LIBER SEPTIMUS Dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam. Ad te unum, quod, cum non esset temporis mihi ad SCribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; Sed, ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. Sin jam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr. Idus Octobres, e navi egressum in Piræum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum, quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse cœpisse, quod Acastus ea, quæ vellem, de allevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuæ litteræ de legionibus Cæsaris adferrent, et egisse tecum, ut videres, ne quid φιλοτιμία ejus, quem nosti, nobis noceret, et, de quo jam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi, quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciæ non præfecissem, exposui breviter. Hæc fere sunt in illa epistula. Nunc audi reliqua.
Per fortunas! Omnem tuum amorem, quo me es amplexus, omnemque tuam prudentiam, quam meher cole in omni genere judieo singularem, confer ad earn curam, ut de omni statu meo cogites. Videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus, qui nos melius, quam.Optare auderemus, Parthico bello liberavit, respexerit rem publicam, — sed tantam, quanta numquam fuit. Age, hoc malum mihi commune est cum omnibus. Nihil tibi mando ut de eo j cogites, illud meum proprium πρόβλημα., quæso, sus- [ cipe. Videsne, ut te auctore sim utrumque com- j plexus? Ac vellem a principio te audisse amicissime j monentem.
Άλλ* (μόν ovTrorc θνμύν fvt στήθισσίν ( ( Θ. Sed aliquando tamen persuasisti, ut alterum complecterer, quia de me erat optume meritus, alterum, quia tantum valebat. Feci igitur itaque effeci omni obsequio, ut neutri illorum quisquam esset me carior. Hæc enim cogitabamus, nec mihi eon juncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Cæsare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. Tanta erat illorum conjunctio. Nunc impendet, ut et tu ostendis, et ego video, summa inter eos contentio. Me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. Nam Pompeius non dubitat; Vere euim judicat ea, quæ de re publica nunc sentiat, mihi valde probari. Utriusque autem accepi ejus modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur. Verum quid agam? Non quæro illa ultima (si enim
4 Castris res geretur, video cum altero viuci satius esse quam cum altero vincere), sed illa, quæ tum agentur, cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. " Dic, M. Quid dicam? " Exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam"? Non est locus ad tergiversandum. Contra Cæsarem? " Ubi illæ sunt densæ dexteræ?" Nam, ut illi hoc liceret, adiuvi rogatus ab ipso Ravennæ de Cælio tribuno pl. Ab ipso autem? Etiam a Gnæo nostro in illo divino tertio consulatu.
Aliter sensero? ΑΙδίομαι non Pompeium modo, sed Τρώα? Και Τρωάδα?.
Πουλυδάμα? Μοι πρώτος ίλζγχςίην καταθησ€ΐ. Quis? Tu ipse scilicet, laudator et factorum et scriptorum meorum. Hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus, cum est actum de provincia Cæsaris, nunc incido in discrimen ipsum? Itaque ut stultus primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum justissuma causa. Tamen dabunt operam, ut eliciant sententiam meam. Ridebis hoc loco fortasse. Quam vellem etiam nunc in provincia morari! Plane opus fuit, si hoc impendebat. Etsi nil miserius. Nam, οδοί" wdpepyov, volo te hoc scire.
6 Omnia illa prima, quæ etiam tu tuis litteris in cælum ferebas, επίτηκτα fuerunt. Quam non est facilis virtus! Quam vero difficilis ejus diuturna simulatio! Cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu, qui mihi decretus esset, me C. Cælio quæstori relinquere annuum, referre in ærarium ad HS ingemuit nostra cohors omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phrygum et Cilicum ærariis quam nostro. Sed me non moverunt; Nam et mea laus apud me plurimum valuit, nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit, quod prætermiserim. Sed hæc fuerit, ut ait Thucydides, Ικβολη λόγον non inutilis.
Tu autem de nostro statu cogitabis, primum quo artificio tueamur benevolentiam Cæsaris, deinde de ipso triumpho; Quem video, nisi rei publicæ tempora impedient, tvwopurrov. Judico autem cum ex litten amicorum tum ex supplicatione. Quam qui non decrevit, plus decrevit, quam si omnes decresset triumphos. Ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua jucundissimas litteras misit. Sed tamen gratulans mihi Cæsar de supplicatione triumphat de sententia Catonis nec scribit, quid ille sententiæ dixerit, sed tantum, supplicationem eum mihi non decrevisse.
Redeo ad Hirrum. Cœperas eum mihi placare; Perfice. Habes Scrofam, habes Silium. Ad eos ego et jam antea scripsi ad ipsum Hirrum. Locutus enim erat cum iis commode se potuisse impedire, sed noluisse; Adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; Nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnes mitterem. Verum dicebat. Ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram. Atque hæc de rebus forensibus; Redeamus domum
Diiungere me ab illo volo. Merus est φνρατης, germanus Lartidius.
'Αλλά τα μ*ν προτ€τνχθαι €αχΓθμ€ν άχνυμ^νοί 7rep. Reliqua expediamus, hoc primum, quod accessit cura dolori meo. Sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis rationibus,.quas ille meas tractat, admisceri nolo. Scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me, quicquid possem nummorum, ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum. Ita puto άμεμπτα fore; Verum ut lubebit. Hanc quoque suscipe curam, quem ad modum experiamur. Id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro an Athenis datis, et in eo ego te adiuvabo.
II Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. Usi tua felicitate navigandi; Ita belle nobis Dec., ut " Flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites.**
Hunc οΊτονδ€ΐάζοντα, si cui voles των νβωτβρων, pro tuo vendito. Valetudo tua me valde conturbat; Significant enim tuæ litteræ te prorsus laborare. Ego autem, cum sciam, quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor, quod te cogat cedere et prope modum infringat. Etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quæ quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. Quod si ita est, est, quod maxume mehercule opto, idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum.
Venio ad epistulas tuas; Quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia jucundiorem, quæ quidem erant tua manu. Nam Alexidis manum amabam, quod tam prope accedebat ad similitudinem tuæ litteræ; Non amabam, quod indicabat te non valere. Cujus quoniam mentio facta est, Tironem Patris ægrum reliqui, adulescentem, ut nosti, et adde, si quid vis, probum. Nihil vidi melius. Itaque careo ægre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus, maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia, de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit, quam tu velles se ame diligi, et eo sum admodum delectatus. Et mehercule est, quam facile diligas, αντόχθων in homine urbanitas. Ejus testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque prætoriæ. Fecit palam te ex libella, me ex terruncio. In Actio Corcyræ Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit, quo minus Thyamim videret. Filiola tua te delectari lætor et probari tibi φνσικην esse την πρός τα τέκνα. Etenim, si hæc non est, nulla potest homini esse ad hominem naturæ adjunctio; Qua sublata vitæ societas tollitur. " Bene eveniat!" Inquit Carneades spurce, sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron, qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant, ne malum habeat, non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui, non de bono viro. Sed hæc, opinor, sunt in iis libris, quos tu laudando animos mihi addidisti.
Redeo ad rem. Quo modo exspectabam epistulam,
14 Quam Philoxeno dedisses! Scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. Eam mihi Patron Brundisi reddidit. Corcyræ, ut opinor, acceperat. Nihil potuit esse jucundius. Erat enim de re publica, de opinione, quam is vir haberet integritatis meæ, de benevolentia, quam ostendit eo sermone, quem habuit de triumpho. Sed tamen hoc jucundissimum, quod intellexi te ad eum venisse, ut ejus animum erga me perspiceres. Hoc mihi, inquam, accidit jucundissimum. De triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras, quas amplis sume supplicatio consecuta est. A quo si ea gesta essent, quæ scripsit, gauderem et honori faverem; Nunc illum, qui pedem porta, quoad hostis cis Euphratem fuit, non extulerit, honore augeri, me, in cujus exercitu.Spem 'illius exercitus habuit, idem non adsequi, dedecus est nostrum, nostrum inquam te conjungens. Itaque omnia experiar, et ut spero, adsequar. Quodsi tu valeres, jam mihi quædam explorata essent. Sed, ut spero, valebis.
De raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit, aveo scire, Cato quid agat; Qui quidem in me turpiter fuit malevolus. Dedit integritatis, justitiæ, clementiæ, fidei mihi testimonium, quod non quærebam; Quod postulabam, negavit id. Itaque Cæsar eis litteris, quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur, quo modo exsultat Catonis in me ingratissmi injuria! At hic idem Bibulo dierum xx.
16 Ignosce mihi; Non possum hæc ferre nec feram.
Cupio ad omnes tuas epistulas, sed nihil necesse est; Jam enim te videbo. Illud tamen de Chrysippo — nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; Sed tamen ne illo quidem quicquam improbius. Chrysippum vero, quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui, discedere a puero insciente me! Mitto alia, quæ audio multa, mitto furta; Fugam non fero, qua mihi nihil visum est sceleratius. Itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, prætoris, in eo, qui eadem liber non juraret, me istos liberos non addixisse, præsertim cum adesset nemo, aquo recte vindicarentur. Id tu, ut videbitur, ita accipies; Ego tibi adsentiar.
Uni tuæ disertissimæ epistulæ non rescripsi, in qua est de periculis rei publicæ. Quid rescriberem? Valde eram perturbatus. Sed ut nihil magno opere metuam, Parthi faciunt, qui repente Bibulum semivivum reliquerunt. I A. d. viii Idus Decembr. Æculanum veni et ibi tuas litteras legi, quas Philotimus mihi reddidit. E Id, Dec, a,
Quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi, quod erant ate ipso scriptæ, deinde earum accurati ssuma diligentia sum mirum in modum delectatus. Ac primum illud, in quo te Dicæarcho adsentiri negas, etsi cupidissume expetitum ame est et te approbante, ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. Sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum, qui provincias obtinuimus, quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut jam ne istius quidem rei culpam sustineam, quod minus diu fuerim in provincia, quam fortasse fuerit utile. Sed " quid si hoc melius?" Opportune dici videtur ut in hoc ipso. Sive enim ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiutorem velim esse aut certe non expertem; Sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem. Quare celeritas nostri reditus άμ€ταμίλητος debet esse. Quodsi ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset, quam tu quoque adprobas, ne tu haud multum requireres illum virum, qui in sexto libro informatus est. Quid enim tibi faciam, qui illos libros devorasti? Quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius. Utrumque vero simul agi non potest, et de triumpho ambitiose et de re publica libere. Sed ne dubitaris, quin, quod honestius, id mihi futurum sit antiquius. Nam, quod putas utilius esse, vel mihi quod tutius sit, vel etiam ut rei publicæ prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit. Habet enim res deliberationem; Etsi ex parte magna
20 Tibi adsentior. De animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe judicas, nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas, et eis, quæ de Fabio Caninioque acta scribis, valde consentiunt. Quæ si secus essent, totumque se ille in me profudisset, tamen illa, quam scribis, custos urbis me præclaræ inscriptionis memorem esse cogeret, nec mihi concederet, ut imitarer Volcacium aut Servium, quibus tu es contentus, sed aliquid nos vellet nobis dignum et sentire et defendere. Quod quidem agerem, si liceret, alio modo, ac nunc agendum est.
De sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis. Nam, si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? Cur ego, in cujus causa rei publicæ salus consistebat, defensus postero anno non sum? Cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? Cur tanto opere pugnatum est, ut de ejus absentis ratione habenda decem tribuni pl. Ferrent? His ille rebus ita convaluit, ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; Qui mallem tantas ei vires non dedisset quam nunc tam valenti resisteret. Sed, quoniam res eo deducta est, non quæram, ut scribis:
Ipsum tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. Sic enim sentio, maxumo in periculo rem esse. Vos scilicet plura, qui in urbe estis. Verum tamen hæc video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnes damnatos omnes ignominia adfectos, omnes damnatione ignominiaque dignos illæ facere, omnem fere juventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentes addito C. Cassio, omnes, qui ære alieno premantur, quos pluris esse intellego, quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat), hic omnia facere omnes, ne armis decernatur; Quorum exitus semper incerti, nunc veio etiam in alteram partem magis timendi.
Bibulus de provincia decessit, Veientonem præfecit; In decedendo erit, ut audio, tardior. Quem cum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere, quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere.
Nunc venio ad privata; Fere enim respondi tuis litteris de re publica, et iis, quas in suburbano, et iis, quas postea scripsisti. Ad privata venio. Unum etiam de Cælio. Tantum abest, ut meam ille sen-
24 Tent lam moveat, ut valde ego ipsi, quod de sua sententia decesserit, pænitendum putem. Sed quid est, quod ei vici Luccei sint addicti? Hoc te prætermisisse miror. De Philotimo faciam equidem, ut mones. Sed ego mihi ab illo non rationes exspectabam, quas tibi edidit, verum id reliquum, quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit, quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. Id si præstaret, quantum mihi æris alieni esse tibi edidit, tantum et plus etiam mihi ipse deberet. Sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque here ule antea neglegentes fuimus, sed amicorum multitudine occupati. Ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti. De serperastris cohortis meæ nihil est quod doleas. Ipsi enim se collegerunt admiratione integritatis meæ, Sed me moverat nemo magis quam is, quem tu neminem putas Idem et initio fuerat et uunc est egregius. Sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id, quod animum induxerat paulisper, non tenuit, sed cito ad se rediit, meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.
Ego a Curio tabulas accepi, quas mecum porto, Hortensi legata cognovi. Kune aveo scire, quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat.
26 Nescio enim, cur, cum portam Flumentanam Cælius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.
Venio ad " Piræea," in quo magis reprehendendus sum, quod homo Romanus " Piræea" scripserim, non " Piræum" (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim " in." Non enim hoc ut oppido præposui, sed ut loco. Et tamen Dionysius noster et, qui est nobiscum, Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piræea. Sed de re ego videro. Nostrum quidem si est peccatum, in eo est, quod non ut de oppido locutus sum, sed ut de loco, secutusque sum non dico Cæcilium:
" Mine ut ex portu in Piræum" (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium, cujus fabellæ propter elegantiam sermonis putabantur a C. Lælio scribi: Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piræum," et idem:
" Mercator hoc addebat, captam e Sunio." Quodsi δήμους oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piræus. Sed, quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna me molestia liberaris.
Ille mihi litteras blandas mittit; Facit idem pro eo Balbus. Mihi certum est ab honestissuma sententia digitum nusquam. Sed scis, illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse, ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? Quid ad hæc reperis? Solvamus," inquis. Age, a NOPM": eo M*. Cælio mutuabimur. Hoc tu tamen consideres velim; Puto enim, in senatu si quando præclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti; " Lube sodes nummos curare."
Quid superest? Etiam, Gener est suavis mihi, Tulliæ, Terentiæ. Quantumvis vel ingenii vel humanitatis: satis est; Reliqua, quæ nosti, ferenda. Scis enim, quos aperuerimus. Qui omnes præter eum, de quo per te egimus, reum mes facerent.' Ipsis enim expensum nemo feret Sed hæc coram; Nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M\ Curio; Cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum.
Data v Idus Decembr. A Pontio ex Trebulano,
IV Dionysium flagrantem desiderio tui misi'ad te nec mehercule æquo animo, sed fuit concedendum. Quem quidem cognovi cum doctum, quod mihi jam
Etiam meæ laudis, frugi hominem, ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi nn Idus Decembres. Fuimus una horas duas fortasse. Magna lætitia mihi visus est adfiei meo adventu, de
30 Triumpho hortari, suscipere partes suas, monere, ne ante in senatum accederem, quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. Quid quæris? In hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. De re publica autem ita mecum locutus est, quasi non dubium bellum haberemus. Nihil ad spem concordiæ. Plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxume judicasse. Venisse Hirtium a Cæsare, qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse, et, cum ille a. d. vm Idus Decembr. Vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vn ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Cæsarem. Hoc illi τεκμηρίωνες videbatur esse alienationis. Quid multa? Nihil me aliud consolatur, nisi quod illum, cui etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam-djederit, non arbitror fore tam amentem, ut hæc in discrimen adducat. Quodsi ruere cœperit, ne ego multa timeo; Quæ non audeo scribere. Sed, ut nunc est, a. d. ad urbem cogito. V
V Multas uno tempore accepi epistulas tuas; Quæ mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis, qui ad me veniebant, tamen erant jucundæ; Studium enim et benevolentiam declarabant. Valetudine tua moveor
Et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi
32 Adferre majorem sentio. Date igitur operam, ut valeatis. De Tirone video tibi curæ esse. Quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi præbet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum. Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; De ceteris rebus habes Dionysium. Sororem tuam non venisse in Arcanum miror. De Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. Ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; Devium est άπαν- ωσιν et habet alia δύσχρηστα. Sed de Formiano Tarracinam pridie Kal. Jan. Inde Pomptinam summam, inde in Albanum Pompei. Ita ad urbem m Nonas natali meo.
De re publica cotidie magis timeo. Non enim boni, ut putant, consentiunt. Quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! Pace opus est. Ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. Sed hæc prope diem coram. Jam plane mihi deest, quod ad te scribam; Nec enim de re publica, quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.
Reliquum est jocari, si hic sinat. Nam ego is sum, qui illi concedi putem utilius esse, quod postulat, quam signa conferri. Sero enim resistimus ei, quem per annos decem aluimus contra nos. Quid sentis igitur?" Inquis. Nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem, quam nostrum negotium aut con-
34 Fecerimus aut deposuerimus. Cura igitur, ut valeas. Aliquando άπότριψαι quartanam istam diligentia, quæ in te summa est.
VI Plane deest, quod ad te scribam; Nota omnia tibi sunt; Nec ipse habeo, ate quod exspectem. Tantum igitur nostrum illud sollemne servemus, ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamu§.
Valde timeo, nec adhuc fere inveni, qui non concedendum putaret Cæsari, quod postularet, potius quam depugnandum. Est illa quidem impudens postulatio, % opinione valentior. Cur autem nunc primum ei resistamus? Quam cum quinquennium prorogabamus, aut cum, ut absentis ratio haberetur, ferebamus, nisi forte hæc illi tum arma dedimus, ut nunc cum bene parato pugnaremus. Dices: " Quid tu igitur sensurus es?" Non idem quod dicturus; Sentiam enim omnia facienda, ne armis decertetur, dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. Sed rursus^hoc permagnum rei publicæ malum est, et quodam modo mihi præter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere.
36 " Dionysius, vir optumus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissumus tuique amantis sumus, Romam venit xv Kalend. Jan. et litteras ate mihi reddidit." Tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud
Putato non adscribis,- " et tibi gratias egit." Atqui certe ille agere debuit, et, si esset factum, quæ tua est humanitas, adscripsisses. Mihi autem nulla de eo παλινφδία datur propter superioris epistulæ testimonium. Sit igitur sane bonus vir. Hoc enim ipsum bene fecit, quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; Curavit enim, quod debuit. Eum ego uti ea pecunia volui, quoad liceret; Itaque usus est menses xnii. Pomptinum cupio valere, et, quod scribis in urbem introisse, vereor, quid sit; Nam id nisi gravi de causa non fecisset. Ego, quoniam mi Non. Jan. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, ne molestus familiæ veniam, Non. Jan. igitur; Inde ad urbem pridie Nonas. Tua λήψις quem in diem incurrat, nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetudinis tuæ nolo.
De honore nostro nisi quid occulte Cæsar per suos tribunos molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; Tranquillissimus autem animus meus, qui totum istuc æqui boni facit, et eo magis, quod jam amultis audio constitutum esse Pompeio et ejus concilio in Siciliam
38 Me mittere, quod imperium habeam. Id est * Αβδηρι- τικόν. Nec enim senatus decrevit, nec populus jussit me imperium in Sicilia habere. Sin hoc res publica ad Pompeium refert, qui me magis quam privatum aliquem mittat? Itaque, si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta, quam primam videro. Nam, quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen quemquam bonorum aut satis bonorum dubitare, quid facturus sim, ego, quos tu bonos esse dicas, non intellego. Ipse nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quærimus; Nam singulares sunt boni viri. Verum in dissensionibus ordines bonorum et genera quærenda sunt. Senatum bonum putas, per quem sine imperio provinciæ sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi cœptum esset; Quam sententiam senatus sequi noluit; Ex quo factum est, ut Cæsari non succederetur), an publicanos, qui numquam firmi, sed nunc Cæsari sunt amicissimi, an fæneratores an agricolas, quibus optatissimum est otium? Nisi eos timere putas, ne sub regno sint, qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt. Quid ergo? Exercitum retinentis, cum legis dies transierit, rationem haberi placet? Mihi vero ne absentis quidem; Sed, cum id datum est, illud una datum est. Annorum enim decem imperium et ita latum placet? Placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum
40 Perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenæo, et Labieni divitiæ et Mamurræ placent et Balbi horti et Tusculanum. Sed horum omnium fons unus est. Imbecillo resistendum fuit, et id erat facile; Nunc legiones xi, equitatus tantus, quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita juventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. Cum hoc aut depugnandum est aut habenda elege ratio. " Depugna/' inquis, " potius quam servias/* Ut quid? Si victus eris, proscribar e, si viceris, tamen servias? " Quid ergo,'* inquis, " facturus es? " Idem quod pecudes, quæ dispulsæ sui generis sequuntur greges. Ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos, quicumque dicentur boni, sequar, etiamsi ruent. Quid sit optimum male contractis rebus, plane video. Nemini est enim exploratum, cum ad arma ventum sit, quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in cæde principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit, nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. Συμπολιτεύομαι σοι jam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna desereret. Ad summam " Dic, M. Adsentior Cn. Pompeio, id est T. Pomponio.
Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum, adulescens factus est (id enim agere videbatur), salvere jubeas velim. Quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? An mihi nutus tuus non faceret fidem? Suspicionem autem eo mihi majorem tua taciturni Jbas attulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis, et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. Sed prorsus ita esse, ut scribis, mihi persuades. Itaque ego is in illum sum, quem tu me esse vis.
Diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua, quam incipiente febricula scripseras, mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire m Nonas Januar. Sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. Quid enim est tantum in uno aut altero die?.
Dolabellam video Liviæ testamento cum duobus coheredibus esse in triente, sed juberi mutare nomen. Est 7ολιτυών σκίμμα, rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. Sed id φιλοσο- φώτ€ρον δΐ€νκρινή<τομ€ν, cum sciemus, quantum quasi sit in trientis triente.
Quod putasti fore ut, antequam istuc venirem, Pompeium viderem, factum est ita; Nam vi Kal. ad Lavernium me consecutus est. Una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto collocuti sumus. Quod quæris, ecquæ spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. Sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, <rvy\v(riv
44 Της πολιτείας fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. Sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicæ copiis confidebat. Quid quæris? Etsi mihi crebro ζννύς Ένυαλιος occurrebat, tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικως de pacis simulatæ periculis disserentem. Habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Januar., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. In quibus ille " Quid censes/' aiebat, " facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicæ venerit, cum hæc quæstor ejus infirmus et inops audeat dicere?" Quid multa? Non modo non expetere pacem istam, sed etiam timere visus est. Ex illa autem sententia ι&α1 relinquendæ urbis movet hominem, ut puto. Mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Cæsari et instrumentum triumphi eo conferendum. Est enim αμορφον άντι- πολιτενομενον χρεωφειλετην esse. Sed hæc et multa alia coram.
IX " Cotidiene," inquis, " ate accipiendæ litteræ sunt?" Si habebo, cui dem, cotidie. " At jam ipse ades." Tum igitur, cum venero, desinam. Unas video mihi ate non esse redditas, quas L. Quinctius, familiaris meus, cum ferret, ad bustum Basili vulne-' ratus et despoliatus est. Videbis igitur, num quid fuerit in iis, quod me scire opus sit, et simul hoc διευκρινίσεις πρόβλημα sane πολοτοκόν. Cum sit necesse aut haberi Cæsaris rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. Obtinente; Aut persuaderi Cæsari, ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat; Aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente provinciam; Aut, si per tribunos pl. Non patiatur et tamen quiescat, rem adduci ad interregnum; Aut, si ob eam causam, quod ratio ejus non habeatur, exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis, aut tum, cum comitiis amicis ejus postulantibus, ut elege ratio habeatur, impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam, quod ratio non habeatur, aut addita causa, si forte tribunus pl. Senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendus — quod horum malorum, quorum aliquod certe subeundum est, minimum putes. Dices profecto persuaderi illi, ut tradat exercitum et ita consul fiat. Est omnino id ejus modi, ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit, idque eum, si non obtinet, ut ratio habeatur retinentis exercitum, non facere miror. Nobis autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille consul. " At sic malo," inquies, " quam cum exercitu." Certe; Sed istud ipsum " sic" magnum malum putat aliquis, neque ei remedium est ullum. " Cedendum est, si id volet." Vide consulem illum iterum, quem vidisti consulatu priore. " At tum imbecillus plus," inquis, " valuit quam tota res publica." Quid nunc putas? Et eo consule Pompeio certum est esse in Hispania. O rem miseram! Si quidem id ipsum deterrimum est, quod recusari non potest, et quod ille si faciat, jam jam a bonis omnibus summam ineat gratiam. Tollamus igitur hoc, quo illum posse adduci negant; De reliquis quid est deterrimum? Concedere illi, quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. Nam quid impudentius? Tenuisti provinciam per annos decem, non tibi asenatu, sed ate ipso per vim et per factionem datos; Præteriit tempus non legis, sed libidinis tuæ, fac tamen legis; Ut succedatur, decernitur; Impedis et ais: " Habe meam rationem." Habe tu nostram. Exercitum tu habeas diutius, quam populus jussit, invito sedatu? " Depugnes oportet, nisi concedis." Cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. Jam, si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. Itaque te in ea quæstione non exerceo; Ad ea, quæ dixi, adfer, si quid habes. Equidem dies noctesque torqueor.
X Subito consilium cepi, ut, antequam luceret, exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus præsertim laureatis. De reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim, scio; Ita sum perturba ante lucem tus temeritate nostri amentissimi consilii. Tibi vero
Quid suadeam, cujus ipse consilium exspecto? Gnæus noster quid consilii ceperit capiatve, nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. Omnes, si in Italia consistat, erimus una; Sin cedet, consilii res est. Adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. Tu, quæso, crebro ad me scribe, vel quod in buccam venerit.
XI Quæso, quid est hoc? Aut quid agitur? Mihi enim tenebræ sunt. "Cingulum," inquit, " nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Cæsare/* Utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale
Loquimur? O hominem amentem et miserum, qui ne umbram quidem umquam του καλού viderit! Atque hæc ait omnia facere se dignitatis causa. Ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? 'Honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbes civium, quo facilior sit aditus ad patriam, χρίων άποκοττάς, φνγάδων καθόδου, sescenta alia scelera moliri,
Την θεών μεγίστην ώστ Ιχαν τυραννίδα —? Sibi habeat suam fortunam! Unam mehercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel istius modi quicquam cogitare. " Quid, si tu velis?" Inquis. Age, quis est, cui velle non liceat? Sed ego hoc ipsum " velle" miserius esse duco quam in crucem tolli. Una res est ea miserior, adipisci, quod ita volueris. Sed hæc hactenus. Libenter enim in his molestiis Ινσχολά^ω τόσον.
Per fortunas! Quale tibi consilium Pompei videtur? Hoc quæro, quod urbem reliquerit. Ego enim απορώ. Tum nihil absurdius. Urbem tu relinquas? Ergo idem, si Galli venirent? " Non est," inquit, " in parietibus res publica." At in aris et focis. " Fecit Themistocles." Fluctum enim totius barbariæ ferre urbs una non poterat. At idem Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum præter mœnia nihil teneret; Nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. Rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum, quos convenio, videtur hoc consilium exitum habiturum. Mira hominum querela est (nescio an istic, sed facies, ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu. Fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. Quid quæris? Alia causa acta est. Nihil jam concedendum putant Cæsari. Hæc tu mihi explica qualia sint.
Ego negotio præsum non turbulento. Vult enim me Pompeius esse, quem tota hæc Campania et maritima ora habeat επίσκοπον, ad quem dilectus et summa negotii referatur. Itaque vagus esse cogitabam. Te puto jam videre, quæ sit ορμή Cæsaris, qui populus, qui totius negotii status. Ea velim scribas ad me, et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam sæpissime. Acquiesco enim et scribens ad te et legens tua. Unam adhuc ate epistulam acceperam datam Kal., in qua significabatur aliam te ante dedisse, quam non acceperam. Sed quæso, ut scribas quam sæpissime, non modo si quid scies aut audieris, sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes. Nam, quod rogas, curem, ut scias, quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto; Nostrum quidem nemo. Vidi Lentulum consulem Formiis x Kal., vidi Libonem; Plena timoris et erroris omnia. Ille iter Larinum; Ibi enim cohortes et Luceriæ et Teani reliquaque in Apulia. Inde
56 Utrum consistere uspiam velit an mare transire, nescitur. Si manet, vereor, ne exercitum firmum habere non possit; Sin discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit, nescio. Nam istum quidem, cujus φαλαρκτμύν times, omnia tæterrime facturum puto. Nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec ærarium clausum tardabit. Sed hæc, ut scribis, cito sciemus.
Interim velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens. Acquiesco enim, et tuas volo elicere litteras, maximeque consilium, quid agam aut quo me pacto geram. Demittamne me penitus in causam? Non deterreor periculo, sed dirumpor dolore. Tamne nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia! An cuncter et tergiverser, et eis me dem, qui tenent, qui potiuntur? Αίρομαι Τρώα? Nec solum civis, sed etiam amici officio revocor; Etsi frangor sæpe misericordia puerorum. Ut igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant, scribe aliquid, et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agendum putes. M\ quidem Lepidus (nam fuimus una) eum finem statuit, L. Torquatus eundem. Me cum multa tum etiam lictores impediunt. Nihil vidi umquam, quod minus explicari posset. Itaque ate nihildum certi exquiro, sed quid videatur. Denique ipsam απορίαν tuam cupio cognoscere. Labienum ab illo discessisse prope modum constat. Si ita factum esset, ut ille Romam veniens magistratus et senatum
58 Romæ offenderet, magno usui causæ nostræ fuisset. Damnasse enim sceleris hominem amicum rei publicæ causa videretur, quod nunc quoque videtur, sed minus prodest. Non enim habet, cui prosit, eumque arbitror pænitere, nisi forte id ipsum est falsum, discessisse illum. Nos quidem pro certo habebamus.
Et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, ecquæ Cæsaris invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romæ eas esse an mecum an aliquo tuto loco. Hæc et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites. - De Vennonianis rebus tibi assentior. Labienum γιρωσ. Judico. Facinus jam diu nullum civile præclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem. Sed etiam ad summam profectum aliquid puto. Amo etiam Pisonem. Cujus judicium de genero suspicor visum iri grave. Quamquam, genus belli quod sit, vides. Ita civile est, ut non ex civium dissensione, sed ex unius perditi civis audacia natum sit. Is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. Huic tradita urbs est nuda præsidio, referta copiis. Quid est, quod ab eo non metuas, qui illa templa et tecta non patriam, sed prædam putet? Quid autem sit acturus aut quo modo, nescio, sine senatu, sine magistratibus. Ne simulare quidem poterit quicquam πολιτικως. Nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? Quorum dux quam άοΎρατήγητος, tu quoque animadvertis, cui ne Picena quidem nota fuerint; Quam autem sine consilio, res testis. Ut enim alia omittam decem annorum peccata, quæ condicio non huic fugæ præstitit? Nec vero, nunc quid cogitet, scio ac non desino per litteras sciscitari. Niliil esse timidius constat, nihil perturbatius. Itaque nec præsidium, cujus parandi causa ad urbem retentus est, nec locum ac sedem præsidii ullam video. Spes omnis in duabus insidiose retentis pæne alienis legionibus. Nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium. Condicionum autem amissum tempus est. Quid futurum sit, non video; Commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce, ut e portu sine gubernaculis egressi tempestati nos traderemus.
Itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; Nam mihi interdum amandandi videntur in Græciam; De Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus ad urbem proponitur, omnia timeo; Cum autem Dolabellæ venit in mentem, paulum respiro. Sed velim consideres, quid faciendum putes primum Trpbs τδ ασφαλή (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur, quod eas Romæ velimus esse in communi bonorum fuga. Quin etiam tibi et Peducæo (scripsit enim ad me), quid faciatis, videndum est. Is enim
MARCUS TULLIUS CICERO splendor est vestrum, ut eadem postulentur a vobis quæ ab amplissimis civibus. Sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim.
Reliquum est, ut, et quid agatur, quoad poteris, explores scribasque ad me, et quid ipse conjectura assequare, quod etiam ate magis exspecto. Nam acta omnibus nuntiantibus, ate exspecto futura. Mavrts δ 'άρκττος —. Loquacitati ignosces, quæ et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. Ænigma Oppiorum ex Velia plane non intellexi; Est enim numero Platonis obscurius.
X llla-Jam intellexi tuum; Oppios enim de Velia saccones dicis. In eo æstuavi diu. Quo aperto reliqua pate- Febrra.
Bant et cum Terentiæ summa congruebant. L. Cæsarem vidi Menturnis a. d. vm Kal. Febr. Mane cum absurdissimis mandatis, non hominem, sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur irridendi causa fecisse, qui tantis de rebus huic mandata dederit;
64 Nisi forte non dedit, et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.
Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. vun Kal. Ibi Pompeium consulesque convenit Qui sermo fuerit, et quid actum sit, scribam ad te, cum certum sciam. Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. vm Kal. Eo die mansit Venafri. Lam aliquantum animi videtur nobis attulisse Labienus. Sed ego nondum liabeo, quod ad te ex his locis scribam; Ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thennus, P. Attius Cinguli, quæ sit populi urbani voluntas, quæ tua eoniectura de rebus futuris. Hæc velim crebro, et quid tibi de mulieribus nostris placeat, et quid acturus ipse sis, scribas. Si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi propter lippitudinem. A. d. vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi. L Cæsar mandata Cæsaris detulit ad Pompeium a. d. vm Kal., cum is esset cum consulibus Teani. Probata condicio est, sed ita, ut ille de eis oppidis, quæ extra suam provinciam occupavisset, præsidia deduceret. Id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. Spero nosse in præsentia pacem nos habere; Nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppænitet. Me Pom-
66 Pejus Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; In quo parum prolixe respondent Campani coloni. Gladiatores Cæsaris, qui Capuæ sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. Scutorum in ludo IOO fuerunt. Eruptionem facturi fuisse dicebantur. Sane multum in eo rei publicæ provisum est.
De mulieribus nostris, in quibus est tua soror, quæso videas, ut satis honestum nobis sit eas Romæ esse, cum ceteræ illa dignitate discesserint. Hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. Velim eas cohortere, ut exeant, præsertim cum ea prædia in ora maritima habeamus, cui ego præsum, ut in iis pro re nata non incommode possint esse. Nam, si quid offendimus in genero nostro — quod quidem ego præstare non debeo — sed id fit majus, quod mulieres nostræ præter ceteras Romæ remanserunt. Tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. Equidem pacem hortari non desino; Quæ vel iniusta utilior est quam justissimum bellum cum civibus. Sed hæc, ut fors tulerit.
XV rem magno opere, quod scriberem, sed ut loquerer tecum absens; Quo mihi, cum coram id non licet, nihil est jucundius.
Capuam cum venissem a. d. vi Kal. pridie, quam has litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. Omnes cupiebant Cæsarem abductis præsidiis stare condicionibus iis, quas tulisset; Uni Favonio leges ab illo nobis imponi non placebat. Sed is haud auditus in consilio. Cato enim ipse jam servire quam pugnare mavult; Sed tamen ait in senatu se adesse velle, cum de condicionibus agatur, si Cæsar adductus sit, ut præsidia deducat. Ita, quod maxime opus est, in Siciliam ire non curat; Quod metuo ne obsit, in senatu esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit, ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni æstimat. Ita res ad Fannium pervenit. Is cum imperio in Siciliam præmittitur. In disputationibus nostris summa varietas est. Plerique negant Cæsarem in condicione mansurum postulataque hæc ab eo interposita esse, quo minus, quod opus esset ad bellum, a nobis pararetur. Ego autem eum puto facturum, ut præsidia deducat. Vicerit enim, si consul factus erit, et minore scelere vicerit, quam quo ingressus est. Sed accipienda plaga est. Sumus enim flagitiose imparati cum amilitibus tum a pecunia; Quam quidem omnem non modo privatam, quæ in urbe est, sed etiam publicam, quæ in ærario est, illi reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; Labienum secum habet. Ego tuas opiniones de his rebus exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam. Omnes arbitror mihi tuas litteras redditas esse, III K. Febr. Se(j primas præpostere, reliquas ordine, quo sunt missæ per Terentiam. De mandatis Cæsaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis, quas a. d. v Kal. Capua dedi, pluraque præterea in eandem epistulam conjeci. Nunc has exspectationes habemus duas, unam, quid Cæsar acturus sit, cum acceperit ea, quæ referenda ad illum data sunt L. Cæsari, alteram, quid Pompeius agat. Qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum, spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Cæsaris copiarum; Cujus adventu Gnæus noster multo animi plus habet. Nos a consulibus Capuam venire jussi sumus ad Nonas Febr.
Capua profectus sum Formias a. d. ni Kal. Eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. De Terentia et Tullia tibi adsentior. Ad quas scripseram, ad te ut referrent. Si nondum profectæ sunt, nihil est, quod se moveant, quoad perspiciamus, quo loci sit res. Cum fuga ex Italia quæri videbatur. Nos enim Hispaniam peteremus; Illis hoc æque commodum non erat. Tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris Romæ recte esse posse; Etenim minime amici Pompeio nostro esse debetis. Nemo enim umquam tantum de urbanis prædiis detraxit. Videsne me etiam jocari?
Scire jam te oportet, L. Cæsar quæ responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Cæsarem ferat litteras. Scriptæ enim et datæ ita sunt, ut proponerentur in publico. In quo accusavi mecum ipse Pompeium, qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas, quæ in omnium manus venturæ essent, Sestio nostro scribendas dederit. Itaque nihil umquam legi scriptum σ-ηστιωδ&ττcpov. Perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Cæsari negari omniaque ei cumulate, quæ postulet, dari. Quæ ille amentissimus fuerit nisi acceperit, præsertim cum impudentissime postulaverit. Quis enim tu es, qui dicas: " Si in Hispaniam profectus erit, si præsidia dimiserit"? Tamen conceditur minus honeste nunc quidem violata jam ab illo re publica illatoque bello, quam si olim de ratione habenda impetrasset. Et tamen vereor, ut his ipsis contentus sit. Nam, cum ista mandata dedisset L. Cæsari, debuit esse paulo quietior, dum responsa referrentur; Dicitur autem nunc esse acerrimus.
Trebatius quidem scribit se ab illo vim Kal. Febr. Rogatum esse, ut scriberet ad me, ut essem ad urbem; Nihil ei me gratius facere posse. Hæc verbis plurimis. Intellexi ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Cæsar audisset, laborare eum cœpisse, ne omnes abessemus. Itaque non dubito, quin ad Pisonem, quin ad Servium scripserit; Illud admiror, non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Cælium egisse. Quamquam non aspernor Trebati litteras; Aquo me unice diligi scio. Rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Cæsarem, qui mihi nihil scripsisset, nolui), quam illud hoc tempore esset difficile; Me tamen in prædiis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. In quo quidem manebo, dum spes pacis erit; Sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meæ pueros νπεκθίμένος in Græciam. Totam enim Italiam flagraturam bello intellego. Tantum mali est excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. Sed hæc paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint. Tum ad te scribam plura, si erit bellum; Sin otium aut etiam indutiæ, te ipsum, ut spero, videbo.
Ego mi Nonas Fetfl*., quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam. Quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus, ut Romæ manerent. Sed audio majorem quendam in urbe timorem esse. Capuæ Nonis Febr. Esse volebam, quia consules jusserant. Quicquid huc erit a Pompeio allatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo. Mi Non. Febr. Mulieres nostræ Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studii ad me pertulerunt. Eas ego, quoad sciremus, utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. Ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse jussi sumus) in Nonas profectus sum, cum has litteras dedi.
Responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. Ita putaram. Quæ quidem ille si repudiarit, jacebit; " Utrum igitur," inquies, "mavis"? Responderem, si, quem ad modum parati essemus, scirem. Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri. Si bellum futurum est, negotium utile. Cæsarem quidem L. Cæsare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vincire præsidiis. O perditum latronem! O vix ullo otio compensandam hanc rei publicæ turpitudinem! Sed stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus. Hæc opto in malis, quoniam illius alterum consulatum are publica ne data quidem occasione reppulimus. Sed hæc hactenus.
De Dionysio fugit me ad te antea scribere; Sed ita constitui, exspectare responsa Cæsaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin tardius id fieret, tum eum arcesseremus. Omnino, quid ille facere debuerit in nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum præsertim rogatus esset, scio, sed hæc non nimis exquiro a Græcis. Tu tamen videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito.
Quintus frater laborat, ut tibi, quod debet, ab Egnatio solvat; Nec Egnatio voluntas deest, nec parum locuples est, sed, cum tale tempus sit, ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit, ut eodem fænore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem hujus publicæ difficultatis. Ego autem, etsi illud ψ€νδησί6δα.Ον (ita enim putatur) observo μηδϊ δίκην, præsertim in te, aquo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar. Hoc quicquid est, te scire volui.
80 Nihil habeo, good ad te scribam, qui etiam eam epistulam, quam eram elucubratus, ad te non dederim. Erat enim plena spei bonæ, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, præsertim suis. Eece tibi m Nonas Febr. Mane aceepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus irridet L Cæsaris legationem. Plane oppressi videmur, nec, quid consilii capiam, scio. Nec mehereule de me laboro, de pueris quid agam, non habeo. Capuam tamen proficiscebar hæc scribens, quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.
XX Breviloquentem jam me tempus ipsum facit. Pacem enim desperavi, bellum nostri nullum administrant. Cave enim putes qui equam esse minoris his consulibus: quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram jussus. Illi autem nondum venerant, sed erant venturi inanes, imparati.
MARCUS TULLIUS CICERO ruere nuntiant et jam jamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?), sed ut fugam intercludat. Ego autem in Italia και σ-νναποθανεΐν — nec te id consulo; Sin extra, quid ago? Ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnæi, causa bonorum, turpitudo conjungendi cum tyranno; Qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. Hæc velim explices et me juves consilio; Etsi te ipsum istic jam calere puto, sed tamen, quantum poteris. Ego si quid hic hodie novi cognoro, scies; Jam enim aderunt consules ad suas Nonas. Tuas cotidie litteras exspectabo; Ad has autem, cum poteris, rescribes. Mulieres et Cicerones in Formiano reliqui. De malis nostris tu prius audis quam ego. Istim VI Id. Febr. Enim emanant. Boni autem hinc quod exspectes, est. Veni Capuam ad Nonas Febr., ita ut jusserant consules. Eo die Lentulus venit sero. Alter consul omnino non venerat Idus. Eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. Inde has litteras postridie ante lucem dedi. Hæc, Capuæ dum fui, cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum. Nec enim conquisitores φαινοπροσωπεΐν audent, cum
84 Ole adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant. Deficit enim non voluntas, sed spes. Gnæus autem noster (o rem miseram et incredibilem i) ut totus jacet! Non animus est, non consilium, non copiæ, non diligentia. Mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversarii, sed etiam suarum copiarum; Hoc cujus medi est? Vn Idus Febr, Capuam C. Cassius tribunus pi. Venit, attulit mandata ad consules, ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore ærario auferrent, statim exirent. Urbe relicta redeant; Quo præsidio? Deinde exeant; Quis sinat? Consul ei rescripsit, ut prius ipse fti Picenum, At illud totum erat amissum; Sciebat nemo præter me ex litteris Dolabellæ. Mihi dubium non erat, quin ille jam jamque foret in Apulia, Gnæus noster in navi.
Ego quid agam σκίμμα magnum — neque mehereule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consilii particeps — sed tamen quod me deceat. Ipse me Cæsar ad pacem hortatur; Sed antiquiores litteræ, quam ruere cœpit. Dolabella, Cælius me illi valde satis facere. Mira me απορία torquet. Juva me consilio, si potes, et tamen ista, quantum potes, provide. Nihil habeo tanta rerum perturbatione, quod scribam. Tuas litteras exspecto. Pedem in Italia video nullum esse, qui non in istius potestate sit. De Pompeio scio nihil, eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. O aut V Id, celeritatem incredibilem! Hujus autem nostri — sed non possum sine dolore accusare eum, de quo angor et crucior. Tu cædem non sine causa times, non quo minus quicquam Cæsari expediat ad diuturnitatem victoriæ et dominationis, sed video, quorum arbitrio sit acturus. Recte sit. Censeo cedendum. De Oppiis eis egeo consilii. Quod optimum factu videbitur, facies. Cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. Ego quid agam? Qua aut terra aut mari persequar eum, qui ubi sit, nescio? Etsi terra quidem qui possum? Mari quo? Tradam igitur isti me? Fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? Nullo modo. Equidem ate petam consilium, ut soleo. Explicari res non potest; Sed tamen, si quid in mentem venit, velim scribas, et ipse quid sis acturus. V Idus Febr. Vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortes ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu conjunctas esse, Cæsarem intercludi posse mane a. 70S eumque id timere, bonorum animos recreatos Romæ, improbos quasi perculsos. Hæc metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M\ Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (Hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litteræ ad vitam revocaverunt. Ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnes pæne jam captos esse, Pompeium Italia cedere; Quem quidem (o rem acerbam!) Persequi Cæsar dicitur. Persequi Cæsar Pompeium? Quid? Ut interficiat? O me miserum! Et non omnes nostra corpora opponimus? In quo tu quoque ingemiscis. Sed quid faciamus? Victi, oppressi, capti plane sumus.
Ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus. Quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; Sed mihi venit in mentem multum fore sermonem me judicium jam de causa publica fecisse; Qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse, quod mulieres revertissent. De me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertæ et periculosæ fugæ, cum rei publicæ nihil prosim, nihil Pompeio; Pro quo emori cum pie possum tum lubenter. Manebo igitur, etsi vivere —.
Quod quæris, hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus jacet; Desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus juverit, ut Pompeius istas Domiti copias cum suis conjungat. Sed videbamur omnia biduo triduove scituri. Cæsaris litterarum exemplum tibi misi; Rogaras enim. Cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; Quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter. Philotimi litteræ me quidem non nimis, sed eos, qui in his locis erant, admodum delectarunt. Ecce postridie Cassii litteræ Capua a Lucretio, familiari ejus, Nigidium a Domitio Capuam venisse. Eum dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnæum, confestim insequi Cæsarem, Domitium non habere militum m milia. Idem scripsit Capua consules discessisse. Non dubito quin Gnæus in fuga sit; Modo effugiat. Ego aconsilio fugiendi, ut tii censes, absum. Cum dedissem ad te litteras tristes et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis. Attulit etiam ate litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. Omnia facilius
Credere possum, quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere. Nemo huc ita adfert omniaque, quæ
92 Nolim. O rem miseram! Malas causas semper obtinuit, in optima concidit. Quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? Erat enim ars difficilis recte rem publicam regere. Sed jam jamque omnia sciemus et scribemus ad te statim. Non venit idem usu mihi, quod tu tibi scribis, " quotiens exorior/* Ego enim nunc paulum exorior et maxime quidem iis litteris, quæ Roma adferuntur
De Domitio, de Picentium cohortibus. Omnia erant facta hoc biduo lætiora. Itaque fuga, quæ parabatur, repressa est; Cæsaris interdicta:
" Si te secundo lumine hic offendero — " respuuntur; Bona de Domitio, præclara de Afranio fama est.
Quod me amicissime admones, ut me integrum, quoad possim, servem, gratum est; Quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. Ego me ducem in civili bello, quoad de pace ageretur, negavi esse, non quin rectum esset, sed quia, quod multo rectius fuit, id mihi fraudem tulit. Plane eum, cui noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! " Pro tuis rebus gestis amplissimis"), inimicum habere nolueram. Ego scio, et quem metuam et quam ob rem. Sin erit
MARCUS TULLIUS CICERO bellum, ut video fore, partes meæ non desiderabuntur.
De HS Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; Tibi autem crebro ad me scribenti de ejus officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam, ut statuerem, quid esset faciendum. Nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. Et ego? Nescio. Si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. Quod habebo certi, faciam, ut scias. Ego bellum fœdissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.
LIBER OCTAVUS Cum ad te litteras dedissem, redditæ mihi litteræ sunt a Pompeio. Cetera de rebus in Piceno gestis, quæ ad se Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti,
Quæ sunt vobis nota nec tamen tam læta erant in iis litteris, quam ad me Philotimus scripserat. Ipsam tibi epistulam misissem, sed jam subito fratris puer proficiscebatur. Cras igitur mittam. Sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu: " Tu censeo Luceriam venias. Nusquam eris tutius.'* Id ego in eam partem accepi, hæc oppida atque oram maritimam illum pro derelicto habere, nec sum miratus eum, qui caput ipsum reliquisset, reliquis membris non parcere. Ei statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, non me quærere, ubi tutissimo essem. Si me vellet sua aut rei publicæ causa Luceriam venire, statim esse venturum; Hortatusque sum, ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. Hoc me frustra scribere videbam; Sed uti in urbe retinenda tunc sic nunc in Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. Sic enim parari video, ut Luceriam omnes copiæ contrahantur, et ne is quidem locus sit stabilis, sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga.
Quo minus mirere, si invitus in eam causam descendo, in qua neque pacis neque victoriæ ratio quæsita sit umquam, sed semper flagitiosæ et calamitosæ fugæ: eundum, ut, quemcumque fors tulerit casum, subeam potius cum iis, qui dicuntur esse boni, quam videar a bonis dissentire. Etsi prope diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero his relictis refertissimam. Quo ego in numero essem, si hos lictores molestissimos non haberem, nec me M\ Lepidi, L. Volcaci, Ser. Sulpici comitum pæniteret, quorum nemo nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius. Unus Pompeius me movet beneficio, non auctoritate. Quam enim ille habeat auctoritatem in hac causa? Qui, cum omnes Cæsarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse metuere cœpit, putat omnes hostes illi oportere esse. Ibimus tamen Luceriam. Nec eum fortasse delectabit noster adventus; Dissimulare enim non potero mihi, quæ adhuc acta sint, displicere. Ego, si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem. Tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim. I
II Mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me, quæ audieras, et quod non credidisti, quæ digna diligentia mea non erant, et quod monuisti, quod sentie-
Bas. Ego ad Cæsarem unas Capua litteras dedi, quibus ad ea rescripsi, quæ mecum ille de gladiatoribus suis egerat, breves, sed benevolentiam significantes, non modo sine contumelia, sed etiam cum maxima laude Pompei. Id enim illa sententia postulabat, qua illum ad concordiam hortabar. Eas si quo ille misit, in publico proponat velim. Alteras eodem die dedi quo has ad te. Non potui non dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus. Earum exemplum ad te misi. Nihil arbitror fore, quod reprehendas. Si qua erunt, doce me, quo modo μεμψιν effugere possim.
Nihil," inquies, " omnino scripseris." Qui magis effugias eos, qui volent fingere? Verum tamen ita faciam, quoad fieri poterit. Nam, quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum, scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum, sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa judicare, atque ego existimem. Mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicæ ac duce turpius factum esse videtur, quam a nostro amico factum est. Cujus ego vicem doleo; Qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori præclarum fuit. Ignorare mihi videris, hæc quanta sit clades. Es enim etiam nunc domi tuæ, sed invitis perditissimis hominibus esse diutius non potes. Hoc miserius, hoc turpius quicquam? Vagamur egentes cum coniugibus et liberis; In unius hominis quotannis periculose ægrotantis anima positas omnes nostras spes habemus non expulsi, sed evocati ex patria; Quam non servandam ad reditum nostrum, sed diripiendam et inflammandam reliquimus. Ita multi nobiscum sunt, non in suburbanis, non in hortis, non in ipsa urbe, et, si nunc sunt, non erunt. Nos interea ne Capuæ quidem, sed Luceriæ, et oram quidem maritimam jam relinquemus, Afranium exspectabimus et Petreium. Nam in Labieno parum est dignitatis.
102 Hie tu in me illud desideras. Nihil de me... Dico, alii viderint. Hie quidem quæ est...?1 Domi vestræ estis et eritis omnes boni. Quis tum se milii non ostendit? Quis nunc adest hoc bello? Sic enim jam appellandum est.
Vibulli res gestæ sunt adhuc maximæ. Id ex Pompei litteris cognosces; In quibus animadvertito illum locum, ubi erit θοτλί}. Videbis, de Gnæo nostro ipse Vibullius quid existimet. Quo igitur hæc spectat oratio? Ego pro Pompeio lubenter emori possum; Facio pluris omnium hominum neminem; Sed non ita, non in eo judico spem de salute rei publicæ. Signi- Italia, si ille cedat, putes cedendum. Quod ego nec rei publicæ puto esse utile uec liberis meis, præterea neque rectum neque honestum. Sed cur " Poterisne igitur videre tyrannum?'' Quasi intersit, audiam an videam, aut locupletior mihi sit quærendus auctor quam Socrates; Qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non extulit. Est mihi præterea præcipua causa manendi. De qua utinam aliquando tecum loquar!
Ego Kalend., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem, qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace ageretur, profecturus, si de bello, quid ero?
104 Maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui. Deliberatio autem omnis hæc est, si Pompeius Italia excedat, quod eum factu-
Rum esse suspicor, quid mihi agendum putes. Et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem veniat, explicabo brevi.
Cum merita Pompei summa erga salutem meam, familiaritasque, quæ mihi cum eo est, tum ipsa rei publicæ causa me adducit, ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna conjungenda esse videatur. Accedit illud. Si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem. Qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et, ut esset, ame est, tute scis, propter suspicionem hujus impendentis tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque considerandum est, et- quanta fides ei sit habenda, et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe, in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo præditus, non futurus sit, qui fuerit, subeundumque periculum sit cum aliquo forte dedecore, si quando Pompeius rem publicam recuperarit. In hac parte hæc sunt.
Vide nunc, quæ sint in altera. Nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. Omitto illa vetera, quod istum in rem publicam ille
106 Aluit; Auxit; Armavit, ille legibus per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliæ ulterioris adjunctor, ille gener, ille in adoptando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille provinciæ propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicæ cœpit, contendit, ut decem tribuni pl. Ferrent, ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti provincias Gallias Kalendarum Martiarum die restitit — sed, ut hæc omittam, quid fœdius, quid perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? Quæ condicio non accipienda fuit potius quam relinquenda patria? Malæ condiciones erant, fateor, sed num quid hoc pejus? At recuperabit rem publicam. Quando? Aut quid ad eam spem est parati? Non ager Picenus amissus? Non patefactum iter ad urbem? Non pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? Denique nulla causa, nullæ vires, nulla sedes, quo concurrant, qui rem publicam defensam velint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiæ et ab impetu hujus belli remotissima; Fuga et maritima opportunitas visa quæri desperatione. Invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa, in qua nullus
108 Esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis, sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensissem, multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine præsidio et sine pecunia. Itaque habui nihil omnino negotii, quod ab initio vidi nihil quæri præter fugam. Eam si nunc sequor, quonam? Cum illo non; Ad quem cum essem profectus, cognovi in iis locis esse Cæsarem, ut tuto Luceriam venire non possem. Infero mari nobis incerto cursu hieme maxima navigandum est. Age jam, cum fratre an sine eo cum filio? At quo modo? In utraque enim re summa difficultas erit, summus animi dolor; Qui autem impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! Acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. Age jam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex Italia quam molestum est! Qui autem locus erit nobis tutus, ut jam placatis utamur fluctibus, antequam ad illum venerimus? Qua autem aut quo, nihil scimus. At, si restitero, et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in Cinnæ dominatione L. Flaccus, quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; Qui tamen ita dicere solebat, se id fore videre, quod factum est, sed malle quam armatum ad patriæ mœnia accedere. Aliter Thrasybulus et fortasse melius. Sed est certa quædam illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et, cum sit necesse, servire tempori et non amittere tempus, cum sit datum. Sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam. Sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; Deferet triumphum. Non accipere vide ne periculosum sit, accipere invidiosum ad bonos. "O rem/* inquis, " difficilem et inexplicabilem! " Atqui explicanda est. Quid enim fieri potest? Ac, ne me existimaris ad manendum esse propensiorem, quod plura in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quæstionibus, ut res verbosior hæc fuerit, illa verior. Quam ob rem ut maxima de re æquo animo deliberanti ita mihi des consilium velim. Navis et in Caieta est parata nobis et Brundisi.
Sed ecce nuntii scribente me hæc ipsa noctu in Caleno, ecce litteræ Cæsarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. Non puto etiam hoc Gnæum nostrum commissurum, ut Domitium relinquat; Etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus præmiserat, legionem Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules. Sed turpe Domitium deserere erit implorantem ejus auxilium. Est quædam spes mihi quidem non magna, sed in his locis firma, Afranium in Pyrenæo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. Id si est, in Italia fortasse manebitur. Ego autem, cum esset incertum iter Cæsaris, quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium et litteras; Ipse, ne quo inciderem, reverti Formias.
Hæc te scire volui scripsique sedatiore animo, iquam proxime scripseram, nullum meum ju dictum f interponens, sed exquirens tuum.
IV Dionysius quidem tuus potius quam noster, cujus ego cum satis cognossem mores, tuo tamen potius stabam judicio quam meo, ne tui quidem testimonii, quod ei sæpe apud me dederas, veritus, superbum se præbuit in fortuna, quam putavit nostram fore; Cujus
Fortunæ nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus. Cui qui noster honos, quod obsequium, quæ etiam ad ceteros contempti cujusdam hominis commendatio defuit? Ut meum indicium reprehendi a Quinto fratre volgoque ab omnibus mallem quam illum non efferrem laudibus, Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis magistrum quærere; Ad quem ego quas litteras, dei immortales, miseram, quantum honoris significantes, quantum amoris! Dicæarchum mehercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum. Sed est memoria bona. Me dicet esse meliore. Quibus litteris ita respondit ut ego nemini,
114 Cujus causam non reciperem. Semper enim: "Si potero, si ante suscepta causa non impediar." Numquam reo cuiquam tam humiliatam sordido,tam nocenti, tam alieno tam præcise negavi, quam hic mihi plane sine ulla exceptione præcidit. Nihil cognovi ingratius; In quo vitio nihil mali non inest. Sed de hoc nimis multa.
Ego navem paravi. Tuas litteras tamen exspecto, ut sciam, quid respondeant consultationi meæ. Sulmone C. Atium Pælignum aperuisse Antonio portas, cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse scis, Gnæum ire Brundisium, desertum Domitium, Confecta res est.
V Cum ante lucem vni Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius, auctoritate tua permotus, ut suspicor; Quid enim putem aliud? Etsi solet eum, eum aliquid fu- 70ό riose fecit, pænitere. Numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. Nam, quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse
Πολλά μόνην κίράίσσιν <s ήίρα θνμηναντα, multa, inquam, mala cum dixisset', suo capiti, ut aiunt Sed en meam mansuetudinem! Conjeceram in fasciculum una cum tua vementem ad illum epistulam. Hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam
Nti causam Pollicem servum a pedibus meis Romam misi. Eo autem ad te scripsi, ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.
Novi si quid esset, scripsissem. Pendeo animi exspectatione Corfiniensi, in qua de salute rei publicæ decernetur. Tu fasciculum, qui est M\ Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tir oneraque Curio commendes et, ut det ei, si quid opus erit in sumptum, roges.
VI Obsignata jam ista epistula, quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C, Sosius prætor in Formianum venit ad M', Lepidum, vicinum nostrum, cujus quæstor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit;
Litteræ mihi a L. Domitio a. d. xtn Kalend. Mart, allatæ sunt. Earum exemplum infra scripsi. Nunc, ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio, quanti rei publicæ intersit omnes copias in unum locum primo quoque tempore convenire. Tu, si tibi videbitur, dabis operam, ut quam primum ad nos venias, præsidii Capuæ quantum constitueris satis esse, relinquas."
Deinde supposuit exemplum epistulæ Domiti, quod ego ad te pridie miseram. Di immortales, qui me horror perfudit! Quam sum sollicitus, quid nam futurum sit! Hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. Spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit f nihil
ΠΒ mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam mehercule.T
Modo enim audivi quartanam ate discessisse. Moriar, si magis gauderem, si id mihi accidisset. Piliæ dic non esse æquum eam diutius habere nec id esse vestræ concordiæ. Tironem nostrum ab altera relictum audio. Sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; Ego autem Curium nostrum, si quid opus esset, rogaram. Malo Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi. Unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus, ut Domitio non subveniat. " At nemo dubitat, quin subsidio venturus sit.'* Ego non puto. " Deseret igitur talem civem et eos, quos una scis esse, cum habeat
Præsertim is ipse cohortes triginta? " Nisi me omnia fallunt, deseret. Incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam. Cui tu (video enim, quid sentias) me comitem putas debere esse. Ego vero, quem fugiam, habeo, quem sequar, non habeo. Quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo, sed cum illo Pompeio, qui tum erat, aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero, qui ante fugit, quam scit, aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam re-
120 Linquit, si malui, contigit, victus sum. Quod superest, nec ista videre possum, quæ numquam timui ne viderem, nec mehercule istum, propter quem mihi non modo meis, sed memet ipso carendum est.
Ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis, tuis contubernalibus. Cetera apposita tibi mandabo. O rem turpem et ea re miseram! Sic enim sentio,. id demum aut potius id solum esse miserum, quod Mart. a.
Turpe sit. Aluerat Cæsarem; Eundem repente timere cœperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Græciam, omnes nos expertes sui tanti, tam inusitati consilii relinquebat. Ecce subito litteræ Domiti ad illum, ipsius ad consules. Fulsisse mihi videbatur r& καλόν ad oculos ejus et exclamasse ille vir, qui esse debuit: At ille tibi πολλά χαίραν τφ καλφ dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos, qui una essent, se tradidisse. O rem lugubrem! Itaque intercludor dolore, quo minus ad te plura scribam. Tuas litteras exspecto.
IX Epistulam meam quod pervulgatam scribis esse, non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam. Ea enim et acciderunt jam et impendent, ut testatum esse velim, de pace quid senserim. Cum autem ad eam hortarer eum præsertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus, quam si id, quod eum hortarer, convenire ejus sapientiæ dicerem. Eam si " admirabilem" dixi, cum eum ad salutem patriæ hortabar, non sum veritus, ne viderer adsentari, cui tali in re lubenter me ad pedes abiecissem. Quod autem est " aliquid inpertias temporis," non est, de pace, sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. Nam, quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi, quo in suadendo plus auctoritatis haberem; Eodemque pertinet, quod causam ejus probo.
Sed quid hæc nunc? Utinam aliquid profectum esset! Ne ego istas litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam, in qua est " pro tuis rebus gestis amplissimis" (amplioribusne quam suis,
124 Quam Africani? Ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? Quanto autem ferocius ille causæ suæ confidet, cum vos, cum vestri similes non modo frequentes, sed læto vultu gratulantes viderit! " Num igitur peccamus?" Minime vos quidem; Sed tamen signa conturbantur, quibus voluntas a simulatione distingui posset. Quæ vero senatus consulta video? Sed apertius, quam proposueram.
Ego Arpini volo esse pridie Kal, deinde circum' villulas nostras errare, quas visurum me postea desperavi. Εύγοοϊ tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere (rwStyjptptvoptv, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus. Crebro enim illius litteræ i ab aliis ad nos' commeant. Sed me illorum sententiæ minus movebant; Minus multa dederant illi rei publicæ pignora. Tua mehercule auctoritas vehementer movet; Adfert enim et reliqui temporis recuperandi rationem et præsentis tuendi. Sed, obsecro te, quid lioc miserius quam alterum plausus in fœdissima causa quærere, alterum offensiones in optima? Alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? Et mehercule, quamvis amemus Gnæum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc, quod talibus viris non subvenit, laudare non possum. Nam, sive
126 Timuit, quid ignavius? Sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum cæde fore putavit, quid iniustius? Sed hæc omittamus; Augemus enim dolorem retractando.
Vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Cæsaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciæ, Romam ut redeat. Cui persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. Idem aiebat nihil malle Cæsarem, quam ut Pompeium adsequeretur (id credo) et rediret in gratiam. Id non credo et metuo, ne omnis hæc clementia ad Cinneam illam crudelitatem colligatur. Balbus quidem major ad me scribit nihil malle Cæsarem quam principe Pompeio sine metu vivere. Tu, puto, hæc credis. Sed, cum hæc scribebam v Kalend., Pompeius jam Brundisium venisse poterat; Expeditus enim antecesserat legiones xi K. Luceria. Sed hoc repas horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. Plane, *piid futurum sit, nescio.
X Dionysius cum ad me præter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo liberalissime; Tempora exposui, rogavi, ut diceret, quid haberet in animo;
Me nihil ab ipso invito contendere. Respondit se, quod in nummis haberet, nescire quo loci esset; Alios non solvere, aliorum diem nondum esse. Dixit etiam alia quædam de servulis suis, quare nobiscum
128 Esse non posset. Morem gessi; Dimisi ame ut magistrum Ciceronum non lubenter, ut hominem ingratum non invitus. Volui te scire, et quid ego de ejus facto judicarem.
XI Quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem, sed non tam magno, quam tibi fortasse videor. Levatur enim omnis cura, cum aut constitit
Consilium, aut cogitando nihil explicatur. Lamentari autem licet illud quidem totos dies; Sed vereor, ne, nihil cum proficiam, etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. Consumo igitur omne tempus considerans, quanta vis sit illius viri, quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. Tenesne igitur moderatorem illum rei publicæ quo referre velimus omnia? Nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio: " Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicæ beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. Hujus enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo." Hoc Gnæus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit. Dominatio quæsita ab utroque est, non id actum, beata et honesta civitas ut esset. Nec vero ille urbem reliquit, quod eam tueri non posset, nec Italiam, quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnes terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentes feras armatas in Italiam
130 Adducere, exercitus conficere maximos. Genus illud Sullani regni jam pridem appetitur multis, qui una sunt, cupientibus. An censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse? Hodie potest. Sed neutri (rxtwlw est ille, ut nos beati simus; Uterque regnare vult
Hæc ate invitatus breviter exposui. Voluisti enim me, quid de his malis sentirem, ostendere. IIpo#e- αητίζω igitur, noster Attice, non hariolans ut illa, cui nemo credidit, sed conjectura prospiciens:
IfIamque mari magno — " non multo, inquam, secus possum vaticinari. Tanta malorum impendet Ίλίά*. Atque hoc nostra gravior est causa, qui domi sumus, quam illorum, qui una transierunt, quod illi quidem alterum metuunt, nos utrumque. " Cur igitur," inquis, " remansimus?" Vel tibi paruimus vel non occurrimus, vel hoc fuit rectius. Conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima æstate aut utriusque in mancipiis ex omni genere collectis, nee tam proscriptio pertimescenda, quæ Luceriæ multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam universæ rei p. interitus. Tantas in confligendo utriusque vires video futuras. Habes conjecturam meam. Tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. Nihil invenio, nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil fœdius.
Quod quæris, quid Cæsar ad me scripserit, quod sæpe, gratissimum sibi esse, quod quierim, oratque, in eo ut perseverem. Balbus minor hæc eadem mandata. Iter autem ejus erat ad Lentulum consulem cum litteris Cæsaris præmiorumque promissis, si
MARCUS TULLIUS CICERO Romam revertisset. Verum, eum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum, quam potuerit conveniri.
Epistularum Pompei duarum, quas ad me misit, neglegentiam meamque in rescribendo diligentiam volui tibi notam esse. Earum exempla ad te misi.
Cæsaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat, exspecto. Utinam aliquid simile Parthicis rebus! Simul aliquid audiero, scribam ad te. Tu ad me velim bonorum sermones. Romæ frequentes esse dicuntur. Seio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est Memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum [scio] "ρϊ ojuovoias. Eum mihi velim mittas. Vides, quam causam mediter.
Xla Q. Fabius ad me venit a. d. 1111 Idus Febr. Is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus xn et cum cohortibus xim, quas Vibullius adduxit, ad me iter habere; Habuisse in animo proficisci Corfinio a. d. v Idus Febr.; C. Hirrum cum v cohortibus subsequi. Censeo, ad nos Luceriam venias. Nam te hic tutissime puto fore,
Xlb A. d. xv Kalend. Martias Formiis accepi tuas litteras; Ex quibus ea, quæ in agro Piceno gesta erant, cognovi commodiora esse multo, quam ut erat nobis
Nuntiatum, Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi.
Nos adhuc in ea ora, ubi præpositi sumus, ita fuimus, ut navem paratam haberemus. Ea enim ausilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. Nunc, quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi præsidia in oppidis nulla sunt. Nemo enim nostri ordinis in his locis est præter M. Eppium, quem ego Mentum is esse volui, vigilantem hominem et industrium. Nam L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus, ad te profectum arbitramur.
Ego omnino, ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipso die, quo tu Teano Sidicino es profectus. Volueras enim me cum M. Considio pro prætore illa negotia tueri. Cum eo venissem, vidi T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate. Fui Capuæ, quoad consules. Iterum, ut erat edictum a consulibus, veni Capuam ad Nonas Februar. Cum fuissem triduum, recepi me Formias.
Nunc quod tuum consilium aut quæ ratio belli sit, ignoro. Si tenendam hanc oram putas, quæ et oportunitatem et dignitatem habet et egregios cives, et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse, qui præsit; Sin omnia in unum locum contrahenda sunt, non dubito, quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est, idque tecum, quo die ab urbe discessimus, locutus sum. Ego, si cui adhuc videor segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro, et tamen, si, ut video, bellum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum. M. Tullium, meum necessarium, ad te misi, cui tu, si tibi videretur, ad me litteras dares.
XIc S. V. B. Tuas litteras libenter legi. Recognovi enim tuam pristinam virtutem etiam in salute communi. Consules ad eum exercitum, quem in Apulia habui, venerunt. Magno opere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio in rem publicam, ut te ad nos conferas, ut communi consilio rei publicæ adflictæ opem atque auxilium feramus. Censeo, via Appia iter facias et celeriter Brundisium venias.
Xld Cum ad te litteras misissem, quæ tibi Canusi redditæ sunt, suspicionem nullam habebam te rei publi-
Cæ causa mare transiturum eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. Interim nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis, quæ D. Lælio ad consules dederas, certior tui consilii factus non exspectavi, dum mihi ate litteræ redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere cœpi. Cum Teanum Sidicinum venissem, C. Messius, familiaris tuus, mihi dixit aliique complures Cæsarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Æserniæ. Sane sum commotus, quod, si ita esset, non modo iter meum interclusum, sed me ipsum plane exceptum putabam. Itaque tum Cales processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Æsernia de eo, quod audieram, referretur.
At mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum, quas tu ad Lentulum consulem misisses. Hæ scriptæ sic erant, litteras tibi a L. Domitio a. d. xm Kal. Martias allatas esse (earumque exemplum subscripseras); Magnique interesse rei publicæ scripseras omnes copias primo quoque tempore in unum locum convenire, et ut, præsidio quod satis esset, Capuæ relinqueret. His ego litteris lectis in eadem opinione fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum; Quo mihi, cum Cæsar ad oppidum castra haberet, tutum
Cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul audivimus, et quæ Corfini acta essent, et te iter Brundisium facere cœpisse; Cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset, quin Brundisium contendere-
40 Mus, amultis, qui e Samnio Apuliaque veniebant, admoniti sumus, ut caveremus, ne exciperemur a Cæsare, quod is in eadem loca, quæ nos petebamus, profectus celerius etiam, quam nos possemus, eo, quo intenderet, venturus esset. Quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere, ut temeritas nostra non solum nobis, sed etiam rei publicæ noceret, cum præsertim non dubitaremus, quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen jam consequi non possemus.
Interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. x K. Martias datas, quibus nos hortaris, ut celerius Brundisium veniamus. Quas cum accepissemus a.d. m K. Martias, non dubitabamus, quin tu jam Brundisium pervenisses, nobisque iter illud omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos, quam qui Corfini fuissent. Neque enim eos solos arbitrabamur capi, qui in armatorum manus incidissent, sed eos nihilo minus, qui regionibus exclusi intra præsidia atque intra arma aliena venissent.
Quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; Quod quidem tibi ostenderam,cum ame Capuam reiciebam. Quod feci non vitandi oneris causa, sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam, quod doleo viris fortissimis accidisse. Quoniam autem, tecum ut essem, non contigit, utinam tui consilii certior factus essem! Nam suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore, quam ut hæc rei publicæ causa in Italia non posset duce te consistere. Neque vero nunc consilium tuum reprehendo, sed fortunam rei publicæ lugeo nec, si
142 Ego, quid tu sis secutus, non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.
Mea quæ semper fuerit sententia primum de pace ve.L iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil milii umquam ostenderas), meminisse te arbitror. Sed mihi non sumo, ut meum consilium valere dehuerit; Secutus sum tuum neque id rei publicæ causa, de qua desperavi, quæ et nunc addicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed tc quærebam, teeum esse cupiebam neque ejus rei facultatem, si quæ erit, prætermittam.
Ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere. Primum enim præ me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quæ illi, sed" ea bello civili leviora ducebam. Deinde suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri ateque ad eas honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; Quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar. Memineram me esse unum, qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum, qui, si offendissem ejus animum, cui tum, cum jam in armis essemus, consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem prœliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. Atque hæc jion ego prius sum suspicatus, quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem. Quam brevem illius temporis, dum in spe pax fuit,
144 Rationem nostram vides, reliqui facultatem res ademit. Iis autem, quibus non satis facio, facile respondeo. Neque enim ego amicior C. Cæsari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicæ quam ego. Hoc inter me et illos interest, quod, eum et illi cives optimi sint, et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt Quæ quoniam ratio vicit, perficiam profecto, ut neque res publica civis ame animum neque tu amici desideres. Mihi molestior lippitudo erat etiam, quam ante fuerat Dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fadio amantissime utriusque nostrum nihil ad
Nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras, quarum vaticinationem falsam esse cupio. Hujus autem epistulæ non solum ea causa est, ut ne quis ame dies intermittatur, quin dem ad te litteras, sed etiam hæc justior, ut ate impetrarem, ut sumeres aliquid temporis, quo quia tibi perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.
Omnia sunt integra nobis; Nihil prætermissum est, quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. Nam certe neque tum peccavi, eum
146 Imparatam Capuam non solum ignaviæ dedecus, sed etiam perfidiæ suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Cæsarem et L. Fabatum allatas cavi, ne animum ejus offenderem, cui Pompeius jam armatus armato consulatum triumphumque deferret. Nec vero hæc extrema quisquam potest jure reprehendere, quod mare non transierim. Id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. Neque enim suspicari debui, præsertim cum ex ipsius Pompei litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim, quin is Domitio subventurus esset, et plane, quid rectum et quid faciendum mihi esset, diutius cogitare malui.
Primum igitur, hæc qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt ate, tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque, quem me esse deceat, et ubi me plurimum prodesse rei publicæ sentias, ecquæ pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia.
Atque ego, qui omnia officio metior, recordor tamen tua consilia; Quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. Memini, quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque sæpe ingemiscens sum recordatus. Quare nunc saltem ad illos calculos revertamur, quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur, sed etiam paulo salubrioribus. Sed nihil præscribo; Accurate velim perscribas tuam ad me sententiam. Volo etiam exquiras, quam diligentissime poteris
148 (Habebis autem, per quos possis), quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num cui suscenseant — quid dico num cui? Num Pompeio. Omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest, quarum exemplum ad te misi. Hæc igitur videbis, et, quod ad te ante scripsi, Demetri Magnetis librum, quem ad te misit de concordia, velim mihi mittas.
Xlla Ego, quod existimabam dispersos nos neque rei publicæ utiles neque nobis præsidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum uti ipse X II K. cum omni copia ad nos veniret; Si de se dubitaret, ut cohortes xvim, quæ ex Piceno ad me iter habebant, ad nos mitteret. Quod veritus sum, factum est, ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad castra facienda, quod meas xvim et suas xn cohortes tribus in oppidis distributas haberet (nam partim Albæ, partim Sulmone collocavit), neque se, si vellet, expedire posset.
Nunc scitote me esse in summa sollicitudine. Nam et tot et tales viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legioni-
150 Bus non puto esse committendum, ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius χιπι cohortes contrahere potui, quod duas Brundisium misi neque Canusium sine præsidio, dum abessem, putavi esse dimittendum.
D. Lælio mandaram, quod majores copias sperabam nos habituros, ut, si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum ea copia, quam Capuæ et circum Capuam comparastis, et cum iis militibus, quos Faustus legit, proficisceretur, Domitius cum xn suis cohortibus eodem adjungeretur, reliquæ copiæ omnes Brundisium cogerentur et inde navibus Dyrrachium transportarentur. Nunc, cum hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim,... se per montes explicare, non est nobis committendum, ut ad has xmi cohortes, quas dubio animo habeo, hostis accedere aut in itinere me consequi possit.
Quam ob rem placitum est mihi (talia video censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis, qui hic sunt), ut Brundisium ducerem hanc copiam, quam mecum habeo. Vos hortor, ut, quodcumque militum contrahere poteritis, contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum. Arma quæ ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites, quos vobiscum habetis. Quæ arma superabunt, ea si Brundisium jumentis deportaritis, vehementer rei publicæ profueritis. De hac re velim nostros certiores faciatis. Ego ad P. Lupum et C. Coponium prætores misi, ut se vobis conjungerent, et militum quod haberent ad vos deducerent.
Xllb Valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam ate de re publica me certiorem fieri. Nos disiecta manu pares adversario esse non possumus; Contractis nostris copiis spero nos et rei publicæ et Febr. A.
Communi saluti prodesse posse. Quam ob rem, cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. v Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror, quid causæ fuerit, quare consilium mutaris. Nam illa causa, quam mihi Vibullius scribit, levis est, te propterea moratum esse, quod audieris Cæsarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. Quanto enim magis appropinquare adversarius cœpit, eo tibi celerius agendum erat, ut te mecum conjungeres, priusquam Cæsar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset.
Quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris ate petere, ut primo quoque die Luceriam ad me venires, antequam copiæ, quas instituit Cæsar contrahere, in unum locum coactæ vos a nobis distrahant. Sed, si erunt, qui te impediant, ut villas suas servent, æquum est me ate impetrare, ut cohortes, quæ ex Piceno et Camerino venerunt, quæ fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias.
Calenius ad me attulit ad. Χπιι Kal. Martias; In quibus litteris scribis tibi in animo esse observare Cæsarem, et, si secundum mare ad me ire cœpisset, confestim in Samnium ad me venturum,
Te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est videndum, ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias habeat et majores brevi habiturus sit. Non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere, quot in præsentia cohortes contra te habeat Cæsar, sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. Cui rei testimonio sunt litteræ, quas Bussenius ad me*misit; In quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, præsidia Curionem, quæ in Umbria et Tuscis erant, contrahere et ad Cæsarem iter facere. Quæ si copiæ in unum locum fuerint coactæ, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet, sed locis suis repugnet, hærebis, neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris, ut frumentatum eas.
Quam ob rem te magno opere hortor, ut quam primum cum omnibus copiis hoc venias. Consules constituerunt idem facere. Ego M. Tuscilio ad te
156 Mandata dedi providendum esse, ne duæ legiones sine Picentinis cohortibus in conspectum Cæsaris committerentur. Quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si forte Cæsar ad me veniet; Cavendum enim puto esse, ne implicatus hæream. Nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum, neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. Itaque non amplius
Cohortes Luceriam cœgi. Consules præsidia omnia deducturi sunt aut in Siciliam ituri. Nam aut exercitum firmum habere oportet, quo confidamus perrumpere nos posse, aut regiones ejus modi obtinere, equibus repugnemus; Id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiæ Cæsar occupavit, et hos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille. Itaque nobis providendum est, ut summam rei publicæ rationem habeamus. Etiam atque etiam te hortor, ut cum omni copia quam primum ad me venias. Possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus; Si distrahemur, infirmi erimus. Mihi hoc constitutum est.
His litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. Quod me hortare, ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.
Xlld Litteræ mihi ate redditæ sunt a. d. xm Kal. Martias, in quibus scribis Cæsarem apud Corfinium
Castra posuisse. Quod putavi et præmonui, fit, ut nec in præsentia committere tecum prœlium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias conjungere optimorum civium possis cum his legionibus, de quarum voluntate dubitamus. Quo etiam magis tuis litteris sum commotus. Neque enim eorum militum, quos mecum habeo, voluntate satis confido, ut de omnibus fortunis rei publicæ dimicem, neque etiam, qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus, convenerunt.
Quare da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, antequam omnes copiæ ad adversarium conveniant. Neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt, et, si convenirent, quantum iis committendum sit, qui inter se ne noti quidem sunt, contra veteranas legiones, non te præterit. Lippitudinis meæ signum tibi sit librarii manus et eadem causa brevitatis; Etsi nunc quidem, quod scriberem, nihil erat. Omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis. Si nanctus hic esset Gnæum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. Sed videsne, in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? Si mehercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis, qui eum maxime timuerant, maxime diligetur. Multum mecum municipales homines loquuntur, mul tuin rusticani; Nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. Et vide, quam conversa res sit; Illum, quo antea confidebant, metuunt, hunc amant, quem timebant. Id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit, non possum sine molestia cogitare. Quæ autem impendere putarem, scripseram ad te et jam tuas litteras exspectabam. Non dubito, quin tibi odiosæ sint epistulæ cotidianæ, cum præsertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique jam reperiam scribendi ullam sententiam. Sed, si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; Euntibus vero, domesticis præsertim, ut nihil ad te dem litterarum, facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis. Omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras, quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romæ quicquam auditur novi nec in his locis, quæ a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur hujus primi temporis. Qua quidem exspectatione torqueor. Sed omnia ante Nonas sciemus. Eodem enim die video Cæsarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium. Eo modo autem ambulat Cæsar et iis congiariis militum celeritatem incitat, ut timeam, ne citius ad Brundisium, quam opus sit, accesserit. Dices: " Quid igitur proficis, qui anticipes ejus rei molestiam, quam triduo sciturus sis?" Nihil equidem; Sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud, quod satis jam fixum videbatur. Non mihi satis idonei sunt auctores ii, qui ate probantur. Quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? Aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? Nec mehercule laudandos existimo, qui trans mare belli parandi causa profecti sunt. Quamquam hæc ferenda non erant. Video enim, quantum id bellum et quam pestiferum futurum sit. Sed me movet unus vir; Cujus fugientis comes, rem publicam recuperantis socius videor esse debere. Totiensne igitur sententiam mutas?" Ego tecum tamquam mecum loquor. Quis autem est, tanta quidem de re quin varie secum ipse disputet? Simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar. Omnino ad id, de quo dubito, pertinet me scire, quid Domitius acturus sit, quid noster Lentulus.
De Domitio varia audimus, modo esse in Tiburti haut lepide, modo cum Lepidis accessisse ad urbem, quod item falsum video esse. Ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus occultis occultandi sui causa an maris apiscendi, ne is quidem scit. Ignorat etiam de filio. Addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem, quam is Corfini habuerit, non esse redditam. De Lentulo autem nihil audimus. Hæc velim exquiras ad meque perscribas.
XV A. d. v Nonas Mart ins epistulas milii tuas Ægypta reddidit, unam veterem, 1111 Kal. quam te scribis dedisse Pinario, quem non vidimus; In qua exspectas, quid nam præmissus agat Vibullius, qui omnino non est visus a Cæsare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum redeuntem exfipiam Cæsarem, quem omnino vitare cogito, et ανθ-η/κρον1 fugam intendis! Eommutationemque vitæ tuæ, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras, Domitius cum fascibusne sit. Quod cum scies, facies, ut sciamus. Habes ad primam epistulam.
Secutæ sunt duæ pr. Kal. ambæ datæ, quæ me convellerunt de pristino statu jam tamen, ut ante ad te scrips i, labantem. Nec me movet, quod scribis " I ovi ipsi iniquum." Nam periculum in utri usque iracundia positum est, victoria autem ita incerta, ut deterior causa paratior mihi esse videatur. Nec me consules movent, qui ipsi pluma aut folio facilius moventur. Officii me deliberatio cruciat erueiavitque adhuc. Cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio. Malo interdum, multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. De Lepido et Tullo quod quæris, illi vero non dubitant,
166 Quin Cæsari præsto futuri in senatumque venturi sint.
Recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas congressum pacemque non desperas. Sed ego, cum hæc scribebam, nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. Quod videris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. Sed memento præter Appium neminem esse fere, qui non jus habeat transeundi. Nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules, quibus more majorum concessum est vel omnes adire provincias, aut legati sunt eorum. Sed nihil decerno; Quid placeat tibi, et quid prope modum rectum sit, intellego.
Plura scriberem, si ipse possem. Sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum, quas eodem die accepi quo tuas, misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me derideri videres.
XVa Obsecro te, Cicero, suscipe curam et cogitationem dignissimam tuæ virtutis, ut Cæsarem et Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam reducas. Crede mihi Cæsarem non solum fore in tua potestate, sed etiam maximum beneficium te sibi dedisse judicaturum, si hoc te reicis. Velim idem Pompeius faciat. Qui ut adduci tali tempore.Ad ullam condicionem possit, magis opto quam spero. Sed, cum constiterit et timere desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram.
Quod Lentulum consulem meum voluisti hic remanere, Cæsari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. Nam illum tanti facio, ut non Cæsarem magis diligam. Qui si passus esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam ab sermone nostro avertisset, minus miser, quam sum, essem. Nam cave putes hoc tempore plus me quemquam cruciari, quod eum, quem ante me diligo, video in consulatu quidvis potius esse quam consulem. Quodsi voluerit tibi obtemperare et nobis de Cæsare credere et consulatum reliquum Romæ peragere, incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium et Cæsarem conjungi posse. Quod si factum erit, me satis vixisse putabo.
Factum Cæsaris de Corfinio totum te probaturum scio: et, quo modo in ejus modi re, commodius cadere non potuit, quam ut res sine sanguine confieret. Balbi mei tuique adventu delectatum te valde gaudeo. Is quæcumque tibi de Cæsare dixit, quæque Cæsar scripsit, scio, re tibi probabit, quæcumque fortuna ejus fuerit, verissime scripsisse.
170 Omnia mihi pro visa sunt præter occultum et tutum iter ad mare superum. Hoc enim mari uti non Mart. a.
Possumus hoc tempore anni. Illuc autem, quo spectat animus, et quo res vocat, qua veniam? Cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque alliger. Nec vero ille me ducit, qui videtur; Quem ego hominem άπολιτικώτατον omnium jam ante cognoram, nunc vero etiam άστρατηγητότατον. Non me igitur is ducit, sed sermo hominum, qui ad me a Philotimo scribitur. Is enim me ab optimatibus ait conscindi. Quibus optimatibus, di boni! Qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Cæsari! Municipia vero deum; Nec simulant, ut cum de illo ægroto vota faciebant. Sed plane, quicquid mali hic Pisistratus non fecerit, tam gratum erit, quam si alium facere prohibuerit. Propitium hunc sperant, illum iratum putant. Quas fieri censes απαντήσεις ex oppidis, quos honores! " Metuunt," inquies. Credo, sed mehercule illum magis. Hujus insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. Judices de qui præcipue Gnæo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem video, nescio quas ejus Lucerias horrent. Itaque quæro, qui sint isti optimates, qui me exturbent, cum ipsi domi maneant. Sed tamen, quicumque sunt, αίδίομαι Τρώα?. Etsi, qua spe proficiscar, video, conjungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. Et quidem, cum hæc scribebam, mi Nonas, jam exspectabam aliquid a Brundisio. Quid autem " aliquid"? Quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. Quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.
LIBER NONUS Etsi, cum tu lias litteras legeres, putabam fore ut scirem jam, quid Brundisi actum esset (nam Canusio vim Kal. profectus erat Gnæus; Hæc autem scribebam pridie Nonas xun die post, quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil allatum esse ne rumoris quidem; Nam erat mirum silentium. Sed hæc fortasse κίνοσττουδα sunt, quæ tamen jam sciantur necesse est; Illud molestum, me adhuc investigare non posse, ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. Quæro autem, quo facilius scire possim, quid acturi sint,- iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quando ve ituri sint.
Urbem quidem' jam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum, quos Gnæus noster ante putabat Brundisium venturos esse quam se, jus dicere. Hinc vero vulgo vadunt; Etiam M'. Lepidus, quocum diem conterere solebam, cras cogitabat. Nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; Deinde Arpinum volebamus; Inde, iter qua maxime άναιτάν- τητον esset, ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus. Audio enim bonis viris, qui et mine
176 Et sæpe antea magno præsidio rei publicæ fuerunt, hanc cunctationem nostram non probari multaque in me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari.
Cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiæ terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos, quæ jam exstincta erant, incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur. Nam Scipio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero honeste vel Cæsarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Cæsaris timuissent, manerent. Appius est eodem in timore et inimicitiarum recentium etiam. Præter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quæstore; Ego unus, cui utrumvis licet. Frater accedit, quem socium hujus fortunæ esse non erat æquum. Cui magis etiam Cæsar irascetur, sed impetrare non possum, ut maneat. Dabimus hoc Pompeio, quod debemus. Nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum, qui nulli sunt, non causa, quæ acta timide est, agetur improbe. Uni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti, sed publicam. Tu quid cogites de transeundo in Epirum, scire sane velim. I II Formiano Etsi Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam ate longiorem, tamen ad eam ipsam brevem, quam mi Nonas xnrb την λήψιν dedisti, rescribendum putavi. Gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. Mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare, quin cederem ita, si et Gnæus bene comitatus conscendisset, et consules transissent. Utrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? Sed aut ex epistula, quam exspecto, perspiciam, quid sentias, aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat allatum.
Ila O rem difficilem planeque perditam! Quam nihil prætermittis in consilio dando; Quam nihil tamen, quod tibi ipsi placeat, explicas! Non esse me una Mart. a. 705 cum Pompeio gaudes ac proponis, quam sit turpe me adesse, cum quid de illo detrahatur; Nefas esse approbare. Certe; Contra igitur? " Di," inquis, " averruncent!" Quid ergo fiet, si in altero scelus est, in altero supplicium? " Impetrabis," inquis, " a Cæsare, ut tibi abesse liceat et esse otioso." Supplicandum igitur? Miserum. Quid, si non impetraro? " Et de triumpho erit," inquis, " integrum." Quid, si hoc ipso premar? Accipiam? Quid fœdius? Negem? Repudiari se totum, magis etiam quam olim in xx viratu, putabit. Ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. Ita me sibi fuisse inimicum, ut ne honorem quidem a se accipere vellem. Quanto nunc hoc idem accipiet asperius! Tanto scilicet, quanto et honor hic illo est amplior et ipse robustior. Nam, quod negas te dubitare, quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam, cur ita sit hoc quidem tempore. Qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consilii fecit, is queretur Brundisium me non venisse, cum inter me et Brundisium Cæsar esset? Deinde etiam scit άιταρρησίαστον esse in ea causa querelam suam. Me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. Siu, cum potuero, non venero, tum erit inimicus, quod ego non eo vereor, ne mihi noceat (quid enim faciet?
T(S δ' "rrt δοΰλοί του θα,νίΐν αφροντα ών;), sed quia ingrati animi crimen horreo. Confido igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, aa-pifttrroi' fore. Nam, quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? Vetant vita, mores, ante facta, ratio suscepti negotii, socii, vires bonorum aut etiam constantia.
Vixdum epistulam tuam legeram, cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classes loquens et exercitus. Eripiebat Hispani as,
182 Tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Græciam persequebatur. Eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugæ socii simus. Nec enim ferre potero sermones istorum, quicumque sunt; Non sunt enim certe, ut appellantur, boni. Sed tamen id ipsum scire cupio, quid loquantur, idque ut exquiras meque certiorem facias, te vehementer rogo. Nos adhuc, quid Brundisi actum esset, plane nesciebamus. Cum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus, sed utemur tuo. Domiti filius transiit Formias vm Idus currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari jussit patrem ad urbem esse, cum de eo curiose quæsisset servus noster Dionysius. Nos autem audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam. Id cujus modi sit, scire sane velim. Nam ad id, quod delibero, pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnæum non esse faciles nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis præsidiisque teneatur, hieme præsertim. Nam, si commodius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. Nunc nihil potest nisi supero tramitti, quo iter interclusum est. Quæres igitur et de Domitio et de Lentulo.
A Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic
184 Dies vii Idus, quo die suspicabamur aut pridie Brundisium venisse Cæsarem. Nam Kal. Arpis manserat. Sed, si Postumum audire velles, perseeuturus erat Gnæum; Transisse enim jam putabat conjectura tempestatum ac dierum. Ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat, et eo magis, quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. Sed, tota res Brundisina quo modo habeat se, diutius nescire non possum.
IV Ego etsi tam diu requiesco, quam diu aut ad te serii" aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio. Quæ enim soluto animo familiariter scribi solent, ea temporibus his excluduntur, quæ, autem sunt horum temporum, ea jam contrivimus. Sed tamen, ne me totum ægritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam θ(ίros, quæ et πολίτικη! Sunt et tempo rupi horum, ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso, de quo agitur, exercear. Eæ sunt hujus modi;
In his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Græce, tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et των vpovpyav τι delibero. Sed vereor, ne tibi cUatpos sim. Si enim recte ambulaverit is, qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidet
V Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consilii summæque cum benevolentiæ tum etiam prudentiæ. Eam mihi Philotimus postridie, quam ate acceperat, reddidit. Sunt ista quidem, quæ disputas, difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum, ne hunc fugisse, mansio Formiis, ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed miserius nihil quam ea videre, quæ tamen jam, jam, inquam, videnda erunt.
Fuit a]3ud me Postumus, scripsi ad te, quam gravis. Venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu' properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. Hæc qui in mea villa non feram, Curtium in curia potero ferre? Age, finge me quamvis ενστομάχως hæc ferentem, quid? Illa " Dic, M. quem habebunt exitum? Et omitto causam rei publicæ, quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis eis, quæ parantur, de Pompeio quid agam? Cui plane (quid enim hoc negem?) Suscensui. Semper enim causæ eventorum magis movent quam ipsa eventa. Hæc igitur mala (quibus majora esse quæ possunt?) Considerans, vel potius judicans ejus opera accidisse, et culpa, inimicior eram huic quam ipsi Cæsari. Ut majores nostri funestiorem diem esse voluerunt Aliensis pugnæ quam urbis captæ, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans, in quibus inerat ille etiam annus, qui nos hoc non defendente, ne dicam gravius, addixerat, præsentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam. Sed ea jam mihi exciderunt; Beneficia ejusdem cogito, cogito etiam dignitatem; Intellego serius equidem, quam vellem, propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret. Ego igitur, sicut ille apud Homerum, cui et mater et dea dixisset:
Αντίκα ydp τοι επειτα μεθ' Έκτορα πότμος έτοιμος, matri ipse respondit:
Κτεινομενω επαμνναι. Quid, si non εταίρψ solum, etiam ενεργετχ), adde tali viro talem causam agenti? Ego vero hæc officia mercanda vita puto. Optimatibus vero tuis nihil confido, nihil jam ne inservio quidem. Video, ut se huic dent, ut daturi sint. Quicquam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum præ his de victoria gratulationibus? " Timent," inquies. At ipsi tum se timuisse dicunt. Sed videamus, quid actum sit Brundisi. Ex eo fortasse alia consilia nascentur aliæque litteræ.
VI Scr. Formiis Nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus. Putare jam Lentulum consulem tramisisse, nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc jam Canusi audisset; Inde ad se eum scripsisse; Cohortesque sex, quæ Albæ fuissent, ad Curium via Minucia transisse; Id Cæsarem ad se scripsisse, et brevi tempore eum ad urbem futurum. Ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram cum dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Cæsarem. Sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romæ potius. Ac tamen, si est conveniendus, hic potissimum. Tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.
Domitius, ut audio, in Cosano est, et quidem, ut aiunt, paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnæum, laudo; Quovis potius certe, quam ut Curtium videat, quem ego patronus aspicere non possum. Quid alios? Sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus, qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus, ut plane interclusi captique simus.
Scripta jam epistula Capua litteræ sunt allatæ hoc exemplo: " Pompeius mare transiit cum omnibus militibus, quos secum habuit. Hic numerus est
194 Hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. Et senatores, qui fuerunt cum eo, omnes cum uxoribus et liberis. Conscendisse dicitur a. d. mi Nonas Martias. Ex ea die fuere septemtriones venti. Naves, quibus usus non est, omnes aut præcidisse aut incendisse dicunt.'*
De hac re litteræ L. Metello tribuno pl. Capuam allatæ sunt a Clodia socru, quæ ipsa transiit. Ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, cum consilio explicare nihil possem; Nunc autem, postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor, sed ardeo dolore,
Ϊζμπ€δον, άλλ* άλαλνκτημαι. Non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; Tantum mihi dedecoris admisisse videor. Mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio uso, deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta? Præsertim cum ii ipsi, quorum ego causa timidius me fortunæ committebam, uxor, filia, Cicerones pueri, me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent. Nam Quintus quidem frater, quicq^d mihi placeret, id rectum se putare aiebat, id animo æquissimo sequebatur.
Tuas nunc epistulas a primo lego. Hæ me paulum recreant. Primæ monent et rogant, ne me proiciam, proximæ gaudere te ostendunt me remansisse. Eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu, dum lego. Deinde emergit rursum dolor et αισχρόν φαντασία. Quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe
196 Mihi hunc dolorem, aut minue saltem aut consolatione aut consilio, aut quacumque re potes. Quid tu autem possis? Aut quid homo quisquam? Vix jam deus.
Equidem illud molior, quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Cæsar concedat, ut absim, cum aliquid in senatu contra Gnæum agatur. Sed timeo, ne non impetrem. Venit ab eo Furnius. Ut quidem scias, quos sequamur, Q. Titini filium cum Cæsare esse nuntiat, sed illum majores mihi gratias agere, quam vellem. Quid autem me roget paucis ille quidem verbis, sed εν δυνάμει, cognosce ex ipsius epistula. Me miserum, quod tu non valuisti! Una fuissemus; Consilium certe non defuisset; Συν τε δν βρχο- μενω
Sed acta ne agamus, reliqua paremus. Me adhuc hæc duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita, sollicitudine senectutem nostram liberari; Deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intellegebam. Melioris medius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici, quam illi crudelitati non solum præesse, vei/um etiam interesse. Videtur vel mori satius fuisse qutam esse cum his. Ad hæc igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. Quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem.
Via Cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, properarem atque essem in itinere præmissis jam legionibus, præterire tamen non potui, quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci sæpe et sæpius mihi facturus videor. Ita de me mereris. In primis ate peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. Ad propositum revertar; Festinationi meæ brevitatique litterarum ignosces. Reliqua ex Furnio cognosces. VI Scripseram ad te epistulam, quam darem mi Idus. Sed eo die is, cui dare volueram, non est profectus. Venit autem eo ipso die ille " celeripes," quem Salvius dixerat. Attulit uberrimas tuas litteras; Quæ mihi quiddam quasi animulæ instillarunt; Recreatum enim me non queo dicere. Sed plane τδ σννεχον effecisti. Ego enim non jam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. Sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem publicam habituros. Ita neque de otio nostro spero jam nec ullam acerbitatem recuso. Unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem, vel dicam jam ne fecissem.
Sic ergo habeto, salutares te mihi litteras misisse neque solum has longiores, quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores, in quibus hoc mihi jucundissimum fuit, consilium factumque nostram a Sexto probari, pergratumque mihi tu.., fecisti; Aquo et diligi me et, quid rectum sit, intellegi scio. Longior vero tua epistula non me solum, sed meos omnes ægritudine levavit. Itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem "xæTijiris mea animadvertatur, aut, si nec bic nec illic eum videro, devitatum se ame putet. Quod autem suades, ut ab eo petam, ut mihi concedat, ut idem tribuam Pompeio, quod ipsi tribuerim, id me jam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi, quarum exempla tibi misi. Misi etiam Cæsaris ad eos sana mente scriptas quo modo in tanta insania. Sin mihi Cæsar hoc non concedat, video tibi placere illud, me νολίτίνμα de pace suscipere; In quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?), sed vereor, ne Pompeio quid oneris imponam,
20? TfCum hocne igitur," inquies, eoe vis?" Beneficium sequor, mihi erede, non causam, [ut in Milone, ut in... Sed hactenus]. " Causa igitur non bona est?" Immo optima, sed agetur, memento, fœdissime. Primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locupletum non abstinere. Sed, cum eadem metuam ab hac parte, si illiin beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. Sed ita meruisse illum de me puto, ut άχοριστία? Crimen subire non audeam, quamquam ate cius quoque rei justa defensio est explicata.
De triumpho tibi adsentior, quem quidem totum facile et lubenter abiecero. Egregie probo fore ut, dum agamus, 6 obrepat "Si modo," inquis, satis ille erit firmus." Est firmior etiam, quam putabamus. De isto lieet bene speres. Promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. TfTene igitur socio?" Contra mehercule meum judicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec tam ut illa adiuvem, quam ut hæc ne videam, cupio discedere. Noli enim putare tolerabiles horum insanias nec unius modi fore. Etsi quid te horum fugit, legibus, judicibus, indiciis senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? Abeamus igitur inde qualibet navigatione; Etsi id quidem, ut tibi videbi-
204 Tur, sed certe abeamus. Sciemus enim, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit.
Bonis viris quod ais probari, quæ adhqc fecerimus, scirique ab iis nos non profectos, valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus. De Lentulo investigabo diligentius. Id mandavi Philotimo, homini forti ac nimium optimati.
Extremum est, ut tibi argumentum ad scribendum fortasse jam desit. Nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid jam amplius inveniri potest? Sed, quoniam et ingenium suppeditat (dico mehercule, ut sentio) et amor, quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe, quantum potes.
In Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. Sed vale. Nam, ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. Etenim litteræ tuæ mihi somnum attulerunt.
Vila Nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate aplerisque probari solent. Tamen freti
Tua humanitate, quod verissimum nobis videbitur, de eo, quod ad nos scripsisti, tibi consilium dabimus. Quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur.
Nos, si id, quod nostro judicio Cæsarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiæ suæ et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, deberemus te hortari, ut velles iis rebus interesse, quo facilius et majore cum dignitate per te, qui utrique es conjunctus, res tota confieret, aut, si ex contrario putaremus Cæsarem id non facturum, et etiam velle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus, contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper oravimus, ne contra Cæsarem pugnares. Sed, cum etiam nunc, quid facturus Cæsar sit, magis opinari quam scire possimus, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam, ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Cæsar pro sua humanitate maxime sit probaturus. Nos tamen, si tibi videbitur, ad Cæsarem scribemus, ut nos certiores faciat, quid hac re acturus sit. A quo si erit nobis rescriptum, statim, quæ sentiemus, ad te scribemus, et tibi fidem faciemus nos ea suadere, quæ nobis videntur tuæ dignitati, non Cæsaris actioni esse utilissima, et hoc Cæsarem pro sua indulgentia in suos probaturum putamus.
Vllb S. V. B. Posteaquam litteras communes cum Oppio ad te dedi, ab Cæsare epistulam accepi, cujus ex-
208 Emplum tibi misi. Ex quibus perspicere poteris, quam cupiat concordiam suam et Pompei reconciliare, et quam remotus sit ab omni crudelitate; Quod eum sentire, ut debeo, valde gaudeo. De te et tua fide et pietate idem mehercule, mi Cicero, sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere, ut contra eum arma feras, aquo tantum beneficium te accepisse prædices. Cæsarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari ejus humanitate habeo, eique cumulatissime satis facturum te certo scio, cum nullam partem belli contra eum suscipias neque socius ejus adversariis fueris. Atque hoc non solum in te, tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate, ne in iis castris essem, quæ contra Lentulum aut Pompeium futura essent, quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse dixit, si togatus urbana officia sibi præstitissem, quæ etiam illis, si vellem, præstare possem. Itaque nunc Romæ omnia negotia Lentuli procuro, sustineo, meumque officium, fidem, pietatem iis præsto. Sed mehercule rursus jam abiectam compositionis spem non desperatissimam esse puto, quoniam Cæsar est ea mente, quam optare debemus.
Hac re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere et ab eo præsidium petere, ut petiisti a Pompeio me quidem adprobante temporibus Milonianis. Præstabo, si Cæsarem bene novi, eum prius tuæ dignitatis quam suæ utilitatis rationem habiturum.
Hæc quam prudenter tibi scribam, nescio, sed illud
210 Certe scio, me ab singulari amore ac benevolentia, quæcumque scribo, tibi scribere, quod te (ita incolumi Cæsare moriar!) Tanti facio, ut paucos æque ac te caros habeam. De hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. Nam non mediocriter laboro, utrique, ut vis, tuam benevolentiam præstare possis, quam mehercule te præstaturum confido. Fac valeas.
VIIc Gaudeo mehercule vos significare litteris, quam valde probetis ea, quæ apud Corfinium sunt gesta. Consilio vestro utar lubenter, et hoc lubentius, quod mea sponte facere constitueram, ut quam lenissimum me præberem et Pompeium darem operam ut reconvoluntates recuperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere præter unum L. Sullam, quem imitaturus non sum. Hæc nova sit ratio vincendi, ut misericordia et liberalitate nos muniamus. Id quem ad modum fieri possit, non nulla mi in mentem veniunt, et multa reperiri possunt. De his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis.
N. Magium, Pompei præfectum, deprehendi. Scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum
MAHCUS TULLIUS CICERO feci. Lain duo præfecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et ame missi sunt. Si volent grati esse* debebunt Pompeium hortari, ut malit mihi esse amicus quam iis, qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi; Quorum artificiis effectum est, ut res publica in hunc statum perveniret. Cenantibus n Idus nobis, ac noctu quidem, Statius ate epistulam brevem attulit. De L. Torquato quod quæris, non modo Lucius, sed etiam Aulus profectus Marl. Α. 70ύ est, alter multos. De Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. Senatores multos esse Romæ nos quoque audieramus. Ecquid potes dicere, cur exierint? In his locis opinio est eoniectura magis quam nuntio aut litteris Cæsarem Formiis a. d. xt Kal. Apriles fore. Hie ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori, cui dicerem: M* JTOp, χών rap Γω, π tus τ ίρ νροίπττνζομο,ι αντάν; Nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero ut in malis imparatus. Sed cura, ut valeas. Puto enim diem tuum heri fuisse.
IX Tres epistulas tuas accept postridie Idus- Erant autem nu, m,>pridie Idus datæ. Igitur antiquissimæ cuique primum respondebo. Adsentio tibi, ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, temptabo que, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate ejus nullam rei publicæ partem attingere. Quod laudas, quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio. Quin ea ipsa, quæ ate commemorantur, secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. Tanto plus apud me valere beneficii gratiam quam injuriæ dolorem volo. Faciamus igitur, ut censes, colligam usquc nos. Σοφια-πνω enim, simul ut rus decurro, atque in decursu θίσας meas commentari non desino. Sed sunt quædam earum perdifficiles ad judicandum. De optimatibus sit sane ita, ut vis; Sed nosti illud Δ iv Κορίνθψ.
Titini filius apud Cæsarem est. Quod autem quasi vereri videris, ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litteræ tuæ. Quare fac, ut ostendis, ne destiteris ad me, quic qutd tibi in mentem venerit, scribere. Mihi nihil potest esse gratius.
Venio ad alteram nunc epistulam. Recte non credis de numero militum; Ipso dimidio plus scripsit
316 Clodia. Falsum etiam de corruptis navibus. Quod consules laudas, ego quoque animum laudo, sed consilium reprehendo; Dispersu enim illorum actio de pace sublata est, quam quidem ego meditabar. Itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. Nec vero dubito, quin exitiosum bellum impendeat; Cujus initium ducetur a fame. Et me tamen doleo non interesse huic bello! In quo tanta vis sceleris futura est, ut, cum parentes non alere nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necandam putent. Atque hoc non opinione timeo, sed interfui sermonibus. Omnis hæc classis Alexandria, Colchis, Tyro, Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto, Coo ad intercludendos commeatus Italiæ et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. At quam veniet iratus! Et iis quidem maxime, qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis, quos reliquit. Itaque mihi dubitanti, quid me facere par sit, permagnum pondus adfert benevolentia erga illum; Qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. De septem trione plane ita est, Metuo,
218 Ne vexetur Epirus; Sed quem tu locum Græciæ non direptum iri putas? Prædicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. Illud me præclare admones, cum illum videro, ne nimis indulgenter, et ut cum gravitate potius loquar. Plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim, cum veniet, aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse pridie Idus.
Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. At ille Idibus ame profectus est. Eo serius ad tuam illam epistulam, cui ego statim rescripseram, redditæ sunt meæ litteræ. De Domitio, ut scribis, ita opinor esse, ut et in Cosano sit, et consilium ejus ignoretur. Iste omnium turpissimus et sordidissimus, qui consularia comitia a prætore ait haberi posse, est idem, qui semper in re publica fuit. Itaque nimirum hoc illud est, quod Cæsar scribit in ea epistula, cujus exemplum ad te misi, se velle uti " consilio" meo (age, esto; Hoc commune est), gratia" (ineptum id quidem, sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), " dignitate" (fortasse sententiæ consularis). Illud extremum est: " ope omnium rerum." Id ego suspicari cœpi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. Nam permagni ejus interest rem ad interregnum non venire. Id adsequitur, si per prætorem consules creantur. Nos autem in libris habemus won modo consules a prætore, sed ne prætores quidem ereari jus esse, idque factum esse numquam; Consules eo non esse jus, quod majus imperium a minore rogari non sit jus, prætores autem, quod ita rogentur, ut collegæ consulibus sint, quorum est majus imperium. Aberit non longe, quin hoc ame decerni velit neque sit contentus Galba, Scævola, Cassio, Antonio: Sed, quanta tempestas impendeat, vides. Qui transierint senatores, scribam ad te, cum certum habebo. De re frumentaria recte, intellegis, quæ nullo modo administrari sine vectigalibus potest; Nec sine causa et eos, qui circum illum sunt, omnia postulantes et bellum nefarium times, Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. Quem fac horteris, ut properet; Opportune enim ad me ante adventum Cæsaris venerit. De Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum, neque tamen de te, qui maxime meus es, cogitavi. Sciebam enim te " quoto anno" et " quantum in solo" solere quærere neque solum Romæ, sed etiam Deli tuum διάγραμμα videram. Verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris æstimo, quam æstimabatur Marce llino consule, cum ego istos hortulos propter domum Anti, quam tum habebam, jucundiores mihi fore putabam et minore impensa, quam si Tusculanum refecissem. Volui HS. Q. Egi per prædem, ille daret tanti, cum haberet venale. Noluit. Sed nunc omnia ista jacere puto propter nummorum caritatem. Mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius, si tu emeris; Sed ejus dementias cave contemnas. Valde est venustum. Quamquam mihi ista omnia jam addicta vastitati videntur.
Respondi epistulis tribus, sed exspecto alias; Nam me adhuc tuæ litteræ sustentarunt. D. Liberalibus.
X Nihil habebam, quod scriberem. Neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnes rescripseram pridie. Sed, cum me ægritudo non solum a. 705 somno privaret, verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.
Amens mihi fuisse videor a principio, et me una hæc res torquet, quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus manipularis secutus.Sim. Vidi hominem xim K. Febr. Plenum formidinis. Illo ipso die sensi, quid ageret. Numquam mihi postea placuit, nec umquam aliud in alio peccare destitit. Nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. Quid quæris? Sicut lv rots ίρωτικοΐς alienant immundæ, insulsæ, indecoræ, sic me illius fugæ neglegentiæque defor-
Nihil enim dignum faciebat, quare ejus fugæ comitem me adjungerem. Nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litteræ, nihil doctrina prodest. Ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto, evolare cupio. Do, do pœnas temeritatis meæ. Etsi quæ fuit illa temeritas? Quid feci non consideratissime? Si enim nihil præter fugam quæreretur, fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi, quod nondum vident homines quale futurum sit, perhorrui. Quæ minæ municipiis, quæ nominatim viris bonis, quæ denique omnibus, qui remansissent! Quam crebro illud " Sulla potuit, ego non potero?"! Mihi autem hæserunt illa. Male Tarquinius, qui Porsenam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus, qui auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles, qui mori maluit, nefarius Hippias, Pisistrati filius, qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens. At Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo jure fortasse; Sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? Hujus belli genus fugi, et eo magis, quod crudeliora etiam cogitari et parari videbam. Me, quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt, Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? Me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiæ? Hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam, et tamen spes quædam me oblectabat fore ut aliquid conveniret, potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagitii admitteret.
Alia res nunc tota est, alia mens mea. Sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi emundo videtur. Ut ægroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. Hæc, hæc me fefellerunt, et, ut verum loquar, ætas jam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit. Nunc, si vel periculose experiundum erit, experiar certe, ut hinc avolem. Ante oportuit fortasse; Sed ea, quæ scripsisti, me tardarunt, et auctoritas maxime tua. Nam, cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum, quod ego sub signo habeo servoque diligentissime. Erat igitur in ea, quam x K. Febr. Dederas, hoc modo: " Sed videamus, et Gnæus quid agat, et illius rationes quorsum fluant. Quodsi iste Italiam relinquet, faciet omnino male, et, ut ego existimo, sed tum demum consilia nostra commutanda erunt." Hoc scribis post diem quartum, quam ab urbe discessimus. Deinde vm K. Febr.: " Tantum modo Gnæus noster ne, ut urbem reliquit, sic Italiam relinquat." Eodem die das alteras litteras, quibus mihi consulenti planissime respondes. Est enim sic: " Sed venio ad consultationem tuam. Si Gnæus Italia cedit, in urbem redeundum puto; Quæ enim finis peregrinationis?" Hoc mihi plane hæsit, et nunc ita video, infinitum bellum junctum miserrima fuga, quam tu peregrinationem
Sequitur vi K. Februarias: " Ego, si Pompeius manet in Italia, nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; Sin Italiam relinquit,ad posterum bellum uoTtrorSov strui existimo." Hujus igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor, quod et tunrovSor est et cum civibus? Deinde vn Idus Febr., cum jam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo; Ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. Summo enim periculo facies nec rei publicæ proderis; Cui quidem posterius poteris prodesse, si manseris." Quem ac "raAmabr hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas? Deinceps in Idus Febr. Iterum mihi respondes consulenti sic: Quod quæris ame, fugamne 1 defendam an moram utiliorem putem, ego vero in præsentia subitum discessum et præcipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnæo inutilem et periculosam puto, et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; Sed medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare." Hoc turpe Gnæus noster biennio ante cogitavit Ita sullaturit animus ejus et proscripturit jam diu. Inde, ut opinor, cum tu ad me quædam ytrixwmpoi' scripsisses, et ego mihi ate significari putassem, ut Italia cederem,detestaris hoc diligenter xt K. M art; " Ego vero nulla epistula significavi, si Gnæus Italia cederet, ut tu una cede.Res, ant, si significavi, non dico fui in-
Fed am) an moram defendam utiliorem putem. Defendam utilioremque putem fugamne fœdam an moram desidem utiliorem putem (Manutius).
Tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste. Postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquO tempore fiet, erit άσμζνιστόv, Sed hoc ita dico, si hie, qua ratione initium fecit, eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostræ consuluero." Vii Idus Martias scribis Peducæo quoque nostro probari, quod quierim; Cujus auctoritas multum apud me valet. His ego tuis scriptis me consolor, ut nihil ame adhuc delictum putem. Tu modo auctoritatem tuam defendito; Adversus me nihil opus est, sed consciis egeo aliis. Ego, si nihil peccavi, reliqua tuebor. Ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva. Hic nihildum de reditu Cæsaris audiebatur. Ego his litteris hoc tamen profeci, perlegi omnes tuas et in eo acquievi.
XI Lentulum nostrum scis Puteolis esse? Quod cum e viatore quodam esset auditum, qui se diceret eum in Appia, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, Apr. a. 705 etsi vix veri simile, misi tamen Puteolos pueros, qui pervestigarent, et ad eum litteras. Inventus est vix in hortis suis se occultans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Cæsari; De suo autem consilio C. Cæsio mandata ad me dedisse. Eum ego hodie exspectabam, id est xm K. Apriles.
Venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo
MARCUS TULLIUS CICERO mehercule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; Existimatus quidem est semper auctor otii. Quam ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam
, ut tu appellas, timere! Huic ego in multo sermone epistulam ad me Cæsaris ostendi, eam cujus exemplum ad te antea misi, rogavique, ut interpretaretur, quid esset, quod ille scriberet, " consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium/* Respondit se non dubitare, quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quæreret. Utinam aliquod in hac miseria rei publicæ opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur.
Pridie autem apud me Crassipes fuerat, qui se pridie Non. Martias Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat, quod etiam, qui vm Idus illinc profecti erant, nuntiabant; Illa vero omnes, in quibus etiam Crassipes, qui pro sua prudentia potuit attendere, sermones minaces, inimicos optimatium, municipiorum hostes, meras proscriptiones, meros Sullas; Quæ Lucceium loqui, quæ totam Græciam, quæ vero Theophanem! Et tamen omnis spes salutis in illis est, et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestes effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! Quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem prætermissurum sceleris putas, quorum creditores convenire dicuntur? Quid eos autem, cum vicerint, in cives effecturos? Quam vero Gnæi nostri esse? Nuntiant Ægyptum et Arabiam cv δαίμονα et Μεσοποταμίαν
236 Cogitare, jam Hispaniam abiecisse. Monstra narrant; Quæ falsa esse possunt, sed certe et hæc perdita sunt et illa non salutaria. Tuas litteras jam desidero. Post fugam nostram numquam tam longum earum intervallum fuit. Misi ad te exemplum litterarum mearum ad Cæsarem, quibus me aliquid profecturum puto.
Xla Ut legi tuas litteras, quas a Furnio nostro acceperam, quibus mecum agebas, ut ad urbem essem, te velle uti " consilio et dignitate mea" minus sum admiratus; De " gratia" et de " ope" quid significares mecum ipse quærebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem, ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam. Quod si ita est, et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac reipublicæ reconciliando cura te attingit, magis idoneum, quam ego sum, ad eam causam profecto reperies neminem, qui et illi semper et senatui, cum primum potui, pacis auctor fui, nec sumptis armis belli ullam partem attigi, judicavique eo bello te violari, contra cujus honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur. Sed, ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuæ fui, verum etiam ceteris auctor ad te adiuvandum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. Aliquot enim sunt anni, cum vos duo delegi, quos præcipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus. Quam ob rem ate peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor, ut in tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi, ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi beneficii memoria possim. Quæ si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me ate tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet, me et pacis et utriusque vestrum amicum, et ad vestram 1 et ad civium concordiam per te quam accommotulo gratias egissem, cum ei saluti, qui mihi fuerat, fuisses, tamen lectis ejus litteris, quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, eandem mi videor salutem ate accepisse quam ille. In quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim. Legeram tuas litteras xm K., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. Non medius fidius præ lacrimis possum reliqua nec cogitare nec scribere. Misi ad te exemplum. Miseros nos! Cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? Ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Mentum is obvii Cæsaris tabellarii. Torqueor infelix, ut jam illum Mucianum exitum exoptem. At quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Cæsare! Omnia cum honesta tum cauta. In Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!
De Dionysio sum admiratus, qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panætius; Aquo impurissime hæc nostra fortuna despecta est. Odi hominem et odero; Utinam ulcisci possem! Sed illum ulciscentur mores sui.
Tu, quæso, nunc vel maxime, quid agendum nobis sit, cogita. Populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo sæptum tenet, fuga prohibet; Nos vivimus, et stat urbs ista, prætores jus dicunt, ædiles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! Coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? Boni non sequentur, leves irridebunt, rerum novarum cupidi, victores præsertim et armati, vim et manus adferent. Quid censes igitur? Ecquidnam est tui consilii ad finem hujus miserrimæ vitæ? Nunc doleo, nunc torqueor, cum cuidam aut sapiens videor, quod una non jerim, aut felix fuisse. Mihi contra. Numquam enim illius victoriæ socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. Quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? Actum est; Nulla re jam possum juvari,
242 Qui, ne quod optem quidem, jam habeo, nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur. Οΰκ "rr Ιτυμοΐ λόγοϊ, ut opinor, ille de ratibus. Quid enim esset, quod Dolabella iis litteris, quas m Idus Martias a Brundisio dedit, hanc quasi tintptpiav Cæsaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? Quod valde discrepat ab iis epistulis, quarum exempla antea ad te misi. Hic quidem mera scelera loquuntur; Sed non erat nec recentior auctor nec hujus quidem rei melior Dolabella.
Tuas xi K. accepi litteras, quibus omnia consilia differs in id tempus, cum scierimus, quid actum sit. Et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui, sed ne cogitari quidem. Quamquam hæ me litteræ Dolabellæ jubent ad pristinas cogi egregia tempestas; Qua ego illum usum puto.
'Svvajkiyfi consiliorum tuorum non est ame collecta ad querelam, sed magis ad consolationem meam. Nec enim me tam hæc mala angebant quam suspicio culpæ ac temeritatis meæ. Eam nullam puto esse, quopiam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. Quod mea prædicatione factum esse scribis magis quam illius merito, ut tantum ei debere viderer, est ita. Ego illa extuli semper, et eo quidem
244 Magis, ne quid ille superiorum meminisse me putaret. Quæ si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem jam sequi deberem. Nihil me adiuvit, cum posset; Sed postea fuit amicus, etiam valde, nec, quam ob causam, plane scio. Ergo ego quoque illi. Quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem illecti sumus. Sed utinam Jantum ego ei prodesse potuissem, quantum mihi ille potuit! Mihi tamen, quod fecit, gratissimum. Nec ego nunc, eum juvare qua re possim, scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem. Tantum offendere animum ejus hic manens nolo, nec mehercule ista videre, quæ tu potes jam animo providere, nec interesse istis malis possem. Sed eo tardjor ad discedendum fui, quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare. Nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum, quos Matius ϊλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat... 1 Peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem. Sed sit hoc λάπισμα; Magnas habet certe copias et habebit non Italiæ vectigal, sed civium bona. Adde confidentiam hominis, adde imbecillitatem bonorum virorum, qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis,ludum. A c vellem scripsisses, quisnam hoc significasset. Sed et iste, qui plus ostenderat, quam fecit, et vulgo illum, qui amarunt, non amant;
246 Tnunicipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. Quare ita paratus est, ut, etiamsi vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit, non videam. Ego autem non tam hujus timeo quam
Illa video tibi non probari. Quæ n$ mihi quidem placebant; Sed habebam in illis et occultationem et fidelem. Quæ si mihi Brundisi suppeterent, mallem; Sed ibi occultatio nulla est. Verum, ut scribis, cum sciemus.
Viris bonis me non nimis excuso. Quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! Sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. Moverent me, si essent fortiores.
De Lanuvino Phameæ erravi; Trojanum somniaveram. Id ego volui Q, sed pluris est. Istuc tamen mihi cuperem emeres, si ullam spem fruendi viderem.
Nos quæ monstra cotidie legamus, intelleges ex illo libello, qui in epistulam conjectus est. Lentulus noster Puteolis est is, ut Cæsius narrat, quid agat. Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Cæsaris movetur, sed tamen movetur magis prospecta re.
Tene hæc posse ferre? Omnia misera, sed hoc
948 Nihil miserius. Pompeius N. Mag juro de pace misit et tamen oppugnatur. Quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras, quarum ad te exemplum misi. Lege, quæso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnæus noster locum, ubi hortos ædificaret, dedit, quem cui nostrum non sæpe prætulit? Itaque miser torquetur. Sed, ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. Spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris m Idus Mart, datis merum bellum loquitur. Maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest
XHIa Cæsar nobis litteras perbreves misit; Quarum exemplum subscripsi. Brevitate epistulæ scire poteris eum valde esse distentum, qui tanta de re tam
A. d. vn Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. Misit ad me N. Magium de pace. Quæ visa sunt, respondi. Hoc vos statim scire volui. Cum in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam."
Quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? Namque, quod absens
MARCUS TULLIUS CICERO facere possum, opto. Quodsi una essem, aliquid fortasse proficere possem videri. Nunc exspectatione crucior. Miseram ad te vim K. exemplum epistulæ Balbi ad me et Cæsaris ad eum. Ecce tibi eodem die F ill K. Capua litteras accepi ab Q. Pedio Cæsarem ad se pridie Idus Martias misisse hoc exemplo:
F' Pompeius se oppido tenet. Nos ad portas castra habemus. Conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. Sed tamen nihil est, quod potius faciamus. Ab utroque portus cornu moles jacimus, ut aut illum quam primum traicere, quod habet Brundisi copiarum, cogamus, aut exitu prohibeamus. "
Ubi est illa pax, de qua Balbus scripserat torqueri se? Ecquid acerbius, ecquid crudelius? Atque eum loqui quidam αύ^ίΐτίκων narrabat Cn. Bruti se pœnas persequi, omniumque eorum, in quos Sulla crudelis boc socio fuisset; Nihil Curionem se duce facere, quod non hic Sulla duce fecisset; Se ambire reditionem, quibus, exsilii pœna superioribus legibus non fuisset, ab illo patriæ proditores de
252 Exsilio reductos esse; Queri de Milone per vim expulso; Neminem tamen se violaturum, nisi qui arma contra. Hæc Bæbius quidam a Curione Id. profectus, homo non infans, sed qui de suo illa non dicat. Plane nescio, quid agam. Illim equidem Gnæum profectum puto. Quicquid est, biduo sciemus. A te nihil ne Anteros quidem litterarum; Nec mirum. Quid enim est, quod scribamus? Ego tamen nullum diem prætermitto.
Scripta epistula litteræ mihi ante lucem a Lepta Capua redditæ sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Cæsarem a. d. vn Kal. Apriles Capuæ fore.
XV Cum dedissem ad te litteras, ut scires Cæsarem Capuæ Kal. fore, allatæ mihi Capua sunt et hic copiam mihi et in Albano apud Curionem v K. fore. Eum cum videro, Arpinum pergam. Si mihi veniam, quam peto, dederit, utar illius condicione; Si minus, impetrabo aliquid ame ipso. Ille, ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. Claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Græciam spectare potius quam Hispanias. Sed hæc longius absunt. Me nunc et congressus hujus stimulat (is vero adest), et primas ejus actiones
254 Horreo. Volet enim, credo, S. C. facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur), vel ut consules roget prætor vel ut dictatorem dicat; Quorum neutrum jus est. Etsi, si Sulla potuit efficere, ab interrege ut dictator diceretur cur hic non possit? Nihil expedio, nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio.
Cum tu hæc leges, ego illum fortasse convenero. Τίτλαθι. Kvvrepov ne illud quidem nostrum proprium. Erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. Nunc exire cupimus, qua spe reditus, mihi quidem numquam in mentem venit. Non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum, sed contra metuunt ut crudelem, iratum. Nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugæ societatem. Sed tu, omnia qui consilia differebas in id tempus, cum sciremus, quæ Brundisi acta essent. Scimus nempe; Hæremus nihilo minus. Vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero justa ad impetrandum. Sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus vferbis expressum statim mittam. Tu nunc omni amore enitere, ut nos cura tua et prudentia juves. Ita subito accurrit, ut ne T. Rebilum quidem,
256 At constitueram, possim videre; Omnia nobis imparatis agenda. Sed tamen άλλα μιν αι'τό?, ut ait ille, άλλα Sc καί 8αίμ*"ν ννοθηιτιται* Quit-quid egero, continuo scies. Mandata Cæsaris ad consules et ad Pompeium, quæ rogas, nulla habeo descripta; Quæ attulit, illa e via misi ad te ante; Equibus mandata puto intellegi posse. Pin lippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. De Domitio, ut facis, sciscitare, ubi sit, quid cogitet.
Quod scribis asperius me, quam tnei patiantur mores, de Dionysio scripsisse, vide, quam sim antiquorum hominum. Te medius fidius hanc rem gravius putavi laturum esse quam me. Nam, præterquam quod te moveri arbitror oportere injuria, quæ mihi a quoquam facta sit, præterea te ipsum quodam modo hic violavit, eum in me tam improbus fuit. Sed, tu id quanti æstimes, tuum indicium est; Nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. Ego autem illum male sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene curasti. Causam certe habuisti et veram et bonam, relictum esse me potius quam reliquisse.
Cum dedissem jam litteras a. d. vni Kal., pueri, quos cum Matio et Trebatio miseram, epistulam mihi attulerunt hoc exemplo;
258 Copiis, quas habuit, profectum esse; Cæsarem postero die in oppidum introisse, contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci. Nobis non alienum visum est, quoniam de adventu Cæsaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires. Mandata tua nobis curæ sunt, eaque, ut tempus postularit, agemus. Trebatius sedulo facit, ut antecedat.
Epistula conscripta nuntiatum est nobis Cæsarem a. d. viu K. April, Beneventi mansurum, a. d. vn Capuæ, a. d, vi Sinuessæ. Hoc pro certo putamus." Cum, quod scriberem ad te, nihil haberem, tamen, ne quem diem intermitterem, lias dedi litteras. A. d. vi K. Cæsarem Sinuessæ mansurum nuntiabant. Ab Apr. a. 70o eo mihi litteræ redditæ sunt a. d. vn K., quibus jam " opes" meas, non ut superioribus litteris " opem" exspectat. Cum ejus clementiam Corfiniensem illam per litteras collaudavissem, rescripsit hoc exemplo:
Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil ame abesse longius crudelitate. Atque ego eum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. Neque illud me movet, quod ii, qui ame dimissi sunt,
260 Discessisse dicuntur, ut mihi rursus bellum inferrent. Nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui. Tu velim mihi ad urbem præsto sis, ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse jucuudius. Hanc adeo habebo gratiam illi; Neque euim aliter facere poterit. Tanta ejus humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia." Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. Ex ejus nuntio Matique litteris meditabor, quo modo eum illo loquar. O tempus miserum! Nec dubito, quin ame contendat, ad urbem veniam. Senatum euim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi jussit. Ergo ei negandum est? Sed quid præripio? Statim ad te perscribam omnia. Ex illius sermone statuam, Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. Volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto. Tu, quæso, cogita, quid deinde. Nam me hebetem molestiæ reddiderunt. A Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. Ad me enim ipse Tiro ita scripsit, ut verear, quid agat Qui autem veniunt inde, Kivimnafh) nuntiant Sane ju magnis curis etiam hæc me sollicitant. In hæ enim fortuna perutilis ejus et opera et fidelitas esset,
263 Utrumque ex tuo consilio; Nam et oratio fuit ea nostra, ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. Illa
Fefellerunt, facilem quod putaramus. Nihil vidi minus. Damnari se nostro judicio, tardiores fore reliquos, si nos non veniremus, dicere. Ego dissimilem illorum esse causam. Cum multa, " Veni igitur et age de pace." " Meone," inquam, "arbitratu?" "An tibi," inquit,"ego præscribam?" ' Sic,' * inquam, agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Græciam transportari, multaque," inquam, de Gnæo deplorabo." Tum ille: " Ego vero ista dici nolo." ' Ita putabam," inquam; " Sed ego eo nolo adesse, quod aut sic mihi dicendum est, multaque, quæ nullo modo possem silere, si adessem, aut non veniendum." Summa fuit, ut ille quasi exitum quærens, ut deliberarem. Non fuit negandum. Ita discessimus. Credo igitur hunc me non amare. At ego me amavi, quod mihi jam pridem usu non venit.
Reliqua, od i! Qui comitatus, quæ, ut tu soles dicere, in qua erat Celer. Rem perditam! O copias desperatas! Quid, quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt, quibus Pompeius circumsederetur! Sex legiones; Multum vigilat,
264 Audet. Nullum video finem mali. Nunc certe promenda tibi sunt consilia. Hoc fuerat extremum.
Illa tamen κατακλίίί illius est odiosa., quam pæne præterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum, quorum posset, ad omniaque esse descensurum, " Vidisti igitur virum, ut scripseras? Ingemuisti?" Certe. " Cedo reliqua." Quid? Continuo ipse in Pe danum, ego Arpinum. Inde exspecto equidem λαλαγίΓίο-αν1 illam tuam. " Tu malim," inquies, " actum ne agas." Etiam illum ipsum, quem sequimur, multa fefellerunt
Sed ego tuas litteras exspecto. Nihil est enim jam ut antea " Videamus, hoc quorsum evadat." Extremum fuit de congressu nostro; Quo quidem non dubito quin istum offenderim. Eo maturius agendum est Amabo te, epistulam et χολιτικι/ν! Valde tuas litteras nunc exspecto. Ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. Etsi omnes et illos, et qua iter feci, mæstos adflictosque vidi. Tam tristis et tam atrox est ά ναθεώρησις hujus ingentis mali. Dilectus habentur, in hiberna deducuntur. Ea, quæ, etiam cum a bonis viris, cum justo in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant! Cave autem, putes quemquam hominem in Italia turpem esse, qui hinc absit. Vidi ipse Formiis universos neque mehercule umquam homines putavi, et noram omnes, sed numquam uno loco videram.
Pergamus igitur, quo placet, et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum, cui gratior noster adventus erit, quam si una fuissemus. Tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; Nec præter me quisquam Italia cessit, nisi qui hunc inimicum sibi putaret. Nec mehercule hoc facio rei publicæ causa, quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum, qui me levavit iis incommodis, quibus idem adfecerat, et simul quod ea, quæ fiunt, aut quæ certe futura sunt, videre non possum. Etiam equidem senatus consulta facta quædam jam puto, utinam in Volcaci sententiam! Sed quid refert? Est enim una sententia omnium. Sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. Etsi hic quidem timoris causa, ille vero?
268 Sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse.
Nos, quoniam superum mare obsidetur, infero natemus aut Thurios et boni cives amantes patriæ mare infestum habebimus. Aliam rationem hujus belli gerendi nullam video. In Ægyptum nos abdemus. Exercitu pares esse non possumus; Pacis fides nulla est. Sed hæc satis deplorata sunt.
Tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plene obmutuerunt. Ego tuis consiliis usus sum maximeque, quod et gravitatem in congressu nostro tenui, quam debui, et, ad urbem ut non accederem, perseveravi. Quod superest, scribe, quæso, quam accuratissime (jam enim extrema sunt), quid placeat, quid censeas, etsi jam nulla dubitatio est. Tamen, si quid vel potius quiequid veniet in mentem, scribas velim.
LIBER DECIMUS in Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat. Per enim magni æstimo tris III Non. tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis probari, ita lætor, ut me quasi patris ejus, cui semper uni plurimum tribui, judicio comprobari putem. Qui mihi, quod sæpe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego " Sexte, quidnam ergo?" Μάν, inquit ille, άσπονδί και ά κλείωs άπολοίμην, άλλα μεγα ρε as τι καί εσσομενοισι πνθεσθαι Ejus igitur mihi vivit auctoritas, et simillimus ejus filius eodem est apud me pondere, quo fuit ille. Quem salvere velim jubeas plurimum.
Tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (jam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, jam actum aliquid esse in consessu sum meum detines, sed eo minus, quod non dubito, quid nobis agendum putes. Qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas, et id jam fieri, quæ tu scelera partim parari jam et cogitari, partim ex tempore futura censes? Ego vero Solonis, popularis tui, ut puto, etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit, si qui in seditione non alterius "tritis partis fuisset, et, nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim. Sed alterum mihi est certius, nec præripiam tamen. Exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias jam dedisti, quas scripsi ut Cephalioni dares.
Quod scribis, non quo aliunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem, quæ possit actio esse de pace, eum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium; Nisi forte iste nummarius ei potest persuadere, ut, dum oratores eant, redeant, quiescat. Nihil video, quod sperem aut quod jam putem fieri posse. Sed tamen li ominis hoe ipsum probi est et magnum ril των irokiriKurr*των σκΐμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni, si is aliqua de re bona deliberaturus sit Quare, si quid ejus modi evenerit, ut arcessamur (quod equidem non credo'. Quid enim essem de pace dicturus, dixi; Ipse valde repudiavit), sed tamen, si quid æeiderit, quid censeas mihi faciendum, utique scribito. Nihil enim mihi adhuc accidit, quod majoris consilii esset.
Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra "κφώνηο-ΐί virt ptv me sola adhuc delectavit. Litteras tuas vehementer
374 Exspecto; Quas quidem credo jam datas esse. Tu cum Sexto servasti gravitatem eandem, quam mihi præcipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. De juvenibus quæ ex Tullia audisti, vera sunt. Mucianum istud, quod scribis, non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. Hæc est αλη, in qua nunc sumus, mortis instar. Aut enim mihi libere inter malos 7roXirtvreov fuit aut vel periculose cum bonis. Aut oportet temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. Utrumque periculosum est, at hoc, quod agimus, turpe nec tamen tutum.
Istum, qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cujus adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. Eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare, quid sim facturus, si acciderit, ut legarer. I
II Ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus, quas Cephalio attulerat, essemque Mentum is postridie mansurus, ut inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus, agerenturque nihilo minus, quæ sine nobis agi possunt.
AaAayfOc-a jam adest, et animas ardet, neque est quicquam, quo et qua. Sed hæc nostra erit eura et peritorum. Tu tamen, quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis juvabis. Res sunt inexplicabiles. Fortunæ sunt committenda omnia. Sine spe conamur ulla. Melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; De quo ad me Tullia mea scripsit. Sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta præsertim, spectaculo esse nollem; Cui te meo nomine inimicum esse nolo. Cum, quod scriberem, plane nihil haberem, hæc autem reliqua essent, quæ scire cuperem, profectusne Id. Apr. esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio præfecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, cum igitur hæc scire cuperem, dedita opera has ad te litteras misi. Feceris igitur commode mihique gratum, si me de liis rebus, et si quid erit aliud, quod scire opus sit, feceris certiorem. Ego in Arcano opperior, dum ista cognosco.
Ilia A, d, vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. Visum te aiunt in regia, nee reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. Sed exspecto tuas litteras neque jam sane video, quid exspectem, sed tamen, etiamsi nihil erit, id ipsum ad me velim scribas,
Cæsar mihi ignoscit per litteras, quod non venerim, sesequc in optimam partem id accipere dicit. Facile patior, quod scribit, æcum Titinium et Servium questos esse, quia non idem sibi quod mihi remisisset. Homines ridiculos! Qui, cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint, Sed tamen exemplum misi ad te Cæsaris litterarum. IV
IV Multas ate accepi epistulas eodem die omnes diligenter scriptas, eam vero, quæ voluminis instar erat, sæpe legendam, sicuti facio. In qua non frustra
Laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti. Quare, ut id, quoad licebit, id est quoad scies, ubi simus, quam sæpissime facias, te vehementer rogo. Ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit jam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quæ-
Non enim jam, quam dignitatem, quos honores, quem vitæ statum amiserim, cogito, sed quid consecutus sim, quid præstiterim, qua in laude vixerim, his denique in malis quid intersit inter me et istos, quos propter omnia amisimus. H i sunt, qui, nisi ræ civitate expulissent, obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum suarum. Quorum societatis et sceleratæ consensionis fides quo eruperit, vides.
Alter ardet furore et scelere, nec remittit aliquid, sed indies ingravescit; Modo Italia expulit, nunc alia ex parte persequi, ex alia provincia exspoliare conatur, nec jam recusat, sed quodam modo postulat, ut, quem ad modum est, sic etiam appelletur tyrannus. Alter, is qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne sublevabat quidem, qui se nihil contra hujus voluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro bellum terra et mari comparat, non iniustum ille quidem, sed cum pium tum etiam necessarium, suis tamen civibus exitiabile, nisi vicerit, calamitosum, etiamsi vicerit. Horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis, sed ne fortunam quidem ipsam; Qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur. Quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse? Et, si, ut nos ate admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum, nisi quod honestum, nihil malum, nisi
282 Quod turpe sit, certe uterque istorum est miserrimus, quorum utrique semper patriæ salus et dignitas posterior sua dominatione et domesticis commodis fuit. Præclara igitur conscientia sustentor, cum cogito me de re publica aut meruisse optime, cum potuerim, aut certe numquam nisi pie cogitasse, eaque ipsa tempestate eversam esse rem publicam, quam ego xim annis ante prospexerim. Hac igitur conscientia comite proficiscar magno equidem cum dolore nec tam id propter me aut propter fratrem meum, quorum est jam acta ætas, quam propter pueros, quibus interdum videmur præstare etiam rem publicam debuisse. Quorum quidem alter non tam quia filius quam, quia majore pietate est, me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram! Nihil enim mihi accidit in omni vita acerbius) indulgentia videlicet nostra depravatus eo progressus est, quo non audeo dicere. Et exspecto tuas litteras; Scripsisti enim te scripturum esse plura, cum ipsum vidisses. Omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum ejus nec parvum, sed multa magna delicta compressi. Patris autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. Nam litteras ejus ad Cæsarem missas ita graviter tulimus, ut te quidem celaremus, sed ipsius videremur vitam insuavem reddidisse. Hoc vero ejus iter simulatioque pietatis qualis fuerit, non audeo dicere; Tantum scio, post Hirtium conventum arcessitum a Cæsare, cum eo de meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; Et hæc ipsa timide. Sed nulla nostra culpa est, natura metuenda est Hæc Curionem, hæc Hortensi filium, non patrum culpa corrupit
Lacet in mærore meus frater neque tam de sua vita quam de mea metuit Huic tu huic tu malo adfer consolationes, si ullas potes; Maxime quidem illam velim, ea, quæ ad nos delata sint, aut falsa esse aut minora. Quæ si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga, nescio. Nam, si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad severitatem nec ad indulgentiam. Nunc hæc sive iracundia sive dolore sive metu permotus gravius scripsi, quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat, si vera sunt, ignosces, si falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. Quoquo modo vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.
Cum hæc scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum ad me venire. Venerat enim is in Cumanum vesperi pridie, id est Idibus. Si quid igitur ejus modi sermo ejus attulerit, quod ad te scribendum sit, id his litteris adjungam.
Præteriit villam meam Curio jussitque mihi nuntiari mox se venturum cucurritque Puteolos, ut ibi contionaretur. Contionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. Nosti hominem; Nihil occultavit, in primis nihil esse certius, quam ut
MARCUS TULLIUS CICERO omnes, qui lege Pompeia condemnati essent, restituerentur. Itaque se in Sicilia eorum opera usurum. De Hispaniis non dubitabat, quin Cæsaris essent. Inde ipsum cum exercitu, ubicumque Pompeius esset. Ejus interitum finem belli fore. Propius factum esse nihil, nisi plane iracundia elatum voluisse Cæsarem occidi Metellum tribunum pl. Quod si esset factum, cædem magnam futuram fuisse. Permultos hortatores esse cædis, ipsum autem non voluntate aut natura non esse crudelem, sed quod popularem putaret esse clementiam. Quodsi populi studium amisisset, crudelem fore. Eumque perturbatum, quod intellegeret se apud ipsam plebem offendisse de ærario. Itaque, ei cum certissimum fuisset, antequam proficisceretur, contionem habere, ausum non esse vehementerque animo perturbato profectum. Cum autem ex eo quærerem, quid videret, quem eventum, quam rem publicam, plane fatebatur nullam spem reliquam. Pompei classem timebat. Quæ si exisset, se de Sicilia abiturum. " Quid isti," inquam, " sex tui fasces? Si asenatu, cur laureati? Si ab ipso, cur sex?" " Cupivi," inquit, " ex senatus consulto surrupto; Nam aliter non poterat. At ille impendio nunc magis odit senatum. A me," inquit, " omnia proficisce ntor." " Cur autem sex?" "Quia xn nolui; Nam licebat." Tum ego " Quam vellem," inquam, "petisse ab eo, quod audio Philippum impetrasse! Sed veritus sum, quia ille ame nihil impetrabat." " Libenter," inquit, "tibi concessisset. Verum puta te impetrasse; Ego enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos locutos. Quid autem illius interest, quoniam in senatum non venis, ubi sis? Quin nunc ipsum minime offendisses ejus causam, si in Italia non fuisses." Ad quæ ego me recessum et solitudinem quærere, maxime quod lictores haberem. Laudavit consilium. " Quid ergo? " Inquam; " Nam mihi cursus in Græciam per tuam provinciam est, quoniam ad mare superum milites sunt" "Quid mihi," inquit, "optatius?" Hoc loco multa perliberaliter. Ergo hoc quidem est profectum, ut non modo tuto, verum etiam palam navigaremus.
Reliqua in posterum diem distulit; Ex quibus scribam ad te si quid erit epistula dignum. Sunt autem, quæ præterii, interregnumne esset exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem ad se deferri consulatum, sed se nolle in proximum annum. Et alia sunt, quæ exquiram. Ju rabat ad summam, quod nullo negotio facere solet, amicissimum mihi Cæsarem esse. "Dubito equidem," inquam. " Scripsit ad me Dolabella." "Dic, quid?" Adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare, sed eiiam gaudere. Quid quæris? Acquievi. Levata
290 Est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani. Quam cupio illum dignum esse nobis, et quam ipse me invito, quæ pro illo sint, ad suspicandum! Sed opus fuit Hirtio convento? Est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. Et tamen eum nondum redisse miramur. Sed hæc videbimus.
Tu Oppios Terentiæ delegabis. Jam enim urbis unum periculum est. Me tamen consilio juva, pedibusne Regium an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror. Ego ad te statim habebo, quod scribam, simul ut videro Curionem. De Tirone cura, quæso, quod facis, ut sciam, quid is agat. V
V De tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, mihi visus sum, diligenter. De die nihil sane K. Mat. Potest scribi certi præter hoc, non ante lunam novam. Curionis sermo postridie eandem habuit fere' summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre.
Quod mihi mandas de Quinto regendo, Άρκα&ίαν Tamen nihil prætermittam. Atque utinam tu —, sed molestior non ero. Epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat. Commodius tecum Vettienus est locutus, quam ad me scripserat. Sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Cum enim mihi Philotiraus dixisset se HS emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum, si Vettienum rogassem, rogavi, ut, si quid posset, ex ea summa detraheret, Promisit. Ad me nuper se HS xxx emisse; Ut scriberem, cui vellem addici; Diem pecuniæ Idus Novembr. Esse. Rescripsi ei stomachosius, cum joco tamen familiari. Nunc, quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem, scripsique ad eum me ate certiorem esse factum. Tu, de tuo itinere quid et quando cogites, velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias. VI
VI Me adhuc nihil præter tempestatem moratur. Astute nihil sum acturus. Fiat in Hispania quidlibet; Et tamen ire certum est. Meas cogitationes Apr. a. 70ό omnis explicavi tibi superioribus litteris. Quocirca hæ sunt breves, etiam quia festinabam eramque occupatior. Reliqua. Quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia, si ab uno illo cavero. Magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. Vellem suscepisses juvenem regendum; Pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi, relaxat. Si sine illo possem, regerem; Quod tu potes. Sed ignosco; Magnum, inquam, opus est.
Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. Ego nunc, qua et quo, videbo. Ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo, nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum a. 705 idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur. Regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet. Ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. Mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie me, sed Melitæ aut alio in loco simili futurum puto. " Nihil," inquies, " juvas eum, in quem
296 Ingratus esse non vis? " Immo minus fortasse voluisset" Sed de hoc videbimus; Exeamus modo. Quod ut meliore tempore possimus, facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio.
Iniecta autem mihi spes quædam est velle meeum Ser. Sulpicium conloqui. Ad eum misi Philotimum libertum cum litteris. Si vir esse volet, præclara awoila, sin autem —, erimus nos, qui solemus. Curio mecum vixit, iæere Cæsarem putans offensione populari Siciliæque diffidens, si Pompeius navigare cœpisset.
Quintum puerum accepi vehementer. Avaritiam video fuisse et spem magni congiarii. Magnum hoc malum est, sed scelus illud, quod timueramus, spero nullum fuisse, Hoc autem vitium puto te existimare non a nostra indulgentia, sed a natura profectum. Quem tamen nos disciplina regemus.
De Oppiis Veliensibus quid placeat, eum Philotimo videbis. Epirum nostram putabimus, sed alios cursus videbamur habituri. Et res ipsa monebat, et tu ostenderas, et ego videbam de iis rebus, quas intercipi periculosum esset, finem inter nos scribendi fieri tempus esse, Sed, cum ad me sæpe mea Tullia scribat orans, ut, quid in Hispania geratur, exspectem, et semper
298 Adscribat idem videri tibi, idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te, quid de ea re sentiam, scribere.
Consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; Quod fieri non debet. Necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab Hispania, aut trahi id bellum, aut istum, ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. Si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? Si trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? Relinquitur, ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. Id ego contra puto. Istum enim victorem magis relinquendum puto quam victum, et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. Nam cædem video, si vicerit, et impetum in privatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini, sed ne Persæ quidem cuiquam tolerabile. Tacita esse poterit indignitas nostra? Pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? Præsto esse clientem tuum Clodium, C. Atei Plaguleium, ceteros? Sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios ame defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? Quid, si ne id quidem est exploratum fore ut mihi liceat? Scribunt enim ad me amici ejus me illi nullo modo satis
300 Fecisse, quod in senatum non venerim. Tamen ne dubitemus, an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum conjuncti ne cum præmio quidem voluimus esse? Deinde hoc vide, non esse judicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas, cujus omne consilium Themistocleum est. Existimat enim, qui mare teneat, eum necesse esse rerum potiri. Itaque mi mquam id egit, ut Hispaniæ per se tenerentur, navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. Navigabit igitur, eum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet. In qua nos sedentes quid erimus? Nam medios esse jam non licebit Classibus adversabimur igitur? Quod majus scelus aut tantum denique? Quid turpius? Anuival dehic in absentis solus tuli scelus, ejusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram? Quodsi jam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum, si peccaro, ab hoc, si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium, quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. Non si* simul cum Pompeio mare transierimus? Omnino non potuimus. Exstat ratio dierum. Sed tamen — fateamur enim, quod est: ne condimus quidem — ut possimus, fefellit ea me res, quæ fortasse non debuit, sed fefellit Pacem putavi fore. Quæ si esset, iratum mihi Cæsarem esse, cum idem amicus
302 Esset Pompeio, nolui. Senseram enim, quam idem essent. Hoc verens in hanc tarditatem incidi. Sed assequor omnia, si propero, si cunctor, amitto. E t tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia, nec hæc collegii nostri ab Atto, sed illa Platonis de tyrannis. Nullo enim modo posse video stare istum diutius, quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, diebus ipsi illi egenti ac perditæ multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in ærario. Jam quibus utatur vel sociis vel ministris? Ii provincias, ii rem publicam regent, quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?
Non sunt omnia colligenda, quæ tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; Jam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. Quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forti me Sardanapalli vicem [in suo lectulo] mori malle censueris quam exsilio Themistocleo. Qui cum fuisset, ut ait Thucydides,
304 Casus, quos vitasset, si enm nihil fefellisset. Etsi is erat, ut ait idem, qui rb άμανον xat τΐ> χΰρον tv rtf άφαί'ΐΐ ΐτι eώρα μάλιστα, tamen non vidit, nec quo modo Lacedæmoniorum nec quo modo suorum civium invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. Non fuisset illa nox tam acerba Africano, sapientissime viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro, C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset Nos tamen hoc confirmamus illo augurio, quo diximus, nec nos fallit, nec aliter accidet Corruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se, qui quidem sibi est adversarius unus acerrimus. Id spero vivis nobis fore; Quamquam tempus est nos de illa perpetua jam, non de hac exigua vita cogitare. Sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit, utrum factum videam an futurum esse multo ante viderim. Quæ cum ita sint, non est committendum, ut iis paream, quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit,
Tibi sunt omnia commendata, quæ commendationis meæ pro tuo in nos amore non indigent. Nec hercule ego quidem reperio, quid scribam; Sedeo enim χλουδοκωι. Etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis jucunditatibus gratius accidisse, quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. Valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. Cujus quidem virtus mirifica. Quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! Quantus autem animus in discessu nostro! Est στοργή, est summa σνντηζις. Tamen nos recte facere et bene audire vult. Sed hac super re ne nimis, ne meam ipse σνμπάθζιαν jam evocem.
Tu, si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid, eo etiam magis, quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. Cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitæ me velle esse, huic civili bello nolle interesse. Eo velim tam facili uti possim et tam bono in me quam Curione. Is ad Misenum vi Nonas venturus dicebatur, id est hodie. Sed præmisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:
Nisi te valde amarem, et multo quidem plus, quam tu putas, non extimuissem rumorem, qui de te prolatus est, cum præsertim falsum esse existimarem. Sed, quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse. Te iturum esse trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantiquc ab omnibus nobis fias; Quibus mehercule dignitas amplitudoque tua pæne carior est quam tibi ipsi. Sed tamen non sum arbitratus esse amici non commoveri etiam improborum sermone, atque eo feci studiosius, quod indicabam duriores partes mihi impositas esse ©b offensione nostra, quæ magis a ζηΚστυττίφ mea quam ab injuria tua nata est. Sie enim volo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem tc excepto Cæsare meo mequc illud una judicare, Cæsarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. Quare, mi Cicero, te rogo, ut tibi omnia integra serves, cius fidem improbes, qui tibi, ut beneficium daret, prius injuriam fecit, contra ne profugias, qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet.
Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, misi, ut mihi magnæ curæ tuam vitam ac dignitatem esse scires."
Eodem die a Cæsare Philotimus litteras attulit hoc exemplo:
MARCUS TULLIUS CICERO etiam progrediendum tibi non existimasses. Namque et amicitiæ graviorem injuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunæ obsecutus videbere (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit, cum ab eorum consiliis abesse judicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; Quo mihi gravius abs te nil accidere potest. Quod ne facias, pro jure nostræ amicitiæ ate peto. Postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? Quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; Tu explorato et vitæ meæ testimonio et amicitiæ judicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse,
Xv Kal. Maias ex itinere/* IX
IX Adventus Philotimi (at cujus hominis, quam insulsi et quam sæpe pro Pompeio mentientis!) Exanimavit omnes, qui mecum erant; Nam ipse obdurui. Dubitabat nostrum nemo, quin Cæsar itinera repressisset — volare dicitur; Petreius cum Afranio conjunxisset se — nihil adfert ejus modi. Quid quæris? Etiam illud erat persuasum, Pompeium cum magnis copiis iter in Germaniam per Illyricum fecisse; Id enim ανθαπ-ικως nuntiabatur. Melitam igitur, opinor, capessamus, dum, quid in Hispania. Quod quidem prope modum videor ex Cæsaris litteris ipsius voluntate facere posse, qui negat neque honestius neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni contentione abesse. Dices: ciUbi ille ergotuusanimus,quemproximislitteris?,f Adest et idem est; Sed utinam meo solum capite decernerem! Lacrimæ meorum me interdum molliunt precantium ut de Hispaniis exspectemus. M. Cæli quidem epistulam scriptam miserabiliter, cum hoc idem obsecraret, ut exspectarem, ne fortunas meas, ne unicum filium, ne meos omnes tam temere proderem non sine magno fletu legerunt pueri nostri. Etsi meus quidem est fortior, eoque ipso vehementius commovet, nec quicquam nisi de dignatione laborat.
Melitam igitur, deinde, quo videbitur. Tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum, et maxime, si quid ab Afranio, Ego, si cum Antonio locutus ero, scribam ad te, quid actum sit. Ero tamen in credendo, ut mones, cautus; Nam occultandi ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Servium exspecto ad Nonas, et adigit ita Postumia et Servius filius. Quartanam leviorem esse gaudeo. Misi ad te Cæli etiam litterarum exemplum,
IX a-adfem. VIII 16. Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti, neque, id quid esset, perscripsisti,.
Neque non tamen, quale "sset, quod cogitares, aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro, ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas. Nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi prædixisse neque temere monuisse, sed, postquam Cæsarem convenerim sententiamque ejus, qualis futura esset parta victoria, cognorim, te certiorem fecisse. Si existimas eandem rationem fore Cæsaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras; Nihil nisi atrox et sævum cogitat atque etiam loquitur; Iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; Non mehercules erit deprecationi locus. Quare, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuæ reliquæ tibi caræ sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, noli committere, ut eam causam, in cujus victoria salus nostra est, odisse aut relinquere cogamur, aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus. Denique illud cogita, quod offensæ fuerit in ista cunctatione, te subisse. Nunc te contra victorem Cæsarem facere, quem dubiis rebus lædere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentes sequi nolueris, summæ stultitiæ est. Vide, ne, dum pudet te parum opti eligas. Quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum, quid de Hispaniis agamus, scitur, exspecta.; Quas tibi nuntio adventu Cæsaris fore nostras. Quam isti spem habeant amissis Hispanus, nescio; Quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere, non medius fidius reperto.
Hoc, quod tu non dicendo mihi significasti, Cæsar audierat, ac, simul atque " have" mihi dixit, statim, quid de te audisset, exposuit. Negavi me scire, sed tamen ab eo petivi, ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. Me secum in Hispaniam ducit. Nam, nisi ita faceret, ego, priusquam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem, et hoe ate præsens contendissem atque omni vi te retinuissem. Etiam atque etiam, Cicero, cogita, ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas, unde exitum vides nullum esse. Quodsi te aut voces optimatium commovent, aut non nullorum hominum insolentiam et jactationem ferre non potes, eligas eenseo aliquod oppidum vacuum a bello, dum hæc decernuntur; Quæ tam erunt confecta. Id si feceris, et ego te sapienter fecisse judicabo, et Cæsarem non offendes.
X Me cæcum, qui hæc ante non viderim! Misi ad te epistulam Antoni. Ei cum ego sæpissime scripsissem nihil me contra Cæsaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse amicitiæ, potuisse,
318 Si aliter sentirem, esse cum Pompeio; Me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle, nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide, quam ad hæc
((Tuum consilium quam verum est. Nam, qui se medium esse vult, in patria manet, qui proficiscitur, aliquid de altera utra parte judicare videtur. Sed ego is non sum, qui statuere debeam, jure quis proficiscatur necne; Partes mihi Cæsar has imposuit, ne quem omnino discedere ex Italia paterer. Quare parvi refert me probare cogitationem tuam, si nihil tamen tibi remittere possum. Ad Cæsarem mittas censeo et ab eo hoc petas. Non dubito, quin impetraturus sis, cum præsertim te amicitiæ nostræ rationem habiturum esse pollicearis." Minem. Erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie. Cras igitur ad me fortasse veniet. Temptabo, audiam: nihil properare; Missurum ad Cæsarem, Clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor, certe hinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad Curionem! Magnus dolor accessit. Efficietur aliquid dignum nobis.
Ανσονρία tua mihi valde molesta. Medere, amabo,
320 Dum est αρχή. De Massiliensibus gratæ tuæ mihi litteræ. Quæso, ut sciam, quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. Hic ego Servium exspecto; Rogor enim ab ejus uxore et filio, et puto opus esse. Hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. Septem præterea conjunctæ lecticæ amicarum sunt an amicorum. Vide, quam turpi leto pereamus, et dubita, si potes, quin ille, seu victus seu victor redierit, cædem facturus sit. Ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. Sed plura scribam, cum illum convenero.
Juvenem nostrum non possum non amare, sed ab eo nos non amari plane intellego. Nihil ego vidi tam άνηθσποίητον, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. O vim incredibilem molestiarum! Sed erit curæ, et est, ut regatur. Mirum est enim ingenium, ήθους ίπιμέλητίον.
XI Obsignata jam epistula superiore, non placuit ei dari, cui constitueram, quod erat alienus. Itaque eo Non. Mai. die data non est. Interim venit Philotimus et mihi
322 Ate litteras reddidit. Quibus quæ de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma, sed habent nihil
Nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil, quod non, quo velis, uno sermone possis perducere; Ne multa, omnes suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. Quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. De itinere et de sorore quæ scribis, molesta sunt, eoque magis, quod ea tempora nostra sunt, ut ego iis mederi non possim. Nam certe mederer; Sed, quibus in malis, et qua in desperatione rerum simus, vides.
Illa de ratione nummaria non sunt ejus modi (sæpe enim audio ex ipso), ut non cupiat tibi præstare et in eo laboret. Sed, si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS xiii non reddit, quæ dedi ejus filio mutua, et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari, de nescio quis HS xx cum audio ex illo se urgeri. Vides enim profecto angustias. Curari tamen ea tibi utique jubet. An existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum? Nemo est minus. De fratre satis.
De ejus juvene filio, indulsit illi quidem suus pater semper, sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque arrogantem et infestum facit. Itaque habet hæc quoque, quæ nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) Hac juventute; Ea vero, quæ mihi quidem, qui illum amo, sunt his ipsis malis, in quis sumus, miseriora, non sunt ab obsequio nostro. Nam suas radices habent; Quas tamen evellerem profecto, si liceret. Sed ea tempora sunt, ut omnia mihi sint patienda. Ego meum facile teneo; Nihil est enim eo tractabilius. Cujus quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi, et, quo ille me certiorem vult esse, eo magis timeo, ne in eum exsistam crudelior.
Sed Antonius venit heri vesperi. Jam fortasse ad me veniet, aut ne id quidem, quoniam scripsit, quid fieri vellet. Sed scies continuo, quid actum sit. Nos jam nihil nisi occulte.
De pueris quid agam? Parvone navigio committam? Quid mihi animi in navigando censes fore? Recordor enim, æstate cum illis illo Rhodiorum άφράκτψ navigans quam fuerim sollicitus; Quid duro tempore anni actuariola fore censes? O rem undique miseram!
Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus. Quæ ille monstra, di immortales! Etiamne Balbus in senatum venire cogitet? Sed ei ipsi cras *ad te litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. Cum eo, quod αποτόμων ad me scripserat de nummis curandis, θνμικώτερον feram jocatus. Id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. " Quidnam milii futurum est, aut quis me non solum infelicior, sed jam etiam turpior? Nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius, nec me tamen ipse adhuc viderat, sed hoc Trebatio narravit. Quid agam nunc, cui nihil procedit, caduntque ea, quæ diligentissime sunt cogitata, tæterrime? Ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. Is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. Huic nihil suspicabamur cum hoc mari negotii fore. Quo me nunc vertam? Undique custodior. Sed satis lacrimis. ΤΙαρακλεπτίον igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum, ut etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda. Quam si erimus nacti, majora quædam consequemur. Sit modo recte in Hispaniis! Quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! Sed adhuc nihil secundi. Concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse, ut resisteret, omnia pollicitos; Commotum illum dilectum habere cœpisse. Non credo, ut est luculentus auctor. Potuisse certe teneri illam provinciam scio. Ab Hispaniis autem jam audietur.
Marcellum habemus, eadem vere cogitantem aut bene simulantem; Quamquam ipsum non videram, sed ex familiarissimo ejus audiebam. Tu, quæso, si quid habebis novi; Ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium severius
328 Adhibebo. Ut inara proficere possim! Tu tamen eas epistulas, quibus asperius de eo scripsi, aliquando concerpito, ne quando quid emanet; Ego item tuas. Servium exspecto, nec ab eo quicquam 0y"s. Scies, quiequid erit.
XI Ia Sine dubio errasse nos confitendum est. At semel, at una in re." Immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. Mai. a. 70ό in reliquis modo ne ruamus, lubes de profectione me providere. Quid provideam? Ita patent omnia, quæ accidere possunt, ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit, ne in manus incidam perditorum. Sed vide, quantis in miseriis simus. Optandum interdum videtur, ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam Lniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur. Quodsi nobis is cursus, quem speraram, pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. Sed mirificæ sunt custodiæ, et quidem ille ipse Curio suspectus. Quare vi aut clam agendum est et, si vi, fortiter cum tempestate. Clam autem istis? In quo si quod vides, quam turpe sit. Trahimur, nec fugiendum, si quid violentius.
De Cælia sæpe mecum agito nec, si quid habuero tale, dimittam. Hispanias spero firmas esse. Mas situm mihi argumento est recte esse in Hispaniis. Minus enim auderent, si aliter esset, et scirent; Nam et vicini et diligentes sunt. Odium autem recte animadvertis significatum in theatro. Legiones etiam has, quas in Italia assumpsit, alienissimas esse video. Sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. Illud recte times, ne ruat. Si desperarit, certe ruet. Quo magis efficiendum aliquid est, fortuna velim meliore, animo Cæliano. Sed primum quidque. Quod qualecumque erit, continuo scies. Nos juveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam sustinebimus. Est enim indoles, modo aliquod hoc sit ήθος AKIMOAON. Quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut άρ€τή non est διδακτόν, quod mihi persuaderi non potest. Epistula tua gratissima fuit meæ Tulliæ et me hercule mihi. Semper speculam aliquam adferunt tuæ litteræ. Scribes igitur, ac, si quid ad spem poteris, ne dimiseris. Tu Antoni leones pertimescas cave. Nihil est illo homine jucundius. Attende πράίξιν 7τολι-
Evocavit litteris e municipiis decem primos et 1111 viros. Venerunt ad villam ejus mane. Primum dormiit ad h. tu, deinde, cutn esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Cæsar iratus), postridie redire jussit; Lavari se velle et -wept κοιλιο- λικτίαν γίWr&u. Hoe here effecit Hodie autem in Ænariam transire constituit Exsulibus reditum pollicetur.
Sed hæc omittamus, de nobis aliquid agamus. A Q, Axio accepi litteras. De Tirone gratum. Vettienum diligo, Vestorio reddidi. Servius pr. Nonas Maias Mentum is mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. Cras igitur nos mature videbit mihique dabit argumentum ad te epistulæ. Lam enim non reperio, quod tibi scribam. Illud admiror, quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum præsertim me valde observant. Videlicet aliquid atrocius de me imperatum est. Coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus. Nos tamen aliquid excogitabimus. Tu, quæso, si quid in Hispaniis. Lam enim poterit audiri, et omnes ita exspectant, ut, si recte fuerit, nihil negotii futurum putent. Ego autem nec retentis iis confectam rem puto, neque amissis desperatam, Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. Te quoque a Curtio impediri video. Etsi, ut opinor, habes ίκπλονν. O vitam miseram, maiusque malum tam diu timere, quam est illud ipsum, quod timetur! Servius, ut antea scripsi, cum venisset Nonis Maiis, postridie ad me
Mane venit. Ne diutius te teneam, nullius consilii exitum invenimus. Numquam vidi hominem perturbatiorem metu; Neque hercule quicquam timebat, quod non esset timendum; Illum sibi iratum, hunc non amicum; Horribilem utriusque victoriam, cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam tum propter utriusque difficultatem pecuniariam;Quæ erui nusquam nisi ex privatorum bonis posset. Atque hæc ita multis cum lacrimis loquebatur, ut ego mirarer eas tam diuturna miseria non exaruisse. Mihi quidem etiam lippitudo hæc, propter quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est, sed sæpius odiosa est propter vigilias. Quam ob rem, quicquid habes ad consolandum, collige et illa scribe, non ex doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est medicina quam morbus), hæc potius conquire de Hispaniis, de Massilia; Quæ quidem satis bella Servius adfert; Qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. Hæc igitur, si habebis, et talia. Et quidem paucis diebus aliquid audiri necesseest.
Sed redeo ad Servium. Distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum " multo se
336 In suo lectulo malle, quicquid foret/' Odiosus scrupulus de filii militia Brundisina. Unum illud firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. Nos autem ad hæc " et id ipsum certo fore, et, quæ jam fierent, non esse leviora," multaque colligebamus. Verum ea non animum ejus augebant, sed timorem, ut jam celandus magis de nostro consilio quam adhibendus videretur. Quare in hoc non multum est. Nos ate admoniti de Cælio cogitabimus.
XV Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi Idus venit; Quæ nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. Etenim eæ
Quoque, quæ in his locis sunt, labare dicuntur. Eodem die Funisulanus ate attulit litteras, in quibus erat confirmatius idem illud. Ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. Adhuc non satis faciebat; Debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. Nunc ait se daturum; Cui expensum tulerit, morari; Tabellariis, si apud te esset qua satis fecisset, dares. Quantum sit, Eros Philotimi tibi dicet. Sed ad majora redeamus.
Quod optas, Cælianum illud maturescit. Itaque torqueor, utrum ventum exspectem. Vexillo opus est; Convolabunt. Quod suades, ut palam, prorsus adsentior, itaque me profecturum puto. Tuas tamen
MARCUS TULLIUS CICERO interim litteras exspecto. Servi consilio nihil expeditur. Omnes captiones in omni sententia occurrunt. Unum C. Marcellum cognovi timidiorem; Quem consulem fuisse pænitet. *Ω πολλής dytvveias! Qui etiam Antonium confirmasse dicitur, ut me impediret, quo ipse, credo, honestius. Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. Ad me misit se pudore deterritum ad me non venisse, quod me sibi suscensere putaret. Ibitur igitur et ita quidem, ut censes, nisi cujus gravioris personæ suscipiendæ spes erit ante oblata. Sed vix erit tam cito. Allienus autem prætor putabat aliquem, si ego non, ex collegis suis. Quivis licet, dum modo aliquis.
De sorore laudo. De Quinto puero datur opera; Spero esse meliora. De Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura, sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! Sæpe enim ad me scripsit, ut Gallio, quantum is vellet, darem. Quodsi non scripsisset, possemne aliter? Et quidem sæpe sum pollicitus, sed tantum voluit cito. Me vero adiuvarent his in angustiis. Sed di istos! Verum alias. Te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. Ego, dum panis et cetera in navem parantur, excurro in Pompeianum. Vettieno velim gratias, quod studiosus sit; Si quemquam nanctus eris, qui perferat, litteras des, antequam discedimus.
340 Commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus, cum ad me bene mane Dionysius fuit. Cui quidem ego non modo placabilem me præbuissem, sed totum remisissem, si venisset, qua mente tu ad me scripseras. Erat enim sic in tuis litteris, quas Arpini acceperam, eum venturum factura mque, quod ego vellem. Ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum. Quod quia plane, cum in Formianum venisset, præciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. At ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis, ut sibi ignoscerem; Se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. Pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. Quid quæris? (Fortasse miraberis) in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. Velim, ut tibi amicus sit. Hoc cum tibi opto, opto, ut beatus sis; Erit enim tam diu.
Consilium nostrum spero vacuum periculo fore. Nam et dissimulavimus, et, ut opinor, non acerrime adservabimur. Navigatio modo sit, qualem opto, cetera, quæ quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur. Tu, dum adsumus, non modo quæ scies audierisve, sed etiam quæ futura providebis, scribas velim.
Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante diem vin K. Mai., ut ad me
MARCUS TULLIUS CICERO Curio scripsit. Utinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! Est enim rumor. O, si id fuerit, turpem Catonem!
Ego, ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meæ, profectus sum in Pompeianum a. d. mi Idus, ut ibi essem, dum, quæ ad navigandum opus essent, pararentur. Cum ad villam venissem, relatum est ad me centuriones trium cohortium, quæ Pompeiis sunt, me velle postridie convenire. Hæc mecum Ninnius noster, velle eos mihi se et oppidum tradere. At ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent. Quid enim erat in tribus cohortibus? Quo apparatu? Cogitavi eadem illa Cæliana, quæ legi in epistula tua, quam accepi, simul et in Cumanum veni eodem die, et simul fieri poterat, ut temptaremur. Omnem igitur suspicionem sustuli. Sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad Terentiam salutatum deverterat. Sermone erat usus honorifico erga me. Jam eum, ut puto, videbo; Misit enim puerum se ad me venire. Hoc quidem melius quam collega noster Antonius, cujus inter lictores lectica mima portatur.
Tu, quoniam quartana cares et novum morbum removisti, sed etiam gravedinem, teque vegetum nobis in Græcia siste et litterarum aliquid interea. Pr. Idus Hortensius ad me venit scripta epistula. Vellem cetera ejus! Quam in me incredibilem ίκτίv€iav\ Qua quidem cogito uti. Deinde Serapion cum epistula tua. Quam priusquam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. Deinde epistula lecta cumulatissime cetera. Et hercule hominem probo; Nam et doctum et probum existimo; Quin etiam navi ejus me et ipso convectore usurum puto.
Crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa, sed tamen quæ impediat scriptionem meam. Valetudinem tuam jam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis temptationibus gaudeo. *
Ocellam vellem haberemus; Videntur enim esse hæc paulo faciliora futura. Nunc quidem æquinoctium nos moratur, quod valde perturbatum erat. Id si transierit, utinam idem maneat Hortensius! Si quidem, ut adhuc erat, liberalius esse nihil potest.
De diplomate admiraris quasi nescio cujus te flagitii insimularim. Negas enim te reperire, qui mihi id in mentem venerit. Ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere censebam, et quia pueris diploma sumpseras. Habes causam opinionis meæ.
MARCUS TULLIUS CICERO velim scire, quid cogites, in primisque, si quid etiam nunc novi est.
Xvn K. Jun. Tullia mea peperit χπιι K. Jun. puerum Quod gaudeo; Quod quidem est X IV aut natum, perimbecillum est. Me mirificæ tranquillitates adhuc tenuerunt atque majori impedimento fuerunt quam custodiæ, quibus adservor. Nam illa Hortensiana omnia fuere infantia. Ita fiet. Homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. Itaque posthac non scribam ad te, quid facturus sim, sed quid fecerim; Omnes enim videntur subauscultare, quæ loquor.
Tu tamen, si quid de Hispaniis sive quid aliud, perge, quæso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum, quo opto, pervenerimus, aut si quid ex cursu. Sed hoc quoque timide scribo. Ita omnia tarda adhuc et spissa. Ut male posuimus initia, sic cetera sequuntur.
Formias nunc sequimur; Eodem nos fortasse Furiæ persequentur. Ex Balbi autem sermone, quem tecum habuit, non probamus de Melita. Dubitas igitur, quin nos in hostium numero habeat? Scripsi equidem Balbo te ad me et de benevolentia scripsisse et de
348 Suspicione. Egi gratias; De altero ei me purga. Ecquem tu hominem infeliciorem? Non loquor plura, ne te quoque excruciem. Ipse conficior venisse tempus, cum jam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.
LIBER UNDECIMUS Accepi ate signatum libellum, quem Anteros attulerat; Ex quo nihil scire potui de nostris domesticis Id. lan.Y ut rebus. De quibus acerbissime adflictor, quod, qui eas
Dispensavit, neque adest istic, neque, ubi terrarum sit, scio. Omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia. Quam si his temporibus miseris et extremis præstiteris, hæc pericula, quæ mihi communia sunt cum ceteris, fortius feram; Idque ut facias, te obtestor atque obsecro. Ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. Hujus pecuniæ permutatione fidem nostram facile tuebere; Quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei, cui tu scis jam pridem minime credere me debere, commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem. Ob eamque causam serius ad te scribo, quod sero intellexi, quid timendum esset. Te etiam atque etiam oro, ut me totum tuendum suscipias, ut, si ei salvi erunt, quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiæ tuæ acceptam referre.
II Scr, in Epiro Litteras tuas accepi pr. Non. Febr. Eoque ipso die. Ex testamento crevi hereditatem. Ex multis meis Mari., ul vt-...,,,..... d*tur,a. 0 6 misemmts cuns est una levata' A> ut ecnbU' lsta hereditas fidem et famam meam tueri potest; Quam quidem intellego te etiam sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse. De dote quod scribis, per omnes deos te obtestor, ut totam rem suscipias et illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus, si quæ sunt, tuis, quibus tibi molestum non erit, facultatibus. Cui quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati. In quos enim sumptus abeunt fructus prædiorum? Lam illa HS, quæ scribis, nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; Numquam enim essem passus. Sed hæc minima est ex eis miuriis, quas accepi; De quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor. Ex ea pecunia, quæ fuit in Asia, partem dimidiam fere exegi. Tutius videbatur fore ibi, ubi est, quam apud publicanos.
Quod me hortaris, ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre, quam ob rem id facere possem. Sed, si ad ceteras miserias accessit etiam id, quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de
. MARCUS TULLIUS CICERO domo, quis me miserior uno jam fuit? Oro, obsecro, ignosce. Non possum plura scribere. Quanto mærore urgear, profecto vides. Quod si milii commune cum ceteris esset, qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo tolerabilior esset. Nunc nihil est, quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo etiam nunc effici potest, ut ne qua singulari ad fidar calamitate et injuria.
Tardius ad te remisi tabellarium, quod potestas mittendi non fuit A tuis et nummorum accepi HS
Et, vestimentorum quod opus fuit. Quibus tibi videbitur, velim des litteras meo nomine. Nosti meos familiares. Si signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse. I Quid hic agatur, scire poteris ex eo, qui litteras attulit. Quem diutius tenui, quia cotidie aliquid novi exspectabamus; Neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit præter eam, de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Qui net. Pertinet, quid vellem. Utrumque grave est, et tam gravi tempore periculum tantæ pecuniæ, et dubio rerum exitu ista, quam scribis, abruptio. Quare ut alia sic hoc vel maxime tuæ curæ benevolentiæque permitto et illius consilio et voluntati; Cui miseræ consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque de.Liberav issem.
Quod negas præcipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam præcipua multa sunt, quæ tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. Ea tamen erunt minora, si, ut adhuc lactum est, administratione et diligentia tua levabuntur.
Pecunia apud Egnatium est. Sit ame, ut est. Neque enim hoc, quod agitur, videtur diuturnum esse posse, ut scire jam possim, quid maxime opus sit. Etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est, quicum sumus; Cui magnam dedimus pecuniam mutuam, opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. Tn, ut antea fecisti, velim, si qui erunt, ad quos aliquid scribendum ame e-Xistimes, ipse conficias. Tuis salutem dic. Cura, ut valeas. In primis id, quod scribis, omnibus rebus cura et provide, ne quid ei desit, de qua scis me miserrimum esse. Idibus luniis ex castris. IV
IV ergo, ut sustentetur per te. De Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. Meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum, quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui, nec quæ accidunt, nec quæ aguntur, ullo modo probentur. Utinam coram tecum olim potius quam per epistulas! Hic tua, ut possum, tueor apud hos. Cetera Celer. Ipse fugi adhuc omne munus eo magis, quod ita nihil poterat agi, ut mihi et meis rebus aptum esset.
IVa Quid sit gestum novi, quæris. Ex Isidoro scire chimterXVI poteris. Reliqua non videntur esse difficiliora. Tu id et XII K. ve^mi quod scis me maxime velle, cures, ut scribis, ut facis. Me conficit sollicitudo, ex qua etiam summa infirmitas corporis. Qua levata ero una cum eo, qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; In causa versatur acriter.
Hactenus fuit, quod caute ame scribi posset. Vale. De pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut scripsi iis litteris, quas Pollex tulit.
V Quæ me causæ moverint, quam acerbæ, quam graves, quam novæ, cœgerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. Fuerunt quidem tantæ, ut id, quod vides, effecerint. Itaque, nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid ate petam, reperio; Rem et summam negotii vides.
Equidem ex tuis litteris intellexi, et eis, quas communiter cum aliis scripsisti, et eis, quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quærere. Quod scribis placere, ut propius acc*edam iterque per oppida noctu faciam, non sane video, quem ad modum id fieri possit. Neque enim ita apta habeo devorsoria, ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id, quod quæris, multum interest, utrum me homines in oppido videant an in via. Sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo, quem ad modum commodissime fieri posse videatur.
Ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere plures litteras non potui; Eis tantum rescripsi, aquibus acceperam. Tu velim et Basiio, et quibus præterea videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. Quod tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris pro-
362 Fee to intellegis rem mihi desse, de qua scribam, non voluntatem.
Quod de Vatinio quæris, neque illius neque cujusquam mihi præterea officium desset, si reperire possent, qua in re me juvarent. Quintus aversissimo $ me animo Patris fuit. Eodem Corcyra filius venit. Inde profectos eos una cum ceteris arbitror.
VI Sollicitum esse te, cum de tuis communibusque fortunis, tum maxime de me ac de dolore meo sentio. Qui quidem meus dolor non modo non minuitur, cum socium sibi adjungit dolorem tuum, sed etiam augetur. Omnino pro tua prudentia sentis, qua consolatione levari maxime possim. Probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. Addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum judicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. Id si ita putarem, levius dolerem. " Crede," inquis, " mihi." Credo equidem, sed scio, quam cupias minui dolorem meum. Me discessisse ab armis numquam pænituit. Tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus conjunctio, ut non nominatim, sed generatim proscriptio esset informata, ut jam omnium judicio constitutum esset omnium vestrum bona prædam esse illius victoriæ. " Vestrum" plane dico; Numquam enim de te ipso nisi
364 Crudelissime cogitatum est Quare voluntatis me meæ numquam pænitebit, consilii pænitet In oppido aliquo mallem resedisse, quoad accerserer; Minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret Brundisi jacere in omnes partes est molestum. Propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus, quos populus dedit, possum? Qui mihi incolumi adimi non possunt. Quos ego nunc paulisper cura bacillis in turbam conjeci ad oppidum accedens, ne quis impetus militum fieret Reliquo tempore me domi tenui.J Ad Oppium. Et Balbum scripsi,'J quonam iis placeret modo propius accedere, ut hac de re considerarent. Credo fore auctores. Sic enim recipiunt, Cæsari non modo de conservanda, sed etiam de augenda mea dignitate curæ fore, meque hortantur, ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. Quæ quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. Sed ingero præterita j vide, quæso, igitur ea, quæ restant, et explora cum istis, et, si putabis opus esse, et si istis placebit, quo magis factum nostrum Cæsar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Cæsarem me, quicquid fecerim, de sua sententia fecisse.
Tulliæ meæ morbus et imbecillitas corporis me exanimat. Quam tibi intellego magnæ curæ esse, quod est mihi gratissimum. De Pompei exitu mihi
1 Rei iquo tempore me domi tenui Hofipann: recipio tem-
366 Dubium numquam fuit. Tanta enim desperatio rerum ejus omnium regum et populorum animos occuparat, ut, quocumque venisset, hoc putarem futurum. Non possum ejus casum non dolere; Hominem enim integrum et castum et gravem cognovi. De Fannio consoler te? Perniciosa loquebatur de mansione tua. L. vero Lentulus Hortensi domum sibi et Cæsaris hortos et Baias desponderat. Omnino hæc eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. Omnes enim, qui in Italia manserant, hostium numero habebantur. Sed velim hæc aliquando solutiore animo.
Quintum fratrem audio profectum in Asiam, ut deprecaretur. De filio nihil audivi; Sed quære ex Diochare, Cæsaris liberto, quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. Is dicitur vidisse Quintum euntem an jam in Asia. Tuas litteras, prout res postulat, exspecto. Quas velim cures quam primum ad me perferendas, mi K. Decembr. VI Gratæ tuæ mihi litteræ sunt, quibus accurate perscripsisti omnia, quæ ad me pertinere arbitratus es. Et factum igitur tu scribis istis placere et placere isdem istis lictoribus me uti, quod concessum Sestio
MARCUS TULLIUS CICERO sit; Cui non puto suos esse concessos, sed ad ipso datos. Audio enim eum ea senatus consulta improbare, quæ post discessum tribunorum facta sunt. Quare poterit, si volet sibi constare, nostros lictores comprobare.
Quamquam quid ego de lictoribus, qui pæne ex Italia decedere sim jussus? Nam ad me misit Antonius exemplum Cæsaris ad se litterarum, in quibus erat se audisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse, Romæ ut essent palam Id sibi non placere, ne qui motus ex eo fierent; Prohiberique omnes Italia, nisi quorum ipse causam cognovisset; Deque eo vehementius erat scriptum. Itaque Antonius petebat ame per litteras, ut sibi ignoscerem; Facere se non posse, quin iis litteris pareret. Tum ad eum misi L. Lamiam, qui demonstraret illum Dolabellæ dixisse, ut ad me scriberet, ut in Italiam quam primum venirem; Ejus me litteris venisse. Tum ille edixit ita, ut me exciperet et Lælium nominatim. Quod sane nollem; Poterat enim sine nomine res ipsa excipi.
O multas et graves offensiones! Quas quidem tu das operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod, ut minuas, tam valde laboras; Idque velim ne gravere quam sæpissime facere. Maxime autem adsequere, quod vis, si me adduxeris, ut existimem me bonorum judicium non funditus perdidisse. Quamquam quid tu in eo potes? Nihil scilicet. Sed, si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime consolari poterit; Quod nunc qui-
870 Dem video non esse, sed, si quid ex eventis, ut hoc nune accidit Dicebar debuisse cum Pompeio proficisci. Exitus illius minuit ejus officii prætermissi reprehensionem. Sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur, quam quod in Africam non jerim. Judicio hoc sum usus, non esse barbaris auxiliis fallacissimæ gentis rem publicam defendendam, præsertim contra exercitum sæpe victorem. Non probant fortasse; Multos enim viros bonos in Africam venisse audio et scio fuisse antea. Valde hoc loco urgeor. Hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex eis, aut, si potest, omnes, qui salutem anteponant. Nam, si perseverant et obtinent, quid nobis futurum sit, vides. Dices: " Quid illis, si victi erunt?" Honestior est plaga. Hæc me excruciant. Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. Quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo vacuum est et dolore. Extremum est eoruui, qui in Achaia sunt Ei tamen ipsi se hoc melius habent quam nos, quod et multi sunt uno in loco, et, cum in Italiam venerint, domum statim venerint Hæe tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis.
Quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic esse, vel ut cum eis, quibus oportebit, agas, quæ erunt agenda de nobis,
372 Ut ea, quæ egisti. In primisque hoc velim animadvertas. Multos esse arbitror, qui ad Cæsarem detulerint delaturive sint me aut pænitere consilii mei aut non probare, quæ fiant. Quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur animo ame alienato, non quo ita esse perspexerint. Sed totum in eo est, ut hoc Balbus sustineat et Oppius, et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur. Et hoc plane ut fiat, diligentiam adhibebis. Alterum est, cur te nolim discedere, quod scribis Tulliam te flagitare. O rem miseram! Quid scribam aut quid velim? Breve faciam, lacrimæ enim se subito profuderunt. Tibi permitto, tu consule; Tantum vide, ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. Ignosce, obsecro te. Non possum præ fletu et dolore diutius in hoc loco commorari. Tantum dicam, nihil mihi gratius esse, quam quod eam diligis.
Quod litteras, quibus putas opus esse, curas dandas, facis commode. Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem Sicyone. Quorum deprecatio est facilis. Utinam illi, qui prius illum viderint, me apud eum velint adiutum tantum, quantum ego illos vellem, si quid possem!
Quod rogas, ut in bonam partem accipiam, si qua sint in tuis litteris, quæ me mordeant, ego vero in optimam, teque rogo, ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me omnia idque facias quam sæpissime. Vale K. Jan.
374 Quantis curis conficiar, etsi profecto vides, tomen cognosces ex Lepta et Trebatio. Maximas pœnas pendo temeritatis meæ, quam tu prudentiam mihi videri vis; Neque te deterreo, quo minus id disputes scribasque ad me quam sæpissime. Non nihil enim me levant tuæ litteræ hoc tempore. Per eos, qui nostra causa volunt valentque apud illum, diligentis" sime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. Oppugnamur enim, ut audio, et a præsentibus quibusdam et per litteras. Eis ita est occurrendum, ut rei magnitudo postulat. Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem, sed etiam accusatorem mei. Dictitat se ame apud Cæsarem oppugnari, quod refellit Cæsar ipse omnesque ejus amici. Neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. Nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. Qui ex ipso au disserit, cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quædam, ad me pertulerunt. Nosti genus, etiam expertus es fortasse. In me id est omne conversum. Sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. Quare ad illud redeo. Cura, ut hujus rei causa dedita opera mittat
376 Aliquem Balbus. Ad quos videbitur, velim cures litteras meo nomine. Vale, xm Kal. Jan.
IX Ego vero et incaute, ut scribis, et celerius, quam oportuit, feci, nec in ulla sum spe, quippe qui exceptionibus edictorum retinear. Quæ si non essent sedulitate effectæ et benevolentia tua, liceret mihi abire in solitudines aliquas. Nunc ne id quidem licet. Quid autem me juvat, quod ante initum tribunatum veni, si ipsum, quod veni, nihil juvat? Jam quid sperem ab eo, qui mihi amicus numquam fuit, cum jam lege etiam sim confectus et oppressus? Cotidie jam Balbi ad me litteræ languidiores, mul vitio pereo; Nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. Ego enim, cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram, quid facerem, ceperamque consilium non tam forte quam mihi præter ceteros concedendum. Cessi meis vel potius parui. Ex quibus unus qua mente^fiierit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris, quas ad te et ad alios misit. Quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. Delatus est ad me fasciculus. Solvi, si quid ad me esset litterarum. Nihil erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. Jussi ad eos deferri. Illi ad me
378 Statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; Epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. Hic Ligurius furere. " Se enim scire summo illum in odio fuisse Cæsari. Illum tamen non modo favisse, sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa." Hoc ego dolore accepto volui scire, quid scripsisset ad ceteros; Ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si ejus hoc tantum scelus percrebruisset. Cognovi ejusdem generis. Ad te misi. Quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. Nil me lædet. Nam, quod resignatæ sunt, habet, opinor, ejus signum Pomponia. Hac ille acer dolore adfecit, ut postea jacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur.
Ita omnibus rebus urgeor; Quas sustinere vix possum vel plane nullo modo possum. Quibus in miseriis una est pro omnibus, quod istam miseram patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam. Quare te, ut polliceris, videre plane velim. Alium enim, cui illam commendem, habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quæ mihi. Sed, si me non offendes, satis tamen habeto commendatam, patruumque in ea, quantum poteris, mitigato.
Hæc ad te die natali meo scripsi. Quo utinam susceptus non essem, aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! Plura scribere fletu prohibeor.
X Ad meas incredibiles ægritudines aliquid novi accedit ex iis, quæ de Q. Q. ad me adferuntur. P. Terentius, meus necessarius, operas in portu et scriptura Asiæ pro magistro dedit. Is Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr. Eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; Cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis, quam apud Cæsarem contra me esset habiturus. Multa a se dicta contra ejus amentiam. Multa postea Patris simili scelere secum Quintum patrem locutum; Cujus furorem ex iis epistulis, quas ad te misi, perspicere potuisti. Hæc tibi dolori esse certo scio; Me quidem excruciant, et eo magis, quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.
De Africanis rebus longe alia nobis, ac tu scripseras, nuntiantur. Nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. Accedit Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec voluntas, urbanæ res perditæ. Quid est, ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras lego? Quæ essent profecto crebriores, si quid haberes, quo putares meam molestiam minui posse. Sed tamen te rogo, ut ne intermittas scribere ad me, quicquid erit, eosque, qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen non ut aliquid proficias, sed ut tibi me carum esse sentiant. Plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras, quas proxime ad te dedi, rescripseris. Vale,
Xii K. Febr.
XI Confectus jam cruciatu maximorum dolorum, ne si sit quidem, quod ad te debeam scribere, facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est, quæ scribenda sit, cum præsertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. Ita jam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliquid adferunt, quod velim. Quare tu quidem scribito, cum erit, cui des. Ego tuis proximis, quas tamen jam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; Longo enim intervallo video immutata esse omnia; Illa esse firma, quæ debeant, nos stultitiæ nostræ gravissimas pœnas pendere.
P. Sallustio curanda sunt HS quæ accepi a Cn. Sallustio. Velim videas, ut sine mora curentur. Atque hoc ipsum jam prope consumptum est. Quare id quoque velim cum illa videas, ut sit, qui utamur. Hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; Sed, priusquam id scirem, nihil sum ausus sumere. Qui sit omnium rerum status noster, * vides. Nihil est mali, quod non et sustineam et exspectem. Quarum
384 Rerum eo gravior est dolor, quo culpa, major.. Ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. Nihil videlicet tuæ litteræ profecerunt. Vale,
Viii Idus Mart. Cephalio mihi ate litteras reddidit a. d. vm Id. Mart, vespere. Eo autem die mane tabellarios mise- Mart. a. 707 ram; Quibus ad te dederam litteras. Tuis tamen lectis litteris putavi jam aliquid rescribendum esse ea re maxime, quod ostendis te pendere animi, quamnam rationem sim Cæsari allaturus profectionis meæ tum, cum ex Italia discesserim. Nihil opus est mihi nova ratione. Sæpe enim ad eum scripsi multisque mandavi, me non potuisse, cum cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. Nihil enim erat, quod minus eum vellem existimare, quam me tanta de re non meo consilio usum esse. Posteaque, cum mihi litteræ a Balbo Cornelio minore missæ essent illum existimare Quintum fratrem " lituum" meæ profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem, quæ de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa præsens in præsentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nilo minus his verbis ad Cæsarem scripsi:
" De Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. Illud dumtaxat tamen audebo petere
MARCUS TULLIUS CICERO abs te, quod te oro, ne quid existimes ab illo factum esse, quo minus mea in te officia constarent, minusve te diligerem, poti usque semper illum auctorem nostræ coni unctionis fuisse, meique itineris comitem, non ducem. Quare ceteris in rebus tantum ei tribues, quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. Ego ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo."
Quare, si quis congressus fuerit mihi cum Cæsare, etsi non dubito, quin is lenis in illum futurus sit idque jam declaraverit, ego tamen is ero, qui semper fui. Sed, ut video, multo magis est nobis laborandum de Africa; Quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis spem quam victoriæ. Quod utinam ita esset! Sed longe aliter esse intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi, sed confirmandi mei causa, præsertim cum adjungatur ad Africam etiam Hispania.
Quod me admones, ut scribam ad Antonium et ad ceteros, st quid videbitur tibi opus esse, velim facias id, quod sæpe fecisti. Nihil enim mihi venit in mentem, quod scribendum putem. Quod me audis erectiorem esse animo, quid putas, cum videas accessisse ad superiores ægritudines præclaras generi
388 Actiones? Tu tamen velim ne intermittas, quod ejus facere poteris, scribere ad me, etiamsi rem, de qua scribas, non habebis. Semper enim adferunt aliquid mihi tuæ litteræ.
Galeonis hereditatem crevi. Puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est.
Viii Idus Martias. A Murenæ liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P. Siser reddiderat eas, quibus rescribo. De Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in Syr*am ven*sse Qu°d ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est. Quod certiorem te vis fieri, quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum, qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. Sed, quantum id mea intersit, existimare te posse certo scio. Mihi cum omnia sint intolerabilia ad dolorem, tum maxime quod in eam causam venisse me video, ut sola utilia mihi esse videantur, quæ semper nolui.
P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandreæ filium, Rhodoque Alexandream C. Cassium profectum esse constat. Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis, quam cum gravissime accusabat. Ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non placere, quod ad multos de me asperius scri-
390 Pserit, itaque se pænitere, quod animum tuum offenderit; Sed se jure fecisse. Deinde perscribit spurcissime, quas ob causas fecerit. Sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. Atque utinam vel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! Nunc, nec ubi nec quando te sim visurus, possum suspicari.
De coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes*, nam et æquum postulant, et, quicquid egisses, recte esse actum putarem. De fundo Frusinati redimendo jam pridem intellexisti voluntatem meam. Etsi tum meliore loco res erant nostræ neque tam mihi desperatum iri videbantur, tamen in eadem sum voluntate. Id quem ad modum fiat, tu videbis. Et velim, quod poteris, consideres, ut sit, unde nobis suppeditentur sumptus necessarii. Si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum, cum id videbamur sapienter facere, detulimus. Itaque tum et a tuo vilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus; Nunc Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pe.Cuniam aspeximus. Sed velim videas, quid sit, quod confici possit, quidque mihi de omnibus des consilii; Et causam nosti.
Plura ne scribam, dolore impedior. Si quid erit, quod ad quos scribendum meo nomine putes, velim, ut soles, facias, quotiensque habebis, cui des ad me litteras, nolim prætermittas. Vale. Non me offendit veritas litterarum tuarum, quod me cum communibus tum præcipuis malis oppressum Mai. a. 707 ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri jam non posse. Nec enim ea sunt, quæ erant antea, cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. Omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia, quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. Ita præter Lælium neminem habeo culpæ socium; Qui tamen hoc meliore in causa est, quod jam est receptus. De me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; Aquibus, si quid esset lætius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. Quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me, quid tibi responde-
* rint, scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. Etsi omnium conspectum horreo, præsertim hoc genero, tamen, in tantis malis quid aliud velim, non reperio. Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. Ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; Ad te scribam, num quid egerim. HS xxx potuisse mirarer, nisi multa de
394 Fufidianis prædiis. Sed avide tamen' te exspecto; Quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. Lam extremum concluditur; Quod quale ait, ibi facile est,* hic gravius existimare. Vale.
XV fac*endurn IEe enim ita videtur Alexandream tenere, ut eum scribere etiam pudeat de-illis rebus, hi autem ex Africa jam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. Quid mihi igitur putas agendum? Video difficile esse consilium. Sum enim solus aut cum altero, cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. Sed tamen scire velim, quid censeas; Idque erat cum aliis, cur te, si fieri posset, cuperem videre.
Minucium xn sola curasse scripsi ad te antea. Quod superest, velim videas, ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me, sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. Nihil fingi
396 Potest mali, quo non urgear. Omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor, qui et maximus est et æternus. Cujus peccati si socios essem habiturus ego, quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis. Sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. Alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet, cum se expedierint et una esse cœperint. Ei 'autem ipsi, qui sua voluntate ad Fufium venerunt, nihil possunt nisi timidi existimari. Multi autem sunt, qui, quocumque modo ad illos se recipere volent, recipientur. Quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. Solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Læli. Sed quid me id levat? Nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.
Hæc ad te scribo, non ut queas tu demere sollicitudinem, sed ut cognoscam, ecquid tu ad ea adferas, quæ me conficiunt; Ad quæ gener accedit et cetera, quæ fletu reprimor ne scribam. Quin etiam Æsopi filius me excruciat. Prorsus nihil abest, quin sim miserrimus. Sed ad primum revertor, quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an
MARCUS TULLIUS CICERO mare transeundum. Nam hic maneri diutius non potest.
De Fufidianis quare nihil potuit confici? Genus enim condicionis ejus modi fuit, in quo non solet esse controversia, cum ea pars, quæ videtur esse minor, licitatione expleri posset. Hoc ego non sine causa quæro. Suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. Vale.
Pr. Idus Maias. Non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum), ut me ista epistula nihil consoletur. Nam et exigue scripta est et suspiciones megnas habet non esse ab illo; Quas animadvertisse te existimo. De obviam itione ita faciam, ut suades. Neque enim ulla de adventu ejus opinio est, neque, si qui ex Asia veniunt, quicquam auditum esse dicunt de pace; Cujus ego spe in hanc fraudem incidi.
Nihil video, quod sperandum putem, nunc præsertim, cum ea fitaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in Italia. Ego vero, etiamsi rediturus ille est, qui adhuc
400 Bellum gerere dicitur, tamen ante reditum ejus negotium confectum iri puto.
Quod autem scribis quandam lætitiam bonorum esse commotam, ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil prætermittis, in quo putes aliquid solacii esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi tanti fuisse, ut eam peterem ab illo, et eo minus, quod hujus consilii jam ne socium quidem habeo quemquam. Qui in* Asia sunt, rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis afferunt. Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; Mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit. Quam ob rem idem ate nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres, quod mihi putares faciendum, me moneres. Si recipior ab his, quod vides non fieri, tamen, quoad bellum erit, quid agam aut ubi sim, non reperio; Sin jactor, eo minus. Itaque tuas litteras exspecto, easque ut ad me sine dubitatione scribas, rogo.
Quod suades, ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istæ litteræ delectarent. Etsi quidam scripsit ad me his verbis: " Ego ut in his malis Patris sum non invitus; Essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur, quæ ego audire vellem." Quod ais illum ad te scribere me
402 Sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi. Ad eas Cephalioni dedi, qui multos menses tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse jam ante ad te scripsi.
Extremum est, quod te orem, si putas rectum esse et ate suscipi posse, cum Camillo communices, ut Terentiam moneatis de testamento. Tempora monent, ut videat, ut satis faciat, quibus debeat. Auditum ex Philotimo est eam scelerate quædam facere. Credibile vix est, sed certe, si quid est, quod fieri possit, providendum est. De omnibus rebus velim ad me scribas, et maxime quid sentias de ea, in qua tuo consilio egeo, etiam si nihil excogitas. Id enim mihi erit pro desperato,
In Non. Jun. Properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. Eo brevior est, et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus Junias deque tua a. 707 erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. Ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi, quam capere ex singulari filia debui, sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. Itaque ate neque consolationem jam, qua cupere te uti video, nec consilium, quod capi nullum potest, exspecto, teque omnia cum superioribus sæpe litteris tum proximis temptasse intellego.
Ep. XVIIa
Ego cum Sallustio Ciceronem ad Cæsarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi mærore retinerem. Itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. Pro ea, quam ad modum consolantis scripsisti, putato ea me scripsisse, quæ tu ipse intellegis responderi potuisse.
Quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione ejus oratio. Sed non dubito, quin istis persuaderi nullo modo possit ea, quæ faciant, mihi probari posse, quoquo modo loquar. Ego tamen utar moderatione, qua potero; Quamquam, quid mea intersit, ut eorum odium subeam, non intellego.
Te justa causa impediri, quo minus ad nos venias, video, idque mihi valde molestum est. Illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat, constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. Ab illo datas ullas litteras. Ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. Datis, quod inane esset, etiamsi verum esset, non veram esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Pæsto mque venisse. Quid is adferat aut quo modo exierit, aut quid in Africa fiat, scire velim. Dicitur enim per Nasidium emissus esse. Id quale sit, velim, si inveneris, ad me scribas. De HS ut scribis, faciam. Vale,
Xvii Kal. Quincti) es.
De illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. Itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem, et te rogo, ut me hinc expedias. Quodvis enim supplicium levius est hac permansione. Hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. Sive enim bellum in Italia futurum est, sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; Quorum fortasse utrumque erit, alterum certe. Intellexi omnino ex Oppi sermone, que m tu mihi scripsisti, quæ istorum ira esset, sed, ut eam flectas, te rogo. Nihil omnino jam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius, in quo nunc sum, fieri nihil potest. Quare et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, ut poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. Vale.
Xii Kal, Quinc tit, Cum tuis dare possem litteras, non prætermisi, etsi, quod scriberem, non habebam. Tu ad nos et. Rarius scribis, quam solebas, et brevius, credo, quia nihil habes, quod me putes libenter legere aut audire posse. Verum tamen velim, si quid erit, qualecumque erit, scribas. Est autem unum, quod mihi sit optandum, si quid agi de pace possit; Quod nulla equidem habeo in spe; Sed, quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare, quod optandum vix est.
Philotimus dicitur Id. Sext. Nihil habeo de illo amplius. Tu velim ad ea mihi rescribas, quæ ad te antea scripsi. Mihi tantum temporis satis est, dum ut in pessimis rebus aliquid caveam, qui nihil umquam cavi. Vale. *
Xi Kal. Sextii.
XX xvn K. Septembres venerat die xxvm. Seleucea. Pieria C. Trebonius, qui se Antiocheæ diceret apud Cæsarem vidisse Quintum filium cum Hirtio. Eos de Quinto, quæ voluissent, impetrasse nullo quidem negotio. Quod ego magis gauderem, si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. Sed
410 Et alia timenda sunt ab aliis Quin tisque, et ab hoe ipso quæ dantur ut adomino, rursus in ejusdem sunt potestate. Etiam Sallustio ignovit. Omnino dicitur nemini negare; Quod ipsum est suspectum, notionem ejus differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. Is venit, ut legiones in Siciliam traduceret. Eo protinus iturum Cæsarem Patris. Quod si faciet, ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. Tuas litteras ad eas, quibus ate proxime consilium petivi, vehementer exspecto. Vale,
Xvi Kal. Septembres. Accepi vi Kal. Sept litteras ate datas xn Kal. doloremque, quem ex Quinti scelere jam pridem acceptum jam abieceram, lecta ejus epistula gravissimum cepi. Tu etsi non potuisti ullo modo facere, ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam.
Ad ea autem, quæ scribis de testamento, videbis, quid et quo modo. De nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo, de quo scribis.
MARCUS TULLIUS CICERO
Ille ad Kal. Sept Athenis non videtur fore. Multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. Legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. Nullam putant se commoturam. Illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. Sed, si hoc ita est, huc veniat necesse est. Ac mallem i Him; Aliquo enim modo hinc evasissem. Nunc metuo, ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserrimæ perferenda.
Quod me mones, ut ea, quæ agam, ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur, et si ullo modo fieri posset. Sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum injuriis nihil est, quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; In quibus omnia genere ipso præclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. Hæc autem ejus modi sunt, ut obliviscar mei, multoque malim, quod omnibus sit melius, quam quorum utilitati meam adjunxi. Tu ad me tamen velim quam sæpissime scribas eoque magis, quod præterea nemo scribit, ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. Quod scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. Vale. Diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. Accepi enim ate litteras, quibus videris vereri, aj. Epistulas illas acceperim. Quas quidem vellem mihi numquam redditas; Auxerunt enim mihi dolorem, nec, si in aliquem incidissent, quicquam novi attulissent. Quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? Quod ne Cæsar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent. Nam, quod te vereri scribis, ne illi obsint, eique rei mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. Quod quidem mihi molestum non est; Illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.
Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. Currunt ad illum pulsi amilitibus, qui se negant usquam, nisi acceperint. Ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. Itinera enim ita facit, ut multos dies in oppido uno! Ponat. Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. Quid mihi igitur censes? Laxa enim corpore vix sustineo gravitatem hujus cæli, quæ mihi laborem adfert in dolore. Aut his illuc euntibus mandem, ut me excusent, ipse accedam propius? Quæso, attende et me, quod adhuc sæpe rogatus non fecisti, consilio juva. Scio rem difficilem esse, sed ut in malis etiam illud mea magni interest, te ut videam. Profecto aliquid profecero, si id acciderit. De testamento, ut scribis, animadvertes. Quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit te secum locutum. Tuas litteras exspectabam; Nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non video posse. Sed, cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; Scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari.
418 Ut de hac misera cogites, et illud, de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. Illud quoque vellem antea, sed omnia timuimus. Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. Aliquid fecissemus ut viri vel tabularum novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellæ vel omnium malorum; Nec res perisset, et videremur aliquid doloris virilis habuisse. Memini omnino tuas litteras, sed et tempus illud; Etsi quidvis præstitit. Nunc quidem ipse videtur denuntiare; Audimus enim de statua Clodi. Generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas! Placet mihi igitur et item tibi nuntium remitti. Petet fortasse tertiam pensionem. Considera igitur, tumne, cum ab ipso nascetur, an prius. Ego, si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar, ut te videam. Tu et hæc, et si quid erit, quod intersit mea scire, scribas velim. Vale.
420 Quæ dudum ad me et (quæ etiam ad me vis) ad Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. Eo VIII Id. sum miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima injuria accepta, sed ne dolere quidem impune licet. Quare istuc feramus. Quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda, quæ tu ne accidant ut caveamus mones. Ea enim est a nobis contracta culpa, ut omni statu omnique populo eundem exitum habitura videatur.
Sed ad meam manum redeo; Erunt enim hæc occultius agenda. Vide, quæso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa hærere cœperat. Non, credo, te commovit; Neque enim rogavit ne me quidem. Sed, quasi ita sit, quoniam in sermonem jam venisti, poteris eam monere, ut alicui committat, cujus extra periculum hujus belli fortuna sit. Equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. Quam quidem celo miseram me hoc timere.
De illo altero scio equidem venire nunc nil posse, sed seponi et occultari possunt, ut extra ruinam sint eam, quæ impendet. Nam, quod scribis nobis nostra
MARCUS TULLIUS CICERO et tua Tulliæ fore parata, tua credo, nostra quæ poterunt esse? De Terentia autem (mitto cetera, quæ sqnt innumerabilia) quid ad hoc addi potest? Scripseras, ut HS permutaret; Tantum esse reliquum de argento. Misit illa mihi et adscripsit tantum esse reliquum. Cum hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis, quid in maxima re fecerit.
Philotimus non modo nullus venit, sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me, quid egerit. Epheso qui veniunt, ibi se eum de suis controversiis in jus adeuntem vidisse nuntiant; Quæ quidem (ita enim veri simile est) in adventum Cæsaris fortasse reiciuntur. Ita aut nihil puto eum habere, quod putet ad me celerius perferendum, aut adeo me in malis esse despectum, ut, etiamsi quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. Ex quo magnum equidem capio dolorem, sed non tantum, quantum videor debere. Nihil enim mea minus interesse puto, quam quid illinc adferatur. Id quam ob rem, te intellegere certo scio.
Quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. Quod scribis litteris putare te Africanum negotium confici posse, vellem scriberes, cur ita putares; Mihi quidem nihil in mentem venit, quare id putem fieri posse. Tu tamen velim, si quid erit, quod consolationis ali-
424 Quid habeat, scribas ad me; Sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. Ego ad te, si quid audiero citius, scribam. Vale,
Viii Idus Sextii. Facile adsentior tuis litteris, quibus exponis pluribus verbis nullum consistere consilium, quo ate pos- S*m *uvar*' C°ns0lati certe nulla est, quæ levare possit dolorem meum. Nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus eis erroribus et miseriis et animi et corporis, quibus proximi utinam mederi maluissent! Quam ob rem, quoniam neque consilii tui neque consolationis cujusquam spes ulla mihi ostenditur, non quæram hæc ate posthac; Tantum velim, ne intermittas, scribas ad me, quicquid veniet tibi in mentem, cum habebis, cui des, et dum erit, ad quem des; Quod longum non erit.
Illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; Quas cuncti postea nuntii confirmarunt. Quod verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim, nescio.
Quod ad te jam pridem de testamento scripsi, apud tvwurrov riva velim ut possit adservari. Ego hujus miserrumæ fatuitate confectus conflictor. Ni*
426 Hil umquam simile natum puto. Cui si qua re consulere aliquid possum, cupio ate admoneri. Video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante. Tamen hoc me magis sollicitat quam omnia.. In pensione secunda cæci fuimus. Aliud mallem; Sed præteriit. Te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest, quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam. Jam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque, quæ sunt, etiam sine adversario peritura. Hæc etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune. Non queo omnia scribere. Vale,