HISTORIA ECCLESIASTICA GENTIS ANGLORUM: LIBER SECUNDUS.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
HIS temporibus, id est anno dominicæ incarnationis DCV, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanæ et apostolicæ ecclesiæ XIII annos, menses VI, et dies X gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad æternam regni cælestis sedem translatus. De quo nos convenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanæ ad fidem Christi sua industria convertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum. Quia, cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conversis jam dudum ad fidem veritatis esset prælatus ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem: quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est; Nam signaculum apostolatus ejus nos sumus in Domino.
Erat autem natione Romanus, a patre Gordiano, genus a proavis non solum nobile, sed et religiosum ducens. Denique Felix ejusdem apostolicæ sedis quondam episcopus, vir magnæ gloriæ in Christo et ecclesia, ejus fuit atavus. Sed ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati virtute devotionis exercuit. Nobilitatem vero illam, quam ad sæculum videbatur habere, totam ad nanciscendam supernæ gloriam dignitatis divina gratia largiente convertit. Nam mutato repente habitu sæculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia cœpit conversari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quæ voluuntur, emineret, ut nulla nisi cælestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa jam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quæ pene cunctis pœna est, videlicet ut ingressum vitæ, et laboris sui præmium amaret. Hæc autem ipse de se, non profectum jactando virtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse videbatur, referre consuerat. Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo Petro conloquens, enumeratis animi sui virtutibus priscis, mox dolendo subjunxit: ‘At nunc ex occasione curæ pastoralis sæcularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suæ speciem terreni actus puluere fedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad hæc procul dubio minor redit. Perpendo itaque, quid tolero, perpendo, quid amisi; Dumque intueor illud, quod perdidi, fit hoc gravius, quod porto.’
Hæc quidem sanctus vir ex magnæ humilitatis intentione dicebat; Sed nos credere decet nihil eum monachicæ perfectionis perdidisse occasione curæ pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de labore conversionis multorum, quam de propriæ quondam quiete conversationis habuerat; Maxime quia et pontificali functus officio domum suam monasterium facere curavit; Et dum primo de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conversatus palatio propositum vitæ cælestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanæ caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum cœpit obseruantiæ regularis habere; Videlicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchoræ fune restringeretur, cum incessabili causarum sæcularium inpulsu fluctuaret, concussamque sæculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosæ lectionis roboraret alloquium. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, verum etiam ad cælestis exercitia vitæ magis magisque succensus.
Nam hortati sunt eum, ut librum beati Job magnis involutum obscuritatibus mystica interpretatione discuteret; Neque negare potuit opus, quod sibi fraternus amor multis utile futurum inponebat. Sed eundem librum, quomodo juxta litteram intellegendus, qualiter ad Christi et ecclesiæ sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per XXX et V libros expositionis miranda ratione perdocuit. Quod videlicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius inchoavit, Romæ autem jam pontifex factus explevit. Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem ibi novam heresim de statu nostræ resurrectionis, cum ipso, quo exorta est, initio, juvante se gratia catholicæ veritatis, attrivit. Siquidem Eutycius ejusdem urbis episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria inpalpabile, ventis æreque subtilius esse futurum; Quod ille audiens, et ratione veritatis, et exemplo dominicæ resurrectionis, probavit hoc dogma orthodoxæ fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum illa inmortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiæ, sed palpabile per veritatem naturæ; Juxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dicit ipse discipulis: ‘Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.’ In cujus adsertione fidei venerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim novam laborare contendit, tanta hanc instantia, juvante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inventus, qui ejus resuscitator existeret.
Alium quoque librum conposuit egregium, qui vocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiæ regimen adsumi, qualiter ipsi rectores vivere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et omelias evangelii numero XL conposuit, quas in duobus codicibus æqua sorte distinxit. Libros etiam Dialogorum IIII fecit, in quibus, rogatu Petri diaconi sui, virtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse vel audire poterat, ad exemplum vivendi posteris collegit; Ut, sicut in libris expositionum suarum, quibus sit virtutibus insudandum, edocuit, ita etiam descriptis sanctorum miraculis, quæ virtutum earumdem sit claritas, ostenderet. Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetæ partem, quæ videbantur obscuriores, per omelias XX et duas, quantum lucis intus habeant, demonstravit. Excepto libello responsionum, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his inserentes historiis; Libello quoque synodico, quem cum episcopis Italiæ de necessariis ecclesiæ causis utillimum conposuit, et familiaribus ad quosdam litteris. Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere volumina potuisse, quod omni pene juventutis suæ tempore, ut verbis ipsius loquar, crebris viscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat. Verum inter hæc, dum sollicitus pensaret, quia scriptura teste: ‘Omnis filius, qui recipitur, flagellatur’; Quo malis præsentibus durius deprimebatur, eo de æterna certius præsumtione respirabat.
Hæc quidem de inmortali ejus sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore restingui. Nam alii quidam pontifices construendis ornandisque auro vel argento ecclesiis operam dabant, hic autem totus erga animarum lucra vacabat.
Quicquid pecuniæ habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut justitia ejus maneret in sæculum sæculi, et cornu ejus exaltaretur in gloria; Ita ut illud beati Job veraciter dicere posset: ‘Auris audiens beatificavit me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.’ Et paulo post: ‘Si negavi,’ inquit, ‘quod volebant, pauperibus, et oculos viduæ exspectare feci. Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum.’
Ad cujus pietatis et justitiæ opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per prædicatores, quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens æternæ libertatis fecit esse participem; Cujus fidei et saluti congaudens, quamque digna laude commendans, ipse dicit in Expositione beati Job: ‘Ecce lingua Brittaniæ, quæ nil aliud noverat quam barbarum frendere, jam dudum in divinis laudibus Hebreum cœpit alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, jam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, ejusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, jam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis cælestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinæ cognitionis infunditur, ejusdem divinitatis terrore refrenatur, ut prave agere metuat, ac totis desideriis ad æternitatis gratiam venire concupiscat.’ Quibus verbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii ejus non sola prædicatione verborum, sed etiam cælestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem veritatis perducebant.
Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum apostolorum Petri et Pauli super corpora eorum missæ celebrarentur. Sed et in ipsa missarum celebratione tria verba maximæ perfectionis plena superadiecit: ‘Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.’
Rexit autem ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Focatis. Secundo autem ejusdem Focatis anno transiens ex hac vita, migravit ad veram, quæ in cælis est, vitam. Sepultus vero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctæ ecclesiæ pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius epitaphium hujusmodi:
Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumtum,
Reddere quod valeas vivificante Deo.
Spiritus astra petit, leti nil jura nocebunt,
Cui vitæ alterius mors magis ipsa via est.
Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro,
Qui innumeris semper vivit ubique bonis.
Esuriem dapibus superavit, frigora veste,
Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
Implebatque actu, quicquid sermone docebat,
Esset ut exemplum, mystica verba loquens.
Ad Christum Anglos convertit pietate magistra,
Adquirens fidei agmina gente nova.
Hic labor, hoc studium, hæc tibi cura, hoc pastor agebas,
Ut Domino offerres plurima lucra gregis.
Hisque Dei consul factus lætare triumphis;
Nam mercedem operum jam sine fine tenes.
Nec silentio prætereunda opinio, quæ de beato Gregorio traditione majorum ad nos usque perlata est; Qua videlicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostræ gentis curam gesserit. Dicunt, quia die quadam cum, advenientibus nuper mercatoribus, multa venalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse, ac vidisse inter alia pueros venales positos candidi corporis, ac venusti vultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent adlati. Dictumque est, quia de Brittania insula, cujus incolæ talis essent aspectus. Rursus interrogavit, utrum idem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent inplicati. Dictum est, quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: ‘Heu, pro dolor!’ Inquit, ‘quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia vacuam gestat!’ Rursus ergo interrogavit, quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli vocarentur. At ille: ‘Bene,’ inquit; ‘Nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in cælis decet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa provincia, de qua isti sunt adlati?’ Responsum est, quod Deiri vocarentur idem provinciales. At ille: ‘Bene,’ inquit, ‘Deiri; De ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciæ illius quomodo appellatur?’ Responsum est, quod Ælli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: ‘Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.’
Accedensque ad pontificem Romanæ et apostolicæ sedis, nondum enim erat ipse pontifex factus, rogavit, ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum converteretur, mitteret; Se ipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papæ, hoc ut fieret, placeret. Quod dum perficere non posset, quia, etsi pontifex concedere illi, quod petierat, voluit, non tamen cives Romani, ut tam longe ab urbe secederet, potuere permittere; Mox ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus diu desideratum; Alios quidem prædicatores mittens, sed ipse prædicationem ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adjuvans. Hæc juxta opinionem, quam ab antiquis accepimus, historiæ nostræ ecclesiasticæ inserere oportunum duximus.
INTEREA Augustinus adjutorio usus Ædilbercti regis convocavit ad suum colloquium episcopos sive doctores proximæ Brettonum provinciæ in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinæs Ac, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur; Cœpitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita communem evangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent. Non enim paschæ diem dominicum suo tempore, sed a XIIII usque ad XX lunam obseruabant; Quæ computatio LXXXIIII annorum circulo continetur. Sed et alia plurima unitati ecclesiasticæ contraria faciebant. Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum ejus adsensum præbere voluissent, sed suas potius traditiones universis, quæ per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis præferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret: ‘Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare cælestibus signis dignetur, quæ sequenda traditio, quibus sit viis ad ingressum regni illius properandum. Adducatur aliquis eger, et per cujus preces fuerit curatus, hujus fides et operatio Deo devota atque omnibus sequenda credatur.’ Quod cum adversarii, inviti licet, concederent, adlatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce privatus; Qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis vel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus, justa necessitate conpulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, deprecans, ut visum cæco, quem amiserat, restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet. Nec mora, inluminatur cæcus, ac verus summæ lucis præco ab omnibus prædicatur Augustinus. Tum Brettones confitentur quidem intellexisse se veram esse viam justitiæ, quam prædicaret Augustinus; Sed non se posse absque suorum consensu ac licentia priscis abdicare moribus. Unde postulabant, ut secundo synodus pluribus advenientibus fieret.
Quod cum esset statutum, venerunt, ut perhibent, VII Brettonum episcopi et plures viri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod vocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas præfuisse narratur, qui ad præfatum ituri concilium venerunt primo ad quendam virum sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere vitam solebat, consulentes, an ad prædicationem Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui respondebat: ‘Si homo Dei est, sequimini illum.’ Dixerunt: ‘Et unde hoc possumus probare?’ At ille: ‘Dominus,’ inquit, ‘ait: “Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.” Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia jugum Christi et ipse portet, et vobis portandum offerat; Sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis ejus sermo curandus.’ Qui rursus aiebant: ‘Et unde vel hoc dinoscere valemus?’ ‘Procurate,’ inquit, ‘ut ipse prior cum suis ad locum synodi adveniat, et, si vobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite; Sin autem vos spreverit, nec coram vobis adsurgere voluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a vobis.’
Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut venientibus illis sederet Augustinus in sella. Quod illi videntes mox in iram conversi sunt, eumque notantes superbiæ, cunctis, quæ dicebat, contradicere laborabant. Dicebat autem eis quia ‘in multis quidem nostræ consuetudini, immo universalis ecclesiæ contraria geritis; Et tamen si in tribus his mihi obtemperare vultis, ut pascha suo tempore celebretis; Ut ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, juxta morem sanctæ Romanæ et apostolicæ ecclesiæ conpleatis; Ut genti Anglorum una nobiscum verbum Domini prædicetis; Cetera, quæ agitis, quamuis moribus nostris contraria, æquanimiter cuncta tolerabimus.’ At illi nil horum se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant; Conferentes ad invicem, quia ‘si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi cœperimus, jam nos pro nihilo contemnet.’
Quibus vir Domini Augustinus fertur minitans prædixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi; Et, si nationi Anglorum noluissent viam vitæ prædicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia, ut prædixerat, divino agente judicio patratum est.
Siquidem post hæc ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Ædilfrid collecto grandi exercitu ad civitatem Legionum, quæ a gente Anglorum Legacæstir, a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidæ stragem dedit. Cumque bellum acturus videret sacerdotes eorum, qui ad exorandum Deum pro milite bellum agente convenerant, seorsum in tutiore loco consistere, sciscitabatur, qui essent hi, quidue acturi illo convenissent. Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut, cum in VII portiones esset cum præpositis sibi rectoribus monasterium divisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum vivere solebant. Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto jeiunio triduano, cum aliis orandi causa convenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam adventus cum intellexisset rex Ædilfrid, ait: ‘Ergo si adversum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis arma non ferant, contra nos pugnant, qui adversis nos inprecationibus persequuntur.’ Itaque in hos primum arma verti jubet, et sic ceteras nefandæ militiæ copias non sine magno exercitus sui damno delevit. Exstinctos in ea pugna ferunt de his, qui ad orandum venerant, viros circiter mille CCtos, et solum L fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium adventum cum suis terga vertens, eos, quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit. Sicque conpletum est præsagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso jam multo ante tempore ad cælestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuæ salutis consilia spreverant.
ANNO dominicæ incarnationis DCIIIImo, Augustinus Brittaniarum archiepiscopus ordinavit duos episcopos, Mellitum videlicet et Justum; Mellitum quidem ad prædicandum provinciæ Orientalium Saxonum, qui Tamense fluvio dirimuntur a Cantia, et ipsi orientali mari contigui, quorum metropolis Lundonia civitas est, super ripam præfati fluminis posita, et ipsa multorum emporium populorum terra marique venientium; In qua videlicet gente tunc temporis Saberct nepos Ædilbercti ex sorore Ricula regnabat, quamuis sub potestate positus ejusdem Ædilbercti, qui omnibus, ut supra dictum est, usque ad terminum Humbræ fluminis Anglorum gentibus imperabat. Ubi vero et hæc provincia verbum veritatis prædicante Mellito accepit, fecit rex Ædilberct in civitate Lundonia ecclesiam sancti Pauli apostoli, in qua locum sedis episcopalis, et ipse, et successores ejus haberent. Justum vero in ipsa Cantia Augustinus episcopum ordinavit in civitate Dorubrevi, quam gens Anglorum a primario quondam illius, qui dicebatur Hrof, Hrofæscæstræ cognominat. Distat autem a Doruverni milibus passuum ferme XXIIII ad occidentem, in qua rex Ædilberct ecclesiam beati Andreæ apostoli fecit, qui etiam episcopis utriusque hujus ecclesiæ dona multa, sicut et Doruvernensis, obtulit; Sed et territoria ac possessiones in usum eorum, qui erant cum episcopis, adjecit.
Defunctus est autem Deo dilectus pater Augustinus, et positum corpus ejus foras juxta ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli, cujus supra meminimus, quia necdum fuerat perfecta nec dedicata. Mox vero ut dedicata est, intro inlatum, et in porticu illius aquilonali decenter sepultum est; In qua etiam sequentium archiepiscoporum omnium sunt corpora tumulata præter duorum tantummodo, id est Theodori et Berctualdi, quorum corpora in ipsa ecclesia posita sunt, eo quod prædicta porticus plura capere nequivit. Habet hæc in medio pene sui altare in honore beati papæ Gregorii dedicatum, in quo per omne sabbatum a presbytero loci illius agendæ eorum sollemniter celebrantur. Scriptum vero est in tumba ejusdem Augustini epitaphium hujusmodi: ‘Hic requiescit domnus Augustinus Doruvernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanæ urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus, Ædilbertcum regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et conpletis in pace diebus officii sui, defunctus est VII Kalendas Junias, eodem rege regnante.’
SUCCESSIT Augustino in episcopatum Laurentius, quem ipse idcirco adhuc vivens ordinaverat, ne, se defuncto, status ecclesiæ tam rudis vel ad horam pastore destitutus vacillare inciperet. In quo et exemplum sequebatur primi pastoris ecclesiæ, hoc est beatissimi apostolorum principis Petri, qui, fundata Romæ ecclesia Christi, Clementem sibi adjutorem evangelizandi, simul et successorem consecrasse perhibetur. Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime fundamenta ecclesiæ, quæ nobiliter jacta vidit, augmentare, atque ad profectum debiti culminis, et crebra voce sanctæ exhortationis, et continuis piæ operationis exemplis provehere curavit. Denique non solum novæ, quæ de Anglis erat collecta, ecclesiæ curam gerebat, sed et veterum Brittaniæ incolarum, nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniæ proximam incolunt, populis pastoralem inpendere sollicitudinem curabat. Siquidem ubi Scottorum in præfata ipsorum patria, quomodo et Brettonum in ipsa Brittania, vitam ac professionem minus ecclesiasticam in multis esse cognovit, maxime quod paschæ sollemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, ut supra docuimus, a XIIIIa luna usque ad XXam dominicæ resurrectionis diem obseruandum esse putarent; Scripsit cum cœpiscopis suis exhortatoriam ad eos epistulam, obsecrans eos et contestans unitatem pacis et catholicæ obseruationis cum ea, quæ toto orbe diffusa est, ecclesia Christi tenere; Cujus videlicet epistulæ principium hoc est:
Dominis carissimis fratribus episcopis vel abbatibus per universam Scottiam Laurentius, Mellitus, et Justus episcopi, serui servorum Dei.
Dum nos sedes apostolica more suo, sicut in universo orbe terrarum, in his occiduis partibus ad prædicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quæ Brittania nuncupatur, contigit introisse; Antequam cognosceremus, credentes, quod juxta morem universalis ecclesiæ ingrederentur, in magna reverentia sanctitatis tam Brettones quam Scottos venerati sumus; Sed cognoscentes Brettones, Scottos meliores putavimus. Scottos vero per Daganum episcopum in hanc, quam superius memoravimus, insulam, et Columbanum abbatem in Gallis venientem nihil discrepare a Brettonibus in eorum conversatione didicimus. Nam Daganus episcopus ad nos veniens, non solum cibum nobiscum, sed nec in eodem hospitio, quo vesccbamur, sumere voluit.
Misit idem Laurentius cum cœpiscopis suis etiam Brettonum sacerdotibus litteras suo gradui condignas, quibus eos in unitate catholica confirmare satagit. Sed quantum hæc agendo profecerit, adhuc præsentia tempora declarant.
His temporibus venit Mellitus Lundoniæ episcopus Romam, de necessariis ecclesiæ Anglorum cum apostolico papa Bonifatio tractaturus. Et cum idem papa reverentissimus cogeret synodum episcoporum Italiæ, de vita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos adsedit anno VIII imperii Focatis principis, indictione XIIIa, tertio die Kalendarum Martiarum; Ut quæque erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam rediens secum Anglorum ecclesiis mandanda atque obseruanda deferret, una cum epistulis, quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio et clero universo, similiter et Ædilbercto regi atque genti Anglorum direxit. Hic est Bonifatius, quartus a beato Gregorio Romanæ urbis episcopo, qui inpetravit a Focate principe donari ecclesiæ Christi templum Romæ, quod Pantheon vocabatur ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum; In quo ipse, eliminata omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctæ Dei genetricis atque omnium martyrum Christi; Ut, exclusa multitudine dæmonum, multitudo ibi sanctorum memoriam haberet.
ANNO ab incarnatione dominica DCXVI, qui est annus XXI, ex quo Augustinus cum sociis ad prædicandum genti Anglorum missus est, Ædilberct rex Cantuariorum post regnum temporale, quod L et VI annis gloriosissime tenuerat, æterna cælestis regni gaudia subiit; Qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum provinciis, quæ Humbræ fluvio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperavit; Sed primus omnium cæli regna conscendit. Nam primus imperium hujusmodi Ælli rex Australium Saxonum; Secundus Cælin rex Occidentalium Saxonum, qui lingua ipsorum Ceaulin vocabatur; Tertius, ut diximus, Ædilberct rex Cantuariorum; Quartus Reduald rex Orientalium Anglorum, qui etiam vivente Ædilbercto eidem suæ genti ducatum præbebat, obtinuit; Quintus Æduini rex Nordanhymbrorum gentis, id est ejus, quæ ad Borealem Humbræ fluminis plagam inhabitat, majore potentia cunctis, qui Brittaniam incolunt, Anglorum pariter et Brettonum populis præfuit, præter Cantuariis tantum; Nec non et Mevanias Brettonum insulas, quæ inter Hiberniam et Brittaniam sitæ sunt, Anglorum subjecit imperio; Sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum rex Christianissimus, hisdem finibus regnum tenuit; Septimus Osuiu frater ejus, æqualibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quæ septentrionales Brittaniæ fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit. Sed hæc postmodum.
Defunctus vero est rex Ædilberct die XXIIII mensis Februarii post XX et unum annos acceptæ fidei, atque in porticu sancti Martini intro ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli sepultus, ubi et Berctæ regina condita est.
Qui inter cetera bona, quæ genti suæ consulendo conferebat, etiam decreta illi judiciorum, juxta exempla Romanorum, cum consilio sapientium constituit; Quæ conscripta Anglorum sermone hactenus habentur, et obseruantur ab ea. In quibus primitus posuit, qualiter id emendare deberet, qui aliquid rerum vel ecclesiæ, vel episcopi, vel reliquorum ordinum furto auferret; Volens scilicet tuitionem eis, quos et quorum doctrinam susceperat, præstare.
Erat autem idem Ædilberct filius Irminrici, cujus pater Octa, cujus pater Œric cognomento Oisc, a quo reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominare. Cujus pater Hengist, qui cum filio suo Oisc invitatus a Vurtigerno Brittaniam primus intravit, ut supra retulimus.
At vero post mortem Ædilbercti, cum filius ejus Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis ibi adhuc ecclesiæ crementis detrimento fuit. Siquidem non solum fidem Christi recipere noluerat, sed et fornicatione pollutus est tali, qualem nec inter gentes auditam apostolus testatur, ita ut uxorem patris haberet. Quo utroque scelere occasionem dedit ad priorem vomitum revertendi his, qui sub imperio sui parentis, vel favore vel timore regio, fidei et castimoniæ jura susceperant. Nec supernæ flagella districtionis perfido regi castigando et corrigendo defuere; Nam crebra mentis vesania, et spiritus inmundi invasione premebatur.
Auxit autem procellam hujusce perturbationis etiam mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perduraverant, regni temporalis heredes reliquit, cœperunt illi mox idolatriæ, quam, vivente eo, aliquantulum intermisisse videbantur, palam seruire, subjectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. Cumque viderent pontificem, celebratis in ecclesia missarum sollemniis, eucharistiam populo dare, dicebant, ut vulgo fertur, ad eum barbara inflati stultitia: ‘Quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro Saba,’ sic namque eum appellare consuerant, ‘dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis?’ Quibus ille respondebat: ‘Si vultis ablui fonte illo salutari, quo pater vester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes; Sin autem lavacrum vitæ contemnitis, nullatenus valetis panem vitæ percipere.’ At illi: ‘Nolumus,’ inquiunt, ‘fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere novimus, sed tamen pane illo refici volumus.’ Cumque diligenter ac sæpe ab illo essent admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctæ communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant: ‘Si non vis adsentire nobis in tam facili causa, quam petimus, non poteris jam in nostra provincia demorari.’ Et expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire jusserunt.
Qui expulsus inde venit Cantiam, tractaturus cum Laurentio et Justo cœpiscopis, quid in his esset agendum. Decretumque est communi consilio, quia satius esset, ut omnes patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu residerent. Discessere itaque primo Mellitus et Justus, atque ad partes Galliæ secessere, ibi rerum finem exspectare disponentes. Sed non multo tempore reges, qui præconem a se veritatis expulerant, dæmonicis cultibus inpune seruiebant. Nam egressi contra gentem Gevissorum in prœlium, omnes pariter cum sua militia corruerunt; Nec, licet auctoribus perditis, excitatum ad scelera vulgus potuit recorrigi, atque ad simplicitatem fidei et caritatis, quæ est in Christo, revocari.
CUM vero et Laurentius Mellitum Justumque secuturus ac Brittaniam esset relicturus, jussit ipsa sibi nocte in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli, de qua frequenter jam diximus, stratum parari; In quo, cum post multas preces ac lacrimas ad Dominum pro statu ecclesiæ fusas ad quiescendum membra posuisset, atque obdormisset, apparuit ei beatissimus apostolorum princeps, et multo illum tempore secretæ noctis flagellis artioribus afficiens sciscitabatur apostolica districtione, quare gregem, quem sibi ipse crediderat, relinqueret, vel cui pastorum oves Christi in medio luporum positas fugiens ipse dimitteret.’ ‘An mei,’ inquit, ‘oblitus es exempli, qui pro parvulis Christi, quos mihi in indicium suæ dilectionis commendaverat, vincula, verbera, carceres, adflictiones, ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus pertuli?’ His beati Petri flagellis simul ex exhortationibus animatus famulus Christi Laurentius mox mane facto venit ad regem, et, retecto vestimento, quantis esset verberibus laceratus, ostendit. Qui multum miratus et inquirens, quis tanto viro tales ausus esset plagas infligere; Ut audivit, quia suæ causa salutis episcopus ab apostolo Christi tanta esset tormenta plagasque perpessus, extimuit multum; Atque anathematizato omni idolatriæ cultu, abdicato conubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiæ rebus, quantum valuit, in omnibus consulere ac favere curavit.
Misit etiam Galliam, et revocavit Mellitum ac Justum, eosque ad suas ecclesias libere instituendas redire præcepit; Qui post annum, ex quo abjerunt, reversi sunt; Et Justus quidem ad civitatem Hrofi, cui præfuerat, rediit; Mellitum vero Lundonienses episcopum recipere noluerunt, idolatris magis pontificibus seruire gaudentes. Non enim tanta erat ei, quanta patri ipsius regni potestas, ut etiam nolentibus ac contradicentibus paganis antistitem suæ posset ecclesiæ reddere. Verumtamen ipse cum sua gente, ex quo ad Dominum conversus est, divinis se studuit mancipare præceptis. Denique et in monasterio beatissimi apostolorum principis ecclesiam sanctæ Dei genetricis fecit, quam consecravit archiepiscopus Mellitus.
HOC enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius regnum cæleste conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri juxta prodecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum; Post quem Mellitus, qui erat Lundoniæ episcopus, sedem Doruvernensis ecclesiæ tertius ab Augustino suscepit. Justus autem adhuc superstes Hrofensem regebat ecclesiam. Qui, cum magna ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanæ et apostolicæ sedis Bonifatio, qui post Deusdedit ecclesiæ præfuit, anno incarnationis dominicæ DCXVIIII. Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra, gravatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena quæque transiliens, atque ad cælestia semper amanda, petenda, et quærenda peruolans. Erat carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior.
Denique, ut unum virtutis ejus, unde cetera intellegi possint, testimonium referam, tempore quodam civitas Doruvernensis per culpam incuriæ igni correpta crebrescentibus cœpit flammis consumi; Quibus cum nullo aquarum injectu posset aliquis obsistere, jamque civitatis esset pars vastata non minima, atque ad episcopium furens se flamma dilataret, confidens episcopus in divinum, ubi humanum deerat, auxilium, jussit se obviam sævientibus et huc illucque volantibus ignium globis efferri. Erat autem eo loci, ubi flammarum impetus maxime incumbebat, martyrium beatorum IIII Coronatorum. Ibi ergo perlatus obsequentum manibus episcopus cœpit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiverat. Nec mora, ventus, qui a meridie flans urbi incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo vim sui furoris a lesione locorum, quæ contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit. Et quia vir Dei igne divinæ caritatis fortiter ardebat, quia tempestates potestatum æriarum a sua suorumque lesione crebris orationibus vel exhortationibus repellere consuerat, merito ventis flammisque mundialibus prævalere, et, ne sibi suisque nocerent, obtinere poterat.
Et hic ergo postquam annis quinque rexit ecclesiam, Æodbaldo regnante migravit ad cælos, sepultusque est cum patribus suis in sæpe dicto monasterio et ecclesia beatissimi apostolorum principis, anno ab incarnatione Domini DCXXIIII, die VIII Kalendarum Maiarum.
CUI statim successit in pontificatum Justus, qui erat Hrofensis ecclesiæ episcopus. Illi autem ecclesiæ Romanum pro se consecravit episcopum, data sibi ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio, quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus; Cujus auctoritatis ista est forma:
Dilectissimo fratri Justo Bonifatius.
Quam devote quamque etiam vigilanter pro Christi evangelio elaboraverit vestra fraternitas, non solum epistulæ a vobis directæ tenor, immo indulta desuper operi vestro perfectio indicavit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut vestri fructum laboris deseruit, dum ipse prædicatoribus evangelii fideliter repromisit: ‘Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi.’ Quod specialiter injuncto vobis ministerio, ejus clementia demonstravit, aperiens corda gentium ad suscipiendum prædicationis vestræ singulare mysterium. Magno enim præmio fastigiorum vestrorum delectabilem cursum bonitatis suæ suffragiis inlustravit, dum creditorum vobis talentorum fidelissimæ negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus, præparavit. Hocque etiam illa vobis repensatione conlatum est, qua injuncto ministerio jugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et vestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino: ‘Qui perseveraverit usque in finem, hic saluus erit.’ Saluati ergo estis spe patientiæ et tolerantiæ virtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris. Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta sacri eloquii eruditione ejus animum ad veræ conversionis et indubitatæ fidei credulitatem fraternitas vestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate clementiæ cælestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque vicinarum, vestræ prædicationis ministerio credimus subsequendam; Quatinus, sicut scriptum est, consummati operis vobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et vere ‘per omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terræ verba ipsorum,’ universalis gentium confessio, suscepto Christianæ sacramento fidei, protestetur.
Pallium præterea per latorem præsentium fraternitati tuæ, benignitatis studiis invitati, direximus, quod videlicet tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam imperavimus; Concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente oportunitate, Domini præveniente misericordia, celebrare; Ita ut Christi evangelium plurimorum adnuntiatione in omnibus gentibus, quæ necdum conversæ sunt, dilatetur. Studeat ergo tua fraternitas hoc, quod sedis apostolicæ humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate seruare, intendens cujus rei similitudine tam præcipuum indumentum humeris tuis baiulandum susceperis. Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris præmia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et venturi Judicis repræsentes.
Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
QUO tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc est ea natio Anglorum, quæ ad Aquilonalem Humbre fluminis plagam habitabat, cum rege suo Æduino verbum fidei prædicante Paulino, cujus supra meminimus, suscepit. Cui videlicet regi, in auspicium suscipiendæ fidei et regni cælestis, potestas etiam terreni creverat imperii; Ita ut, quod nemo Anglorum ante eum, omnes Brittaniæ fines, qua vel ipsorum vel Brettonum provinciæ habitabant, sub dicione acciperet. Quin et Mevanias insulas, sicut et supra docuimus, imperio subjugavit Anglorum; Quarum prior, quæ ad austrum est, et situ amplior, et frugum proventu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram juxta æstimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
Huic autem genti occasio fuit percipiendæ fidei, quod præfatus rex ejus cognatione junctus est regibus Cantuariorum, accepta in conjugem Ædilbergæ filia Ædilbercti regis, quæ alio nomine Tatæ vocabatur. Hujus consortium cum primo ipse missis procis a fratre ejus Æodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum præerat, peteret; Responsum est non esse licitum Christianam virginem pagano in conjugem dari, ne fides et sacramenta cælestis regis consortio profanarentur regis, qui veri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quæ cum Æduino verba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium Christianæ fidei, quam virgo colebat, esse facturum; Quin potius permissurum, ut fidem cultumque suæ religionis cum omnibus, qui secum venissent, viris sive feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret. Neque abnegavit se etiam eandem subiturum esse religionem; Si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inveniri.
Itaque promittitur virgo, atque Æduino mittitur, et juxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus vir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa veniret, eamque et comites ejus, ne paganorum possent societate pollui, cotidiana et exhortatione, et sacramentorum cælestium celebratione confirmaret.
Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Justo archiepiscopo, sub die XII Kalendarum Augustarum, anno ab incarnatione Domini DCXXV; Et sic cum præfata virgine ad regem Æduinum quasi comes copulæ carnalis advenit. Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem veritatis advocans, juxta vocem apostoli, uni vero sponso virginem castam exhiberet Christo. Cumque in provinciam venisset, laboravit multum, ut et eos, qui secum venerant, ne a fide deficerent, Domino adjuvante contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam prædicando converteret. Sed sicut apostolus ait, quamuis multo tempore illo laborante in verbo: ‘Deus sæculi hujus excæcavit mentes infidelium, ne eis fulgeret inluminatio evangelii gloriæ Christi.’
Anno autem sequente venit in provinciam quidam sicarius vocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Æduinum regno simul et vita privaturum; Qui habebat sicam bicipitem toxicatam; Ut si ferri vulnus minus ad mortem regis sufficeret, peste juvaretur veneni. Peruenit autem ad regem primo die paschæ juxta amnem Deruventionem, ubi tunc erat villa regalis, intravitque quasi nuntium domini sui referens; Et cum simulatam legationem ore astuto volueret, exsurrexit repente, et, evaginata sub veste sica, impetum fecit in regem. Quod cum videret Lilla minister regi amicissimus, non habens scutum ad manum, quo regem a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante ictum pungentis; Sed tanta vi hostis ferrum infixit, ut per corpus militis occisi etiam regem vulneraret. Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat Fordheri, sica nefanda peremit.
Eadem autem nocte sacrosancta dominici paschæ pepererat regina filiam regi, cui nomen Æanfled. Cumque idem rex, præsente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias cœpit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolore gravi sobolem procrearet. Cujus verbis delectatus rex, promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo seruiturum, si vitam sibi et victoriam donaret pugnanti adversus regem, a quo homicida ille, qui eum vulneraverat, missus est; Et in pignus promissionis inplendæ, eandem filiam suam Christo consecrandam Paulino episcopo adsignavit; Quæ baptizata est die sancto pentecostes prima de gente Nordanhymbrorum, cum XI aliis de familia ejus.
Quo tempore curatus a vulnere sibi pridem inflicto, rex collecto exercitu venit adversus gentem Occidentalium Saxonum, ac bello inito universos, quos in necem suam conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem recepit. Sicque victor in patriam reversus, non statim et inconsulte sacramenta fidei Christianæ percipere voluit; Quamuis nec idolis ultra seruivit, ex quo se Christo seruiturum esse promiserat. Verum primo diligentius ex tempore, et ab ipso venerabili viro Paulino rationem fidei ediscere, et cum suis primatibus, quos sapientiores noverat, curavit conferre, quid de his agendum arbitrarentur. Sed et ipse, cum esset vir natura sagacissimus, sæpe diu solus residens ore quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum conloquens, quid sibi esset faciendum, quæ religio seruanda tractabat.
QUO tempore exhortatorias ad fidem litteras a pontifice sedis apostolicæ Bonifatio accepit, quarum ista est forma:
Exemplar epistulæ beatissimi et apostolici papæ urbis Romanæ ecclesiæ Bonifatii directæ viro glorioso Æduino regi Anglorum.
Viro glorioso Æduino regi Anglorum, Bonifatius episcopus servus seruorum Dei.
Licet summæ divinitatis potentia humanæ locutionis officiis explanari non valeat, quippe quæ sui magnitudine ita invisibili atque investigabili æternitate consistit, ut hæc nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque sufficiat; Quia tamen ejus humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis januis, quæ de semet ipsa proferetur secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit; Ad adnuntiandam vobis plenitudinem fidei Christianæ sacerdotalem curavimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi evangelium, quod Saluator noster omnibus præcepit gentibus prædicari, vestris quoque sensibus inserentes, salutis vestræ remedia propinentur. Supernæ igitur maiestatis clementia, quæ cuncta solo verbo præceptionis suæ condidit et creavit, cælum videlicet et terram, mare et omnia, quæ in eis sunt, dispositis ordinibus, quibus subsisterent, coæterni Verbi sui consilio, et Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terræ plasmatum constituit, eique tantam præmii prærogativam indulsit, ut eum cunctis pracponeret, atque seruato termino præceptionis, æternitatis subsistentia præmuniret. Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est individua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide veneratur et colit; Cui etiam summitates imperii rerumque potestates submissæ sunt, quia ejus dispositione omnium prælatio regnorum conceditur. Ejus ergo bonitatis misericordia totius creaturæ suæ dilatandi subdi etiam in extremitate terræ positarum gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
Quæ enim in gloriosi filii nostri Audubaldi regis gentibusque ei subpositis inlustratione, clementia Redemtoris fuerit operata, plenius ex vicinitate locorum vestram gloriam conicimus cognovisse. Ejus ergo mirabile donum et in vobis certa spe, cælesti longanimitate conferri confidimus; Cum profecto gloriosam conjugem vestram, quæ vestri corporis pars esse dinoscitur, æternitatis præmio per sacri baptismatis regenerationem inluminatam agnovimus. Unde præsenti stilo gloriosos vos adhortandos cum omni affectu intimæ caritatis curavimus; Quatinus abominatis idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus, et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in Deum Patrem omnipotentem, ejusque Filium Jesum Christum, et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicæ captivitatis nexibus, sanctæ et individuæ Trinitatis cooperante potentia, absoluti, æternæ vitæ possitis esse participes.
Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti hi, qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem colentes amplectuntur, eorum, quos colunt, exempla perditionis insinuant; Unde de eis per psalmistam dicitur: ‘Omnes dii gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit.’ Et iterum: ‘Oculos habent, et non vident; Aures habent, et non audiunt; Nares habent, et non odorabunt; Manus habent, et non palpabunt; Pedes habent, et non ambulabunt; Similes ergo efficiuntur his, qui spem suæ confidentiæ ponunt in eis.’ Quomodo enim juvandi quemlibet possunt habere virtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam subpositorumque tibi manibus construuntur; Quibus videlicet artificium humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti; Qui, nisi a te moti fuerint, ambulare non poterunt, sed tamquam lapis in uno loco posita, ita constructi nihilque intellegentiæ habentes, ipsaque insensibilitate obruti, nullam neque ledendi neque juvandi facultatem adepti sunt? Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus vos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, judicio discreto repperire non possumus.
Unde oportet vos, suscepto signo sanctæ crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicæ versutiæ supplantationem, qui divinæ bonitatis operibus invidus æmulusque consistit, a cordibus vestris abicere, injectisque manibus hos, quos eatenus materiæ conpage vobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate. Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque, quæ numquam viventem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, vobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod eatenus colebatis; Dum profecto meliores vos, qui spiritum viventem a Domino percepistis, eorum constructioni nihilominus existatis; Quippe quos Deus omnipotens ex primi hominis, quem plasmavit, cognatione, deductis per sæcula innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit. Accedite ergo ad agnitionem ejus, qui vos creavit, qui in vobis vitæ insufflavit spiritum, qui pro vestra redemtione Filium suum unigenitum misit, ut vos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitæ diabolicæ pravitatis cælestibus præmiis muneraret.
Suscipite verba prædicatorum, et evangelium Dei, quod vobis adnuntiant; Quatinus credentes, sicut sæpius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum ejus Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem Trinitatem; Fugatis dæmoniorum sensibus, expulsaque a vobis sollicitatione venenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriæ sempiternæ cohabitare, ejus opitulante munificentia valeatis.
Præterea benedictionem protectoris vestri beati Petri apostolorum principis vobis direximus, id est camisia cum ornatura in auro una, et lena Anciriana una; Quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria vestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
AD conjugem quoque illius Ædilbergam hujusmodi litteras idem pontifex misit:
Exemplar epistulæ beatissimi et apostolici Bonifatii papæ urbis Romæ directæ Ædilbergæ reginæ Æduini regis.
Dominæ gloriosæ filiæ Ædilbergæ reginæ, Bonifatius episcopus servus seruorum Dei.
Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a vinculis diabolicæ captivitatis eripuit, multæ providentiæ, quibus saluaretur, propinavit remedia; Quatinus sui nominis agnitionem diverso modo gentibus innotescens, Creatorem suum suscepto Christianæ fidei agnoscerent sacramento. Quod equidem in vestræ gloriæ sensibus cælesti conlatum munere mystica regenerationis vestræ purgatio patenter innuit. Magno ergo largitatis dominicæ beneficio mens nostra gaudio exultavit, quod scintillam orthodoxæ religionis in vestri dignatus est confessione succendere; Ex qua re non solum gloriosi conjugis vestri, immo totius gentis subpositæ vobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret.
Didicimus namque referentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem conversionem nuntiantes peruenerunt, quod etiam vestra gloria, Christianæ fidei suscepto mirabili sacramento, piis et Deo placitis jugiter operibus enitescat, ab idolorum etiam cultu seu fanorum auguriorumque inlccebris se diligenter abstineat, et ita in amore Redemtoris sui inmutilata devotione persistens invigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem incessabiliter non desistat operam commodare; Cumque de glorioso conjuge vestro paterna caritas sollicite perquisisset, cognovimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens, ad suscipiendam vocem prædicatorum suam distulerit obedientiam exhibere. Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis vestri ab agnitione summæ et individuæ Trinitatis remansit extranea. Unde paternis officiis vestræ gloriosæ Christianitati nostram commonitionem non distulimus conferendam; Adhortantes, quatinus divinæ inspirationis inbuta subsidiis, inportune et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris nostri Domini Jesu Christi cooperante potentia, Christianorum numero copuletur; Ut perinde intemerato societatis fœdere jura teneas maritalis consortii. Scriptum namque est: ‘Erunt duo in carne una.’ Quomodo ergo unitas vobis conjunctionis inesse dici poterit, si a vestræ fidei splendore, interpositis detestabilis erroris tenebris, ille remanserit alienus?
Unde orationi continuæ insistens a longanimitate cælestis clementiæ inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas; Ut videlicet, quos copulatio carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post hujus vitæ transitum in perpetua societate conseruet. Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa divinorum præceptorum insinuatione mollire summopere dematura; Infundens sensibus ejus, quantum sit præclarum, quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit admirabile, quod renata præmium consequi meruisti. Frigiditatem cordis ipsius Sancti Spiritus adnuntiatione succende; Quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, divinæ fidei calor ejus intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacræ scripturæ testimonium per te expletum indubitanter perclareat: ‘Saluabitur vir infidelis per mulierem fidelem.’ Ad hoc enim misericordiam dominicæ pietatis consecuta es, ut fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemtori tuo multiplicem resignares. Quod equidem, suffragante præsidio benignitatis ipsius, ut explere valeas, adsiduis non desistimus precibus postulare.
His ergo præmissis, paternæ vobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quæ per vos superna potentia mirabiliter in conversatione conjugis vestri summissæque vobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis relevetis, quatinus sollicitudo nostra, quæ de vestri vestrorumque omnium animæ salute optabilia desideranter exspectat, vobis nuntiantibus relevetur, inlustrationemque divinæ propitiationis in vobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
Præterea benedictionem protectoris vestri beati Petri apostolorum principis vobis direximus, id est speculum argenteum, et pectinem eboreum inauratum; Quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria vestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.
HÆC quidem memoratus papa Bonifatius de salute regis Æduini ac gentis ipsius litteris agebat. Sed et oraculum cæleste, quod illi quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum pietas divina revelare dignata est, non minimum ad suscipienda vel intellegenda doctrinæ monita salutaris sensum juvit illius. Cum ergo videret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem viæ salutaris, et suscipiendum mysterium vivificæ crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui præerat, et verbo exhortationis apud homines, et apud divinam pietatem verbo deprecationis ageret; Tandem, ut verisimile videtur, didicit in spiritu, quod vel quale esset oraculum regi quondam cælitus ostensum. Nec exinde distulit, quin continuo regem ammoneret explere votum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius erumnis exemtus ad regni fastigia perueniret.
Erat autem oraculum hujusmodi. Cum persequente illum Ædilfrido, qui ante eum regnavit, per diversa occultus loca vel regna multo annorum tempore profugus vagaretur, tandem venit ad Redualdum obsecrans, ut vitam suam a tanti persecutoris insidiis tutando seruaret; Qui libenter eum excipiens, promisit se, quæ petebatur, esse facturum. At postquam Ædilfrid in hac eum provincia apparuisse, et apud regem illius familiariter cum sociis habitare cognovit, misit nuntios, qui Redualdo pecuniam multam pro nece ejus offerrent; Neque aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio, et copiosiora argenti dona offerens, et bellum insuper illi, si contemneretur, indicens. Qui vel minis fractus, vel corruptus muneribus, cessit deprecanti, et sive occidere se Æduinum, seu legatariis tradere promisit. Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intravit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima hora noctis, et evocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, et insuper adjecit: ‘Si ergo vis, hac ipsa hora educam te de hac provincia, et ea in loca introducam, ubi numquam te vel Reduald, vel Ædilfrid invenire valeant.’ Qui ait: ‘Gratias quidem ago benevolentiæ tuæ; Non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit. Quin potius, si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior quisque morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per omnes Brittaniæ provincias tot annorum temporumque curriculis vagabundus hostium vitabam insidias?’ Abeunte igitur amico, remansit Æduini solus foris, residensque mestus ante palatium, multis cœpit cogitationum æstibus affici, quid ageret, quove pedem verteret, nescius.
Cumque diu tacitis mentis angoribus, et cæco carperetur igni, vidit subito intempesta nocte silentio adpropinquantem sibi hominem vultus habitusque incogniti; Quem videns, ut ignotum et inopinatum, non parum expavit. At ille accedens salutavit eum, et interrogavit, quare illa hora, ceteris quiescentibus, et alto sopore pressis, solus ipse mestus in lapide peruigil sederet. At ille vicissim sciscitabatur, quid ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem transigeret. Qui respondens ait: ‘Ne me æstimes tuæ mestitiæ et insomniorum, et forinsecæ et solitariæ sessionis causam nescire; Scio enim certissime qui es, et quare meres, et quæ ventura tibi in proximo mala formidas. Sed dicito mihi, quid mercedis dare velis ei, siqui sit, qui his te meroribus absoluat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat.’ Qui cum se omnia, quæ posset, huic tali pro mercede beneficii daturum esse responderet, adjecit ille: ‘Quod si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in veritate promittat, ita ut non solum omnes tuos progenitores, sed et omnes, qui ante te reges in gente Anglorum fuerant, potestate transcendas?’ At Æduini constantior interrogando factus, non dubitavit promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret, dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum ille tertio: ‘Si autem,’ inquit, ‘is, qui tibi tanta taliaque dona veraciter adventura prædixerit, etiam consilium tibi tuæ salutis ac vitæ melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audivit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita ejus salutaria suscipere consentis?’ Nec distulit Æduini, quin continuo polliceretur in omnibus se secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis calamitatibus ereptum, ad regni apicem proveheret. Quo accepto responso, confestim is, qui loquebatur cum eo, inposuit dexteram suam capiti ejus dicens: ‘Cum hoc ergo tibi signum advenerit, memento hujus temporis ac loquellæ nostræ, et ea, quæ nunc promittis, adimplere ne differas.’ Et his dictis, ut ferunt, repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse, qui sibi apparuisset, sed spiritum.
Et cum regius juvenis solus adhuc ibidem sederet, gavisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, vel unde veniret, qui hæc sibi loqueretur, venit ad eum præfatus amicus illius, lætoque vultu salutans eum: ‘Surge,’ inquit, ‘intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit; Postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginæ in secreto revelavit, revocavit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conveniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro vendere, immo fidem suam, quæ omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniæ perdere.’ Quid plura? Fecit rex, ut dictum est; Nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adjuvit. Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Ædilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui vocatur Idlæ; In quo certamine et filius Redualdi, vocabulo Rægenheri, occisus est. Ac sic Æduini juxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias vitavit, verum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.
Cum ergo prædicante verbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quæ religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die vir Dei, inposuit dexteram capiti ejus et, an hoc signum agnosceret, requisivit. Qui cum tremens ad pedes ejus procidere vellet, levauit eum, et quasi familiari voce affatus: ‘Ecce,’ inquit, ‘hostium manus, quos timuisti, Domino donante evasisti; Ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem ejus, et præcepta seruando, qui te et a temporalibus adversis eripiens, temporalis regni honore sublimavit; Et si deinceps voluntati ejus, quam per me tibi prædicat, obsecundare volueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, æterni secum regni in cælis faciet esse participem.’
QUIBUS auditis, rex suscipere quidem se fidem, quam docebat, et velle et debere respondebat. Verum adhuc cum amicis principibus et consiliariis suis sese de hoc conlaturum esse dicebat, ut, si et illi eadem cum illo sentire vellent, omnes pariter in fonte vitæ Christo consecrarentur. Et adnuente Paulino, fecit, ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina hæc eatenus inaudita, et novus divinitatis, qui prædicabatur, cultus videretur.
Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: ‘Tu vide, rex, quale sit hoc, quod nobis modo prædicatur; Ego autem tibi verissime, quod certum didici, profiteor, quia nihil omnino virtutis habet, nihil utilitatis religio illa, quam hucusque tenuimus. Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturæ deorum nostrorum se subdidit; Et nihilominus multi sunt, qui ampliora a te beneficia quam ego, et majores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quæ agenda vel adquirenda disponunt. Si autem dii aliquid valerent, me potius juvare vellent, qui illis inpensius seruire curavi. Unde restat, ut si ea, quæ nunc nobis nova prædicantur, meliora esse et fortiora, habita examinatione perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus.’
Cujus suasioni verbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit: ‘Talis,’ inquiens, ‘mihi videtur, rex, vita hominum præsens in terris, ad conparationem ejus, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad cænam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto cænaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passerum domum citissime peruolaverit; Qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita hæc vita hominum ad modicum apparet; Quid autem sequatur, quidue præcesserit, prorsus ignoramus. Unde si hæc nova doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda videtur.’ His similia et ceteri majores natu ac regis consiliarii divinitus admoniti prosequebantur.
Adjecit autem Coifi, quia vellet ipsum Paulinum diligentius audire de Deo, quem prædicabat, verbum facientem. Quod cum jubente rege faceret, exclamavit auditis ejus sermonibus dicens: ‘Jam olim intellexeram nihil esse, quod colebamus; Quia videlicet, quanto studiosius in eo cultu veritatem quærebam, tanto minus inveniebam. Nunc autem aperte profiteor, quia in hac prædicatione veritas claret illa, quæ nobis vitæ, salutis, et beatitudinis æternæ dona valet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa et altaria, quæ sine fructu utilitatis sacravimus, ocius anathemati et igni contradamus.’ Quid plura? Præbuit palam adsensum evangelizanti beato Paulino rex, et, abrenuntiata idolatria, fidem se Christi suscipere confessus est. Cumque a præfato pontifice sacrorum suorum quæreret, quis aras et fana idolorum cum septis, quibus erant circumdata. Primus profanare deberet; Ille respondit: ‘Ego. Quis enim ea, quæ per stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a Deo vero donatam destruam?’ Statimque, abjecta superstitione vanitatis, rogavit sibi regem arma dare et equum emissarium, quem ascendens ad idola destruenda veniret. Non enim licuerat pontificem sacrorum vel arma ferre, vel præter in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat ad idola. Quod aspiciens vulgus, æstimabat eum insanire. Nec distulit ille, mox ut adpropiabat ad fanum, profanare illud, injecta in eo lancea, quam tenebat; Multumque gavisus de agnitione veri Dei cultus, jussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis. Ostenditur autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem, ultra amnem Doruventionem, et vocatur hodie Godmunddingaham, ubi pontifex ipse, inspirante Deo vero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacraverat, aras.
IGITUR accepit rex Æduini cum cunctis gentis suæ nobilibus ac plebe perplurima fidem et lavacrum sanctæ regenerationis anno regni sui XI, qui est annus dominicæ incarnationis DCXXVII, ab adventu vero Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXXmus. Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschæ pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit. In qua etiam civitate ipsi doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus donavit. Mox autem ut baptisma consecutus est, curavit, docente eodem Paulino, majorem ipso in loco et augustiorem de lapide fabricare basilicam, in cujus medio ipsum, quod prius fecerat, oratorium includeretur. Præparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per quadrum cœpit ædificare basilicam. Sed priusquam altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia nece occisus, opus idem successori suo Osualdo perficiendum reliquit. Paulinus autem ex eo tempore sex annis continuis, id est ad finem usque imperii regis illius, verbum Dei, adnuente ac favente ipso, in ea provincia prædicabat; Credebantque et baptizabantur quotquot erant præordinati ad vitam æternam, in quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Æduini, qui ambo ei exuli nati sunt de Quœnburga filia Cearli regis Merciorum.
Baptizati sunt tempore sequente et alii liberi ejus de Ædilberga regina progeniti, Ædilhun et Ædilthryd filia, et alter filius Vuscfrea, quorum primi albati adhuc rapti sunt de hac vita, et Eburaci in ecclesia sepulti. Baptizatus et Yffi filius Osfridi, sed et alii nobiles ac regii viri non pauci. Tantus autem fertur tunc fuisse feruor fidei ac desiderium lavacri salutaris genti Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus veniens cum rege et regina in villam regiam, quæ vocatur Adgefrin, XXXVI diebus ibidem cum eis cathecizandi et baptizandi officio deditus moraretur; Quibus diebus cunctis a mane usque ad vesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis viculis ac locis plebem Christi verbo salutis instruere, atque instructam in fluvio Gleni, qui proximus erat, lavacro remissionis abluere. Hæc villa tempore sequentium regum deserta, et alia pro illa est facta in loco, qui vocatur Mælmin.
Hæc quidem in provincia Berniciorum; Sed et in provincia Deirorum, ubi sæpius manere cum rege solebat, baptizabat in fluvio Sualua, qui vicum Cataractam præterfluit. Nondum enim oratoria vel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi ecclesiæ poterant ædificari. Attamen in Campodono, ubi tunc etiam villa regia erat, fecit basilicam, quam postmodum pagani, a quibus Æduini rex occisus est, cum tota eadem villa succenderunt; Pro qua reges posteriores fecere sibi villam in regione, quæ vocatur Loidis. Evasit autem ignem altare, quia lapideum erat; Et seruatur adhuc in monasterio reverentissimi abbatis et presbyteri Thryduulfi, quod est in silua Elmete.
TANTUM autem devotionis Æduini erga cultum veritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum, Earpualdo filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum superstitionibus, fidem et sacramenta Christi cum sua provincia suscipere. Et quidem pater ejus Reduald jamdudum in Cantia sacramentis Christianæ fidei inbutus est, sed frustra; Nam rediens domum ab uxore sua et quibusdam peruersis doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei depravatus habuit posteriora pejora prioribus; Ita ut in morem antiquorum Samaritanorum et Christo seruire videretur et diis, quibus antea seruiebat; Atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad victimas dæmoniorum. Quod videlicet fanum rex ejusdem provinciæ Alduulf, qui nostra ætate fuit, usque ad suum tempus perdurasse, et se in pueritia vidisse testabatur.
Erat autem præfatus rex Reduald natu nobilis, quamlibet actu ignobilis, filius Tytili, cujus pater fuit Vuffa, a quo reges Orientalium Anglorum Vuffingas appellant.
Verum Eorpuald non multo, postquam fidem accepit, tempore occisus est a viro gentili nomine Ricbercto; Et exinde tribus annis provincia in errore versata est, donec accepit regnum frater ejusdem Eorpualdi Sigberct, vir per omnia Christianissimus ac doctissimus, qui, vivente adhuc fratre, cum exularet in Gallia, fidei sacramentis inbutus est, quorum participem, mox ubi regnare cœpit, totam suam provinciam facere curavit. Cujus studiis gloriosissime favit Felix episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum venisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad prædicandum verbum vitæ præfatæ nationi Anglorum. Nec vota ipsius in cassum cecidere; Quin potius fructum in ea multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis cultor invenit. Siquidem totam illam provinciam, juxta sui nominis sacramentum, a longa iniquitate atque infelicitate liberatam, ad fidem et opera justitiæ, ac perpetuæ felicitatis dona perduxit, accepitque sedem episcopatus in civitate Domnoc; Et cum X ac VII annos eidem provinciæ pontificali regimine præesset, ibidem in pace vitam finivit.
PRÆDICABAT autem Paulinus verbum etiam provinciæ Lindissi, quæ est prima ad meridianam Humbre fluminis ripam, pertingens usque ad mare, præfectumque Lindocolinæ civitatis, cui nomen erat Blæcca, primum cum domu sua convertit ad Dominum. In qua videlicet civitate et ecclesiam operis egregii de lapide fecit; Cujus tecto vel longa incuria, vel hostili manu dejecto, parietes hactenus stare videntur, et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quærunt, ostendi. In qua ecclesia Paulinus, transeunte ad Christum Justo, Honorium pro eo consecravit episcopum, ut in sequentibus suo loco dicemus.
De hujus fide provinciæ narravit mihi presbyter et abbas quidam vir veracissimus de monasterio Peartaneu, vocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, præsente rege Æduino, et multam populi turbam in fluvio Treenta, juxta civitatem, quæ lingua Anglorum Tiovulfingacæstir vocatur; Qui etiam effigiem ejusdem Paulini referre esset solitus, quod esset vir longæ staturæ, paululum incuruus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, venerabilis simul et terribilis aspectu. Habuit autem secum in ministerio et Jacobum diaconum, virum utique industrium ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.
Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquaversum imperium regis Æduini peruenerat, fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in proverbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato parvulo vellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se ledente valeret. Tantum rex idem utilitati suæ gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos juxta puplicos viarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium viantium, erectis stipitibus, æreos caucos suspendi juberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere præ magnitudine vel timoris ejus auderet, vel amoris vellet. Tantum vero in regno excellentiæ habuit, ut non solum in pugna ante illum vexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem inter civitates sive villas aut provincias suas cum ministris, semper antecedere signifer consuesset; Nec non et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus vexilli, quod Romani tufam, Angli appellant thuuf, ante eum ferri solebat.
QUO tempore præsulatum sedis apostolicæ Honorius Bonifatii successor habebat, qui, ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino evangelizante, conversam esse didicit, misit eidem Paulino pallium; Misit et regi Æduino litteras exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fide veritatis, quam acceperant, persistere semper ac proficere curarent. Quarum videlicet litterarum iste est ordo:
Domino excellentissimo atque præcellentissimo filio Æduino regi Anglorum Honorius episcopus servus seruorum Dei salutem.
Ita Christianitatis vestræ integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata vestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim vos reges esse cognoscitis, dum regem et Creatorem vestrum orthodoxa prædicatione edocti Deum venerando creditis, eique, quod humana valet condicio, mentis vestræ sinceram devotionem exsoluitis. Quod enim Deo nostro aliud offerre valebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitcntes, eum colere, eique vota nostra reddere festinemus? Et ideo, excellentissime fili, paterna vos caritate, qua convenit, exhortamur, ut hoc, quod vos divina misericordia ad suam gratiam vocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus seruare omnimodo festinetis; Ut, qui vos in præsenti sæculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et cælestis patriæ vobis præparet mansionem. Prædicatoris igitur vestri domini mei apostolicæ memoriæ Gregorii frequenter lectione occupati, præ oculis affectum doctrinæ ipsius, quem pro vestris animabus libenter exercuit, habetote; Quatinus ejus oratio et regnum vestrum populumque augeat, et vos omnipotenti Deo inreprehensibiles repræsentet. Ea vero, quæ a nobis pro vestris sacerdotibus ordinanda sperastis, hæc pro fidei vestræ sinceritate, quæ nobis multimoda relatione per præsentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione prævidemus; Et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est Honorio et Paulino, direximus, ut, dum quis eorum de hoc sæculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. Quod quidem tam pro vestræ caritatis affectu, quam pro tantarum provinciarum spatiis, quæ inter nos et vos esse noscuntur, sumus invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestræ nostrum concursum, et juxta vestra desideria præberemus.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
HÆC inter Justus archiepiscopus ad cælestia regna sublevatus quarto Iduum Novembrium die, et Honorius pro illo est in præsulatum electus; Qui ordinandus venit ad Paulinum, et occurrente sibi illo in Lindocolino, quintus ab Augustino Doruvernensis ecclesiæ consecratus est antistes. Cui etiam præfatus papa Honorius misit pallium et litteras, in quibus decernit hoc ipsum, quod in epistula ad Æduinum regem missa decreverat; Scilicet ut cum Doruvernensis vel Eburacensis antistes de hac vita transierit, is, qui superest, consors ejusdem gradus habeat potestatem alterum ordinandi in loco ejus, qui transierat, sacerdotem; Ne sit necesse ad Romanam usque civitatem per tam prolixa terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo sempor fatigari. Quarum etiam textum litterarum in nostra hac historia ponere commodum duximus.
Dilectissimo fratri Honorio Honorius.
Inter plurima, quæ Redemtoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera prærogare, illud etiam clementer conlata suæ pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affatus unianimam dilectionem quadam contemplatione alternis aspectibus repræsentat. Pro quibus maiestati ejus gratias indesinenter exsoluimus, eumque votis supplicibus exoramus, ut vestram dilectionem in prædicatione evangelii elaborantem et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam, perpeti stabilitate confirmet, et ad augmentum ecclesiæ suæ potiora per vos suscitet incrementa; Ut fide et opere, in timore Dei et caritate, vestra adquisitio decessorumque vestrorum, quæ per domini Gregorii exordia pullulat, convalescendo amplius extendatur; Ut ipsa vos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, vosque vox ista ad æternam festivitatem evocet: ‘Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos;’ Et iterum: ‘Euge, serue bone et fidelis; Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; Intra in gaudium Domini tui.’ Et nos equidem, fratres carissimi, hæc vobis pro acterna caritate exhortationis verba præmittentes, quæ rursus pro ecclesiarum vestrarum privilegiis congruere posse conspicimus, non desistimus inpertire.
Et tam juxta vestram petitionem, quam filiorum nostrorum regum vobis per præsentem nostram præceptionem, vice beati Petri apostolorum principis, auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex vobis divina ad se jusserit gratia evocari, is, qui superstes fuerit, alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua etiam re singula vestræ dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostræ præceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere; Quia, ut hæc vobis concederemus, longa terrarum marisque interualla, quæ inter nos ac vos obsistunt, ad hæc nos condescendere cœgerunt, ut nulla possit ecclesiarum vestrarum jactura per cujuslibet occasionis obtentum quoquo modo provenire; Sed potius commissi vobis populi devotionem plenius propagare Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
Data die III Iduum Junii, imperantibus dominis nostris Augustis, Heraclio anno XXoIIIIo, post consulatum ejusdem anno XXoIIIo, atque Constantino filio ipsius anno vicesimo tertio, et consulatus ejus anno IIIo; Sed et Heraclio felicissimo Cæsare id est filio ejus anno III, indictione VII, id est anno dominicæ incarnationis DCXXXIIII.
MISIT idem papa Honorius litteras etiam genti Scottorum, quos in obseruatione sancti paschæ errasse conpererat, juxta quod supra docuimus; Sollerter exhortans, ne paucitatem suam in extremis terræ finibus constitutam, sapientiorem antiquis sive modernis, quæ per orbem erant, Christi ecclesiis æstimarent; Neve contra paschales computos, et decreta synodalium totius orbis pontificum aliud pascha celebrarent.
Sed et Johannes, qui successori ejusdem Honorii Severino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem errore corrigendo litteras eis magna auctoritate atque eruditione plenas direxit; Evidenter astruens, quia dominicum paschæ diem a XVa luna usque ad XXIam, quod in Nicena synodo probatum est, oportet inquiri. Necnon pro Pelagiana heresi, quam apud eos reviuescere didicerat, cavenda ac repellenda, in eadem illos epistula admonere curavit; Cujus epistulæ principium est:
Dilectissimis et sanctissimis Tomiano, Columbano, Cromano, Dinnao, et Baithano episcopis; Cromano, Ernianoque, Laistrano, Scellano, et Segeno presbyteris; Sarano ceterisque doctoribus seu abbatibus Scottis, Hilarus archipresbyter et seruans locum sanctæ sedis apostolicæ, Johannes diaconus et in Dei nomine electus; Item Johannes primicerius et seruans locum sanctæ sedis apostolicæ, et Johannes servus Dei, consiliarius ejusdem apostolicæ sedis.
Scripta, quæ perlatores ad sanctæ memoriæ Severinum papam adduxerunt, eo de hac luce migrante, reciproca responsa ad ea, quæ postulata fuerant, siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantæ quæstionis caligo indiscussa remaneret, repperimus quosdam provinciæ vestræ contra orthodoxam fidem, novam ex veteri heresim renovare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et XIIII luna cum Hebreis celebrare nitentes.
Quo epistulæ principio manifeste declaratur, et nuperrime temporibus illis hanc apud eos heresim exortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse inplicitos.
Exposita autem ratione paschalis obseruantiæ, ita de Pelagianis in eadem epistula subdunt:
Et hoc quoque cognovimus, quod virus Pelagianæ hereseos apud vos denuo reviuescit; Quod omnino hortamur, ut a vestris mentibus hujusmodi venenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda heresis damnata est, latere vos non debet; Quia non solum per istos CC annos abolita est, sed et cotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; Et hortamur, ne, quorum arma conbusta sunt, apud vos eorum cineres suscitentur. Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium posse sine peccato hominem existere ex propria voluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiæ stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; Quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium prævaricationis Adæ, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: ‘Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.’
AT vero Æduini cum X et VII annis genti Anglorum simul et Brettonum gloriosissime præesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militavit, rebellavit adversus eum Cædualla rex Brettonum, auxilium præbente illi Penda viro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse ex eo tempore gentis ejusdem regno annis XX et IIbus varia sorte præfuit; Et conserto gravi prœlio in campo, qui vocatur Hæthfelth, occisus est Æduini die IIII Iduum Octobrium, anno dominicæ incarnationis DCXXXIII, cum esset annorum XL et VIII; Ejusque totus vel interemtus vel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum unus filius ejus Osfrid juvenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem juris jurandi peremtus est.
Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia vel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus ex ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus erat pagano sævior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat nominis ignarus; At vero Cædualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, vel innocuæ parvulorum parceret ætati, quin universos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum provincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniæ finibus erasurum se esse deliberans. Sed nec religioni Christianæ, quæ apud eos exorta erat, aliquid inpendebat honoris. Quippe cum usque hodie moris sit Brettonum, fidem religionemque Anglorum pro nihil habere, neque in aliquo eis magis communicare quam paganis. Adlatum est autem caput Æduini regis Eburacum, et inlatum postea in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse cœpit, sed successor ejus Osuald perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti papæ Gregorii, a cujus ipse discipulis verbum vitæ susceperat.
Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum hujus articulo cladis, cum nil alicubi præsidii nisi in fuga esse videretur, Paulinus adsumta secum regina Ædilberge, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam navigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Venit autem illuc duce Basso milite regis Æduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Vuscfrean filium Æduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii ejus, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Dægberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et juxta honorem vel regiis pueris vel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum vasa pretiosa Æduini regis perplura, in quibus et crucem magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quæ hactenus in ecclesia Cantiæ conseruata monstrantur.
Quo in tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus præsul illius ad Honorium papam a Justo archiepiscopo legatarius missus absortus fuerat fluctibus Italici maris; Ac per hoc curam illius præfatus Paulinus invitatione Honorii antistitis et Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usque dum et ipse suo tempore ad cælestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua ecclesia moriens pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit.
Reliquerat autem in ecclesia sua Eburaci Jacobum diaconum, virum utique ecclesiasticum et sanctum, qui multo exhinc tempore in ecclesia manens, magnas antiquo hosti prædas docendo et baptizando eripuit; Cujus nomine vicus, in quo maxime solebat habitare, juxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pace in provincia, et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticæ cantionis juxta morem Romanorum sive Cantuariorum multis cœpit existere; Et ipse senex ac plenus dierum, juxta scripturas, patrum viam secutus est.