio post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, æstuare, algere, lassescere ex infirmitate naturæ est. Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra æstum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quærere, nisi medicamentum quidem contra egritudines explorare? Feminæ itaque et menstruus sui sanguinis fluxus egritudo est. Si igitur bene præsumsit, quæ vestimentum Domini in langore posita tetigit, quod uni personæ infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quæ naturæ suæ vitio infirmantur?
Sanctæ autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non præsumit, laudanda est; Sed si perceperit, non judicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; Quia sæpe sine culpa agitur, quod venit ex culpa; Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quæ naturaliter accedit. Sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo se ipsa, qualis per judicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo, qui culpam sponte perpetravit, reatum culpæ portet invitus. Atque ideo feminæ cum semet ipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non præsumant, de sua recta consideratione laudandæ sunt; Dum vero percipiendo ex religiosæ vitæ consuetudine ejusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendæ, sicut prædiximus, non sunt. Sicut enim in testamento veteri exteriora opera obseruantur, ita in testamento novo non tam, quod exterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex velut inmunda manducare prohibeat, in evangelio tamen Dominus dicit: ‘Non quod intrat in os, coinquinat hominem; Sed quæ exeunt de ore, illa sunt, quæ coinquinant hominem.’ Atque paulo post subjecit exponens: ‘Ex corde exeunt cogitationes malæ.’ Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutæ cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: ‘Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.’ Atque mox ejusdem causam coinquinationis adnuntians subjungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia.’ Si ergo ei cibus inmundus non est, cui mens inmunda non fuerit; Cur, quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in inmunditiam reputetur?
Vir autem cum propria conjuge dormiens, nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; Sed neque lotus intrare statim debet. Lex autem veteri populo præcepit, ut mixtus vir mulieri, et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare; Quod tamen intellegi spiritaliter potest. Quia mulieri vir miscetur, quando inlicitæ concupiscentiæ animus in cogitatione per delectationem conjungitur; Quia, nisi prius ignis concupiscentiæ a mente deferueat, dignum se congregationi fratrum æstimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravæ voluntatis videt. Quamuis de hac re diversæ hominum nationes diversa sentiant, atque alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post amixtioncm propriæ conjugis, et lavacri purificationem quærere, et ab ingressu ecclesiæ paululum reverenter abstinere Nec hæc dicentes culpam deputamus esse conjugium; Sed quia ipsa licita amixtio conjugis sine voluntate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est; Quia voluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo conjugio natus fuerat, qui dicebat: ‘Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.’ Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, a delicto se natum gemebat; Quia portat in ramo umorem vitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen verbis non amixtionem conjugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluntatem amixtionis. Sunt etenim multa, quæ licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus fedamur; Sicut sæpe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus; Et cum rectum sit, quod agitur, non est tamen adprobabile, quod in eo animus perturbatur. Contra vitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui dicebat: ‘Turbatus est præ ira oculus meus.’ Quia cnim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat; Quia, dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra vitium, et tamen molesta, qua turbatum se aliquem reatum incurrisse æstimabat. Oportet itaque legitimam carnis copulam, ut causa prolis sit, non voluntatis; Et carnis commixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Siquis vero suam conjugem non cupidine voluptatis raptus, scd solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto sive de ingressu ecclesiæ, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est judicio relinquendus; Quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor ortandi subolis, sed voluntas dominatur in opere commixtionis, habent conjuges etiam de sua commixtione, quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta prædicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: ‘Qui se continere non potest, habeat uxorem suam,’ statim subjungere curavit: ‘Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.’ Non enim indulgetur, quod licet, quia justum est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstravit.
Vigilanti vero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eundem populum abstinere a mulieribus præcipit. Et si illic, ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta provisione est munditia corporis requisita, ut, qui verba Dei perciperent, mulieribus mixti non essent: quanto magis mulieres, quæ corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inæstimabilis mysterii magnitudine graventur? Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur. Tunc autem vir, qui post amixtionem conjugis lotus aqua fuerit, etiam sacræ communionis mysterium valet accipere, cum ei juxta præfinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit intrare.
VIIII. Interrogatio Augustini: Si post inlusionem, quæ per somnium solet accedere, vel corpus Domini quislibet accipere valeat: vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?
Respondit Gregorius: Hunc quidem testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua ei usque ad vesperum intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis intellegens sub eodem intellectu accipiet, quo præfati sumus; Quia quasi per somnium inluditur, qui temtatus inmunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur; Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat; Et nisi prius ignis temtationis reciderit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione valde necessaria discretio, quæ subtiliter pensari debet, ex qua re accedat menti dormientis; Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturæ superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturæ superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo hæc inlusio non est timenda; Quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum est, quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulæ in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco umorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii vel missarum sollemnia celebrandi; Cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium (pro eo, quod sacerdos alius in loco deest) ipsa necessitas conpellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium valeant, inlusio pro crapula facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; Sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet; Si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi ostenditur ipsa mens rea, non tamen vel suo judicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo reatus suus; Videt enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia, quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, vel, quod majus est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum; Quia et primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit; Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum judex sui animus præsideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; Cum vero delectare caro cœperit, tunc peccatum incipit nasci; Si autem etiam ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et sæpe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat; Nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat; Et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille cælestis exercitus præcipuus miles gemebat dicens: ‘Uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ et captivum me ducentem in lege peccati, quæ est in membris meis.’ Si autem captivus erat, minime pugnabat; Sed et pugnabat; Quapropter et captivus erat, et pugnabat igitur legi mentis, cui lex, quæ in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captivus et liber; Liber ex justitia, quam diligit, captivus ex delectatione, quam portat invitus.
HUCUSQUE responsiones beati papæ Gregorii ad consulta reverentissimi antistitis Augustini. Epistulam vero, quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat, ad Vergilium Ætherii successorem dederat; Cujus hæc forma est:
‘Reverentissimo et sanctissimo fratri Vergilio cœpiscopo Gregorius servus seruorum Dei.
Quantus sit affectus venientibus sponte fratribus inpendendus, ex eo, quod plerumque solent caritatis causa invitari, cognoscitur. Et ideo, si communem fratrem Augustinum episcopum ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suæ bono refoveat, et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat. Et quoniam sacpius evenit, ut hi, qui longe sunt positi, prius ab aliis, quæ sunt emendanda, cognoscant; Siquas fortasse fraternitati vestræ sacerdotum vel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite, et ita vos in ea, quæ Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater.
Data die X Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum ejusdem domini anno XVIII, indictione IIII.’
PRÆTEREA idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum præfatis legatariis suis plures cooperatores ac verbi ministros; In quibus primi et præcipui erant Mellitus, Justus, Paulinus, Rufinianus; Et per eos generaliter universa, quæ ad cultum erant ac ministerium ecclesiæ necessaria, vasa videlicet sacra, et vestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, et sacerdotalia vel clericilia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum reliquias, nec non et codices plurimos. Misit etiam litteras, in quibus significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat, qualiter episcopos in Brittania constituere debuisset; Quarum litterarum iste est textus:
‘Reverentissimo et sanctissimo fratri Augustino cœpiscopo Gregorius servus seruorum Dei.
Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia æterni regni præmia reseruari; Nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valcant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente, et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula XII episcopos ordines, qui tuæ subjaceant dicioni, quatinus Lundoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui Deo auctore deservio, sede percipiat. Ad Eburacam vero civitatem te volumus episcopum mittere, quem ipse judicaveris ordinare; Ita duntaxat, ut, si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque XII episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur; Quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus, quem tamen tuæ fraternitatis volumus dispositioni subjacere; Post obitum vero tuum ita episcopis, quos ordinaverit, præsit, ut Lundoniensis episcopi nullo modo dicioni subjaceat. Sit vero inter Lundoniæ et Eburacæ civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur, qui prius fuerit ordinatus; Communi autem consilio, et concordi actione quæque sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter; Recte sentiant, et ea, quæ senserint, non sibimet discrepando perficiant.
Tua vero fraternitas non solum eos episcopos, quos ordinaverit, neque hos tantummodo, qui per Eburacæ episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniæ sacerdotes habeat Deo Domino nostro Jesu Christo auctore subjectos; Quatinus ex lingua et vita tuæ sanctitatis et recte credendi, et bene vivendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad cælestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater.
Data die X. Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum ejusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
ABEUNTIBUS autem præfatis legatariis, misit post eos beatus pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus aperte, quam studiose erga saluationem nostræ gentis invigilaverit, ostendit, ita scribens:
‘Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius servus seruorum Dei.
Post discessum congregationis nostræ, quæ tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus omnipotens vos ad reverentissimum virum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi; Videlicet, quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; Sed ipsa, quæ in eis sunt, idola destruantur; Aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiæ ponantur. Quia, si fana eadem bene constructa sunt, necesse est, ut a cultu dæmonum in obsequio veri Dei debeant commutari; Ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat, et Deum verum cognoscens ac adorans, ad loca, quæ consuevit, familiarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio dæmonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari; Ut die dedicationis, vel natalicii sanctorum martyrum, quorum illic reliquiæ ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quæ ex fanis commutatæ sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis sollemnitatem celebrent; Nec diabolo jam animalia immolent, et ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant; Ut dum eis aliqua exterius gaudia reseruantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia et is, qui summum locum ascendere nititur, gradibus vel passibus, non autem saltibus elevatur. Sic Isrælitico populo in Ægypto Dominus se quidem innotuit; Sed tamen eis sacrificiorum usus, quæ diabolo solebat exhibere, in culto proprio reseruavit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare præciperet; Quatinus cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent; Ut etsi ipsa essent animalia, quæ offerre consueverant, vero tamen Deo hæc et non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa non essent. Hæc igitur dilectionem tuam prædicto fratri necesse est dicere, ut ipse in præsenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili.
Data die XV. Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum ejusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
QUO in tempore misit etiam Augustino epistulam super miraculis, quæ per eum facta esse cognoverat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, his verbis hortatur:
Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gentem, quam eligi voluit, magna miracula ostendit; Unde necesse est, ut de eodem dono cælesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animæ per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; Pertimescas vero, ne inter signa, quæ fiunt, infirmus animus in sui præsumtione se elevet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus, quia discipuli cum gaudio a prædicatione redeuntes, dum cælesti magistro dicerent: ‘Domine, in nomine tuo etiam dæmonia nobis subjecta sunt,’ protinus audierunt: ‘Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in cælo.’ In privata enim et temporali lætitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant; Sed de privata ad communem, de temporali ad æternam lætitiam revocantur, quibus dicitur: ‘In hoc gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in cælo.’ Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in cælo tenentur adscripta. Veritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod commune cum omnibus habent, et in quo finem lætitiæ non habent.
Restat itaque, frater carissime, ut inter ea, quæ operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter judices ac subtiliter intellegas et temet ipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cujus conversione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per linguam, sive per operam reminisceris deliquisse, semper hæc ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quicquid de faciendis signis acceperis, vel accepisti, hæc non tibi, sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt.
MISIT idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Ædilbercto epistulam, simul et dona in diversis speciebus perplura; Temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriæ cælestis suo labore et industria notitiam provenisse gaudebat. Exemplar autem præfatæ epistulæ hoc est:
Domino gloriosissimo atque præcellentissimo filio Ædilbercto regi Anglorum Gregorius episcopus.
Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus prælati fuerint, dona suæ pietatis inpendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra gloria idcirco est præposita, ut per bona, quæ vobis concessa sunt, etiam subjectæ vobis genti superna beneficia præstarentur. Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti divinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuæ in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum ædificia everte, subditorum mores ex magna vitæ munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando ædifica; Ut illum retributorem invenias in cælo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestræ quoque gloriæ nomen etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quæritis et seruatis in gentibus.
Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator Romanam rempuplicam a peruersis idolorum cultibus revocans omnipotenti Deo Domino nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est, ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione præcessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suæ reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.
Reverentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacræ scripturæ scientia repletus, bonis auctore Deo operibus præditus, quæque vos ammonet, libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reseruate; Quia, si vos eum in eo, quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, verba ejus postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos neglegitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in feruore fidei stringite, atque adnisum illius virtute, quam vobis divi nitas tribuit, adjuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi facitis et custodiri.
Præterea scire vestram gloriam volumus, quia, sicut in scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, præsentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo umquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa inminent, quæ antea non fuerunt; Videlicet immutationes æris, terroresque de cælo, et contra ordinationem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiæ, terræ motus per loca; Quæ tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Vos itaque, siqua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis; Quia idcirco hæc signa de fine sæculi præmittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et venturo Judici in bonis actibus inveniamur esse præparati. Hæc nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestræ perfecta conversione multiplicant.
Parva autem exenia transmisi, quæ vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam, quam cœpit, perficiat, atque vitam vestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in cælestis vos patriæ congregatione recipiat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat, domine fili.
Data die X. Kalendarum Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII, post consulatum ejusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
AT Augustinus, ubi in regia civitate sedem episcopalem, ut prædiximus, accepit, recuperavit in ea, regio fultus adminiculo, ecclesiam, quam inibi antiquo Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam in nomine sancti Saluatoris Dei et Domini nostri Jesu Christi sacravit, atque ibidem sibi habitationem statuit et cunctis successoribus suis. Fecit autem et monasterium non longe ab ipsa civitate ad orientem, in quo, ejus hortatu, Ædilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diversis donis ditavit, in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum Doruvernensium, simul et regum Cantiæ poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor ejus Laurentius consecravit.
Primus autem ejusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui vocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturæ; Sed omnipotens Deus ut, qualis meriti vir fuerit, demonstraret, omni nocte supra sepulchrum ejus lux cælestis apparuit, donec animaduertentes vicini, qui videbant, sanctum fuisse virum, qui ibi esset sepultus, et investigantes, unde vel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia civitate juxta honorem tanto viro congruum in ecclesia posuerunt.
HIS temporibus regno Nordanhymbrorum præfuit rex fortissimus et gloriæ cupidissimus Ædilfrid, qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem vastavit Brettonum; Ita ut Sauli quondam regi Isræliticæ gentis conparandus videretur, excepto dumtaxat hoc, quod divinæ erat religionis ignarus. Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis vel subjugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit. Cui merito poterat illud, quod benedicens filium patriarcha in personam Saulis dicebat, aptari: ‘Beniamin lupus rapax, mane comedet prædam et vespere dividet spolia.’
Unde motus ejus profectibus Ædan rex Scottorum, qui Brittaniam inhabitant, venit contra eum cum inmenso ac forti exercitu; Sed cum paucis victus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastan, id est Degsa lapis, omnis pene ejus est cæsus exercitus. In qua etiam pugna Theodbald frater Ædilfridi cum omni illo, quem ipse ducebat, exercitu peremtus est. Quod videlicet bellum Ædilfrid anno ab incarnatione Domini DCIII, regni autem sui, quod XX et IIII annis tenuit, anno XI, perfecit; Porro anno Focatis, qui tum Romani regni apicem tenebat, primo. Neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum in Brittania adversus gentem Anglorum usque ad hanc diem in prœlium venire audebat.