BŒTHII DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ LIBER QUARTUS
Hæc cum Philosophia dignitate vultus et oris gravitate servata leniter suaviterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti mæroris oblitus inten tionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et : “ O,” inquam, “ veri prævia luminis quæ usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione divina tum tuis rationibus invicta patu’erunt, eaque mihi etsi ob injuriæ dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est vel maxima nostri causa mæroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, vel esse omnino mala possint vel impunita prætereant; quod solum quanta dignum sit ad miratione profecto consideras. At huic aliud majus adjungitur. Nam imperante florenteque nequitia virtus non solum præmiis caret, verum etiam sceleratorum pedibus sublecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quæ fieri in regno scientis omnia, potentis omnia sed bona tantummodo volentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.”
Tum illa : “ Et esset,” inquit, “ infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu æstimas, in tanti velut patrisfamilias dispositissima domo vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si ea quæ paulo ante conclusa sunt inconvulsa servantur, ipso de cujus nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero abiectos semper atque inbecillos nec sine pœna umquam esse vitia nec sine præmio virtutes, bonis felicia, malis semper infortunata contingere multaque id genus quæ sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam veræ formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti, quo etiam sita sit agnovisti, decursis omnibus quæ præmittere necessarium puto, viam tibi quæ te domum revehat ostendam. Pennas etiam tuæ menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis revertaris. ”
Sunt etenim pennæ volucres mihi Quæ celsa conscendant poli. Quas sibi cum velox mens induit, Terras perosa despicit, Æris inmensi superat globum, Nubesque postergum videt, Quique agili motu calet ætheris; Transcendit ignis verticem, Donec in astriferas surgat domos Phœboque conjungat vias Aut comitetur iter gelidi senis Miles corusci sideris, Vel quocumque micans nox pingitur, Recurrat astri circulum Atque ubi jam exhausti fuerit satis, Polum relinquat extimum Dorsaque velocis premat ætheris Compos verendi luminis. Hic regum sceptrum dominus tenet Orbisque habenas temperat Et volucrem currum stabilis regit Rerum coruscus arbiter. Huc te si reducem referat via, Quam nunc requiris immemor : ‘ Hæc,’ dices, ‘ memini, patria est mihi, Hinc ortus, hic sistam gradum.’ Quod si terrarum placeat tibi Noctem relictam visere, Quos miseri torvos populi timent Cernes tyrannos exules.
Tum ego : “ Papæ,” inquam, “ ut magna promittis ! Nec dubito quin possis efficere ; tu modo quem excitaveris ne moreris.”
“ Primum igitur,” inquit, “ bonis semper adesse potentiam, malos cunctis viribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet inbecillitas mali; at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostræ sententiæ fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans. Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, voluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim voluntate ne aggreditur quidem quisque quod non vult; at si potestas absit, voluntas frustra sit. Quo fit ut si quem videas adipisci velle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod voluerit defuisse valentiam dubitare non possis.”
“ Perspicuum est,” inquam, “ nec ullo modo negari potest.”
“ Quem vero effecisse quod voluerit videas, num etiam potuisse dubitabis ? ”
“ Minime.”
“ Quod vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est.”
“ Fateor,” inquam. “ Meministine igitur,” inquit, “ superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem voluntatis humanæ quæ diversis studiis agitur ad beatitudinem festinare ? ”
“ Memini,” inquam, “ illud quoque esse demonstratum.”
“ Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum ? ”
“ Minime,” inquam “ recordor, quoniam id memoriæ fixum teneo.”
“ Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum pervenire nituntur ? ”
“ Ita,” inquam, “ consequens est.”
“ Sed certum est adeptione boni bonos fieri.”
“ Certum.”
“ Adipiscuntur igitur boni quod appetunt ? ”
“ Sic videtur.”
“ Mali vero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent.”
“ Ita est.”
“ Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi vero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui vero mali sunt imbecillos ? ”
“ Quisquis,” inquam, “ dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.”
“ Rursus,” inquit,“ si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium minime administrare queat, alio vero modo quam naturæ convenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis ? ”
“ Etsi conjecto,” inquam, “ quid velis, planius tamen audire desidero.”
“ Ambulandi,” inquit, “ motum secundum naturam esse hominibus num negabis ? ”
“ Minime,” inquam. “ Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas ? ”
“ Ne hoc quidem,” inquam. “ Si quis igitur pedibus incedere valens ambulet aliusque cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum jure valentior existimari potest ? ”
“ Contexe,” inquam, “ cetera ; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat valentior sit, nullus ambigat.”
“ Sed summum bonum, quod æque malis bonisque propositum, boni quidem naturali officio virtutum petunt, mali vero variam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas ? ”
“ Minime,” inquam, “ nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quæ concesserim, bonos quidem potentes, malos vero esse necesse est imbecillos.”
“ Recte,” inquit, “ præcurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectæ jam resistentisque naturæ. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coacervabo rationes. Vide enim quanta vitiosorum hominum pateat infirmitas qui ne ad hoc quidem pervenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac pæne compellit intentio. Et quid si hoc tam magno ac pæne invicto præeuntis naturæ desererentur auxilio ? Considera vero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim levia aut ludicra præmia petunt, quæ consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam verticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur ; in qua re bonorum vires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque pervenire potuisset, quo nihil ulterius pervium jaceret incessui, ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit, potentissimum necesse est judices. Ex quo fit quod huic obiacet, ut idem scelesti, idem viribus omnibus videantur esse deserti. Cur enim relicta virtute vitia sectantur ? Inscitiane bonorum ? Sed quid enervatius ignorantiæ cæcitate ? , An sectanda noverant, sed transversos eos libido præcipitat ? Sic quoque intemperantia fragiles qui obluctari vitio nequeunt. An scientes volentesque bonum deserunt, ad vitia deflectunt ? Sed hoc modo non solum potentes esse sed omnino esse desinunt. Nam qui communem omnium quæ sunt finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte videatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus ; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo ; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. Nam uti cadaver hominem mortuum dixeris, simpliciter vero hominem appellare non possis, ita vitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet servatque naturam ; quod vero ab hac deficit, esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit. ‘ Sed possunt,’ inquies, ‘ mali.’ Ne ego quidem negaverim, sed hæc eorum potentia non a viribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala quæ minime valerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. Quæ possibilitas eos evidentius nihil posse demonstrat. Nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet.”
“ Perspicuum est.” Atque ut intellegas quænam sit hujus potentiæ vis, summo bono nihil potentius esse paulo ante definivimus.“ Ita est,” inquam. “ Sed idem,” inquit, “ facere malum nequit.”
“ Minime.”
“ Est igitur,” inquit, “ aliquis qui omnia posse homines putet ? ”
“ Nisi quis insaniat, nemo.”
“ Atqui idem possunt mala.”
“ Utinam quidem,” inquam, “ non possent.”
“ Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non vero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum velut ad quoddam naturæ suæ cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest; expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis apparet infirmitas veramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos vero exercere quidem quod libeat, quod vero desiderent explere non posse. Faciunt enim quælibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant ; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudirfem probra non veniunt. ”
Quos vides sedere celsos solii culmine reges Purpura claros nitente sæptos tristibus armis Ore torvo comminantes rabie cordis anhelos, Detrahat si quis superbis vani tegmina cultus, Jam videbit intus artas dominos ferre catenas. Hinc enim libido versat avidis corda venenis, Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens Mæror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet. Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos, Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis.
Videsne igitur quanto in cæno probra volvantur, qua probitas luce resplendeat ? In quo perspicuum est numquam bonis præmia numquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quæ geruntur illud propter quod unaquæque res geritur, ejusdem rei præmium esse non injuria videri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur jacet præmium corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti præmium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari neque enim bonus ultra jure vocabitur qui careat bono ; quare probos mores sua præmia non relinquunt. Quantumlibet igitur sæviant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto lætaretur, poterat hoc vel alius quispiam vel ipse etiam qui contulisset auferre ; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo præmio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne præmium idcirco appetatur quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem præmii judicet expertem ? At cujus præmii ? Omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius quod paulo ante præcipuum dedi ac sic collige : cum ipsum bonum beatitude sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse convenit. Est igitur præmium bonorum quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quæ cum ita sint, de malorum quoque inseparabili pœna dubitare sapiens nequeat. Nam curn bonum malumque item pœnæ atque præmium adversa fronte dissideant, quæ in boni præmio videmus accedere eadem necesse est in mali pœna contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit præmium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Jam vero quisquis afficitur pœna, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi æstimare velint, possuntne sibi supplicii expertes videri quos omnium malorum extrema nequitia non affecit modo verum etiam vehementer infecit ? Vide autem ex adversa parte bonorum, quæ improbos pœna comitetur. Omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse pauio ante didicisti, cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse videatur. Hoc igitur modo quidquid a bono deficit esse desistit ; quo fit ut mali desinant esse quod fuerant, sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat. Quare versi in malitiam humanam quoque amisere naturam. Sed cum ultra homines quemque provehere sola probitas possit, necesse est ut quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat improbitas. Evenit igitur, ut quem transformatum vitiis videas hominem æstimare non possis. Avaritia fervet alienarum opum violentus ereptor ? Lupi similem dixeris. Ferox atque inquies linguam litigiis exercet ? Cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet ? Vulpeculis exæquetur. Iræ intemperans fremit ? Leonis animum gestare credatur. Pavidus ac fugax non metuenda formidat ? Cervis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpit ? Asinum vivit. Levis atque inconstans studia permutat ? Nihil avibus-differt. Fœdis inmundisque libidinibus immergitur ? Sordidæ suis voluptate detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in beluam.
Vela Neritii ducis Et vagas pelago rates Eurus appulit insulæ, Pulchra qua residens dea Solis edita semine Miscet hospitibus novis Tacta carmine pocula. Quos ut in varios modos Vertit herbipotens manus, Hunc apri facies tegit, Ille Marmaricus leo Dente crescit et unguibus. Hic lupis nuper additus, Flere dum parat, ululat. Ille tigris ut Indica Tecta mitis obambulat. Sed licet variis malis Numen Arcadis alitis Obsitum miserans ducem Peste solverit hospitis, lam tamen mala remiges Ore pocula traxerant, _ lam sues Cerealia Glande pabula verterant Et nihil manet integrum Voce corpore perditis. Sola mens stabilis super Monstra quæ patitur gemit. O levem nimium manum Nec potentia gramina, Membra quæ valeant licet, Corda vertere non valent Intus est hominum vigor Arce conditus abdita. Hæc venena potentius Detrahunt hominem sibi Dira quæ penitus meant Nec nocentia corpori Mentis vulnere sæviunt.
Tum ego : “ Fateor,” inquam, “ nec injuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in beluas tamen animorum qualitate mutari ; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie sævit, id ipsum eis licere noluissem.”
“ Nec licet,” inquit, “ uti convenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum pœna relevetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte videatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea quæ cupiunt implere non possint. Nam si miserum est voluisse prava, potuisse miserius est, sine quo voluntatis miseræ langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur quos videas scelus velle, posse, perficere.”
“ Accedo,” inquam, “ sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti vehementer exopto.”
“ Carebunt,” inquit, “ ocius quam vel tu forsitan velis vel illi sese æstiment esse carituros. Neque enim est aliquid in tam brevibus vitæ metis ita serum quod exspectare longum immortalis præsertim animus putet : quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato sæpe fine destruitur, quod quidem illis miseriæ modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam ; quos infelicissimos esse judicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. Etenim si de pravitatis infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat æternam.”
Tum ego t “ Mira quidem,” inquam, “ et concessu difficilis inlatio, sed his eam quæ prius concessa sunt nimium convenire cognosco.”
“ Recte,” inquit, “ æstimas. Sed qui conclusioni accedere durum putat, æquum est vel falsum aliquid præcessisse demonstret vel collocationem propositionum non esse efficacem necessariæ conclusionis ostendat ; alioquin concessis præcedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum videatur, sed ex his quæ sumpta sunt æque est necessarium.”
“ Quidnam ? ” inquam. “ Feliciores,” inquit, “ esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla justitiæ pœna cœrceat. Neque id nunc molior quod cuivis veniat in mentem, corrigi ultione pravos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.”
“ Et quis erit,” inquam, “ præter hos alius modus ? ”
Et illa : “ Bonos,” inquit, “ esse felices, malos vero miseros nonne concessimus ? ”
“ Ita est,” inquam. “ Si igitur,” inquit, “ miseriæ cujuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cujus pura ac solitaria sine cui usquam boni admixtione miseria est ? ”
“ Sic,” inquam, “ videtur.”
“ Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis, præter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cujus infortunium boni participatione relevatur ? ”
“ Quidni ? ” inquam. “ Sed puniri improbos justum, impunitos vero elabi iniquum esse manifestum est.”
“ Quis id neget ? ”
“ Sed ne illud quidem,” ait, “ quisquam negabit bonum esse omne quod justum est contraque quod iniustum est malum.” Liquere, respondi. “ Habent igitur improbi, cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum pœnam ipsam scilicet quæ ratione justitiæ bona est, idemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali ipsa impunitas quam iniquitatis merito malum esse confessus es.”
“ Negare non possum.”
“ Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam justa ultione puniti.”
Tum ego : “ Ista quidem consequentia sunt eis quæ paulo ante conclusa sunt. Sed quæso,” inquam, “ te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis ? ”
“ Et magna quidem,” inquit, “ quorum alia pœnali acerbitate, alia vero purgatoria clementia exerceri puto. Sed nunc de his disserere consilium non est. Id vero hactenus egimus, ut quæ indignissima tibi videbatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres quosque impunitos querebare, videres numquam improbitatis suæ carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore, si diuturnior, infelicissimam vero, si esset æterna ; post hæc miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam justa ultione punitos. Cui sententiæ consequens est ut tum demum gravioribus suppliciis urgeantur, cum impuniti esse creduntur.”
Tum ego : “ Cum tuas,” inquam, “ rationes considero, nihil dici verius puto. At si ad hominum judicia revertar, quis ille est cui hæc non credenda modo sed saltem audienda videantur ? ”
“ Ita est,” inquit illa. “ Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuæ veritatis attollere, similesque avibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies cæcat. Dum enim non rerum ordinem, sed suos intuentur affectus, vel licentiam vel impunitatem scelerum putant esse felicem. Vide autem quid æterna lex sanciat. Melioribus animum conformaveris, nihil opus est judice præmium deferente ; tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad pejora deflexeris, extra ne quæsieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti, veluti si vicibus sordidam humum cælumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc cæno nunc sideribus interesse videaris. At vulgus ista non respicit. Quid igitur ? Hisne accedamus quos beluis similes esse monstravimus ? Quid si quis amisso penitus visu ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num videntes eadem cæco putaremus ? Nam ne illud quidem adquiescent quod æque validis rationum nititur firmamentis : infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur injuriam.”
“ Vellem,” inquam, “ has ipsas audire rationes.”
“ Omnem,” inquit, “ improbum num supplicio dignum negas ? ” Minime.“ Infelices vero esse qui sint improbi multipliciter liquet.”
“ Ita,” inquam. “ Qui igitur supplicio digni sunt miseros esse non dubitas ? ”
“ Convenit,” inquam. “ Si igitur cognitor,” ait, “ resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset injuriam ? ”
“ Nec ambigo,” inquam, “ quin perpesso satisfacerem dolore facientis.”
“ Miserior igitur tibi injuriæ inlator quam acceptor esse videretur.”
“ Consequitur,” inquam. “ Hinc igitur aliis de causis ea radice nitentibus, quod turpitudo suapte natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet injuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam.”
“ Atqui nunc,” ait, “ contra faciunt oratores. Pro his enim qui grave quid acerbumque perpessi sunt miserationem judicum excitare conantur, cum magis admittentibus justior miseratio debeatur ; quos non ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad indicium veluti ægros ad medicum duci oportebat, ut culpæ morbos supplicio resecarent. Quo pacto defensorum opera vel tota frigeret, vel si prodesse hominibus mallet, in accusationis habitum verteretur. Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula virtutem relictam fas esset aspicere vitiorumque sordes pœnarum cruciatibus se deposituros viderent, compensatione adipiscendæ probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus judicibusque permitterent. Quo fit ut apud sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. Nam bonos quis nisi stultissimus oderit ? Malos vero odisse ratione caret. Nam si, uti corporum languor, ita vitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum ægros corpore minime dignos odio sed potius miseratione judicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urget improbitas. ”
Quid tantos juvat excitare motus Et propria fatum sollicitare manu ? Si mortem petitis, propinquat ipsa Sponte sua volucres nec remoratur equos. Quos serpens leo tigris ursus aper Dente petunt, idem se tamen ense petunt. An distant quia dissidentque mores, Iniustas acies et fera bella movent Alternisque volunt perire telis ? Non est justa satis sævitiæ ratio. Vis aptam meritis vicem referre ? Dilige jure bonos et miseresce malis.
Hic ego : “ Video,” inquam, “ quæ sit vel felicitas vel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta. Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni malive inesse perpendo. Neque enim sapientum quisquam exui inops ignominiosusque esse malit, potius quam pollens opibus, honore reverendus, potentia validus, in sua permanens urbe florere. Sic enim clarius testatiusque sapientiæ tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum præsertim career, nex ceteraque legalium tormenta pœnarum perniciosis potius civibus propter quos etiam constituta sunt debeantur. Cur hæc igitur versa vice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, præmia virtutum mali rapiant, vehementer admiror, quæque tam iniustæ confusionis ratio videatur ex te scire desidero. Minus etenim mirarer, si misceri omnia fortuitis casibus crederem. Nunc stuporem meum deus rector exaggerat. Qui cum sæpe bonis jucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre videatur ? ”
“ Nec mirum,” inquit, “ si quid ordinis ignorata ratione temerarium confusumque credatur. Sed tu quamvis causam tantæ dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites. ”
Si quis Arcturi sidera nescit Propinqua summo cardine labi, Cur legat tardus plaustra Bootes Mergatque seras æquore flammas, Cum nimis celeres explicet ortus, Legem stupebit ætheris alti. Palleant plenæ cornua lunæ Infecta metis noctis opacæ Quæque fulgenti texerat ore Confusa Phœbe detegat astra, Commovet gentes publicus error Lassantque crebris pulsibus æra. Nemo miratur flamina Cori Litus frementi tundere fluctu Nec nivis duram frigore molem Fervente Phœbi solvier æstu. Hic enim causas cernere promptum est, Illic latentes pectora turbant. Cuncta quæ rara provehit ætas Stupetque subitis mobile vulgus, Cedat inscitiæ nubilus error, Cessent profecto mira videri.
“ Ita est,” inquam ; “ sed cum tui muneris sit latentium rerum causas evolvere velatasque caligine explicare rationes, quæso uti quæ hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.”
Tum illa paulisper arridens : “ Ad rem me,” inquit, “ omnium quæsitu maximam vocas, cui vix exhausti quicquam satis sit. Talis namque materia est ut una dubitatione succisa innumerabiles aliæ velut hydræ capita succrescant, nec ullus fuerit modus, nisi quis eas vivacissimo mentis igne cœrceat. In hac enim de providentiæ simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac prædestinatione divina, de arbitrii libertate quæri solet, quæ quanti oneris sint ipse perpendis. Sed quoniam hæc quoque te nosse quædam medicinæ tuæ portio est, quamquam angusto limite temporis sæpti tamen aliquid delibare conabimur. Quod si te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas voluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes.”
“ Ut libet,” inquam. Tunc velut ab alio orsa principio ita disseruit : “ Omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quidquid aliquo movetur deliberare modo, causas, ordinem, formas ex divinæ mentis stabilitate sortitur. Hæc in suæ simplicitatis arce composita multiplicem rebus regendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa divinæ intellegentiæ puritate conspicitur, providentia nominatur ; cum vero ad ea quæ movet atque disponit refertur, fatum a veteribus appellatum est. Quæ diversa esse facile liquebit, si quis utriusque vim mente conspexerit. Nam providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta quæ cuncta disponit; fatum vero inhærens rebus mobilibus dispositio per quam providentia suis quæque nectit ordinibus. Providentia namque cuncta pariter quamvis diversa quamvis infinita complectitur ; fatum vero singula digerit in motum locis formis ac temporibus distributa, ut hæc temporalis ordinis explicatio in divinæ mentis adunata prospectum providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur. Quæ licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex providentiæ simplicitate procedit. Sicut enim artifex faciendæ rei formam mente præcipiens movet operis effectum, et quod simpliciter præsentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato vero hæc ipsa quæ disposuit multipliciter ac temporaliter administrat. Sive igitur famulantibus quibusdam providentiæ divinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inserviente natura seu cælestibus siderum motibus seu angelica virtute seu dæmonum varia sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum quæ divina simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum atque ordinem temporalem. Quo fit ut omnia quæ fato subsunt providentiæ quoque subiecta sint cui ipsum etiam subiacet fatum, quædam vero quæ sub providentia locata sunt fati seriem superent. Ea vero sunt quæ primæ propinqua divinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis execedunt. Nam ut orbium circa eundem cardinem sese vertentium qui est intimus ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam circa quem versentur exsistit, extimus vero majore ambitu rotatus quanto a puncti media individuitate discedit tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid vero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione quod longius a prima mente discedit majoribus fati nexibus implicatur ac tanto aliquid fato liberum est quanto illum rerum cardinem. vicinius petit. Quod si supernæ mentis hæserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad æternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad providentiæ stabilem simplicitatem. Ea series cælum ac sidera movet, elementa in se invicem temperat et alterna commutatione transformat ; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renovat progressus. Hæc actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit, quæ cum ab immobilis providentiæ proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur, si manens in divina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat. Hic vero ordo res mutabiles et alioquin temere finituras propria incommutabilitate cœrceat. Quo fit ut tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus confusa omnia perturbataque videantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quærentes pravus error avertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiscens a suo quoquam deflectat exordio. Quæ vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant ? Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut quos probos improbosve censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit ? Atqui in hoc hominum indicia depugnant, et quos alii præmio alii supplicio dignos arbitrantur. Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere ; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, velut in corporibus dici solet, animorum ? Non enim dissimile est miraculum nescienti cur sanis corporibus his quidem dulcia illis vero amara conveniant, cur ægri etiam quidam lenibus quidam vero acribus adiuventur. At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque ægritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. Quid vero aliud animorum salus videtur esse quam probitas ? Quid ægritudo quam vitia ? Quis autem alius vel servator bonorum vel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus ? Qui cum ex alta providentiæ specula respexit, quid unicuique conveniat agnoscit et quod convenire novit accommodat. Hic jam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes. Nam ut pauca quæ ratio valet humana de divina profunditate perstringam, de hoc quem tu justissimum et æqui servantissimum putas omnia scienti providentiæ diversum videtur; et victricem quidem causam dis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. Hic igitur quidquid citra spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuæ perversa confusio. Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo divinum indicium pariter et humanum consentiat, sed est animi viribus infirmus ; cui si quid eveniat adversi, desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam. Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit adversitas, ne cui non convenit, laborare patiatur. Est alius cunctis virtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus ; hunc contingi quibuslibet adversis nefas providentia judicat adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam ut quidam me quoque excellentior: Ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ὠικοδόμησαν. Fit autem sæpe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta quædam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris agitari ut virtutes animi patientiæ usu atque exercitatione confirment. Alii plus æquo metuunt quod ferre possunt, alii plus æquo despiciunt quod ferre non possunt; hos in experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli venerandum sæculi nomen gloriosæ pretio mortis emerunt : quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris prætulerunt invictam malis esse virtutem. Quæ quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere videntur fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur causis ; ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos quibus invehuntur emendant; læta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de hujusmodi felicitate debeant judicare quam famulari sæpe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicujus tam præceps atque inportuna natura ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia ; hujus morbo providentia collatæ pecuniæ remedio medetur. Hic fœdatam probris conscientiam exspectans et se cum fortuna sua comparans, forsitan pertimescit ne cujus ei jucundus usus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. Alios in cladem meritam præcipitavit indigne acta felicitas ; quibusdam permissum puniendi jus, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum fœdus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire. Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam vitiis quisque dissentiat faciantque sæpe, quæ cum gesserint non fuisse gerenda decernant ? Ex quo sæpe summa illa providentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola est enim divina vis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicujus boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno providentiæ liceat temeritati. Ἀργαλέον δέ με ταῦτα θεὸν ὣς πάντ’ ἀγορεύειν. Neque enim fas est homini cunctas divinæ operæ machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quæ protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de reipublicæ suæ terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quæ in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed video te jam dudum et pondere quæstionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas. ”
Si vis celsi jura tonantis Pura sollers cernere mente, Aspice summi culmina cæli. Illic justo fœdere rerum Veterem servant sidera pacem. Non sol rutilo concitus igne Gelidum Phœbes impedit axem Nec quæ summo vertice mundi Flectit rapidos Ursa meatus, Numquam occiduo lota profundo Cetera cernens sidera mergi Cupit oceano tingere flammas. Semper vicibus temporis æquis Vesper seras nuntiat umbras Revehitque diem Lucifer almum. Sic æternos reficit cursus Alternus amor, sic astrigeris Bellum discors exulat oris. Hæc concordia temperat æquis Elementa modis, ut pugnantia Vicibus cedant umida siccis lungantque fidem frigora flammis, Pendulus ignis surgat in altum Terræque graves pondere sidant. Isdem causis vere tepenti Spirat florifer annus odores, Æstas Cererem fervida siccat, Remeat pomis gravis autumnus, Hiemem defluus inrigat imber. Hæc temperies alit ac profert Quidquid vitam spirat in orbe. Eadem rapiens condit et aufert Obitu mergens orta supremo. Sedet interea conditor altus Rerumque regens flectit habenas Rex et dominus fons et origo Lex et sapiens arbiter æqui Et quæ motu concitat ire, Sistit retrahens ac vaga firmat. Nam nisi rectos revocans itus Flexos iterum cogat in orbes, Quæ nunc stabilis continet ordo Dissæpta suo fonte fatiscant. Hic est cunctis communis amor Repetuntque boni fine teneri, Quia non aliter durare queant, Nisi converso rursus amore Refluant causæ quæ dedit esse.
lamne igitur vides quid hæc omnia quæ diximus consequatur ? “ Quidnam ? ” inquam. “ Omnem,” inquit, “ bonam prorsus esse fortunam.”
“ Et qui id,” inquam, “ fieri potest ? ”
“ Attende,” inquit. “ Cum omnis fortuna vel jucunda vel aspera tum remunerandi exercendive bonos tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona quam vel justam constat esse vel utilem.”
“ Nimis quidem,” inquam, “ vera ratio et si quam paulo ante docuisti providentiam fatumve considerem, firmis viribus nixa sententia. Sed eam si placet inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus.”
“ Qui ? ” inquit. “ Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam.”
“ Visne igitur,” inquit, il paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur ? “ Ut placet,” inquam. “ Nonne igitur bonum censes esse quod prodest ? ”
“ Ita est,” inquam. “ Quæ vero aut exercet aut corrigit, prodest ? ”
“ Fateor,” inquam. “ Bona igitur ? ”
“ Quidni ? ”
“ Sed hæc eorum est qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt, vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.”
“ Negare,” inquam, “ nequeo.”
“ Quid vero jucunda, quæ in præmium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit ? ”
“ Nequaquam ; verum uti est ita quoque esse optimam censet.”
“ Quid reliqua, quæ cum sit aspera, justo supplicio malos cœrcet, num bonam populus putat ? ”
“ Immo omnium,” inquam, “ quæ excogitari possunt, judicat esse miserrimam.”
“Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam valde inopinabile confecerimus.”
“ Quid ? ” inquam. “ Ex his enim,” ait, “ quæ concessa sunt, evenit eorum quidem qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione virtutis, omnem quæcumque sit bonam, in improbitate vero manentibus omnem pessimam esse fortunam.”
“ Hoc,” inquam, “ verum est, tametsi nemo audeat confiteri.”
“ Quare,” inquit, “ ita vir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunæ certamen adducitur, ut virum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus ; utrique enim, huic quidem gloriæ propagandæ illi vero conformandæ sapientiæ, difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam virtus vocatur quod suis viribus nitens non superetur adversis. Neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere deliciis et emarcescere voluptate venistis. Prœlium cum omni fortuna animis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat aut jucunda corrumpat. Firmis medium viribus occupate ! Quidquid aut infra subsistit aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet præmium laboris. In vestra enim situm manu qualem vobis fortunam formare malitis ; omnis enim quæ videtur aspera nisi aut exercet aut corrigit punit. ”
Bella bis quinis operatus annis Ultor Atrides Phrygiæ ruinis Fratris amissos thalamos piavit ; Ille dum Graiæ dare vela classi Optat et ventos redimit cruore, Exuit patrem miserumque tristis Fœderat natæ jugulum sacerdos. Flevit amissos Ithacus sodales Quos ferus vasto recubans in antro Mersit inmani Polyphemus alvo ; Sed tamen cæco furibundus ore Gaudium mæstis lacrimis rependit. Herculem duri celebrant labores. Ille Centauros domuit superbos, Abstulit sævo spolium leoni Fixit et certis volucres sagittis, Poma cernenti rapuit draconi Aureo lævam gravior metallo, Cerberum traxit triplici catena. Victor immitem posuisse fertur Pabulum sævis dominum quadrigis. Hydra combusto periit veneno, Fronte turpatus Achelous amnis Ora demersit pudibunda ripis. Stravit Antæum Libycis harenis, Cacus Evandri satiavit iras Quosque pressurus foret altus orbis Sætiger spumis umeros notavit. foderat early versions, a^ayloaæ Planudes. Ultimus cælum labor inreflexo Sustulit collo pretiumque rursus Ultimi cælum meruit laboris. Ite nunc fortes ubi celsa magni Ducit exempli via ! Cur inertes Terga nudatis ? Superata tellus Sidera donat.