HISTORIA ECCLESIASTICA GENTIS ANGLORUM: LIBER TERTIUS.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
AT interfecto in pugna Æduino, suscepit pro illo regnum Deirorum, de qua provincia ille generis prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui ejus Ælfrici, vocabulo Osric, qui ad prædicationem Paulini fidei erat sacramentis inbutus. Porro regnum Berniciorum, nam in has duas provincias gens Nordanhymbrorum antiquitus divisa erat, suscepit filius Ædilfridi, qui de illa provincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. Siquidem tempore toto, quo regnavit Æduini, filii præfati regis Ædilfridi, qui ante illum regnaverat, cum magna nobilium juventute apud Scottos sive Pictos exulabant, ibique ad doctrinam Scottorum cathecizati, et baptismatis sunt gratia recreati. Qui ut, mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui uterque rex, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta regni cælestis, quibus initiatus erat, anathematizando prodidit, ac se priscis idolatriæ sordibus polluendum perdendumque restituit.
Nec mora, utrumque rex Brettonum Ceadualla impia manu, sed justa ultione peremit. Et primo quidem proxima æstate Osricum, dum se in oppido municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus inparatum cum toto exercitu delevit. Dein cum anno integro provincias Nordanhymbrorum, non ut rex victor possideret, sed quasi tyrannus sæviens disperderet, ac tragica cæde dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum XII lectis militibus postulandæ pacis gratia venientem, simili sorte damnavit. Infaustus ille annus, et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter vesanam Brettonici regis tyrannidem. Unde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut, ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id est Osualdi, viri Deo dilecti, regno adsignaretur; Quo, post occisionem fratris Eanfridi, superueniente cum parvo exercitu, sed fide Christi munito, infandus Brettonum dux cum inmensis illis copiis, quibus nihil resistere posse jactabat, interemtus est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna, id est rivus Denisi, vocatur.
OSTENDITUR autem usque hodie, et in magna veneratione habetur locus ille, ubi venturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctæ crucis erexit, ac flexis genibus Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus cælesti succurreret auxilio. Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fovea præparata, in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit, ac foveæ inposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terræ figeretur; Et hoc facto, elata in altum voce cuncto exercitui proclamaverit: ‘Flectamus omnes genua, et Deum omnipotentem, vivum, ac verum in commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat; Scit enim ipse, quia justa pro salute gentis nostræ bella suscepimus.’ Fecerunt omnes, ut jusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, juxta meritum suæ fidei victoria potiti sunt. In cujus loco orationis innumeræ virtutes sanitatum noscuntur esse patratæ, ad indicium videlicet ac memoriam fidei regis. Nam et usque hodie multi de ipso ligno sacrosanctæ crucis astulas excidere solent, quas cum in aquas miserint, eisque languentes homines aut pecudes potaverint, sive asperserint, mox sanitati restituuntur.
Vocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod dici potest latine cælestis campus, quod certo utique præsagio futurorum antiquitus nomen accepit; Significans nimirum, quod ibidem cæleste erigendum tropæum, cælestis inchoanda victoria, cælestia usque hodie forent miracula celebranda. Est autem locus juxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare præcinxere Brittaniam, ut supra docuimus. In quo videlicet loco consuetudinem multo jam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiæ, quæ non longe abest, advenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, vigilias pro salute animæ ejus facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, victimam pro eo mane sacræ oblationis offerre. Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus locum fecere. Nec inmerito, quia nullum, ut conperimus, fidei Christianæ signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacræ crucis vexillum novus militiæ ductor, dictante fidei devotione, contra hostem inmanissimum pugnaturus statueret.
Nec ab re est unum e pluribus, quæ ad hanc crucem patrata sunt, virtutis miraculum enarrare. Quidam de fratribus ejusdem Hagustaldensis ecclesiæ, nomine Bothelm qui nunc usque superest, ante paucos annos, dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente conruens, brachium contrivit, ac gravissima fracturæ ipsius cœpit molestia fatigari; Ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente valeret. Qui cum die quadam mane audiret unum de fratribus ad locum ejusdem sanctæ crucis ascendere disposuisse, rogavit, ut aliquam sibi partem de illo ligno venerabili rediens adferret, credere se dicens, quia per hoc, donante Domino, salutem posset consequi. Fecit ille, ut rogatus est, et reversus ad vesperam, sedentibus jam ad mensam fratribus, obtulit ei aliquid de veteri musco, quo superficies ligni erat obsita. Qui cum sedens ad mensam non haberet ad manum, ubi oblatum sibi munus reponeret, misit hoc in sinum sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. At medio noctis tempore, cum evigilaret, sensit nescio quid frigidi suo lateri adjacere, admotaque manu requirere quid esset, ita sanum brachium manumque repperit, ac si nihil umquam tanti langoris habuisset.
IDEM ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui præesse cœpit, gentem fidei Christianæ gratia inbui, cujus experimenta permaxima in expugnandis barbaris jam ceperat, misit ad majores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus erat; Petens, ut sibi mitteretur antistes, cujus doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum, dominicæ fidei et dona disceret, et susciperet sacramenta. Neque aliquanto tardius, quod petiit, inpetravit; Accepit namque pontificem Ædanum summæ mansuetudinis, et pietatis, ac moderaminis virum, habentemque zelum Dei, quamuis non plene secundum scientiam. Namque diem paschæ dominicum more suæ gentis, cujus sæpius mentionem fecimus, a XIIIIa luna usque ad XXam obseruare solebat. Hoc etenim ordine septentrionalis Scottorum provincia, et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore pascha dominicum celebrabat, æstimans se in hac obseruantia sancti ac laude digni patris Anatolii scripta secutam. Quod an verum sit, peritus quisque facillime cognoscit. Porro gentes Scottorum, quæ in australibus Hiberniæ insulæ partibus morabantur, jamdudum ad admonitionem apostolicæ sedis antistitis, pascha canonico ritu obseruare didicerunt.
Venienti igitur ad se episcopo, rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi, ubi ipse petebat, tribuit. Qui videlicet locus accedente ac recedente reumate, bis cotidie instar insulæ maris circumluitur undis, bis renudato littore contiguus terræ redditur; Atque ejus admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter ædificare ac dilatare curavit. Ubi pulcherrimo sæpe spectaculo contigit, ut evangelizante antistite, qui Anglorum linguam perfecte non noverat, ipse rex suis ducibus ac ministris interpres verbi existeret cælestis; Quia nimirum tam longo exilii sui tempore linguam Scottorum jam plene didicerat. Exin cœpere plures per dies de Scottorum regione venire Brittaniam atque illis Anglorum provinciis, quibus regnavit Osuald, magna devotione verbum fidei prædicare et credentibus gratiam baptismi, quicumque sacerdotali erant gradu præditi, ministrare. Construebantur ergo ecclesiæ per loca, confluebant ad audiendum verbum populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones et territoria ad instituenda monasteria, inbuebantur præceptoribus Scottis parvuli Anglorum una cum majoribus studiis et obseruatione disciplinæ regularis.
Nam monachi erant maxime, qui ad prædicandum venerant. Monachus ipse episcopus Ædan, utpote de insula, quæ vocatur Hii, destinatus, cujus monasterium in cunctis pene septentrionalium Scottorum, et omnium Pictorum monasteriis non parvo tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis præerat; Quæ videlicet insula ad jus quidem Brittaniæ pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Brittaniæ plagas incolunt, jamdudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis prædicantibus fidem Christi perceperint.
SIQUIDEM anno incarnationis dominicæ DoLXoVo, quo tempore gubernaculum Romani imperii post Justinianum Justinus minor accepit, venit de Hibernia presbyter et abbas habitu et vita monachi insignis, nomine Columba Brittaniam, prædicaturus verbum Dei provinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis quæ arduis atque horrentibus montium jugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratæ. Namque ipsi australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore idolatriæ, fidem veritatis acceperant, prædicante eis verbum Nynia episcopo reverentissimo et sanctissimo viro de natione Brettonum, qui erat Romæ regulariter fidem et mysteria veritatis edoctus; Cujus sedem episcopatus, sancti Martini episcopi nomine et ecclesia insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, jam nunc Anglorum gens obtinet. Qui locus, ad provinciam Berniciorum pertinens, vulgo vocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Brettonibus more fecerit.
Venit autem Brittaniam Columba, regnante Pictis Bridio filio Meilochon, rege potentissimo, nono anno regni ejus, gentemque illam verbo et exemplo ad fidem Christi convertit; Unde et præfatam insulam ab eis in possessionem monasterii faciendi accepit. Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque, juxta æstimationem Anglorum; Quam successores ejus usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est, cum esset annorum LXXVII, post annos circiter XXX et duos, ex quo ipse Brittaniam prædicaturus adiit. Fecerat autem, priusquam Brittaniam veniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur. Ex quo utroque monasterio plurima exinde monasteria per discipulos ejus et in Brittania et in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum, in quo ipse requiescit corpore, principatum teneret.
Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cujus juri et omnis provincia, et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse subjecti, juxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus, sed presbyter extitit et monachus; De cujus vita et verbis nonnulla a discipulis ejus feruntur scripta haberi. Verum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus, quia reliquit successores magna continentia ac divino amore regularique institutione insignes; In tempore quidem summæ festivitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis obseruantiæ decreta porrexerat; Tantum ea, quæ in propheticis, evangelicis, et apostolicis litteris discere poterant, pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes. Permansit autem hujusmodi obseruantia paschalis apud eos tempore non pauco, hoc est usque ad annum dominicæ incarnationis DCCXV per annos CL.
At tunc veniente ad eos reverentissimo et sanctissimo patre et sacerdote Ecgbercto, de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulaverat pro Christo, eratque et doctissimus in scripturis, et longæva vitæ perfectione eximius, correcti sunt per eum, et ad verum canonicumque paschæ diem translati; Quem tamen et antea non semper in luna XIIIIa cum Judæis, ut quidam rebantur, sed in die quidem dominica, alia tamen, quam decebat, ebdomada celebrabant. Sciebant enim, ut Christiani, resurrectionem dominicam, quæ prima sabbati facta est, prima sabbati semper esse celebrandam; Sed ut barbari et rustici, quando eadem prima sabbati, quæ nunc dominica dies cognominatur, veniret, minime didicerant. Verum quia gratia caritatis feruere non omiserunt, et hujus quoque rei notitiam ad perfectum percipere meruerunt, juxta promissum apostoli dicentis: ‘Et siquid aliter sapitis, et hoc quoque vobis Deus revelabit.’ De quo plenius in sequentibus suo loco dicendum est.
AB hac ergo insula, ab horum collegio monachorum, ad provinciam Anglorum instituendam in Christo, missus est Ædan, accepto gradu episcopatus. Quo tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbyter præfuit. Unde inter alia vivendi documenta saluberrimum abstinentiæ vel continentiæ clericis exemplum reliquit; Cujus doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter, quam vivebat cum suis, ipse docebat. Nil enim hujus mundi quærere, nil amare curabat. Cuncta, quæ sibi a regibus vel divitibus sæculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent, erogare gaudebat. Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu vectus, nisi si major forte necessitas conpulisset, solebat; Quatinus ubicumque aliquos vel divites vel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos divertens, vel ad fidei suscipiendæ sacramentum, si infideles essent, invitaret; Vel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem, et verbis excitaret et factis.
In tantum autem vita illius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, sive adtonsi, seu laici, meditari deberent, id est, aut legendis scripturis, aut psalmis discendis operam dare. Hoc erat cotidianum opus illius et omnium, qui cum eo erant, ubicumque locorum devenissent. Et si forte evenisset, quod tamen raro evenit, ut ad regis convivium vocaretur, intrabat cum uno clerico aut duobus; Et, ubi paululum reficiebatur, adceleravit ocius ad legendum cum suis, sive ad orandum egredi. Cujus exemplis informati tempore illo religiosi quique viri ac feminæ consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimæ paschalis, IIIIa et VIa sabbati jeiunium ad nonam usque horam protelare. Numquam divitibus honoris sive timoris gratia, siqua delinquissent, reticebat; Sed aspera illos invectione corrigebat. Nullam potentibus sæculi pecuniam, excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius, quæ sibi a divitibus donaria pecuniarum largiebantur, vel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, vel ad redemtionem eorum, qui injuste fuerant venditi, dispensabat. Denique multos, quos pretio dato redemerat, redemtos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo provexit.
Ferunt autem, quia, cum de provincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suæque genti verbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi vir, qui, cum aliquandiu genti Anglorum prædicans nihil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conventu seniorum rettulerit, quia nil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines indomabiles, et duræ ac barbaræ mentis. At illi, ut perhibent, tractatum magnum in concilio, quid esset agendum, habere cœperunt; Desiderantes quidem genti, quam petebantur, saluti esse, sed de non recepto, quem miserant, prædicatore dolentes. Tum ait Ædan, nam et ipse concilio intererat, ad eum, de quo agebatur, sacerdotem: ‘Uidetur mihi, frater, quia durior justo indoctis auditoribus fuisti, et non eis juxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinæ mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti verbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei præcepta sufficerent.’ Quo audito omnium, qui considebant, ad ipsum ora et oculi conversi, diligenter, quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quæ virtutum mater est, ante omnia probabatur inbutus; Sicque illum ordinantes ad prædicandum miserunt. Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum et ceteris virtutibus ornatus apparuit.
HUJUS igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea, cui præerat, gente Anglorum institutus, non solum incognita progenitoribus suis regna cælorum sperare didicit; Sed et regna terrarum plus quam ulli majorum suorum, ab eodem uno Deo, qui fecit cælum et terram, consecutus est. Denique omnes nationes et provincias Brittaniæ, quæ in IIII linguas, id est Brettonum, Pictorum, Scottorum, et Anglorum, divisæ sunt, in dicione accepit.
Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus, et largus fuit. Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto paschæ cum præfato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et jamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque adveniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid elimosynæ a rege. Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim dividi præcepit. Quo viso pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis, adprehendit dexteram ejus, et ait: ‘Numquam inveterescat hæc manus.’ Quod et ita juxta votum benedictionis ejus provenit. Nam cum interfecto illo in pugna, manus cum brachio a cetero essent corpore resectæ, contigit, ut hactenus incorruptæ perdurent. Denique in urbe regia, quæ a regina quondam vocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusæ argenteo in ecclesia sancti Petri seruantur, ac digno a cunctis honore venerantur.
Hujus industria regis Derorum et Berniciorum provinciæ, quæ eatenus ab invicem discordabant, in unam sunt pacem, et velut unum conpaginatæ in populum. Erat autem nepos Æduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus præcessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.
EO tempore gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus Gevissæ vocabantur, regnante Cynigilso fidem Christi suscepit, prædicante illis verbum Birino episcopo, quicum consilio papæ Honorii venerat Brittaniam, promittens quidem se illo præsente in intimis ultra Anglorum partibus, quo nullus doctor præcessisset, sanctæ fidei semina esse sparsurum. Unde et jussu ejusdem pontificis per Asterium Genuensem episcopum in episcopatus consecratus est gradum. Sed Brittaniam perueniens, ac primum Gevissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inveniret, utilius esse ratus est ibi potius verbum prædicare, quam ultra progrediens eos, quibus prædicare deberet, inquirere.
Itaque evangelizante illo in præfata provincia, cum rex ipse cathecizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac victoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum adfuisse, eumque de lavacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus et Deo digno consortio, cujus erat filiam accepturus in conjugem, ipsum prius secunda generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium. Donaverunt autem ambo reges eidem episcopo civitatem, quæ vocatur Dorcic, ad faciendum inibi sedem episcopalem; Ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad Dominum pio ejus labore populis advocatis, migravit ad Dominum, sepultusque est in eadem civitate, et post annos multos, Hædde episcopatum agente, translatus inde in Ventam civitatem, atque in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus est.
Defuncto autem et rege, successit in regnum filius ejus Coinualch, qui et fidem ac sacramenta regni cælestis suscipere rennuit, et non multo post etiam regni terrestris potentiam perdidit. Repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum, quam duxerat, aliam accepit uxorem; Ideoque bello petitus, ac regno privatus ab illo, secessit ad regem Orientalium Anglorum, cui nomen erat Anna; Apud quem triennio exulans fidem cognovit ac suscepit veritatis. Nam et ipse, apud quem exulabat, rex erat vir bonus, et bona ac sancta sobole felix, ut in sequentibus docebimus.
Cum vero restitutus esset in regnum Coinualch, venit in provinciam de Hibernia pontifex quidam nomine Agilberctus, natione quidem Gallus, sed tunc legendarum gratia scripturarum in Hibernia non parvo tempore demoratus, conjunxitque se regi, sponte ministerium prædicandi assumens. Cujus eruditionem atque industriam videns rex, rogavit eum, accepta ibi sede episcopali, suæ gentis manere pontificem; Qui precibus ejus adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali jure præfuit. Tandem rex, qui Saxonum tantum linguam noverat, pertæsus barbaræ loquellæ, subintroduxit in provinciam alium suæ linguæ episcopum, vocabulo Vini, et ipsum in Gallia ordinatum; Dividensque in duas parrochias provinciam, huic in civitate Venta, quæ a gente Saxonum Vintancæstir appellatur, sedem episcopatus tribuit; Unde offensus graviter Agilberctus, quod hæc ipso inconsulto ageret rex, rediit Galliam, et accepto episcopatu Parisiacæ civitatis, ibidem senex ac plenus dierum obiit. Non multis autem annis post abscessum ejus a Brittania transactis, pulsus est et Vini ab eodem rege de episcopatu; Qui secedens ad regem Merciorum vocabulo Vulfheri, emit pretio ab eo sedem Lundoniæ civitatis, ejusque episcopus usque ad vitæ suæ terminum mansit. Sicque provincia Occidentalium Saxonum tempore non pauco absque præsule fuit.
Quo etiam tempore rex præfatus ipsius gentis, gravissimis regni sui damnis sæpissime ab hostibus adflictus, tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem perfidia regno pulerit, fides agnita Christi in regnum revocaverit; Intellexitque, quod etiam tunc destituta pontifice provincia recte pariter divino fuerit destituta præsidio. Misit ergo legatarios in Galliam ad Agilberctum, summissa illum satisfactione deprecans ad episcopatum suæ gentis redire. At ille se excusans, et venire non posse contestans, quia episcopatu propriæ civitatis ac parrochiæ teneretur adstrictus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei, si vellet, ordinaretur episcopus; Dicens, quod ipse eum dignum esse episcopatu judicaret. Quo honorifice a populo et a rege suscepto, rogaverunt Theodorum, tunc archiepiscopum Doruvernensis ecclesiæ, ipsum sibi antistitem consecrari; Qui consecratus in ipsa civitate, multis annis episcopatum Gevissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine gessit.
ANNO dominicæ incarnationis DCXL, Eadbald rex Cantuariorum transiens ex hac vita, Earconbercto filio regni gubernacula reliquit; Quæ ille suscepta XXIIII annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et jeiunium XL dierum obseruari principali auctoritate præcepit. Quæ ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit. Cujus filia Earcongotæ, ut condigna parenti suboles, magnarum fuit virgo virtutum, seruiens Domino in monasterio, quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima vocabulo Fara, in loco, qui dicitur in Brige. Nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Brittania monachicæ conversationis gratia Francorum vel Galliarum monasteria adire solebant; Sed et filias suas eisdem erudiendas, ac sponso cælesti copulandas mittebant; Maxime in Brige, et in Cale, et in Andilegum monasterio; Inter quas erat Sæthryd, filia uxoris Annæ regis Orientalium Anglorum, cujus supra meminimus, et filia naturalis ejusdem regis Ædilberg; Quæ utraque cum esset peregrina, præ merito virtutum ejusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. Cujus regis filia major Sexburg, uxor Earconbercti regis Cantuariorum, habuit filiam Earcongotam, de qua sumus dicturi.
Hujus autem virginis Deo dicatæ multa quidem ab incolis loci illius solent opera virtutum et signa miraculorum usque hodie narrari. Verum nos de transitu tantum illius, quo cælestia regna petiit, aliquid breviter dicere sufficiat.
Inminente ergo die suæ vocationis, cœpit circuire in monasterio casulas infirmarum Christi famularum, earumque vel maxime, quæ vel ætate provectæ, vel probitate erant morum insigniores. Quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem revelatione didicerat, non celavit esse futurum. Quam videlicet revelationem hujusmodi esse perhibebat: vidisse se albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare; Hosque a se interrogatos, quid quærerent, aut quid ibi vellent, respondisse, quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud nomisma, quod eo de Cantia venerat, secum adsumerent. Ipsa autem nocte, in cujus ultima parte, id est incipiente aurora, præsentis mundi tenebras transiens supernam migravit ad lucem, multi de fratribus ejusdem monasterii, qui aliis erant in ædibus, jam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimæ multitudinis monasterium ingredientis; Unde mox egressi dignoscere quid esset, viderunt lucem cælitus emissam fuisse permaximam, quæ sanctam illam animam carnis vinculis absolutam ad æterna patriæ cælestis gaudia ducebat. Addunt et alia, quæ ipsa nocte in monasterio eodem divinitus fuerint ostensa miracula; Sed hæc nos ad alia tendentes, suis narrare permittimus. Sepultum est autem corpus venerabile virginis et sponsæ Christi in ecclesia beati protomartyris Stephani; Placuitque post diem tertium, ut lapis, quo monumentum tegebatur, amoveretur, et altius ipso in loco reponeretur; Quod dum fieret, tantæ flagrantia suavitatis ab imis ebullivit, ut cunctis, qui adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse viderentur aperta.
Sed et matertera ejus, de qua diximus, Ædilberg, et ipsa Deo dilectam perpetuæ virginitatis gloriam in magna corporis continentia seruavit; Quæ cujus esset virtutis, magis post mortem claruit. Cum enim esset abbatissa, cœpit facere in monasterio suo ecclesiam in honorem omnium apostolorum, in qua suum corpus sepelliri cupiebat. Sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, illa ne hoc perficeret, morte prærepta est, et in ipso ecclesiæ loco, ubi desiderabat, condita. Post cujus mortem, fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc ædificium annis VII, quibus conpletis statuerunt ob nimietatem laboris, hujus structuram ecclesiæ funditus relinquere, ossa vero abbatissæ illo de loco elevata, in aliam ecclesiam, quæ esset perfecta ac dedicata, transferre. Et aperientes sepulchrum ejus, ita intemeratum corpus invenere, ut a corruptione concupiscentiæ carnalis erat inmune; Et ita denuo lotum, atque aliis vestibus indutum transtulerunt illud in ecclesiam beati Stephani martyris. Cujus videlicet natalis ibi solet in magna gloria celebrari die Nonarum Juliarum.
REGNAVIT autem Osuald christianissimus rex Nordanhymbrorum VIIII annos, adnumerato etiam illo, quem et feralis impietas regis Brettonum, et apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat. Siquidem, ut supra docuimus, unanimo omnium consensu firmatum est, ut nomen et memoria apostatarum de catalogo regum Christianorum prorsus aboleri deberet, neque aliquis regno eorum annus adnotari. Quo conpleto annorum curriculo occisus est, commisso gravi prœlio, ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum, a quo et prodecessor ejus Æduini peremtus fuerat, in loco, qui lingua Anglorum nuncupatur Maserfelth, anno ætatis suæ XXXVIII., die quinto mensis Augusti.
Cujus quanta fides in Deum, quæ devotio mentis fuerit, etiam post mortem virtutum miraculis claruit. Namque in loco, ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et pecorum celebrari non desinunt. Unde contigit, ut puluerem ipsum, ubi corpus ejus in terram conruit, multi auferentes et in aquam mittentes suis per hæc infirmis multum commodi adferrent. Qui videlicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturæ virilis altam reddiderit. Nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper, dum viveret, infirmis et pauperibus consulere, elimosynas dare, opem ferre non cessabat. Et multa quidem in loco illo vel de puluere loci illius facta virtutum miracula narrantur; Sed nos duo tantum, quæ a majoribus audivimus, referre satis duximus.
Non multo post interfectionem ejus exacto tempore, contigit, ut quidam equo sedens iter juxta locum ageret illum; Cujus equus subito lassescere, consistere, caput in terram declinare, spumas ex ore demittere, et, augescente dolore nimio, in terram cœpit ruere. Desiluit eques, et stramime subtracto cœpit expectare horam, qua aut melioratum reciperet jumentum, aut relinqueret mortuum. At ipsum diu gravi dolore vexatum, cum diversas in partes se torqueret, repente volutando devenit in illud loci, ubi rex memorabilis occubuit. Nec mora, quiescente dolore cessabat ab insanis membrorum motibus, et consueto equorum more, quasi post lassitudinem in diversum latus vicissim sese voluere, statimque exsurgens quasi sanum per omnia, virecta herbarum avidius carpere cœpit.
Quo ille viso, ut vir sagacis ingenii, intellexit aliquid miræ sanctitatis huic loco, quo equus est curatus, inesse; Et posito ibi signo, non multo post ascendit equum, atque ad hospitium, quo proposuerat, accessit; Quo dum adveniret, invenit puellam ibi neptem patris familias longo paralysis morbo gravatam; Et cum familiares domus illius de acerba puellæ infirmitate ipso præsente quererentur, cœpit dicere ille de loco, ubi caballus suus esset curatus. Quid multa? Inponentes eam carro, duxerunt ad locum, ibidemque deposuerunt. At illa posita in loco obdormivit parumper; Et ubi evigilavit, sanatam se ab illa corporis dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lavit faciem, crines conposuit, caput linteo cooperuit, et cum his, qui se adduxerant, sana pedibus incedendo reversa est.
EODEM tempore venit alius quidam de natione Brettonum, ut ferunt, iter faciens juxta ipsum locum, in quo præfata erat pugna conpleta; Et vidit unius loci spatium cetero campo viridius ac venustius; Cœpitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitæ illo in loco viriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu vir aliquis fuisset interfectus. Tulit itaque de puluere terræ illius secum inligans in linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret; Et pergens itinere suo peruenit ad vicum quendam vespere, intravitque in domum, in qua vicani cænantes epulabantur; Et susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad convivium, adpendens linteolum cum puluere, quem adtulerat, in una posta parietis. Cumque diutius epulis atque ebrietati vacarent, accenso grandi igne in medio, contigit volantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat virgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri. Quod cum repente convivæ terrore confusi conspicerent, fugerunt foras nil ardenti domui et jamiamque perituræ prodesse valentes. Consumpta ergo domu flammis, posta solummodo, in qua puluis ille inclusus pendebat, tuta ab ignibus et intacta remansit. Qua visa virtute mirati sunt valde; Et perquirentes subtilius, invenerunt, quia de illo loco adsumptus erat puluis, ubi regis Osualdi sanguis fuerat effusus. Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis, multi per dies locum frequentare illum, et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque cœperunt.
INTER quæ nequaquam silentio prætereundum reor, quid virtutis ac miraculi cælestis fuerit ostensum, cum ossa ejus inventa, atque ad ecclesiam, in qua nunc seruantur, translata sunt. Factum est autem hoc per industriam reginæ Merciorum Osthrydæ, quæ erat filia fratris ejus, id est Osuiu, qui post illum regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus.
Est monasterium nobile in provincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum viro suo Ædilredo multum diligebat, venerabatur, excolebat, in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere. Cumque venisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur, incumbente vespera, in monasterium præfatum, noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter excipere; Quia etsi sanctum eum noverant, tamen, quia de alia provincia ortus fuerat, et super eos regnum acceperat, veteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur. Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiæ adlatæ foris permanerent, tentorio tantum majore supra carrum, in quo inerant, extenso. Sed miraculi cælestis ostensio, quam reverenter eæ suscipiendæ a cunctis fidelibus essent, patefecit. Nam tota ea nocte columna lucis a carro illo ad cælum usque porrecta, omnibus pene ejusdem Lindissæ provinciæ locis conspicua stabat. Unde mane facto fratres monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere cœperunt, ut apud se eædem sanctæ ac Deo dilectæ reliquiæ conderentur. Lota igitur ossa intulerunt in thecam, quam in hoc præparaverant, atque in ecclesia juxta honorem congruum posuerunt; Et ut regia viri sancti persona memoriam haberet æternam, vexillum ejus super tumbam auro et purpura conpositum adposuerunt, ipsamque aquam, in qua laverant ossa, in angulo sacrarii fuderunt. Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quæ lavacrum venerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus dæmones gratiæ salutaris haberet effectum.
Denique tempore sequente, cum præfata regina in eodem monasterio moraretur, venit ad salutandam eam abbatissa quædam venerabilis, quæ usque hodie superest, vocabulo Ædilhild, soror virorum sanctorum Ædiluini et Alduini, quorum prior episcopus in Lindissi provincia, secundus erat abbas in monasterio, quod vocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat. Cum ergo veniens illo loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias ejus ad cælum usque altam vidisset, adjecit regina, quia de puluere pavimenti, in quo aqua lavacri illius effusa est, multi jam sanati essent infirmi. At illa petiit sibi portionem pulueris salutiferi dari; Et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit. Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo monasterio, venit illic quidam hospes, qui solebat nocturnis sæpius horis repente ab inmundo spiritu gravissime vexari. Qui cum benigne susceptus post cænam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et diversis motibus cœpit membra torquere. Cumque a nullo vel teneri vel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium nuntiavit abbatissæ. At illa aperiens januam monasterii, exivit ipsa cum una sanctimonialium feminarum ad locum virorum, et evocans presbyterum, rogavit secum venire ad patientem. Ubi cum venientes viderent multos adfuisse, qui vexatum tenere, et motus ejus insanos conprimere conati nequaquam valebant, dicebat presbyter exorcismos, et quæque poterat, pro sedando miseri furore agebat. Sed nec ipse, quamuis multum laborans, proficere aliquid valebat. Cumque nil salutis furenti superesse videretur, repente venit in mentem abbatissæ puluis ille præfatus; Statimque jussit ire ministram, et capsellam, in qua erat, adducere. Et cum illa adferens, quæ jussa est, intraret atrium domus, in cujus interioribus dæmoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit.
‘Conticuere omnes, intentique ora tenebant,’
Quem res exitum haberet, solliciti exspectantes. Et post aliquantum horæ spatium resedit qui vexabatur, et graviter suspirans: ‘Modo,’ inquit, ‘sanum sapio, recepi enim sensum animi mei.’ At illi sedulo sciscitabantur, quomodo hoc contigisset. Qui ait: ‘Mox ut virgo hæc cum capsella, quam portabat, adpropinquavit atrio domus hujus, discessere omnes, qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto nusquam conparuerunt.’ Tunc dedit ei abbatissa portiunculam de puluere illo, et sic data oratione a presbytero, noctein illam quietissimam duxit; Neque aliquid ex eo tempore nocturni timoris aut vexationis ab antiquo hoste pertulit.
SEQUENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium incommodo graviter vexatus. Qui cum die quadam sollicitus horam accessionis exspectaret, ingressus ad eum quidam de fratribus: ‘Uis,’ inquit, ‘mi nate, doceam te, quomodo cureris ab hujus molestia langoris? Surge, ingredere ecclesiam, et accedens ad sepulchrum Osualdi, ibi reside, et quietus manens adhere tumbæ. Vide, ne exeas inde, nec de loco movearis, donec hora recessionis febrium transierit. Tunc ipse intrabo, et educam te inde.’ Fecit, ut ille suaserat; Sedentemque ad tumbam sancti infirmitas tangere nequaquam præsumsit; Quin in tantum timens aufugit, ut nec secunda die, nec tertia, neque umquam exinde eum auderet contingere. Quod ita esse gestum, qui referebat mihi, frater inde adveniens adjecit, quod eo adhuc tempore, quo mecum loquebatur, superesset in eodem monasterio jam juvenis ille, in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis. Nec mirandum preces regis illius jam cum Domino regnantis multum valere apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula tenens, magis pro æterno regno semper laborare ac deprecari solebat.
Denique ferunt, quia a tempore matutinæ laudis sæpius ad diem usque in orationibus persteterit, atque ob crebrum morem orandi, sive gratias agendi Domino semper ubicumque sedens, supinas super genua sua manus habere solitus sit. Vulgatum est autem, et in consuetudinem proverbii versum, quod etiam inter verba orationis vitam finierit. Nam cum armis et hostibus circumseptus jamiamque videret se esse perimendum, oravit pro animabus exercitus sui. Unde dicunt in proverbio: ‘Deus miserere animabus, dixit Osuald cadens in terram.’
Ossa igitur illius translata et condita sunt in monasterio, quo diximus. Porro caput et manus cum brachiis a corpore præcisas jussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi. Quo post annum deveniens cum exercitu successor regni ejus Osuiu abstulit ea, et caput quidem in cymiterio Lindisfarnensis ecclesiæ, in regia vero civitate manus cum brachiis condidit.
NEC solum inclyti fama viri Brittaniæ fines lustravit universos, sed etiam trans oceanum longe radios salutiferæ lucis spargens, Germaniæ simul et Hiberniæ partes attigit. Denique reverentissimus antistes Acca solet referre, quia, cum Romam vadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Vilbrordum cum suo antistite Vilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quæ ad reliquias ejusdem reverentissimi regis in illa provincia gesta fuerint, narrare. Sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro æterna patria duceret vitam, rumorem sanctitatis illius in ea quoque insula longe lateque jam percrebruisse ferebat; E quibus unum, quod inter alia rettulit, miraculum præsenti nostræ historiæ inserendum credidimus.
‘Tempore,’ inquit, ‘mortalitatis, quæ Brittaniam Hiberniamque lata strage vastavit, percussus est ejusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, doctus quidem vir studio litterarum, sed erga curam perpetuæ suæ saluationis nihil omnino studii et industriæ gerens. Qui cum se morti proximum videret, timere cœpit et pavere, ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur, clamavitque me, cum essem in vicinia positus, et inter egra tremens suspiria, flebili voce talia mecum querebatur: “Uides,” inquit, “quia jamiamque crescente corporis molestia ad articulum subeundæ mortis conpellor; Nec dubito me post mortem corporis statim ad perpetuam animæ mortem rapiendum, ac infernalibus subdendum esse tormentis; Quia tempore non pauco inter studia divinæ lectionis, vitiorum potius inplicamentis, quam divinis solebam seruire mandatis. Inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua vivendi spatia donaverit, vitiosos mores corrigere, atque ad imperium divinæ voluntatis totam ex integro mentem vitamque transferre. Verum novi non hoc esse meriti mei, ut indutias vivendi vel accipiam, vel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno venia, per auxilium eorum, qui illi fideliter seruierunt, propitiari dignatus fuerit. Audivimus autem, et fama est creberrima, quia fuerit in gente vestra rex mirandæ sanctitatis, vocabulo Osuald, cujus excellentia fidei et virtutis, etiam post mortem, virtutum frequentium operatione claruerit; Precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te habes, adferas mihi, si forte mihi Dominus per ejus meritum misereri voluerit.” At ego respondi: “Habeo quidem de ligno, in quo caput ejus occisi a paganis infixum est; Et, si firmo corde credideris, potest divina pietas per tanti meritum viri et hujus vitæ spatia longiora concedere, et ingressu te vitæ perennis dignum reddere.” Nec moratus ille integram se in hoc habere fidem respondebat.
‘Tum benedixi aquam, et astulam roboris præfati inmittens obtuli egro potandum. Nec mora, melius habere cœpit, et convalescens ab infirmitate, multo deinceps tempore vixit; Totoque ad Deum corde et opere conversus, omnibus, ubicumque perueniebat, clementiam pii Conditoris et fidelis ejus famuli gloriam prædicabat.’
TRANSLATO ergo ad cælestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo frater ejus Osuiu, juvenis XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime tenuit, inpugnatus videlicet et ab ea, quæ fratrem ejus occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui, qui ante eum regnavit, filio Oidilualdo.
Cujus anno secundo, hoc est ab incarnatione dominica anno DCXLIIII, reverentissimus pater Paulinus, quondam quidem Eburacensis, sed tunc Hrofensis episcopus civitatis, transivit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die; Qui X et VIIII annos, menses duos, dies XXI episcopatum tenuit; Sepultusque est in secretario beati apostoli Andreæ, quod rex Ædilberct a fundamentis in eadem Hrofi civitate construxit. In cujus locum Honorius archiepiscopus ordinavit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed vita et eruditione antecessoribus suis æquandum.
Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiæ dignitatis, vocabulo Osuini, de stirpe regis Æduini, hoc est filium Osrici, de quo supra rettulimus, virum eximiæ pietatis et religionis; Qui provinciæ Derorum septem annis in maxima omnium rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus præfuit. Sed nec cum eo ille, qui ceteram Transhumbranæ gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum provinciam, regebat, habere pacem potuit; Quin potius, ingravescentibus causis dissensionum, miserrima hunc cæde peremit. Siquidem congregato contra invicem exercitu, cum videret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum, quem congregaverat, ac singulos domum redire præcepit a loco, qui vocatur Vilfaræsdun, id est mons Vilfari, et est a vico Cataractone X ferme milibus passuum contra solstitialem occasum secretus; Divertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidissimo, nomine Tondheri, celandus in domum comitis Hunualdi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. Sed heu, pro dolor! Longe aliter erat; Nam ab eodem comite proditum eum Osuiu cum præfato ipsius milite per præfectum suum Ediluinum detestanda omnibus morte interfecit. Quod factum est die XIIIa Kalendarum Septembrium, anno regni ejus nono, in loco, qui dicitur Ingetlingum; Ubi postmodum, castigandi hujus facinoris gratia, monasterium constructum est; In quo pro utriusque regis, et occisi videlicet, et ejus, qui occidere jussit, animæ redemtione cotidie Domino preces offerri deberent.
Erat autem rex Osuini et aspectu venustus, et statura sublimis, et affatu jucundus, et moribus civilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus; Unde contigit, ut ob regiam ejus et animi, et vultus, et meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad ejus ministerium de cunctis prope provinciis viri etiam nobilissimi concurrerent. Cujus inter ceteras virtutis et modestiæ, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.
Donaverat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, vel amnium fluenta transire, vel si alia quælibet necessitas insisteret, viam peragere posset. Cui cum parvo interiecto tempore pauper quidam occurreret elimosynam petens, desiliens ille præcepit equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari; Erat enim multum misericors, et cultor pauperum, ac velut pater miserorum. Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium: ‘Quid voluisti, domine antistes, equum regium, quem te conveniebat proprium habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos viliores plurimos, vel alias species, quæ ad pauperum dona sufficerent, quamuis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?’ Cui statim episcopus: ‘Quid loqueris,’ inquit, ‘rex? Numquid tibi carior est ille filius equæ, quam ille filius Dei?’ Quibus dictis intrabant ad prandendum. Et episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex, venerat enim de venatu, cœpit consistens ad focum calefieri cum ministris; Et repente inter calefaciendum recordans verbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, ‘quia numquam,’ inquit, ‘deinceps aliquid loquar de hoc aut judicabo, quid vel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.’ Quod videns episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens levauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret. Dumque rex, jubente ac postulante episeopo, lætitiam reciperet, cœpit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici ejus non noverant, quare lacrimaretur, interrogasset: ‘Scio,’ inquit, ‘quia non multo tempore victurus est rex; Numquam enim ante hæc vidi humilem regem. Unde animaduerto illum citius ex hac vita rapiendum; Non enim digna est hæc gens talem habere rectorem.’ Nec multo post dira antistitis præsagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.
Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie Kalendas Septembres, de sæculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino præmia recepit.
QUI cujus meriti fuerit, etiam miraculorum signis internus arbiter edocuit, e quibus tria memoriæ causa ponere satis sit. Presbyter quidam, nomine Utta, multæ gravitatis ac veritatis vir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus sæculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde conjugem regi Osuio, filiam videlicet Æduini regis Eanfledam, quæ occiso patre illuc fuerat adducta; Qui terrestri quidem itinere illo venire, sed navigio cum virgine redire disponebat, accessit ad episcopum Aidanum, obsecrans eum pro se suisque, qui tantum iter erant adgressuri, Domino supplicare. Qui benedicens illos ac Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum: ‘Scio,’ inquiens, ‘quia, ubi navem ascenderitis, tempestas vobis, et ventus contrarius superueniet; Sed tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in mare; Et statim quiescentibus ventis, serenitas maris vos læta prosequetur, ac cupito itinere domum remittet.’ Quæ cuncta, ut prædixerat antistes, ex ordine conpleta sunt; Et quidem inprimis furentibus undis pelagi, temtabant nautæ anchoris in mare missis navem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant. Cumque verrentibus undique et inplere incipientibus navem fluctibus, mortem sibi omnes inminere, et jamiamque adesse viderent, tandem presbyter reminiscens verba antistitis, adsumta ampulla misit de oleo in pontum, et statim, ut prædictum erat, suo quievit a feruore. Sicque factum est, ut vir Dei et per prophetiæ spiritum tempestatem prædixerit futuram, et per virtutem ejusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiverit. Cujus ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus mihi nostræ ecclesiæ presbyter, Cynimund vocabulo, narravit, qui se hoc ab ipso Utta presbytero, in quo et per quem conpletum est, audisse perhibebat.
ALIUD ejusdem patris memorabile miraculum ferunt multi, qui nosse potuerunt. Nam tempore episcopatus ejus, hostilis Merciorum exercitus Penda duce Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque devastans peruenit ad urbem usque regiam, quæ ex Bebbæ quondam reginæ vocabulo cognominatur, eamque, quia neque armis neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est; Discissisque viculis, quos in vicinia urbis invenit, advexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, virgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quæ terræ est contigua, et dum ventum oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est. Quo tempore reverentissimus antistes Aidan in insula Farne, quæ duobus ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur. Illo enim sæpius secretæ orationis et silentii causa secedere consuerat; Denique usque hodie locum sedis illius solitariæ in eadem insula solent ostendere. Qui cum ventis ferentibus globos ignis ac fumum supra muros urbis exaltari conspiceret, fertur elevatis ad cælum oculis manibusque cum lacrimis dixisse: ‘Uide, Domine, quanta mala facit Penda.’ Quo dicto statim mutati ab urbe venti in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot læsi, omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam divinitus juvari cognoverant.
HUNC cum dies mortis egredi e corpore cogeret, conpletis annis episcopatus sui XVII erat in villa regia non longe ab urbe, de qua præfati sumus. In hac enim habens ecclesiam et cubiculum, sæpius ibidem diverti ac manere, atque inde ad prædicandum circumquaque exire consueverat; Quod ipsum et in aliis villis regiis facere solebat, utpote nil propriæ possessionis, excepta ecclesia sua et adjacentibus agellis habens. Tetenderunt ergo ei egrotanti tentorium ad occidentalem ecclesiæ partem, ita ut ipsum tentorium parieti hereret ecclesiæ. Unde factum est, ut adclinis destinæ, quæ extrinsecus ecclesiæ pro munimine erat adposita, spiritum vitæ exhalaret ultimum. Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Cujus corpus mox inde translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in cymiterio fratrum sepultum est. At interiecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica major, atque in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata, illo ossa ejus translata, atque ad dexteram altaris juxta venerationem tanto pontifice dignam condita sunt.
Successit vero ei in episcopatum Finan, et ipse illo ab Hii Scottorum insula ac monasterio destinatus, ac tempore non pauco in episcopatu permansit. Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu hæc in loca perueniens, cum cuncta, quæ poterat, ferro flammaque perderet, vicus quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur. Sed mirum in modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab ignibus circum cuncta vorantibus absumi non potuit. Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et hæc eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita. Rursumque peracto tempore aliquanto, evenit per culpam incuriæ vicum eundem et ipsam pariter ecclesiam ignibus consumi. Sed ne tunc quidem eandem tangere flamma destinam valebat; Et cum magno utique miraculo ipsa ejus foramina ingrediens, quibus ædificio erat adfixa, perederet, ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur. Unde tertio ædificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiæ cælesti supplicare deberent. Constatque multos ex eo tempore gratiam sanitatis in eodem loco consecutos; Quin etiam astulis ex ipsa destina excisis, et in aquam missis, plures sibi suisque langorum remedia conquisiere.
Scripsi autem hæc de persona et operibus viri præfati; Nequaquam in eo laudans aut eligens hoc, quod de obseruatione paschæ minus perfecte sapiebat; Immo hoc multum detestans, sicut in libro, quem de temporibus conposui, manifestissime probavi; Sed quasi verax historicus, simpliciter ea, quæ de illo sive per illum sunt gesta, describens, et quæ laude sunt digna in ejus actibus laudans, atque ad utilitatem legentium memoriæ commendans; Studium videlicet pacis et caritatis, continentiæ et humilitatis; Animum iræ et avaritiæ victorem, superbiæ simul et vanæ gloriæ contemtorem; Industriam faciendi simul et docendi mandata cælestia, solertiam lectionis et vigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam, redarguendi superbos ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes recreandi vel defendendi clementiam. Qui, ut breviter multa conprehendam, quantum ab eis, qui illum novere, didicimus, nil ex omnibus, quæ in evangelicis vel apostolicis sive propheticis litteris facienda cognoverat, prætermittere, sed cuncta pro suis viribus operibus explere curabat. Hæc in præfato antistite multum conplector et amo, quia nimirum hæc Deo placuisse non ambigo. Quod autem pascha non suo tempore obseruabat, vel canonicum ejus tempus ignorans, vel suæ gentis auctoritate ne agnitum sequeretur devictus, non adprobo nec laudo. In quo tamen hoc adprobo, quia in celebratione sui paschæ non aliud corde tenebat, venerabatur, et prædicabat, quam quod nos; Id est, redemtionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in cælos mediatoris Dei et hominum hominis Jesu Christi. Unde et hanc non, ut quidam falso opinantur, XIIIIa luna in qualibet feria cum Judæis, sed die dominica semper agebat, a luna XIIIIa usque ad XXam; Propter fidem videlicet dominicæ resurrectionis, quam una sabbati factam, propterque spem nostræ resurrectionis, quam eadem una sabbati, quæ nunc dominica dies dicitur, veraciter futuram cum sancta ecclesia credebat.
His temporibus regno Orientalium Anglorum, post Erpualdum Redualdi successorem, Sigberct frater ejus præfuit, homo bonus ac religiosus; Qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lavacrum baptismi percepit, et patriam reversus, ubi regno potitus est, mox ea, quæ in Galliis bene disposita vidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua pueri litteris erudirentur; Juvante se episcopo Felice, quem de Cantia acceperat, eisque pedagogos ac magistros juxta morem Cantuariorum præbente.
Tantumque rex ille cælestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem ejusdem regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro æterno magis regno militare curaret. Quod dum multo tempore faceret, contigit gentem Merciorum duce rege Penda adversus Orientales Anglos in bellum procedere, qui, dum se inferiores in bello hostibus conspicerent, rogaverunt Sigberctum ad confirmandum militem secum venire in prœlium. Illo nolente ac contradicente, invitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus præsente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari. Sed ipse professionis suæ non inmemor, dum opimo esset vallatus exercitu, nonnisi virgam tantum habere in manu voluit: occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, cæsus sive dispersus exercitus.
Successor autem regni eorum factus est Anna filius Eni de regio genere, vir optimus, atque optimæ genitor sobolis, de quibus in sequentibus suo tempore dicendum est; Qui et ipse postea ab eodem pagano Merciorum duce, a quo et prodecessores ejus, occisus est.
VERUM dum adhuc Sigberct regni infulas teneret, superuenit de Hibernia vir sanctus nomine Furseus, verbo et actibus clarus, sed et egregiis insignis virtutibus, cupiens pro Domino, ubicumque sibi oportunum inveniret, peregrinam ducere vitam. Qui cum ad provinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege præfato, et solitum sibi opus evangelizandi exsequens, multos et exemplo virtutis, et incitamento sermonis, vel incredulos ad Christum convertit, vel jam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmavit.
Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit visione perfrui, in qua admonitus est cœpto verbi ministerio sedulus insistere, vigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere; Eo quod certus sibi exitus, sed incerta ejusdem exitus esset hora futura, dicente Domino: ‘Uigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.’ Qua visione confirmatus, curavit locum monasterii, quem a præfato rege Sigbercto acceperat, velocissime construere, ac regularibus instituere disciplinis. Erat autum monasterium siluarum et maris vicinitate amœnum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est urbs Cnobheri, vocatur; Quod deinde rex provinciæ illius Anna ac nobiles quique augustioribus ædificiis ac donariis adornarunt.
Erat autem vir iste de nobilissimo genere Scottorum, sed longe animo quam carne nobilior. Ab ipso tempore pueritiæ suæ curam non modicam lectionibus sacris simul et monasticis exhibebat disciplinis, et, quod maxime sanctos decet, cuncta, quæ agenda didicerat, sollicitus agere curabat.
Quid multa? Procedente tempore et ipse sibi monasterium, in quo liberius cælestibus studiis vacaret, construxit; Ubi correptus infirmitate, sicut libellus de vita ejus conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore; Et a vespera usque ad galli cantum corpore exutus, angelicorum agminum et aspectus intueri, et laudes beatas meruit audire. Referre autem erat solitus, quod aperte eos inter alia resonare audiret: ‘Ibunt sancti de virtute in virtutem’; Et iterum: ‘Uidebitur Deus deorum in Sion.’ Qui reductus in corpore, et die tertia rursum eductus, vidit non solum majora beatorum gaudia, sed et maxima malignorum spirituum certamina, qui crebris accusationibus inprobi iter illi cæleste intercludere contendebant; Nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant. De quibus omnibus siqui plenius scire vult (id est, quanta fraudis solertia dæmones et actus ejus, et verba superflua, et ipsas etiam cogitationes quasi in libro descriptas replicaverint; Quæ ab angelis sanctis, quæ a viris justis sibi inter angelos apparentibus læta vel tristia cognoverit), legat ipsum, de quo dixi, libellum vitæ ejus, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis accipiet.
In quibus tamen unum est, quod et nos in hac historia ponere multis commodum duximus. Cum ergo in altum esset elatus, jussus est ab angelis, qui eum ducebant, respicere, in mundum. At ille oculos in inferiora deflectens, vidit quasi vallem tenebrosam subtus se in imo positam. Vidit et quattuor ignes in ære non multo ab invicem spatio distantes. Et interrogans angelos, qui essent hi ignes, audivit hos esse ignes, qui mundum succendentes essent consumturi. Unum mendacii, cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare nos Satanæ et omnibus operibus ejus promisimus, minime inplemus; Alterum cupiditatis, cum mundi divitias amori cælestium præponimus; Tertium dissensionis, cum animos proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus; Quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem facere pro nihilo ducimus. Crescentes vero paulatim ignes usque ad invicem sese extenderunt, atque in inmensam adunati sunt flammam. Cumque adpropinquassent, pertimescens ille dicit angelo: ‘Domine, ecce ignis mihi adpropinquat.’ At ille: ‘Quod non incendisti,’ inquit, ‘non ardebit in te; Nam etsi terribilis iste ac grandis esse rogus videtur, tamen juxta merita operum singulos examinat; Quia uniuscujusque cupiditas in hoc igni ardebit. Sicut enim quis ardet in corpore per inlicitam voluptatem, ita solutus corpore ardebit per debitam pœnam.’ Tunc vidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque visione ductores adfuerunt, præcedentem ignes flammæ dividere, et duos ab utroque latere circumuolantes ab ignium se periculo defendere. Vidit autem et dæmones per ignem volantes incendia bellorum contra justos struere. Sequuntur adversus ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum bonorum, copiosior cælestium agminum visio; Sed et virorum de sua natione sanctorum, quos olim sacerdotii gradu non ignobiliter potitos, fama jam vulgante, conpererat; A quibus non pauca, quæ vel ipsi, vel omnibus, qui audire vellent, multum salubria essent, audivit. Qui cum verba finissent, et cum angelicis spiritibus ipsi quoque ad cælos redirent, remanserunt cum beato Furseo tres angeli, de quibus diximus, qui eum ad corpus referrent. Cumque præfato igni maximo adpropiarent, divisit quidem angelus, sicut prius, ignem flammæ. Sed vir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas januam peruenit, arripientes inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, jactaverunt in eum, et contingentes humerum maxillamque ejus incenderunt; Cognovitque hominem, et, quia vestimentum ejus morientis acceperit, ad memoriam reduxit. Quem angelus sanctus statim adprehendens in ignem reiecit. Dicebatque hostis malignus: ‘Nolite repellere, quem ante suscepistis; Nam sicut bona ejus peccatoris suscepistis, ita et de pœnis ejus participes esse debetis.’ Contradicens angelus: ‘Non,’inquit, ‘propter avaritiam, sed propter saluandam ejus animam suscepit’; Cessavitque ignis. Et conversus ad eum angelus: ‘Quod incendisti,’ inquit, ‘hoc arsit in te. Si enim hujus viri in peccatis suis mortui pecuniam non accepisses, nec pœna ejus in te arderet.’ Et plura locutus, quid erga salutem eorum, qui ad mortem pœniterent, esset agendum, salubri sermone docuit. Qui postmodum in corpore restitutus, omni vitæ suæ tempore signum incendii, quod in anima pertulit, visibile cunctis in humero maxillaque portavit; Mirumque in modum, quid anima in occulto passa sit, caro palam præmonstrabat. Curabat autem semper, sicut et antea facere consuerat, omnibus opus virtutum et exemplis ostendere, et prædicare sermonibus. Ordinem autem visionum suarum illis solummodo, qui propter desiderium conpunctionis interrogabant, exponere volebat. Superest adhuc frater quidam senior monasterii nostri, qui narrare solet dixisse sibi quendam multum veracem ac religiosum hominem, quod ipsum Furseum viderit in provincia Orientalium Anglorum, illasque visiones ex ipsius ore audierit; Adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum et glacie constrictum, cum sedens in tenui veste vir ita inter dicendum, propter magnitudinem memorati timoris vel suavitatis, quasi in mediæ æstatis caumate sudaverit.
Cum ergo, ut ad superiora redeamus, multis annis in Scottia verbum Dei omnibus adnuntians, tumultus inruentium turbarum non facile ferret, relictis omnibus, quæ habere videbatur, ab ipsa quoque insula patria discessit; Et paucis cum fratribus per Brettones in provinciam Anglorum devenit, ibique prædicans verbum, ut diximus, monasterium nobile construxit. Quibus rite gestis, cupiens se ab omnibus sæculi hujus. Et ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterii et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano et Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus liber in anchoretica conversatione vitam finire disposuit. Habuit alterum fratrem vocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat vitam. Hunc ergo solus petens, annum totum cum eo in continentia et orationibus, in cotidianis manuum vixit laboribus.
Dein turbatam incursione gentilium provinciam videns, et monasteriis quoque periculum inminere prævidens, dimissis ordinate omnibus navigavit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio vel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus diem clausit ultimum. Cujus corpus idem Ercunualdus patricius accipiens, seruavit in porticu quodam ecclesiæ, quam in villa sua, cui nomen est Perrona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur. Quod dum post dies XXVII esset factum, et corpus ipsum de porticu ablatum prope altare esset recondendum, inventum est ita inlesum, ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus. Sed et post annos IIII, constructa domuncula cultiore receptui corporis ejusdem, ad orientem altaris, adhuc sine macula corruptionis inventum, ibidem digno cum honore translatum est; Ubi merita illius multis sæpe constat Deo operante claruisse virtutibus. Hæc et de corporis ejus incorruptione breviter attigimus, ut, quanta esset viri sublimitas, legentibus notius existeret. Quæ cuncta in libello ejus sufficientius, sed et de aliis conmilitonibus ipsius, quisque legerit, inveniet.
INTEREA, defuncto Felice Orientalium Anglorum episcopo post X et VII annos accepti episcopatus, Honorius loco ejus ordinavit Thomam diaconum ejus de provincia Gyruiorum; Et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac vita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de provincia Cantuariorum, loco ejus substituit. Et ipse quoque Honorius, postquam metas sui cursus inplevit, ex hac luce migravit anno ab incarnatione Domini DCLIII, pridie Kalendarum Octobrium; Et cessante episcopatu per annum et sex menses, electus est archiepiscopus cathedræ Doruvernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum; Quem ordinaturus venit illuc Ithamar, antistes ecclesiæ Hrofensis. Ordinatus est autem die VIImo Kalendarum Aprilium, et rexit ecclesiam annos VIIII, menses IIII et duos dies; Et ipse, defuncto Ithamar, consecravit pro eo Damianum, qui de genere Australium Saxonum erat oriundus.
HIS temporibus Middilangli, id est Mediterranei Angli, sub principe Peada filio Pendan regis fidem et sacramenta veritatis perceperunt, Qui cum esset juvenis optimus, ac regis nomine ac persona dignissimus, prælatus est a patre regno gentis illius; Venitque ad regem Nordanhymbrorum Osuiu, postulans filiam ejus Alchfledam sibi conjugem dari. Neque aliter, quod petebat, inpetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente, cui præerat, acciperet. At ille audita prædicatione veritatis, et promissione regni cælestis, speque resurrectionis ac futuræ inmortalitatis, libenter se Christianum fieri velle confessus est, etiamsi virginem non acciperet; Persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio regis Osuiu, nomine Alchfrido, qui erat cognatus et amicus ejus, habens sororem ipsius conjugem, vocabulo Cyniburgam, filiam Pendan regis.
Baptizatus est ergo a Finano episcopo cum omnibus, qui secum venerant, comitibus ac militibus, eorumque famulis universis in vico regis inlustri, qui vocatur Ad Murum. Et acceptis IIII presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius et eruditione et vita videbantur idonei, multo cum gaudio reversus est. Erant autem presbyteri, Cedd, et Adda, et Betti, et Diuma, quorum ultimus natione Scottus, ceteri fuere de Anglis. Adda autem erat frater Uttan presbyteri inlustris, et abbatis monasterii, quod vocatur Ad Capræ Caput, cujus supra meminimus. Venientes ergo in provinciam memorati sacerdotes cum principe, prædicabant verbum, et libenter auditi sunt, multique cotidie, et nobilium, et infirmorum, abrenuntiata sorde idolatriæ, fidei sunt fonte abluti.
Nec prohibuit Penda rex, quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione verbum, siqui vellent audire, prædicaretur. Quin potius odio habebat, et dispiciebat eos, quos fide Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros, qui Deo suo, in quem crederent, obœdire contemnerent. Cœpta sunt hæc biennio ante mortem Pendan regis. Ipso autem occiso, cum Osuiu rex Christianus regnum ejus acciperet, ut in sequentibus dicemus, factus est Diuma unus ex præfatis IIII sacerdotibus episcopus Mediterraneorum Anglorum simul et Merciorum, ordinatus a Finano episcopo. Paucitas enim sacerdotum cogebat unum antistitem duobus populis præfici. Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino plebem adquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos in regione, quæ vocatur Infeppingum. Suscepitque pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu, reversus est ad insulam Hii, ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere cœnobiorum; Succedente illi in episcopatum Trumheri, viro religioso et monachica vita instituto, natione quidem Anglorum, sed a Scottis ordinato episcopo. Quod temporibus Vulfheri regis, de quo in sequentibus dicemus, factum est.
EO tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito antistite, abjecerant, instantia regis Osuiu receperunt. Erat enim rex ejusdem gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Parvum regnavit, amicus ejusdem Osuiu regis, qui, cum frequenter ad eum in provinciam Nordanhymbrorum veniret, solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse, qui hominum manibus facti essent; Dei creandi materiam lignum vel lapidem esse non posse, quorum recisuræ vel igni absumerentur, vel in vasa quælibet humani usus formarentur, vel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram verterentur. Deum potius intellegendum maiestate inconprehensibilem, humanis oculis invisibilem, omnipotentem, æternum, qui cælum et terram et humanum genus creasset, regeret, et judicaturus esset orbem in æquitate; Cujus sedes æterna non in vili et caduco metallo, sed in cælis esset credenda; Meritoque intellegendum, quia omnes, qui voluntatem ejus, a quo creati sunt, discerent et facerent, æterna ab illo præmia essent percepturi. Hæc et hujusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio sæpe inculcaret, tandem juvante amicorum consensu credidit, et, facto cum suis consilio, cum exhortatione, faventibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano episcopo in villa regia, cujus supra meminimus, quæ cognominatur Ad Murum. Est enim juxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam præcinxere, XII milibus passuum a mari orientali secreta.
Igitur rex Sigberct æterni regni jam civis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit, postulans ab Osuiu rege, ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi converterent, ac fonte salutari abluerent. At ille mittens ad provinciam Mediterraneorum Anglorum clamavit ad se virum Dei Cedd, et dato illi socio altero quodam presbytero, misit prædicare verbum genti Orientalium Saxonum. Ubi cum omnia perambulantes multam Domino ecclesiam congregassent, contigit tempore quodam eundem Cedd redire domum, ac peruenire ad ecclesiam Lindisfaronensem propter conloquium Finani episcopi. Qui ubi prosperatum ei opus evangelii conperit, fecit eum episcopum in gentem Orientalium Saxonum, vocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus episcopis. Qui accepto gradu episcopatus rediit ad provinciam, et majore auctoritate cœptum opus explens, fecit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinavit, qui se in verbo fidei et ministerio baptizandi adjuvarent, maxime in civitate, quæ lingua Saxonum Ythancæstir appellatur, sed et in illa, quæ Tilaburg cognominatur; Quorum prior locus est in ripa Pentæ amnis, secundus in ripa Tamensis. In quibus, collecto examine famulorum Christi, disciplinam vitæ regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, custodiri docuit.
Cumque tempore non pauco in præfata provincia, gaudente rege, congaudente universo populo, vitæ cælestis institutio cotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt; Qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis injurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret. Talis erat culpa regis, pro qua occideretur, quod evangelica præcepta devoto corde seruaret. In qua tamen ejus morte innoxia, juxta prædictum viri Dei, vera est ejus culpa punita. Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt, comitibus inlicitum conjugium; Quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicavit eum atque omnibus, qui se audire vellent, præcepit, ne domum ejus intrarent, neque de cibis illius acciperent. Contemsit autem rex præceptum, et rogatus a comite, intravit epulaturus domum ejus. Qui cum abisset, obviavit ei antistes. At rex intuens eum, mox tremefactus desiluit equo, ceciditque ante pedes ejus, veniam reatus postulans. Nam et episcopus pariter desiluit; Sederat enim et ipse in equo. Iratus autem tetigit regem jacentem virga, quam tenebat manu, et pontificali auctoritate protestatus: ‘Dico tibi,’ inquit, ‘quia noluisti te continere a domu perditi et damnati illius, tu in ipsa domu mori habes.’ Sed credendum est, quia talis mors viri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum ejus auxerit; Quia nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam mandatorum Christi contigit.
Successit autem Sigbercto in regnum Suidhelm, filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in provincia Orientalium Anglorum, in vico regio, qui dicitur Rendlæsham, id est mansio Rendili; Suscepitque eum ascendentem de fonto sancto Ædiluald rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater Anna regis eorundem.
SOLEBAT autem idem vir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, sæpius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, provinciam exhortandi gratia revisere: quem cum Oidiluald, filius Osualdi regis, qui in Derorum partibus regnum habebat, virum sanctum et sapientem, probumque moribus videret, postulavit eum possessionem terræ aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum verbumque audiendum advenire, et defunctus sepeliri deberet. Nam et se ipsum fideliter credidit multum juvari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco Domino seruirent. Habuerat autem idem rex secum fratrem germanum ejusdem episcopi, vocabulo Cælin, virum æque Deo devotum, qui ipsi ac familiæ ipsius verbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cujus notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit. Favens ergo votis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse videbantur hominum; Ut, juxta prophetiam Isaiæ, ‘in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur viror calami et junci,’ id est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius vel bestiæ commorari, vel homines bestialiter vivere consuerant.
Studens autem vir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac jeiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta jacere, postulavit a rege, ut sibi totum XLmæ tempus, quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet. Quibus diebus cunctis, excepta dominica, jeiunium ad vesperam usque juxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ovum gallinaceum cum parvo lacte aqua mixto percipiebat. Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam disciplinæ regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum monasterium vel ecclesiam, prius orationibus ac jeiuniis Domino consecrent. Cumque X dies XLmæ restarent, venit qui clamaret eum ad regem. At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur, petiit presbyterum suum Cynibillum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia cœpta conplere. Cui cum ille libenter adquiesceret, expleto studio jeiuniorum et orationis, fecit ibi monasterium, quod nunc Læstingæu vocatur, et religiosis moribus juxta ritus Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit.
Qui cum annis multis et in præfata provincia episcopatum administraret, et hujus quoque monasterii statutis propositis curam gereret, casu contigit, ut ad ipsum monasterium tempore mortalitatis adveniens, tactus ibidem infirmitate corporis obiret. Qui primo quidem foris sepultus est; Tempore autem procedente, in eodem monasterio ecclesia est in honorem beatæ Dei genetricis de lapide facta, et in illa corpus ipsius ad dexteram altaris reconditum.
Dedit autem episcopus regendum post se monasterium fratri suo Ceadda, qui postea episcopus factus est, ut in sequentibus dicemus. IIII siquidem hi, quos diximus, germani fratres, Cedd, et Cynibill, et Cælin, et Ceadda, quod raro invenitur, omnes sacerdotes Domini fuere præclari, et duo ex eis etiam summi sacerdotii gradu functi sunt. Cum ergo episcopum defunctum ac sepultum in provincia Nordanhymbrorum audirent fratres, qui in monasterio ejus erant in provincia Orientalium Saxonum, venerunt illo de suo monasterio homines circiter XXX, cupientes ad corpus sui patris, aut vivere, si sic Deo placeret, aut morientes ibi sepeliri. Qui libenter a suis fratribus et conmilitonibus suscepti, omnes ibidem superueniente præfatæ pestilentiæ clade defuncti sunt, excepto uno puerulo, quem orationibus patris sui a morte constat esse seruatum. Nam cum multo post hæc tempore viveret, et scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lavacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in ecclesia utilis fuit; De quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus, ut dixi, sui patris, ad cujus corpus dilectionis ipsius gratia venerat, sit ab articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem evaderet æternam, et aliis quoque fratribus ministerium vitæ ac salutis docendo exhiberet.
HIS temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque intolerabiles pateretur inruptiones sæpe dicti regis Merciorum, qui fratrem ejus occiderat, ad ultimum necessitate cogente promisit se ei innumera et majora, quam credi potest, ornamenta regia vel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et provincias regni ejus usque ad internicionem vastare desineret. Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum præberet, qui totam ejus gentem a parvo usque ad magnum delere atque exterminare decreverat, respexit ille ad divinæ auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi; Votoque se obligans: ‘Si paganus,’ inquit, ‘nescit accipere nostra donaria, offeramus ei, qui novit, Domino Deo nostro.’ Vovit ergo, quia, si victor existeret, filiam suam Domino sacra virginitate dicandam offerret, simul et XII possessiones prædiorum ad construenda monasteria donaret; Et sic cum paucissimo exercitu se certamini dedit. Denique fertur, quia tricies majorem pagani habuerint exercitum; Siquidem ipsi XXX legiones ducibus nobilissimis instructas in bello habuere, quibus Osuiu rex cum Alchfrido filio, perparuum, ut dixi, habens exercitum, sed Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius ejus Ecgfrid eo tempore in provincia Merciorum apud reginam Cynuise obses tenebatur; Filius autem Osualdi regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat adversariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis ipso tempore pugnandi sese pugnæ subtraxerat, eventumque discriminis tuto in loco exspectabat. Inito ergo certamine fugati sunt et cæsi pagani, duces regii XXX, qui ad auxilium venerant, pene omnes interfecti; In quibus Ædilheri, frater Anna regis Orientalium Anglorum, qui post eum regnavit, auctor ipse belli, perditis militibus sive auxiliis interemtus est. Et quia prope fluvium Vinuæd pugnatum est, qui tunc præ inundantia pluviarum late alueum suum immo omnes ripas suas transierat, contigit, ut multo plures aqua fugientes, quam bellantes perderet ensis.
Tum rex Osuiu, juxta quod Domino voverat, pro conlata sibi victoria gratias Deo referens dedit filiam suam Ælffledam, quæ vixdum unius anni ætatem inpleverat, perpetua ei virginitate consecrandam; Donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiæ terrestris, ad exercendam militiam cælestem, supplicandumque pro pace gentis ejus æterna, devotioni sedulæ monachorum locus facultasque suppeteret. E quibus videlicet possessiunculis sex in provincia Derorum, sex in Berniciorum dedit. Singulæ vero possessiones X erant familiarum, id est simul omnes CXX. Intravit autem præfata regis Osuiu filia Deo dedicanda monasterium, quod nuncupatur Heruteu, id est insula cerui, cui tunc Hild abbatissa præfuit. Quæ post biennium conparata possessione X familiarum in loco, qui dicitur Streanæshalch, ibi monasterium construxit; In quo memorata regis filia primo discipula vitæ regularis, deinde etiam magistra extitit, donec conpleto undeLX annorum numero, ad conplexum et nuptias sponsi cælestis virgo beata intraret. In quo monasterio et ipsa, et pater ejus Osuiu, et mater ejus Æanfled, et pater matris ejus Æduini, et multi alii nobiles in ecclesia sancti apostoli Petri sepulti sunt. Hoc autem bellum rex Osuiu in regione Loidis tertio decimo regni sui anno, XVIIa die Kalendarum Decembrium cum magna utriusque populi utilitate confecit. Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberavit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque provinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianæ gratiam convertit.
Primus autem in provincia Merciorum, simul et Lindisfarorum ac Mediterraneorum Anglorum, factus est episcopus Diuma, ut supra diximus, qui apud Mediterraneos Anglos defunctus ac sepultus est; Secundus Cellach, qui relicto episcopatus officio vivens ad Scottiam rediit, uterque de genere Scottorum; Tertius Trumheri, de natione quidem Anglorum, sed edoctus et ordinatus a Scottis, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Ingetlingum. Ipse est locus, ubi occisus est rex Osuini, ut supra meminimus. Nam regina Æanfled propinqua illius, ob castigationem necis ejus injustæ, postulavit a rege Osuio, ut donaret ibi locum monasterio construendo præfato Dei famulo Trumheræ, quia propinquus et ipse erat regis occisi; In quo videlicet monasterio orationes assiduæ pro utriusque regis, id est et occisi, et ejus, qui occidere jussit, salute æterna fierent. Idem autem rex Osuiu tribus annis post occisionem Pendan regis, Merciorum genti necnon et ceteris australium provinciarum populis præfuit; Qui etiam gentem Pictorum maxima ex parte regno Anglorum subjecit.
Quo tempore donavit præfato Peada filio regis Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum Australium Merciorum, qui sunt, ut dicunt, familiarum quinque milium, discreti fluvio Treanta, ab Aquilonaribus Merciis, quorum terra est familiarum VII milium. Sed idem Peada proximo vere multum nefarie peremtus est, proditione, ut dicunt, conjugis suæ in ipso tempore festi paschalis. Conpletis autem tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt adversus regem Osuiu duces gentis Merciorum, Immin, et Eafa, et Eadberct, levato in regem Vulfhere filio ejusdem Pendan adulescente, quem occultum seruaverant, et ejectis principibus regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt; Sicque cum suo rege liberi, Christo vero regi pro sempiterno in cælis regno seruire gaudebant. Præfuit autem rex idem genti Merciorum annis X et VII, habuitque primum episcopum Trumheri, de quo supra diximus, secundum Jaruman, tertium Ceaddan, quartum Vynfridum. Omnes hi per ordinem sibimet succedentes sub rege Vulfhere, gentis Merciorum episcopatu sunt functi.
INTEREA Aidano episcopo de hac vita sublato, Finan pro illo gradum episcopatus a Scottis ordinatus ac missus acceperat. Qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam; Quam tamen more Scottorum non de lapide, sed de robore secto totam conposuit, atque harundine texit; Quam tempore sequente reverentissimus archiepiscopus Theodorus in honore beati apostoli Petri dedicavit. Sed et episcopus loci ipsius Eadberct ablata harundine, plumbi lamminis eam totam, hoc est et tectum, et ipsos quoque parietes ejus, cooperire curavit.
His temporibus quæstio facta est frequens et magna de obseruatione paschæ, confirmantibus eis, qui de Cantia vel de Galliis advenerant, quod Scotti dominicum paschæ diem contra universalis ecclesiæ morem celebrarent. Erat in his acerrimus veri paschæ defensor nomine Ronan, natione quidem Scottus, sed in Galliæ vel Italiæ partibus regulam ecclesiasticæ veritatis edoctus. Qui cum Finano confligens, multos quidem correxit, vel ad solertiorem veritatis inquisitionem accendit, nequaquam tamen Finanum emendare potuit; Quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem castigando et apertum veritatis adversarium reddidit. Obseruabat autem Jacob diaconus quondam, ut supra docuimus, venerabilis archiepiscopi Paulini, verum et catholicum pascha cum omnibus, quos ad correctiorem viam erudire poterat. Obseruabat et regina Eanfled cum suis, juxta quod in Cantia fieri viderat, habens secum de Cantia presbyterum catholicæ obseruationis, nomine Romanum. Unde nonnumquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno uno pascha celebraretur, et cum rex pascha dominicum solutis jeiuniis faceret, tum regina cum suis persistens adhuc in jeiunio diem palmarum celebraret. Hæc autem dissonantia paschalis obseruantiæ vivente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis, et dilectionis, juxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curavit. Unde ab omnibus, etiam his, qui de pascha aliter sentiebant, merito diligebatur; Nec solum a mediocribus, verum ab ipsis quoque episcopis, Honorio Cantuariorum, et Felice Orientalium Anglorum, venerationi habitus est.
Defuncto autem Finano, qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet, et ipse missus a Scottia, gravior de obseruatione paschæ, necnon et de aliis ecclesiasticæ vitæ disciplinis controversia nata est. Unde merito movit hæc quæstio sensus et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis vocabulo, in vacuum currerent aut cucurrissent. Peruenit et ad ipsas principum aures, Osuiu videlicet regis, et filii ejus Alchfridi. Quia nimirum Osuiu a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum etiam lingua optime inbutus, nil melius, quam quod illi docuissent, autumabat; Porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianæ Vilfridum virum doctissimum (nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adjerat, et apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo etiam tonsuræ ecclesiasticæ coronam susceperat), hujus doctrinam omnibus Scottorum traditionibus jure præferendam sciebat; Unde ei etiam donaverat monasterium XL familiarum in loco, qui dicitur Inhrypum. Quem videlicet locum paulo ante eis, qui Scottos sequebantur, in possessionem monasterii dederat. Sed quia illi postmodum data sibi optione magis loco cedere, quam suam mutare consuetudinem volebant, dedit eum illi, qui dignam loco et doctrinam haberet, et vitam. Venerat eo tempore Agilberctus Occidentalium Saxonum episcopus, cujus supra meminimus, amicus Alchfridi regis et Vilfridi abbatis, ad provinciam Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu demorabatur; Qui etiam Vilfridum rogatu Alchfridi in præfato suo monasterio presbyterum fecit. Habebat autem secum ipse presbyterum nomine Agathonem. Mota ergo ibi quæstione de pascha, vel tonsura, vel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenæshalch, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo devota femina præfuit, synodus fieri, et hæc quæstio terminari deberet. Veneruntque illo rcges ambo, pater scilicet et filius; Episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum Agathone et Vilfrido presbyteris. Jacobus et Romanus in horum parte erant; Hild abbatissa cum suis in parte Scottorum, in qua erat etiam venerabilis episcopus Cedd, jamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres in eo concilio vigilantissimus utriusque partis extitit.
Primusque rex Osuiu præmissa præfatione, quod oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam vivendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum cælestium, qui unum omnes in cælis regnum expectarent; Inquirendum potius, quæ esset verior traditio, et hanc ab omnibus communiter esse sequendam; Jussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus et unde originem ducens ille, quem ipse sequeretur. Tum Colmanus: ‘Pascha,’ inquit, ‘hoc, quod agere soleo, a majoribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, viri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur. Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse videatur, ipsum est, quod beatus evangelista Johannes, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus, quibus præerat, ecclesiis celebrasse legitur.’ Quo hæc et his similia dicente, jussit rex et Agilberctum proferre in medium morem suæ obseruationis, unde initium haberet, vel qua hunc auctoritate sequeretur. Respondit Agilberctus: ‘Loquatur, obsecro, vice mea discipulus meus Vilfrid presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident, ecclesiasticæ traditionis cultoribus; Et ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum, quam ego per interpretem, potest explanare, quæ sentimus.’ Tum Vilfrid, jubente rege, ut diceret, ita exorsus est: ‘Pasca, quod facimus,’ inquit, ‘uidimus Romæ, ubi beati apostoli Petrus et Paulus vixere, docuere, passi sunt, et sepulti, ab omnibus celebrari; Hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi vel orandi studio pertransivimus, ab omnibus agi conspeximus; Hoc Africam, Asiam, Ægyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia diffusa est, per diversas nationes et linguas, uno ac non diverso temporis ordine geri conperimus; Præter hos tantum et obstinationis eorum conplices, Pictos dico et Brettones, cum quibus de duabus ultimis oceani insulis, et his non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant.’ Cui hæc dicenti respondit Colmanus: ‘Mirum quare stultum appellare velitis laborem nostrum, in quo tanti apostoli, qui super pectus Domini recumbere dignus fuit, exempla sectamur; Cum ipsum sapientissime vixisse omnis mundus noverit.’ At Vilfridus: ‘Absit,’ inquit, ‘ut Johannem stultitiæ reprehendamus, cum scita legis Mosaicæ juxta litteram seruaret, judaizante adhuc in multis ecclesia, nec subito valentibus apostolis omnem legis obseruantiam, quæ a Deo instituta est, abdicare (quomodo simulacra, quæ a dæmonibus inventa sunt, repudiare omnes, qui ad fidem veniunt, necesse est), videlicet ne scandalum facerent eis, qui inter gentes erant Judæis. Hinc est enim, quod Paulus Timotheum circumcidit, quod hostias in templo immolavit, quod cum Aquila et Priscilla caput Chorinti totondit; Ad nihil videlicet utile, nisi ad scandalum vitandum Judæorum. Hinc quod eidem Paulo Jacobus ait: “Uides, frater, quot milia sunt in Judæis, qui crediderunt; Et omnes hi æmulatores sunt legis.” Nec tamen hodie clarescente per mundum evangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus vel circumcidi, vel hostias Deo victimarum offerre carnalium. Itaque Johannes secundum legis consuetudinem XIIIIa die mensis primi ad vesperam incipiebat celebrationem festi paschalis, nil curans, utrum hæc sabbato, an alia qualibet feria proveniret. At vero Petrus cum Romæ prædicaret, memor, quia Dominus prima sabbati resurrexit a mortuis, ac mundo spem resurrectionis contulit, ita pascha faciendum intellexit, ut secundum consuetudinem ac præcepta legis XIIIIam lunam primi mensis, æque sicut Johannes, orientem ad vesperam semper exspectaret; Et hac exorta, si dominica dies, quæ tunc prima sabbati vocabatur, erat mane ventura, in ipsa vespera pascha dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos omnes hodie facere solemus. Sin autem dominica non proximo mane post lunam XIIIIam, sed XVIa aut XVIIa aut alia qualibet luna usque ad XXIam esset ventura, exspectabat eam, et præcedente sabbato, vespere, sacrosancta paschæ sollemnia inchoabat; Sicque fiebat, ut dominica paschæ dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur. Neque hæc evangelica et apostolica traditio legem soluit, sed potius adimplet, in qua obseruandum pascha a XIIIIa luna primi mensis ad vesperam usque ad XXIam lunam ejusdem mensis ad vesperam præceptum est; In quam obseruantiam imitandam omnes beati Johannis successores in Asia post obitum ejus, et omnis per orbem ecclesia conversa est. Et hoc esse verum pascha, hoc solum fidelibus celebrandum, Niceno concilio non statutum noviter, sed confirmatum est, ut ecclesiastica docet historia. Unde constat vos, Colmane, neque Johannis, ut autumatis, exempla sectari, neque Petri, cujus traditioni scientes contradicitis, neque legi, neque evangelio in obseruatione vestri paschæ congruere. Johannes enim ad legis Mosaicæ decreta tempus paschale custodiens, nil de prima sabbati curabat; Quod vos non facitis, qui nonnisi prima sabbati pascha celebratis. Petrus a XVa luna usque ad XXIam diem paschæ dominicum celebrabat; Quod vos non facitis, qui a XIIIIa usque ad XXam lunam diem dominicum paschæ obseruatis; Ita ut XIIIa luna ad vesperam sæpius pascha incipiatis, cujus neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator evangelii Dominus in ea, sed in XIIIIa vel vetus pascha manducavit ad vesperam, vel novi testamenti sacramenta in commemorationem suæ passionis ecclesiæ celebranda tradidit. Item lunam XXIam, quam lex maxime celebrandam commendavit, a celebratione vestri paschæ funditus eliminatis; Sicque, ut dixi, in celebratione summæ festivitatis neque Johanni, neque Petro, neque legi, neque evangelio concordatis.’
His contra Colmanus: ‘Numquid,’ ait, ‘Anatolius vir sanctus, et in præfata historia ecclesiastica multum laudatus, legi vel evangelio contraria sapuit, qui a XIIIIa usque ad XXam pascha celebrandum scripsit? Numquid reverentissimum patrem nostrum Columbam et successores ejus viros Deo dilectos, qui eodem modo pascha fecerunt, divinis paginis contraria sapuisse vel egisse credendum est? Cum plurimi fuerint in eis, quorum sanctitati cælestia signa, et virtutum quæ fecerunt miracula testimonium præbuerunt; Quos ipse sanctos esse non dubitans, semper eorum vitam, mores, et disciplinam sequi non desisto.’
At Vilfridus: ‘Constat,’ inquit, ‘Anatolium virum sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum; Sed quid vobis cum illo, cum nec ejus decreta seruetis? Ille enim in pascha suo regulam utique veritatis sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem vos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi ecclesia custoditum pro nihilo contemnitis. Ille sic in pascha dominico XIIIIam lunam conputavit, ut hanc eadem ipsa die more Ægyptiorum XVam lunam ad vesperam esse fateretur. Sic item XXam die dominico paschæ adnotavit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam crederet. Cujus regulam distinctionis vos ignorasse probat, quod aliquoties pascha manifestissime ante plenilunium, id est in XIIIa luna, facitis. De patre autem vestro Columba et sequacibus ejus, quorum sanctitatem vos imitari, et regulam ac præcepta cælestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem respondere; Quia multis in judicio dicentibus Domino, quod in nomine ejus prophetaverint, et dæmonia ejecerint, et virtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus, quia numquam eos noverit. Sed absit, ut hoc de patribus vestris dicam, quia justius multo est de incognitis bonum credere quam malum. Unde et illos Dei famulos ac Deo dilectos esse non nego, qui simplicitate rustica, sed intentione pia Deum dilexerunt. Neque illis multum obesse reor talem paschæ obseruantiam, quamdiu nullus advenerat, qui eis instituti perfectioris decreta, quæ sequerentur, ostenderet; Quos utique credo, siqui tunc ad eos catholicus calculator adveniret, sic ejus monita fuisse secuturos, quomodo ea, quæ noverant ac didicerant, Dei mandata probantur fuisse secuti. Tu autem et socii tui, si audita decreta sedis apostolicæ, immo universalis ecclesiæ, et hæc litteris sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis. Etsi enim patres tui sancti fuerunt, numquid universali, quæ per orbem est, ecclesiæ Christi eorum est paucitas uno de angulo extremæ insulæ præferenda? Et si sanctus erat, ac potens virtutibus ille Columba vester, immo et noster, si Christi erat, num præferri potuit beatissimo apostolorum principi, cui Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni cælorum”?’
Hæc perorante Vilfrido, dixit rex: ‘Uerene, Colmane, hæc illi Petro dicta sunt a Domino?’ Qui ait: ‘Uere, rex.’ At ille: ‘Habetis,’ inquit, ‘uos proferre aliquid tantæ potestatis vestro Columbæ datum?’ At ille ait: ‘Nihil.’ Rursum rex: ‘Si utrique vestrum,’ inquit, ‘in hoc sine ulla controversia consentiunt, quod hæc principaliter Petro dicta, et ei claves regni cælorum sint datæ a Domino?’ Responderunt: ‘Etiam,’ utrique. At ille ita conclusit: ‘Et ego vobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo; Sed, in quantum novi vel valeo, hujus cupio in omnibus obœdire statutis; Ne forte, me adveniente ad fores regni cælorum, non sit qui reserat, averso illo, qui claves tenere probatur.’
Hæc dicente rege, faverunt adsidentes quique sive adstantes majores una cum mediocribus, et abdicata minus perfecta institutione, ad ea, quæ meliora cognoverant, sese transferre festinabant.
FINITOQUE conflictu, ac soluta contione, Agilberctus domum rediit. Colman videns spretam suam doctrinam, sectamque esse dispectam, adsumtis his, qui se sequi voluerunt, id est qui pascha catholicum et tonsuram coronæ (nam et de hoc quæstio non minima erat) recipere nolebant, Scottiam regressus est, tractaturus cum suis, quid de his facere deberet. Cedd, relictis Scottorum vestigiis, ad suam sedem rediit, utpote agnita obseruatione catholici paschæ. Facta est autem hæc quæstio anno dominicæ incarnationis DCLXIIIIo, qui fuit annus Osuiu regis XXIIus, episcopatus autem Scottorum, quem gesserunt in provincia Anglorum, annus XXXus; Siquidem Aidan X et VII annis, Finan decem, Colman tribus episcopatum tenuere.
Reverso autem patriam Colmano, suscepit pro illo pontificatum Nordanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat apud Scottos austrinos eruditus, atque ordinatus episcopus, habens juxta morem provinciæ illius coronam tonsuræ ecclesiasticæ, et catholicam temporis paschalis regulam obseruans; Vir quidem bonus ac religiosus, sed permodico tempore ecclesiam regens. Venerat autem de Scottia, tenente adhuc pontificatum Colmano, et diligenter ea, quæ ad fidem ac veritatem pertinent, et verbo cunctos docebat, et opere. Porro fratribus, qui in Lindisfarnensi ecclesia, Scottis abeuntibus, remanere maluerunt, præpositus est abbatis jure vir reverentissimus ac mansuetissimus Eata, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Mailros; Quod aiunt Colmanum abiturum petisse et inpetrasse a rege Osuiu, eo quod esset idem Eata unus de XII pueris Aidani, quos primo episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit. Multum namque eundem episcopum Colmanum rex pro insita illi prudentia diligebat. Ipse est Eata, qui non multo post eidem ecclesiæ Lindisfarnensi episcopus factus est. Abiens autem domum Colman adsumsit secum partem ossuum reverentissimi patris Aidani; Partem vero in ecclesia, cui præerat, reliquit, et in secretario ejus condi præcepit.
Quantæ autem parsimoniæ, cujus continentiæ fuerit ipse cum prodecessoribus suis, testabatur etiam locus ille, quem regebant, ubi abeuntihus eis, excepta ecclesia, paucissimæ domus repertæ sunt, hoc est illæ solummodo, sine quibus conversatio civilis esse nullatenus poterat. Nil pecuniarum absque pecoribus habebant. Siquid enim pecuniæ a divitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem potentium sæculi, vel pecunias colligi, vel domus prævideri necesse fuit, qui numquam ad ecclesiam nisi orationis tantum et audiendi verbi Dei causa veniebant. Rex ipse, cum oportunitas exegisset, cum V tantum aut VI ministris veniebat, et expleta in ecclesia oratione discedebat. Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum et cotidiano fratrum cibo contenti, nil ultra quærebant. Tota enim fuit tunc sollicitudo doctoribus illis Deo seruiendi, non sæculo; Tota cura cordis excolendi, non ventris. Unde et in magna erat veneratione tempore illo religionis habitus; Ita ut, ubicumque clericus aliqui aut monachus adveniret, gaudenter ab omnibus tamquam Dei famulus exciperetur. Etiam si in itinere pergens inveniretur, adcurrebant, et flexa ceruice vel manu signari, vel ore illius se benedici gaudebant; Verbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum præbebant. Sed et diebus dominicis ad ecclesiam sive ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant; Et siquis sacerdotum in vicum forte deveniret, mox congregati in unum vicani verbum vitæ ab illo expetere curabant. Nam neque alia ipsis sacerdotibus aut clericis vicos adeundi, quam prædicandi, baptizandi, infirmos visitandi, et, ut breviter dicam, animas curandi causa fuit; Qui in tantum erant ab omni avaritiæ peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potestatibus sæculi coactus, acciperet. Quæ consuetudo per omnia aliquanto post hæc tempore in ecclesiis Nordanhymbrorum seruata est. Sed de his satis dictum.
EODEM autem anno dominicæ incarnationis DCLXIIIIo, facta erat eclipsis solis die tertio mensis Maii, hora circiter Xa diei; Quo etiam anno subita pestilentiæ lues, depopulatis prius australibus Brittaniæ plagis, Nordanhymbrorum quoque provinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desæviens, magnam hominum multitudinem stravit. Qua plaga præfatus Domini sacerdos Tuda raptus est de mundo, et in monasterio, quod vocatur Pægnalæch, honorifice sepultus. Hæc autem plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, vel divinæ lectionis, vel continentioris vitæ gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticæ conversationi fideliter mancipaverunt, alii magis circueundo per cellas magistrorum, lectioni operam dare gaudebant; Quos omnes Scotti libentissime suscipientes, victum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum præbere curabant.
Erant inter hos duo juvenes magnæ indolis de nobilibus Anglorum, Edilhun et Ecgberct, quorum prior frater fuit Ediluini, viri æque Deo dilecti, qui et ipse ævo sequente Hiberniam gratia legendi adiit, et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in provincia Lindissi factus, multo ecclesiam tempore nobilissime rexit. Hi ergo cum essent in monasterio, quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur, et omnes socii ipsorum vel mortalitate de sæculo rapti, vel per alia essent loca dispersi, correpti sunt ambo morbo ejusdem mortalitatis, et gravissime adflicti; E quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam veracissimus et venerandæ canitiei presbyter, qui se hæc ab ipso audisse perhibebat, cum se æstimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco oportuno, cœpit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam vel præteritas neglegentias, quas in pueritia sive infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, vel in bonis se operibus habundantius exerceret. Vovit etiam votum, quia adeo peregrinus vivere vellet, ut numquam in insulam, in qua natus est, id est Brittaniam, rediret; Quia præter sollemnem canonici temporis psalmodiam, si non valetudo corporis obsisteret, cotidie psalterium totum in memoriam divinæ laudis decantaret; Quia in omni septimana diem cum nocte jeiunus transiret. Cumque finitis lacrimis, precibus, et votis domum rediret, invenit sodalem dormientem; Et ipse quoque lectulum conscendens, cœpit in quietem membra laxare. Et cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum, et ait: ‘O frater Ecgbercte, o quid fecisti? Sperabam, quia pariter ad vitam æternam intraremus. Verumtamen scito, quia, quæ postulasti, accipies.’ Didicerat enim per visionem et quid ille petisset, et quia petita inpetrasset. Quid multa? Ipse Edilhun proxima nocte defunctus est; At vero Ecgberect decussa molestia egritudinis convaluit, ac multo postea tempore vivens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa virtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicæ incarnationis DCCXXVIIIIo, cum esset ipse annorum XC, migravit ad regna cælestia. Duxit autem vitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiæ, simplicitatis, et justitiæ perfectione. Unde et genti suæ et illis, in quibus exulabat, nationibus Scottorum sive Pictorum, exemplo vivendi, et instantia docendi, et auctoritate corripiendi, et pietate largiendi de his, quæ a divitibus acceperat, multum profuit. Addidit autem votis, quæ diximus, ut semper in XLma non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum mensura gustaret; Quod videlicet lac pridie novum in fiala ponere solebat, et post noctem ablata superficie crassiore, ipse residuum cum modico, ut diximus, pane bibebat. Cujus modum continentiæ etiam XL diebus ante natale Domini, totidem quoque post peracta sollemnia pentecostes, hoc est Lmæ, semper obseruare curabat.
INTEREA rex Alchfrid misit Vilfridum presbyterum ad regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari faceret episcopum. At ille misit eum ordinandum ad Agilberectum, de quo supra diximus, qui, relicta Brittania, Parisiacæ civitatis factus erat episcopus; Et consecratus est magno cum honore ab ipso, convenientibus plurimis episcopis in vico regio, qui vocatur In Conpendio. Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam virum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quæ in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiæ ordinaretur episcopus. Erat autem presbyter vocabulo Ceadda, frater reverentissimi antistitis Ceddi, cujus sæpius meminimus, et abbas monasterii illius, quod vocatur Læstingæu. Misitque cum eo rex presbyterum suum vocabulo Eadhædum, qui postea regnante Ecgfrido, Hrypensis ecclesiæ præsul factus est. Verum illi Cantiam peruenientes, invenerunt archiepiscopum Deusdedit jam migrasse de sæculo, et necdum alium pro eo constitutum fuisse pontificem. Unde deverterunt ad provinciam Occidentalium Saxonum, ubi erat Vini episcopus; Et ab illo est vir præfatus consecratus antistes, adsumtis in societatem ordinationis duobus de Brettonum gente episcopis, qui dominicum paschæ diem, ut sæpius dictum est, secus morem canonicum a XIIIIa usque ad XXam lunam celebrant. Non enim erat tunc ullus, excepto illo Vine, in tota Brittania canonice ordinatus episcopus. Consecratus ergo in episcopum Ceadda maximam mox cœpit ecclesiasticæ veritati et castitati curam inpendere; Humilitati, continentiæ, lectioni operam dare; Oppida, rura, casas, vicos, castella propter evangelizandum, non equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo peragrare. Erat enim de discipulis Aidani, eisdemque actibus ac moribus juxta exemplum ejus ac fratris sui Ceddi suos instituere curavit auditores. Veniens quoque Brittaniam Vilfrid jam episcopus factus et ipse perplura catholicæ obseruationis moderamina ccclesiis Anglorum sua doctrina contulit. Unde factum est, ut, crescente per dies institutione catholica, Scotti omnes, qui inter Anglos morabantur, aut his manus darent, aut suam redirent ad patriam.
HIS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu provinciæ Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu ecclesiæ Anglorum esset agendum, intellexerat enim veraciter Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctæ ecclesiæ gentis Anglorum, virum bonum et aptum episcopatu, presbyterum nomine Vighardum, de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt; Quatinus accepto ipse gradu archiepiscopatus, catholicos per omnem Brittaniam ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites.
Verum Vighard Romam perueniens, priusquam consecrari in episcopatum posset, morte præreptus est, et hujusmodi litteræ regi Osuiu Brittaniam remissæ:
Domino excellenti filio Osuio regi Saxonum Vitalianus cpiscopus, servus seruorum Dei.
Desiderabiles litteras excellentiæ vestræ suscepimus; Quas relegentes cognovimus ejus piissimam devotionem, feruentissimumque amorem, quem habet propter beatam vitam; Et quia dextera Domini protegente, ad veram et apostolicam fidem sit conversus, sperans, sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo de futuro conregnare. Benedicta igitur gens, quæ talem sapientissimum et Dei cultorem promeruit habere regem; Quia non solum ipse Dei cultor extitit, sed etiam omnes subjectos suos meditatur die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam pro suæ animæ redemtione converti. Quis enim audiens hæc suavia non lætetur? Quis non exultet et gaudeat in his piis operibus? Quia et gens vestra Christo omnipotenti Deo credidit secundum divinorum prophetarum voces, sicut scriptum est in Isaia: ‘In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.’ Et iterum: ‘Audite insulæ, et adtendite populi de longe.’ Et post paululum: ‘Parum,’ inquit, ‘est, ut mihi sis servus ad suscitandas tribus Jacob, et feces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.’ Et rursum: ‘Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt.’ Et post pusillum: ‘Dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, et diceres his, qui vincti sunt: “Exite,” et his, qui in tenebris: “Revelamini.”’ Et rursum: ‘Ego Dominus vocavi te in justitia, et adprehendi manum tuam, et seruavi, et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.’ Ecce, excellentissime fili, quam luce clarius est, non solum de vobis, sed etiam de omnibus prophetatum gentibus, quod sint credituræ in Christo omnium conditore. Quamobrem oportet vestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis apostolorum, sive in pascha celebrandum, sive in omnibus, quæ tradiderunt sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo luminaria cæli inluminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat credentium.’
Et post nonnulla, quibus de celebrando per orbem totum uno vero pascha loquitur:
‘Hominem denique,’ inquit, ‘docibilem et in omnibus ornatum antistitem, secundum vestrorum scriptorum tenorem, minime valuimus nunc repperire pro longinquitate itineris. Profecto enim dum hujusmodi apta reppertaque persona fuerit, eum instructum ad vestram dirigemus patriam, ut ipse et viva voce, et per divina oracula omnem inimici zizaniam ex omni ucstra insula cum divino nutu eradicet. Munuscula a vestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro æterna ejus memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro ejus incolumitate jugiter Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque qui hæc obtulit munera, de hac subtractus est lucc, situsque ad limina apostolorum, pro quo valde sumus contristati, cum hic esset defunctus. Ucrumtamen gerulis harum nostrarum litterarum vestris missis, et beneficia sanctorum, hoc est reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli, et sanctorum martyrum Laurentii, Johannis, et Pauli, et Gregorii, atque Pancratii eis fecimus dari, vestræ excellentiæ profecto omnes contradendas. Nam et conjugi vestræ, nostræ spiritali filiæ, direximus per præfatos gerulos crucem clavem auream habentem de sacratissimis vinculis beatorum Petri et Pauli apostolorum; De cujus pio studio cognoscentes, tantum cuncta sedes apostolica una nobiscum lætatur, quantum ejus pia opera coram Deo flagrant et vernant. Festinet igitur, quæsumus, vestra celsitudo, ut optamus, totam suam insulam Deo Christo dicare. Profecto enim habet protectorem, humani generis redemtorem Dominum nostrum Jesum Christum, qui ei cuncta prospera inpertiet, uti novum Christi populum coaceruet, catholicam ibi et apostolicam constituens fidem. Scriptum est enim: ‘Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adicientur vobis.’ Nimirum enim quærit et inpetrabit, et ei omnes suæ insulæ, ut optamus, subdentur. Paterno itaque affectu salutantes vestram excellentiam, divinam precamur jugiter clementiam, quæ vos vestrosque omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum Christo in futuro regnetis sæculo. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.’
Quis sane pro Vighardo reppertus ac dedicatus sit antistes, libro sequente oportunius dicetur.
EODEM tempore provinciæ Orientalium Saxonum post Suidhelmum, de quo supra diximus, præfuere reges Sigheri et Sebbi, quamuis ipsi regi Merciorum Vulfheræ subjecti. Quæ videlicet provincia cum præfatæ mortalitatis clade premeretur, Sigheri cum sua parte populi, relictis Christianæ fidei sacramentis, ad apostasiam conversus est. Nam et ipse rex et plurimi de plebe sive optimatibus, diligentes hanc vitam, et futuram non quærentes, sive etiam non esse credentes, cœperunt fana, quæ derelicta erant, restaurare, et adorare simulacra, quasi per hæc possent a mortalitate defendi. Porro socius ejus et coheres regni ejusdem, Sebbi, magna fidem perceptam cum suis omnibus devotione seruavit, magna, ut in sequentibus dicemus, vitam fidelem felicitate conplevit. Quod ubi rex Vulfheri conperit, fidem videlicet provinciæ ex parte profanatam, misit ad corrigendum errorem, revocandamque ad fidem veritatis provinciam Jaruman episcopum, qui successor erat Trumheri. Qui multa agens solertia, juxta quod mihi presbyter, qui comes itineris illi et cooperator verbi extiterat, referebat, erat enim religiosus et bonus vir, longe lateque omnia peruagatus, et populum et regem præfatum ad viam justitiæ reduxit; Adeo ut relictis sive destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam in perfidiæ sordibus inter idola vivere cupientes. Quibus ita gestis, et ipsi sacerdotes doctoresque eorum domum rediere lætantes.