HISTORIA ECCLESIASTICA GENTIS ANGLORUM: LIBER QUINTUS.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
SUCCESSIT autem viro Domini Cudbercto in exercenda vita solitaria, quam in insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, vir venerabilis Oidiluald, qui multis annis in monasterio, quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse consecrabat actibus. Cujus ut meritum, vel vita qualis fuerit, certius clarescat, unum ejus narro miraculum, quod mihi unus e fratribus, propter quos et in quibus patratum est, ipse narravit, videlicet Gudfrid, venerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus ejusdem ecclesiæ Lindisfarnensis, in qua educatus est, abbatis jure præfuit.
‘Ueni,’ inquit, ‘cum duobus fratribus aliis ad insulam Farne, loqui desiderans cum reverentissimo patre Oidilualdo; Cumque allocutione ejus refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua vehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque velo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare valeremus. Cumque diu multum cum vento pelagoque frustra certantes, tandem post terga respiceremus, si forte vel ipsam, de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, invenimus nos undiqueversum pari tempestate præclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis Ubi autem longius visum levauimus, vidimus in ipsa insula Farne egressum de latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere. Audito etenim fragore procellarum ac feruentis oceani exierat videre, quid nobis accideret; Cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat genua sua ad patrem Domini nostri Jesu Christi pro nostra vita et salute precaturus. Et cum orationem conpleret, simul tumida æquora placavit; Adeo ut, cessante per omnia sævitia tempestatis, secundi nos venti ad terram usque per plana maris terga comitarentur. Cumque evadentes ad terram, naviculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quæ nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessavit; Ut palam daretur intellegi, quia modica illa, quæ provenerat, intercapedo quietis, ad viri Dei preces nostræ evasionis gratia cælitus donata est.’
Mansit autem idem vir Dei in insula Farne XII annis, ibidemque defunctus; Sed in insula Lindisfarnensi juxta præfatorum corpora episcoporum in ecclesia beati apostoli Petri sepultus est. Gesta vero sunt hæc temporibus Aldfridi regis, qui post fratrem suum Ecgfridum genti Nordanhymbrorum X et VIIII annis præfuit.
CUJUS regni principio defuncto Eata episcopo, Johannes vir sanctus Hagustaldensis ecclesiæ præsulatum suscepit; De quo plura virtutum miracula, qui eum familiariter noverunt, dicere solent, et maxime vir reverentissimus ac veracissimus Bercthun, diaconus quondam ejus, nunc autem abbas monasterii, quod vocatur Inderavuda, id est In silua Derorum; E quibus aliqua memoriæ tradere commodum duximus.
Est mansio quædam secretior, nemore raro et vallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens clymeterium sancti Michahelis archangeli, in qua vir Dei sæpius, ubi oportunitas adridebat temporis, et maxime in quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueverat. Cumque tempore quodam, incipiente quadragesima, ibidem mansurus adveniret, jussit suis quærere pauperem aliquem majore infirmitate vel inopia gravatum, quem secum habere illis diebus ad faciendam elimosynam possent; Sic enim semper facere solebat.
Erat autem in villa non longe posita quidam adulescens mutus, episcopo notus, nam sæpius ante illum percipiendæ elimosynæ gratia venire consueverat, qui ne unum quidem sermonem umquam profari poterat; Sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci valeret, tantum in circuitu horridi crines stare videbantur. Hunc ergo adduci præcipit episcopus, et ei in conseptis ejusdem mansionis parvum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet. Cumque una quadragesimæ esset impleta septimana, sequente dominica jussit ad se intrare pauperem, ingresso linguam proferre ex ore, ac sibi ostendere jussit; Et adprehendens eum de mento, signum sanctæ crucis linguæ ejus inpressit, quam signatam revocare in os, et loqui illum præcepit: ‘Dicito,’ inquiens, ‘aliquod verbum, dicito gæ,’ quod est lingua Anglorum verbum adfirmandi et consentiendi, id est, etiam. Dixit ille statim, soluto vinculo linguæ, quod jussus erat. Addidit episcopus nomina litterarum: ‘Dicito A’; Dixit ille A. ‘Dicito B’; Dixit ille et hoc. Cumque singula litterarum nomina dicente episcopo responderet, addidit et syllabas ac verba dicenda illi proponere. Et cum in omnibus consequenter responderet, præcepit eum sententias longiores dicere, et fecit; Neque ultra cessavit tota die illa et nocte sequente, quantum vigilare potuit, ut ferunt, qui præsentes fuere, loqui aliquid, et arcana suæ cogitationis ac voluntatis, quod numquam antea potuit, aliis ostendere; In similitudinem illius diu claudi, qui curatus ab apostolis Petro et Johanne, exiliens stetit, et ambulabat; Et intravit cum illis in templum, ambulans, et exiliens, et laudans Dominum; Gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus. Cujus sanitati congaudens episcopus præcepit medico etiam sanandæ scabredini capitis ejus curam adhibere.
Fecit, ut jusserat, et juvante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate cutis venusta species capillorum, factusque est juvenis limpidus vultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus. Sicque de percepta lætatus sospitate, offerente etiam ei episcopo, ut in sua familia manendi locum acciperet, magis domum reversus est.
NARRAVIT idem Bercthun et aliud de præfato antistite miraculum: quia cum reverentissimus vir Vilfrid post longum exilium in episcopatum esset Hagustaldensis ecclesiæ receptus, et idem Johannes, defuncto Bosa viro multæ sanctitatis et humilitatis, episcopus pro eo Eboraci substitutus, venerit ipse tempore quodam ad monasterium virginum in loco, qui vocatur Vetadun, cui tunc Heriburg abbatissa præfuit. ‘Ubi cum venissemus,’ inquit, ‘et magno universorum gaudio suscepti essemus, indicavit nobis abbatissa, quia quædam de numero virginum, quæ erat filia ipsius carnalis, gravissimo langore teneretur; Quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis gravatum est brachium illud vulneratum, ac versum in tumorem adeo, ut vix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque jacens in lecto præ nimietate doloris jam moritura videretur. Rogavit ergo episcopum abbatissa, ut intrare ad eam, ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad benedictionem vel tactum illius mox melius habituram. Interrogans autem ille, quando flebotomata esset puella, et ut cognovit, quia in luna quarta, dixit: ‘Multum insipienter et indocte fecistis in luna IIII flebotomando. Memini enim beatæ memoriæ Theodorum archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis illius temporis flebotomia, quando et lumen lunæ, et reuma oceani in cremento est. Et quid ego possum puellæ, si moritura est, facere?’ At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem intraret. Intravit ergo me secum adsumto ad virginem, quæ jacebat multo, ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in cubito flexionis haberet; Et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens egressus est. Cumque post hæc hora conpetente consideremus ad mensam, adveniens quidam clamavit me foras, et ait: ‘Postulat Quœnburg’ (hoc enim erat nomen virginis), ‘ut ocius regrediaris ad eam.’ Quod dum facerem, repperi illam ingrediens vultu hilariorem, et velut sospiti similem. Et dum adsiderem illi, dixit: ‘Uis petamus bibere?’ At ego: ‘Uolo,’ inquam, ‘et multum delector, si potes.’ Cumque oblato poculo biberemus ambo, cœpit mihi dicere, quia ‘ex quo episcopus oratione pro me et benedictione conpleta egressus est, statim melius habere incipio; Etsi necdum vires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, velut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere videtur.’ Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est; Et erepta morti ac doloribus virgo, laudes Domino Saluatori una cum ceteris, qui ibi erant, seruis illius referebat.’
ALIUD quoque non multum huic dissimile miraculum de præfato antistite narravit idem abbas, dicens: ‘Uilla erat comitis cujusdam, qui vocabatur Puch, non longe a monasterio nostro, id est duum ferme milium spatio separata; Cujus conjux XL ferme diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo jacebat, foras efferri. Contigit autem eo tempore virum Dei illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem comite vocari. Cumque dedicata esset ecclesia, rogavit comes eum ad prandendum in domum suam ingredi. Rennuit episcopus dicens se ad monasterium, quod proxime erat, debere reverti. At ille obnixius precibus instans, vovit etiam se elimosynas pauperibus daturum, dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens jeiunium soluere. Rogavi et ego una cum illo, promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem daturus intraret. Cumque hoc tarde ac difficulter inpetraremus, intravimus ad reficiendum. Miserat autem episcopus mulieri, quæ infirma jacebat, de aqua benedicta, quam in dedicationem ecclesiæ consecraverat, per unum de his, qui mecum venerant, fratribus; Præcipiens, ut gustandam illi daret, et, ubicumque maximum ei dolorem inesse didicisset, de ipsa eam aqua lavaret. Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et perditas dudum vires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis; Cœptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium conpletum non omisit; Imitata socrum beati Petri, quæ cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus dominicæ surrexit, et sanitate simul ac virtute recepta ministrabat eis.’
ALIO item tempore vocatus ad dedicandam ecclesiam comitis vocabulo Addi, cum postulatum conplesset ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad unum de pueris ejus, qui acerrima egritudine premebatur, ita ut, deficiente penitus omni membrorum officio, jamiamque moriturus esse videretur; Cui etiam loculus jam tunc erat præparatus, in quo defunctus condi deberet. Addidit autem vir etiam lacrimas precibus, diligenter obsecrans, ut intraret oraturus pro illo, quia multum necessaria sibi esset vita ipsius; Crederet vero, quia, si ille ei manum inponere, atque eum benedicere voluisset, statim melius haberet. Intravit ergo illo episcopus, et vidit eum mestis omnibus jam morti proximum, positumque loculum juxta eum, in quo sepeliendus poni deberet; Dixitque orationem, ac benedixit eum, et egrediens dixit solito consolantium sermone: ‘Bene convalescas, et cito.’ Cumque post hæc sederent ad mensam, misit puer ad dominum suum, rogans sibi poculum vini mittere, quia sitiret. Gavisus ille multum, quia bibere posset, misit ei calicem vini benedictum ab episcopo; Quem ut bibit, surrexit continuo, et veterno infirmitatis discusso, induit se ipse vestimentis suis; Et egressus inde intravit, ac salutavit episcopum et convivas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare et bibere cum eis. Jusserunt eum sedere secum ad epulas, multum gaudentes de sospitate illius. Residebat, vescebatur, bibebat, lætabatur, quasi unus e convivis agebat; Et multis post hæc annis vivens, in eadem, quam acceperat, salute permansit. Hoc autem miraculum memoratus abbas non se præsente factum, sed ab his, qui præsentes fuere, sibi perhibet esse relatum.
NEQUE hoc prætereundum silentio, quod famulus Christi Heribald in se ipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conversatus, nunc monasterio, quod est juxta ostium Tini fluminis, abbatis jure præest. ‘Uitam,’ inquit, ‘illius, quantum hominibus æstimare fas est, quod præsens optime cognovi, per omnia episcopo dignam esse conperi. Sed et cujus meriti apud internum testem habitus sit, et in multis aliis, et in me ipso maxime expertus sum; Quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite revocans, ad viam vitæ sua oratione ac benedictione reduxit. Nam cum primævo adulescentiæ tempore in clero illius degerem, legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a juvenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo devenisse in viam planam et amplam, aptamque cursui equorum; Cœperuntque juvenes, qui cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum, ut cursu majore equos suos invicem probare liceret. At ille primo negavit, otiosum dicens esse, quod desiderabant; Sed ad ultimum multorum unanima intentione devictus: “Facite,” inquit, “si vultis, ita tamen, ut Herebald ab illo se certamine funditus abstineat.” Porro ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur, (fidebam namque equo, quem mihi ipse optimum donaverat), nequaquam inpetrare potui.
‘At cum sæpius huc atque illuc, spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis reverterentur; Et ipse lascivo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere cœpi. Quod dum agerem, audivi illum post tergum mihi cum gemitu dicentem: “O quam magnum væ facis mihi sic equitando!” Et ego audiens, nihilominus cœptis institi vetitis. Nec mora, dum feruens equus quoddam itineris concavum valentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox velut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi. Erat namque illo in loco lapis terræ æqualis obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis inveniri poterat; Casuque evenit, vel potius divina provisione ad puniendam inobœdientiæ meæ culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque junctura solueretur; Et ego, ut dixi, simillimus mortuo fierem. Et quia moveri non poteram, tetenderunt ibidem papilionem, in quo jacerem. Erat autem hora diei circiter septima, a qua ad vesperam usque quietus et quasi mortuus permanens, tunc paululum reviuisco, ferorque domum a sociis, ac tacitus tota nocte perduro. Vomebam autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo convulsa. At episcopus gravissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu; Nec voluit nocte illa juxta morem cum clericis suis manere, verum solus in oratione persistens noctem ducebat peruigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernæ pietati supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta super me oratione, vocavit me nomine meo, et quasi de somno gravi excitatum interrogavit, si nossem, quis esset, qui loqueretur ad me. At ego aperiens oculos aio: “Etiam; Tu es antistes meus amatus.” “Potes,” inquit, “uivere?” Et ego: “Possum,” inquam, “per orationes vestras, si voluerit Dominus.”
‘Qui inponens capiti meo manum, cum verbis benedictionis, rediit ad orandum; Et post pusillum me revisens, invenit sedentem, et jam loqui valentem; Cœpitque me interrogare, divino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptizatum absque scrupulo nossem. Cui ego absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia salutari fonte in remissionem peccatorum essem ablutus; Et nomen presbyteri, a quo me baptizatum noveram, dixi. At ille: “Si ab hoc,” inquit, “sacerdote baptizatus es, non es perfecte baptizatus; Novi namque eum, et quia cum esset presbyter ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit cathecizandi vel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab hujus præsumtione ministerii, quod regulariter inplere nequibat, omnimodis cessare præcepi.” Quibus dictis eadem hora me cathecizare ipse curavit; Factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem. Vocavit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii juncturam conponere atque alligare jussit. Tantumque mox accepta ejus benedictione convalui, ut in crastinum ascendens equum cum ipso iter in alium locum facerem; Nec multo post plene curatus vitali etiam unda perfusus sum.’
Mansit autem in episcopatu annis XXXIII, et sic cælestia regna conscendens, sepultus est in porticu sancti Petri in monasterio suo, quod dicitur In silua Derorum, anno ab incarnatione dominica DCCo XXIo. Nam cum præ majore senectute minus episcopatui administrando sufficeret, ordinato in episcopatum Eboracensis ecclesiæ Vilfrido presbytero suo, secessit ad monasterium præfatum, ibique vitam in Deo digna conversatione conplevit.
ANNO autem regni Aldfridi tertio, Cædualla, rex Occidentalium Saxonum, cum genti suæ duobus annis strenuissime præesset, relicto imperio propter Dominum regnumque perpetuum, venit Romam; Hoc sibi gloriæ singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum apostolorum fonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere vitæ cælestis introitum; Simul etiam sperans, quia mox baptizatus, carne solutus ad æterna gaudia jam mundus transiret; Quod utrumque, ut mente disposuerat, Domino juvante conpletum est. Etenim illo perueniens, pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto sabbati paschalis anno ab incarnatione Domini DCLXXXVIIII; Et in albis adhuc positus, langore correptus, XIIo. Kalendarum Maiarum die solutus a carne, et beatorum est regno sociatus in cælis. Cui etiam tempore baptismatis papa memoratus Petri nomen inposuerat, ut beatissimo apostolorum principi, ad cujus sacratissimum corpus a finibus terræ pio ductus amore venerat, etiam nominis ipsius consortio jungeretur; Qui in ejus quoque ecclesia sepultus est; Et jubente pontifice epitaphium in ejus monumento scriptum, in quo et memoria devotionis ipsius fixa per sæcula maneret, et legentes quoque vel audientes exemplum facti ad studium religionis accenderet. Scriptum est ergo hoc modo:
Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos, Exuvias, proceres, mœnia, castra, lares;
Quæque patrum virtus, et quæ congesserat ipse Cædual armipotens, liquit amore Dei;
Ut Petrum, sedemque Petri rex cerneret hospes, Cujus fonte meras sumeret almus aquas,
Splendificumque jubar radianti carperet haustu, Ex quo vivificus fulgor ubique fluit.
Percipiensque alacer redivivæ præmia vitæ, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum
Conversus convertit ovans; Petrumque vocari Sergius antistes jussit, ut ipse pater
Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans Protinus albatum vexit in arce poli.
Mira fides regis, clementia maxima Christi, Cujus consilium nullus adire potest!
Sospes enim veniens supremo ex orbe Britanni, Per varias gentes, per freta, perque vias,
Urbem Romuleam vidit, templumque verendum Aspexit Petri mystica dona gerens.
Candidus inter oves Christi sociabilis ibit; Corpore nam tumulum, mente superna tenet.
Conmutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse vides.
Hic depositus est Cædual, qui et Petrus, rex Saxonum, sub die XII Kalendarum Maiarum, indictione II; Qui vixit annos plus minus XXX, imperante domno Justiniano piissimo Augusto, anno ejus consulatus IIII, pontificante apostolico viro domno Sergio papa anno secundo.
Abeunte autem Romam Cædualla, successit in regnum Ini de stirpe regia; Qui cum XXXVII annis imperium tenuisset gentis illius, et ipse relicto regno ac juvenioribus commendato, ad limina beatorum apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus est, cupiens in vicinia sanctorum locorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi mereretur in cælis; Quod his temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, viri ac feminæ certatim facere consuerunt.
ANNO autem post hunc, quo Cædualla Romæ defunctus est, proximo, id est DCXC incarnationis dominicæ, Theodorus beatæ memoriæ archiepiscopus, senex et plenus dierum, id est annorum LXXXVIII, defunctus est; Quem se numerum annorum fuisse habiturum ipse jamdudum somni revelatione edoctus, suis prædicere solebat. Mansit autem in episcopatu annis XXII, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, in qua omnium episcoporum Doruvernensium sunt corpora deposita; De quo una cum consortibus ejusdem sui gradus recte ac veraciter dici potest, quia ‘corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivet in generationes et generationes.’ Ut enim breviter dicam, tantum profectus spiritalis tempore præsulatus illius Anglorum ecclesiæ, quantum numquam antea potuere, ceperunt. Cujus personam, vitam, ætatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti ipsius versibus heroicis XXX et IIII palam ac lucide cunctis illo advenientibus pandit; Quorum primi sunt hi:
Hic sacer in tumba pausat cum corpore pracsul, Quem nunc Theodorum lingua Pelasga vocat.
Princeps pontificum, felix summusque sacerdos Limpida discipulis dogmata disseruit.
Ultimi autem hi:
Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur.
Alma novæ scandens felix consortia vitæ, Civibus angelicis junctus in arce poli.
Successit autem Theodoro in episcopatum Berctuald, qui erat abbas in monasterio, quod juxta ostium aquilonale fluminis Genladæ positum, Racuulfe nuncupatur; Vir et ipse scientia scripturarum inbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi prædecessori suo minime conparandus; Qui electus est quidem in episcopatum anno dominicæ incarnationis DCXC secundo, die primo mensis Julii, regnantibus in Cantia Victredo et Suæbhardo; Ordinatus autem anno sequente tertio die Kalendarum Juliarum dominica a Goduine metropolitano episcopo Galliarum; Et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium dominica; Qui inter multos, quos ordinavit antistites, etiam Gebmundo Hrofensis ecclesiæ præsule defuncto, Tobiam pro illo consecravit, virum Latina, Greca, et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter instructum.
EO tempore venerabilis et cum omni honorificentia nominandus famulus Christi et sacerdos Ecgberct, quem in Hibernia insula peregrinam ducere vitam pro adipiscenda in cælis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse; Id est inito opere apostolico, verbum Dei aliquibus earum, quæ nondum audierant, gentibus evangelizando committere; Quarum in Germania plurimas noverat esse nationes, a quibus Angli vel Saxones, qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse noscuntur; Unde hactenus a vicina gente Brettonum corrupte Garmani nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Danai, Hunni, Antiqui Saxones, Boructuari; Sunt alii perplures hisdem in partibus populi paganis adhuc ritibus seruientes, ad quos venire præfatus Christi miles circumnavigata Brittania disposuit, siquos forte ex illis ereptos Satanæ ad Christum transferre valeret; Vel, si hoc fieri non posset, Romam venire ad videnda atque adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitavit.
Sed ne aliquid horum perficeret, superna illa oracula simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad prædicandum verbum idoneis, utpote actione simul et eruditione præclaris, præparatis omnibus, quæ navigantibus esse necessaria videbantur, venit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili (cum esset idem Boisil præpositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narravimus ,referens ei visionem, quæ sibi eadem nocte apparuisset: ‘Cum expletis,’ inquiens, ‘hymnis matutinalibus in lectulo membra posuissem, ac levis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus, et nutritor amantissimus Boisil, interrogavitque me, an eum cognoscere possem. Aio: “Etiam; Tu es enim Boisil.” At ille: “Ad hoc,” inquit, “ueni, ut responsum Domini Saluatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum venire. Dic ergo illi, quia non valet iter, quod proposuit, inplere; Dei enim voluntatis est, ut ad Columbæ monasteria magis docenda pergat.”’ Erat autem Columba primus doctor fidei Christianæ transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis venerabile mansit. Qui videlicet Columba nunc a nonnullis conposito a cella et Columba nomine Columcelli vocatur. Audiens autem verba visionis Ecgberct, præcepit fratri, qui retulerat, ne cuiquam hæc alteri referret, ne forte inlusoria esset visio. Ipse autem tacitus rem considerans, veram esse timebat; Nec tamen a præparando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare volebat.
At post dies paucos rursum venit ad eum præfatus frater, dicens, quia et ea nocte sibi post expletos matutinos Boisil per visum apparuerit, dicens: ‘Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quæ tibi dicenda præcepi? At nunc vade et dic illi, quia, velit nolit, debet ad monasteria Columbæ venire, quia aratra eorum non recte incedunt; Oportet autem eum ad rectum hæc tramitem revocare.’ Qui hæc audiens denuo præcepit fratri, ne hæc cui patefaceret. Ipse vero, tametsi certus est factus de visione, nihilominus temtavit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque jam navi inposuissent, quæ tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies ventos expectarent, facta est nocte quadam tam sæva tempestas, quæ perditis nonnulla ex parte his, quæ in navi erant, rebus, ipsam in latus jacentem inter undas relinqueret; Saluata sunt tamen omnia, quæ erant Ecgbercti et sociorum ejus. Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia ‘propter me est tempestas hæc,’ subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est.
At vero unus de sociis ejus, vocabulo Victberct, cum esset et ipse contemtu mundi ac doctrinæ scientia insignis, (nam multos annos in Hibernia peregrinus anchoreticam in magna perfectione vitam egerat), ascendit navem, et Fresiam perueniens, duobus annis continuis genti illi ac regi ejus Rathbedo verbum salutis prædicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros invenit auditores. Tum reversus ad dilectæ locum peregrinationis, solito in silentio vacare Domino cœpit; Et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex virtutum exemplis prodesse curabat.
UT autem vidit vir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad prædicandum gentibus venire permittebatur, retentus ob aliam sanctæ ecclesiæ utilitatem, de qua oraculo fuerat præmonitus; Nec Victberct illas deveniens in partes quicquam proficiebat, temtavit adhuc in opus verbi mittere viros sanctos et industrios, in quibus eximius Vilbrord presbyteri gradu et merito præfulgebat. Qui cum illo advenissent, erant autem numero XII, divertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt; Et quia nuper citeriorem Fresiam expulso inde Rathbedo rege ceperat, illo eos ad prædicandum misit; Ipse quoque imperiali auctoritate juvans, ne qui prædicantibus quicquam molestiæ inferret; Multisque eos, qui fidem suscipere vellent, beneficiis adtollens; Unde factum est, opitulante gratia divina, ut multos in brevi ab idolatria ad fidem converterent Christi.
Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore pro æterna patria exulaverant, venerunt ad provinciam Antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem prædicando Christo adquirere possent. Erant autem unius ambo, sicut devotionis, sic etiam vocabuli; Nam uterque eorum appellabatur Hevuald; Ea tamen distinctione, ut pro diversa capillorum specie unus Niger Hevuald, alter Albus Hevuald diceretur; Quorum uterque pietate religionis inbutus, sed Niger Hevuald magis sacrarum litterarum erat scientia institutus. Qui venientes in provinciam intraverunt hospitium cujusdam vilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent aliquid legationis et causæ utilis, quod deberent ad illum perferre. Non enim habent regem idem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suæ genti præpositos, qui ingruente belli articulo mittunt æqualiter sortes, et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant; Peracto autem bello, rursum æqualis potentiæ omnes fiunt satrapæ. Suscepit ergo eos vilicus, et promittens se mittere eos ad satrapam, qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit.
Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus vacabant, et cotidie sacrificium Deo victimæ salutaris offerebant, habentes secum vascula sacra et tabulam altaris vice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, averterent illum a diis suis, et ad novam Christianæ fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum provincia veterem cogeretur nova mutare culturam. Itaque rapuerunt eos subito, et interemerunt; Album quidem Hevualdum veloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum cruciatu, et horrenda membrorum omnium discerptione; Quos interemtos in Rheno projecerunt. Quod cum satrapa ille, quem videre volebant, audisset, iratus est valde, quod ad se venire volentes peregrini non permitterentur; Et mittens occidit vicanos illos omnes, vicumque incendio consumsit. Passi sunt autem præfati sacerdotes et famuli Christi Vo. Nonarum Octobrium die.
Nec martyrio eorum cælestia defuere miracula. Nam cum peremta eorum corpora amni, ut diximus, a paganis essent injecta, contigit, ut hæc contra impetum fluvii decurrentis, per XL fere milia passuum, ad ea usque loca, ubi illorum erant socii, transferrentur. Sed et radius lucis permaximus, atque ad cælum usque altus, omni nocte supra locum fulgebat illum, ubicumque ea peruenisse contingeret, et hoc etiam paganis, qui eos occiderant, intuentibus. Sed et unus ex eis in visione nocturna apparuit cuidam de sociis suis, cui nomen erat Tilmon, viro inlustri, et ad sæculum quoque nobili, qui de milite factus fuerat monachus; Indicans, quod eo loci corpora eorum posset invenire, ubi lucem de cælo terris radiasse conspiceret. Quod ita conpletum est. Inventa namque eorum corpora juxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis vel inventionis eorum congrua illis in locis veneratione celebratus. Denique gloriosissimus dux Francorum Pippin, ubi hæc conperiit, misit, et adducta ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniæ civitatis juxta Rhenum. Fertur autem, quia in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.
PRIMIS sane temporibus adventus eorum in Fresiam, mox ut conperiit Vilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem prædicandi, acceleravit venire Romam, cujus sedi apostolicæ tunc Sergius papa præerat, ut cum ejus licentia et benedictione desideratum evangelizandi gentibus opus iniret; Simul et reliquias beatorum apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in gente, cui prædicaret, destructis idolis ecclesias institueret, haberet in promtu reliquias sanctorum, quas ibi introduceret; Quibusque ibidem depositis, consequenter in eorum honorem, quorum essent illæ, singula quæque loca dedicaret. Sed et alia perplura, quæ tanti operis negotium quærebat, vel ibi discere vel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui voti compos esset effectus, ad prædicandum rediit.
Quo tempore fratres, qui erant in Fresia verbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero virum modestum moribus, et mansuetum corde, Suidberctum, qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinavit reverentissimus Vilfrid episcopus, qui tum forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berctualdo successore ejus, qui trans mare ordinandus jerat, ad sedem episcopatus sui reverso.
Qui videlicet Suidberct accepto episcopatu, de Brittania regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum secessit, ac multos eorum prædicando ad viam veritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi, qui verbum receperant; Ipse antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui interpellante Bliththrydæ conjuge sua, dedit ei locum mansionis in insula quadam Hreni, quæ lingua eorum vocatur In litore; In qua ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes possident ejus, aliquandiu continentissimam gessit vitam, ibique diem clausit ultimum.
Postquam vero per annos aliquot in Fresia, qui advenerant, docuerunt, misit Pippin favente omnium consensu virum venerabilem Vilbrordum Romam, cujus adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans. Ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur. Quod ita, ut petierat, inpletum est, anno ab incarnatione Domini DCXCVI. Ordinatus est autem in ecclesia sanctæ martyris Ceciliæ, die natalis ejus, inposito sibi a papa memorato nomine Clementis; Ac mox remissus ad sedem episcopatus sui, id est post dies XIIII, ex quo in urbem venerat.
Donavit autem ei Pippin locum cathedræ episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum verbo Viltaburg, id est Oppidum Viltorum, lingua autem GallicaTrajectum vocatur; In quo ædificata ecclesia, reverentissimus pontifex longe lateque verbum fidei prædicans, multosque ab errore revocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque illis in regionibus ipse constituit antistites ex eorum numero fratrum, qui vel secum, vel post se illo ad prædicandum venerant; Ex quibus aliquanti jam dormierunt in Domino. Ipse autem Vilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest, longa jam venerabilis ætate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militiæ cælestis agones ad præmia remunerationis supernæ tota mente suspirans.
HIS temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem viventium de morte animæ, quidam aliquandiu mortuus ad vitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quæ viderat, narravit; E quibus hic aliqua breviter perstringenda esse putavi. Erat ergo pater familias in regione Nordanhymbrorum, quæ vocatur Incuneningum, religiosam cum domu sua gerens vitam; Qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est; Sed diluculo reviuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam convertit; Uxor tantum, quæ amplius amabat, quamuis multum tremens et pavida, remansit. Quam ille consolatus: ‘Noli,’ inquit, ‘timere, quia jam vere surrexi a morte, qua tenebar, et apud homines sum iterum vivere permissus; Non tamen ea mihi, qua ante consueram, conversatione, sed multum dissimili ex hoc tempore vivendum est.’ Statimque surgens, abiit ad villulæ oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres divisit portiones, e quibus unam conjugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post sæculi curis absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur, peruenit; Acceptaque tonsura, locum secretæ mansionis, quam præviderat abbas, intravit; Et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione duravit, ut multa illum, quæ alios laterent, vel horrenda vel desideranda vidisse, etiamsi lingua sileret, vita loqueretur.
Narrabat autem hoc modo, quod viderat: ‘Lucidus,’ inquiens, ‘aspectu et clarus erat indumento, qui me ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut videbatur mihi, contra ortum solis solstitialem; Cumque ambularemus, devenimus ad vallem multæ latitudinis ac profunditatis, infinitæ autem longitudinis; Quæ ad levam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore nivium omnia perflante atque verrente non minus intolerabile præferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quæ vicissim huc inde videbantur quasi tempestatis impetu jactari. Cum enim vim feruoris inmensi tolerare non possent, prosiliebant miseræ in medium rigoris infesti; Et cum neque ibi quippiam requiei invenire valerent, resiliebant rursus urendæ in medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici vicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare cœpi, quod hic fortasse esset infernus, de cujus tormentis intolerabilibus narrari sæpius audivi. Respondit cogitationi meæ ductor, qui me præcedebat: “Non hoc,” inquiens, “suspiceris; Non enim hic infernus est ille, quem putas.”
‘At cum me hoc spectaculo tam horrendo perterritum paulatim in ulteriora produceret, vidi subito ante nos obscurari incipere loca, et tenebris omnia repleri. Quas cum intraremus, in tantum paulisper condensatæ sunt, ut nihil præter ipsas aspicerem, excepta dumtaxat specie et veste ejus, qui me ducebat. Et cum progrederemur ‘sola sub nocte per umbras,’ ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem. Quo cum perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum et horridæ visionis reliquit. At cum idem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia, quæ ascendebant, fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar favillarum cum fumo ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium vaporibus relaberentur in profunda. Sed et fetor inconparabilis cum eisdem vaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat. Et cum diutius ibi pavidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo verterem gressum, qui me finis maneret; Audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi vulgi indocti captis hostibus insultantis. Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quæ quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras; E quibus videlicet hominibus, ut dinoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus, quidam laicus, quædam femina. Trahentes autem eos maligni spiritus descenderunt in medium baratri illius ardentis; Factumque est, ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et risum dæmoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem. Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammivoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant; Forcipibus quoque igneis, quos tenebant in manibus, minitabantur me conprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere præsumebant. Qui cum undiqueversum hostibus et cæcitate tenebrarum conclusus, huc illucque oculos circumferrem, si forte alicunde quid auxilii, quo saluarer, adveniret, apparuit retro via, qua veneram, quasi fulgor stellæ micantis inter tenebras, qui paulatim crescens, et ad me ocius festinans, ubi adpropinquavit, dispersi sunt et aufugerunt omnes, qui me forcipibus rapere quærebant spiritus infesti.
‘Ille autem, qui adveniens eos fugavit, erat ipse, qui me ante ducebat; Qui mox conversus ad dextrum iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere cœpit. Nec mora, exemtum tenebris in auras me serenæ lucis eduxit; Cumque me in luce aperta duceret, vidi ante nos murum permaximum, cujus neque longitudini hinc vel inde, neque altitudini ullus esse terminus videretur. Cœpi autem mirari, quare ad murum accederemus, cum in eo nullam januam, vel fenestram, vel ascensum alicubi conspicerem. Cum ergo peruenissemus ad murum, statim nescio quo ordine fuimus in summitate ejus. Et ecce ibi campus erat latissimus ac lætissimus, tantaque flagrantia vernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi hujus suavitas odoris. Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei sive solis meridiani radiis videretur esse præclarior. Erantque in hoc campo innumera hominum albatorum conventicula, sedesque plurimæ agminum lætantium. Cumque inter choros felicium incolarum medios me duceret, cogitare cœpi, quod hoc fortasse esset regnum cælorum, de quo prædicari sæpius audivi. Respondit ille cogitatui meo: “Non,” inquiens, “non hoc est regnum cælorum, quod autumas.”
‘Cumque procedentes transissemus et has beatorum mansiones spirituum, aspicio ante nos multo majorem luminis gratiam quam prius; In qua etiam vocem cantantium dulcissimam audivi; Sed et odoris flagrantia miri tanta de loco effundebatur, ut is, quem antea degustans quasi maximum rebar, jam permodicus mihi odor videretur; Sicut etiam lux illa campi florentis eximia, in conparatione ejus, quæ nunc apparuit, lucis, tenuissima prorsus videbatur, et parva. In cujus amœnitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit; Nec mora, gressum retorquens ipsa me, qua venimus, via reduxit.
‘Cumque reversi perueniremus ad mansiones illas lætas spirituum candidatorum, dixit mihi: “Scis, quæ sint ista omnia, quæ vidisti?” Respondi ego: “Non.” Et ait: “Uallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandæ et castigandæ sunt animæ illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera, quæ fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad pænitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt; Qui tamen, quia confessionem et pænitentiam vel in morte habuerunt, omnes in die judicii ad regnum cælorum perueniunt. Multos autem preces viventium, et elimosynæ, et jeiunia, et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem judicii liberentur, adjuvant. Porro puteus ille flammivomus ac putidus, quem vidisti, ipsum est os gehennæ, in quo quicumque semel inciderit, numquam inde liberabitur in ævum. Locus vero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc juventutem jucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animæ eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt; Non tamen sunt tantæ perfectionis, ut in regnum cælorum statim mereantur introduci; Qui tamen omnes in die judicii ad visionem Christi, et gaudia regni cælestis intrabunt. Nam quicumque in omni verbo, et opere, et cogitatione perfecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum cæleste perueniunt; Ad cujus vicina pertinet locus ille, ubi sonum cantilenæ dulcis cum odore suavitatis ac splendore lucis audisti. Tu autem, quia nunc ad corpus reverti, et rursum inter homines vivere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter hæc, quæ cernis, agmina lætabunda spirituum beatorum. Namque ego, cum ad tempus abscessissem a te, ad hoc feci, ut, quid de te fieri deberet, agnoscerem.” Hæc mihi cum dixisset, multum detestatus sum reverti ad corpus, delectatus nimirum suavitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio eorum, quos in illo videbam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare audebam; Sed inter hæc nescio quo ordine repente me inter homines vivere cerno.’
Hæc et alia, quæ viderat, idem vir Domini, non omnibus passim desidiosis ac vitæ suæ incuriosis referre volebat, sed illis solummodo, qui vel tormentorum metu perterriti, vel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex ejus verbis haurire volebant. Denique in vicinia cellæ illius habitabat quidam monachus, nomine Hæmgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adæquabat, gradu præminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam vitæ ætatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic sæpius ad eundem virum ingrediens, audivit ab eo repetita interrogatione, quæ et qualia essent, quæ exutus corpore videret; Per cujus relationem ad nostram quoque agnitionem peruenere, quæ de his pauca perstrinximus. Narrabat autem visiones suas etiam regi Aldfrido, viro undecumque doctissimo; Et tam libenter tamque studiose ab illo auditus est, ut ejus rogatu monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum sæpissime, cum illas in partes devenisset, accederet. Cui videlicet monasterio tempore illo religiosæ ac modestæ vitæ abbas et presbyter Ediluald præerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiæ cathedram condignis gradu actibus seruat.
Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris vacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac sæpius in eo supermeantibus undis inmergi; Sicque ibidem quamdiu sustinere posse videbatur, psalmis vel precibus insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; Atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa vestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriverat, quo haberet locum standi sive inmergendi in fluvio, dicerent, qui videbant: ‘Mirum, frater Drycthelme,’ (hoc enim erat viro nomen), ‘quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare prævales.’ Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii, ac moderatæ naturæ: ‘Frigidiora ego vidi.’ Et cum dicerent: ‘Mirum, quod tam austeram tenere continentiam velis.’ Respondebat: ‘Austeriora ego vidi.’ Sicque usque ad diem suæ vocationis infatigabili cælestium bonorum desiderio corpus senile inter cotidiana jeiunia domabat, multisque et verbo et conversatione saluti fuit.
AT contra fuit quidam in provincia Merciorum, cujus visiones ac verba, non autem et conversatio, plurimis, sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem temporibus Cœnredi, qui post Ædilredum regnavit, vir in laico habitu atque officio militari positus; Sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne pænitendi et emendandi perderet. Verum ille, frequenter licet admonitus, spernebat verba salutis, seseque tempore sequente pænitentiam acturum esse promittebat. Hæc inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri cœpit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut vel tunc, antequam moreretur, pænitentiam ageret commissorum. At ille respondit, non se tunc velle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; Ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quæ sospes facere noluerat; Fortiter quidem, ut sibi videbatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, dæmonica fraude seductus.
Cumque morbo ingravescente, denuo ad eum visitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili voce: ‘Quid vis modo? Quid huc venisti? Non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre.’ At ille: ‘Noli,’ inquit, ‘ita loqui, vide ut sanum sapias.’ ‘Non,’ inquit, ‘insanio, sed pessimam mihi scientiam certus præ oculis habeo.’ ‘Et quid,’ inquit, ‘hoc est?’ ‘Paulo ante,’ inquit, ‘intraverunt domum hanc duo pulcherrimi juvenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; Protulitque unus libellum perpulchrum, sed vehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; In quo omnia, quæ umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et hæc erant nimium pauca et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum vultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens implevit. Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosæ faciei, et primatu sedis major esse videbatur eorum, proferens codicem horrendæ visionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, jussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem cum legissem, inveni omnia scelera, non solum quæ opere vel verbo, sed etiam quæ tenuissima cogitatione peccavi, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris. Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, viros albatos et præclaros: “Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster est iste?” Responderunt: “Uerum dicitis: accipite et in cumulum damnationis vestræ ducite.” Quo dicto statim disparuerunt; Surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus vomeres, percusserunt me, unus in capite et alius in pede: qui videlicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se invicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me dæmonibus in inferni claustra pertrahar.’
Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus, pænitentiam, quam ad breve tempus cum fructu veniæ facere supersedit, in æternum sine fructu pœnis subditus facit. De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro aliis viderit, qui ejus interitum cognoscentes differre tempus pænitentiæ, dum vacat, timerent, ne inproviso mortis articulo præventi, inpænitentes perirent. Quod autem codices diversos per bonos sive malos spiritus sibi vidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in ventum diffluere, sed ad examen summi Judicis cuncta seruari; Et sive per amicos angelos in fine nobis ostendenda, sive per hostes. Quod vero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum dæmones; Illi perparuum, isti enormem; Animaduertendum est, quod in prima ætate bona aliqua fecit, quæ tamen universa prave agendo juvenis obnubilavit. Qui si e contrario errores pueritiæ corrigere in adulescentia, ac bene faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum numero sociari, de quibus ait psalmus: ‘Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.’ Hanc historiam, sicut a venerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium sive audientium narrandam esse putavi.
NOVI autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cujus etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; Positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter viventem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac majoribus loci, atque ad castigatiorem vitam converti ammonebatur. Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum; Erat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati, et ceteris vitæ remissioris inlecebris; Magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus verbum vitæ concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non vult ecclesiæ januam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in januam inferni non sponte damnatus introduci. Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, vocavit fratres, et multum merens ac damnato similis cœpit narrare, quia videret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, juxta eum flammis ultricibus contraditum: ‘in quorum vicinia,’ inquit, ‘heu misero mihi locum despicio æternæ perditionis esse præparatum.’ Audientes hæc fratres cœperunt diligenter exhortari, ut vel tunc positus adhuc in corpore, pænitentiam faceret. Respondebat ille desperans: ‘Non est mihi modo tempus vitam mutandi, cum ipse viderim judicium meum jam esse conpletum.’
Talia dicens, sine viatico salutis obiit, et corpus ejus in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo vel missas facere, vel psalmos cantare, vel saltim orare præsumebat. O quam grandi distantia divisit Deus inter lucem et tenebras! Beatus protomartyr Stephanus passurus mortem pro veritate, vidit cælos apertos, vidit gloriam Dei et Jesum stantem a dextris Dei; Et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo lætior occumberet, misit. At contra, faber iste tenebrosæ mentis et actionis, inminente morte, vidit aperta tartara, vidit damnationem diaboli et sequacium ejus; Vidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed viventibus, qui hæc cognovissent, causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in provincia Berniciorum; Ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum pænitudinem provocavit. Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat!
QUO tempore plurima pars Scottorum in Hibernia, et nonnulla etiam de Brettonibus in Brittania, rationabile et ecclesiasticum paschalis obseruantiæ tempus Domino donante suscepit. Siquidem Adamnan, presbyter et abbas monachorum, qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente, venisset ad Aldfridum, regem Anglorum, et aliquandiu in ea provincia moratus videret ritus ecclesiæ canonicos; Sed et a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter admonitus, ne contra universalem ecclesiæ morem vel in obseruantia paschali, vel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo positis vivere præsumeret, mutatus mente est; Ita ut ea, quæ viderat et audierat in ecclesiis Anglorum, suæ suorumque consuetudini libentissime præferret. Erat enim vir bonus, et sapiens, et scientia scripturarum nobilissime instructus.
Qui cum domum redisset, curavit suos, qui erant in Hii, quive eidem erant subditi monasterio, ad eum, quem cognoverat, quemque ipse toto ex corde susceperat, veritatis callem perducere, nec valuit. Navigavit Hiberniam, et prædicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschæ tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore avito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschæ tempus obseruare perdocuit. Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad suam insulam revertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime prædicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de sæculo. Divina utique gratia disponente, ut vir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad vitam raperetur æternam, quam redeunte tempore paschali, graviorem cum eis, qui eum ad veritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.
Scripsit idem vir de locis sanctis librum legentibus multis utillimum; Cujus auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum venerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adjerat; Patriamque navigio revertens, vi tempestatis in occidentalia Brittaniæ litora delatus est; Ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus; Adeo ut, quæque ille se in locis sanctis memoratu digna vidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curaverit. Fecitque opus, ut dixi, multis utile, et maxime illis, qui longius ab eis locis, in quibus patriarchæ vel apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quæ lectione didicerint, norunt. Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per ejus est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab ea muneribus donatus patriam remissus est. De cujus scriptis aliqua decerpere, ac nostræ huic historiæ inserere commodum fore legentibus reor.
SCRIPSIT ergo de loco dominicæ nativitatis in hunc modum:— Bethleem civitas David in dorso sita est angusto ex omni parte vallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani verticis instructo; In cujus orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cujus exterior pars nativitatis dominicæ fuisse dicitur locus; Interior Præsepe Domini nominatur. Hæc spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariæ grandem gestat ecclesiam.
Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurrectionis illius:— ‘Ingressis a septentrionali parte urbem Hierosolymam, primum de locis sanctis pro condicione platearum divertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quæ Martyrium appellatur. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana videtur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quæ quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper ærea rota cum lampadibus. Infra ipsum vero locum dominicæ crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. Hujus quoque ad occasum ecclesiæ, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicæ rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium viæ, quæ tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali. Hæc bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes habet, e quibus IIII ad Vulturnum, et IIII ad Eurum spectant. Hujus in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cujus culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est; Quod intrinsecus ferramentorum vestigia usque in præsens ostendit. Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est. Summum vero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. In hujus ergo monumenti Aquilonali parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum, longitudinis VII pedum, trium mensura palmarum pavimento altius eminet; Introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII intra sepulchrum, VIII supra in margine dextro. Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; Cujus pars minor quadratum altare ante ostium nihilominus ejusdem monumenti stat; Major vero in orientali ejusdem ecclesiæ loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus exstat. Color autem ejusdsm monumenti et sepulchri albo et rubicundo permixtus videtur.
DE loco quoque ascensionis dominicæ præfatus auctor hoc modo refert:— Mons Olivarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine præstat; Exceptis vitibus et olivis, raræ ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; In cujus summo vertice, ubi Dominus ad cælos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; Altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cujus medio ultima Domini vestigia, cælo desuper patente, ubi ascendit, visuntur. Quæ cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem veluti inpressis signata vestigiis seruat. Hæc circa ærea rota jacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali ejusdem ecclesiæ parte fenestræ octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per vitrum fulgent; Quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pavefacere dicitur. In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, validi flaminis procella desursum venire consuevit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terræ prosternere.
De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita scribit:— Chebron quondam civitas et metropolis regni David, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in valle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus versis ad Aquilonem; Et hæc singula singulis tecta lapidibus instar basilicæ dolatis; Trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et vilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum viliores et minores memoriæ cernuntur. Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus valde et floridus, campestrem habens in vertice planitiem; In cujus aquilonali parte quercus Abrahæ duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est.
Hæc de opusculis excerpta præfati scriptoris ad sensum quidem verborum illius, sed brevioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit. Plura voluminis illius, siqui scire delectat, vel in ipso illo volumine, vel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.
ANNO dominicæ incarnationis DCCV Aldfrid, rex Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo necdum inpleto; Cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnavit annis XI. Hujus regni principio antistes Occidentalium Saxonum Hæddi cælestem migravit ad vitam. Bonus quippe erat vir, ac justus, et episcopalem vitam sive doctrinam magis insito sibi virtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reverentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore ejus Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus sive monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis ejus multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque provinciæ illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque hujus gustum sive aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; Propter quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.
Quo defuncto, episcopatus provinciæ illius in duas parrochias divisus est. Una data Daniheli, quam usque hodie regit; Altera Aldhelmo, cui annis IIII strenuissime præfuit; Ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia scripturarum sufficienter instructi. Denique Aldhelm, cum adhuc esset presbyter et abbas monasterii, quod ‘Maildufi urbem’ nuncupant, scripsit, jubente synodo suæ gentis, librum egregium adversus errorem Brettonum, quo vel pascha non suo tempore celebrant, vel alia perplura ecclesiasticæ castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum, qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Brettones, ad catholicam dominici paschæ celebrationem hujus lectione perduxit. Scripsit et de virginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et versibus exametris, et prosa conposuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote vir undecumque doctissimus; Nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie superest; Vir et ipse in scripturis sanctis multum eruditus.
Quibus episcopatum administrantibus statutum est synodali decreto, ut provincia Australium Saxonum, quæ eatenus ad civitatis Ventanæ, cui tunc Danihel præerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem, ac proprium haberet episcopum; Consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatæ memoriæ Vilfridi episcopi, quod dicitur Selæseu; Quo defuncto, Eolla suscepit officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessavit.
ANNO autem imperii Osredi IIIIo, Coinred, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto præfuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit. Nam venit Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachusfactus, ad limina apostolorum, in precibus, jeiuniis, et elimosynis usque ad diem permansit ultimum; Succedente in regnum Ceolredo filio Ædilredi, qui ante ipsum Coinredum idem regnum tenebat. Venit autem cum illo et filius Sigheri regis Orientalium Saxonum, cujus supra meminimus, vocabulo Offa, juvenis amantissimæ ætatis et venustatis, totæque suæ genti ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus. Qui pari ductus devotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter evangelium, ut in hac vita centuplum acciperet, et in sæculo venturo vitam æternam. Et ipse ergo, ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, adtonsus, et in monachico vitam habitu conplens, ad visionem beatorum apostolorum in cælis diu desideratam peruenit.
Eodem sane anno, quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Vilfrid post XL et V annos accepti episcopatus diem clausit extremum in provincia, quæ vocatur Inundalum; Corpusque ejus loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et juxta honorem tanto pontifici congruum in ecclesia beati apostoli Petri sepultum. De cujus statu vitæ, ut ad priora repedantes, paucis, quæ sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonæ indolis, atque ætatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a majoribus quasi unus ex ipsis amaretur, veneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum ætatis contigit annum, monasticam sæculari vitam prætulit. Quod ubi patri suo narrauit, jam enim mater obierat, libenter ejus votis ac desideriis cælestibus adnuit, eumque cœptis insistere salutaribus jussit. Venit ergo ad insulam Lindisfarnensem, ibique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea, quæ monasticæ castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere. Et quia acris erat ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices; Necdum quidem adtonsus, verum eis, quæ tonsura majores sunt, virtutibus, humilitatis et obœdientiæ, non mediocriter insignitus; Propter quod et a senioribus et coætaneis suis justo colebatur affectu. In quo videlicet monasterio cum aliquot annos Deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime perfectam esse virtutis viam, quæ tradebatur a Scottis, proposuitque animo venire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici sive monasteriales seruarentur, videre. Quod cum fratribus referret, laudaverunt ejus propositum, eumque id, quod mente disposuerat, perficere suadebant. At ille confestim veniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei, ejusque consilio ac suffragiis præfato fuerat monasterio sociatus, indicavit ei desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina visitandi; Quæ delectata bono adulescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem Erconberctum, qui erat filius avunculi sui, postulans, ut eum honorifice Romam transmitteret. Quo tempore ibi gradum archiepiscopatus Honorius, unus ex discipulis beati papæ Gregorii, vir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus seruabat. Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi vivacis diligenter his, quæ inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam venire; Cujus supra meminimus.
Hujus ergo comitatui rex sociavit Vilfridum, utque illum secum Romam perduceret, jussit. Qui cum Lugdunum peruenissent, Vilfrid a Dalfino civitatis episcopo ibi retentus est, Benedictus cœptum iter naviter Romam usque conplevit. Delectabatur enim antistes prudentia verborum juvenis, gratia venusti vultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis. Unde et omnia, quæ necesse habebat, habundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum erant, donabat; Et insuper offerebat, ut, si vellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret, ac filiam fratris sui virginem illi conjugem daret, eumque ipse loco adoptivi semper haberet. At ille gratias agens pietati, quam erga eum, cum esset peregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se magis alterius conversationis habere, atque ideo, patria relicta, Romam iter agere cœpisse.
Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato duce itineris, et cunctis simul, quæ necessitas poscebat itineris, largiter subministratis; Obsecrans sedulo, ut, cum patriam reverteretur, per se iter facere meminisset. Veniens vero Romam, et orationibus ac meditationi rerum ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana mancipatus instantia, peruenit ad amicitiam viri sanctissimi ac doctissimi, Bonifatii videlicet archidiaconi, qui etiam consiliarius erat apostolici papæ; Cujus magisterio IIII evangeliorum libros ex ordine didicit, computum paschæ rationabilem, et alia multa, quæ in patria nequiverat, ecclesiasticis disciplinis accommoda, eodem magistro tradente percepit; Et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset. Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte præreptus est, et Vilfrid ad suæ potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum reseruatus. Namque Baldhild regina missis militibus episcopum jussit interfici; Quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Vilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere. Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognovere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo voluere pontifice.
At ille Brittaniam veniens, conjunctus est amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas ecclesiæ regulas sequi semper, et amare didicerat. Unde et ille, quia catholicum eum esse conperiit, mox donavit terram X familiarum in loco, qui dicitur Stanford, et non multo post monasterium XXX familiarum in loco, qui vocatur Inhrypum; Quem videlicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scottos sequebantur. Verum quia illi postmodum optione data maluerunt loco cedere, quam pascha catholicum, ceterosque ritus canonicos juxta Romanæ et apostolicæ ecclesiæ consuetudinem recipere, dedit hoc illi, quem melioribus inbutum disciplinis ac moribus vidit.
Quo in tempore, ad jussionem præfati regis presbyter ordinatus est in eodem monasterio ab Agilbercto episcopo Gevissorum, cujus supra meminimus, desiderante rege, ut vir tantæ eruditionis ac religionis sibi specialiter individuo comitatu sacerdos esset, ac doctor. Quem non multo post, detecta et eliminata, ut et supra docuimus, Scottorum secta, Galliam mittens, cum consilio atque consensu patris sui Osuiu, episcopum sibi rogavit ordinari, cum esset annorum circiter XXX, eodem Agilbercto tunc episcopatum agente Parisiacæ civitatis; Cum quo et alii XI episcopi ad dedicationem antistitis convenientes, multum honorifice ministerium impleverunt. Quo adhuc in transmarinis partibus demorante, consecratus est in episcopatum Eboraci, jubente rege Osuio, Ceadda vir sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis ecclesiam sublimiter regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Læstingæi, curam secessit, accipiente Vilfrido episcopatum totius Nordanhymbrorum provinciæ.
Qui deinde regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu, et alii pro illo consecrati antistites, quorum supra meminimus; Romamque iturus, et coram apostolico papa causam dicturus, ubi navem conscendit, flante Favonio pulsus est Fresiam, et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, prædicabat eis Christum, et multa eorum milia verbo veritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit; Et quod postmodum Vilbrord, reverentissimus Christi pontifex, in magna devotione conplevit, ipse primus ibi opus evangelicum cœpit. Ibi ergo hiemem cum nova Dei plebe feliciter exigens, sic Romam veniendi iter repetiit; Et ubi causa ejus ventilata est, præsente Agathone papa et pluribus episcopis, universorum judicio absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu esse dignus inventus est.
Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romæ CXXV episcoporum, adversus eos, qui unam in Domino Saluatore voluntatem atque operationem dogmatizabant, vocari jussit et Vilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et provinciæ sive insulæ, de qua venerat. Cumque catholicus fide cum suis esset inventus, placuit hoc inter cetera ejusdem synodi gestis inseri, scriptumque est hoc modo: ‘Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracæ civitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis CXXV cœpiscopis in synodo in judicii sede constitutus, et pro omni aquilonali parte Brittaniæ et Hiberniæ, insulis que quæ ab Anglorum, et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus incoluntur, veram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua corroboravit.’
Post hæc reversus Brittaniam provinciam Australium Saxonum ab idolatriæ ritibus ad Christi fidem convertit. Vectæ quoque insulæ verbi ministros destinavit; Et secundo anno Aldfridi, qui post Ecgfridum regnavit, sedem suam et episcopatum ipso rege invitante recepit. Sed post V annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis præsulatu pulsus est; Veniensque Romam, cum præsentibus accusatoribus acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico papa Johanne, omnium judicio probatum est accusatores ejus non nulla in parte falsas contra eum machinasse calumnias; Scriptumque a præfato papa regibus Anglorum Ædilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum suum, eo quod injuste fuerit condemnatus, facerent recipi.
Juvit autem causam absolutionis ejus lectio synodi beatæ memoriæ papæ Agathonis, quæ quondam ipso præsente in urbe atque in eodem concilio inter episcopos residente, ut prædiximus, acta est. Cum ergo causa exigente synodus eadem coram nobilibus et frequentia populi, jubente apostolico papa, diebus aliquot legeretur, ventum est ad locum, ubi scriptum erat: ‘Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracæ civitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus,’ et cetera, quæ supra posuimus. Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes; Et silente lectore cœperunt alterutrum requirere, quis esset ille Vilfridus episcopus. Tum Bonifatius consiliarius apostolici papæ, et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papæ ibi viderant dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede judicandus advenerit: ‘qui jamdudum,’ inquiunt, ‘æque accusatus huc adveniens, mox audita ac diiudicata causa et controversia utriusque partis, a beatæ memoriæ papa Agathone probatus est contra fas a suo episcopatu repulsus; Et tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio, quod congregarat, episcoporum, quasi virum incorruptæ fidei, et animi probi residere præciperet.’ Quibus auditis dicebant omnes una cum ipso pontifice, virum tantæ auctoritatis, qui per XL prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum absolutum patriam cum honore reverti.
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes devenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato. Sic delatus in Mældum civitatem Galliæ IIII diebus ac noctibus quasi mortuus jacebat, halitu tantum pertenui, quia viveret, demonstrans. Cumque ita sine cibo et potu, sine voce et auditu, quatriduo perseveraret, quinta demum inlucescente die, quasi de gravi experrectus somno, exsurgens resedit; Apertisque oculis vidit circa se choros psallentium simul et flentium fratrum; Ac modicum suspirans interrogavit, ubi esset Acca presbyter; Qui statim vocatus intravit, et videns eum melius habentem, ac loqui jam valentem, flexis genibus gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus. Et cum parum consedissent, ac de supernis judiciis trepidi aliqua confabulari cœpissent, jussit pontifex ceteros ad horam egredi, et ad Accan presbyterum ita loqui exorsus est:
‘Uisio mihi modo tremenda apparuit, quam te audire ac silentio tegere volo, donec sciam, quid de me fieri velit Deus. Adstitit enim mihi quidam candido præclarus habitu, dicens se Michahelem esse archangelum: “et ob hoc,” inquit, “missus sum, ut te a morte revocem; Donavit enim tibi Dominus vitam per orationes ac lacrimas discipulorum ac fratrum tuorum, et per intercessionem beatæ suæ genetricis semperque virginis Mariæ. Quapropter dico tibi, quia modo quidem ab infirmitate hac sanaberis; Sed paratus esto, quia post quadriennium revertens visitabo te; Patriam vero perueniens, maximam possessionum tuarum, quæ tibi ablatæ sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla vitam terminabis”.’ Convaluit igitur episcopus, cunctis gaudentibus, ac Deo gratias agentibus, cœptoque itinere Brittaniam venit.
Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa advexerat, Berctuald archiepiscopus, et Ædilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime faverunt; Qui videlicet Ædilred accitum ad se Coinredum, quem pro se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit, et inpetravit. Sed Aldfrid Nordanhymbrorum rex eum suscipere contemsit, nec longo tempore superfuit; Unde factum est, ut, regnante Osredo filio ejus, mox synodo facta juxta fluvium Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis faventibus in præsulatum sit suæ receptus ecclesiæ. Sicque IIII annis, id est usque ad diem obitus sui, vitam duxit in pace. Defunctus est autem in monasterio suo, quod habebat in provincia Undalum sub regimine Cudualdi abbatis; Et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod vocatur Inhrypum, positus est in ecclesia beati apostoli Petri juxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus; Et hoc de illo supra epitaphium scriptum:
Vilfridus hic magnus requiescit corpore præsul,
Hanc Domino qui aulam ductus pietatis amore
Fecit, et eximio sacravit nomine Petri,
Cui claves cæli Christus dedit arbiter orbis;
Atque auro ac Tyrio devotus vestiit ostro.
Quin etiam sublime crucis, radiante metallo,
Hic posuit tropæum, nec non et quattuor auro
Scribi evangelii præcepit in ordine libros;
Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro;
Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus
Catholici ad justum correxit dogma canonis,
Quem statuere patres, dubioque errore remoto,
Certa suæ genti ostendit moderamina ritus;
Inque locis istis monachorum examina crebra
Colligit, ac monitis cavit, quæ regula patrum
Sedulus instituit; Multisque domique forisque
Jactatus nimium per tempora longa periclis,
Quindecies ternos postquam egit episcopus annos,
Transiit, et gaudens cælestia regna petivit.
Dona, Jesu, ut grex pastoris calle sequatur.
ANNO post obitum præfati patris proximo, id est quinto Osredi regis, reverentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in verbo Dei Theodori beatæ memoriæ episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatæ Dei genetricis sepultus; Qui est annus XLmus primus, ex quo a Vitaliano papa directus est cum Theodoro; Ex quo autem Brittaniam venit, XXXIX. Cujus doctrinæ simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus ejus, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parva ex parte, Latinam vero non minus quam Anglorum, quæ sibi naturalis est, noverit.
Suscepit vero pro Vilfrido episcopatum Hagustaldensis ecclesiæ Acca presbyter ejus, vir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; Qui et ipsius ecclesiæ suæ, quæ in beati Andreæ apostoli honorem consecrata est, ædificium multifario decore ac mirificis ampliavit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in venerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros ejusdem ecclesiæ, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis voluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et vasa sancta, et luminaria, aliaque hujusmodi, quæ ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime paravit. Cantatorem quoque egregium, vocabulo Maban, qui a successoribus discipulorum beati papæ Gregorii in Cantia fueral cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos XII tenuit; Quatinus et, quæ illi non noverant, carmina ecclesiastica doceret; Et ea, quæ quondam cognita longo usu vel neglegentia inveterare cœperunt, hujus doctrina priscum renovarentur in statum. Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicæ fidei confessione castissimus, in ecclesiasticæ quoque institutionis regulis solertissimus exstiterat; Et usquedum præmia piæ devotionis accipiat, existere non desistit; Utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est; Deinde ad Vilfridum episcopum spe melioris propositi adveniens, omnem in ejus obsequio usque ad obitum illius explevit ætatem; Cum quo etiam Romam veniens multa illic, quæ in patria nequiverat, ecclesiæ sanctæ institutis utilia didicit.
EO tempore Naiton rex Pictorum, qui septentrionales Brittaniæ plagas inhabitant, admonitus ecclesiasticarum frequenti meditatione scripturarum, abrenuntiavit errori, quo eatenus in obseruatione paschæ cum sua gente tenebatur, et se suosque omnes ad catholicum dominicæ resurrectionis tempus celebrandum perduxit. Quod ut facilius et majore auctoritate perficeret, quæsivit auxilium de gente Anglorum, quos jamdudum ad exemplum sanctæ Romanæ et apostolicæ ecclesiæ suam religionem instituisse cognovit. Siquidem misit legatarios ad virum venerabilem Ceolfridum, abbatem monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad ostium Viuri amnis, et juxta amnem Tinam, in loco, qui vocatur Ingyruum, cui ipse post Benedictum, de quo supra diximus, gloriosissime præfuit; Postulans, ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui pascha non suo tempore obseruare præsumerent; Simul et de tonsuræ modo vel ratione, qua clericos insigniri deceret; Excepto, quod etiam ipse in his non parva ex parte esset inbutus. Sed et architectos sibi mitti petiit, qui juxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc in honorem beati apostolorum principis dedicandam; Se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctæ Romanæ et apostolicæ ecclesiæ semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquella et natione segregati hunc ediscere potuissent. Cujus religiosis votis ac precibus favens reverentissimus abba Ceolfrid misit architectos, quos petebatur, misit illi et litteras scriptas in hunc modum:
‘Domino excellentissimo et gloriosissimo regi Naitano, Ceolfrid abbas in Domino salutem.
‘Catholicam sancti paschæ obseruantiam, quam a nobis, rex Deo devote, religioso studio quæsisti, promtissime ac libentissime tuo desiderio, juxta quod ab apostolica sede didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque cælitus sanctæ ecclesiæ donatum, quotiens ipsi rerum domini discendæ, docendæ, custodiendæ veritati operam inpendunt. Nam et vere omnino dixit quidam sæcularium scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si vel reges philosopharentur, vel regnarent philosophi. Quod si de philosophia hujus mundi vere intellegere, de statu hujus mundi merito diligere potuit homo hujus mundi; Quanto magis civibus patriæ cælestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi viribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique valent, eo amplius ejus, qui super omnia est, Judicis mandatis auscultare contendant, atque ad hæc obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?
‘Tres sunt ergo regulæ sacris inditæ litteris, quibus paschæ celebrandi tempus nobis præfinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari; E quibus duæ in lege Mosi divinitus statutæ, tertia in evangelio per effectum dominicæ passionis et resurrectionis adjuncta est. Præcepit enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia ejusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad XXIam, fieri deberet; Additum est per institutionem apostolicam ex evangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus. Quam videlicet regulam triformem quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione festi paschalis errabit. Verum si de his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi liberandus de Ægypto populus Israel primum pascha facere jubetur, quia: “dixerit Dominus ad Mosen et Aaron: Mensis iste vobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domus suas.” Et paulo post: “Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem mensis hujus; Immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.” Quibus verbis manifestissime constat, quod ita in obseruatione paschali mentio fit diei XIIIIæ, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha fieri præcipiatur; Sed adveniente tandem vespera diei XIIIIæ, id est XVa luna, quæ initium tertiæ septimanæ faciat, in cæli faciem prodeunte, agnus immolari jubeatur; Et quod ipsa sit nox XVie lunæ, in qua percussis Ægyptiis Israel est a longa seruitute redemtus. “VII,” inquit, “diebus azyma comedetis.” Quibus item verbis tota tertia septimana ejusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere. Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa usque ad XXam esse computandas, continuo subjecit: “In die primo non erit fermentum in domibus vestris. Quicumque comederit fermentum, peribit anima illa de Isræl, a die primo usque ad diem septimum,” et cetera, usquedum ait: “In eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti.”
‘Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo exercitum eorum esset educturus de Ægypto. Constat autem, quia non XIIIIa die, in cujus vespera agnus est immolatus, et quæ proprie pascha sive phase dicitur; Sed XVa sunt educti ex Ægypto, sicut in libro Numerorum apertissime scribitur: “Profecti igitur de Ramesse XVa die mensis primi, altera die phase, filii Israel in manu excelsa.” VII ergo dies azymorum, in quarum prima eductus est populus Domini ex Ægypto, ab initio, ut diximus, tertiæ septimanæ, hoc est a XVa die mensis primi usque ad XXIam ejusdem mensis diem conpletam computari oportet. Porro dies XIIIIa extra hunc numerum separatim sub paschæ titulo prænotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent; Ubi cum dictum esset: “In eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti;” Protinus adjunctum est: “Et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. Primo mense, XIIIIa die mensis comedetis azyma usque ad diem XXIam ejusdem mensis ad vesperam. VII diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris.” Quis enim non videat, a XIIIIa usque ad XXIam non VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa adnumeretur? Sin autem, ut diligentius explorata scripturæ veritas docet, a vespera diei XIIIIæ usque ad vesperam XXIæ computaverimus, videbimus profecto, quod ita dies XIIIIa vesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat; Unde vera esse probatur nostra definitio, qua tempus paschale primo mense anni et tertia ejus ebdomada celebrandum esse diximus. Veraciter enim tertia agitur ebdomada, quod a vespera XIIIIæ diei incipit, et in vespera XXIæ conpletur.
‘Postquam vero pascha nostrum immolatus est Christus, diemque nobis dominicam, quæ apud antiquos una vel prima sabbati sive sabbatorum vocatur, gaudio suæ resurrectionis fecit esse sollemnem; Ita hanc apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore paschæ legalis præoccupandum, nihil minuendum esse decerneret. Quin potius statuit, ut expectaretur juxta præceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur XIIIIa dies illius, expectaretur vespera ejusdem. Et cum hæc dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domus suas, et immolaret eum ad vesperam, id est præpararent omnes ecclesiæ per orbem, quæ unam catholicam faciunt, panem et vinum in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui abstulit peccata mundi; Et præcedente congrua lectionum orationum, cærimoniarum paschalium sollemnitate, offerrent hæc Domino in spem futuræ suæ redemtionis. Ipsa est enim eadem nox, in qua de Ægypto per sanguinem agni Isrælitica plebs erepta est; Ipsa, in qua per resurrectionem Christi liberatus est a morte æterna populus omnis Dei. Mane autem inlucescente die dominica, primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suæ gloriam Dominus multifario piæ revelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima dies azymorum, de qua multum distincte in Levitico scriptum est: “Mense primo, XIIIIa die mensis ad vesperam phase Domini est, et XVa die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est. VII diebus azyma comedetis. Dies primus erit celeberrimus, sanctusque.”
‘Si ergo fieri posset, ut semper in diem XVum primi mensis, id est in lunam XVam dominica dies incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo, quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque fide, pascha celebrare possemus. Quia vero dies septimanæ non æquali cum luna tramite procurrit, decrevit apostolica traditio, quac per beatum Petrum Romæ prædicata, per Marcum evangelistam et interpretem ipsius Alexandriæ confirmata est, ut adveniente primo mense, adveniente in eo vespera diei XIIIIæ, expectetur etiam dies dominica, a XVa usque ad XXIam diem ejusdem mensis. In quacumque enim harum inventa fuerit, merito in ea pascha celebrabitur; Quia nimirum hæc ad numerum pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari jubetur. Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramuis partem declinet; Sed vel totam eam, id est omnes VII legalium azymorum dies, vel certe aliquos de illis teneat. Nam etsi saltim unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem tam excellenter scriptura commendat: “Dies autem,” inquiens, “septimus erit celebrior et sanctior, nullumque seruile opus fiet in eo”; Nullus arguere nos poterit, quod non recte dominicum paschæ diem, quem de evangelio suscepimus, in ipsa, quam lex statuit, tertia primi mensis ebdomada celebremus.’
‘Cujus obseruantiæ catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui præfixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, vel anticipare vel transcendere præsumunt. Namque sine ratione necessitatis alicujus anticipant illi tempus in lege præscriptum, qui dominicum paschæ diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum. Cum enim a vespera diei XIIIæ vigilias sanctæ noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschæ diem statuunt, cujus nullam omnino mentionem in decreto legis inveniunt. Et cum XXIa die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex majore præ ceteris festivitate memorabilem sæpenumero commendat; Sicque diem paschæ ordine peruerso, et aliquando in secunda ebdomada totam conpleant, et numquam in ebdomadæ tertiæ die septima ponant; Rursumque, qui a XVIa die mensis sæpedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto veritatis tramite divertunt, et veluti naufragia Scyllæ fugientes, in Charybdi voraginem submergendi decidunt. Nam cum a luna XVIa primi mensis oriente, id est a vespera diei XVæ pascha incipiendum doceant; Nimirum constat, quia XIIIIam diem mensis ejusdem, quam lex primitus et præcipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt; Ita ut XVæ, in qua populus Dei ab Ægyptia seruitute redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberavit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatæ quietis tribuit, vix vesperam tangant.
‘Idemque pœnam erroris sui in semet ipsos recipientes, cum in XXIIa die mensis paschæ diem statuunt dominicum, legitimos utique terminos paschæ aperta transgressione violant, utpote qui ab illius diei vespera pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decrevit, illam in pascha diem adsignent primam, cujus in lege mentio nulla usquam repperitur, id est quartæ primam septimanæ. Qui utrique non solum in definitione et computo lunaris ætatis, sed et in mensis primi nonnumquam inventione falluntur. Quæ disputatio major est, quam epistula hac vel valeat conprehendi, vel debeat. Tantum hoc dicam, quod per æquinoctium vernale semper inerrabiliter possit inveniri, qui mensis juxta computum lunæ primus anni, qui esse debeat ultimus. Æquinoctium autem juxta sententiam omnium Orientalium et maxime Ægyptiorum, qui præ ceteris doctoribus calculandi palmam tenent, XII Kalendarum Aprilium die provenire consuevit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus. Quæcumque ergo luna ante æquinoctium plena est, XIIIIa videlicet vel XVa existens, hæc ad præcedentis anni novissimum pertinet mensem, ideoque paschæ celebrando habilis non est. Quæ vero post æquinoctium, vel in ipso æquinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies advenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod “fecit Deus duo magna luminaria; Luminare majus, ut præesset diei; Et luminare minus, ut præesset nocti”; Vel, sicut alia dicit editio, “luminare majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis.” Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, æquinoctium vernale suo præfixit exortu; Deinde luna, sole ad vesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est orientis; Ita omnibus annis idem primus lunæ mensis eodem necesse est ordine seruari, ut non ante æquinoctium, sed vel ipso æquinoctii die, sicut in principio factum est, vel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno saltim die plenilunium tempus æquinoctii præcesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius præteriti lunam esse adscribendam; Et ideo festis paschalibus inhabilem memorata ratio probat.
‘Quod si mysticam quoque vos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis novorum dictus est, pascha faccre jubemur; Quia renovato ad amorem cælestium spiritu mentis nostræ, sacramenta dominicæ resurrectionis et ereptionis nostræ celebrare debemus, tertia ejusdem mensis septimana facere præcipimur; Quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore sæculi cum gratia venit ipse, qui pascha nostrum immolaretur Christus; Quia tertia post immolationem suæ passionis die resurgens a mortuis, hanc dominicam vocari, et in ea nos annuatim paschalia ejusdem resurrectionis voluit festa celebrare; Quia nos quoque ita solum veraciter ejus sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem pascha, id est transitum, de hoc mundo ad Patrem, cum illo facere curamus. Post æquinoctium veris plenilunium mensis præcipimur obseruare paschalis; Ut videlicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suæ lucis orbem mundo præsentet; Quia primo quidem sol justitiæ, in cujus pennis est sanitas, id est Dominus Jesus, per resurrectionis suæ triumphum cunctas mortis tenebras superavit; Ac sic ascendens in cælos, misso desuper Spiritu, ecclesiam suam, quæ sæpe lunæ vocabulo designatur, internæ gratiæ luce replevit. Quem videlicet ordinem nostræ salutis propheta contemplatus aiebat: “Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo.”
‘Qui ergo plenitudinem lunæ paschalis ante æquinoctium provenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat; Concordat autem eis, qui sine præveniente gratia Christi se saluari posse confidunt; Qui etsi vera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo numquam vicisset, perfectam se habere posse justitiam dogmatizare præsumunt. Itaque post æquinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post conpletam diem ejusdem mensis XIIIIam, quæ cuncta ex lege obseruanda accepimus, expectamus adhuc monente evangelio in ipsa ebdomada tertia tempus diei dominicæ, et sic demum votiva paschæ nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Ægyptiæ seruitutis jugum venerari, sed redemtionem totius mundi, quæ in antiqui Dei populi liberatione præfigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est, devota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostræ, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus.
‘Hic autem, quem vobis sequendum monstramus, computus paschæ decennovenali circulo continetur; Qui dudum quidem, hoc est ipsis apostolorum temporibus, jam seruari in ecclesia cœpit, maxime Romæ et Ægypti, ut supra jam diximus. Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus est; Ut quod eatenus per Alexandriæ pontificem singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, jam deinde congesta in ordinem serie lunæ XIIIIæ facillime posset ab omnibus sciri Cujus computum paschalis Theophilus Alexandriæ præsul in centum annorum tempus Theodosio imperatori conposuit. Item successor ejus Cy rillus seriem XC et V annorum in quinque decennovenalibus circulis conprehendit; Post quem Dionysius Exiguus totidem alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra usque tempora pertingebant. Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriæ veteribus illis Ægyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos voluerint annos; Quibus expletis, omnia, quæ ad solis et lunæ, mensis et septimanæ consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt. Ideo autem circulos eosdem temporum instantium vobis mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis paschalis instrui quærentes, ipsos vobis circulos paschæ catholicos abundare probastis.
‘Uerum his de pascha succincte, ut petisti, strictimque commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter vobis litteras fieri voluisti, hortor, ut ecclesiasticam et Christianæ fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsuræ sibi forma congruit. Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Job, exemplar patientiæ, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probavit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat. At Joseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque virtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque vir Dei diversum ab altero vultus habitum foris præmonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili virtutum sibi gratia concordabat.
‘Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsuræ discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum sincera est; Maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschæ vel fidei diversitate conflictus, ita etiam de tonsuræ differentia legatur aliqua fuisse controversia; Inter omnes tamen, quas vel in ecclesia, vel in universo hominum genere repperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque jure dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferni non prævalebunt adversus eam; Et tibi dabo claves regni cælorum”; Nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habebat ille, cui gratiam Spiritus Sancti conparare volenti dicit idem Petrus: “Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri; Non est tibi pars neque sors in sermone hoc.” Neque vero ob id tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita adtonsus est; Sed quia Petrus in memoriam dominicæ passionis ita adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in vertice, summa videlicet corporis nostri parte gestamus. Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui vivificatoris ecclesia facta est, signum sanctæ crucis ejus in fronte portare consuevit ut crebro vexilli hujus munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus; Crebra hujus admonitione doceatur se quoque carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere debere; Ita etiam oportet eos, qui vel monachi votum, vel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiæ frenis astringere, formam quoque coronæ, quam ipse in passione spineam portavit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram præferre; Ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant; Ut coronam vitæ æternæ, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque hujus perceptione et adversa se mundi et prospera contemnere designent. Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu? Quæ in frontis quidem superficie coronæ videtur speciem præferre; Sed ubi ad ceruicem considerando perueneris, decurtatam eam, quam te videre putabas, invenies coronam; Ut merito talem simoniacis et non Christianis habitum convenire cognoscas; Qui in præsenti quidem vita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuæ gloria coronæ; Sed in ea, quæ hanc sequitur vitam, non solum omni spe coronæ privati, sed æterna insuper sunt pœna damnati.
‘Neque vero me hæc ita prosecutum æstimes, quasi eos, qui hanc tonsuram habent, condemnandos judicem, si fide et operibus unitati catholicæ faverint; Immo confidenter profiteor plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suæ gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium videre voluisset, miramque in moribus ac verbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter alia conloquens: “Obsecro, sancte frater, qui ad coronam te vitæ, quæ terminum nesciat, tendere credis, quid contrario tuæ fidei habitu terminatam in capite coronæ imaginem portas? Et si beati Petri consortium quæris, cur ejus, quem ille anathematizavit, tonsuræ imaginem imitaris? Et non potius ejus, cum quo in æternum beatus vivere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras?” Respondit ille: “Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac respuo; Beatissimi autem apostolorum principis, quantum mea parvitas sufficit, vestigia sequi desidero.” At ego: “Credo,” inquam, “uere, quod ita sit; Sed tamen indicio fit, quod ea, quæ apostoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si quæ ejus esse nostis, etiam in facie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime diiudicare reor, quod aptius multo sit, ejus, quem corde toto abominaris, cujusque horrendam faciem videre refugis, habitum vultus a tuo vultu Deo jam dicato separare; Et econtra ejus, quem apud Deum habere patronum quæris, sicut facta vel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus te imitari condeceat.”
‘Hæc tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probavit, cum reversus ad Scottiam, multas postea gentis ejusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam sua prædicatione correxit; Tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris jure præerat, necdum ad viam statuti melioris reducere valebat. Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset.
‘Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quæ unitati catholicæ et apostolicæ ecclesiæ concinnant, una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum præfecit, in omnibus seruare contendas. Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps cælestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum. Gratia te Regis æterni longiori tempore regnantem ad nostram omnium pacem custodiat incolumem, dilectissime in Christo fili.’
Hæc epistula cum præsente rege Naitono multisque viris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his, qui intellegere poterant, in linguam ejus propriam interpretata, multum de ejus exhortatione gavisus esse perhibetur; Ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere. ‘Et quidem et antea novi,’ inquit, ‘quia hæc erat vera paschæ celebratio, sed in tantum modo rationem hujus temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis videar de his antea intellexisse. Unde palam profiteor vobisque, qui adsidetis, præsentibus protestor, quia hoc obseruare tempus paschæ cum universa mea gente perpetuo volo; Hanc accipere debere tonsuram, quam plenam esse rationis audimus, omnes, qui in meo regno sunt, clericos decerno.’ Nec mora, quæ dixerat, regia auctoritate perfecit. Statim namque jussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per universas Pictorum provincias circuli paschæ decennovenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis. Adtondebantur omnes in coronam ministri altaris ac monachi; Et quasi novo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, ejusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.
NEC multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant, monachi Scotticæ nationis cum his, quæ sibi erant subdita, monasteriis ad ritum paschæ ac tonsuræ canonicum Domino procurante perducti sunt. Siquidem anno ab incarnatione Domini DCCXVI, quo Osredo occiso Cœnred gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum venisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus pater ac sacerdos, Ecgberct, cujus superius memoriam sæpius fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio susceptus est. Qui quoniam et doctor suavissimus, et eorum, quæ agenda docebat, erat exsecutor devotissimus, libenter auditus ab universis, inmutavit piis ac sedulis exhortationibus inveteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod æmulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam; Catholicoque illos atque apostolico more celebrationem, ut diximus, præcipuæ sollemnitatis sub figura coronæ perpetis agere perdocuit. Quod mira divinæ constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa, quam noverat scientiam divinæ cognitionis libenter ac sine invidia populis Anglorum communicare curavit; Ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis, quæ minus habuerat, ad perfectam vivendi normam perueniret. Sicut econtra Brettones, qui nolebant Anglis eam, quam habebant, fidei Christianæ notitiam pandere, credentibus jam populis Anglorum, et in regula fidei catholicæ per omnia instructis, ipsi adhuc inveterati et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona prætendunt, et sollemnia Christi sine ecclesiæ Christi societate venerantur.
Susceperunt autem Hiienses monachi docente Ecgbercto ritus vivendi catholicos sub abbate Duunchado, post annos circiter LXXX, ex quo ad prædicationem gentis Anglorum Aidanum miserant antistitem. Mansit autem vir Domini Ecgberct annos XIII in præfata insula, quam ipse velut nova quadam relucente gratia ecclesiasticæ societatis et pacis Christo consecraverat; Annoque dominicæ incarnationis DCCXXVIIII, quo pascha dominicum octavo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam ejusdem dominicæ resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migravit ad Dominum, ac gaudium summæ festivitatis, quod cum fratribus, quos ad unitatis gratiam converterat, inchoavit, cum Domino et apostolis, ceterisque cæli civibus conplevit, immo id ipsum celebrare sine fine non desinit. Mira autem divinæ dispensatio provisionis erat, quod venerabilis vir non solum in pascha transivit de hoc mundo ad Patrem; Verum etiam cum eo die pascha celebraretur, quo numquam prius in eis locis celebrari solebat. Gaudebant ergo fratres de agnitione certa et catholica temporis paschalis; Lætabantur de patrocinio pergentis ad Dominum patris, per quem fuerant correcti; Gratulabatur ille, quod eatenus in carne seruatus est, donec illum in pascha diem suos auditores, quem semper antea vitabant, suscipere ac secum agere videret. Sicque certus de illorum correctione reverentissimus pater exsultavit, ut videret diem Domini; Vidit et gavisus est.
ANNO dominicæ incarnationis DCCXXV, qui erat annus septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui Cœnredo successerat, Victred filius Ecgberecti, rex Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; Et regni, quod per XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Ædilberctum, Eadberctum, et Alricum, reliquit heredes. Anno post quem proximo Tobias Hrofensis ecclesiæ præsul defunctus est, vir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatæ memoriæ magistrorum Theodori archiepiscopi, et abbatis Hadriani; Unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum vel ecclesiasticarum vel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam nativitatis suæ loquellam haberet. Sepultus vero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreæ sibi ipse in locum sepulchri fecerat. Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante, suscepit.
Anno dominicæ incarnationis DCCXXVIIII apparuerunt cometæ duæ circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes. Una quippe solem præcedebat, mane orientem; Altera vespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti diræ cladis præsagæ; Vel certe una diei, altera noctis præcurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus inminere signarent. Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem; Apparebantque mense Januario, et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore gravissima Sarracenorum lues Gallias misera cæde vastabat, et ipsi non multo post in eadem provincia dignas suæ perfidiæ pœnas luebant. Quo anno sanctus vir Domini Ecgberct, ut supra commemoravimus, ipso die paschæ migravit ad Dominum; Et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum vita decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decrevisset, fratrem illius, qui ante se regnaverat, Cœnredi regis, cujus regni et principia et processus tot ac tantis redundavere rerum adversantium motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula, necdum sciri valeat.
Anno dominicæ incarnationis DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus longa consumtus ætate defunctus est die Iduum Januariarum; Qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIIII; Pro quo anno eodem factus est archiepiscopus, vocabulo Tatuini, de provincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod vocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruverni civitate a viris venerabilibus Danihele Ventano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Junii mensis, dominica; Vir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.
Itaque in præsenti ecclesiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi præsunt. Porro provinciæ Orientalium Saxonum Inguald episcopus; Provinciæ Orientalium Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; Provinciæ Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri episcopi; Provinciæ Merciorum Alduini episcopus; Et eis populis, qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem habitant, Valchstod episcopus; Provinciæ Huicciorum Vilfrid episcopus; Provinciæ Lindisfarorum Cyniberct episcopus præest. Episcopatus Vectæ insulæ ad Danihelem pertinet episcopum Ventæ civitatis. Provincia Australium Saxonum jam aliquot annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quærit. Et hæ omnes provinciæ ceteræque australes ad confinium usque Hymbræ fluminis cum suis quæque regibus Merciorum regi Ædilbaldo subjectæ sunt.
At vero provinciæ Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf præest, IIII nunc episcopi præsulatum tenent; Vilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quæ Candida Casa vocatur, quæ nuper, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum habet antistitem.
Pictorum quoque natio tempore hoc et fœdus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicæ pacis ac veritatis cum universali ecclesia particeps existere gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicæ ecclesiæ statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent; Tamen et divina sibi et humana prorsus resistente virtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum; Quippe qui quamuis ex parte sui sint juris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati.
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam privati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere votis, quam bellicis exercere studiis. Quæ res quem sit habitura finem, posterior ætas videbit.
Hic est inpræsentiarum universæ status Brittaniæ, anno adventus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicæ autem incarnationis anno DCCXXXI; In cujus regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide ejus Brittania, lætentur insulæ multæ, et confiteantur memoriæ sanctitatis ejus.
VERUM ea, quæ temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conseruandam breviter recapitulari placuit.
Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo Gaius Julius Cæsar primus Romanorum Brittanias bello pulsavit, et vicit, nec tamen ibi regnum potuit obtinere.
Anno ab incarnatione Domini XLVI, Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulæ partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque insulas Romano adjecit imperio.
Anno incarnationis dominicæ CLXVII, Eleuther Romæ præsul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit, cui litteras rex Brittaniæ Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et inpetravit.
Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII, Severus imperator factus XVII annis regnavit, qui Brittaniam vallo a mari usque ad mare præcinxit.
Anno CCCLXXXI, Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit.
Anno CCCCVIIII, Roma a Gothis fracta, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt.
Anno CCCCXXX, Palladius ad Scottos in Christum credentes a Cælestino papa primus mittitur episcopus.
Anno CCCCXLVIIII, Marcianus cum Valentiniano imperium suscipiens, VII annis tenuit, quorum tempore Angli a Brettonibus accersiti Brittaniam adjerunt.
Anno DXXXVIII, eclypsis solis facta est XIIII. Kalendas Martias, ab hora prima usque ad tertiam.
Anno DXL, eclypsis solis facta XII. Kalendas Julias, et apparuerunt stellæ pene hora dimidia ab hora diei tertia.
Anno DXLVII, Ida regnare cœpit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII annis in regno permansit.
Anno DLXV, Columba presbyter de Scottia venit Brittaniam, ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit.
Anno DXCVI, Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui verbum Dei genti Anglorum evangelizarent.
Anno DXCVII, venere Brittaniam præfati doctores, qui fuit annus plus minus CL adventus Anglorum in Brittaniam.
Anno DCI, misit papa Gregorius pallium Brittaniam Augustino jam facto episcopo, et plures verbi ministros, in quibus et Paulinum.
Anno DCIII, pugnatum ad Degsastanæ.
Anno DCIIII, Orientales Saxones fidem Christi percipiunt sub rege Sabercto antistite Mellito.
Anno DCV, Gregorius obiit.
Anno DCXVI, Ædilberct rex Cantuariorum defunctus est.
Anno DCXXV, Paulinus a Justo archiepiscopo ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes.
Anno DCXXVI, Eanfled, filia Æduini regis, baptizata cum XII in sabbato pentecostes.
Anno DCXXVII, Eduini rex baptizatus cum sua gente in pascha.
Anno DCXXXIII, Eduine rege peremto, Paulinus Cantiam rediit.
Anno DCXL, Eadbald rex Cantuariorum obiit.
Anno DCXLII, Osuald rex occisus.
Anno DCXLIIII, Paulinus, quondam Eboraci, sed tunc Hrofensis antistes civitatis, migravit ad Dominum.
Anno DCLI, Osuini rex occisus, et Aidan episcopus defunctus est.
Anno DCLIII, Middilangli sub principe Peada fidei mysteriis sunt inbuti.
Anno DCLV, Penda periit, et Mercii sunt facti Christiani.
Anno DCLXIIII, eclypsis facta; Earconberct rex Cantuariorum defunctus, et Colman cum Scottis ad suos reversus est; Et pestilentia venit; Et Ceadda ac Vilfrid Nordanhymbrorum ordinantur episcopi.
Anno DCLXVIII, Theodorus ordinatur episcopus.
Anno DCLXX, Osuiu rex Nordanhymbrorum obiit.
Anno DCLXXIII, Ecgberct rex Cantuariorum obiit; Et synodus facta est ad Herutforda, præsente Ecgfrido rege, præsidente archiepiscopo Theodoro, utillima, X capitulorum.
Anno DCLXXV, Vulfheri rex Merciorum, postquam XVII annos regnaverat, defunctus, Ædilredo fratri reliquit imperium.
Anno DCLXXVI, Ædilred vastavit Cantiam.
Anno DCLXXVIII, cometa apparuit; Vilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege; Et pro eo Bosa, Eata, et Eadhæth consecrati antistites.
Anno DCLXXVIIII, Ælfuini occisus.
Anno DCLXXX, synodus facta in campo Hæthfeltha de fide catholica, præsidente archiepiscopo Theodoro; In quo adfuit Johannes abba Romanus. Quo anno Hild abbatissa in Streanæshalæ obiit.
Anno DCLXXXV, Ecgfrid rex Nordanhymbrorum occisus est. Anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum obiit.
Anno DCLXXXVIII, Cæduald rex Occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit.
Anno DCXC, Theodorus archiepiscopus obiit.
Anno DCXCVII, Osthryd regina a suis, id est Merciorum, primatibus interemta.
Anno DCXCVIII, Berctred dux regius Nordanhymbrorum a Pictis interfectus.
Anno DCCIIII, Ædilred, postquam XXXI annos Merciorum genti præfuit, monachus factus Cœnredo regnum dedit.
Anno DCCV, Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est.
Anno DCCVIIII, Cœnred rex Merciorum, postquam V annos regnavit, Romam pergit.
Anno DCCXI, Berctfrid præfectus cum Pictis pugnavit.
Anno DCCXVI, Osred rex Nordanhymbrorum interfectus, et rex Merciorum Ceolred defunctus; Et vir Domini Ecgberct Hienses monachos ad catholicum pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram.
Anno DCCXXV, Victred rex Cantuariorum obiit.
Anno DCCXXVIIII, cometæ apparuerunt, sanctus Ecgberct transiit, Osric mortuus est.
Anno DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus obiit. Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus Doruvernensis ecclesiæ, Ædilbaldo rege Merciorum XV. agente annum inperii.
Hæc de historia ecclesiastica Brittaniarum, et maxime gentis Anglorum, prout vel ex litteris antiquorum, vel ex traditione majorum, vel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adjuvante digessi Bæda famulus Christi, et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Viuræmuda, et Ingyruum.
Qui natus in territorio ejusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido; Cunctumque ex eo tempus vitæ in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis scripturis operam dedi; Atque inter obseruantiam disciplinæ regularis, et cotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui.
Nono decimo autem vitæ meæ anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reverentissimi episcopi Johannis, jubente Ceolfrido abbate, suscepi.
Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum ætatis meæ LVIIII, hæc in scripturam sanctam meæ meorumque necessitati ex opusculis venerabilium patrum breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curavi:
‘In principium Genesis, usque ad nativitatem Isaac et ejectionem Ismahelis, libros IIII.
De tabernaculo et vasis ejus, ac vestibus sacerdotum, libros III.
In primam partem Samuelis, id est usque ad mortem Saulis, libros III.
De ædificatione templi, allegoricæ expositionis, sicut et cetera, libros II.
Item, in Regum librum XXX quæstionum.
In Proverbia Salomonis libros III.
In Cantica canticorum libros VII.
In Isaiam, Danihelem, XII prophetas, et partem Hieremiæ, distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronimi excerptas.
In Ezram et Neemiam libros III.
In Canticum Habacum librum I.
In librum beati patris Tobiæ explanationis allegoricæ de Christo et ecclesia librum I.
Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Josue, Judicum;
In libros Regum et Verba dierum;
In librum beati patris Job;
In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum;
In Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam.
In evangelium Marci libros IIII.
In evangelium Lucæ libros VI.
Omeliarum evangelii libros II.
In apostolum quæcumque in opusculis sancti Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem transscribere curavi.
In Actus apostolorum libros II.
In Epistulas VII catholicas libros singulos.
In Apocalypsin sancti Johannis libros III.
Item, Capitula lectionum in totum novum testamentum, excepto evangelio.
Item librum epistularum ad diversos: quarum de sex ætatibus sæculi una est; De mansionibus filiorum Israel una; Una de eo, quod ait Isaias: ‘Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos visitabantur;’ De ratione bissexti una; De æquinoctio juxta Anatolium una.
Item de historiis sanctorum: librum vitæ et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli; Librum vitæ et passionis sancti Anastasii, male de Greco translatum, et pejus a quodam inperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi; Vitam sancti patris monachi simul et antistitis Cudbercti, et prius heroico metro et postmodum plano sermone, descripsi.
Historiam abbatum monasterii hujus, in quo supernæ pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huætbercti in libellis duobus.
Historiam ecclesiasticam nostræ insulæ ac gentis in libris V.
Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus; In quo omnes, quos invenire potui, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo judice mundum vicerint, diligenter adnotare studui.
Librum hymnorum diverso metro sive rhythmo.
Librum epigrammatum heroico metro, sive elegiaco.
De natura rerum, et de temporibus libros singulos; Item de temporibus librum I majorem.
Librum de orthographia, alfabeti ordine distinctum.
Item librum de metrica arte, et huic adjectum alium de schematibus sive tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.’
Teque deprecor, bone Jesu, ut cui propitius donasti verba tuæ scientiæ dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te fontem omnis sapientiæ peruenire, et parere semper ante faciem tuam.