BŒTHII DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ LIBER SECUNDUS

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V

Post hæc paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est : “ Si penitus ægritudinis tuæ causas habitumque cognovi, fortunæ prioris affectu desiderioque tabescis. Ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata per vertit. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. Cujus si naturam mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed ut arbitror haud multum tibi hæc in memoriam revocare laboraverim. Solebas enim præsentem quoque blandientemque virilibus incessere verbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum ; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque jucundum quod ad interiora transmissum validioribus haustibus viam fecerit. Adsit igitur Rhetoricæ suadela dulcedinis quæ tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac Musica laris nostri vernacula nunc leviores nunc graviores modos succinat. Quid est igitur o homo quod te in mæstitiam luctumque deiecit ? Novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam ; erras. Hi semper ejus mores sunt ista natura. Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsæ inlecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti cæci numinis ambiguos vultus. Quæ sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus ; ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem. - Nam quæ nunc tibi est tanti causa mæroris, hæc eadem tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An vero tu pretiosam æstimas abituram felicitatem ? Et cara tibi est fortuna præsens nec manendi fida et cum discesserit adlatura mærorem ? Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futuræ quoddam calamitatis indicium ? Neque enim quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunæ minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo æquo animo toleres oportet quidquid intra fortunæ aream geritur, cum semel jugo ejus colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem velis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne injurius fueris et inpatientia sortem exacerbes quam permutare non possis ? Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret sed quo flatus impellerent, promoveres ; si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunæ te regendum dedisti; dominæ moribus oportet obtemperes. Tu vero volventis rotæ impetum retinere conaris ? At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit. ”

I

Hæc cum superba verterit vices dextra Et æstuantis more fertur Euripi, Dudum tremendos sæva proterit reges Humilemque victi sublevat fallax vultum Non illa miseros audit aut curat fletus Ultroque gemitus dura quos fecit ridet. Sic illa ludit, sic suas probat vires Magnumque suis demonstrat ostentum, si quis Visatur una stratus ac felix hora.

Vellem autem pauca tecum fortunæ ipsius verbis agitare. Tu igitur an jus postulet, animadverte. Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis ? Quam tibi fecimus injuriam ? Quæ tua tibi detraximus bona ? Quovis indice de opum dignitatumque mecum possessione contende. Et si cujusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego jam tua fuisse quæ repetis, sponte concedam. Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi et quod te nunc inpatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi, omnium quæ mei juris sunt affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet. Habes gratiam velut usus alienis, non habes jus querelæ tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemiscis ? Nulla tibi a nobis est allata violentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt juris. Dominam famulæ cognoscunt; mecum veniunt, me abeunte discedunt. Audacter adfirmem, si tua forent quæ amissa conquereris nullo modo perdidisses. An ego sola meum jus exercere prohibebor ? Licet cælo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terræ vultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Jus est mari nunc strato æquore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit ? Hæc nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus ; rotam volubili orbe versamus, infima summis summa infimis mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ea lege ne utique cum ludicri mei ratio poscet, descendere injuriam putes. An tu mores ignorabas meos ? Nesciebas Crœsum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso cælitus imbre defensum ? Num te præterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias inpendisse lacrimas ? Quid tragœdiarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem ? Nonne adulescentulus δύο πίθους, τὸν μὲν ἕνα κακῶν τὸν δ’ ἕτερον ἑάων in lovis limine jacere didicisti ? Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti ? Quid si a te non tota discessi ? Quid si hæc ipsa mei mutabilitas justa tibi causa est sperandi meliora ? Tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio vivere jure desideres.

II

Si quantas rapidis flatibus incitus Pontus versat harenas Aut quot stelliferis edita noctibus Cælo sidera fulgent Tantas fundat opes nec retrahat manum Pleno copia cornu, Humanum miseras haud ideo genus Cesset flere querellas. Quamvis vota libens excipiat deus Multi prodigus auri Et claris avidos ornet honoribus, Nil jam parta videntur, Sed quæsita vorans sæva rapacitas Altos pandit hiatus. Quæ jam præcipitem frena cupidinem Certo fine retentent, Largis cum potius muneribus fluens Sitis ardescit habendi ? Numquam dives agit qui trepidus gemens Sese credit egentem.

His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes, aut si quid est quo querelam tuam jure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum.“ Tum ego : ” Speciosa quidem ista sunt,“ inquam, ” oblitaque Rhetoricæ ac Musicæ meile dulcedinis ; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus est. Itaque cum hæc auribus insonare desierint, insitus animum mæror prægravat.“ Et illa : ” Ita est,“ inquit. ” Hæc enim nondum morbi tui remedia sed adhuc contumacis adversum curationem doloris fomenta quædam sunt. Nam quæ in profundum sese penetrent, cum tempestivum fuerit admovebo. Verumtamen ne te existimari miserum velis, an numerum modumque tuæ felicitatis oblitus es ? Taceo quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse cœpisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, cum masculæ quoque prolis opportunitate prædicavit ? Prætereo, libet enim præterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates ; ad singularem felicitatis tuæ cumulum venire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiæ laudis orator ingenii gloriam facundiæque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusæ multitudinis expectationem triumphali largitione satiasti ? Dedisti ut opinor verba fortunæ, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus quod nulli umquam privato commodaverat abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere ? Nunc te primum liventi oculo præstrinxit. Si numerum modumque lætorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quod si idcirco te fortunatum esse non æstimas, quoniam quæ tunc læta videbantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quæ nunc creduntur mæsta prætereunt. An tu in hanc vitæ scænam nunc primum subitus hospesque venisti ? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum sæpe hominem velox hora dissolvat ? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitæ dies mors quædam fortunæ est etiam manentis. Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo ?

III

Cum polo Phœbus roseis quadrigis Lucem spargere cœperit, Pallet albentes hebetata vultus Flammis stella prementibus. Cum nemus flatu zephyri tepentis Vernis inrubuit rosis, Spiret insanum nebulosus auster : lam spinis abeat decus. Sæpe tranquillo radiat sereno Immotis mare fluctibus, Sæpe ferventes aquilo procellas Verso concitat æquore. Rara si constat sua forma mundo, Si tantas variat vices, Crede fortunis hominum caducis, Bonis crede fugacibus. Constat æterna positumque lege est Ut constet genitum nihil.

Tum ego : “ Vera,” inquam, “ commemoras, o virtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meæ velocissimum cursum. Sed hoc est quod recolentem vehementius coquit. Nam in omni adversitate fortunæ infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem.”

“ Sed quod tu,” inquit, “ falsæ opinionis supplicium luas, id rebus i ure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitæ felicitatis movet, quam pluribus maximisque abundes mecum reputes licet. Igitur si quod in omni fortunæ tuæ censu pretiosissimum possidebas, id tibi divinitus inlæsum adhuc inviolatumque servatur, poterisne meliora quæque retinens de infortunio jure causari ? Atqui viget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et quod vitæ pretio non segnis emeres, vir totus ex sapientia virtutibusque factus suarum securus tuis ingemiscit injuriis. Vivit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore præcellens et, ut omnes ejus dotes breviter includam, patri similis. Vivit inquam tibique tantum vitæ hujus exosa spiritum servat quoque uno felicitatem minui tuam vel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares quorum jam, ut in id ætatis pueris, vel paterni vel aviti specimen elucet ingenii? Cum igitur præcipua sit mortalibus vitæ cura retinendæ, o te si tua bona cognoscas felicem, cui suppetunt etiam nunc quæ vita nemo dubitat esse cariora ! Quare sicca jam lacrimas. Nondum est ad urium omnes exosa fortuna nec tibi nimium valida tempestas incubuit, quando tenaces hærent ancoræ quæ nec præsentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.”

“ Et hæreant,” inquam, “ precor ; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, vides.”

Et illa : “ Promovimus,” inquit, “ aliquantum, si te nondum totius tuæ sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum qui abesse aliquid tuæ beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est enim tam conpositæ felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur ? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quæ vel numquam tota proveniat vel numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis ; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. Ille utroque circumfluus vitam cælibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole lætatus filii filiæve delictis mæstus inlacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunæ suæ condicione concordat ; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. Adde quod felicissimi cujusque delicatissimus sensus est et nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis adversitatis insolens minimis quibusque prosternitur ; adeo perexigua sunt quæ fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. Quam multos esse conjectas qui sese cælo proximos arbitrentur, si de fortunæ tuæ reliquiis pars eis minima contingat ? Hic ipse locus quem tu exilium vocas, incolentibus patria est; adeo nihil est miserum nisi cum putes contraque beata sors omnis est æqua nimitate tolerantis. Quis est ille tam felix qui cum dederit inpatientiæ manus, statum suum mutare non optet ? Quam multis amaritudinibus humanæ felicitatis dulcedo respersa est! Quæ si etiam fruenti jucunda esse videatur, tamen quo minus cum velit abeat retineri non possit. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitude quæ nec apud æqua nimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat. Quid igitur o mortales extra petitis intra vos positam felicitatem ? Error vos inscitiaque confundit. Ostendam breviter tibi summæ cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius ? Nihil inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam velis nec fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. Si beatitudo est summum naturæ bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam præcellit id quod nequeat auferri,manifestum est quoniam ad beatitudinem percipiendam fortunæ instabilitas adspirare non possit. Ad hæc quem caduca ista felicitas vehit vel scit eam vel nescit esse mutabilem. Si nescit, quænam beata sors esse potest ignorantiæ cæcitate ? Si scit, metuat necesse est, ne amittat quod amitti posse non dubitat ; quare continuus timor non sinit esse felicem. An vel si amiserit, neglegendum putat ? Sic quoque perexile bonum est quod æquo animo feratur amissum. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si hæc afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. Quod si multos scimus beatitudinis fructum non morte solum verum etiam doloribus suppliciisque quæsisse, quonam modo præsens facere beatos potest quæ miseros transacta non efficit ? ”

IV

Quisquis volet perennem Cautus ponere sedem Stabilisque nec sonori Sterni flatibus Euri Et fluctibus minantem Curat spernere pontum, Montis cacumen alti. Bibulas vitet harenas. Illud protervus Auster Totis viribus urget, Hæ pendulum solutæ Pondus ferre recusant. Fugiens periculosam Sortem sedis amœnæ Humili domum memento Certus figere saxo. Quamvis tonet ruinis Miscens æquora ventus, Tu conditus quieti Felix robore valli Duces serenus ævum Ridens ætheris iras.

Sed quoniam rationum jam in te mearum fomenta descendunt, paulo validioribus utendum puto. Age enim si jam caduca et momentaria fortunæ dona non essent, quid in eis est quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat ? Divitiæne vel vestræ vel sui natura pretiosæ sunt ? Quid earum potius, aurumne an vis congesta pecuniæ ? Atqui hæc effundendo magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quod si manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. At eadem si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. Et vox quidem tota pariter multorum replet auditum ; vestræ vero divitiæ nisi comminutæ in plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. O igitur angustas inopesque divitias quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non veniunt ! An gemmarum fulgor oculos trahit ? Sed si quid est in hoc splendore præcipui, gemmarum est lux illa non hominum, quas quidem mirari homines vehementer admiror. Quid est enim carens animæ motu atque compage quod animatæ rationabilique naturæ pulchrum esse jure videatur ? Quæ tametsi conditoris opera suique distinctione postremæ aliquid pulchritudinis trahunt, infra vestram tamen excellentiam conlocatæ admirationem vestram nullo modo merebantur. An . vos agrorum pulchritudo delectat ? Quidni ? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. Sic quondam sereni maris facie gaudemus ; sic cælum sidera lunam solemque miramur. Num te horum aliquid attingit ? Num audes alicujus talium splendore gloriari ? An vernis floribus ipse distingueris aut tua in æstivos fructus intumescit ubertas ? Quid inanibus gaudiis raperis ? Quid externa bona pro tuis amplexaris ? Numquam tua faciet esse fortuna quæ a te natura rerum fecit aliena. Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si, quod naturæ satis est, replere indigentiam velis, nihil est quod fortunæ affluentiam petas. Paucis enim minimisque natura contenta est, cujus satietatem si superfluis urgere velis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium. Jam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas, quarum si grata intuitu species est, aut materiæ naturam aut ingenium mirabor artificis. An vero te longus ordo famulorum facit esse felicem ? Qui si vitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino vehementer inimica ; sin vero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur ? Ex quibus omnibus nihil horum quæ tu in tuis conputas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendæ pulchritudinis, quid est quod vel amissis doleas vel læteris retentis ? Quod si natura pulchra sunt, quid id tua refert ? Nam hæc per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas venere divitias, sed quoniam pretiosa videbantur, tuis ea divitiis adnumerare maluisti. Quid autem tanto fortunæ strepitu desideratis ? Fugare credo indigentiam copia quæritis. Atqui hoc vobis in contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosæ supellectilis varietatem, verumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant contraque minimum qui abundantiam suam naturæ necessitate non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum est proprium vobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona vestra quæratis ? Sic rerum versa condicio est ut divinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatæ supellectilis possessione videatur ? Et alia quidem suis contenta sunt; vos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturæ ornamenta captatis nec intellegitis quantum conditori vestro faciatis injuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus præstare voluit ; vos dignitatem vestram infra infima quæque detruditis. Nam si omne cujusque bonum eo cujus est constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra bona esse judicatis, eisdem vosmet ipsos vestra existimatione submittitis, 'quod quidem haud immerito cadit. Humanæ quippe naturæ ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturæ est; hominibus vitio venit. Quam vero late patet vester hic error qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis ? At id fieri nequit. Nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quæ sunt apposita laudantur ; illud vero his tectum atque velatum in sua nihilo minus fœditate perdurat.

Ego vero nego ullum esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior ? ‘ Minime,’ inquis. Atqui divitiæ possidentibus persæpe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus quidquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si vitæ hujus callem vacuus viator intrasses, coram latrone cantares. O præclara opum mortalium beatitudo quam cum adeptus fueris securus esse desistis !

V

Felix nimium prior ætas Contenta fidelibus arvis Nec inerti perdita luxu, Facili quæ sera solebat leiunia solvere glande. Non Bacchica munera norant Liquido confundere meile Nec lucida vellera Serum Tyrio miscere veneno. Somnos dabat herba salubres, Potum quoque lubricus amnis, Umbras altissima pinus. Nondum maris alta secabat Nec mercibus undique lectis Nova litora viderat hospes. Tunc classica sæva tacebant, Odiis neque fusus acerbis Cruor horrida tinxerat arva. Quid enim furor hosticus ulla Vellet prior arma movere, Cum vulnera sæva viderent Nec præmia sanguinis ulla ? Utinam modo nostra redirent In mores tempora priscos ! Sed sævior ignibus Ætnæ Fervens amor ardet habendi. Heu primus quis fuit ille Auri qui pondera tecti Gemmasque latere volentes Pretiosa pericula fodit ?

Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram quæ vos veræ dignitatis ac potestatis inscii cælo exæquatis ? Quæ si in improbissimum quemque ceciderunt, quæ flammis Ætnæ eructantibus, quod diluvium tantas strages dederint ? Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet ? Ita fit ut non virtutibus ex dignitate sed ex virtute dignitatibus honor accedat. Quæ vero est ista vestra expetibilis ac præclara potentia ? Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui præsidere videamini ? Nunc si inter mures videres unum aliquem jus sibi ac potestatem præ ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno ! Quid vero, si corpus spectes, inbecillius homine reperire queas quos sæpe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quæque reptantium necat introitus ? Quo vero quisquam jus aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exserere ? Num quidquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohærentem de statu propriæ quietis amovebis ? Cum liberum quendam virum suppliciis se tyrannus adacturum putaret, ut adversum se factæ conjurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni sævientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis. Quid autem est quod in alium facere quisquam possit, quod sustinere ab alio ipse non possit ? Busiridem accipimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum bello captos in vincla conjecerat, sed mox ipse victorum catenis manus præbuit. Ullamne igitur ejus hominis potentiam putas, qui quod ipse in alio potest, ne id in se alter valeat efficere non possit ? Ad hæc si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis provenirent. Neque enim sibi solent adversa sociari ; natura respuit ut contraria quæque jungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quæ se pessimis hærere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunæ muneribus dignius existimari potest, quæ ad improbissimum quemque uberiora perveniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et cuicumque velocitas adest manifestum est esse velocem. Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorice rhetores facit. Agit enim cujusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quæ sunt aversa depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit quem vitiosæ libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita provenit ? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus quæ facile ipsarum rerum redarguuntur effectu ; itaque nec illæ divitiæ nec illa potentia nec hæc dignitas jure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet in qua nihil expetendum, nihil .nativæ bonitatis inesse manifestum est, quæ nec se bonis semper adjungit et bonos quibus fuerit adjuncta non efficit.

VI

Novimus quantas dederit ruinas Urbe flammata patribusque cæsis Fratre qui quondam ferus interempto Matris effuso maduit cruore Corpus et visu gelidum pererrans Ora non tinxit lacrimis, sed esse Censor extincti potuit decoris. Hic tamen sceptro populos regebat Quos videt condens radios sub undas Phœbus extremo veniens ab ortu, Quos premunt septem gelidi triones, Quos Notus sicco violentus æstu Torret ardentes recoquens harenas. Celsa num tandem valuit potestas Vertere pravi rabiem Neronis ? Heu gravem sortem, quotiens iniquus Additur sævo gladius veneno

Tum ego : “ Scis,” inquam, “ ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam. Sed materiam gerendis rebus optavimus quo ne virtus tacita consenesceret.”

Et illa : “ Atqui hoc unum est quod præstantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriæ scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum ; quæ quam sit exilis et totius vacua ponderis, sic considera. Omnem terræ ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad cæli spatium puncti constat obtinere rationem, id est ut, si ad cælestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere judicetur. Hujus igitur tam exiguæ in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomæo probante didicisti, quæ nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartæ, si quantum maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsæpti atque conclusi de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis ? Aut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata ? Adde quod hoc ipsum brevis habitaculi sæptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius vitæ ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diversitate tum, commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem pervenire queat. Ætate denique Marci Tullii, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanæ rei publicæ fama transcenderat, et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur ? Quid quod diversarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio dignum judicetur. Quod fit ut si quem famæ prædicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. Erit igitur pervagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos præclara illa famæ immortalitas coartabitur. Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros scriptorum inops delevit oblivio ! Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quæ cum suis auctoribus premit longior atque obscura vetustas ? Vos vero inmortalitatem vobis propagare videmini, cum futuri famam temporis cogitatis. Quod si æternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate læteris ? Unius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam, licet, habet tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. Etenim finitis ad se invicem fuerit quædam, infiniti vero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. Ita fit ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta æternitate cogitetur, non parva sed plane nulla esse videatur. Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiæ virtutisque præstantia de alienis præmia sermunculis postulatis. Accipe in hujusmodi arrogantiæ levitate quam festive aliquis inluserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad veræ virtutis usum sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adjecissetque jam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem illatas injurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper adsumpsit acceptaque contumelia velut insultans : Jam tandem,’ inquit, ‘ intellegis me esse philosophum ? ’ Tum ille nimium mordaciter : ‘ Intellexeram,’ inquit, ‘ si tacuisses.’ Quid autem est quod ad præcipuos viros, de his enim sermo est, qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat ? Nam si, quod nostræ rationes credi vetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is cujus ea esse dicitur non exstet omnino. Sin vero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta cælum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat quæ se cælo fruens terrenis gaudet exemptam ? ”

VII

Quicumque solam mente præcipiti petit Summumque credit gloriam, Late patentes ætheris cernat plagas Artumque terrarum situm. Brevem replere non valentis ambitum Pudebit aucti nominis. Quid o superbi colla mortali jugo Frustra levare gestiunt ? Licet remotos fama per populos means Diffusa linguas explicet Et magna titulis fulgeat claris domus, Mors spernit altam gloriam, Involvit humile pariter et celsum caput Æquatque summis infima. Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent, Quid Brutus aut rigidus Cato ? Signat superstes fama tenuis pauculis Inane nomen litteris. Sed quod decora novimus vocabula, Num scire consumptos datur ? I acetis ergo prorsus ignorabiles Nec fama notos efficit. Quod si putatis longius vitam trahi Mortalis aura nominis, Cum sera vobis rapiet hoc etiam dies, lam vos secunda mors manet.

Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando cum de hominibus illa, fallax illa nihil, bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. Nondum forte quid loquar intellegis. Mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo. Etenim plus hominibus reor adversam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis cum videtur blanda, mentitur ; hæc semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, hæc instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, hæc cognitione fragilis felicitatis absolvit. Itaque illam videas ventosam, fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. Postremo felix a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad vera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima æstimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes hæc aspera, hæc horribilis fortuna detexit, hæc tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit, discedens suos abstulit, tuos reliquit ? Quanti hoc integer, ut videbaris tibi fortunatus, emisses Nunc et amissas opes querere ; quod pretiosissimum divitiarum genus est amicos invenisti.

VIII

Quod mundus stabili fide Concordes variat vices, Quod pugnantia semina Fœdus perpetuum tenent, Quod Phœbus roseum diem Curru provehit aureo, Ut quas duxerit Hesperos Phœbe noctibus imperet, Ut fluctus avidum mare Certo fine cœrceat, Ne terris liceat vagis Latos tendere terminos, Hanc rerum seriem ligat Terras ac pelagus regens Et cælo imperitans amor. Hic si frena remiserit, Quidquid nunc amat invicem Bellum continuo geret Et quam nunc socia fide Pulchris motibus incitant, Certent solvere machinam. Hic sancto populos quoque lunctos fœdere continet, .Hic et coniugii sacrum Castis nectit amoribus, Hic fidis etiam sua Dictat jura sodalibus. O felix hominum genus, Si vestros animos amor Quo cælum regitur regat.

Index