BŒTHII DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ LIBER QUINTUS

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V

Dixerat orationisque cursum ad alia quædam trac tanda atque expedienda vertebat.

Tum ego : “ Recta quidem,” inquam,“ exhortatio tuaque prorsus auctori tate dignissima, sed quod tu dudum de providentia quæstionem'pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. Quæro enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere.”

Tum illa: “ Festino,” inquit, “ debitum promissionis absolvere viamque tibi qua patriam reveharis aperire. Hæc autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt, verendumque est ne deviis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.”

“ Ne id, ” inquam, “ prorsus vereare. Nam quietus mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere, simul cum omne disputationis tuæ latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.”

Tum illa : “ Morem,” inquit, “ geram tibi,” simulque sic orsa est : “ Si quidem,” inquit, “ aliquis eventum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et præter subiectæ rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno. Quis enim cœrcente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest ? Nam nihil ex nihilo exsistere vera sententia est cui nemo umquam veterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio, sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur. Quod si hoc fieri nequit, ne casum quidem hujusmodi esse possibile est qualem paulo ante definivimus.”

“ Quid igitur,” inquam, “ nihilne est quod vel casus vel fortuitum jure appellari queat ? An est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vobabula ista conveniant ? ”

“ Aristoteles meus id,” inquit, “ in Physicis et brevi et veri propinqua ratione definivit.”

“ Quonam,” inquam “ modo ? ”

“ Quotiens,” ait, “ aliquid cujuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit, casus vocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inveniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, verum non de nihilo est ; nam proprias causas habet quarum inprovisus inopinatusque concursus casum videtur operatus. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hæc sunt igitur fortuiti causa compendii, quod ex obviis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione provenit. Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit ut ea pecunia reperiretur intendit; sed uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse convenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quæ ob aliquid geruntur eventum ; concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione procedens, qui de providentiæ fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit. ”

I

Rupis Achæmeniæ scopulis ubi versa sequentum Pectoribus figit spicula pugna fugax, Tigris et Euphrates uno se fonte resolvunt Et mox abiunctis dissociantur aquis. Si cœant cursumque iterum revocentur in unum, Confluat alterni quod trahit unda vadi ; Convenient puppes et vulsi flumine trunci Mixtaque fortuitos implicet unda modos, Quos tamen ipsa vagos terræ declivia casus Gurgitis et lapsi defluus ordo regit. Sic quæ permissis fluitare videtur habenis Fors patitur frenos ipsaque lege meat.

“ Animadverto,” inquam, “ idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in hac hærentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit ? ”

“ Est,” inquit, “ neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet indicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandave dinoscit. Quod vero quis optandum esse judicat petit ; refugit vero quod æstimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis inest ratio, inest etiam volendi nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus æquam esse constituo. Nam supernis divinisque substantiis et perspicax judicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum præsto est potestas. Humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis divinæ speculatione conservant, minus vero cum ditabuntur ad corpora, minusque etiam, cum terrenis artubus colligantur. Extrema vero est servitus, cum vitiis deditæ rationis propriæ possessione ceciderunt. Nam ubi oculos a summæ luce veritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiæ nube caligant, perniciosis turbantur affectibus quibus accedendo consentiendoque quam invexere sibi adiuvant servitutem et sunt quodam modo propria libertate captivæ. Quæ tamen ille ab æterno cuncta prospiciens providentiæ cernit intuitus et suis quæque meritis prædestinata disponit. Πάντ’ ἐφορᾶν καὶ πάντ’ ἐπακούειν ”

II

Puro clarum lumine Phœbum Melliflui canit oris Homerus ; Qui tamen intima viscera terræ Non valet aut pelagi radiorum Infirma perrumpere luce. Haud sic magni conditor orbis ; Huic ex alto cuncta tuenti Nulla terræ mole resistunt, Non nox atris nubibus obstat. Quæ sint, quæ fuerint veniantque Uno mentis cernit in ictu ; Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere solem.

Tum ego : “ En,” inquam, “ difficiliore rursus ambiguitate confundor.”

“ Quænam,” inquit, “ ista est ? Jam enim quibus perturbere conjecto.”

“ Nimium,” inquam, “ adversari ac repugnare videtur prænoscere universa deum et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, evenire necesse est quod provi dentia futurum esse præviderit. Quare si ab æterno non facta hominum modo sed etiam consilia volun- tatesque prænoscit, nulla erit arbitrii libertas ; neque enim vel factum aliud ullum vel quælibet exsistere poterit voluntas nisi quam nescia falli providentia divina præsenserit. Nam si aliorsum quam provisæ sunt detorqueri valent, non jam erit futuri firma præscientia, sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas judico. Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quæstionis nodum posse dissolvere. Aiunt enim non ideo quid esse eventurum, quoniam id providentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem, neque enim necesse esse contingere quæ providentur, sed necesse esse quæ futura sunt provideri—quasi vero quæ cujus rei causa sit præ- scientiane futurorum necessitatis an futurorum neces sitas providentiæ laboretur, ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum præscitarum rerum, etiam si præscientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quæ eum sedere conjectat veram esse necesse est; atque e converso rursus, si de quopiam vera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at vero in altero veritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam vera est opinio, sed hæc potius vera est quoniam quempiam sedere præcessit. Ita cum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas. Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt, providentur, non vero ideo quoniam providentur eve niunt, nihilo minus tamen ab deo vel ventura provideri vel provisa necesse est evenire, quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. lam vero quam præposterum est ut æternæ præscientiæ tem poralium rerum eventus causa esse dicatur ! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt eventura providere, quam putare quæ olim acciderunt causam summæ illius esse providentiæ ? Ad hæc sicuti cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut eventus præscitæ rei nequeat evitari. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiæ veritate longe diversa. Quare si quid ita futurum est ut ejus certus ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse præsciri qui poterit ? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia carcat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid igitur ? Quonam modo deus hæc incerta futura prænoscit ? Nam si inevitabiliter eventura censet quæ etiam non evenire possibile est, fallitur ; quod non sentire modo nefas est, sed etiam voce proferre. At si ita uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut æque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat, quæ est hæc præscientia quæ nihil certum nihil stabile comprehendit ? Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiæ ? Quidquid dicam, aut erit aut non. Quid etiam divina providentia humana opinione præstiterit, si uti homines incerta judicat quorum est incertus eventus ? Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus quæ futura firmiter ille præscierit. Quare nulla est humanis consiliis actioni- busque libertas quas divina mens sine faisitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit eventum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque præmia pœnæve proponuntur quæ nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. Idque omnium videbitur iniquissimum quod nunc æquissimum judicatur vel puniri improbos vel remunerari probos quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec vitia igitur nec virtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio. Quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex providentia rerum omnis ordo ducatur nihil- que consiliis liceat humanis, fit ut vitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim vel speret quisque vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit ? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem justæ humilitatis pretio inæstimabilem vicem divinæ gratiæ promeremur, qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse videantur iliique inaccessæ luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione conjungi. Quæ si recepta futurorum necessitate nihil virium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhærere possimus ? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissæptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.

III

Quænam discors fœdera rerum Causa resolvit ? Quis tanta deus Veris statuit bella duobus, Ut quæ carptim singula constent Eadem nolint mixta jugari ? An nulla est discordia veris Semperque sibi certa cohærent, Sed mens cæcis obruta membris Nequit oppressi luminis igne Rerum tenues noscere nexus ? Sed cur tanto flagrat amore Veri tectas reperire notas ? Scitne quod appetit anxia nosse ? Sed quis nota scire laborat ? At si nescit, quid cæca petit ? Quis enim quidquam nescius optet Aut quis valeat nescita sequi ? Quove inveniat, quisque repertam Queat'ignarus noscere formam ? An cum mentem cerneret altam, Pariter summam et singula norat ? Nunc membrorum condita nube Non in totum est oblita sui Summamque tenet singula perdens. Igitur quisquis vera requirit, Neutro est habitu ; nam neque novit Nec penitus tamen omnia nescit, Sed quam retinens meminit summam Consulit alte visa retractans, Ut servatis queat oblitas Addere partes.”

Tum illa : “ Vetus,” inquit, “ hæc est de providentia querela Marcoque Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quæsita, sed haud quaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. Cujus caliginis causa est, quod humanæ ratiocinationis motus ad divinæ præscientæ simplicitatem non potest admoveri, quæ si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui. Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea quibus moveris expendero. Quæro enim, cur illam solventium rationem minus efficacem putes, quæ quia præscientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri præscientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea quæ præsciuntur non evenire non possunt ? Si igitur prænotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum ? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur advertas, statuamus nullam esse præscientiam. Num igitur quantum ad hoc attinet, quæ ex arbitrio eveniunt ad necessitatem cogantur ? ”

“ Minime.”

“ Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere ; manebit ut opinor eadem voluntatis integra atque absoluta libertas. Sed præscientia, inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse ventura. Hoc igitur modo, etiam si præcognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non vero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut prænotionem signum esse hujus necessitatis appareat. Alioquin si hæc nulla est, ne illa quidem ejus rei signum poterit esse quæ non est. lam vero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam. Sed qui fieri potest ut ea non proveniant quæ futura esse providentur ? Quasi vero nos ea quæ providentia futura esse prænoscit non esse eventura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen ut evenirent sui natura necessitatis habuisse ; quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quæ in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigæ, atque ad hunc modum cetera. Num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit ? ”

“ Minime. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta moverentur.”

“ Quæ igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate, eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt. Quare sunt quædam eventura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quæ nunc fiunt, prius quam fierent, eventura non fuerint. Hæc igitur etiam præcognita liberos habent eventus. Nam sicut scientia præsentium rerum nihil his quæ fiunt, ita præscientia futurorum nihil his quæ ventura sunt necessitatis importat. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum quæ necessarios exitus non habent ulla possit esse prænotio. Dissonare etenim videntur putasque si prævideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime præsciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum ; quod si quæ incerti sunt exitus ea quasi certa providentur, opinionis id esse caliginem non scientiæ veritatem. Aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiæ credis esse diversum. Cujus erroris causa est, quod omnia quæ quisque novit ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci æstimat quæ sciuntur ; quod totum contra est. Omne enim quod cognoscitur non secundum sui vim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. Nam ut hoc brevi liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter visus aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens totum simul jactis radiis intuetur ; hic vero cohærens orbi atque conjunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio vero solam sine materia judicat figuram. Ratio vero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quæ singularibus inest universali consideratione perpendit. Intellegentiæ vero celsior oculus exsistit; supergressa namque universitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. In quo illud maxime considerandum est : nam superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem, inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet vel universales species imaginatio contuetur vel ratio capit simplicem formam, sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quæ subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quæ nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis universum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque cum quid universale respicit, nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia vel sensibilia comprehendit. Hæc est enim quæ conceptionis suæ universale ita definivit : homo est animal bipes rationale. Quæ cum universalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione vel sensu sed in rationali conceptione considerat. Imaginatio quoque tametsi ex sensibus visendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quæque conlustrat non sensibili sed imaginaria ratione indicandi. Videsne igitur ut in cognoscendo cuncta sua potius facultate quam eorum quæ cognoscuntur utantur ? Neque id injuria ; nam cum omne indicium indicantis actus exsistat, necesse est ut suam quisque operam non ex aliena sed ex propria potestate perficiat. ”

IV

Quondam porticus attulit Obscuros nimium senes Qui sensus et imagines E corporibus extimis Credant mentibus imprimi, Ut quondam celeri stilo Mos est æquore paginæ, Quæ nullas habeat notas, Pressas figere litteras. Sed mens si propriis vigens Nihil motibus explicat, Sed tantum patiens jacet Notis subdita corporum Cassasque in speculi vicem Rerum reddit imagines, Unde hæc sic animis viget Cernens omnia notio ? Quæ vis singula perspicit Aut quæ cognita dividit ? Quæ divisa recolligit Alternumque legens iter Nunc summis caput inserit, Nunc decedit in infima, Tum sese referens sibi Veris falsa redarguit ? Hæc est efficiens magis Longe causa potentior Quam quæ materiæ modo Impressas patitur notas. Præcedit tamen excitans Ac vires animi movens Vivo in corpore passio. Cum vel lux oculos ferit Vel vox auribus instrepit, Tum mentis vigor excitus Quas intus species tenet Ad motus similes vocans Notis applicat exteris Introrsumque reconditis Formis miscet imagines.

Quod si in corporibus sentiendis, quamvis afficiant instrumenta sensuum forinsecus obiectæ qualitates animique agentis vigorem passio corporis antecedat quæ in se actum mentis provocet excitetque interim quiescentes intrinsecus formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus non passione insignitur, sed ex sua vi subiectam corpori judicat passionem, quanto magis ea quæ cunctis corporum affectionibus absoluta sunt, in discernendo non obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suæ mentis expediunt ? Hac itaque ratione multiplices cognitiones diversis ac differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit quales sunt conchæ maris quæque alia saxis hærentia nutriuntur, imaginatio vero mobilibus beluis quibus jam inesse fugiendi appetendive aliquis videtur affectus, ratio vero humani tantum generis est sicut intellegentia sola divini. Quo fit ut ea notitia ceteris præstet quæ suapte natura non modo proprium sed ceterarum quoque notitiarum subiecta cognoscit. Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur, nihil esse illud universale dicentes quod sese intueri ratio putet ? Quod enim sensibile vel imaginabile est, id universum esse non posse ; aut igitur rationis verum esse indicium nec quidquam esse sensibile, aut quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subieeta, inanem conceptionem esse rationis quæ quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam universale consideret. Ad hæc, si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in universitatis ratione conspicere, illa vero ad universitatis cognitionem adspirare non posse, quoniam eorum notio corporales figuras non possit excedere, de rerum vero cognitione firmiori potius perfectiorique judicio esse credendum, in hujusmodi igitur lite nos quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique vis inest nonne rationis potius causam probaremus ? Simile est quod humana ratio divinam intellegentiam futura, nisi ut ipsa cognoscit, non putat intueri. Nam ita disseris: Si qua certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea certo eventura præsciri nequeunt. Harum igitur rerum nulla est præscientia, quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex necessitate proveniat. Si igitur uti rationis participes sumus, ita divinæ judicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere judicavimus, sic divinæ sese menti humanam submittere rationem justissimum censeremus. Quare in illius summæ intellegentiæ cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam quæ certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita prænotio neque id sit opinio sed summæ potius scientiæ nullis terminis inclusa simplicitas.

V

Quam variis terras animalia permeant figuris Namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt Continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum, Sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos Et liquido longi spatia ætheris enatet volatu, Hæc pressisse solo vestigia gressibusque gaudent Vel virides campos transmittere vel subire silvas. Quæ variis videas licet omnia discrepare formis, Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus. Unica gens hominum celsum levat altius cacumen Atque levis recto stat corpore despicitque terras. Hæc nisi terrenus male desipis, admonet figura, Qui recto cælum vultu petis exserisque frontem, In sublime feras animum quoque, ne gravata pessum Inferior sidat mens corpore celsius levato.

Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex conprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est, quis sit divinæ substantiæ status, ut quænam etiam scientia ejus sit, possimus agnoscere. Deum igitur æternum esse cunctorum ratione degentium commune judicium est. Quid sit igitur æternitas consideremus ; hæc enim nobis naturam pariter divinam scientiamque patefacit. Æternitas igitur est interminabilis vitæ tota simul et perfecta pos sessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quidquid vivit in tempore id præsens a præ teritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum vitæ suæ spatium pariter possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum adprehendit, hesternum vero jam perdidit ; in hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec cœperit umquam esse nec desinat vitaque ejus cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut æternum esse jure credatur. Non enim totum simul infinitæ licet vitæ spatium com prehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta jam non habet. Quod igitur interminabilis vitæ plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quidquam absit nec præ teriti fluxerit, id æternum esse jure perhibetur, idque necesse est et sui compos præsens sibi semper adsistere et infinitatem mobilis temporis habere præ sentem. Unde non recte quidam, qui cum audiunt visum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coæternum putant. Aliud est enim per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis vitæ totam pariter complexum esse præsentiam, quod divinæ mentis proprium esse manifestum est. Neque deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate sed simplicis potius proprietate naturæ. Hunc enim vitæ immobilis præsentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur cumque eum effingere atque æquare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate præsentiæ decrescit in infinitam futuri ac præteriti quantitatem ; et cum totam pariter vitæ suæ plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit, illud quod implere atque exprimere non potest, aliquatenus videtur æmulari alligans se ad qualemcumque præsentiam hujus exigui volucrisque momenti, quæ, quoniam manentis illius præsentiæ quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit id præstat ut esse videantur. Quoniam vero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo vitam cujus plenitudinem complecti non valuit permanendo. Itaque si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequentes deum quidem æternum, mun dum vero dicamus esse perpetuum. Quoniam igitur omne indicium secundum sui naturam quæ sibi sub iecta sunt comprehendit, est autem deo semper æternus ac præsentarius status ; scientia quoque ejus omnem temporis supergressa motionem in suæ manet simplicitate præsentiæ infinitaque præteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi jam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si præ scientiam pensare velis qua cuncta dinoscit, non esse præscientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiæ rectius æstimabis ; unde non prævidentia sed providentia potius dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quæ divino lumine lus trentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quæ videant ? Num enim quæ præsentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus ? “ Minime.”

“ Atqui si est divini humanique præ sentis digna Collatio, uti vos vestro hoc temporario præsenti quædam videtis, ita ille omnia suo cernit æterno. Quare hæc divina prænotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se præ sentia spectat qualia in tempore olim futura pro venient. Nec rerum indicia confundit unoque suæ mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie prævidentia ventura dinoscit; sicuti vos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in cælo solem videtis, quam quam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc voluntarium illud esse necessarium indicatis, ita igitur cuncta despiciens divinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem præ sentium, ad condicionem vero temporis futurarum. Quo fit ut hoc non sit opinio sed veritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse cognoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat. Hic si dicas quod eventurum deus videt id non evenire non posse, quod autem non potest non evenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen neces sitatis adstringas, fatebor rem quidem solidissimæ veritatis sed cui vix aliquis nisi divini speculator accesserit. Respondebo namque idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium, cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum videri. Duæ sunt etenim necessitates, simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est; quod enim quisque novit, id esse aliter ac notum est nequit, sed hæc condicio minime secum illam sim plicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adjectio ; nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem, quamvis eum tum cum graditur incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid providentia præsens videt, id esse necesse est, tametsi nullam naturæ habeat necessitatem. Atqui deus ea futura quæ ex arbitrii libertate proveniunt præsentia contuetur. Hæc igitur ad intuitum relata divinum necessaria fiunt per condicionem divinæ notionis ; per se vero considerata ab absoluta naturæ suæ libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quæ futura deus esse prænoscit, sed eorum quædam de libero proficiscuntur arbitrio ; quæ quamvis eveniant, exsistendo tamen naturam propriam non amittunt, qua priusquam fierent non evenire potuissent. Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter divinæ scientiæ condicionem modis omnibus necessitatis instar eveniet ? Hoc scilicet quod ea quæ paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo. Quæ dum fiunt, non fieri non possunt; eorum tamen unum prius quoque quam fieret, necesse erat exsistere, alterum vero minime. Ita etiam quæ præsentia deus habet, dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit, illud vero de potestate facientium. Haud igitur injuria diximus hæc si ad divinam notitiam referantur necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta ; sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas, universale est, si ad se ipsa respicias, singulare. ‘ Sed si in mea/ inquies,‘ potestate situm est mutare propositum, evacuabo providentiam, cum quæ illa prænoscit forte mutavero.’ Respondebo : propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quove convertas præsens providentiæ veritas intuetur, divinam te præscientiam non posse vitare, sicuti præsentis oculi effugere non possis intuitum, quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris. Quid igitur inquies ? Ex meane dispositione scientia divina muta bitur, ut cum ego nunc hoc nunc aliud velim, illa quoque noscendi vices alternare videatur ? Minime. Omne namque futurum divinus præcurrit intuitus et ad præsentiam propriæ cognitionis retorquet ac revocat nec alternat, ut æstimas, nunc hoc nunc illud prænoscendi vice, sed uno ictu mutationes tuas manens prævenit atque complectitur. Quam com prehendendi omnia visendique præsentiam non ex futurarum proventu rerum, sed ex propria deus simplicitate sortitus est. Ex quo illud quoque re solvitur quod paulo ante posuisti indignum esse, si scientiæ dei causam futura nostra præstare dicantur. Hæc enim scientiæ vis præsentaria notione cuncta complectens rebus modum omnibus ipsa constituit, nihil vero posterioribus debet. Quæ cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquæ leges solutis omni necessitate voluntatibus præmia pœnasque proponunt. Manet etiam spec tator desuper cunctorum præscius deus visionisque ejus præsens semper æternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis præmia malis supplicia dispensans. Nec frustra sunt in deo positæ spes precesque ; quæ cum rectæ sunt, inefficaces esse non possunt. Aversamini igitur vitia, colite virtutes, ad rectas spes animum sublevate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis judicis cuncta cernentis.”

Index