P. Vergili Maronis Georgicon Liber II

I II III IV

II

Hactenus arvorum cultus et sidera cæli; Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivæ. Huc, pater o Lenæe: tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris; Huc, pater o Lenæe, veni, nudataque musto tinge novo mecum dereptis crura coturnis. Principio arboribus varia est natura creandis. Namque aliæ nullis hominum cogentibus ipsæ sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentæque genistæ, populus et glauca canentia fronde salicta; Pars autem posito surgunt de semine, ut altæ castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet æsculus, atque habitæ Grais oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque; Etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra. Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus: hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo, quadrifidasque sudes et acuto robore vallos. Silvarumque aliæ pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra; Nil radicis egent aliæ summumque putator haud dubitat terræ referens mandare cacumen. Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) truditur e sicco radix oleagina ligno; Et sæpe alterius ramos impune videmus vertere in alterius, mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna. Quare agite o proprios generatim discite cultus, agricolæ, fructusque feros mollite colendo, neu segnes jaceant terræ. Juvat Ismara Baccho conserere atque olea magnum vestire Taburnum. Tuque ades inceptumque una decurre laborem, o decus, o famæ merito pars maxima nostræ, Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti. Non ego cuncta meis amplecti versibus opto, non, mihi si linguæ centum sint oraque centum, ferrea vox. Ades et primi lege litoris oram; In manibus terræ. Non hic te carmine ficto atque per ambages et longa exorsa tenebo. Sponte sua quæ se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt; Quippe solo natura subest. Tamen hæc quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti in quascumque voles artis haud tarda sequentur. Nec non et, sterilis quæ stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros; Nunc altæ frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. Jam quæ seminibus jactis se sustulit arbos, tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus prædam fert uva racemos. Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes cogendæ in sulcum ac multa mercede domandæ. Sed truncis oleæ melius, propagine vites respondent, solido Paphiæ de robore myrtus, plantis eduræ coryli. Nascuntur et ingens fraxinus Herculeæque arbos umbrosa coronæ, Chaoniique patris glandes; Etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos. Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis, castaneæ fagos; Ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos imponere simplex. Nam qua se medio trudunt de cortice gemmæ et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso fit nodo sinus; Huc aliena ex arbore germen includunt udoque docent inolescere libro. Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens exiit ad cælum ramis felicibus arbos, miratastque novas frondes et non sua poma. Præterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idæis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ, orchades et radii et amara pausia baca, pomaque et Alcinoi silvæ, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos; Sunt Thasiæ vites, sunt et Mareotides albæ, pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ, et passo psithia utilior tenuisque lageos temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureæ præciæque et, quo te carmine dicam, Rhætica? Nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Aminneæ vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanæus, argitisque minor, cui non certaverit ulla aut tantum fluere aut totidem durare per annos. Non ego te, dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis. Sed neque quam multæ species nec nomina quæ sint est numerus, neque enim numero comprendere refert; Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem dicere quam multæ Zephyro turbentur harenæ aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus, nosse quot Ionii veniant ad litora fluctus. Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt. Fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni; Litora myrtetis lætissima; Denique apertos Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi. Aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: divisæ arboribus patriæ. Sola India nigrum fert hebenum, solis est turea virga Sabæis. Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi? Quid nemora Æthiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres? Aut quos Oceano propior gerit India lucos, extremi sinus orbis, ubi æra vincere summum arboris haud ullæ jactu potuere sagittæ?— Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non præsentius ullum, pocula si quando sævæ infecere novercæ, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena. Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro, et, si non alium late jactaret odorem, laurus erat: folia haud ullis labentia ventis, flos ad prima tenax; Animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. Sed neque Medorum silvæ, ditissima terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiæ certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis. Hæc loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis immanis dentibus hydri, nec galeis densisque virum seges horruit hastis; Sed gravidæ fruges et Bacchi Massicus umor implevere; Tenent oleæ armentaque læta. Hinc bellator equus campo sese arduus infert, hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus victima, sæpe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos. Hic ver adsiduum atque alienis mensibus æstas: bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbos. At rabidæ tigres absunt et sæva leonum semina, nec miseros fallunt aconita legentis, nec rapit immensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis. Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu præruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros. An mare quod supra memorem, quodque adluit infra? Anne lacus tantos? Te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? An memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus æquor, Julia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis immittitur æstus Avernis? Hæc eadem argenti rivos ærisque metalla ostendit venis atque auro plurima fluxit. Hæc genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, hæc Decios Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Cæsar, qui nunc extremis Asiæ jam victor in oris imbellem avertis Romanis arcibus Indum. Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, magna virum: tibi res antiquæ laudis et artem ingredior sanctos ausus recludere fontis, Ascræumque cano Romana per oppida carmen. Nunc locus arvorum ingeniis, quæ robora cuique, quis color et quæ sit rebus natura ferendis. Difficiles primum terræ collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivæ: indicio est tractu surgens oleaster eodem plurimus et strati bacis silvestribus agri. At quæ pinguis humus dulcique uligine læta, quique frequens herbis et fertilis ubere campus, qualem sæpe cava montis convalle solemus despicere (huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum), quique editus Austro et filicem curvis invisam pascit aratris: hic tibi prævalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvæ, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta. Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti, et qualem infelix amisit Mantua campum pascentem niveos herboso flumine cycnos: non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt, et quantum longis carpent armenta diebus exigua tantum gelidus ros nocte reponet. Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra et cui putre solum (namque hoc imitamur arando), optima frumentis: non ullo ex æquore cernes plura domum tardis decedere plaustra juvencis; Aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos, antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit; Illæ altum nidis petiere relictis, at rudis enituit impulso vomere campus. Nam jejuna quidem clivosi glarea ruris vix humilis apibus casias roremque ministrat; Et tofus scaber et nigris exesa chelydris creta negant alios æque serpentibus agros dulcem ferre cibum et curvas præbere latebras. Quæ tenuem exhalat nebulam fumosque volucris, et bibit umorem et, cum vult, ex se ipsa remittit, quæque suo semper viridi se gramine vestit nec scabie et salsa lædit robigine ferrum, illa tibi lætis intexet vitibus ulmos, illa ferax oleo est, illam experiere colendo et facilem pecori et patientem vomeris unci. Talem dives arat Capua et vicina Vesævo ora jugo et vacuis Clanius non æquus Acerris. Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam. Rara sit an supra morem si densa requires (altera frumentis quoniam favet, altera Baccho, densa magis Cereri, rarissima quæque Lyæo), ante locum capies oculis, alteque jubebis in solido puteum demitti, omnemque repones rursus humum et pedibus summas æquabis harenas. Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis aptius uber erit; Sin in sua posse negabunt ire loca et scrobibus superabit terra repletis, spissus ager: glæbas cunctantis crassaque terga exspecta et validis terram proscinde juvencis. Salsa autem tellus et quæ perhibetur amara (frugibus infelix ea, nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat) tale dabit specimen. Tu spisso vimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis; Huc ager ille malus dulcesque a fontibus undæ ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis scilicet et grandes ibunt per vimina guttæ; At sapor indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro. Pinguis item quæ sit tellus, hoc denique pacto discimus: haud unquam manibus jactata fatiscit, sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. Umida majores herbas alit, ipsaque justo lætior. A, nimium ne sit mihi fertilis illa, nec se prævalidam primis ostendat aristis! Quæ gravis est ipso tacitam se pondere prodit, quæque levis. Promptum est oculis prædiscere nigram, et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus difficile est: piceæ tantum taxique nocentes interdum aut hederæ pandunt vestigia nigræ. His animadversis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante supinatas Aquiloni ostendere glæbas quam lætum infodias vitis genus. Optima putri arva solo: id venti curant gelidæque pruinæ et labefacta movens robustus jugera fossor. At si quos haud ulla viros vigilantia fugit, ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur arboribus seges et quo mox digesta feratur, mutatam ignorent subito ne semina matrem. Quin etiam cæli regionem in cortice signant, ut, quo quæque modo steterit, qua parte calores austrinos tulerit, quæ terga obverterit axi, restituant: adeo in teneris consuescere multum est. Collibus an plano melius sit ponere vitem, quære prius. Si pinguis agros metabere campi, densa sere (in denso non segnior ubere Bacchus); Sin tumulis acclive solum collisque supinos, indulge ordinibus; Nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret: ut sæpe ingenti bello cum longa cohortis explicuit legio et campo stetit agmen aperto, derectæque acies ac late fluctuat omnis ære renidenti tellus, necdum horrida miscent prœlia, sed dubius mediis Mars errat in armis. Omnia sint paribus numeris dimensa viarum, non animum modo uti pascat prospectus inanem, sed quia non aliter viris dabit omnibus æquas terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami. Forsitan et scrobibus quæ sint fastigia quæras. Ausim vel tenui vitem committere sulco; Altior ac penitus terræ defigitur arbos, æsculus in primis, quæ quantum vertice ad auras ætherias, tantum radice in Tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres convellunt: immota manet multosque nepotes, multa virum volvens durando sæcula vincit, tum fortis late ramos et bracchia tendens huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram. Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, neve inter vitis corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas (tantus amor terræ), neu ferro læde retunso semina, neve oleæ silvestris insere truncos. Nam sæpe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui primum sub cortice tectus robora comprendit, frondesque elapsus in altas ingentem cælo sonitum dedit; Inde secutus per ramos victor perque alta cacumina regnat, et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad cælum picea crassus caligine nubem, præsertim si tempestas a vertice silvis incubuit, glomeratque ferens incendia ventus. Hoc ubi, non a stirpe valent cæsæque reverti possunt atque ima similes revirescere terra; Infelix superat foliis oleaster amaris. Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor tellurem Borea rigidam spirante movere. Rura gelu tum claudit hiems, nec semine jacto concretam patitur radicem adfigere terræ. Optima vinetis satio, cum vere rubenti candida venit avis longis invisa colubris, prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol nondum hiemem contingit equis, jam præterit æstas. Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis, vere tument terræ et genitalia semina poscunt. Tum pater omnipotens fecundis imbribus Æther coniugis in gremium lætæ descendit, et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus. Avia tum resonant avibus virgulta canoris, et Venerem certis repetunt armenta diebus; Parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus; Superat tener omnibus umor, inque novos soles audent se gramina tuto credere, nec metuit surgentis pampinus Austros aut actum cælo magnis Aquilonibus imbrem, sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. Non alios prima crescentis origine mundi inluxisse dies aliumve habuisse tenorem crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primæ lucem pecudes hausere, virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, immissæque feræ silvis et sidera cælo. Nec res hunc teneræ possent perferre laborem, si non tanta quies iret frigusque caloremque inter, et exciperet cæli indulgentia terras. Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas; Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit halitus, atque animos tollent sata. Jamque reperti qui saxo super atque ingentis pondere testæ urgerent: hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit Canis æstifer arva. Seminibus positis superest diducere terram sæpius ad capita et duros jactare bidentis, aut presso exercere solum sub vomere et ipsa flectere luctantis inter vineta juvencos; Tum levis calamos et rasæ hastilia virgæ fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, viribus eniti quarum et contemnere ventos adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos. Ac dum prima novis adolescit frondibus ætas, parcendum teneris, et dum se lætus ad auras palmes agit laxis per purum immissus habenis, ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis carpendæ manibus frondes interque legendæ. Inde ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde (ante reformidant ferrum), tum denique dura exerce imperia et ramos compesce fluentis. Texendæ sæpes etiam et pecus omne tenendum, præcipue dum frons tenera imprudensque laborum; Cui super indignas hiemes solemque potentem silvestres uri adsidue capreæque sequaces inludunt, pascuntur oves avidæque juvencæ. Frigora nec tantum cana concreta pruina aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas, quantum illi nocuere greges durique venenum dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris cæditur et veteres ineunt proscænia ludi, præmiaque ingeniis pagos et compita circum Thesidæ posuere, atque inter pocula læti mollibus in pratis unctos saluere per utres nec non Ausonii, Troja gens missa, coloni versibus incomptis ludunt risuque soluto, oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. Hinc omnis largo pubescit vinea fetu, complentur vallesque cavæ saltusque profundi et quocumque deus circum caput egit honestum. Ergo rite suum Baccho dicemus honorem carminibus patriis lancesque et liba feremus, et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis. Est etiam ille labor curandis vitibus alter, cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis terque quaterque solum scindendum glæbaque versis æternum frangenda bidentibus, omne levandum fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem, atque in se sua per vestigia volvitur annus. Ac jam olim, seras posuit cum vinea frondes frigidus et silvis Aquilo decussit honorem, jam tum acer curas venientem extendit in annum rusticus, et curvo Saturni dente relictam persequitur vitem attondens fingitque putando. Primus humum fodito, primus devecta cremato sarmenta, et vallos primus sub tecta referto; Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbæ; Durus uterque labor: laudato ingentia rura, exiguum colito. Nec non etiam aspera rusti vimina per silvam et ripis fluvialis harundo cæditur, incultique exercet cura salicti. Jam vinctæ vites, jam falcem arbusta reponunt, jam canit effectos extremus vinitor antes; Sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus et jam maturis metuendus Juppiter uvis. Contra non ulla est oleis cultura, neque illæ procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis, cum semel hæserunt arvis aurasque tulerunt; Ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco, sufficit umorem et gravidas, cum vomere, fruges. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis et viris habuere suas, ad sidera raptim vi propria nituntur opisque haud indiga nostræ. Nec minus interea fetu nemus omne gravescit, sanguineisque inculta rubent aviaria bacis. Tondentur cytisi, tædas silva alta ministrat, pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt. Et dubitant homines serere atque impendere curam? Quid majora sequar? Salices humilesque genistæ, aut illæ pecori frondem aut pastoribus umbram sufficiunt sæpemque satis et pabula melli. Et juvat undantem buxo spectare Cytorum Naryciæque picis lucos, juvat arva videre non rastris, hominum non ulli obnoxia curæ. Ipsæ Caucasio steriles in vertice silvæ, quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque, dant alios aliæ fetus, dant utile lignum navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque; Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris agricolæ, et pandas ratibus posuere carinas. Viminibus salices fecundæ, frondibus ulmi, at myrtus validis hastilibus et bona bello cornus; Ituræos taxi torquentur in arcus. Nec tiliæ leves aut torno rasile buxum non formam accipiunt ferroque cavantur acuto, nec non et torrentem undam levis innatat alnus missa Pado, nec non et apes examina condunt corticibusque cavis vitiosæque ilicis alvo. Quid memorandum æque Baccheia dona tulerunt? Bacchus et ad culpam causas dedit; Ille furentis Centauros leto domuit, Rhœcumque Pholumque et magno Hylæum Lapithis cratere minantem. O fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas! Quibus ipsa procul discordibus armis fundit humo facilem victum justissima tellus. Si non ingentem foribus domus alta superbis mane salutantum totis vomit ædibus undam, nec varios inhiant pulchra testudine postis inlusasque auro vestis Ephyreiaque æra, alba neque Assyrio fucatur lana veneno, nec casia liquidi corrumpitur usus olivi; At secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis, speluncæ vivique lacus, at frigida tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni non absunt; Illic saltus ac lustra ferarum et patiens operum exiguoque adsueta juventus, sacra deum sanctique patres; Extrema per illos Justitia excedens terris vestigia fecit. Me vero primum dulces ante omnia Musæ, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant cælique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunæque labores; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. Sin has ne possim naturæ accedere partis frigidus obstiterit circum præcordia sanguis, rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi Spercheosque et virginibus bacchata Lacænis Taygeta! O qui me gelidis convallibus Hæmi sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! Felix qui potuit rerum cognoscere causas atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari: fortunatus et ille deos qui novit agrestis Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores. Illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres, aut conjurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanæ perituraque regna; Neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti. Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea jura insanumque forum aut populi tabularia vidit. Sollicitant alii remis freta cæca, ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum; Hic petit excidiis urbem miserosque penatis, ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; Condit opes alius defossoque incubat auro; Hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem per cuneos geminatus enim plebisque patrumque corripuit; Gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quærunt sub sole jacentem. Agricola incurvo terram dimovit aratro: hic anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque juvencos. Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat. Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, glande sues læti redeunt, dant arbuta silvæ; Et varios ponit fetus autumnus, et alte mitis in apricis coquitur vindemia saxis. Interea dulces pendent circum oscula nati, casta pudicitiam servat domus, ubera vaccæ lactea demittunt, pinguesque in gramine læto inter se adversis luctantur cornibus hædi. Ipse dies agitat festos fususque per herbam, ignis ubi in medio et socii cratera coronant, te libans, Lenæe, vocat pecorisque magistris velocis jaculi certamina ponit in ulmo, corporaque agresti nudant prædura palæstra. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater; Sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces. Ante etiam sceptrum Dictæi regis et ante impia quam cæsis gens est epulata juvencis, aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; Necdum etiam audierant inflari classica, necdum impositos duris crepitare incudibus ensis. Sed nos immensum spatiis confecimus æquor, et jam tempus equum fumantia solvere colla.

Index