BŒTHII DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ LIBER TERTIUS
Jam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mul cedo defixerat. Itaque paulo post : “ O,” inquam, “ summum lassorum solamen animorum quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam jucunditate refovisti I Adeo ut jam me post hæc inparem fortunæ ictibus esse non arbitrer. Itaque remedia quæ paulo acriora esse dicebas, non modo non per horresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito.”
Tum illa : “ Sensi,” inquit, “ cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuæ mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci. Talia sunt quippe quæ restant, ut degustata qui dem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ar dore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres ! ”
“ Quonam ? ” inquam. “ Ad veram, ” inquit, “ felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri.”
Tum ego : “ Fac obsecro et quæ illa vera sit, sine cunctatione demonstra.”
“ Faciam,” inquit illa, “ tui causa libenter. Sed quæ tibi causa notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor ut ea perspecta cum in contrariam partem flexeris oculos, veræ beatitudinis speciem possis agnoscere. ”
Qui serere ingenuum volet agrum, Liberat arva prius fructibus, Falce rubos filicemque resecat, Ut nova fruge gravis Ceres eat. Dulcior est apium mage labor, Si malus ora prius sapor edat. Gratius astra nitent ubi Notus Desinit imbriferos dare sonos. Luqifer ut tenebras pepulerit Pulchra dies roseos agit equos. Tu quoque falsa tuens bona prius Incipe colla jugo retrahere. Vera dehinc animum subierint.
Tum defixo paululum visu et velut in augustam suæ mentis sedem recepta sic cœpit: “ Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci. Est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa devius error abducit. Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes ut divitiis affluant elaborant ; alii vero bonum quod sit dignissimum veneratione judicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur. Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant ; hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhærere conantur. Atquibus optimum quiddam claritas videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi vero boni fructum gaudio lætitiaque metiuntur ; hi felicissimum putant voluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque desiderant vel qui potentiam seu pecuniæ causa seu proferendi nominis appetunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio, veluti nobilitas favorque popularis quæ videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi quæ jucunditatis gratia petuntur ; amicorum vero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna sed in virtute numeratur, reliquum vero vel potentiæ causa vel delectationis assumitur. Jam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur. Robur enim magnitudoque videtur præstare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem ; quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet. Nam quod quisque præ ceteris petit, id summum esse judicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus ; quare beatum esse judicat statum quem præ ceteris quisque desiderat. Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanæ—opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates. Quæ quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia jucunditatem animo videantur afferre. Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed velut ebrius domum quo tramite revertatur ignorat. Num enim videntur errare hi qui: nihilo indigere nituntur ? Atqui non est aliud quod æque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num vero labuntur hi qui quod sit optimum, id etiam reverentiæ cultu dignissimum putent ? Minime. Neque enim vile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. An in bonis non est numeranda potentia ? Quid igitur ? Num imbecillum ac sine viribus æstimandum est, quod omnibus rebus constat esse præstantius ? An claritudo nihili pendenda est ? Sed sequestrari nequit quin omne quod excellentissimum sit id etiam videatur esse clarissimum. Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet ? Atqui hæc sunt quæ adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates,regna, gloriam voluptatesque desiderant quod per hæc sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, lætitiam credunt esse venturam. Bonum est igitur quod tam diversis studiis homines petunt ; in quo quanta sit naturæ vis facile monstratur, cum licet variæ dissidentesque sententiæ tamen in diligendo boni fine consentiunt. ”
Quantas rerum flectat habenas Natura potens, quibus immensum Legibus orbem provida servet Stringatque ligans inresoluto Singula nexu, placet arguto Fidibus lentis promere cantu. Quamvis Poeni pulchra leones Vincula gestent manibusque datas Captent escas metuantque trucem Soliti verbera ferre magistrum, Si eruor horrida tinxerit ora, Resides olim redeunt animi Fremituque gravi meminere sui; Laxant nodis colla solutis Primusque lacer dente cruento Domitor rabidas imbuit iras. Quæ canit altis garrula ramis Ales caveæ clauditur antro ; Huic licet inlita pocula meile Largasque dapes dulci studio Ludens hominum cura ministret, Si tamen arto saliens texto Nemorum gratas viderit umbras, Sparsas pedibus proterit escas, Silvas tantum mæsta requirit, Silvas dulci voce susurrat. Validis quondam viribus acta Pronum flectit virga cacumen ; Hanc si curvans dextra remisit, Recto spectat vertice cælum. Cadit Hesperias Phœbus in undas, Sed secreto tramite rursus Currum solitos vertit ad ortus. Repetunt proprios quæque recursus Redituque suo singula gaudent Nec manet ulli traditus ordo Nisi quod fini junxerit ortum Stabilemque sui fecerit orbem.
Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque vos et ad verum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem valeant pervenire. Si enim vel pecuniæ vel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id valent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur ? Primum igitur te ipsum qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo : inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet injuria confudit anxietas ? “ Atqui,” inquam, “ libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer reminisci non queo. ”
“ Nonne quia vel aberat quod abesse non velles vel aderat quod adesse noluisses ? ”
“ Ita est,” inquam. “ Illius igitur præsentiam hujus absentiam desiderabas ? ”
“ Confiteor,” inquam. “ Eget vero,” inquit, “ eo quod quisque desiderat ? ”
“ Eget,” inquam. “ Qui vero eget aliquo, non est usquequaque sibi ipse sufficiens ? ”
“ Minime,” inquam. “ Tu itaque hanc insufficientiam plenus,” inquit, “ opibus sustinebas ? ”
“ Quidni ? ” inquam. “ Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat quod promittere videbantur. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his a quibus possidetur invitis nequeat auferri.”
“ Fateor,” inquam. Quidni fateare, cum eam cotidie valentior aliquis eripiat invito ? Unde enim forenses querimoniæ nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniæ repetuntur ereptæ ? “ Ita est,” inquam. “ Egebit igitur,” inquit, “ extrinsecus petito præsidio quo suam pecuniam quisque tueatur? ”
“ Quis id,” inquam, “ neget ? ”
“ Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam quam posset amittere ? ”
“ Dubitari,” inquam, “ nequit.”
“ In contrarium igitur relapsa /es est; nam quæ sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius præsidio faciunt indigentes. Quis autem modus est quo pellatur divitiis indigentia ? Num enim divites esurire nequeunt ? Num sitire non possunt ? Num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt ? Sed adest, inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest. Nam si hæc hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est quæ possit expleri. Taceo quod naturæ minimum, quod avaritiæ nihil satis est. Quare si opes nec submovere possunt indigentiam et ipsæ suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam præstare credatis ? ”
Quamvis fluente dives auri gurgite Non expleturas cogat avarus opes Oneretque bacis colla rubri litoris Ruraque centeno scindat opima bove, Nec cura mordax deseret superstitem, Defunctumque leves non comitantur opes.
Sed dignitates honorabilem reverendumque cui provenerint reddunt. Num vis ea est magistratibus ut utentium mentibus virtutes inserant vitia depellant ? Atqui non fugare sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit ut indignemur eas sæpe nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates ? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurræ delatorisque respiceres ? Non enim possumus ob honores reverentia dignos indicare quos ipsis honoribus judicamus indignos. At si quem sapientia præditum videres, num posses eum vel reverentia vel ea qua est præditus sapientia non dignum putare ? Minime. Inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adjuncta transfundit. Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere. In quo illud est animadvertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reverendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Verum non impune ; reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere, si qua multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit, sed quoniam id eis non propria vis sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico, cum ad eos venerint qui dignitates eas esse non æstimant. Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos vero apud quos ortæ sunt, num perpetuo perdurant ? Atqui prætura magna olim potestas nunc inane nomen et senatorii census gravis sarcina ; si quis populi quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea præfectura quid abiectius ? Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit. Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium æstimatione vilescunt, quid est quod in se expetendæ pulchritudinis habeant, nedum aliis præstent ?
Quamvis se Tyrio superbus ostro Comeret et niveis lapillis, Invisus tamen omnibus vigebat Luxuriæ Nero sævientis. Sed quondam dabat improbus verendis Patribus indecores curules. Quis illos igitur putet beatos Quos miseri tribuunt honores ?
An vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet ? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat ? Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam præsens ætas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint. O præclara potentia quæ ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur Quod si hæc regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam inportet ? Sed quamvis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua vero parte beatos faciens desinit potestas, hac inpotentia subintrat quæ miseros facit; hoc igitur modo majorem regibus inesse necesse est miseriæ portionem. Expertus sortis suæ periculorum tyrannus regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit. Quæ est igitur hæc potestas quæ sollicitudinum morsus expellere, quæ formidinum aculeos vitare nequit ? Atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. An tu potentem censes quem videas velle quod non possit efficere ? Potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse videatur, in servientium manu situm est ? Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantæ inbecillitatis plena demonstrem ? Quos quidem regia potestas sæpe incolumis sæpe autem lapsa prosternit. Nero Senecam familiarem præceptoremque suum ad eligendæ mortis cœgit arbitrium. Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. Atqui uterque potentiæ suæ renuntiare voluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est ; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod voluit effecit. Quæ est igitur ista potentia quam pertimescunt habentes, quam ne cum habere velis tutus sis et cum deponere cupias vitare non possis ? An præsidio sunt amici quos non virtus sed fortuna conciliat ? Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum. Quæ vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus ?
Qui se volet esse potentem Animos domet ille feroces Nec victa libidine colla Fœdis submittat habenis. Etenim licet Indica longe Tellus tua jura tremescat Et serviat ultima Thyle, Tamen atras pellere curas Miserasque fugare querelas Non posse potentia non est.
Gloria vero quam fallax sæpe, quam turpis est ! Unde non injuria tragicus exclamat: Sofa Sofa pvplom S17 ftpor&v ov3ev yeyam fttorov aryKoxras peyav. Plures enim magnum sæpe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt ; quo quid turpius excogitari potest ? Nam qui falso prædicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quæ si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adjecerit conscientiæ qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiæ veritate metitur ? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur, consequens est ut fœdum non extendisse judicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit ut quem tu æstimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur inglorius. Inter hæc vero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quæ nec judicio provenit nec umquam firma perdurat. lam vero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat ? Quæ si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quædam de meritis veniens laus parentum. Quod si claritudinem prædicatio facit, illi sint clari necesse est qui prædicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo videatur ne a majorum virtute degeneret.
Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu. Unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat. Ille dedit Phœbo radios dedit et cornua lunæ, Ille homines etiam terris dedit ut sidera cælo, Hic clausit membris animos celsa sede petitos. Mortales igitur cunctos edit nobile germen. Quid genus et proavos strepitis ? Si primordia vestra Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat, Ni vitiis pejora fovens proprium deserat ortum.
Quid autem de corporis voluptatibus loquar quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero pœnitentiæ ? Quantos illæ morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiæ fruentium solent referre corporibus ! Quarum motus quid habeat jucunditatis, ignoro. Tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget. Quæ si beatos explicare possunt, nihil causæ est quin pecudes quoque beatæ esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque jucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios invenisse tortores; quorum quam sit mordax quæcumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
Habet hoc voluptas omnis, Stimulis agit fruentes Apiumque par volantum Ubi grata mella fudit, Fugit et nimis tenaci Ferit icta corda morsu.
Nihil igitur dubium est quin hæ ad beatitudinem viæ devia quædam sint nec perducere quemquam eo valeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis vero implicitæ malis sint, brevissime monstrabo. Quid enim ? Pecuniamne congregare conaberis ? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere velis ? Danti supplicabis et qui præire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces. Potentiamne desideras ? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas ? Sed per aspera quæque distractus securus esse desistis. Voluptariam vitam degas ? Sed quis non spernat atque abiciat vilissimæ fragilissimæque rei corporis servum ? lam vero qui bona præ se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur ! Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate præibitis ? Respicite cæli spatium firmitudinem celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem cælum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. Formæ vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior ! Quod si, ut Aristoteles ait, Lynceis oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur ? Igitur te pulchrum videri non tua natura sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed æstimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanæ febris igniculo posse dissolvi ! Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod hæc quæ nec præstare quæ pollicentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidem calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
Eheu quæ miseros tramite devios Abducit ignorantia Non aurum in viridi quæritis arbore Nec vite gemmas carpitis, Non altis laqueos montibus abditis Ut pisce ditetis dapes Nec vobis capreas si libeat sequi, Tyrrhena captatis vada. Ipsos quin etiam fluctibus abditos Norunt recessus æquoris, Quæ geminis niveis unda feracior Vel quæ rubentis purpuræ Nec non quæ tenero pisce vel asperis Præstent echinis litora. Sed quonam lateat quod cupiunt bonum, Nescire cæci sustinent, Et quod stelliferum trans abiit polum, Tellure demersi petunt. Quid dignum stolidis mentibus inprecer ? Opes honores ambiant ; Et cum falsa gravi mole paraverint, Tum vera cognoscant bona.
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit,-quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quæ sit vera monstrare.“ Atqui video,” inquam, “ nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec lætitiam voluptatibus posse contingere.”
“ An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti ? ”
“ Tenui quidem veluti rimula mihi videor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.”
“ Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat et a vero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia ? ”
“ Minime,” inquam. “ Recte tu quidem. Nam si quid est quod in ulla re inbecillioris valentiæ sit, in hac præsidio necesse est egeat alieno.”
“ Ita est,” inquam. “ Igitur sufficientiæ potentiæque una est eademque natura.”
“ Sic videtur.” Quod vero hujusmodi sit, spemendumne esse censes an contra rerum omnium veneratione dignissimum ? “ At hoc,” inquam, “ ne dubitari quidem potest.”
“ Addamus igitur sufficientiæ potentiæque reverentiam, ut hæc tria unum esse judicemus.”
“ Addamus, si quidem vera volumus confiteri.”
“ Quid vero,” inquit, “ obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum ? Considera vero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine quam sibi præstare non possit atque ob id aliqua ex parte videatur abiectius.”
“ Non possum,” inquam, “ quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear.”
“ Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur.”
“ Consequitur,” inquam. “ Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse lætissimum ? ”
“ Sed unde huic,” inquam, “ tali mæror ullus obrepat ne cogitare quidem possum; quare plenum esse lætitiæ, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.”
“ Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiæ, potentiæ, claritudinis, reverentiæ, jucunditatis nomina quidem esse diversa, nullo modo vero discrepare substantiam.”
“ Necesse est,” inquam. “ Hoc igitur quod est unum simplexque natura, pravitas humana dispertit et dum rei quæ partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem quæ nulla est nec ipsam quam minime affectat assequitur.”
“ Quonam,” inquam, “ modo ? ”
“ Qui divitias,” inquit, “ petit penuriæ fuga, de potentia nihil laborat, vilis obscurusque esse mavult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates, ne pecuniam quam paravit amittat. Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem valentia deserit, quem molestia pungit, quem vilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui vero solum posse desiderat, profligat opes, despicit voluptates honoremque potentia carentem gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant vides. Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur cumque hæc depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat potens esse desistat. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, voluptatibus licet. Nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat apprehendit.”
“ Quid igitur,” inquam, “ si qui cuncta simul cupiat adipisci, summam quidem ille beatudinis velit ? ”
“ Sed num in his eam reperiet, quæ demonstravimus id quod pollicentur non posse conferre ? ”
“ Minime,” inquam. “ In his igitur quæ singula quædam expetendorum præstare creduntur, beatitudo nullo modo vestiganda est.”
“ Fateor,” inquam, “ et hoc nihil dici verius potest.”
“ Habes igitur,” inquit, “ et formam falsæ felicitatis et causas. Deflecte nunc in adversum mentis intuitum ; ibi enim veram quam promisimus statim videbis.”
“ Atqui hæc,” inquam, “ vel cæco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsæ causas aperire conaris. Nam nisi fallor ea vera est et perfecta felicitas quæ sufficientem, potentem, reverendum, celebrem lætumque perficiat. Atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quæ unum horum, quoniam idem cuncta sunt, veraciter præstare potest hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.”
“ O te alumne hac opinione felicem, si quidem hoc,” inquit, “ adjeceris.”
“ Quidnam ? ” inquam. “ Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod hujusmodi statum possit afferre ? ”
“ Minime,” inquam, “ puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est.”
“ Hæc igitur vel imagines veri boni vel inperfecta quædam bona dare mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt.”
“ Assentior,” inquam. “ Quoniam igitur agnovisti quæ vera illa sit, quæ autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde veram hanc petere possis agnoscas.”
“ Id quidem,”inquam,“jam dudum vehementer exspecto. ” Sed cum, ut in Timæo Platoni,“ inquit, ” nostro placet, in minimis quoque rebus divinum præsidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur ? “ Invocandum,” inquam, “ rerum omnium patrem, quo prætermisso nullum rite fundatur exordium.”
“ Recte,” inquit, ac simul ita modulata est.
O qui perpetua mundum ratione gubernas Terrarum cælique sator qui tempus ab ævo Ire jubes stabilisque manens das cuncta moveri, Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus, verum insita summi Forma boni livore carens, tu cuneta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens similique in imagine formans Perfectasque jubens perfectum absolvere partes. Tu numeris elementa ligas ut frigora flammis Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet aut mersas deducant pondera terras. Tu triplicis mediam naturæ cuncta moventem Conectens animam per consona membra resolvis. Quæ cum secta duos motum glomeravit in orbes, In semet reditura meat mentemque profundam Circuit et simili convertit imagine cælum. Tu causis animas paribus vitasque minores Provehis et levibus sublimes curribus aptans In cælum terramque seris quas lege benigna Ad te conversas reduci facis igne reverti. Da pater augustam menti conscendere sedem, Da fontem lustrare boni, da luce reperta In te conspicuos animi defigere visus. Dissice terrenæ nebulas et pondera molis Atque tuo splendore mica ! Tu namque serenum, Tu requies tranquilla piis, te cernere finis, Principium, vector, dux, semita, terminus idem.
Quoniam igitur quæ sit imperfecti, quæ etiam perfecti boni forma vidisti, nunc demonstrandum reor quonam hæc felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod hujusmodi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos præter rei subiectæ veritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc veluti quidam omnium fons bonorum negari nequit. Omne enim quod inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim perfectione sublata, unde illud quod inperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cœpit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in hæc extrema atque effeta dilabitur. Quod si, uti paulo ante monstravimus, est quædam boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.“ Firmissime,” inquam, “ verissimeque conclusum est.”
“ Quo vero,” inquit, “ habitet, ita considera. Deum rerum omnium principem bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum. Nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet ? Ita vero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse convincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit. Erit enim eo præstantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur ; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum. Sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus ; veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est.”
“ Accipio,” inquam, “ nec est quod contradici ullo modo queat.”
“ Sed quæso,” inquit, “ te vide quam id sancte atque inviolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum.”
“ Quonam,” inquam, “ modo ? ”
“Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere præsumas, quasi habentis dei habitæque beatitudinis diversam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes, præstantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis. Sed hunc esse rerum omnium præcellentissimum dignissime confitemur. Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest : quis hæc diversa conjunxerit ? Postremo quod a qualibet re diversum est, id non est illud a quo intellegitur esse diversum. Quare quod a summo bono diversum est sui natura, id summum bonum non est—quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse præstantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim. ”
“ Rectissime,” inquam.
“Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est.”
“ Ita est,” inquam. “ Igitur,” inquit, “ deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.”
“ Nec propositis,”. inquam, “prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio.”
“ Respice,” inquit, “ an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quæ a se diversa sint esse non possunt. Etenim quæ discrepant bona, non esse alterum quod sit alterum liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alteram deest. Sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur quæ summa sunt bona ea possunt esse diversa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus ; quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quæ sit summa divinitas.”
“ Nihil,” inquam, “ nec reapse verius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.”
“ Super hæc,” inquit, “ igitur veluti geometræ solent demonstratis propositis aliquid inferre quæ porismata ipsi vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitude vero est ipsa divinitas, divinitatis adeptione beatos fieri manifestum est : sed uti justitiæ adeptione justi, sapientiæ sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus deus, sed natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos.”
“ Et pulchrum,” inquam, “ hoc atque pretiosum, sive porisma sive corollarium vocari mavis.”
“ Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his annectendum esse ratio persuadet.”
“ Quid ? ” inquam. “ Cum multa,” inquit, “ beatitude continere videatur, utrumne hæc omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate conjungant an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur ? ”
“ Vellem,” inquam, “ id ipsarum rerum commemoratione patefaceres.”
“ Nonne,” inquit, “ beatitudinem bonum esse censemus ? ”
“ Ac summum quidem,” inquam. “ Addas,” inquit, “ hoc omnibus licet. Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque, claritas ac voluptas beatitudo esse judicatur. Quid igitur ? Hæcine omnia—bonum sufficientia potentia ceteraque—veluti quædam beatitudinis membra sunt an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur ? ”
“ Intellego,” inquam, “ quid investigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.”
“ Cujus discretionem rei sic accipe. Si hæc omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent. Hæc est enim partium natura ut unum corpus diversa componant. Atqui hæc omnia idem esse monstrata sunt; minime igitur membra sunt. Alioquin ex uno membro beatitudo videbitur esse conjuncta—quod fieri nequit.”
“ Id quidem,” inquam, “ dubium non est, sed id quod restat exspecto.”
“ Ad bonum vero cetera referri palam est. Idcirco enim sufficientia petitur quoniam bonum esse judicatur, idcirco potentia quoniam id quoque esse creditur bonum ; idem de reverentia, claritudine, jucunditate conjectare licet. Omnium igitur expetendorum sumina atque causa bonum est. Quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo potest. Contraque etiam quæ natura bona non sunt, tamen si esse videantur, quasi vere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse jure credatur. Cujus vero causa quid expetitur, id maxime videtur optari, veluti si salutis causa quispiam velit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus ; quare sic quoque sola quæritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.”
“ Nihil video cur dissentire quispiam possit.”
“ Sed deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus.”
“ Ita,” inquam. “ Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam. ”
Huc omnes pariter venite capti Quos fallax ligat improbis catenis Terrenas habitans libido mentes, Hæc erit vobis requies laborum, Hic portus placida manens quiete, Hoc patens unum miseris asylum. Non quidquid Tagus aureis harenis Donat aut Hermus rutilante ripa Aut Indus calido propinquus orbi Candidis miscens virides lapillos, Inlustrent aciem magisque cæcos In suas condunt animos tenebras. Hoc quidquid placet excitatque mentes, Infimis tellus aluit cavernis ; Splendor quo regitur vigetque cælum, Vitat obscuras animæ ruinas. Hanc quisquis poterit notare lucem, Candidos Phœbi radios negabit.
Assentior,“ inquam, ” cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant.“ Tum illa, ” Quanti,“ inquit, ” æstimabis, si bonum ipsum quid sit agnoveris ? “ Infinito,” inquam, “ si quidem mihi pariter deum quoque qui bonum est continget agnoscere.”
“ Atqui hoc verissima,” inquit, “ ratione patefaciam, maneant modo quæ paulo ante conclusa sunt. ”
“ Manebunt. ” Nonne,“ inquit, ” monstravimus ea quæ appetuntur pluribus idcirco vera perfectaque bona non esse quoniam a se invicem discreparent cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse ? Tum autem verum bonum fieri cum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quæ sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, claritas atque jucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur ? “ Demonstratum,” inquam “ nec dubitari ullo modo potest.”
“ Quæ igitur cum discrepant minime bona sunt, cum vero unum esse cœperint, bona fiunt ; nonne hæc ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit ? ”
“ Ita,” inquam, “ videtur.”
“ Sed omne quod bonum est boni participatione bonum esse concedis an minime ? ”
“ Ita est.”
“ Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas ; eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diversus effectus.”
“ Negare,” inquam, “ nequeo.”
“ Nostine igitur,” inquit, “ omne quod est tam diu manere atque subsistere quam diu sit unum, sed interire atque dissolvi pariter atque unum destiterit ? ”
“ Quonam modo? ”
“ Ut in animalibus,” inquit, “ cum in unum cœunt ac permanent anima corpusque, id animal vocatur ; cum vero hæc unitas utriusque separatione dissolvitur, interire nec jam esse animal liquet. Ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum conjunctione permanet, humana visitur species ; at si distributæ segregatæque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum vero unum esse desinit, interire.”
“ Consideranti,” inquam, “ mihi plura minime aliud videtur.”
“ Estne igitur,” inquit, “ quod in quantum naturaliter agat relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corruptionemque desideret ? ”
“ Si animalia,” inquam, “ considerem quæ habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil invenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat. Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito.”
“ Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis, ubi quantum earum natura queat cito exarescere atque interire non possint. Nam aliæ quidem campis aliæ montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliæ saxis hærent, aliarum fecundæ sunt steriles harenæ, quas si in alia quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura quod convenit et ne, dum manere possunt, intereant, elaborat. Quid quod omnes velut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt ? Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, inferiore semper sede reconditur, extra vero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex adversum cæli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur ? lam vero quanta est naturæ diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur Quæ omnia non modo ad tempus manendi verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi veluti quasdam machinas esse quis nesciat ? Ea etiam quæ inanimata esse creduntur nonne quod suum est quæque simili ratione desiderant ? Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit, nisi quod hæc singulis loca motionesque conveniunt ? Porro autem quod cuique consentaneum est, id unumquodque conservat, sicuti ea quæ sunt inimica corrumpunt. lam vero quæ dura sunt ut lapides, adhærent tenacissime partibus suis et ne facile dissolvantur resistunt. Quæ vero liquentia ut ær atque aqua, facile quidem dividentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa retabuntur, ignis vero omnem refugit sectionem. Neque nunc nos de voluntariis animæ cognoscentis motibus, sed de naturali ..intentione tractamus, sicuti est quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes ; nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animæ voluntatibus, verum ex naturæ principiis venit. Nam sæpe mortem cogentibus causis quam natura reformidat voluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cœrcet voluntas. Adeo hæc sui caritas non ex animali motione sed ex naturali intentione procedit. Dedit enim providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam ut quoad possunt naturaliter manere desiderent; quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quæ sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem.”
“ Confiteor,” inquam, “ nunc me indubitato cernere quæ dudum incerta videbantur.”
“ Quod autem,” inquit, “ subsistere ac permanere petit, id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit.”
“ Verum est,” inquam. “ Omnia igitur,” inquit,iS unum desiderant.“ Consensi. ” Sed unum id ipsum monstravimus esse quod bonum.“ Ita quidem.”
“ Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet : ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus.”
“ Nihil,” inquam, “ verius excogitari potest. Nam vel ad nihil unum cuncta referuntur et uno veluti vertice destituta sine rectore fluitabunt, aut si quid est ad quod universa festinent, id erit omnium summum bonorum.”
Et illa: “ Nimium,” inquit, “ o alumne lætor, ipsam enim mediæ veritatis notam mente fixisti. Sed in hoc patuit tibi quod ignorare,te paulo ante dicebas.”
“ Quid ? ” inquam. “ Quis esset,” inquit, “ rerum omnium finis. Is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur. ”
Quisquis profunda mente vestigat verum Cupitque nullis ille deviis falli, In se revolvat intimi lucem visus Longosque in orbem cogat inflectens motus Animumque doceat quidquid extra molitur Suis retrusum possidere thesauris. Dudum quod atra texit erroris nubes Lucebit ipso perspicacius Phœbo. Non omne namque mente depulit lumen Obliviosam corpus invehens molem. Hæret profecto semen introrsum veri Quod excitatur ventilante doctrina. Nam cur rogati sponte recta censetis, Ni mersus alto viveret fomes corde ? Quod si Platonis musa personat verum, Quod quisque discit immemor recordatur.
Tum ego : “ Platoni,” inquam, “ vehementer assentior, nam me horum jam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum mæroris mole pressus amisi.”
Tum illa : “ Si priora,” inquit, “ concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es.”
“ Quid ? ” inquam. “ Quibus,” ait illa, “ gubernaculis mundus regatur.”
“ Memini,” inquam, “ me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet jam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.”
“ Mundum,” inquit, “ hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas.”
“Ne nunc quidem arbitror,” inquam, “ nec umquam dubitandum putabo quibusque in hoc rationibus accedam breviter exponam. Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset qui tam diversa conjungeret. Conjuncta vero naturarum ipsa diversitas invicem discors dissociaret atque divelleret, nisi unus esset qui quod nexuit contineret. Non tam vero certus naturæ ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent, nisi unus esset qui has mutationum varietates manens ipse disponeret. Hoc quidquid est quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis vocabulo deum nomino.”
Tum illa : “ Cum hæc,” inquit, “ ita sentias, parvam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam, sospes revisas. Sed quæ proposuimus intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numeravimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus ? ” Ita quidem.“ Et ad mundum igitur,” inquit, “ regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit ; alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. ”
“Id,” inquam, “ ita est necessarium. ” Per se igitur solum cuncta disponit.“ Negari,” inquam, “ nequit.”
“ Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est.”
“Memini,” inquam. “ Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus et hic est veluti quidam clavus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur. ”
“ Vehementer assentior,” inquam, “et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi. ”
“ Credo ” ; inquit, “ jam enim ut arbitror vigilantius ad cernenda vera oculos deducis. Sed quod dicam non minus ad contuendum patet.”
“ Quid ? ” inquam. “ Cum deus,” inquit, “ omnia bonitatis clavo gubernare jure credatur eademque omnia sicuti docui ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin voluntaria regantur seque ad disponentis nutum veluti convenientia contemperataque rectori sponte convertant ? ”
“ Ita,” inquam, “ necesse est; nec beatum regimen esse videretur, si quidem detrectantium jugum foret, non obtemperantium salus.”
“ Nihil est igitur quod naturam servans deo contrarie conetur.”
“ Nihil,” inquam. “ Quod si conetur,” ait, “ num tandem proficiet quidquam adversus eum quem jure beatitudinis potentissimum esse concessimus ? ”
“ Prorsus,” inquam, “ nihil valeret.”
“ Non est igitur aliquid quod summo huic bono vel velit vel possit obsistere.”
“ Non,” inquam, “ arbitror.”
“ Est igitur summum,” inquit, “ bonum quod regit cuncta fortiter suaviterque disponit.”
Tum ego : “ Quam,” inquam, “ me non modo ea quæ conclusa est summa rationum, verum multo magis hæc ipsa quibus uteris verba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat.”
“ Accepisti,” inquit, “ in fabulis lacessentes cælum Gigantas ; , sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. Sed visne rationes ipsas invicem collidamus ? Forsitan ex hujusmodi conflictatione pulchra quædam veritatis scintilla dissiliat.”
“ Tuo,” inquam, “ arbitratu.”
“Deum,” inquit, “ esse omnium potentem nemo dubitaverit.”
“ Qui quidem,” inquam, “ mente consistat, nullus prorsus ambigat.”
“ Qui vero est,” inquit, “ omnium potens, nihil est quod ille non possit.”
“ Nihil,” inquam. “ Num igitur deus facere malum potest ? ”
“ Minime,” inquam. “ Malum igitur,” inquit,“ nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest.”
“ Ludisne,” inquam, “ me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quæ nunc quidem qua egrediaris intrœas, nunc vero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam divinæ simplicitatis orbem complicas ? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas ; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docqbas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas volentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque hæc nullis extrinsecus sumptis sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.”
Tum illa : “ Minime,”.inquit, “ ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabamur exegimus. Ea est enim divinæ forma substantiæ ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait: IJdvTodev cvkvkXov a^>a.lpri$ evaXtyKLov oyKtp, rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conservat. Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitavimus, nihil est quod admirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones. ”
Felix qui potuit boni Fontem visere lucidum, Felix qui potuit gravis Terræ solvere vincula. Quondam funera coniugis Vates Threicius gemens Postquam flebilibus modis Silvas currere mobiles, Amnes stare cœgerat, lunxitque intrepidum latus ' Sævis cerva leonibus, Nec visum timuit lepus, lam cantu placidum canem, Cum flagrantior intima Fervor pectoris ureret, Nec qui cuncta subegerant Mulcerent dominum modi, Inmites superos querens Infernas adiit domos. Illic blanda sonantibus Chordis carmina temperans Quidquid præcipuis deæ Matris fontibus hauserat, Quod luctus dabat impotens, Quod luctum geminans amor, Deflet Tænara commovens Et dulci veniam prece Umbrarum dominos rogat. Stupet tergeminus novo Captus carmine janitor, Quæ sontes agitant metu Ultrices scelerum deæ Jam mæstæ lacrimis madent. Non Ixionium caput Velox præcipitat rota Et longa site perditus Spernit flumina Tantalus. Vultur dum satur est modis, Non traxit Tityi iecur. Tandem, ‘ Vincimur,’ arbiter Umbrarum miserans ait, ( Donamus comitem viro Emptam carmine coniugem. Sed lex dona cœrceat, Ne, dum Tartara liquerit, Fas sit lumina flectere/ Quis legem det amantibus ? Major lex amor est sibi. Heu, noctis prope terminos Orpheus Eurydicen suam Vidit, perdidit, occidit. Vos hæc fabula respicit Quicumque in superum diem Mentem ducere quæritis. Nam qui Tartareum in specus Victus lumina flexerit, Quidquid præcipuum trahit Perdit, dum videt inferos.