LIBER DUODECIMUS Undecimo die, postquam ate discesseram, hoc litterularum exaravi egredi ens e villa ante lucem, a*^ue eo cogebam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; V Kalend. Igitur ad constitutum. Atque utinam continuo ad complexum meæ Tulliæ, ad osculum Atticæ possim currere! Quod quidem ipsum scribe, quæso, ad me, ut, dum consisto in Tusculano, sciam, quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; Eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliæ. Et tamen, etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me, si quid habebis.
Cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua tabellarius; Qua lecta de Atticæ febricula scilicet valde dolui. Reliqua, quæ exspectabam, ex tuis litteris cognovi omnia; Sed, quod scribis " igniculum matutinum γεροντικόν," γεροντικωτερον est memoriola vacillare. Ego enim mi Kal. Axio dederam, tibi m, Quinto, quo die venis- Quid ergo opus erat epistula? Quid, cum coram sumus et garrimus, quicquid in buccam? Est profecto quiddam quæ habet, etiamsi nihil subest, collocutione ipsa suavitatem.
II Hic rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium delatum vivum in manus militum, navis Apr. a. 708 delatas Uticam reflatu hoc, Pompeium non com parere nec in Balearibus omnino fuisse, ut Paciæcus adfirmat. Sed auctor nullius rei quisquam. Habes, quæ, dum tu abes, locuti sint. Ludi interea Præneste. Ibi Hirtius et isti omnes. Et quidem ludi dies vm. Quæ cenæ, quæ deliciæ! Res interea fortasse transacta est. At Balbus ædificat; Τι yap αυτω μίλα; Verum si quæris, homini non recta, sed voluptaria quærenti nonne βίβίωται.? Tu interea dormis. Jam explicandum est -πρόβλημα, si quid acturus es. Si quæris, quid putem, ego fructum 2 3 puto. Sed quid multa? Jam te videbo, et quidem, ut spero, de via recta ad me. Simul enim et diem Tyrannioni constituemus, et si quid aliud.
Ill Scr. In Tus Unum te puto minus blandum esse quam me, et, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. Audi igitur me hoc
Dicentem. Ne vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum libenter, sed tanti sunt, ut sine te sim tot dies. Quare obduretur hoc triduum, ut te quoque ponam in eodem quod ita est profecto. Sed velim scire, hodiene statim de auctione, et quo die venias. Ego me interea cum libellis; Ac moleste fero Vennoni me historiam non habere. Sed tamen, ne nihil de re, nomen illud, quod a Cæsare, tres habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi præter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe annua die (quis erit, cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) Aut Vettieni condicione semissem. Σκεψαι igitur. Ac vereor, ne iste jam auctionem nullam faciat, sed ludis factis Άτνπω 1 subsidio currat, ne talis vir άλογηθfi. Sed μιλήσει. Tu Atticam, quæso, cura et ei salutem et Piliæ Tulliæ quoque verbis plurimam.
IV Scr. In Tus- O gratas tuas mihi jucundasque litteras! Quid quæris? Restitutus est mihi dies festus. Angebar enim, quod Tiro Ινερενθόστερον te sibi esse visum dixerat. Addam igitur, ut censes, unum diem.
Sed de Catone πρόβλημα 'Αρχιμήδ^ον est. Non adsequor, ut scribam, quod tui convivæ non modo libenter, sed etiam æquo animo legere possint; Quin etiam, si a sententiis ejus dictis, si ab omni voluntate consiliisque, quæ de re publica habuit, recedam; I/aXcosque velim gravitatem constantiamque ejus laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ακονσμα sit. Sed vere laudari ille vir non potest, nisi hæc ornata sint, quod ille ea, quæ nunc sunt, et futura viderit, et, ne fierent, contenderit, et, facta ne videret, vitam reliquerit. Horum quid est, quod Aledio probare possimus? Sed cura, obsecro, ut valeas, eamque, quam ad omnes res adhibes, in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.
V Scr. In Tus- Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil Sapit, qui lætetur Luperco filio et Statio, ut cernat Quint, a. 708 j Up|jcj dedecore cumulatam domum. Addo etiam Philotimum tertium. O stultitiam, nisi mea major esset, singularem! Quod autem os in hanc rem έρανον ate! Fac non ad " Soj/ωσαν κρήνην," sed ad Πΐψήνην eum venisse, " αμττνενμα σεμνόν 'Αλφειού" in te " κρήνη," ut scribis, haurire, in tantis suis præsertim angustiis. Ποΐ ταυτα apa άποσκήφει; Sed ipse viderit.
Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua.
Va De Cælio tu quæres, ut scribis; Ego nihil novi. Noscenda autem est natura, non facultas modo. De Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. * Etsi, quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. Cum Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus. Ad Avium scripsi, ut ea, quæ 1 2 bene nosset de auro, Pisoni demonstraret. Tibi enim sane adsentior, et istud nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. Te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud, nisi quod ad me pertineat, facile perspicio, meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi. Sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis, verum etiam quod videre videor, quo modo agas. Neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.
Vb Tubulum prætorem video L. Metello, Q. Maximo consulibus. Nunc velim, P. Scævola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl. Equidem puto proximis, Cæpione et Pompeio; Prætor enim L. Furio, Sex. Atilio. Dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubulus quo crimine. Et vide, quæso, L. Libo, ille qui de Scr. Galba, Censorinone et Manilio an T. Quinctio, M'. Acilio consulibus tribunus pl. Fuerit. Conturbabat enim me [epitome Bruti Fanniana] 1 in Bruti epitoma Fannianorum [scripsi] quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium, qui scripsit historiam, generum esse scripseram Læli. Sed tu me γίωμΐτρικως refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius. Ego tamen de bono auctore, Hortensio, sic acceperam, ut apud Brutum est. Hunc igitur locum expedies.
Vc Ego misi Tironem Dolabellæ obviam. Is ad me Idibus revertetur. Te exspectabo postridie. De Tullia mea tibi antiquissimum esse video, idque ita
Ut sit, te vehementer rogo. Ergo ei in integro omnia; Sic enim scribis. Mihi, etsi Kalendæ vitandæ fuerunt Nicasionumque αρχέτυπα fugienda conficiendæque tabulæ, nihil tamen tanti, ut ate abessem, fuit. Cum Romæ essem et te jam jamque visurum me putarem, cotidie tamen horæ, quibus exspectabam, longæ videbantur. Scis me minime esse blandum; Itaque minus aliquanto dico, quam sentio.
VI Scr. In Tus De Cælio vide, quæso, ne quæ lacuna sit in auro. Ego ista non novi. Sed certe in collubo est detrimenti satis. Huc aurum si accedit — sed quid loquor? Tu videbis. Habes Hegesiæ genus, quod Varro lau- 1 2 dat. Venio ad Tyrannionem. Ain tu? Verum hoc fnit, sine me? At ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? Quo modo hoc ergo lues? Uno scilicet, si mihi librum miseris; Quod ut facias, etiam atque etiam rogo. Etsi me non magis liber ipse delectabit, quam tua admiratio delectavit. Amo enim πάντα φιλεώήμονα teque istam tam tenuem dewpiav tam valde admiratum esse gaudeo. Etsi tua quidem sunt ejus modi omnia. Scire enim vis; Quo uno animus alitur. Sed, quæso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad τε'λο??
Sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo fortasse aliquo negotio. Et pro isto asso sole, quo tu abusus es in nostro pratulo, ate nitidum solem unctumque repetemus. Sed ad prima redeo. Librum, si me amas, mitte. Tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te.
Via " Chrem6s, tantumne ab re tua est oti tibi," ut etiam Oratorem legas? Macte virtute * 3 Mihi quidem gratum, et erit gratius, si non modo in tuis libris, sed etiam in aliorum per librarios tuos " Aristophanem" reposueris pro " Eupoli." Cæsar autem mihi irridere visus est "quæso" illud tuum, quod erat et ein rive? Et urbanum. Ita porro te sine cura esse jussit, ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; Sed, quoniam jam sine horrore est, spero esse, ut volumus.
Vn Scr. In Tus Quæ desideras, omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; Breviter, sed etiam plura, quam quæris, in iis de Cicerone; Cujus quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. Locutus sum cum eo liberalissime; Quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. Sed quid differo? Exposui te ad me detulisse, et quid vellet et quid requireret. Velle Hispaniam, requirere liberalitatem. De liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. De Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem. Non satis esse, si hæc arma reliquissemus? Etiam contraria? Deinde fore ut angeretur, cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. Vellem magis liberalitate uti mea quam sua libertate. Sed tamen permisi; Tibi enim intellexeram non nimis displicere. Ego etiam atque etiam cogitabo, teque, ut idem facias, rogo. Magna res est; Simplex est manere, illud anceps. Verum videbimus.
De Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito,
Simul ac redierit. Sin ille tardius, ego tamen tri-
Duum, et, quod præterii, Dolabella etiam mecum. Scr. In Tus De Cicerone multis res placet. Comes est idoneus. Sed de prima pensione ante videamus. Adest enim intere, post, a. 708 dies, et ille currit. Scribe, quæso, quid referat Celer
Egisse Cæsarem cum candidatis, utrum ipse in feni-
Cu larium an in Martium campum cogitet. Et scire
Sane velim, numquid necesse sit comitiis esse Romæ.
Nam et Piliæ satis faciendum est et utique Atticæ.
IX Ser. Asturæ Ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, VIK. Sext. Ni esset ea causa, quam tibi superioribus litteris a. 709 scripsi. Nihil hac solitudine jucundius, nisi pau-
Lum interpellasset Amyntæ filius. *Ω απεραντολογίας
ΆηΒους! Cetera noli putare amabiliora fieri posse 1 2 villa, litore, prospectu maris, tumulis, his rebus omnibus. Sed neque hæc digna longioribus litteris, nec erat, quod scriberem, et somnus urgebat.
X Scr. Asluræ Male mehercule de Athamante. Tuus autem dolor humanus is quidem, sed magno opere moderandus. A. 709 Consolationum autem multæ viæ, sed illa rectissima: impetret ratio, quod dies impetratura est. Alexin vero curemus, imaginem Tironis, quem ægrum Romam remisi, et, si quid habet collis Ιπώημων, ad me cum Tisameno transferamus. Tota domus vacat superior, ut scis. Hoc puto valde ad rem pertinere.
XI Male de Seio. Sed omnia humana tolerabilia ducenda. Ipsi enim quid sumus, aut quam diu fhæc curaturi sumus? Ea videamus, quæ ad nos magis a. 708 pertinent nec tamen multo, quid agamus de senatu. Et, ut ne quid prætermittam, Cæsonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. De Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; Alteram vero illam, quam tu scribis, puto, nosti. Nihil vidi fœdius. Sed adsum. Coram igitur.
Obsignata epistula accepi tuas. Atticæ hilaritatem libenter audio. Commotiunculis συμπάσχω. De dote tanto magis perpurga. Balbi regia con- XVII K c^c*° es^ delegandi. Quoquo modo confice. Turpe est rem impeditam jacere. Insula Arpinas habere potest germanam άποθίωσιν; Sed vereor, ne minorem ιμψ habere videatur Ικτοπισμός. Est igitur animus in hortis; Quos tamen inspiciam, cum venero.
Etsi μ< θαρμόσομαι in posterum genus hoc personax-um. Incredibile est, quam ea quidam requirant. Ad antiquos igitur; Άνΐμίσ-ητυν γάρ. Nihil habeo, ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere, ut eliciam tuas littei-as, non quo aliquid ex iis exspectem, sed nescio quo modo tamen exspecto. Quare, sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura. 1 Scr. Asturæ Commovet me Attica; Etsi adsentior Cratero. Bruti litteræ scriptæ et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. Me hæc solitudo minus stimulat quam ista celebritas. Te unum desidero; Sed litteris non difficilius utor, quam si domi essem. Ardor tamen ille idem urget et manet, non mehercule indulgente me, sed tamen repugnante.
Quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione, nec Balbo et Oppio; Quibus quidem ille receperat mihique etiam jusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. Sed cura, ut excuser morbi causa in dies singulos. Lænas hoc receperat. Prende C. Septimium, L. Statilium. Denique nemo negabit se juraturum, quem rogaris. Quod si erit durius, veniam et ipse perpetuum morbum jurabo. Cum enim mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles. Quod enim dixerat, non facit. Ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei. Vide et Lænatem et Statilium; Tribus enim opus est Sed mihi Lænas totum receperat.
Quod scribis a Junio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; Sed tamen scire velim, quando dicar spopondisse et pro patre anne pro filio. Neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium prædiatorem videbis.
Quod me ab hoc mærore recreari vis, facis ut omnia; Sed me mihi non defuisse tu testis es. Nihil enim de mærore minuendo scriptum ab ullo est, quod ego non domi tuæ legerim. Sed omnem consolationem vincit dolor. Quin etiam feci quod profecto ante me nemo, ut ipse me per litteras consolarer. Quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. Adfirmo tibi nullam consolationem esse talem. Totos dies scribo, non quo proficiam quid, sed tantisper impedior; Non equidem satis (vis enim urget), sed relaxor tamen omnique vi nitor non ad animum, sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum, idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse, nisi faciam. Solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen interesses. Quæ mihi una causa est hinc discedendi; Nam pro malis recte habebat. Quamquam id ipsum doleo. Non enim jam in me idem esse poteris. Perierunt illa, quæ amabas. Denter scriptæ, sed nihil, quod me adiuvarent. Quod ad te scripsit, id vellem, ut ipse adesset. Certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. Quodsi quid scies, scribas ad me velim, maxime autem, Pansa quando. De Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi veta. Satis est mærere pro omnibus.
XV Apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser, videbis. In hac solitudine Mart. a. 709 careo omnium colloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. Secundum te nihil est mihi amicius solitudine. In ea mihi omnis sermo est cum litteris. Eum tamen interpellat fletus; Cui repugno, quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto, ut suades, rescribam. Eas litteras cras habebis. Cum erit, cui des, dabis. Te tuis negotiis relictis nolo ad me venire, ego potius accedam, si diutius impediere. Etsi ne discessissem quidem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. Quodsi esset aliquod levamen, id esset in te uno, et, cum primum ab aliquo poterit esse, ate erit. Nunc tamen ipsum sine te esse non possum. Sed nec tuæ domi probabatur, nee meæ poteram, nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. Idem enim te impediret, quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. Mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; Quam vereor nc Philippus tollat. Heri enim vesperi venerat. Me scriptio et litteræ non leniunt, sed obturbant. Scr. Asturæ Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterense, Nasone, Lænate, Torquato, a. 709 Strabone. Iis velim meo nomine reddendas litteras cures gratum mihi eos fecisse. Quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius prædiator liberalis, tamen velim des operam, ut investiges ex consponsorum tabulis, sitne ita (mihi enim ante ædilitatem meam nihil erat cum Cornificio. Potest tamen fieri; Sed scire certum velim), et appelles procuratores, si tibi videtur. Quamquam quid ad me? Verum tamen. Pansæ profectionem scribes, cum scies. Atticam salvere jube et eam cura, obsecro, dili- Dum recordationes fugio, quæ quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum. Quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est. Etenim habeo non nullos ex iis, quos nunc lectito auctores, qui dicant fieri id oportere, quod sæpe tecum egi et quod ate approbari volo, de fano illo dico, de quo tantum, quantum me amas, velim cogites. Equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. Velim igitur cogites. Ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Græcorum et Latinorum. Quæ res forsitan sit refricatura vulnus meum. Sed jam quasi voto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus, cum non ero, magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum videtur. Habeo enim nihil temptatis rebus omnibus, in quo acquiescam. Nam, dum illud tractabam, de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; Nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius-quam solitudinem; Quam, quod eram veritus, non obturbavit Philippus. Nam, ut heri me salutavit, statim Romam profectus est.
Epistulam, quam ad Brutum, ut tibi placuerat, Ejus tamen misi ad te exemplum, ut, si minus placeret, ne mitteres.
Domestica quod ais ordine administrari, scribes, quæ sint ea. Quædam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. Nam, Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. De sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet. De Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?
Tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. Est enim longum iter, discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam. Sed omnia, ut voles. Ego enim, quicquid feceris, id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.
XVII Ia Heri, cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu, admiratus sum nihil esse in tuis. Sed erant pridie fortasse scriptæ quam datæ. Neque ista quidem curo; Sed tamen opinor propter prædes suos accucurrisse.
Quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui, primum tibi persuade me istæc non curare neque esse quicquam aut parvæ curæ aut novæ loci. Sed tamen quid simile? Illa eos non 1 adhibuit, quos existimavit quæsituros, nisi scissent, quid esset. Num id etiam mihi periculi fuit? Sed tamen faciat illa quod ego. Dabo meum testamentum legendum, cui voluerit; Intelleget non potuisse honorificentius ame fieri de nepote, quam fecerim. Nam, quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. Tute scis, si modo meministi, me tibi tum dixisse, ut de tuis aliquos adduceres. Quid enim opus erat multis? Equidem domesticos jusseram. Tum tibi placuit, ut mitterem ad Silium. Inde est natum, ut ad Publilium; Sed necesse neutrum fuit. Hoc tu tractabis, ut tibi videbitur. Est hic quidem locus amœnus et in mari ipso, qui et Antio et Circeiis aspici possit; Sed ineunda nobis ratio est, quem ad modum in omni mutatione dominorum, quæ innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si modo hæc stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. Equidem jam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. Cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim video, quod tam celebre esse possit. Sed quos, coram videbimus, ita tamen, ut hac æstate fanum absolutum sit. Tu
De Cocceio et Libone quæ scribis, approbo, maxime quod de judicatu meo. De sponsu si quid perspexeris, et tamen quid procuratores Cornifici dicant, velim scire, ita ut in ea re te, cum tam occupatus sis, non multum operæ velim ponere. De Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit, idque tibi placuisse, ne perturbarer. Illis egi gratias. Te tamen, ut jam ante ad te scripsi, scire volo mc neque isto nuntio esse pei'turbatum nec jam ullo perturbatum iri. Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac jam incipito scribere ad me, de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. Id, si scies, ubi jam sit, facile conjectura adsequere.
Quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. Vides et officium agi meum quoddam, cui tu es conscius, et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. Me quidem id multo magis movet, quod mihi est et sanctius ct antiquius, præsertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
XX Nondum videris perspicere, quam me nec Antonius commoverit, nec quicquam jam ejus modi possit com-
Movere. De Terentia autem scripsi ad te eis litteris, quas dederam pridie. Quod me hortaris idque a graviter dolere, possumne magis, quam quod totos dies consumo in litteris? Quod etsi non dissimulationis, sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen, si mihi minus proficio, simulationi certe facio satis.
Minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas, quas pridie dederam. Exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de Terentia. Velim me facias certiorem proximis litteris, Cn. Cæpio, Serviliæ Claudi pater, vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone C. Cotta, filio suo, mortua sit an mortuo. Pertinent ad eum librum, quem de luctu minuendo scripsimus. Legi Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptam ad ea, quæ requisieras. Sed ipse viderit. Quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse, quam omnes ante dixerant præter Cæsarem, et, cum ipsius Cæsaris tam severa fuerit, qui tum prætorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottæ, L. Cæsaris, C. Glabrionis, etiam Silani, Murenæ, designatorum consulum. Cur ergo in sententiam Catonis? Quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. Me autem hic laudat, quod rettulerim, 1 non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante, quam consulerem, ipse judicaverim. Quæ omnia quia Cato laudibus extulerat in cælum perscribendaque censuerat, idcirco in ejus sententiam est facta discessio. Hic autem se etiam tribuere multum mi putat, quod scripserit " optimum consulem." Quis enim jejunius dixit inimicus? Ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! Tantum rogat, de senatus consulto ut corrigas. Hoc quidem fecisset, etiamsi a librario admonitus esset. Sed hæc iterum ipse viderit.
De hortis quoniam probas, effice aliquid. Rationes meas nosti. Si vero etiam a Faberio recedit, nihil negotii est. Sed etiam sine eo posse videor contendere. Venales certe sunt Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani. Sed coram.
De Terentia non possum commodius scribere, quam tu scribis. Officium sit nobis antiquissimum. Si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei pænitere. Oviæ C. Lolli curanda sunt HS c. Negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda æstimatio. Vellem, tibi dixisset. Si enim res est, ut mihi scripsit, parata, nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. Id cognoscas et conficias velim. 1 2
Quod me in forum vocas, eo vocas, unde etiam bonis meis rebus fugiebam. Quid enim mihi foro sine judiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis, quos æquo animo videre non possum? Quod autem ame homines postulare scribis ut Romæ sim neque mihi ut absim concedere, aut aliquatenus 2 eos mihi concedere, jam pridem scito esse, cum unum te pluris quam omnes illos putem. Ne me quidem contemno meoque judicio multo stare malo quam omnium reliquorum. Neque tamen progredior longius, quam mihi doctissimi homines concedunt; Quorum scripta omnia, quæcumque sunt in eam sententiam, non legi solum, quod ipsum erat fortis ægroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. Ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam. De Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro.
De hortis etiam atque etiam rogo. Omnibus meis eorumque, quos scio mihi non defuturos, facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. Sunt etiam, quæ vendere facile possim. Sed ut non vendam eique usuram pendam, aquo emero, non plus annum, possum adsequi, quod volo, si tu me adiuvas. Paratissimi sunt Drusi; Cupit enim vendere. Proximos puto Lamiæ; Sed abest. Tu tamen, si quid potes, odorare. Ne Silius quidem quicquam utitur suis et is usuris facillime sustentabitur. Habe tuum negotium, nec, quid res mea familiaris postulet, quam ego non curo, sed quid velim, existima. Putaram te aliquid novi, quod ejus modi fuerat initium litterarum, " quamvis non curarem, quid in Hispania fieret, tamen te scripturum"; Sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia. Sed domus est, ut ais, forum. Quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? Occidimus, occidimus, Attice, jam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, posteaquam unum, quo tenebamur, amisimus. Itaque solitudinem sequor, et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut præter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. Atque etiam illa causa est non veniendi. Meministi, quid ex te Aledius quæsierit. Qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero?
De Terentia ita cura, ut scribis, meque hac ad maximas ægritudines accessione non maxima libera. Et, ut scias me ita dolere, ut non jaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit, scriptum est in tuo annali: hæc nunc quæro quæ causa fuerit. De Oropo, opinor, sed certum nescio. Et, si ita est, quæ controversiæ. Præterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque præfuerit hortis, qui etiam Athenis πολιτικοί fuerint illustres. Quæ etiam ex Apollodori puto posse inveniri.
De Attica molestum, sed, quoniam leviter, recte esse confido. De Gamala dubium non mihi erat. Unde enim tam felix Ligus pater? Nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant, quæ volo, levar non possum?
De Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram, et, ut opinor, heri ad te scripseram; Sed.Qu antiquanti, bene emitur, quod necesse est. Mihi, quoquo modo tu existipaas (scio enim, ego ipse quid de me existimem), levatio quædam est, si minus doloris, at officii debiti.
Ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. Si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco, sed pusillum loci, ad lianc rem tamen plus etiam quam satis. Id velim cogites. Nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. Nec mihi jam argento nec veste opus est nec quibusdam amœnis locis; Hoc opus est. Video etiam, aquibus adiuvari possim. Sed loquere cum Silio; Nihil enim est melius. Mandavi etiam Siccæ. Rescripsit constitutum se cum eo habere.. Scribet igitur ad me, quid egerit, et tu videbis. Scr. Asturæ Bene fecit A. Silius, qui transegerit. Neque enim ei deesse volebam et, quid possem, timebam. De Ovia confice, ut scribis. De Cicerone tempus esse
Jam videtur; Sed quæro, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re, quem ad modum et quando placeat, velim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando, ex Aledio scire poteris. Quæras et ad me scribas velim. Et, ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias, P. Crassus, Venuleiæ filius, vivone P. Crasso consulari, patre suo, mortuus sit, ut ego meminisse videor, an post. Item quæro de Regillo, Lepidi filio, rectene meminerim patre vivo mortuum. Cispiana explicabis itemque Preciana. Et ei salutem dices et Piliæ. Scr. Asturæ Scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad Apr. te rem (jet;Uiisse qUOd tu idem scribis. Mihi et res et condicio placet, sed ita, ut numerato malim quam.. Voluptarias enim possessiones nolet Silius; Vectigalibus autem ut his possum esse contentus, quæ habeo, sic vix minoribus. Unde ergo numerato? HS exprimes ab Hermogene, cum præsertim necesse erit, et domi video esse HS Reliquæ pecuniæ vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio, vel cum aliquo, qui Faberio debet, repræsentabimus. Erit etiam aliquid alicunde. Sed totam rem tu gubernabis. Drusianis vero hortis multo antepono, neque sunt umquam comparati. Mihi crede, una me causa movet, in qua scio me τετυφω σθαι. Sed, ut facis, obsequere huic errbri meo. Nam, quod scribis " εγγηραμα," actum jam de isto est; Alia magis quæro. Sicca, ut scribit, etiamsi nihil confecerit cum. Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. Tuis a. 709 1 occupationibus ignosco, eæque mihi sunt notæ. De voluntate tua, ut simul simus, vel studio potius et cupiditate non dubito. De Nicia quod scribis, si ita me haberem, ut ejus humanitate frui possem, in primis vellem illum mecum habere. Sed mihi solitudo et recessus provincia est. Quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. Præterea nosti Niciæ nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. Cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille jucundus esse non possit? Voluntas tamen ejus mihi grata est. Unam rem ad me scripsisti, de qua decrevi nihil tibi rescribere. Spero enim me ate impetrasse, ut privares me ista molestia. Piliæ et Atticæ salutem. De Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottæ quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam, quam quæro. Sequor celebritatem. Sed, si perficitur de hortis Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet, quod de Cotta cogitemus.
De Cicerone, ut scribis, ita faciam; Ipsi permittam 1 de tempore. Nummorum quantum opus erit, ut permutetur, tu videbis. Ex Aledio, quod scribas, si quid inveneris, scribes. Et ego ex tuis animadverto litteris, et profecto tu ex meis, nihil habere nos quod scribamus, eadem cotidie, quæ jam jamque ipsa contrita sunt. Tamen facere non possum, quin cotidie ad te mittam, ut tuas accipiam. De Bruto tamen, si quid habebis. Scire enim jam puto, ubi Pansam exspectet. Si, ut consuetudo est, in prima provincia, circiter Kal. adfuturus videtur. Vellem tardius; Valde enim urbem fugio multas ob causas. Itaque id ipsum dubito, an excusationem aliquam ad illum parem; Quod quidem video facile esse. Sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliæ, Atticæ salutem.
XXVIII De Silio nilo plura cognovi ex præsente Sicca quam ex litteris ejus. Scripserat enim diligenter. Si igitur tu illum conveneris, scribes ad me, si quid videbitur. De quo putas ad me missum esse, sit missum necne, nescio; Dictum quidem mihi certe nihil est. Tu igitur, ut cœpisti, et, si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. Ejus dem nihil nisi id, quod tu scis, quod ego magin æstimo.
Quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem jam pridem rem publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; Erat enim, ubi acquiescerem. Nunc plane nec ego victum nec vitam illam colere possum, nec in ea re, quid aliis videatur, mihi puto curandum; Mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. Quod me ipse per litteras consolatus sum, non pænitet me, quantum profecerim. Mærorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.
De Triario bene interpretaris voluntatem meam. Tu vero nihil, nisi ut illi volent. Amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo. De Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere volet eamque ita solvi, ut nunc solvitur, certe nihil est commodius. Sin autem ita actum est, ut ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse æquum (rogas enim me, ut tibi scribam, quid mihi videatur); Nolo enim negotii Quintum fratrem quicquam habere; Quod videor mihi intellexisse tibi videri idem. Publilius, si æquinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, navigaturus videtur. Mihi autem dixerat per Siciliam. Utrum et quando, velim scire. Et velim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum visas cique de mancipiis, quæ tibi videbitur, attribuas. Piliæ, Atticæ salutem. Silius, ut scribis, hodie. Cras igitur, vel potius cum poteris, scribes, si quid erit, cum videris. Nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; Sed erant causæ, cur hoc tempore istic esse nollem. Quæ si manebunt, quærenda erit excusatio ad Brutum, et, ut nunc est, mansuræ videntur.
De hortis, quæso, explica. Caput illud est, quod scis. Sequitur, ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; Nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. Huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius, et de hac re quid tui consilii sit. Mihi persuasum est, et eo magis, quod idem intellexi tibi videri, me ab Oppio et Balbo valde diligi. Cum his communices, quanto opere et quare velim hortos; Sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; Sintne igitur auctores futuri. Si qua etiam jactura facienda sit in repræsentando, quoad possunt, adducito; Totum enim illud desperatum. Denique intelleges, ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum. Si quid erit, magnum est adiumentum; Si minus, quacumque ratione contendamus. Vel tu illud "iyyrjpapa," quem ad modum scripsisti, vel Ιντάφιον putato. De illo Ostiensi nihil est cogitandum. Si hoc non assequi- Scr. Asturæ Quæro, quod ad te scribam, sed nihil est. Eadem cotidie. Quod Lentulum invisis, valde gratum. Pueros attribue ei, quot et quos videbitur. De Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris, primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; Sed tibi adsentior. Quare, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. Quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere, commodiusque est quam, quod ille ame petit, me ipsum scribere ad Clodium. De mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. Cum Ovia, quæso, vide ut conficiatur. Quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto. Scr. Asturæ Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. Equidem magis miror, quod, cum in filium causam conferret, quæ mihi non iniusta videtur (habet enim, qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud, aquo refugiat, cum ab ipso id fuerit destinatum, venditurum. Quæris ame, quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. Ace essi numquam; Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. Sed milii utrivis istorum tempore magis meo quam ratione æstimandi sunt. Possim autem adsequi necne, tu velim cogites. Si enim Faberianum venderem, explicare vel repræsentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur, ut venderet. Si venales non haberet, transirem ad Drusum vel tanti, quanti Egnatius illum velle tibi dixit. Magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repræsentando. At tu concede mihi, quæso, ut eo animo sim, quo is debeat esse, qui emere cupiat, et tamen ita servio cupiditati et dolori meo, ut ate regi velim. Egnatius mihi scripsit. Is si quid tecum locutus e1^ (c0mm0(^ ss*me en^m per eum agi potest), ad me scribes, et id agendum puto. Nam cum Silio non video confici posse. Piliæ et Atticæ salutem.
Hæc ad te mea manu. Vide, quæso, quid agendum sit. Publilia ad me seri psit matrem suam, cum Publilio videretur ad me cum illo venturam, et se una, si ego paterer. Orat multis et supplicibus verbis, ut liceat, et ut sibi rescribam. Res quam molesta sit, vides. Rescripsi mi etiam gravius esse quam tum, cum illi dixissem me solum esse velle. Quare nolle me hoc tempore earn ad me venire. Putabam^ si nihil rescripsissem, illam cum matre venturam; Nunc non puto. Apparebat enim illas litteras non esse ipsius. Illud autem, quod fore video, ipsum volo vitare, ne illæ ad me veniant, et una est vitatio, ut ego avolem. Nollem, sed necesse est. Te hoc nunc rogo, ut explores, ad quam diem hic ita possim esse, ut ne opprimar. Ages, ut scribis, temperate.
Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut sumptus hujus peregrinationis, quibus, si Romæ esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Aventini, et, cum ei proposueris, ipse velim reliqua moderere, quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei, quod opus sit. Præstabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos Athenis futuros audio, majores sumptus facturos, quam quod ex eis mercedibus recipietur. Itaque velim videas, primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sit, qui ad diem solvat, et quid viatici, quid instrumenti satis sit. Jumento certe Athenis niliil opus est. Quibus autem in via utatur, domi sunt plura, quam opus erat, quod etiam tu animadvertis.
XXXIII Ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit, quem tu putas, nec Drusus facilem se præbuerit, fecit in ripa nescio quotenorum jugerum, ut certa pretia constitueret; Quæ mihi nota non sunt. Scribes ad me igitur, quicquid egeris.
Vehementer me sollicitat Atticæ nostræ valetudo, ut verear etiam, ne quæ culpa sit. Sed et pædagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. Cura igitur; Plura enim non possum. Scr. Asturæ Ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse ut in malis, sed, cum scribas videndum mihi esse, ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire; Quod idem video tibi placere. Cras igitur in Siccæ suburbano. Inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore. Quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus. Tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris, quas mittis, benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. Tu tamen, si quid cum Silio, vel illo ipso die, quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cujus loci detractionem fieri velit. Quod enim scribis " extremi," vide, ne is ipse locus sit, cujus causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum. Hirti epistulam tibi Antequam ate proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentUm esset <luam nescio quid, quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. Quod non magno opere moveret, nisi nescio quomodo, άλογων fortasse
Nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. Quod si volumus, vereor, ne adsequi non possimus nisi mutato loco. Hoc quale sit, quæso, considera. Nam, etsi minus urgeor meque ipse prope modum collegi, tamen indigeo tui consilii. Itaque te vehementer etiam atque etiam rogo, magis quam ame vis aut pateris te rogari, ut hanc cogitationem toto pectore amplectare. Fanum fieri volo, neque hoc mihi erui potest. Sepulcri similitudinem effugere non tam propter pœnam legis studeo, quam ut maxime adsequar άποθίω- σιν. Quod poteram, si in ipsa villa facerem; Sed, ut sæpe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. In agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse, ut posteritas habeat religionem. Hæ meæ tibi ineptiæ (fateor enim) ferendæ sunt; Nam habeo ne me quidem ipsum, quicum tam audacter communicem quam tecum. Sin tibi res, si locus, si instituturn placet, lege, quæso, legem mihique earn initte. Si quid in mentem veniet, quo modo eam effugere possimus, utemur.
Ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum, quod in Cumano esse noluerit propter eam causam, quam tibi dixit. Cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice. Et, si tibi placebit sic agere de fano, ut cœpimus, velim cohortere et exacuas Cluatium. Nam, etiamsi alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. Tu ad villam fortasse cras.
XXXVII Scr. Asturæ A te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Ægypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. Quod mihi Bruti litteras, gratum Ad me quoque misit; Quæ litteræ mihi redditæ sunt tertio decimo die. Eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum.
De fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem tibi inveniendi sunt, si me tanti facis, quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. Quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen, nisi magnæ curæ tibi esset, ut ego consequerer id, quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. Sed nescio quo cias necesse est. Maxuma est in Scapulæ celebritas, propinquitas præterea ubi sis, ne totum diem in villa. Quare, antequam discedis, Othonem, si Romæ est, convenias pervelim. Si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar, uti stomachere. Drusus enim certe vendere vult. Si ergo aliud non erit, mea erit culpa, nisi emero. Qua in re ne labar, quæso, provide. Providendi autem una ratio est, si quid de Scapulanis possumus. Et velim me certiorem facias, quam diu in suburbano sis futurus.
Apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. Sed facies, ut videbitur. Scio enim, si quid mea intersit, tibi majori curæ solere esse quam mihi.
XXXV IIa Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnæum fugisse nescio quo; Neque enim curo. Nihil præterea novi. Litteras Narbone dedit Kal. Maias. Tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. Scribes igitur, si quid erit certius. Quod me a mæstitia avocas, multum levaris, si locum fano dederis. Άποθίωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. Quare etiam Othonem vide.
XXXVIII Non dubito, quin occupatissimus fueris, qui ad me nihil litterarum; Sed homo nequam, qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. Nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. At ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor, sed tamen aberro.
Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. Quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. Ferrem graviter, si novæ ægrimoniæ locus esset. Sed tamen ecquid impurius? Quamquam mihi quidem — sed tenendus dolor est. Tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid, si vacabis.
XXXV Illa Quod putas oportere pervideri jam animi mei fir mitatem graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si, qui me fractum esse animo et debilitatum putant, sciant, quid litterarum et cujus generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim, ut animum vacuum ad res difficiles scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim, quæ maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere. Sed, cum ego faciam omnia, quæ facere possim ad me adlevandum, tu effice id, quod video te non minus quam me laborare. Hoc mihi debere videor, neque levari posse, nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum, qualem velim, invenero. Heredes Scapulæ si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; Sin venibunt, quid fieri possit, videbimus. Nam ille locus Publicianus, qui est Treboni et Cusini, erat ad me allatus. Sed scis aream esse. Nullo pacto probo. Clodiæ sane placent, sed non puto esse venales. De Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam, nisi quid inveneris. Ædificatio me non movet. Nihil enim aliud ædificabo nisi id, quod etiam, ei illos non habuero. Kvpos δ*, e mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi. Scr. Asturæ Tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam non scribendi fuisse, quod pridie scripsisses ea ipsa, ad quam rescripsi, epistula. Exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. Sed nimium ex meo otio tuum specto. Quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere, nisi eris valde otiosus.
De tabellariis facerem, quod suades, si essent ullæ necessariæ litteræ, ut erant olim, cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellarii, et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quædam. Nunc, nisi Otho exstitisset, quod scriberemus, non erat; Id ipsum dilatum est. Tamen adlevor, cum loquor tecum absens, multo etiam magis, cum tuas litteras lego. Sed, quoniam et abes (sic enim arbitror), et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litteræ, nisi quid novi exstiterit.
XL Qualis futura sit Cæsaris vituperatio contra laudationem meam, perspexi ex eo libro, quem Hirtius ad me misit; In quo colligit vitia Catonis, sed cum maximis laudibus meis. Itaque misi librum ad Muscam, ut tuis librariis daret. Volo enim eum divulgari; Quod quo facilius fiat, imperabis tuis.
Συμβουλευτικόν sæpe conor. Nihil reperio et quidem mecum habeo et Άριστοτελους et Θεοπόμπου libros προs 'Αλέξανδρον. Sed quid simile? Illi, et quæ ipsis honesta essent, scribebant et grata Alex nihil in mentem venit. Quod scribis te vereri, ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo mærore minuatur, ego, quid homines aut reprehendant aut postulent, nescio. Qui potest? Ne jaceam? Quis umquam minus? Dum tua me domus levabat, quis ame exclusus? Quis venit, qui offenderet? Asturam sum ate profectus. Legere isti læti, qui me reprehendunt, tam multa non possunt, quam ego scripsi. Quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit, quod nemo abiecto animo facere posset. Triginta dies in hortis fui. Quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? Nunc ipsum ea lego, ea scribo, ut ii, qui mecum sunt, difficilius otium ferant quam ego laborem. Si quis requirit, cur Romæ non sim: quia discessus est; Cur non sim in eis meis prædiolis, quæ sunt hujus temporis; Quia frequentiam illam non facile ferrem. Ibi sum igitur, ubi is, qui optimas Baias habebat, quotannis hoc tempus consumere solebat. Cum Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. Hilari bamus, in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur.
De hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut præconi subiciantur. Id mus facultates Othonis nostra cupiditate. Nam, quod ad me de Lentulo scribis, non est in eo. Faberiana modo res certa sit, tuque enitare, quod facis, quod volumus, consequemur.
Quod quæris, quam diu hic: paucos dies. Sed certum non habeo. Simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me, quam diu in suburbano sis futurus. Quo die ego ad te hæc misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem, quæ scribis, et scribuntur et nuntiantur.
XLI Nihil erat, quod scriberem. Scire tamen volebam, ubi esses; Si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. Facies igitur certiorem. Et, quod tu scire volebas, ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romæ. Utrum sim facturus, eo ipso die scies.
Scis, quam sit φιλαίτων σνμφορά, minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit, sed fieri videro (audebo hoc dicere, et tu, ut soles, accipies), incursabit in te dolor meus, non jure ille quidem, sed tamen feres hoc ipsum, quod scribo, ut omnia mea fers ac tulisti. Omnes tuas consolationes unam hanc in rem velim deinde Clodiæ, postea, si Silius nolet, Drusus aget iniuste, Cusini et Treboni. Puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. Sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. Hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem jam etiam gravius accusas, quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo. Sed tamen, si me levari vis, hæc est summa levatio vel, si verum scire vis, una.
Hirti epistulam si legeris, quæ mihi quasi πρό- πλασμα videtur ejus vituperationis, quam Cæsar scripsit de Catone, facies me, quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem. Redeo ad fanum. Nisi hac æstate absolutum erit, quam vides integram restare, scelere me liberatum non putabo.
XLII Nullum ate desideravi diem litterarum; Videbam enim, quæ scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse, quod scriberes; A. d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere. Ego tamen ad te fere cotidie mittam; Malo enim frustra, quam te non habere, cui des, si quid forte sit, quod putes me scire oportere. Itaque accepi vi Idus litteras tuas inanes. Quid enim hab enon molestum fuit, ut nihil aliud, scire me novi te nihil habere.
Scripsisti tamen nescio quid de Clodia. Ubi ergo ea est aut quando ventura? Placet mihi res sic, ut secundum Othonem nihil magis. Sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim et copiosa est), et, illud alterum quam sit difficile, te non fugit. Sed, obsecro, enitamur, ut aliquid ad id, quod cupio, excogitemus.
Ego me hinc postridie Id. exiturum puto, sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. Cum certum sciero, scribam ad te.
XLIII Venerat mihi in mentem monere te, ut id ipsum, quod facis, faceres. Putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione sublata.
Ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romæ aut in Tusculano; Scies ante, utrum. Quod scribis recte illam rem fore levamento, bene facis, tamen id est mihi crede perinde, ut existimare tu non potes. Res indicat quanto opere id cupiam, cum tibi audeam confiteri, quem id non ita valde probare arbitrer. Sed ferendus tibi in hoc meus error. Ferendus? Immo vero etiam adiuvandus. De Othone diffido, fortasse quia cupio. Sed tamen major etiam res est quam facultates nostræ, præsertim adversario et cupido et locuplete et herede. Proximum est, ut velim Clodiæ. Sed, si ista minus confici possunt, effice quidvis. Ego me majore religione, quam quisquam fuit ullius voti, obstrictum puto. Videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini. Sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano, ne æstas effluat; Quod certe non est committendum. Et Hirtium aliquid ad te συμπαθως de me scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te ejus epistulam ad me non misisse multo facilius; Tu enim etiam humanius. Illius librum, quem ad me misit de Catone, propterea volo divulgari a tuis, ut ex istorum vituperatione sit illius major laudatio.
Quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane studiosum jam inde a Pontiano. Perfice igitur aliquid. Quid autem aliud, nisi ut aditus sit emptori? Quod per quemvis heredem potest effici. Sed Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. Mihi vero et locum, quem opto, ad id, quod volumus, dederis et præterea eyyήραμα. Nam illa Sili et Drusi non satis οίκοδεσποτικα mihi videntur. Quid enim? Sedere totos dies in villa? Ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiæ. Si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.
Quod domi te inclusisti, ratione fecisti; Sed, quæso, confice et te vacuum redde nobis. Ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et fortasse vici, si modo permansero. Scies igitur fortasse cras, summum perendie.
Sed quid est, quæso? Pliilotimus nec Carte jac Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. Solet omnino esse Fulviniaster. Sed tamen, si quid habes. Volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.
Ego hic duo magna συντάγματα absolvi; Nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. Tu mihi, etiamsi nihil erit, quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim, te nihil habuisse, quod scriberes, dum modo ne his verbis.
XLV De Attica optime. 'Ακηδία tua me movet, etsi scribis nihil esse. In Tusculano eo commodius ero, quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum
Non numquam videbo; Nam ceteroqui ανεκτότερα erant Asturæ. Nec hæc, quæ refricant, hic me magis angunt; Etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. De Cæsare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. Eum Quirini malo quam Salutis. Tu vero pervulga Hirtium. Id enim ipsum putaram, quod scribis, ut, cum ingenium amici nostri probaretur, νπόθΐσις vituperandi Catonis irrideretur.
XLVI Vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. Aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius), aut nescio, quid intersit, utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. Neque enim ista major admonitio, quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. " Quid ergo?" Inquies, " nihil litteræ? " In hac quidem re vereor ne etiam contra; Nam essem fortasse durior. Exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
Tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. Vel binæ enim poterunt litteræ. Occurram etiam, si necesse erit. Ergo id quidem, ut poteris. 1
XLVII De Mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. Eo magis delabor ad Clodiam. Quamquam in utroque lun. A. 709 Faberianum nomen explorandum est. De quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris locutus, et quidem, ut res est, emere nos velle, nec posse sine isto nomine, nec audere re incerta. Sed quando Clodia Romæ futura est, et quanti rem æstimas? Eo prorsus specto, non quin illud malim, sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete, cum herede. Etsi de cupiditate nemini concedam; Ceteris rebus inferiores sumus. Sed hæc coram.
XLVIII Hirti librum, ut facis, divulga. Dc Philotimo idem et ego arbitrabar. Domum tuam pluris video futuram mane a. 709 vicino Cæsare. Tabellarium meum hodie exspectamus. Nos de Pilia et Attica certiores faciet.
Domi te libenter esse facile credo. Sed velim scire, quid tibi restet, aut jamne confeceris. Ego te in Tusculano exspecto, eoque magis, quod Tironi statim te venturum scripsisti et addidisti te putare
XLIX Sentiebam omnino, quantum mihi præsens prodesses, sed multo magis post discessum tuum sentio. Quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te
Totus aut tu ad me, quod licebit.
Heri non multo post, quam tu ame discessisti, puto, quidam urbani, ut videbantur, ad me mandata et litteras attulerunt a. C. Mario C. f. C. n. inultis verbis " agere mecum per cognationem, quæ mihi secum esset, per eum Marium, quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi, avi sui, ut se defenderem," causamque suam mihi perscripsit. Rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Cæsaris, propinqui ejus, omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; Me tamen ei fauturum. Fore, cum dubitet Curtius consulatum petere! Sed hæc hactenus.
De Tirone mihi curæ est. Sed jam sciam, quid agat. Heri enim misi, qui videret; Cui etiam ad te litteras dedi. Epistulam ad Ciceronem tibi misi. Horti quam in diem proscripti sint, velim ad me scribas. 1
L in Tus Ut me levarat tuus adventus, sic discessus adflixit. Quare, cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. Vel unus dies mihi erit utilis,
Quid dicam "gratus"? Ipse Romam venirem, ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.
LI-Tironem habeo citius, quam verebar. Venit etiam culano XIII Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. Quamvis multi sint, magis tamen ero solus, quam si unus esses. Sed exspecto te, a Peducæo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. Verum id quidem, ut poteris.
De Vergilio, ut scribis. Hoc tamen velim scire, quando auctio. Epistulam ad Cæsarem mitti video tibi placere. Quid quæris? Mihi quoque hoc idem maxime placuit, et eo magis, quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi, ut tempora; Quibus parere omnes -πολιτικοί præcipiunt. Sed scis ita nobis esse visum, ut isti ante legerent. Sed, nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. Id autem utrum illi sentiant anne simulent, tu intelleges. Mihi simulatio pro repudiatione fuerit.
De Cærellia quid tibi placeret, Tiro mihi narravit; Debere non esse dignitatis meæ, perscriptionem tibi placere:
" Hoc metuere, alterum in metu non p<Snere." Sed et hæc et multa alia coram. Sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Cærelliani, dum et de Metone et de Faberio sciamus.
LII Scr. In Tus L. Tullium Montanum nosti, qui cum Cicerone profectus est. Ab ejus sororis viro litteras accepi K. lun. A.
Montanum Planco debere, quod præs pro Flaminio sit, HS xx; De ea re nescio quid te a Montano rogatum. Sane velim, sive Plancus est rogandus, sive qua re potes illum juvare, juves. Pertinet ad nostrum officium. Si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim, ut, quid rei sit et quid rogandum, sciam. De epistula ad Cæsarem quid egeris, exspecto. De Silio non ita sane laboro. Tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. Sed nescio quid videris dubitare de Clodia; Utrum quando veniat, an sintne venales? Sed quid est, quod audio Spintherem fecisse divortium?
De lingua Latina securi es animi. Dices: " Qui talia conscribis?" Άττάγραφα sunt, minore labore fiunt; Verba tantum adfero, quibus abundo.
LIII Ego, etsi nihil habeo, quod ad te scribam, scribo tamen, quia tecum loqui videor. Hic nobiscum sunt K. Jun. a.
Nicias et Valerius. Hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. Erunt fortasse alteræ posmeridianæ, nisi te Epiroticæ litteræ impedient; Quas ego non interpello. Misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. Eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte jam dedisti.
LIBER TERTIUS DECIMUS Scr. In Tus Ad Ciceronem ita scripsisti, ut neque severius culano X K. neque temperatius scribi potuerit, nec magis quem lun. A. 709 ad modum ego maxime vellem; Prudentissime etiam ad Tullios. Quare aut ista proficient, aut aliud agamus. De pecunia vero video ate omnem diligentiam adhiberi vel potius jam adhibitam esse. Quod si efficis, ate hortos habebo. Nec vero ullum genus possessionis est, quod malim, maxime scilicet ob eam causam, quæ suscepta est; Cujus festinationem mihi tollis, quoniam de æstate polliceris vel potius recipis. Deinde etiam ad καταβίωσιν mæstitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; Cujus rei cupiditas impellit me interdum, ut te hortari velim. Sed me ipse revoco; Non enim dubito, quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas. Itaque istuc jam pro facto habeo.
Exspecto, quid istis placeat de epistula ad Cæsarem. Nicias tc, ut debet, amat vehementerque tua trum vehementer diligo; Nam et, quanti patrem feci, totum in hunc et ipsum per se æque amo atque illum amavi, te vero plurimum, qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. Si hortos inspexeris, et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi, quod ad te scribam; Si minus, scribam tamen aliquid. Numquam enim derit.
II Gratior mihi celeritas tua quam ipsa res. Quid enim indignius? Sed jam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. Tuas litteras hodie
Exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi; Quid enim? Verum tam en------.
Ila Oppio et Balbo epistulas deferri jubebis et tamen Pisonem sicubi de auro. Faberius si venerit, videbis, ut tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur. Accipies ab Erote.
Ariarathes, Ariobarzani filius, Romam venit. Vult, opinor, regnum aliquod emere a Cæsare; Nam, quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo, non habet. Omnino eum Sestius noster, parochus publicus, occu quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras, ut apud me deversetur. Ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras.
Ilb-Cras igitur auctio Peducæi. Cum poteris ergo, Etsi impediet fortasse Faberius. Sed tamen cum ljcep,it. Dionysius noster graviter queritur et tamen jure a discipulis abesse se tam diu. Multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. Mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. Ac nollem; Valde enim hominem desidero.
A te litteras exspectabam, nondum scilicet; Nam has mane rescribebam. - Ego vero ista nomina sic probo, ut nihil aliud me moveat, nisi quod tu videris dubitare. Illud enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; Qui, si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. Sed tamen intellego magis te id facere diligentia, qua semper uteris, quam quod dubites de nominibus istis. Etenim Cælium non probas, plura non vis. Utrumque laudo. His igitur utendum est. Præs aliquando factus esses in his quidem tabulis. A me igitur omnia. Quod dies longior est, teneamus modo, quod volumus, puto fore istam etiam a præcone diem, certe ab heredibus.
De Crispo et Mustela videbis, et velim scire, quæ sit pars duorum. De Bruti adventu eram factus certior. Attulerat enim ab eo Ægypta libertus litteras. Misi ad te epistulam, quia commode scripta erat.
IV Habeo munus ate elaboratum decem legatorum. Et quidem de Tuditano idem puto. Nam filius anno post quæstor fuit quam consul Mummius. Sed, quoniam sæpius de nominibus quæris quid placeat, ego quoque tibi sæpius respondeo placere. Si quid poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus. Velim ante possis; Si minus, utique simul simus, cum Brutus veniet in Tusculanum. Magni interest mea una nos esse. Scies autem, qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis, ut quærat.
V Scr. In Tus- Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse, culano IV sed videlicet (etenim fratri fuisse. Fuit enim Non. Jun. a. a(j Corinthum. Misi tibi Torquatum.
Quidem cum Silio, ut scribis, et urgue. Ί Illam diem*
Negabat esse mense Maio, istam non negabat. Sed
Tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. De Crispo
Et Mustela scilicet, cum quid egeris. Quoniam ad
Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est,
Præsertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio
VI Scr. Asturæ De aquæ ductu probe fecisti. Columnarium vide med. M. ne nullum debeamus; Quamquam mihi videor audisse Mart., ut a Camillo commutatam esse legem. Pisoni quid est videtur, a. quod honestius respondere possimus quam solitudinem
Catonis? Nec de coheredibus solum Herennianis, sed
Etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lu-
Cullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem
Pertinet) in Achaia sumpserat. Sed agit liberaliter,
Quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. Coram igitur, ut scribis, constituemus, quem ad modum rem explicemus. Quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.
Quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo ejus exemplum; Sed tamen salvum est, et ait Tiro te habere oportere, et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque, quam ad eum rescripseram, misi. Judiciali molestia ut caream, videbis.
Via Tuditanum istum, proavum Hortensi, plane non noram, et filium, qui tum non potuerat esse legatus, fidsse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. Sæpe enim hic Spurius, qui nuper decessit, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. Sed non dubito, quin fratri fuerit legatus, non in decem. Atque hoc etiam accepi, non solitos majores nostros eos legare in decem, qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros ad L. Lucullum misimus. Illudque illum fratri in primis ejus legatis fuisse. O operam tuam multam, qui et hæc cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis! Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. Venjsse a Cæsare narrabat litteras; Hoc scribere, sibi certum esse Romæ manere, causamque eam ascribere,, „ quæ erat in epistula nostra, ne se absente leges suæ neglegerentur, sicut esset neglecta sumptuaria (est zvkoyov, idque eram suspicatus. Sed istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. Hæc omnia tu melius. Rescribes igitur, quicquid voles, dum modo aliquid. Jam enim non. reperio, quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela, aut si Silium videris.
VHa Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam. Hodie igitur me videbit, ac vellem tum tu adesses. Jussi equidem ei nuntiari te, quoad potuisses,
Exspectasse ejus adventum venturumque, si audisses, meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum. Des negotium, qui quærat, Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano Nolanove venalis sit. Epitomen Bruti Cælianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναιτίου irepi προνοίας. Te Idibus videbo cum tuis.
IX Scr. In Tus Commodum discesseras heri, cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa, sed mansit K. Quint. A.
Invitatus. Trebatium nobiscum habemus. Hodie mane Dolabella. Multus sermo ad multum diem. Nihil possum dicere cKrcvcWcpov, nihil φιλοστοργόripov. Ventum est tamen ad Quintum. Multa άδιήγητα, sed unum ejus modi, quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare, sed ne ipse quidem auderem scribere. Sed hactenus.
Ένκαίρως ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus, humanissimeque Dolabella, quibus verbis secum egissem, exposuit. Commodum enim egeram diligentissime; Quæ diligentia grata est visa Torquato. A te exspecto, si quid de Bruto. Quamquam Nicias confectum putabat, sed divortium non probari. Quo etiam magis laboro idem quod tu. Si quid est enim offensionis, hæc res mederi potest.
Mihi Arpinum eundum est. Nam et opus est constitui a nobis illa prædiola, et vereor, ne exeundi potestas non sit, cum Cæsar venerit; De cujus adventu eam opinionem Dolabella habet, quam tu conjecturam faciebas ex litteris Messallæ. Cum illuc venero intellexeroque, quid negotii sit, tum, ad quos dies rediturus sim, scribam ad te.
X Minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. Quis enim hoc timeret, a. d. XIII et quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? Omnia igitur metuenda. Sed illud ira.Pa την Ιστορίαν, tu præsertim, me reliquum consularem. Quid? Tibi Servius quid videtur? Quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi præsertim, qui non minus bene actum cum illis putem. Quid enim sumus aut quid esse possumus? Domin an foris? Quodnisi mihi hoc venisset in mentem, scribere ista nescio quæ, quo verterem me, non haberem.
Ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quædam et 7τολιτικώτ€ρα. Faciendum certe aliquid est; Valde enim desiderat. Brutus si quid egerit, curabis, ut sciam; Cui quidem quam primum agendum puto, præsertim si statuit. Sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit. Sunt enim, qui loquantur etiam mecum. Sed hæc ipse optime, præsertim si etiam tecum loquetur.
Mihi est in animo proficisci xi Kal. Hic enim nihil habeo, quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam, sed tamen aliquid illic. Hodie Spintherem exspecto. Misit enim Brutus ad me. Per litteras purgat Cæsarem de interitu Marcelli; In quem, ne si insidiis quidem ille interfectus esset, caderet ulla suspicio. Nunc vero, cum de Magio constet, nonne furor ejus causam omnem sustinet? Plane, quid sit, non intellego. Explanabis igitur. Quamquam nihil habeo, quod dubitem, nisi, ipsi Magio quæ fuerit causa amentiæ; Pro quo quidem etiam sponsor sum factus. Et nimirum id fuit. Solvendo enim non erat. Credo eum petisse a Marcello aliquid, et illum, ut erat, constantius respondisse.
XI " Οv ταυτόν εϊόυς.'' Credebam esse facile; Totum est aliud, posteaquam sum ate diiunctior. Sed fuit K. Quint, a. faciendum, ut et constituerem mercedulas prædiorum et ne magnum onus observantiæ Bruto nostro imponerem. Posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. Hoc autem tempore, cum * oi illc me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani. Tu igitur, si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit, quando obviam, quicquid denique erit, quod scire me oporteat, scribes. Pisonem, si poteris convenies. Vides, quam maturum sit. Sed tamen, quod commodo tuo fiat. In Arpi- Valde me momorderunt epistulæ tuæ de Attica nostra; Eædem tamen sanaverunt. A. 709 jpSe consoiabare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam ægritudinem.
Ligarianam præclare vendidisti. Posthac, quicquid scripsero, tibi præconium deferam. Quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere, ut Varronem nusquam possem intexere. Postea autem quam hæc cœpi φιλολογωτερα, jam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem προσφωνησιν. Biennium præteriit, cum ille Καλλισπιδ^ς adsiduo cursu cubitum nullum processerat, ego autem me parabam ad id, quod ille mihi misisset, ut " αΰτω τω μίτρω και λώϊον," si modo potuissem. Nam hoc etiam Hesiodus ascribit, " αΐ κε δννηαι."
Nunc illam περί τελών σύνταξιν sane mihi probatam 1 Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque eum non nolle mihi scripsisti. Ergo illam Άκαδημικήν, in qua homines nobiles illi quidem, sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. Etenim sunt Antiochia, quæ iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi reponemus, ita tamen, si tu hoc probas; Deque eo mihi rescribas velim.
De Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. Ait sine ulla controversia rem ad me esse conlatam. Romæ videlicet aut in Tusculano me fore putaverunt S. Vettio, coheredi meo, vel Labeoni nostro, paulum proferant auctionem; Me circiter Nonas in Tusculano fore. Cum Pisone Erotem habes. De Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. Dies adest. Commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimjs at>stuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. Grandiores sunt omnino, quam erant illi, sed tamen multa detracta. Tu autem mihi pervelim scribas, qui intellexeris illum velle; Illud vero utique scire cupio, quem in- 1 tellexeris ab eo nisi forte Brutum. Id hercle restabat. Sed tamen scire pervelim. Libri 'quidem ita exierunt, nisi forte me communis decipit, ut in tali genere ne apud Græcos quidem simile quicquam. Tu illam jacturam feres æquo animo, quod illa, quæ habes de Academicis, frustra descripta sunt. Multo tamen hæc erunt splendidiora, breviora, meliora. Nunc autem quo me vertam. Volo Dolabellæ valde desideranti; Non re- "; Perio, quid, et simul " Τρώα?" Neque, si aliquid, potero effugere. Aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. Sed quid hæc levia curamus?
Attica mea, obsecro te, quid agit? Quæ me valde angit. Sed crebro regusto tuas litteras; In his acquiesco. Tamen exspecto novas.
Brinni libertus, coheres noster, scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes, se et Sabinum Albium, ad me venire. Id ego plane nolo. Hereditas tanti non est. Et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim m Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. Quodsi laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum, vel ut videbitur; Nihil enim interest. Quare, nisi jam profecti sunt, retinebis homines. De Bruto, si quid egerit, de Cæsare, si quid scies, si quid erit præterea, scribes. Illud etiam atque etiam consideres velim, plæeatne tibi mitti ad Varronem, quod scripsimus. Etsi etiam a(j aliquid, pertinet. Nam scito te ei dialogo adjunctum esse tertium. Opinor igitur, consideremus. Etsi nomina jam facta sunt; Sed vel induci vel mutari possunt.
Quid agit, obsecro te, Attica nostra? Nam triduo abs te nullas acceperam; Nec mirum. Nemo enim venerat, nec fortasse causa fuerat. Itaque ipse, quod scriberem, non habebam. Quo autem die has Valerio dabam, exspectabam aliquem meorum. Qui si venisset et ate quid attulisset, videbam non defuturum,. quod scriberem. Nos, cum flumina et solitudinem sequeremur, quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc K. egressi non sumus; Ita magnos et adsiduos imbres
Habebamus. Illam 'ΚκαΖημικην σννταξιν totam ad Varronem traduximus. Primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; Deinde, quia παρα το πρίπον videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem άπaiStvaia, sed in iis rebus άτριψία, simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. Ecce tuæ litteræ de Varrone. Nemini visa est aptior Antiochia ratio. Sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum.
Quid? Servilia jamne venit? Brutus ecquid agit et quando? De Cæsare quid auditur? Ego ad Nonas, quem ad modum dixi. Tu cum Pisone, si quid poteris. V Kal. exspectabam Roma aliquid novi. Imperassem igitur aliquid tuis. Nunc eadem illa, quid Brutus cogitet, aut, si aliquid egit, ecquid a Cæsare. Sed
Quid ista, quæ minus curo? Attica nostra quid agat, scire cupio. Etsi tuæ litteræ (sed jam nimis veteres sunt) recte sperare jubent, tamen exspecto recens aliquid.
Vides, propinquitas quid habeat. Nos vero conficiamus hortos. Conloqui videbamur, in Tusculano cum essem; Tanta erat crebritas litterarum. Sed id quidem jam erit. Ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem, sed tamen exspecto, quid ad ea, quæ scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare ame, cum ipse homo πολυγραφωτατος numquam me lacessisset; Deinde quem ζηλότυπεiv nisi forte Brutum, quem si non ζηλοτυπ ti, multo Hortensium minus aut eos, qui de re publica loquuntur. Plane hoc mihi explices velim, in primis maneasnc in sententia, ut mittam ad eum, quæ scripsi, an nihil necesse putes. Sed hæc coram. Commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam litteras ad te, cum venit tabellarius cum tuig pateris pridie datis; In quibus illud mihi gratissimum fuit, quod Attica nostra rogat te, ne tristis sis, quodque tu esse scribis.
Ligarianam, ut video, præclare auctoritas tua commendavit. Scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare, ob eamque causam ad Cæsarem eam se oratiunculam misisse. Hoc igitur idem tu mihi antea scripseras.
In Varrone ista causa me non moveret, ne viderer
(Sic enim constitueram, neminem includere in dialogos eorum, qui viverent); Sed, quia scribis et desiderari a Varrone et magni illum æstimare, eos confeci et absolvi, nescio quam bene, sed ita accurate, ut nihil posset supra, Academicam omnem quæstionem libris quattuor. In eis, quæ erant contra
Præclare collecta ab Antiocho, Varroni dedi. Ad ea ipse respondeo; Tu es tertius in sermone nostro. Si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantes, ut ate proximis litteris admoneor, meum esset. Hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in vi " de re publica" libris fecimus. Sunt etiam " de oratore " nostri tres mihi vehementer probati. In eis quoque eæ personæ sunt, ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Julius, frater Catuli, Cotta, Sulpicius. Puero me hic sermo inducitur, ut nullæ esse possent partes meæ. Quæ autem his temporibus scripsi, Άριστο- τελειον morem habent, in quo sermo ita inducitur ceterorum, ut penes ipsum sit principatus} Ita confeci quinque libros 7rept τελών, ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, περιπατητικά. M. Pisoni darem.
Id fore putaram, quod omnes illi decesserant. Hæc " Academica," ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. Sane in personas non cadebant; Erant enim λογικώτερα, quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. Itaque, ut legi tuas de Varrone, tamquam arripui. Aptius esse nihil potuit ad id philosophiæ genus, quo ille maxime mihi delectari videtur, easque partes, ut non sim consecutus, ut superior mea causa videatur. Sunt enim vehementer Antiochia; Quæ diligenter ame expressa acumen habent Antiochi, nttorem orationis nostrum, si modo is est aliquis in nobis. Sed tu, dandosne putes hos libros Varroni, etiam atque etiam videbis. Mihi quædam occurrunt;
A Cæsare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. De urbe augenda quid sit pro- YQg mul gatum, non intellexi. Id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam. Ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum jam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; Mirifice est enim nos. Theatrum quidem sane bellum habuisti. Ego, etsi hoc loco facillime sustentor, tamen te videre cupio. Itaque, ut constitui, adero. Fratrem credo ate esse conventum. Scire igitur studeo, quid egeris.
De fama nihil sane laboro; Etsi scripseram ad te tunc stulte "nihil melius"; Curandum enim non est. Atque hoc "in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere" viden quam φιλοσοφώ?? An tu nos frustra existimas hæc in manibus habere? Αζδηχθαι. Te nollem, quod nihil erat. Redeo enim rursus eodem. Quicquamne me putas curare in toto, nisi ut ei ne desim? Id ago scilicet, ut judicia videar tenere. " Μή γαρ αντοΐς —." Vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. Putas autem me voluisse aliquid, quod perfectum non sit? Non licet scilicet sententiam suam, sed tamen, quæ tum acta sunt, non possum non probare, et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. Sed nimium multa de nugis. Ad Hirtium dederam epistulam sane grandem, quam scripseram proxime in Tusculano. Huic, quam tu mihi misisti, rescribam alias. Nunc alia malo. Quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? Quod simul ac, continuo scietis. Exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; Qui simul ac venerint, mittentur ad te. A Quinto exspecto. Proficiscens enim e Tusculano vm Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios.
Nunc, ad rem ut redeam, "inhibere" illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. Est enim verbum totum nauticum. Quamquam id quidem sciebam, sed arbitrabar sustineri remos, cum inhibere essent remiges jussi. Id non esse ejus modi didici heri, cum ad villam nostram navis appelleretur. Non enim sustinent, sed alio modo remigant. Id ab ίποχ§ remotis sumum est. Quare facies, ut ita sit in libro, quem ad modum fuit. Dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. Nec est melius quicquam quam ut Lucilius: " Sustineas currum ut bonus sæpe agitator equosque." Semperque Carneades προβολήν pugilis et retentionem aurigæ similem facit ίποχϊ]. Inhibitio autem remigum motum habet, et vehementiorem quidem, remigationis navem convertentis ad puppim. Vides, quanto hoc diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione. De Pansa etiam, si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si quid est, sed certe 1 de Metello et Balbino.
XX Ia Dic mihi, placetne tibi primum edere injussu meo? Hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo " λόγοισιν Έρμο- δώρο?." Quid? Illud rectumne existimas cuiquam ante quam 2 Bruto, cui te auctore προσφωνώ? Scripsit enim Balbus ad me se ate quintum " de finibus" librum descripsisse; In quo non sane multa mutavi, sed tamen quædam. Tu autem commode feceris, si reliquos continueris, ne et αδιόρθωτα habeat Balbus et?Ωλα Brutus. Sed hæc hactenus, ne videar πΐρΐ μικρά σπονδάζϋΐν. Etsi nunc quidem maxima mihi sunt hæc; Quid est enim aliud?
Varroni quidem quæ scripsi te auctore, ita propero mittere, ut jam Romam miserim describenda. Ea si voles, statim habebis. Scripsi enim ad librarios, ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. Ea vero continebis, quoad ipse te videam; Quod diligentissime facere soles, cum ame tibi dictum est. Quo modo antea fugit me tibi dicere? Mirifice Cærellia, studio videlicet philosophiæ flagrans, describit a tuis; Istos ipsos " de finibus " habet. Ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; Numquam enim ab oculis meis afuerunt. Tantum porro aberat, ut binos scriberent; Vix singulos confecerunt. Tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; Ame enim prætermissum est, ut dicerem me eos exire nondum velle. Hui, quam diu de nugis! De re enim nihil habeo quod loquar.
De Dolabella tibi adsentior. Coheredes, ut scribis, in Tusculano. De Cæsaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sextiles. De Attica optime, quod levius ac levius, et quod fert ευκόλως. Quod autem de illa nostra cogitatione scribis, in qua nihil tibi cedo, ea, quæ novi, valde probo, hominem, domum, facultates. Quod caput est, ipsum non novi, sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime. Accedit, si quid hoc ad rem, εΰγενεσΓερος est etiam quam pater. Coram igitur et quidem propenso animo ad probandum. Accedit enim, quod patrem, ut scire te puto, plus etiam quam non modo tu, sed quam ipse scit, amo idque et merito et jam diu. 1 De Varrone non sine causa quid tibi placeat tarn diligenter exquiro. Occurrunt mihi quædam. Sed
Intexui, faciamque id crebrius. Proximis enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi. De Marcello scripserat ad me Cassius antea, Servius. Rem acerbam Ad prima redeo. Scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari, cum utrique nostrum videbitur. Ego et librarios tuos culpa libero, neque te accuso, et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Cærelliam quædam habere, quæ nisi ate 1 habere non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo inchoatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. Quid autem dubitarim, cum videro te, scies.
Attributos quod appellas, valde probo. Te de prædio Oviæ exerceri moleste fero. De Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. Mulieres autem vix satis humane, quæ iniquo animo ferant, cum utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; Nam tibi mandassem, si fuisset. Nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. Id ego in hanc rem statui conferre. Itaque et ego recte tibi dixi, ubi esset, et tibi ille recte negavit. Sed hoc quoque ipsum continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo, quod est desertior, sed habet Verum hoc quoque, ut censueris, quippe qui omnia. Ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! Sin quid (multa enim), utique postridie. Etenim coheredes: aquibus sine tua opprimi malitia. E st alteris jam litteris nihil ad me de Attica. Sed id quidem in optima spe pono; Illud accuso non te, sed illam, ne salutem quidem. At tu et illi et Piliæ plurimam, nec me tamen irasci indicaris. Epistulam Cæsaris misi, si minus legisses. Antemeridianis tuis litteris heri statim rescripsi; Nunc respondeo vespertinis. Quint, a.
Ces seret. Et æquius erat, cum illi iter instaret et subitum et longum, et me hercule nunc, cum ita simus adfecti, ut non possimus plane simul vivere (intellegis enim profecto, in quo maxime posita sit σνμβίωσις), facile patiebar nos potius Romæ una esse quam in Tusculano. *
Libri ad Varronem non morabantur, sunt enim detexti, ut vidisti; Tantum librariorum menda tolluntur. De quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. Item, quos Bruto mittimus, in manibus habent librarii.
Mea mandata, ut scribis, explica. Quamquam ista retentione omnes ait uti Trebatius; Quid tu istos putas? Nosti domum. Quare confice "υαγώγω?. Incredibile est, quam ego ista non curem. Omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi majori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas. Magis enim doleo me non habere, cui tradam, quam gaudeo * 3 habere, qui utar. Atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; Tu autem veritus es fortasse, ne ego invitus audirem. Fuit id quidem humanitatis, sed, mihi crede, jam ista non curo. Quare da te in sermonem et perseca et confice, et ita cum Polla loquere, ut te cum illo Scæva loqui putes, nec existimes eos, qui non debita consectari soleant, quod debeatur, remissuros. De die tantum videto et id ipsum bono modo. Quid est, quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyræ? Quint, a. 709 Eg enim audita tibi putaram. Nil igitur ne ei quidem litterarum? An non vidit? Facies ergo ut sciam.
Quid tibi ego de Varrone rescribam? Quattuor διφθίραι sunt in tua potestate. Quod egeris, id probabo. Nec tamen " αίδεομαι Τρώα?." Quid enim? Sed, ipsi quam res illa probaretur, magis verebar. Sed, quoniam tu suscipis, in alteram aurem.
De retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. Conficies igitur, et quidem sine ulla dubitatione aut retrecta tione. Hoc fieri et oportet et opus est. De Andromene, ut scribis, ita putaram. Scisses enim mihique dixisses. Tu tamen ita mihi de Bruto scr*k*s' ut nihil. Quando autem illum putas? Nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scri- 1 bere (sed, quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ασαφέστερος), me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. Sed, quoniam jam adest meus adventus, fac, quæso, ne quid eum Idus impediant, quo minus suo commodo in Tusculano sit. Nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?), sed ad testamentum volebam, quod jam malo alio die, ne ob eam causam Romam venisse videar. Scripsi igitur ad Brutum jam illud, quod puhoc ita gubernes, ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.
Sed.Quid est tandem, quod perhorrescas, quia tuo periculo jubeam libros dari Varroni? Etiam nunc si dubitas, fac, ut sciamus. Nihil est enim illis elegantius. Volo Varronem, præsertim cum ille desideret; Sed est, ut scis, Ita mihi sæpe occurrit vultus ejus querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod mehercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris. Nam nunc Alexionis epistulis cedimus. Sed tamen ego non despero probatum iri Varroni, et id, quoniam impensam fecimus in macro eolla, facile patior teneri. Sed, etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. Quare, si addubitas, ad Brutum transeamus; Est enim is quoque Antiochius. O Academiam volaticam et sui similem! Modo huc, modo illuc. Sed, quæso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? Male mi sit, si umquam quicquam tam enitar. Ergo ne Tironi quidem dictavi, qui totas πΐρωχας persequi solet, sed Spintharo syllaba tim. De Vergili parte valde probo. Sic ages igitur. Et quidem id erit primum, proximum Clodiæ. Quodsi neutrum, metuo, ne turbem et inruam in Drusum.
Intemperans sum in ejus rei cupiditate, quam nosti. Itaque revolvor identidem in Tusculanum. Quidvis enim potius, quam ut non hac æstate absolvatur.
Ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum, ubi facilius esse possim quam Asturæ. Sed, quia, qui mecum sunt, credo, quod mæstitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc, ne relictus videar. Quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. Sed faciam te statim certiorem. Tu litteras conficies. Equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus. Nihil enim somni. Heri etiam effeci epistulam ad Cæsarem; Tibi enim placebat. Quam non fuit malum scribi, si forte opus 1 esse putares; Ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere. Sed id quidem, ut tibi videbitur. Mittam tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. Sed cras scies. De epistula ad Cæsarem nobis vero semper rectissime placuit, ut isti ante legerent. Aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi, et in nosmet ipsos, si
Illum offensuri fuimus, pæne periculosi. Isti autem ingenue; Mihique gratum, quod, quid sentirent, non reticuerunt, illud vero vel optime, quod ita multa mutari volunt, ut mihi de integro scribendi causa non sit. Quamquam de Parthico bello quid spectare debui, nisi quod illum velle arbitrabar? Quod enim aliud argumentum epistulæ nostræ nisi fuit? An, si ea, quæ optima putarem, suadere voluissem, oratio mihi defuisset? Totis igitur litteris nihil opus est. Ubi enim magnum nullum fieri possit,
Vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est præsertim cum illud occurrat, illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto nihil scripturum fuisse. Atque etiam vereor, ne putet me hoc quasi Catonis esse voluisse. Quid quæris? Valde me pænitebat, nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit, quam quod nostra non est probata. Incidi ssimus etiam in illos, in eis in cognatum tuum. 1
Sed redeo ad hortos. Plane illuc te ire nisi tuo magno commodo nolo; Nihil enim urget. Quicquid erit, operam in Faberio ponamus. De die tamen auctionis, si quid scies. Eum, qui e Cumano venerat, quod et plane valere Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi.
XXVIII Hortos quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit, cras scilicet. De Faberio autem, cum venerit. De epistula ad Ceasaremiurato, mihi crede, non pos-
Sum; Nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. Quam enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis! Sed, ut cœpi, non me hoc turpe deterret. Ac vellem quidem (essem enim, qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. Nam, quæ sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones, vides, quibus in rebus versentur. Adulescentem incensum cupiditate verissimæ gloriæ, cupientem sibi aliquid consilii dari, quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur ad decus. Non deest oratio; Ego quid possum? Tamen nescio quid e quercu exsculpseram, quod videretur simile simulacri. In eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea, quæ fiunt et facta sunt, reprehenduntur; Quod me minime pænitet. Si enim pervenissent istæ vides ipsum illum Aristoteli discipulum summo ingenio, summa modestia, posteaquam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? Quid? Tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis lætaturum putas? Ille vero potius non scripta desideret quam scripta non probet. Abiit illud, quod tum me stimulabat, cum tibi dabam πρόβλημα 'Αρχιμήόαον. Multo mehercule magis nunc opto casum illum, quem tum timebam, vel quem libebit.
Nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras), etsi invito me, tamen eodem me auctore, profectus est.
Hoc manu mea. Cum quasi alias res quærerem de philologis e Nicia, incidimus in Talnam. Ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. Sed hoc mihi non placuit. Se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; Non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent, rem non majorem nccc. Hoc putavi te scire oportere. Scr. In Tics- De hortis ex tuis litteris cognovi et Chrysippo. In villa, cujus insulsitatem bene noram, video nihil __ __________________________________________ aut pauca mutata; Balnearia tamen laudat majora, de minoribus ait hiberna effici posse. Tecta igitur ambulatiuncula addenda est; Quam ut tantam faciamus, quantam in Tusculano fecimus, prope dimidio minoris constabit isto loco. Ad id autem, quod volumus, άφ&ρνμα nihil aptius videtur quam lucus, quem ego noram; Sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. Nihil est, quod ego malim. In hoc τον μου 6ewv τ Reliquum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quærere, quanti; Othonem vincas volo. Nec tamen insaniturum illum puto; Nosse enim mihi hominem videor. Ita male autem audio ipsum esse tractatum, ut mihi ille emptor non esse videatur. Quid enim? Pateretur? Sed quid argumentor? Si Faberianum explicas, emamus vel magno; Si minus, ne parvo quidem possumus. Clodiam igitur. A qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt, et Dolabellæ nomen tam expeditum videtur, ut etiam repræsentatione confidam. De hortis satis. Cras aut te aut causam; Quam quidem puto futuram Faberianam. Sed, si poteris.
Ciceronis epistulam tibi remisi. O te ferreum, qui illius periculis non moveris! Me quoque accusat. Eam tibi epistulam misi semissem. Nam illam alteram de rebus gestis eodem exemplo puto. In Cumanum hodie misi tabellarium. Ei dedi tuas ad Vestorium, quas Pharnaci dederas. Scr. In Tus- Commodum ad te miseram Demean, cum Eros ad me venit. Sed in ejus epistula nihil erat novi nisi Jun. post ep. Auctionem biduum. Ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; Quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. A te colendus est; Istæ autem non longe absunt a scelere. Te, ut spero, perendie.
Mi, sicunde potes, erues, qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. Ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; Videor audisse ex Hortensio Tuditanum. Sed in Libonis annali xiiii annis post prætor est factus Tuditanus quam consul Mummius. Non sane quadrat. Volo aliquem Olympiæ aut ubi visum πολιτικόν avWoyov more Dicæarchi, familiaris tui. V Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas, ex quibus aut hodie aut cras exspectare te deberem. Sed, ut opinor, idem ego, qui exspecto tuum adven- 'um' mora^or te' ^ on en*m Puto tam expeditum ut non habeat aliquid moræ. Cum poteris igitur. Quoniam etiamnum abes, Dicæarchi, quos scribis, libros sane velim mi mittas, addas etiam
De epistula ad Cæsarem; Atqui id ipsum, quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. Utrum liberet, facere posse auctore me. Hoc enim ille exspectat videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. Obsecro, abiciamus ista et semiliberi saltem simus; Quod adsequemur et tacendo et latendo.
Sed adgredere Othonem, ut scribis. Confice, mi Attice, istam rem. Nihil enim aliud reperio, ubi et in foro non sim et tecum esse possim. Quanti autem, hoc mihi venit in mentem. C. Albanius proximus est vicinus. Is jugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS cxV. Omnia scilicet nunc minoris. Sed accedit cupiditas, in qua præter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros. Sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam, si Canum haberes. O gulam insulsam! Pudet me patris. Rescribes, si quid voles. Senbis, de Faberio. In eo enim totum est positum id, quod cogitamus; Quæ cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. Quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.
Dicæarchi -περί ψνχτ}ς utrosque velim mittas et καταβάσεως. Τριπολιτικον non invenio et epistulam ejus, quam ad Aristoxenum misit. Tres eos libros maxime nunc vellem; Apti essent ad id, quod cogito. Torquatus Romæ est. Misi, ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. His libris nova prohœmia sunt addita, quibus eorum uterque laudatur. Eas litteras volo habeas, et sunt quædam alia. Et, quod ad te de decem legatis scripsi, parum intellexisti, credo, quia Sia σημείων scripseram. De C. Tuditano enim quærebam, quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. Eum video in Libonis prætorem P. Popilio, P. Rupilio coss. Annis xim ante, quam prætor factus est, legatus esse potuisset, nisi admodum sero quæstor esset factus? Quod non arbitror. Video 1 enim curules magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem, cujus statuam in Isthmo meminisse te dicis, nesciebam fuisse. Is autem est, qui cos. cum L. Lucullo fuit; Quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. Videbis igitur, si poteris, ceteros, ut possimus
XXXIII O neglegentiam miram! Semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? Qui etiam eorum jussu miserim, qui profiteretur. Ita
Enim oportere dicebant. Professus est Philotimus libertus. Nosti, credo, librarium. Sed scribes et quidem confectum. Ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisse hodie in Capitolio. In Vergilio mihi nulla est δυσωπια. Nec enim ejus causa sane debeo, et, si emero, quid erit, quod postulet? Sed videbis, ne is tum sit in Africa ut Cælius.
De nomine tu videbis cum Cispio; Sed, si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. Te ad me venire uterque nostrum cupit; Sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci, sane bene narras. De æstimatione, ut scribis, cum agere cœperimus; Etsi nihil scripsit nisi de modo agri. Cum Pisone, si quid poterit. Dicæarchi librum accepi et καταβάσεων exspecto.
... Negotium dederis, reperiet ex eo libro, in quo sunt senatus consulta Cn. Cornelio, L. Mummio coss. De Tuditano autem quod putas, est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quæstorem aut tribunum mil. Fuisse, idque potius credo. Tu de Antiocho scire poteris videlicet etiam, quo anno quæstor aut tribunus mil. Fuerit; Si neutrum, saltem, in præfectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.
XXXIIIa De Varrone loquebamur: lupus in fabula. Venit enim ad me et quidem id temporis, ut retinendus Id. Qvinl. A. esset. Sed ego ita egi, ut non " scinderem pænu-
Lam " (memini enim tuum): et multi erant nosque imparati. Quid refert? Carrinate. Horum ego vix attigi pænulam. Tamen remanserunt, ceciditque belle. Sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montes Vaticanos, campum Martium coædificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum. " Quid ais? " Inquam; " At ego ad tabulam, ut, si recte possem, Scapulanos hortos." " Cave facias," inquit; " Nam ista lex perferetur; Vult enim Cæsar." Audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. Sed tu quid ais? Quamquam quid quæro? Nosti diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. Non concedit Camillo. Facies me igitur certiorem de Idibus. Ista enim me res adducebat. Eo adjunxeram ceteras, quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero. Te tamen in via confici minime volo; Quin etiam Dionysio ignosco. De Bruto quod scribis, feci, ut ei liberum esset, quod ad me attineret. Scripsi enim ad eum heri Idibus ejus opera mihi nihil opus esse. Asturam veni vm Kal. vesperi. Vitandi enim caloris causa Lanuvi tris horas acquieveram. Tu velim, si grave non erit, efficias, ne ante Nonas mihi illuc veniendum sit (id potes per Egnatium Maximum), illud in primis, cum Publilio me apsente conficias. De quo quæ fama sit, scribes.
" Id populus curat scilicet! " Non mehercule arbitror; Etenim hæc decantata erat fabula. Sed complere paginam volui. Quid plura? Ipse enim adsum, nisi quid tu prorogas. Scripsi enim ad te de hortis. Scr. In Tus O rem indignam! Gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit, et ei parum magna visa est, quæ etiam ipsum capere potuerit. Hac de
Re igitur exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit. Dati igitur jam sunt, nec tibi integrum est, hui, si scias, quanto periculo tuo! Aut fortasse litteræ meæ te retardarunt; Nisi eas nondum legeras, cum has proximas scripsisti. Scire igitur aveo, quo modo res se habeat.
De Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers, sed idem quod sæpe, tamen hoc audio libentius quo sæpius, eoque mihi jucundius est, quod tu eo lætaris, certiusque eo est, quod ate dicitur.
XXXVII Has alteras hodie litteras. De Xenonis nomine et de Epiroticis xxxx nihil potest fieri nec commodius nec aptius, quam ut scribis. Id erat locutus
Mecum eodem modo Balbus minor. Nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; Omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; Nihil autem ab eo tam dici quam alienissimos nos esse a Cæsare; Fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum ( nisi viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; Sed id quidem arbitratu suo. Laudationem Porciæ gaudeo me ante dedisse Leptæ tabellario, quam tuas acceperim litteras. Eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto.
De gladiatoribus, de ceteris, quæ scribis <5.v /to-
Facies me cotidie certiorem. Velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. De auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. Placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; Habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romæ; Si Cæsar moraretur, posse diem differri. Sed is quidem adesse videtur. Totum igitur considera; Placet enim Vestorio. 1
XXXVIII Ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et opera exaravi nescio quid ad te et Non. ante lucem dedi. Deinde, cum somno repetito simul cum sole experrectus essem, datur mi epistula a sororis tuæ filio, quam ipsam tibi misi; Cujus est principium non sine maxima contumelia. Sed fortasse ίπίστ-ησεν. Est autem sic: " Ego enim, quicquid non belle in te dici potest —." Posse vult in me multa dici non belle, sed ea se negat approbare. Hoc quicquam pote in purius? Jam cetera leges (misi enim ad te) judicabisque. Bruti nostri cotidianis adsiduisque laudibus, quas ab eo de nobis haberi permulti mihi renuntiaverunt, commotum istum aliquando scripsisse aliquid ad me credo et ad te, idque ut sciam facies. Nam ad patrem de^me quid scripserit, nescio, de matre quam pie! " Volueram," inquit, " ut quam plurimum tecum essem, conduci mihi domum et id ad te scripseram. Neg istam domum videre non possum; Qua de causa, scis." Hanc autem causam pater odium matris esse dicebat. Nunc me juva, mi Attice, consilio, " πότερον δικοί νψιον" id est utrum aperte hominem asperner et respuam "η σκολιαϊς άπάταις." Ut enim Pindaro sic " δίχα μοι νόος, ατρίκειαν είπάν." Omnino moribus meis illud aptius, sed hoc fortasse temporibus. Tu autem, quod ipse tibi suaseris, idem mihi persuasum putato. Equidem vereor maxime, ne in Tusculano opprimar. In turba hæc essent faciliora. Utrum igitur Asturæ? Quid, si Cæsar subito? Juva me, quæso, consilio. Utar eo, quod tu decreveris. O incredibilem vanitatem! Ad patrem " domo sibi carendum propter matrem," ad matrem plenam pietatis. Hic autem jam languescit et ait sibi illum jure iratum. Sed utar tuo consilio; "Σκολia" enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam, sed invitus; Valde enim in scribendo hæreo. " Brutum," inquis, "eadem." Scilicet; Sed, nisi hoc esset, res me ista non cogeret. Nec enim inde venit, unde mallem, neque diu afuit neque ullam litteram ad me. Sed tamen scire aveo, qualis ei totius itineris summa fuerit. Libros mihi, de quibus ad te antea scripsi, velim mittas et maxime Φαιδρού περί θεών et περί Παλλάδος.
XL Scr. In Tus- Itane? Nuntiat Brutus illum ad bonos viros? Εΰαγcu^ n° / r/ / γέλια. Sed ubi eos? Nisi forte se suspendit. Hic Sext. A. 709 autem> ut stultum est. Ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum, quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? Sed quid faciat? Illud optime: "Sed ne is quidem, qui omnium flagitiorum auctor, bene de nostro." At ego verebar, ne etiam Brutus eum diligeret; Ita enim significarat iis litteris, quas ad me: " Ast vellem aliquid degustasses de fabulis." Sed coram, ut scribis.
Etsi quid mi auctor es? Advolone an maneo? Equidem et in libris hæreo et illum hic excipere nolo; Ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa summa acrimonia. Mirum quam inimicus ibat, ut ego obiurgarem. Sed ego ipse κικέττφωμαι. Itaque posthac. Tu tamen vide, quid de adventu meo censeas, et τα δλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.
XLI Ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. Cum quereretur filio cum matre bellum et se ob eam Sext a 709 causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. Ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam, quod sæpe graviter ad filium scripsisset de tua in illum injuria. Quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολtats άπάται? Significavi me non fore iratum. Tum enim mentio Canæ. Omnino, si id consilium placeret, esset necesse; Sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores injuriæ et certe notiores. Si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. Sed coram. Magna enim res et multæ cautionis. Cras igitur, nisi quid ate commeatus.
XLII Venit ille ad me Et ego gj g^ Tt' owvovs; " " Rogas? " Inquit, " cui iter instet et jter a(j beuum idque cum periculosum tum etiam tui-pe!" " Quæ vis igitur?" Inquam. " Æs/' inquit, " alienum et tamen ne viaticum quidem." Hoc loco' ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; Nam tacui. At ille: " Sed me maxime angit avunculus." " Quidnam?" Inquam. " Quod mihi," inquit, " iratus est." " Cur pateris? " Inquam, " malo enim ita dicere quam cur committis? " " Non patiar," inquit, " causam enim tollam." Et ego: " Rectissume quidem; Sed, si grave non est, velim scire, quid sit causæ." " Quia, dum dubitabam, quam ducerem, non satis faciebam matri; Ita ne illi quidem. Nunc nihil mihi tanti est. Faciam, quod volunt." " Feliciter velim," inquam, " teque laudo. Sed quando?" " Nihil ad me," inquit, " de tempore, quoniam rem probo." " At ego," inquam, " censeo, priusquam proficiscaris. Ita patri quoque morem gesseris." " Faciam," inquit, " ut censes." Hic dialogus sic conclusus est.
Sed heus tu, diem meum scis esse ni Nonas Januarias; Aderis igitur. Scripseram jam: ecce tibi orat Lepidus, ut veniam. Opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; YTide bimus te igitur.
XLIII Ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti, qui me certiorem feceris, atque ita, ut eo temPore acciperem litteras, quo non exspectarem, tuque ut ab ludis scriberes. Sunt omnino mihi quædam agenda Romæ, sed consequemur biduo post.
XLIV O suavis tuas litteras! (Etsi acerba pompa. Verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta) populum vero præclarum, quod propter malum vicinum ne Victoriæ quidem ploditur! Brutus apud me fuit; Cui quidem valde placebat me aliquid ad Cæsarem. Adnueram; Sed pompa deterret. Tu tamen ausus es Varroni dare! Exspecto, quid judicet. Quando autem pelleget? De Attica probo. Est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama. Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. Sed, ut aiunt,
Sciebam Cor fidium pernecessarium Ligari- 1 orum; Sed eum video ante esse mortuum. Da igitur, quæso, negotium Pharnaci, Antæo, Salvio, ut id nomen ex omnibus libris tollatur.
XLV Fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Cæsare. Quæ quamquam ante data erat quam illæ Diocharinæ,
Tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum. In qua extrema scriptum erat, ut ad ludos omnia pararet, neve committeret, ut frustra ipse properasset. Prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium, quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo, cum eam epistulam legisset, videri Lamia dicebat.
Dies feriarum mihi additos video, sed quam multos, fac, si me amas, sciam. De Bæbio poteris et de altero vicino Egnatio.
Quod me hortaris, ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu quidem; Sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides. Quodnisi me Torquati causa teneret, satis erat dierum, ut Puteolos excurrere possem et ad tempus redire. Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos domi esse numeratos, quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; Auctionem præter prædia primo quoque tempore fieri oportere. Scribas ad me velim, quid tibi placeat. Equidem, si ex omnibus esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec mehercule nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio; Ad quem accuratissimas litteras dedi; Quod idem te fecisse arbitror. Mihi quidem hoc satis videtur. Tu quid dicis? Unum enim pungit, ne neglegentiores esse videamur. Exspectabo igitur tuas litteras. XL VI Pollex quidem, ut dixerat ad Idus Sextiles, ita mihi Lanuvi pridie Idus præsto fuit, sed plane pollex, non *n^ex" Cognosces igitur ex ipso. Balbum conveni. Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat. In eo autem Lanuvino, quod Lepido tradidit. Ex eo hoc primum: " Paulo ante acceperam eas litteras, in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos." Legi epistulam. Multa de meo Catone, quo sæpissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum. Ex eo cognovi cretionem Cluvi (o Vestorium neglegentem!) Liberam cretionem testibus præsentibus sexaginta diebus. Metuebam, ne ille arcessendus esset. Nunc mittendum est, ut meo jussu cernat. Idem igitur Pollex. Etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. Nil liberalius. Se enim statim ad Cæsarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiæ HS et sepulcro multisque rebus, nihil a nobis. Subaccusa, quæso, Vestorium. Quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? De Cossinio doleo; Dilexi hominem.
Quinto delegabo, si quid æri meo alieno superabit et emptionibus, ex quibus mi etiam æs alienum faciendum puto. De domo Arpini nil scio.
Vestorium nil est quod accuses. Jam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit, et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.
XLVII Scr. Vi Tus " Posteaquam abs te, Agamemno," non " ut venirem " (nam id quoque fecissem, nisi Torquatus esset), Sext. A. 709 sed ut scriberem, " tetigit aures nuntius, extemplo" instituta omisi; Ea, quæ in manibus habebam, abieci, quod jusseras, edolavi. Tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. Turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. Post moderabimur diligentius. Idem Pollex remittendus est, ut ille cernat. Plane Puteolos non fuit eundum, cum ob ea, quæ ad te scripsi, tum quod Cæsar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. O magistrum molestum!
XLVIIa Scr. Asturæ Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. Nam ibi erat. Habet enim domum, quam nos vendidimus. Rogat magno opere, ut sim Kal. in senatu; Me et sibi et Cæsari vehementer gratum esse facturum. Puto equidem nihil esse. Dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est æger. Sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. Moleste ferrem postea. Itaque hodie Anti, cras ante meridiem domi. Tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.
Te spero cum Publilio confecisse. Equidem Kal. in Tusculanum recurram; Me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi, non satis humane illam quidem respondentem meis litteris, sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem
XLVIII Scr. In Tus- Heri nescio quid in strepitu videor exaudisse, cum diceres te in Tusculanum venturum. Quod utinam! Tuo tamen commodo.
Lepta me rogat, ut, si quid sibi opus sit, accurram; Mortuus enim Babullius. Cæsar, opinor, ex uncia, etsi nihil adhuc; Sed Lepta ex triente. Veretur autem, ne non liceat tenere hereditatem, άλόγως omnino, sed veretur tamen. Is igitur si accierit, accurram; Si minus, non antequam necesse erit. Tu Pollicem, cum poteris.
Laudationem Porciæ tibi misi correctam. Adeo properavi, ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, hæc mitteretur. Id, si tibi erit commodum, magno opere cures velim et velim M. Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique. Nam illam legi, volo tamen regustare. Quædam enim vix mihi
XLIX Atticæ primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; Multam igitur salutem) et Piliæ. De TigelU°' si quid novi. Qui quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, μίμφιν αναφέρω mihi quandam iniquis cepissem. Quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. Filios non libenter; Sed Phameæ causa volebam. Erat enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus, si quid opus esset; Quod ego perinde tuebar, ac si usus essem. Is ad me venit dixitque judicem operam dare sibi constituisse eo die ipso, quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. Scis enim dies illorum judiciorum præstitutos fuisse. Respondi non ignorare eum, quid ego deberem Sestio. Quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. Ita tum ille discessit iratus. Puto me tibi narrasse. Non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi. Gallo autem narravi, cum proxime Romæ fui, quid audissem, neque nominavi Balbum minorem. Habuit suum negotium Gallus, ut scribit. Ait illum me animi conscientia, quod Phameam destituissem, de se suspicari. Quare tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. Est bellum aliquem libenter odisse et, quem ad modum non omnibus dormire, ita non omnibus servire. Etsi mehercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.
L Admonitus quibusdam tuis litteris, ut ad Cæsarem uberiores litteras mittere instituerem, cum milii Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Cæsarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Cæsari, quæ deferretur ad Dolabellam; Sed ejus exemplum misi ad Oppium et Balbum, scripsique ad eos, ut tum deferri ad Dolabellam juberent meas litteras, si ipsi exemplum probassent. Ita mihi rescripserunt, nihil umquam se legisse melius, epistulamque meam jusserunt dari Dolabellæ.
Vestorius ad me scripsit, ut juberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum, ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset. Eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; Opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium.
De adventu Cæsaris idem quod ate mihi scriptum est ab Oppio et Balbo. Miror te nihildum cum Tigellio. Velut hoc ipsum, quantum acceperit, prorsus aveo scire, nec tamen flocci facio. Quæris, quid cogitem de obviam itione. Quid censes nisi Alsium? Et quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed opinor cum Matio profectum. Sallustius igitur urgebitur.
Scripto jam superiore versiculo Eros milii dixit sibi Murenam liberalissime respondisse. Eo igitur utamur. Nam Silius culcitas non habet. Dida autem, opinor, hospitibus totam villam concessit.
LI Scr. In Tus Ad Cæsarem quam misi epistulam, ejus exemplum fugit me tum tibi mittere. Nec id fuit, quod suspicaris, ut me puderet tui, ne ridicule Μίκυλλο?, nec
Mehercule scripsi aliter, ac si que scriberem. Bene enim existimo de illis libris, ut tibi coram. Itaque scripsi et et tamen sic, ut nihil eum existimem lecturum libentius.
De Attica nunc demum mihi est exploratum; Itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi, et quidem quam primum; Nam pendeo animi. Narrabo tibi, Quintus cras; Sed, ad me an ad te, nescio. Mi scripsit Romam vm Kal. Sed misi, qui invitaret. Etsi hercle jam Romam veniendum est, ne ille ante advolet.. LI1 Scr. In Puteo JxO hospitem mihi tam gravem αμπαμίλητον! Fuit lano X II K< enim periucundc. Sed, cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa amilitibus est, ut vix triclinium, ubi cenaturus ipse Cæsar esset, vacaret, quippe hominum cio Sane sum commotus, quid futurum esset postridie; Ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. Castra in agro, villa defensa est. J Ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vn nec quemquam admisit; Rationes, opinor, cum Balbo. Inde ambulavit in litore. Post
Viii in balneum. Tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. Unctus^est, accubuit,. ΚΕμν/ικψ agebat. I Itaque et edit et bibit άδεώ? Et jucunde,'opipare/^ sanelet apparate nec id solum, sed
" Bene cocto et,
Condito sermone bono et, si quæris, libenter." ( Præterea tribus tricliniis accepti oijrepl^airbv valde copiose. Libertis minus lautis seryisque (^ihil defuit. J Nam lautiores eleganter accepi, f Quid multa? Ho milies visi sumus.} Hospes tamen nonls^cui diceres:
Amabo te, eodem ad me \u m revertere.'' Semel satis est. ^πουδαΓον oiBlv in.Sermone, ψιλολογά multa. Quid quæris? Delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias.!
Habes hospitium sive (bησταθμΐίαν^/odiosam mihi, dixi, non molestam. Ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellæ villam cum præteriret, omnis armatorum copia dextra, sinistra ad equum nec usquam alibi. Hoc ex Nicia. 1
LIBER QUARTUS DECIMUS Deverti ad illum, de quo tecum mane. Nihil perditius; Explicari rem non posse. " Etenim, si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?" Id. Apr. a.
Quid quæris? Perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; Verum ille gaudens) adfirmabatque minus diebus xx tumultum Gallicum. / In sermonem se post Idus Martias præterquam Lepido venisse nemini. Ad summam non posse istæc sic abire. O prudentem Oppium! Qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil, quod quemquam bonum offendat. Sed hæc hactenus.
Tu, quæso, quicquid novi (multa autem exspecto), scribere ne pigrere, in his, de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. De quo quidem ille, ad quem deverti, Cæsarem solitum dicere: " Magni refert, hic quid velit, sed, quicquid volt, valde volt "; Idque eum animadvertisse, cum pro Deiotaro Nicææ dixerit; Valde vehementer eum visum et libere dicere; Atque etiam enim quicque succurrit,^libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens, quoad vocarer, dixisse eum: " Ego dubitem, quin summo in odio sim, cum M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? Atqub si quisquam est facilis, hic est. Tamen non dubito, quin me male oderit." Hæc et ejus modi multa. Sed ad propositum. Quicquid erit non modo magnum, sed etiam parvum, scribes. Equidem nihil intermittam.. Duas ate accepi epistulas heri. Ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. Plausus vero L. Cassio datus etiam Apr. a. 710 facetus mihi quidem visus est. Altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum, ut putas. Processit enim, sed minus. Diutius sermone ejus sum retentus. Quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id ejus modi est. Aiebat Cæsarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse: " Ego nunc tam sim stultus, ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum, cum tam diu sedens meum commodum exspectet?" Habes igitur inimicissimum otii, id est Bruti.. 1
In Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturæ cogitabam. Piliæ paratum est hospitium, sed vellem Atticam. Verum tibi ignosco. Quarum utrique salutem. Tranquillæ tuæ quidem litteræ. Quod utinam diutius! Nam Matius posse negabat. Ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romæ domum ad Antonium frumentum omne portari. Πανικό"' certe; Scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc. Est mihi notum nomen; Bellus enim esse dicitur architectus.
Ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. Volunt enim nos ita putare; Nescio, cur non animo quoque sentiant. Sed quid hæc ad nos? Odorare tamen Antoni Ζιάθίσιν; Quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare.
Tu, si quid pragmaticum habebis, scribes; Sin minus, populi et mimorum dicta perscribito. Piliæ et Atticæ salutem. Numquid putas me Lanuvi? At ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. Tument negotia. Nam, cum numquam in ulla civitate accidit, non una cum liber, tate rem publicam recuperatam. Horribile est, quæ loquantur, quæ minitentur. Ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. Sed omnia licet concurrant, Idus Martiæ consolantur. Nostri autem ηρώα, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; Reliquæ res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. Hæc ego ad te. Tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me, et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. Equidem non committam. Spero tibi jam esse, ut volumus, quoniam quidem III Id. Apr. ησ[Τησας) cum leviter commotus esses; Sed tamen velim scire, quid agas. Signa bella, quod Calvena moleste fert se suspectum esse Bruto; Illa signa non bona, si cum signis legiones veniunt e Gallia. ^(Quid tu illas putas, quæ fuerunt in Hispania? Nonne idem postulaturas? Quid, quas Annius transportavit? C. Asinium volui, sed Ab aleatore 1 7τολυ?. Nam ista quidem Cæsaris libertorum conjuratio facile opprimeretur, si recta saperet Antonius. O meam stultam verecundiam! Qui legari noluerim ante res prolatas, ne deserere viderer hunc rerum tumorem; Cui certe si possem mederi, desse non deberem. Sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites in imperiis, vides ejusdem exercitus, vides in latere veteranos, quæ sunt evpiπίστα omnia, eos autem, qui orbis terræ custodiis non modo sæpti, verum etiam magni esse debebant, tantum modo laudari atque amari, sed parietibus contineri. Atque illi quoquo modo beati, civitas misera. Sed velim scire, qui adventus Octavi, num qui concursus ad eum, num quæ νεωτερισμού suspicio. Non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. Hæc scripsi ad te proficiscens Astura m Idus. Pridie Idus Fundis accepi tuas litteras cenans. Primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. Odiosa illa enim fuerant, legiones venire. Nam de Octavio susque deque. Exspecto, quid de Mario; Quem quidem ego sublatum rebar a Cæsare. Antoni conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum. Sed tamen adhuc me nihil delectat præter Idus Martias. Nam, quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri. Quod cum dico, de toto genere dico. Quid enim miserius quam ea nos tueri, propter quæ illum oderamus? Etiamne consules et tribunos pi. In biennium, quos ille voluit? Nullo modo reperio, quem ad modum possim πολι-
Nihil enim tam quam tyrannoctonos in cælo esse, tyranni facta defendi. Sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum. Exsultant lætitia in municipiis. Dici enim non potest, quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p. Nec ulla interea decreta. Sic enim ut victos metueremus.
Hæc ad te scripsi apposita secunda mensa; Plura et πολιτικώτερα postea, et tu, quid agas, quidque agatur. Postridie Idus Paulum Caietæ vidi. Is mihi de Mario et de re publica quædam sane pessima. A te... Scilicet nihil; Nemo enim meorum. Sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. Ubi tandem est futurus? Nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. Ego e Formiano exiens xvn Kal., ut inde altero die in Puteolanum, scripsi hæc.
A Cicerone mihi litteræ sane ττνπινωμίναι et bene longæ. Cetera autem vel fingi possunt, πίνο% litterarum significat doctiorem. Nunc magno opere ate peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas, nc quid ei desit. Id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; Quod idem intellexi tibi videri. Omnino, si ego, ut volo, mense Quinctili in Græciam, sunt omnia faciliora; Sed, cum sint ea tempora, ut certi nihil esse possit, quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quæso, da operam, ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur.
Hæc et cetera, quæ ad nos pertinebunt, ut soles, cogitabis ad meque aut, quod ad rem pertineat, aut, si nihil erit, quod in buccam venerit, scribes. Tu me jam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras. De Mario probe, etsi doleo Crassi nepotem. Optime jam etiam Bruto nostro probari Antonium. Nam, quod Juniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, mihi Paulus dicit ad se a fratre missas; Quibus in extremis erat sibi insidias fieri; Se id certis auctoribus comperisse. Hoc nec mihi placebat et multo illi minus. Reginæ fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit, scribas ad me velim. De Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. Ego, ut postulas, Baiana 1 negotia chorumque illum, de quo scire vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores. Quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat, vehementer exspecto. Ea scilicet tu declarabis, qui cetera. Nauseolam tibi tuam causam otii dedisse facile patiebar. Videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. De Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. Quem quidem ego spero jam tuto vel solum tota urbe vagari posse. Verum tamen -----.
IX De re publica multa cognovi ex tuis litteris; Quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. Ad ea autem, quæ requiris, brevi respondebo. Primum vehementer me Cluviana delectant. Sed quod quæris, quid arcessierim Chrysippum, tabernæ mihi duæ corruerunt, reliquæque rimas agunt, itaque non solum inquilini, sed mures etiam migraverunt. Hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. O Socrates et Socratici viri! Numquam vobis gratiam referam. Di immortales, quam mihi ista pro nihilo! Sed tamen ea ratio ædificandi initur consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quæstuosum sit.
Hic turba magna est eritque, ut audio, major. Duo quidem quasi designati consules. O di boni! Vivit tyrannis, tyrannus occidit! Ejus interfecti morte lætamur, cujus facta defendimus! Itaque quam severe nos M. Curtius accusat, ut pudeat vivere, neque injuria. Nam mori miliens præstitit quam hæc pati; Quæ mihi videntur habitura etiam vetustatem.
Et Balbus hic est multumque mecum. Ad quem a Vetere litteræ datæ pridie Kal. Januar., cum a se Cæcilius circumsederetur et jam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; Ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. In qua re accusat Volcacium. Ita mihi videtur bellum illud instare.. Sed Dolabella et Nicias viderint. Idem Balbus meliora de Gallia, xxi die litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Cæsare legatos misisse ad Aurelium, qui est præpositus ab Hirtio, se, quod imperatum esset, esse facturos. Quid quæris? Omnia plena pacis, aliter ac mihi Calvena dixerat.
. X Itane vero? Hoc meus et tuus Brutus egit, ut Lanuvi esset, ut Trebonius itineribus deviis profici-. Sc eretur in provinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Cæsaris plus valerent, quam si ipse. ^,,. 1.. viveret? Meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die debere senatum in Capitolium a prætoribus vocari? Di immortales, quæ tum opera effici potuerunt lætantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus! Liberalia tu accusas. Quid fieri tum potuit? Jam pridem perieramus. Meministine te clamare causam perisse, si funere elatus esset? At ille etiam in foro combustus, laudatusque miserabiliter, servique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi. Quæ deinde? Ut audeant dicere: " Tune contra Cæsaris nutum? " Hæc et alia ferre non possum. Itaque " cogito; Tua tamen
Nausea jamne plane abiit? Mihi quidem ex tuis litteris conjectanti ita videbatur. Redeo ad Tebassos, Scævas, Frango nes. Hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? In quibus plus virtutis putarunt, quam experti sunt. Pacis isti scilicet amatores et non latrocinii auctores. At ego, cum tibi de Curtilio scripsi Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de Messalla, de Planco, de Postumo, de genere toto. Melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam hæc videre.
Octavius Neapolim venit xim Kal. Ibi eum Balbus 1 * 3 mane postridie, eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum. Sed, ut scribis, ριξόθεμιν magnam cum Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curæ. Quod quæris, jamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. Scilicet primo anno detersimus.
Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat, cui antea bene merenti fuerit inimicus. Ardentes in eum litteras ad me misit. Ille autem quid agat, si scis, nequedum Roma es profectus, scribas ad me velim, et hercule si quid aliud. Vehementer delector tuis litteris.
XI Nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; Nunc ad ea, quæ proxime. Velim mehercule, Asturæ Brutus. 'Ακολασίαν istorum scribis. An censebas
Aliter? Equidem etiam majora exspecto. Cum contionem lego " de tanto viro, de clarissimo civi," ferre non queo. Etsi ista jam ad risum. Sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum, ut nostri illi non herœs, sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem. Verum illis magna consolatio conscientia 1 2 maximi et clarissimi facti, nobis quæ, qui interfecto rege liberi non sumus? Sed hæc fortuna viderit, quoniam ratio non gubernat.
De Cicerone quæ scribis, jucunda mihi sunt; Velim sint prospera. Quod curæ tibi est, ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose, per mihi gratum est, idque ut facias, te etiam atque etiam rogo. De Bu curam. Suscipiam omnem etiam actionem, quam video cotidie faciliorem. De Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena perducitur. Ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem.
Hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa. Modo venit Octavius et quidem in proximam villam Philippi mihi totus deditus. Lentulus Spinther hodie apud me. Cras mane vadit. O mi Attice, vereor, ne nobis Idus Martiæ nihil dederint præter lætitiam et odii pœnam ac doloris. Quæ mihi istim adferuntur! Quæ hic video!
Scis, quam diligam Siculos ct quam illam clientelam honestam judicem. Multa illis Cæsar neque me inyitQ, etsi Latinitas erat non ferenda. Verum tamen. Ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam, qua Siculi cives Romani; Cujus rei vivo illo mentio nulla, j Quid? Deiotari nostri causa non similis? Dignus ille quidem omni regno, sed non 'pe? Fulviam. (Sescenta simili ai Verum illuc redeo. Tam claram tamque testatam rem tamque justam Buthrotimn non tenebimus aliqua ex parte?{Et eo quidem magis, quo iste plura?/
Nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius. Quem quidem sui Cæsarem saluia bant, Philippus non, itaque ne nos quidem; Quem nego posse bonum civem. Ita multi circumstant, qui quidem nostris mortem minitantur. Negant hæc ferri posse. ( Quid censes, cum Romam puer venerit, ubi nostri liberatores tuti esse non possunt?/ Qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. Sed nos, nisi me fallit, jacebimus. Itaque exire aveo, " ubi nec Pelopidarum," inquit. Haud amo vel hos designatos, qui etiam declamare me cœgerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. Sed hoc meæ nimiæ facilitatis. Nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.
Quam dudum nihil habeo, quod ad te scribam! Scribo tamen, non ut delectem his litteris, sed ut 1 eliciaiCL.Tuas. ^Tu, si quid erit de ceteris^de Bruto utique, quicquid. Hæc conscripsi x Kal. accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum. Scr. Puteolis Septimo denique die litteræ mihi redditæ sunt, quæ erant ate xm Kal. datæ; Quibus quæris atque etiam me ipsum nescire arbitraris, utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione άλιτενεΓ delecter. Est mehercule, ut dicis, utriusque loci tanta amœnitas, ut dubitem, utra anteponenda sit.
Δειδιρεν εν Soiy δε σαωσερ,εν η άπολίσθαι." Quamvis enim tu magna et mihi jucunda scripseris de D. Bruti adventu ad suas legiones, in quo spem maximam video, tamen, si est bellum civile futurum, quod certe erit, si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certo scio, quid nobis faciendum sit, ignoro. Neque enim jam licebit, quod Cæsaris bello licuit, neque huc neque illuc. Quemcumque enim hæc pars perditorum lætatum Cæsaris morte putabit (lætitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit; Quæ res ad cædem maximam spectat. Restat, ut in castra Sexti aut, si forte, Bruti nos conferamus. Res odiosa et aliena nostris ætatibus et incerto exitu belli, et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu dicere. Sed hæc fors viderit, ea quæ talibus in rebus plus quam ratio potest. Nos autem id videamus, quod in nobis ipsis esse debet, ut, quicquid acciderit, fortiter et sapienter feramus, et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum litteræ tum non minimum Idus quoque Martiæ consolentur. Suscipe nunc meam deliberationem, qua sollicitor. Ita multa veniunt in mentem in utramque partem. Proficiscor, ut constitueram, legatus in Græciam: cædis inpendentis periculum non nihil vitare videor, sed casurus in aliquam vituperationem, quod rei publicæ defuerim tam gravi tempore. Sin autem mansero, fore me quidem video in discrimine, sed accidere posse suspicor, ut prodesse possim rei publicæ. Jam illa consilia privata sunt, quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc venire; Nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum, cum consilium cepi legari a Cæsare. Tota igitur hac de re, ut soles, si quid ad me pertinere putas, cogitabis.
Redeo nunc ad epistulam tuam. Scribis enim esse rumores me, ad lacum quod habeo, venditurum, minusculam vero villam Quinto traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia. Ego vero de venditione nihil cogito, nisi quid, quod magis me delectet, invenero. Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore. Satis enim torquetur debitione dotis, in qua mirificas Q. Egnatio gratias agit; A ducenda autem uxore sic abhorret, ut libero lectulo neget esse quicquam jucundius. Sed hæc quoque hactenus.
Redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodi; Quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose, ut non numquam Cæsar desiderandus esse videatur, facile existimabis. Quæ enim Cæsar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis ejus commentariis proferuntur. Ego autem Antonio facillimum me præbui. Etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere, quod vellet, fecisset nihilo minus me invito. Itaque mearum quoque litterarum misi tibi exemplum.
X llla Occupationibus est factum meis et subita tua profectione, ne tecum coram de hac re agerem. Quam Djj causam vereor, ne absentia mea levior sit apud te. Quodsi bonitas tua responderit judicio meo, quod semper habui de te, gaudebo.
A Cæsare petii, ut Sex. Clodium restitueret; Impetravi. Erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio ejus, si tu concessisses. Quo magis laboro, ut tua voluntate id per me facere nunc liceat. Quodsi duriorem te ejus miseræ et adflictæ fortunæ præbes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Cæsaris. Sed mehercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te præbebis, et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos. Patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre ejus, non quod contempseris hanc familiam. Honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicæ nomine susceptas quam contumaciæ. Me deinde sine ad hanc opinionem jam nunc dirigere puerum et tenero animo ejus persuadere non esse tradendas posteris inimicitias. Quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. Postremo meo jure te hoc beneficium rogo. Nihil enim non tua causa feci. Quodsi non impetro, per me Clodio daturus non sum, ut intellegas, quanti apud me auctoritas tua sit, atque eo te placabiliorem præbeas.
XHIb Scr. Puteolis Quod mecum per litteras agis, unam ob causam mallem coram egisses. Non enim solum ex oratione,
Sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. Nam, cum te semper amavi, primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit, ut cariorem habeam neminem. Litteræ vero tuæ cum amantissime tum honorificentissime scriptæ sic me adfecerunt, ut non dare tibi beneficium viderer, sed accipei'e ate ita petente, ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses. Ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto, atque ita, ut me ate, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturæ meæ. Nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit, sed ne paulo quidem tristius aut severius, quam necessitas rei publicæ postulavit. Accedit, ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, præsertim humiliores, nec his præsidiis nos-. Met ipsos esse spoliandos. Nam de puero Clodio tuas partes esse arbitror, ut ejus animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas, ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur. Contendi cum P. Clodio, cum ego publicam causam, ille suam defenderet. Nostras concertationes res publica diiudicavit. Si viveret, mihi cum illo nulla contentio jam maneret. Quare, quoniam hoc ame sic petis, ut, quæ tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc ame dabis, si tibi videbitur, non quo aut ætas nostra ab illius ætate quicquam debeat periculi suspicari, aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos conjunctiores simus, quam adhuc fuimus. Interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus. Sed hæc hactenus.
Illud extremum. Ego, quæ te velle quæque ad te pertinere arbitrabor, semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. Hoc velim tibi penitus persuadeas. " Iteradum eadem ista mihi." Coronatus Quintus noster Parilibus! Solusne? Etsi addis Lamiam. Quod demiror equidem: sed scire cupio, qui fuerint a]jj. Quamquam satis scio nisi improbum neminem. Explanabis igitur hoc diligentius. Ego autem casu, cum dedissem ad te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. Itaque joca tua plena facetiarum de hæresi Vestoriana et de Pherionum more Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere. Πολιτικώτίρα illa videamus.
Ita Brutos Cassiumque defendis, quasi eos ego reprehendam; Quos satis laudare non possum. Rerum ego vitia collegi, non hominum. Sublato enim tyranno tyrannida manere video. Nam, quæ ille facturus non fuit, ea fiunt, ut de Clodio, de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum, sed etiam ne passurum quidem fuisse. Sequetur Rufio Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non? Cui servire ipsi non potuimus, ejus libellis paremus. Nam Liberalibus quis potuit in senatum non venire? ' Fac id potuisse aliquo modo; Num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? Nonne omni ratione veterani, qui armati aderant, cum præsidii nos nihil haberemus, defendendi fuerunt? Illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es. Quid ergo? Ista culpa Brutorum? Minime illorum quidem, sed aliorum brutorum, qui se cautos ac sapientes putant; Quibus satis fuit lætari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere. Sed præterita omittamus; Istos omni cura præsidioque tueamur et, quem ad modum tu præcipis, contenti Idibus Martiis simus; Quæ quidem nostris amicis divinis viris aditum ad cælum dederunt, libertatem populo Romano non 1 dederunt. Recordare tua. Nonne meministi clamare te omnia perisse, si ille funere elatus esset? Sapienter id quidem. Itaque, ex eo quæ manarint, vides. '
Quæ scribis K. Juniis Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat, et utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? Si licuerit, libertatem esse recuperatam lætabor; Si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio præter lætitiam, quam oculis cepi justo interitu tyranni? Rapinas scribis ad Opis fieri; Quas nos quoque tum videbamus. Ne nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. Ita laus illorum est, culpa nostra. Et hortaris me, ut historias scribam, ut colligam tanta eorum scelera, aquibus etiam nunc obsidemur! Poterone eos ipsos non laudare, qui te obsignatorem adhibuerunt? Nec mehercule me raudusculum movet, sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia. Sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K. Junias statuere posse. Ad quas adero, et omni ope atque opera enitar adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa æquitate causæ, ut de Buthrotiis senatus consultum, quale scribis, fiat. Quod me cogitare jubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. Tu autem quasi jam recuperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. Hæc armis, quæ quam firma habeamus, ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.
Epistula brevis, quæ postea ate scripta est, sane mihi fuit jucunda de Bruti ad Antonium et de ejusdem ad te litteris. Posse videntur esse meliora, quam adhuc fuerunt. Sed nobis, ubi simus et quo jam nunc nos conferamus, providendum est.
XV O mirificum Dolabellam meum! Jam enim di meum; Antea, crede mihi, subdubitabam. Magnam άναθεώρησ-iv res habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! Quid quæris? Heroica. Sustulisse mihi videtur simulationem desiderii, adhuc quæ serpebat in dies et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset. Nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. Quamquam istos ferre non possum, qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. Sed non possunt omnia simul. Incipit res melius ire, quam putaram. Nec vero discedam, nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero, idque, etiamsi mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter ejus singularem incredibilemque virtutem. 1
Piliæ nostræ villam totam, quæque in villa sunt, trado, in Pompeianum ipse proficiscens K. Maiis. Quam velim Bruto persuadeas, ut Asturæ sit 1 Scr. Puteolis v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum has dedi litteras, cum Piliæ nostræ... 1T. vdlam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem. Ipse autem eo die in Pæti nostri tyrotarichum imminebam; Perpaucis diebus in Pompeianum, post in hæc Puteolana et Cumana regna renavigare. O loca ceteroqui valde expetenda, interpellantium autem multitudine pæne fugienda!
Sed ad rem ut veniam, o Dolabellæ nostri magnam άριστίίαν! Quanta est άναθίώρησις! Equidem laudare eum et hortari non desisto. Recte tu omnibus epistulis significas, quid de re, quid de viro sentias. Mihi quidem videtur Brutus noster jam vel coronam auream per forum ferre posse. Quis enim audeat lædere proposita cruce aut saxo, præsertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum?
Nunc, mi Attice, me fac ut expedias. Cupio, cum Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Græciam. Magni interest Ciceronis, vel mea potius Nam epistula Leonidæ, quam ad me misisti, quid habet, quæso, in quo magno opere lætemur? Numquam ille mihi satis laudari videbitur, cum ita laudabitur: " Quo modo nunc est." Non est fidentis hoc testimonium, sed potius timentis. Herodi autem mandaram, ut mihi κατα μίτον scriberet. A quo adhuc nulla littera est. Vereor, ne nihil habuerit, quod mihi, cum cognossem, jucundum putaret fore.
Quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; Nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romæ esse. Ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras, ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim cures epistulam, quam ad eum misi, reddendam, et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo conloquare. Puto, si quid in homine pudoris est, præstaturum eum, ne sero cum damno dependatur. De Attica pergratum mihi fecisti quod curasti, ante scirem recte esse quam non belle fuisse. Scr. In Pom- In Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conloca- Non. Mai. a. vissem. Ibi mihi cenanti litteræ tuæ sunt redditæ,
Quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; In quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum videretur. Itaque bis de rebus ex tempore et coram. De Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conr eniam! Multum profecto proficiam., Sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; Quo quidem metuo ne magno rei publicæ malo venerit. Quod idem L. Cæsari videbatur, quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. Quam ob rem ista nobis ad Kal. Junias tractanda et perficienda sunt. Sed hactenus.
Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit; Quæ sunt ei redditæ, cum venissemus in Pompeianum. Quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. Sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Cæsare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio — o perditum hominem! Sed
Ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. Earum exempla tibi misi, non ut deliberarem, reddunda ene essent. Plane enim judico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.
Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis, quantum videbitur, meque hoc tibi onus imponere patiere. Quæ adhuc fecisti, mihi sunt gratissima. Librum meum illum nondum, ut volui, perpolivi; Ista vero, quæ tu contexi vis, aliud quoddam separatum volumen exspectant. Ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partes vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. Ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; Nunc, quacumque nos commovimus, ad Cæsaris non modo acta, verum etiam cogitata revocamur. De Montano, quoniam Flamma venit, videbis. Puto rem meliore loco esse debere.
XVIIa ( = Fam. Ix. U) Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria, satisque ex ea magnam lætitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo
Gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. Neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos. Sunt enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in hæc loca veniant; Præterea ex municipiis frequentes necessarii mei), quin omnes, cum te summis laudibus ad cælum extulerunt, milii continuo maximas gratias agant. Negant enim se dubitare, quin tu meis præceptis et consiliis obtemperans præstantissimum te civem et singularem consulem præbeas. Quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quæ facias, tuo judicio et tua sponte facere, nec cujusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego. Sum enim avidior etiam, quam satis est, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te juvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinæ meæ. L. quidem Cæsar, cum ad eum ægrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen, antequam me plane salutavit, " O mi Cicero," inquit, "gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, jam salvi esse possemus. Dolabellæ vero tuo et gratulor et gratias ago; Quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere." Dein multa de facto ac de re gesta tu a; Nihil magnificentius, nihil præclarius actum umquam, nihil rei publicæ salutarius. Atque hæc una vox omnium est. A te autem peto, ut me hanc quasi falsam hereditatem alienæ gloriæ sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. Quamquam, mi Dolabella, (hæc enim jocatus sum) libentius omnes meas, si modo sunt aliquæ meæ laudes, ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. Nam, cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. Nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. Semper amavi, ut scis, M. Brutum propter ejus summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam. Tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem, ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi jam pridem cumulatum etiam videbatur. Quis erat, qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid accedere? Tantum accessit, ut mihi nunc denique amare videar, ante dilexisse. Quare quid est, quod ego te horter, ut dignitati et gloriæ servias? Proponam tibi claros viros, quod facere solent, qui hortantur? Neminem habeo clariorem quam te ipsum. Te imitere oportet, tecum ipse certes. Ne licet quidem tibi jam tantis rebus gestis non tui similem esse. Quod cum ita sit, hortatio nop est necessaria, gratulatione magis utendum est. Contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa, sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. Hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuæ, sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingenii atque consilii. Legi enim contionem tuam. Nihil illa sapientius. Ita pedetemptim et gradatim tum accessus ate ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. Liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu, neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti, sed etiam ad exemplum. Quo facto intelle non modo tuendos, sed etiam ornandos illos viros, aquibus initium libertatis profectum est. Sed his de rebus coram plura prope diem, ut spero. Tu, quoniam rem publicam nosque conservas, fac, ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias. Sæpius me jam agitas, quod rem gestam Dolabellæ nimis in cælum videar efferre. Ego autem, quamquam sane probo factum, tamen, ut tanto opere
Laudarem, adductus sum tuis et unis et alteris litteris. Sed totum se ate abalienavit Dolabella ea de causa, qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. O hominem impudentem! Kal. Jan. debuit, adhuc non solvit, præsertim cum se maximo ære alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope petierit. Licet enim jocari, ne me valde conturbatum putes. Atque ego ad eum vili Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die. Sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; Quæ si nihil profecerint, puto fore ut me præsentem non sustineat.
Albianum te confecisse arbitror. De Patulciano 1 nomine, quod mihi suppetiatus es, gratissimum est et simile tuorum omnium. Sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi videbar reliquisse; Cujus non Sine magna culpa vacillarunt. Sed cum ipso videro.
De Montano, ut sæpe ad te scripsi, erit tibi tota res curæ. Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est, minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo. Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Juniis venturus, quid facturus sit in foro, nescio. Sed hoc ipse melius. Ego ex iis, quæ parari video, non multum Idibus Martiis profectum judico. Itaque de Græcia cotidie magis et magis cogito. Nec enim Bruto meo, exsilium ut scribit ipse meditanti, video quid prodesse possim. Leonidæ me litteræ non satis delectarunt. De Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. Ego ex Pompeiano vi Idus Mai. cogitabam. Nonis Maiis cum essem in Pompeiano, acccpi binas ate litteras, alteras sexto die, alteras quarto. Ad superiores igitur prius. Quam mihi jucundum oppor-
Tune tibi Barnæum litteras reddidisse!
Tu vero cum Cassio ut cetera. Quam commode autem, quod id ipsum, quod me mones, quadriduo ante ad eum scripseram, exemplumque mearum litterarum ad te miseram! Sed, cum ex Dolabellæ aritia (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuæ litteræ! Ille exsilium meditari. Nos autem alium portum propiorem huic ætati videbamus; In quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica. Sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. Adsentiris enim mihi nostram ætatem a castris, præsertim civilibus, abhorrere.
Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnæ fore. Sed Pansa furere videtur de Clodio itemque de Deiotaro, et loquitur severe, si velis credere. Illud tamen non belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellæ vehementer improbat. De coronatis, cum sororis tuæ filius a patre accusatus esset, rescripsit se coronam habuisse honoris Cæsaris causa, posuisse luctus gratia; Postremo se libenter vituperationem subire, quod amaret etiam mortuum Cæsarem.
Ad Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter. Ego etiam ad Siccam; Tibi hoc oneris non impono. Nolo te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; In qua plus timoris video quam consilii. Sed, quoniam perterriti omnes sumus, adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. Huc enim Cærellia missa ab istis est legata ad me; Cui 1 facile persuasi mihi id, quod rogaret, ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si videro, accurate. Venio ad recentiores litteras; Quamquam de Servio jam rescripsi. " Me facere magnam πράξιν Dolabellæ." Mihi mehercule ita videtur, non potuisse major tali re talique tempore. Sed tamen, quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. Tibi vero adsentior majorem πράξιν ejus fore, si mihi, quod debuit, dissolverit. Brutus velim sit Asturæ. Quod autem laudas me, quod nihil ante de profectione constituam, quam, ista quo evasura sint, videro, muto sententiam. Neque quicquam tamen ante, quam te videro. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; Cui quidem ego totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre. Tu Atticæ salutem dices. Nos Piliam diligenter tuebimur.
XX E Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi Idus hora fere tertia. Egressus autem e navi accepi tuas litteras, quas tuus tabellarius in
Cumanum attulisse dicebatur Nonis Maiis datas. A Lucullo postridie eadem fere hora veni in Puteolanum. Ibi accepi duas epistulas, alteram Nonis, alteram vn Idus Lanuvio datas. Audi igitur ad omnes. Primum, quæ de re mea gesta et in solutione et in Albiano negotio, grata. De tuo autem Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit Antonius. Inde ante discessit, quam illum venisse audissem in Samnium. A quo vide quid speres. Romæ igitur de Buthroto. L. Antoni horribilis contio, Dolabellæ præclara. Jam vel sibi habeat nummos, modo numeret Idibus. Tertullæ nollem abortum. Tam enim Cassii sunt jam quam Bruti serendi. Dc regina velim atque etiam de Cæsare filio. Persolvi primæ epistulæ, venio ad secundam.
De Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. Quod errare me putas, qui rem publicam putem pendere e Bruto, sic se res habet. Aut nulla erit aut ab isto istisve servabitur. Quod me hortaris, ut scriptam contionem mittam, accipe ame, mi Attice, θεώρημα earum rerum, in quibus satis exercitati sumus. Nemo umquam neque poeta neque orator fuit, qui que inquam meliorem quam se arbitraretur. Hoc etiam malis contingit, quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito? De quo etiam experti sumus nuper in edicto. Scripseram rogatu tuo. Meum mihi placebat, illi suum. Quin etiam, cum ipsius precibus pæne adductus scripsissem ad eum "de optimo genere dicendi," non modo mihi, sed etiam tibi scripsit sibi illud, quod mihi placeret, non probari. Quare sine, quæso, sibi quemque scribere.
"Suam quoique sponsam, mihi meam; Suum
Quoique amorem, mihi meum." Non scite. Hoc enim Atilius, poeta durissimus. Atque utinam liceat isti contionari! Cui si esse in urbe tuto licebit, vicimus. Ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur, aut ii sequentur, qui facile vincantur.
Venio ad tertiam. Gratas fuisse meas litteras Bruto et Cassio gaudeo. Itaque iis rescripsi. Quod Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam, et ille optime loquitur, sed vivit habitatque cum Balbo, qui item bene loquitur. Quid credas, videris. Dolabellam valde placere tibi video; Mihi quidem egregie. Cum Pansa vixi in Pompeiano. Is plane mihi probabat se bene sentire et cupere pacem. Causam armorum quæri plane video. Edictum Bruti et Cassi probo. Quod vis, ut suscipiam cogitationem, quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt; Quæ in horas commutari vides. Dolabellæ et prima illa actio et hæc contra Antonium contio mihi profecisse permultum videtur. Prorsus ibat res; Nunc autem videmur habituri ducem; Quod unum municipia bonique desiderant. Epicuri mentionem nostri vulticulus ab ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis,Antoni est dextella. Per eum igitur, quod volemus, facile auferemus. Exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis contio fuerit.
Hæc scripsi raptim. Statim enim Cassi tabellarius. Eram continuo Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticæ plurimam salutem. Cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario Rtteras, v Idus venit noster tabellarius, et quidem, P°rtenti s*m^e> s*ne tuis litteris. Sed cito conjeci Lanuvi te fuisse. Eros autem festinavit, ut ad me litteræ Dolabellæ perferrentur non de re mea (nondum eniin meas acceperat), sed rescripsit ad eas, quarum exemplum tibi miseram, sane luculente. Ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim Balbus. O dei boni, quam facile perspiceres timere otium! Et nosti virum, quam tectus. Sed tamen Antoni consilia narrabat; Illum circumire veteranos, ut acta Cæsaris sancirent idque se facturos esse jurarent, ut castra omnes haberent, eaque duumviri omnibus mensibus inspicerent. Questus est etiam de sua invidia, eaque omnis ejus oratio fuit, ut amare videretur Antonium. Quid quæris? Nihil sinceri, Mihi autem non est dubium, quin res spectet ad castra. Acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. Quis enim hoc non vidit, regni heredem relictum? Quid autem absurdius?
" Hoc metuere, alterum in metu non ponere! " Quin etiam hoc ipso tempore multa νποσόλοικα. Fonti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! Legendus mihi sæpius est " Cato major" ad te missus. Amariorem enim me senectus facit. Stomachor omnia. Sed mihi quidem βφίωται; Viderint juvenes. Tu mea curabis, ut curas.
Hæc scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium. Postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πίντύλοιπον. Sic hominem traducere ad optumates paro. Αηρος πολύς. Nemo est istorum, qui otium non timeat. Quare talaria videamus. Quidvis enim potius quam castra.
Atticæ salutem plurimam velim dicas. Exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem, ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit. 1 2
V0^u* me hinc Arpinum xvi Kalend. Jun. Eo igitur mittes, si quid erit posthac; Quamquam ipse jam jamque adero. Cupio enim, antequam Romam venio, odorari diligentius, quid futurum sit. Quamquam vereor, ne nihil conjectura aberrem. Minime enim obscurum est, quid isti moliantur; Meus vero discipulus, qui hodie apud me cenat, valde amat illum, quem Brutus noster sauciavit. Et, si quæris (perspexi enim plane), timent otium; Νπόθΐσιν autem hanc habent eamque præ se ferunt, clarissimum virum interfedtum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, inrita fore, quæ ille egisset, simul ac desisteremus timere; Clementiam illi malo fuisse; Qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse. Mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est (νλογον, certe fore bellum. Hæc me species cogitatioque perturbat. Neque enim jam, quod tibi tum licuit, nobis nunc licebit. Nam aperte lætati sumus. Deinde habent in ore nos ingratos. Nullo modo licebit, quod tum et tibi licuit et multis. ΦαιναπροσωπητΙον ergo et iriov in castra? Miliens mori melius, huic præsertim ætati. Itaque me Idus Martiæ non tam consolantur quam antea. Magnum enim mendum continent. Etsi illi juvenes Sed, si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad mc velim simulque cogites, quid agendum nobis sit super legatione votiva. Equidem in his locis moneor amultis, ne in senatu Kalendis. Dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos, qui milii videntur ubivis tutius quam in senatu fore.
LIBER QUINTUS DECIMUS O factum male de Alexione! Incredibile est, quanta me molestia adfecerit, nec mehercule ex ea parte maxime, quod plerique mecum: " Ad quem igitur te lun. A. 710 medicum conferes? " Quid mihi jam medico? Aut, si opus est, tanta inopia est? Amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero. Etiam illud. Quid est, quod non pertimescendum sit, cum hominem temperantem, summum medicum tantus inproviso morbus oppresserit? Sed ad hæc omnia una consolatio est, quod ea condicione nati sumus, ut nihil, quod homini accidere possit, recusare debeamus.
De Antonio jam antea tibi scripsi non esse eum ame conventum. Venit enim Misenum, cum ego essem in Pompeiano. Inde ante profectus est, quam ego cum venisse cognovi. Sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. Ei legi et egi. Primum quod attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo hujus rei, sed totius consulatus sui. Cum An nobis satis fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.
Redeamus ad nostros. De quibus tu bonam spem te significas habere propter edictorum humanitatem. Ego autem perspexi, cum ame Kal. de Puteolano Neapolim Pansæ conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem ejus sensum. Seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. Non poterat scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, et tamen utrosque non sine causa præsidium habere, se autem utraque arma metuere. Quid quæris? OvSev υγιές.
De Quinto filio tibi adsentior. Patri quidem certe gratissimæ bellæ tuæ litteræ fuerunt. Cærelliæ vero facile satis feci; Nec valde laborare mihi visa est, et, si illa, ego certe non laborarem. Istam vero, quam tibi molestam scribis esse, auditam ate esse omnino demiror. Nam, quod eam conlaudavi apud amicos audientibus tribus filiis ejus et filia tua, n ούτου; 1 " Quid est aiitem, cur ego personatus ambulem? " Parumne fœda persona est ipsius senectutis?
Quod Brutus rogat, ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit, et fortasse faciam. Sed plane, quid velit, nescio. Quid enim illi adferre consilii poss uni, cum ipse egeam consilio, et cum ille suæ immortalitati melius quam nostro otio consuluerit? De regina rumor exstinguitur. De Flamma, obsecro te, si quid potes.
La Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverterainque in Cumanum. Ibi bene valentem videram Piliam. Quin etiam paulo post Cumis eam vidi. Venerat enim in funus; Cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucullus, familiaris noster, matrem efferebat. Mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi. Erat autem nihil novi, quod aut scriberem aut ex te quærerem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina, petivitque ame, ut eam ne ambitiose corrigerem, antequam ederet. Est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. Ego tamen, si illam causam habuissem, scripsissem ardentius. Ύπόθεσις vides quæ sit et persona dicentis. Itaque eam corrigere non potui. Quo enim in genere Brutus noster esse vult et quod judicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est, ut elegantius esse nihil possit; Sed ego secutus aliud sum, sive hoc recte sive non recte. Tu tamen velim eam orationem legas, nisi forte jam legisti, certioremque me facias, quid judices ipse. Quamquam vereor, ne cognomine tuo lapsus ΰπεραττικος sis in indicando. Leges posse vel gravissime dici. Sed hæc coram. Nunc nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire. Xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque acutius, in Vesc jano accepi a tabellario tuas litteras; In quibus nimis multa de Buthroto. Non enim tibi ea res majori curæ aut est aut erit quam mihi. Sic enim decet te mea curare, tua me. Quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi, ut nihil sim habiturus antiquius.
L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis sordide; Sed, id quale fuerit, nescio; Nihil enim scripsisti. Quintus certe ea dictitat, quæ scribis. Consilium meum ate probari, quod ea non scribam, quæ tu ame postularis, facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam, de qua hodie ad te scripsi, legeris. Quæ de legionibus scribis, ea vera sunt. Sed non satis hoc mihi videris tibi persuasisse, qui de Buthrotiis nostris per senatum speres confici posse. Quod puto (tantum enim video) non videmur esse victuri, sed, ut jam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet. De Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque ejus apparatus et Matius ac Postumus milii procuratores non placent; Sasei'na collega dignus. Sed isti omnes, quem ad modum sentis, non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia per nos velim, sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. Itaque alia cogitat.
Quod prima disputatio Tusculana te confirmat, sane gaudeo; Neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur, non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quæ sit, ignoro. Hos tamen..,
Movere ista videntur, in primis erogatio pecuniæ. De Alexione doleo, sed, quoniam inciderat in tam gravem morbum, bene actum cum illo arbitror. Quos tamen secundos heredes, scire velim et diem testamenti. Undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti. Una erat xv j a] ^ altera xn data. Ad superiorem igitur prius. Accurres in Tusculanum, ut scribis; Quo me vi Kal. venturum arbitrabar. Quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem, cui sunt multa potiora Nam illa quæ recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in æde Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, præsertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. Erit igitur nobis coram odorandum, et constituendum, tutone Romæ esse possimus. Novi conventus habitatores sane movent; In magnis enim versamur angustiis. Sed sunt ista parvi; Quin vel majora contemnimus. Calvæ testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi. Tabula Demonici quod tibi curæ est, gratum. De malo scripsi jam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditæ litteræ sint. Ejus causa et cupio et debeo.
Venio ad propiorem. Cognovi de Alexione, quæ desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio, quoniam 2 est, volo pejus esse. De Quinto filio, ut scribis, άλις. De patre coram agemus. Brutum omni re, qua possum, cupio juvare. Cujus de oratiuncula idem te quod me sentire video. Sed parum intellego, quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. Qui tandem convenit? An sic ut in tyrannum jure optimo cæsum? Multa dicentur, multa scribentur a nobis, sed alio modo et tempore. De sella Cæsaris bene tribuni; Præclaros etiam xiv ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.
IV ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. Nescio Arpinati IX quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem. Sane insulse, ut solet, nisi forte, quæ non ames, omnia videntur insulse fieri. Scripsi ita, ut tc probaturum existimo. Mihi duas ate epistulas reddidit, unam xi, alteram x. Ad recentiorem prius et pleniorem. Laudo; Si vero etiam Carfulenus, " ανω ποταμών." Antoni consilia narras turbulenta. Atque utinam potius per populum agat quam per senatum! Quod quidem ita credo. Sed mihi totum ejus consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. Quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. Sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. Rides? At ego doleo non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici. Quod scribis te nescire, quid nostris faciendum sit, jam pridem me illa απορία sollicitat. Itaque stulta jam Iduum Martiarum est consolatio. Animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus. Excisa enim est arbor, non evulsa. Itaque quam fruticetur, vides. Redeamus igitur, quoniam 1 sæpe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; Ego nurttquam indicabo. Quod te a Bruto scribis, ut certior fieret, quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. Putp enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. Sed μιλήσει.
Redeo ad superiorem. Ex qua prætereo illa prima de Buthrotiis; Quæ mihi sunt inclusa medullis, sit modo, ut scribis, locus agendi. De oratione Bruti prorsus contendis, cum iterum tam multis verbis agis. Egone ut eam causam, quam is scripsit? Ego scribam non rogatus ab eo? Nulla παρεγχείρησις fieri potest contumeliosior. " At," inquis, " Ήρακλα'δαον aliquod." Non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. Licet enim de me, ut libet, existimes (velim quidem quam optime), si hæc ita manant, ut videntur (feres, quod dicam), me Idus Martiæ non delectant. Ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare ejus acta non cœgisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes, ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum, quem di mortuum perduint! Ut nostræ ætati, 1 2 quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. Rubeo, mihi crede, sed jam scripseram; Delere nolui.
De Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim verum sit. Cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. Hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum, ne solveret. Itaque misi dedita. Erat enim rescribendum tuis.
IVa Quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! Ego igitur ad eum litteras. Ad Dolabellam Tironem misi cum man(jatis et litteris. Eum ad te vocabis et, si quid habebis, quod placeat, scribes. Ecce autem de traverso L. Cæsar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam, quo se venire velim; Bruto enim placere se ame conveniri. O rem odiosam et inexplicabilem! Puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. Nihildum enim a Balbo. Tuas igitur exspecto nec actorum solum, sed etiam futurorum.
V A Bruto tabellarius rediit; Attulit et ab eo et a Cassio. Consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem, utrum de duobus. O rem miseram! Plane non habeo, quid scribam. Itaque silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; Sin tibi quid venit in mentem, scribe, quæso. Cassius vero vehementer orat ac petit, ut Hirtium quam optimum faciam. Sanum putas? Ό θησαυρός ανθρακ€ς. Epistulam tibi misi.
Ut tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et Oppius. Hirtius quidem se afuturum (etenim jam in Tusculano est) mihique, ut absim, vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa, quod sibi etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest, ut Antoni suspicionem fugere nunc curem, ne videar ejus secundis rebus non delectari, ut mihi causa ea sit, cur Romam venire nolim, ne illum videam. Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat); In qua scriptum erat veteranos eos, qui reiciantur (nam partem esse dimissam), improbissime loqui, ut magno periculo Romæ sint futuri, qui ab eorum partibus dissentire videantur. Quis porro noster itus, reditus, vultus, incessus inter istos? Quodsi, ut scribis, L. Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? Mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe, in qua non modo florui cum summa, verum etiam servivi cum aliqua dignitate; Nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.
VI Cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam neque eum confidebam fore) mea auctoritate meliorem facea. 710 Rem (Antonio est enim fortasse iratior, causæ vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi. Ille quid mihi rescripsisset, scire te volui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri, ne forte ipsi nostri plus animi habeant quam habent.
U Rurene jam redierim, quæris. An ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? Etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. Has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. Noli autem me tam strenuum putare, ut ad Nonas recurram. Nihil enim jam video opus esse nostra cura, quoniam præsidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam, quam facile ate de me impetrare possunt, ita per te exorentur, ne quod calidius ineant consilium! Cedentes enim hæc ais scripsisse — quo aut quare? Retine, obsecro te, Cicero, illos, et noli sinere hæc omnia perire, quæ funditus medius fidius rapinis, incendiis, cædibus pervertuntur. Tantum, si quid timent, caveant, nihil præterea moliantur. Non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. Hæc enim, quæ fluunt, per se diuturna non sunt; In contentione præsentes ad nocendum habent vires. Quid speres de illis, in Tusculanum ad me scribe."
Habes Hirti epistulam. Cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi. Hoc, qualecumque esset, te scire volui.
Obsignata jam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros. Nunc exspecto ate litteras. Gratum, quod mihi epistulas; Quæ quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. Dices: " quia te laudat." Puto mehercule id quoque esse causæ, sed tamen, etiam antequam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus ejus de re publica librariolo suo videtur obisse legationem et omnes captiunculas pertimescere. Debuerat autem non " ex jure manum consertum/' sed quæ sequuntur; Tuque scribes. Post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum gsse veteranis. Exspectat animus, quidnam agam de K. Misi igitur Tironem et cum Tirone plures, quibus singulis, ut quicque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. Quod autem aditus ad eum difficilior 'esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum, ut is ei meas litteras redderet. Legatione mihi opus esse. Honestior est votiva, sed licet uti utraque.
De te, quæso, etiam atque etiam vide. Velim possis coram; Si minus, litteris idem consequemur. Græceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari, qui armati in Tusculanum mitterentur. Id quidem mihi non videbatur; Sed cavendum tamen tutelæque plures videndæ. Sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis dabit. 1
IX mi Non. vesperi a Balbo redditæ mihi litteræ fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem mittendum
Curarent. O rem miseram! Primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc legatoriam provinciam! Atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. Sed hæc casus gubernabit. Ait autem eodem tempore decretum iri, ut et iis et reliquis prætoriis provinciæ decernantur. Hoc certe melius quam illa ΤΙ^ρσι,κη porticus; Nolo enim Lacedæmonem longinquiorem quam Lanuvium existimare. " Rides," inquies, " in talibus rebus? " Quid faciam? Plorando fessus sum.
Di inmortales! Quam me conturbatum tenuit epistulæ tuæ prior pagina! Quid autem iste in domo tua casus armorum? Sed hunc quidem nimbum cito transisse lætor. Tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione, vehementer exspecto; Est enim inexplicabilis. Ita circumsedemur copiis omnibus. Me quidem Bruti litteræ, quas ostendis ate lectas, ita perturbarunt, ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. Sed plura, cum ista cognoro. Hoc autem tempore 1 quod scriberem, nihil erat eoque minus, quod dubitabam, tu has ipsas litteras essesne accepturus. Erat enim incertum, visurusne te esset tabellarius. Ego tuas litteras vehementer exspecto.
X Scr. In Tus O Bruti amanter scriptas litteras! O iniquum tuum tempus, qui ad eum ire non possis! Ego autem quid Jun. aut postscribam? Ut beneficio istorum utantur? Quid turpius? Ut moliantur aliquid? Nec audent ncc jam possunt. Age, quiescant auctoribus nobis; Quis incolumitatem præstat? Si vero aliquid de Decimo gravius, quæ nostris vita, etiamsi nemo molestus sit? Ludos vero non facere! Quid fœdius? Frumentum imponere! Quæ est alia Dionis Jegatio aut quod munus in re publica sordidius? Prorsus quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt, qui dant; Sed possim id neglegere proficiens; Frustra vero qui ingrediar? Matris consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me interponam? Sed tamen cogitabo, quo genere utar litterarum; Nam silere non possum. Statim igitur mittam vel Antium vel Circ cios. 1
XI Antium veni a. d. vi Idus. Bruto jucundus noster a. d. adventus. Deinde multis audientibus, Servilia, Term tulla, Porcia, quærere, quid placeret. Aderat etiam Favonius. Ego, quod eram meditatus in via, suadere, ut uteretur Asiatica curatione frumenti; Nihil esse jam reliqui, quod ageremus, nisi ut salvus esset; In eo etiam ipsi rei publicæ esse præsidium. Quam orationem cum ingressus essem, Cassius intervenit. Ego eadem illa repetivi. Hoc loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum. " Egone ut beneficium accepissem contumeliam? " " Quid ergo agis? " Inquam. At ille in Achaiam se iturum. " Quid tu," inquam, " Brute?" " Romam," inquit, " si tibi videtur." " Mihi vero minime; Tuto enim non eris." " Quid? Si possem esse, placeretne? " " Atque ut omnino neque nunc neque ex prætura in provinciam ires; Sed auctor non sum, ut te urbi committas." Dicebam ea, quæ tibi profecto in mentem veniunt, cur non esset tuto futurus. Multo inde sermone querebantur, atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. Ego negabam oportere præterita, adsentiebar tamen. Cumque ingressus essem dicere, quid oportuisset, nec vero quicquam novi, sed ea, quæ cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam præterea oportuisse tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi rem publicam, exclamat tua ' familiaris: " Hoc vero neminem umquam audivi! " Ego repressi. Sed et Cassius mihi videbatur iturus (etenim Servilia pollicebatur se curaturam, ut illa frumenti curatio de senatus consulto tolleretur), et noster cito deiectus est de illo inani sermone quo Romæ velle esse dixerat. Constituit igitur, ut ludi absente se fierent suo nomine. Proficisci autem mihi in Asiam videbatur ab Antio velle. Ne multa, nihil me in illo itinere præter conscientiam meam delectavit. Non enim fuit committendum, ut ille ex Italia, priusquam ame conventus esset, discederet. Hoc dempto munere amoris atque officii sequebatur, ut inecum ipse:
" Ή 8evp' 686s σόι τί 8vvαται vvv, θ(οττρόττ€; " Prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. Nihil consilio, nihil ratione, nihil ordine. Itaque, etsi ne antea quidem dubitavi, tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum, " ubi nec Pelopidarum facta neque famam aii diam."
Et heus tu! Ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a. d. mi Nonas. Id mihi heri vesperi nuntiatum est. Votiva ne tibi quidem placebat; Etenim erat absurdum, quæ, si stetisset res publica, vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. Et habent, opinor, liberæ legationes definitum tempus lege Julia, nec facile addi potest. Aveo genus legationis, ut, cum velis, introire, exire liceat; Quod nunc mihi additum est. Bella est autem hujus juris quinquennii licentia. Quamquam quid de quinquennio cogitem? Contrahi mihi negotium videtor. Sed mittamus. Bene mehercule de Buthroto. At ego Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia jusseras, miseram. Quid nocet? De nostris autem Antiatibus satis videbar plane scripsisse, ut non dubitares, quin essent otiosi futuri, usurique beneficio Antoni contumelioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur; Eam Servilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat. Noster vero in Asiam, posteaquam mihi est adsensus tuto se Romæ esse non posse (ludos enim absens facere malebat), statim ait se iturum, simul ac ludorum apparatum iis, qui curaturi essent, tradidisset. Navigia colligebat; Erat animus in cursu. Interea in isdem loois erant futuri. Brutus quidem se aiebat Asturæ. L. quidem Antonius liberaliter litteris sine cura me esse jubet. Habeo unum bene- O negotia non ferenda! Quæ feruntur tamen. Τώνδί αιτίαν των Βροντών τί?; In Octaviano, ut perspexi, satis ingenii, satis animi, videbaturque erga nostros rίρωας ita fore, ut nos vellemus, animatus. Sed quid ætati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid magni consilii est. Vitricus quidem nihil censebat; Quem Asturæ vidimus. Sed tamen alendus est, et, ut nihil aliud, ab Antonio seiungendus. Marcellus præclare, si præcipit nostro nostra. Cui quidem ille deditus mihi videbatur. Pansæ autem et Hirtio non nimis credebat. Bona indoles, vili Kal. duas ate accepi epistulas. Respondebo igitur priori prius. Adsentior tibi, ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen. Oratio- Xov. A. 710 nem tibi misi. Ejus custodiendæ et proferendæ arbitrium tuum. Sed quando illum diem, cum tu edendam putes? Indutias quas scribis, non intellego fieri posse. Melior est άναντιφωχτησίa; Qua me usurum arbitror. Quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia prius. Scribes igitur, quicquid audieris. Varronis exspecto. Jam probo
Præsertim cum tu tanto opere delec- 1 tere; Sed, quale velis, velim scire. Quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mavis), ad scribendum (licet enim tibi vere dicere) fecisti me acriorem. Ad tuum enim judicium, quod mihi erat notum, addidisti Peducæi auctoritatem, magnam quidem apud me et in primis gravem. Enitar igitur, ne desideres aut industriam meam aut diligentiam. Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo. Clodium nihil arbitror malitiose; Quamquam — sed quod egerit. De libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior. Itane Gallo Caninio? O hominem nequam! Quid enim dicam aliud? Cautum Marcellum! Me sic, sed non tamen cautissimum.
Longiori epistulæ superiorique respondi. Nunc breviori propiorique quid respondeam, nisi eam fuisse dulcissimam? Res Hispanienses valde bonæ, modo Balbilium incolumem videam, subsidium nostræ senectutis. De Anniano idem, quod me valde observat Visellia. Sed hæc quidem humana. De Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium, eumque non qua pompa adsuevisset, ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia; Quæ ego statim. Interea narrat eadem Bassi servum venisse, qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari. Quid quæris? Videtur res publica jus suum recuperatura. Sed ne quid ante. Nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.
Dolabella, vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa adposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras, cum e balineo exissem, accepi, sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique amantissimum. Quæro autem, quid tandem Sestius in hac re facere possit, quod non quivis nostrum. Sed, si quid præter spem erit, facies, ut sciam; Sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen, neque ista res commovebit.
Nos hic (quid enim aliud et
Magnifice explicamus Ciceroni; Qua de re enim potius pater filio? Deinde alia. Quid quæris? Exstabit opera peregrinationis hujus. Varronem hodie aut cras venturum putabant; Ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius, sed interpellatores illic minus molesti. Sed perscribe, quæso, quæ causa sit Myrtilo (pœnas quidem illum pependisse audivi), et satisne pateat, unde corruptus.
Hæc cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam. Hui, quam timeo, quid existimes! Etsi quid ad me? Quæ non sit foras proditura nisi re publica recuperata. De quo quid sperem, non audeo scribere. 1 Scr. In Tux- vi Kalend. Accepi a Dolabella litteras. Quarum exemplum tibi misi. In quibus erat omnia se fecisse, Quint, a. 710 quæ tu velles. Statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi. Sed tamen, ne miraretur, cur idem iterum facerem, hoc causæ sumpsi, quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere. Sed quid multa? Litteras hoc exemplo dedi:
" Antea cum litteris Attici nostri de tua summa liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem, cumque tu ipse etiam ad me scripsisses te fecisse ea, quæ nos voluissemus, egi tibi gratias per litteras iis verbis, ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse. Postea vero quam ipse Atticus ad me venit in Tusculanum hujus unius rei causa, tibi ut apud me gratias ageret, cujus eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui, quin tibi apertius illud idem his litteris declararem. Ex omnibus enim, mi Dolabella, studiis in me et officiis, quæ summa sunt, hoc scito mihi et amplissimum videri et gratissimum esse, quod perfeceris, ut Atticus intellegeret, quantum ego te, quantum tu me amares. Quod reliquum est, Buthrotiam et causam et civitatem, quamquam ate contamen velim receptam in fidem tuam a meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis esse. Satis erit in perpetuum Buthrotiis præsidii, magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc honoris mei causa susceperis, ut cos semper ate defensos velis. Quod ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo."
His litteris scriptis me ad σι"τά "ς dedi; Quæ quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandæ sint. Ita sum μετέωρος et magnis cogitationibus impeditus.
XV L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus /d. ^ est j Eg testimonium composui, quod, cum voles, obsignabitur. Nummos Arpinatium, si L. Fadius ædilis petet, vel oinnes reddito. Ego ad te alia epistula scripsi de HS ex, quæ Statio curarentur. Si ergo petet Fadius, ei volo reddi, j ræter Fadium nemini. Apud me idem puto deposiluin. Id scripsi ad Erotem ut redderet.
Reginam odi. Id me jure facere scit sponsor promissorum ejus Ammonius, quæ quidem erant φιλό- λογο. Et dignitatis meæ, ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, præterquam quod nefarium hominem, cognovi præterea in me contumacem. Φρόνως ex eo quærerem, quid opus esset, Atticum se dixit quærere. Superbiam autem ipsius reginæ, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. Nihil igitur cum istis; Nec tam animum me quam vix stomachum habere arbitrantur.
Profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit. Nam, cum ex reliquis, quæ Nonis Aprilibus fecit, abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. Sed hæc Tironi mandavi, quem ob eam causam Romam misi; Te nolui impeditum impedire. Cicero noster quo modestior est, eo me magis commovet. Ad me enim de hac re nihil scripsit, ad quem nimirum potissimum debuit; Scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kalend. Apriles (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. Tibi pro tua natura semper placuisse teque existimasse scio, id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo liberaliter a nobis, sed etiam ornate cumulateque tractari. Quare velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem), ut permutetur Athenas, quod sit in annuum sumptum ei. Scilicet Eros numerabit. Ejus rei causa Tironem misi. Curabis igitur et ad me, si quid tibi de eo videbitur, scribes. Scr. In Tandem a Cicerone tabellarius, et mehercule Antiati III litteræ πεπινωμίνως scriptæ, quod ipsum προκοπήν aut prid. Id. aliquam significat, itemque ceteri præclara scribunt; Jun. a. 710 Leonides tamen retinet suum illud "adhuc," summis
Vero laudibus Herodes. Quid quæris? Vel verba
Mihi dari facile patior in hoc, meque libenter præbeo
Credulum. Tu velim, si quid tibi est a Statio scrip-
Tum, quod pertineat ad me, certiorem me facias.
XVIa Scr. In Ar Narro tibi, hæc loca venusta sunt, abdita certe, pinati X IV et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. Sed aut XIII K. nescio quo modo οίκος φίλος. Itaque me referunt Jun. a. 710 pedes in Tusculanum. Et tamen hæc ρωπογραφία
Ripulæ videtur habitura celerem satietatem. Equi-
Dem etiam pluvias metuo, si Prognostica nostra vera
Sunt; Ranæ enim ρητορ€νονσιν. Tu, quæso, fac
Sciam, ubi Brutum nostrum et quo die videre possim. Scr. In Duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, Antiati postr. Alteram Idibus. Prius igitur superiori. De D. Bruto, Id. Jun. a. cum scies. De consulum ficto timore cognoveram. 1
Sicca enim φιλόστοργων ille quidem, sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. Μϊν διδό/xeva — "? Nullum enim verbum a Siregio. Non placet. De Plætorio, vicino tuo, permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. De Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; Sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio ædili. Aliter enim nec caute nec jure fieri potest. Quod scribis tibi desse HS C, quæ Ciceroni curata sint, velim ab Erote quæras, ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. Ego de itinere nisi explicato Λ nihil cogito; Quod idem tibi videri puto.
Nunc audi ad alteram. Tu vero facis ut omnia, quod Serviliæ non dees, id est Bruto. De regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. Gratissimum, quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; De quo mirabilia Messalla, qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et mehercule ipsius litteræ sic et et scriptæ, ut eas vel in acroasi audeam legere. Quo magis illi indulgendum puto. De Buciliano Sestium puto non moleste ferre. Ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. Tu vero, quicquid erit, quod me scire par sit, statim. 1 2 Scr. In xvu Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te, quid itinere ex mihi opus esset, et quid te facere vellem, si tibi Antiati in commodum esset, tamen, cum profectus essem et in Tusculanum lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, X V I K. ut iis negotiis, quæ agerentur, interesset, atque etiam Quint, a. 710 scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle pro-
Fici sci, petiique ab eo de mulis vecturæ. Ut in his
(Quoniam intellego te distentissimum esse qua de
Buthrotiis, qua de Bruto, cujus etiam ludorum sump-
Tu osorum curam et administrationem suspicor ex
Magna parte ad te pertinere) ut ergo in ejus modi re
Tribues nobis paulum operæ; Nec enim multum
Opus est.
Mihi res ad cædem et eam quidem propinquam
Spectare videtur. Vides homines, vides arma. Prorsus
Non mihi videor esse tutus. Sin tu aliter sentis,
Velim ad me scribas. Domi enim manere, si recte
Possum, multo malo. Scr. In Tus Quidnam est, quod agendum amplius de Buthrotiis culano inter sit? Egisse enim te frustra scribis. D. X V et se refert Brutus? Doleo mehercules te tam esse XIK. Quint, distentum, quod decem hominibus referendum est a. 710 acceptum. Est illud quidem εργώδε?, sed ανεκτόν mihique gratissimum. De armis nihil vidi apertius. Fugiamus igitur, et ut ais. Coram Theophanes quid velit, nescio. Scripserat enim ad me. Cui rescripsi, ut potui. Mihi autem scribit venire ad me se velle, ut et de suis rebus et quædam, quæ ad me pertinerent. Tuas litteras exspecto. Vide, quæso, ne quid temere fiat.
Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se hæc ferre non posse; Certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. Hoc enim vero nunc discere aveo: hoc ego quid sit interpretari non possum. Potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam jam novam quærere, potest totum esse σχεδιασ/χα; Et nimirum ita est. Sed tamen et ego vereor, et pater conturbatus est; Scit enim, quæ ille de hoc, mecum quidem άφατα olim. Plane, quid velit, nescio. A Dolabella mandata habebo, quæ mihi videbuntur, id est nihil. Dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? Fuit certe dignus. De Menedemo est, ut scribis. Facies omnia mihi nota. 1 2
XX Egi gratias Vettieno; Nihil enim potuit humanius. Dolabellæ mandata sint quælibet, mihi aliquid, vel quod Niciæ nuntiem. Quis enim hæc, ut scribis, K. Quint, a. arrepe?1? Nunc dubitare quemquam prudentem, quin
Meus discessus desperationis sit, non legationis? Quod ais extrema quædam jam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego, quo die audivi illum tyrannum in contione " clarissimum virum" appellari, subdiffidere cœpi. Postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum, quantum accepissent ab Antonio, desperavi. Itaque, mi Attice (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus, quo causæ cursus est, fœdum ducens, et quasi denuntiatum nobis ab Antonio, ex hac nassa exire constitui non ad fugam, sed ad spem mortis melioris. Hæc omnis culpa Bruti.
Pompeium Carteiæ receptum scribis. Jam igitur contra hunc exercitum. Utra ergo castra? Media enim tollit Antonius. Illa infirma, hæc nefaria. Properemus igitur. Sed juva me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito, sed sapienter. Πάσχω τι. Quando enim illum? Sed humana ferenda. Tu ipse eum videre non potes. Di illi mortuo, qui umquam Buthrotum! Sed acta missa; Videamus, quæ agenda sint.
Rationes Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen ct ex litteris ejus et ex eo, quod Tiro cognovit, prope modum cognitas habeo. Versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS Uc; In eam diem cadere nummos, qui a Quinto debentur. Velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me ejus rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas, unde nummi sint, mihi feras expensum. Hoc video in præsentia opus esse. Reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedibus dotalium prædiorum. Quæ si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil derit. Equidem video mihi quoque opus esse viaticum; Sed ei ex prædiis, ut cadet, ita solvetur, mihi autem opus est universo. Equidem, etsi mihi videtur iste, qui umbras timet, ad cædem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. Sitne autem explicata necne, tecum cognoscam. Hanc putavi mea manu scribendam itaque feci. De Fadio, ut scribis, utique alii nemini. Rescribas velim hodie. Narro tibi, Quintus pater exsultat lætitia. Scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse, quod, cum sibi negotium daret Antonius, ut eum dictatorem efficeret, præsidium occuparet, id recusasset; Recusasse autem se, ne patris animum offenderet; Ex eo sibi illum li ostem. " Tura me," inquit, " collegi verens, ne quid mihi ille iratus tibi noceret. Itaque eum placavi. Et quidem cccc certa, reliqua in spe." Scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. Ecquem tu illo certiorem nebulonem?
Εποχήν vestram de re Cani probo. Nihil eram suspicatus de tabulis, άκφαίως restitutam arbitrabar. Quæ differs, ut mecum coram, exspectabo. Tabellarios, quoad voles, tenebis; Es enim occupatus. Quod ad Xenonem, probe. Quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. Nemo attulerat. Tiro rtegat jam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus. At ego jam destinaram Hydruntem quidem. Movebant me tuæ quinque horæ. Hic autem quantus πλον?! Sed videbimus. Nullas ate xi Kal. Quippe, quid enim jam novi? Cum primum igitur poteris, venies. Ego propero, ne ante Sextus; Quem adventare aiunt. Gratulor nobis Quintum filium exisse. Molestus non erit. Pansam bene loqui credo. Semper enim conjunctum esse cum Hirtio scio; Amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? Quousque ludemur? Ego autem scripsi Sextum adventare, non quo jam adesset, sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. Certe, si pergit, bellum paratum est. Hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. Quid ad hæc Pansa? Utrobi erit, si bellum erit? Quod videtur fore. Sed et hæc et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.
Mirifice torqueor, sine dolore tamen; Sed permulta mihi <je nostro itinere in utramque partem occurrunt. " Quous<lue " inquies. Quoad erit integrum; Erit autem, usque dum ad navem. Pansa si tuæ rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; Cui hypomnema compositum. Si quid novi. Ego litteras misi ad Brutum. Cujus de itinere etiam ex te velim, si quid scies, cognoscere. Tabellarius, quem ad Brutum miseram, ex itinere rediit Kal. Ei Servilia dixit eo die Brutum profectum. Sane dolui meas litteras redditas non esse. Silius ad me non venerat. Causam composui; Eum libellum tibi misi. Te quo die exspectem, velim scire. De meo itinere variæ sententiæ; Multi enim ad me. Sed tu incumbe, quæso, in eam curam. Magna reg est ^n prokaSj sj a(j Kal. Jan. cogitamus? Meus animus est æquus, sic tamen, ut si nihil offensionis sit. Et tu etiam, scisne, quo die olim piaculum? 3 Ut ut est res, casus consilium nostri itineris judicabit. Dubitemus igitur. Est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quæsieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri ame puto. Ego hinc volo pr. Kal. ' De Quinti negotio video ate omnia facta. Ille tamen dolet dubitans, utrum morem gerat Leptæ an fidem infirmet filio. Inaudivi L. Pisonem velle exire legatum φίυδεγγράφω senatus consulto. Velim scire, quid sit. Tabellarius ille, quem tibi dixeram ame ad Brutum esse missum, in Anagninum ad me venit ea nocte, quæ proxima ante Kal. fuit, litterasque ad me attulit; In quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. Rescripsi scilicet primum me jam profectum, ut non integrum sit; Deinde άτοπώτατον esse me, qui Romam omnino post hæc arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis, subito ad ludos venire. Tali enim tempore ludos facere illi honestum est, cui necesse est, spectare mihi, ut non est necesse, sic ne honestum quidem est. Equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio, idque ita futurum esse confido, et tecum ago, ut jam ab ipsa commissione ad me, quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare. Sed de ludis hactenus. Reliqua pars epistulæ est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum jacit igniculos viriles. Quod quale tibi videretur, ut posses interpretari, misi rius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas.
Ego itinera sic composueram, ut Nonis Quinctilibus Puteolis essem; Valde enim festino, ita tamen, ut, quantum homo possit, quam cautissime navigem. M. Ælium cura liberabis; Me paucos pedes in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. Id me jamjam nolle neque mihi aquam 3 esse tanti. Sed, ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur, quam ut me suscensere aliquid suspicetur. Item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. Parva res est, sed tu bene attendisti. Nimis callide agebatur. Ego autem, si mihi imposuisset aliquid, quod pæne fecit, nisi tua malitia affuisset, animo iniquo tulissem. Itaque, utut erit, rem impediri malo. Octavam partem Tullianarum ædium ad Streniæ memineris deberi Cærelliæ. Videris mancipio dare ad eam summam, quæ sub præcone fuit maxima. Id opinor esse
Novi si quid erit, atque etiam si quid prospicies, quod futurum putes, scribas ad me quam sæpissime. Velim Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. Mundus iste cum M. Ennio quid egerit de testamento (curiosus enim), facias me velim certiorem. Ex Arpinati vi Non. Gaudeo id te milii suadere, quod ego mea sponte pridie feceram. Nam, cum ad te vi Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas πάνν Ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. Non enim ego tam iilum expectare, dum de Cosano rediret, debui, quam ille (aut non ire, antequam me vidisset, aut citius reverti. Sciebat enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum. Te, ut ame discesseris, lacrimasse moleste ferebam. Quod si me præsente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. Sed illud præclare, quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; Quæ quidem exspectatio me maxime sustentat. Meæ tibi litteræ non derunt. De Bruto scribam ad te omnia. Librum tibi celeriter mittam " de gloria." Excudam aliquid 'EpauXeiSuov, quod lateat in thesauris tuis. De Planco memini. Attica jure queritur. Quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; Nec quicquam posthac non modo tantum, sed ne tantulum quidem præterieris.
Et de Herode et Mettio meminero et de omnibus,
Quæ te velle suspicabor modo. O turpem sororis
Tuæ filium! Cum hæc scriberem, adventabat αύτβ
Βονλνσα cenantibus nobis.
XXVIII Scr. In Ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitu- Arpinati V eram venire in Puteolanum. Ibi igitur cotidie tuas Non. Quint, litteras exspectabo et maxime de ludis; De quibus a. 710 etiam ad Brutum tibi scribendum est. Cujus epistu-
Læ, quam interpretari ipse vix poteram, exemplum
Pridie tibi miseram. Atticæ meæ velim me ita
Excuses, ut omnem culpam in te transferas, et ei
Tamen confirmes me immutatum amorem meum me-
Cura abstulisse. Scr. In For ' Bruti ad te epistulam misi. Di boni, quanta miano III! Cognosces, cum legeris. De celebratione Non. Quint, ludorum Bruti tibi adsentior. Ad M. Ælium nullus a. 710 tu quidem domum, sed sicubi inciderit. De Tulliano
Semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis. Quod cum
Cos jano egisti, optime. Quod non solum mea, verum
Etiam tua eadem expedis, gratum. Legationem pro-
Bari meam gaudeo. Quod promittis, di faxint! Quid
Enim mihi meis jucundius? Sed istam, quam tu excipis, metuo. Brutum cum convenero, perscribam omnia. De Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere nolebam. De Mundo, si quid scies. Rescripsi ad omnia tu a; Nunc nostra accipe.
Quintus filius usque Puteolos (m/rus civis, ut tu Favonium Asinium dicas) et quidem duas ob causas, et ut mecum et σπάσασθαι vult cum Bruto et Cassio. Sed tu quid ais? Scio enim te familiarem esse Othonum. Ait hic sibi Juliam ferre; Constitutum enim esse discidium. Quæsivit ex me pater, qualis esset fama. Dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim, cur quæreret) nisi de ore et patre. " Sed quorsus? " Inquam. At ille filium velle. Tum ego, etsi iβοελνττόμψ, tamen negavi putare me illa esse vera. 2 70 Est enim huic nostro nihil præbere, illa autem
Ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. Sed velim quæras (facile autem potes) ct me certiorem.
Obsecro te, quid est hoc? Signata jam epistula Formiani, qui apud me cenabant, Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie, quam hoc scribebam, id est ni Non., vidisse demissum, sine phaleris; Servulos autem dicere eum et agripetas ejectos a Buthrotiis. Macte! Sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium. * 1 2
LIBER SEXTUS DECIMUS
1 Nonis Quinctilibus veni in Puteolanum. Postridie iens ad Brutum in Nesidem hæc scripsi. Sed eo die, quo veneram, cenanti Eros tuas litteras. Itane? Quint, a. 710
Redeo ad meum igitur " Ιτ Ιωμεν;" Nihil vidi. Sed quid est, quæso, quod agripetas Buthroti concisos audio? Quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem? Sane cupio scire, quid sit. Meam profectionem laudari gaudeo. Videndum est, ut mansio laudetur. Dymæos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. Έν ομοπλοία Bruti videtur aliquid præsidii esse, sed, opinor, minuta navigia. Sed jam sciam et ad te cras. De Ventidio πανικόν puto. De Sexto pro certo habebatur abicere arma. Quod si verum est, sine bello civili video serviendum. Quid ergo? Ad Kal. Jan. in Pansa spes? Arjpos πολύ? In vino et in somno istorum.
De ccX optime. Ciceronis rationes explicentur. Ovius enim recens. Is multa, quæ vellem, in iis ne hoc quidem malum HS satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et γλισχρως præbere. Quo plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat, in quem itineris sumptus accessit. Hinc ex Kal. Apr. ad HS TS accommodetur. Nunc enim insulæ tantum. Videndum enim est quid, cum Romæ erit. Non enim puto socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram. Nunc, cujus rei causa tabellarium miserim, accipe. Quintus filius mihi pollicetur se Catonem. Egit autem et pater et filius, ut tibi sponderem, sed ita, ut tum crederes, cum ipse cognosses. Huic ego litteras ipsius arbitratu dabo. Eæ te ne moverint. Has scripsi in eam partem, ne me motum putares. Di faxint, ut faciat ea, quæ promittit! Commune enim gaudium. Sed ego — nihil dico amplius. Is hinc vn Idus. Ait enim attributionem in Idus, se autem urgeri acriter. Tu ex meis litteris, quo modo respondeas, moderabere. Plura, cum et Brutum videro et Erotem remittam. Atticæ meæ excusationem accipio eamque amo plurimum; Cui et Piliæ salutem.
; II vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo tabel- Puieolano V ]ario, alteram a Bruti. De Buthrotiis longe alia fama η |ocjs fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius, quam constitueram, ut esset, qui Hortensio et Ouiæ quibus quidem ait se Idibus constituisse. Hortensius vero impudenter. Nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione, quæ est Kal. Sext.; Ex qua pensione ipsa major pars est ei soluta aliquanto ante diem. Sed hæc Eros videbit Idibus.
De Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. Sed, cum videas, quantum de jure nostro decesserimus, qui de residuis cccc HS CC præsentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis jactura facta juris. Sed, amabo te, mi Attice (videsne, quam.Blande?), omnia nostra, quoad eris Romæ, ita gerito, regito, gubernato, ut nihil ame exspectes. Quamquam enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit sæpe, ut ii, qui debent, non respondeant ad tempus. Si quid ejus modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea potius. Non modo versura, verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis.
Bruto tuæ litteræ gratæ erant. Fui enim apud illum multas horas in 'Neside, cum paulo ante tuas litteras accepissem. Delectari mihi Tereo videbatur ' ' et habere majorem Accio quam Antonio gratiam. Mihi autem quo lætiora sunt, eo plus stomachi et molestiæ est populum Romanum manus suas non in defendenda re publica, sed in plaudendo consumere. Mihi quidem videntur istorum animi incendi etiam ad repræsentandam improbitatem suam. Sed tamen,
"Dum modo doleant aliquid, doleant quidlibet."
Consilium meum quod ais cotidie magis laudari, non moleste fero, exspectabamque, si quid de eo ad me scriberes. Ego enim in varios sermones incidebam. Quin etiam idcirco trahebam, ut quam diutissime integrum esset. Sed, quoniam furcilla extrudimur,. Brundisium cogito. Facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum, qui apparere dicuntur.
Sestius vi Idus exspectabatur, sed non venerat, quod sciam. Ego, cum eum vidissem, v Id. in Pompeianum cogitabam, inde Æculanum. Nosti reliqua. De Tutia ita putaram. De Æbutio non credo nec tamen curo plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem, quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere. Cum enim tua causa fecerint omnia, vereor, ne meas litteras supervacaneas arbitreutur, Oppio quidem utique, quem tibi amicissimum cognovi. Verum, ut voles.
Tu, quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum, si ante eo veneris, quam mihi in Italiam te auctore veniendum est. Litteras ad me quam sæpissime; Si de rebus minus necessariis, aliquem nanctus; Sin autem erit quid majus, domo mittito.
Ήρακλαδαον, si Brundisium salvi, adoriemur. " De gloria" 'misi tibi. Custodies igitur, ut soles, sed notentur eclogarii, quos Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. Mihi valde placent, mallem tibi. Etiam atque etiam vale. Tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris, quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur, quod manus dedisti, quodque etiam
Ultro gratias egisti. Certe enim, ut scribis, deseremur ocius are publica quam are familiari. Quod vero scribis te cotidie magis delectare " O Tite, si quid," auges mihi scribendi alacritatem. Quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tiiam; Sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius, et quidem αρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum. Hunc sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant, cum sint tibi irati.
De Cicerone velim ita sit, ut audimus. De Xenone coram cognoscam; Quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque inliberaliter. De Herode faciam, ut mandas, et ea, quæ scribis, ex Saufeio et e Xenone cognoscam. De Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; Quamquam te nihil fefellisset. Verum tamen —. Sed exspecto, quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito, quin suo more uterque. Sed eas litteras Curium mihi spero redditurum. Qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuæ.
Litteris tuis satis responsum est; Nunc audi, quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen. Multa me movent in discessu, in primis mehercule quod diiungor ate. Movet etiam navigationis labor alienus non ab ætate solum nostra, verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum. Relinquimus enim pacem, ut ad bellum revertamur, quodque temporis in prædiolis nostris et belle ædificatis et satis amœnis consumi potuit, in pere proderimus aliquid Ciceroni, aut quantum profici possit, judicabimus. Deinde tu jam, ut spero, et ut promittis, aderis. Quod quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora. Maxime autem me angit ratio reliquorum meorum. Quæ quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellæ nomen in iis est et in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus. Itaque non mihi videor errasse, quod ad Balbum scripsi apertius, ut, si quid tale accidisset, ut non concurrerent nomina, subveniret, meque tibi etiam mandasse, ut, si quid ejus modi accidisset, cum eo communicares. Quod facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum.
Hæc ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decemscalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius. Ecquid amas Deiotarum et non amas Hieram? Qui, ut Blesamius venit ad me, cum ei præscriptum esset, ne quid sine Sexti nostri sententia ageret, neque ad illum neque ad quemquam nostrum rettulit. Atticam nostram cupio absentem suaviari. Ita mi dulcis salus visa est per te missa ab illa. Referes igitur ei plurimam itemque Piliæ dicas velim.
Ceteroqui et satis graviter et non contumaciter. Tantum addi placuit, quod erat " coss." Solum, ut esset ne illi non proferrent eas, quæ ad ipsos missæ essent. Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine, eique eo ipso die, quo oppidum Baream cepisset, nuntiatum esse de Cæsare, capto oppido miram lætitiam commutationemque animorum concursumque undique; Sed illum ad sex legiones, quas in ulteriore reliquisset, revertisse. Ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse, nisi ad larem suum liceret. Summa postulatorum, ut omnes exercitus dimittantur, qui ubique sint. Hæc fere dc Sexto.
De Buthrotiis undique quærens nihil reperiebam. Alii concisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse. Itaque non video sciturum me, quid ejus sit, ni statim aliquid litterarum.
Iter illud Brundisium, de quo dubitabam, sublatum videtur. Legiones enim adventare dicuntur. Hæc autem navigatio habet quasdam suspiciones periculi. Itaque constituebam uti Paratiorem enim offendi Brutum, quam audiebam. Nam et ipse et Domitius bona plane habet dicrota, suntque navigia præterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum. Nam Cassi classem, quæ plane bella est, tum, quod parum Brutus properare videtur. Primum confectorum ludorum nuntios exspectat; Deinde, quantum intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus. Tamen arbitror esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; Et, si, cum processerimus, exploratiora videbuntur, etesiis utemur. Tuas^jam litteras Brutus exspectabat. Cui quidem ego non novum attuleram de Tereo Acci. Ille Brutum putabat. Sed tamen rumoris nescio quid adflaverat Quint, a. 710 commjss;One Græcorum frequentiam non fuisse; Quof quidem me minime fefellit; Scis enim, quid ego de Græcis ludis existimem.
Nunc audi, quod pluris est quam omnia. Quintus fuit mecum dies complures, et, si ego cuperem, ille vel plures fuisset; Sed, quam diu fuit, incredibile est, quam me in omni genere delectarit, in eoque maxime, in quo minime satis faciebat. Sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam, quæ in manibus habebam, et adsiduitate orationis et præceptis, ut tali animo in rem publicam, quali nos volumus, futurus sit. Hoc cum mihi non modo confirmasset, sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis verbis, tibi ut sponderem se dignum et te ct nobis futurum; Neque se postulare, ut statim crederes, sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares. Quodnisi fidem milii fecisset, judicassemque hoc, quod dico, firmum fore, non fecissem id, quod dicturus sum. Duxi enim rfiecum adulescentem ad Brutum. Sic ei probatum est, quod ad te scribo, ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit, eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. Quam ob rem, etsi magis est, quod gratuler tibi, quam quod te rogem, tamen etiam rogo, ut, si quæ minus antea propter infirmitatem ætatis constanter ab eo fieri videbantur, ea judices illum abiecisse, mihique credas multum allaturam, vel plurimum potius, ad illius judicium confirmandum auctoritatem tuam.
Bruto cum sæpe iniecissem de όμοπλοία, non perinde, atque ego putaram, arripere visus est. Existimabam μίτεωρότΐρον esse, et hercule erat et maxime de ludis. At mihi, cum ad villam redissem, Cn. Lucceius, qui multum utitur Bruto, narravit illum valde morari, non tergiversantem, sed exspectantem, si qui forte casus. Itaque dubito, an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. Si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit άσφαλίς, eodem revertar. Locari me putas? Moriar, si quisquam me tenet præter te. Etenim circumspice, sed antequam erubesco. O dies in auspiciis Lepidi 1 lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri! Magna ροπή ad proficiscendum in tuis litteris. Atque utinam te illic! Sed ut conducere putabis.
Nepotis epistulam exspecto. Cupidus ille meorum? Qui ea, quibus maxime γαυριώ, legenda non putet. Et ais "μετ' άμνμονα"! Tu vero " άμνμων," ille quidem " άμβροτος." Mearum epistularum nulla est συναγωγή; Sed habet Tiro instar septuaginta; Et quidem sunt ate quædam sumendæ. Eas ego oportet perspiciam, corrigam. Tum denique edentur.
VI Ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue navigavi; Remis enim Sext. A. 710 mag„am partem, prodromi nulli. Illud satis opportune, duo siuus fuerunt, quos tramitti oporteret, Pæstanus et Vibonensis. Utrumque pedibus æquis tramisimus. Veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum unum diem Veliæ constitissem. Ubi quidem fui sane libenter apud Talnam nostrum, nec potui accipi, illo absente præsertim, liberalius, vim Kal. igitur ad Siccam. Ibi tamquam domi meæ scilicet. Itaque obduxi posterum diem. Sed putabam, 1 2
Mehercule, mi Attice, sæpe mecum: Cur ego tecum non sum? Cur ocellos Italiæ, villulas meas, non video? Sed id satis superque, tecum me non esse, quid fugientem? Periculumne? At id nunc quidem, nisi fallor, nullum est. Ad ipsum enim revocat me auctoritas tu a; Scribis enim in cælum ferri profectionem meam, sed ita, si ante K. Januar. Redeam; Quod quidem certe enitar. Malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. Sed tamen perspice, quo ista vergant, mihique aut scribe, aut, quod multo malim, adfer ipse. Hæc hactenus.
Illud velim in bonam partem accipias me agere tecum, quod tibi majori curæ sciam esse quam ipsi. Mihi. Nomina mea, per deos, expedi, exsolve. Bella reliqua reliqui; Sed opus est diligentia, coheredibus pro Cluviano Kal. Sextii, persolutum ut sit. Cum Publilio quo modo agendum sit, videbis. Non debet urgere, quoniam jure non utimur. Sed tamen ei quoque satis fieri plane volo. Terentiæ vero quid ego dicam? Etiam ante diem, si potes. Quin, si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc, quod satisdato debeo, 1 peto ate ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas. Sed de his satis, metuoque, ne tu nimium putes.
Nunc neglegentiam meam cognosce. " De gloria " librum ad te misi. At in eo prohœmium idem est quod in Academico tertio. Id evenit ob eam rem, quod habeo volumen prohœmiorum. Ex eo eligere soleo, cum aliquod σύγγραμμα institui. Itaque jam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohœmio, conjeci id in eum librum, quem tibi misi. Cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum. Itaque statim novum prohœmium exaravi et tibi misi. Tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliæ salutem dices et Atticæ, deliciis atque amoribus meis. Vm idus Sextii, cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi ad eandem Leucopetram. Ibi cum ventum exspectarem (erat enim villa v aieri nostri, ut familiariter essem et libenter), Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane recentes, in iis Bruti nostri hospes, qui Brutum Neapoli reliquisset. Hæc adferebant, edictum Bruti et Cassi, et fore frequentem senatum Kalcndis, a torios, ut adessent, rogare. Summam spem nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. Addebant etiam me desiderari, subaccusari.
Quæ cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis, quo mehercule ne antea quidem delectabar. Lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. Etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meæ, adprobator certe fuisti, dum modo Kal. Jan. Romæ essem. Ita fiebat, ut, dum ininus periculi videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. Sed hæc, etiamsi non prudenter, tamen ανψίσιητα sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde, etiamsi te auctore, quid debet, qui consilium dat, præstare præter fidem? Illud admiVari satis non potui, quod scripsisti his verbis: " Bene igitur tu, qui Αθανασίαν, bene! Relinque patriam." An ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? Tu id non modo non inhibebas, verum etiam adprobabas. Graviora, quæ restant. " Velim aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere." Itane, mi Attice? Defensione eget meum factum, præsertim apud te, qui id mirabiliter adprobasti? ' Ego vero istum σνντάξομαι, sed ad eorum aliquem, quibus invitis et dissuadentibus profectus sum. Etsi quid jam opus est σχολίω? Si perseverassem, opus fuisset. " At hoc ipsum non constanter." Nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consilii inconstantiam dixit esse. Deinceps igitur hæc: " Nam, si a Phædro nostro esses, expedita excusatio esset; Nunc quid respondemus?" Ergo id erat meum factum, quod Catoni probare non possem? Flagitii scilicet plenum et dedecoris. Utinam a primo ita tibi esset visum! Tu mihi, sicut esse soles, fuisses Cato. Extremum illud vel molestissimum: " Nam Brutus noster silet," hoc est: non audet hominem id ætatis monere. Aliud nihil habeo, quod ex iis ate verbis significari putem, et hercule ita est. Nam, xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; Erat enim cum suis navibus apud Heletem fluvium citra Veliam mil. Pass. Πι. Pedibus ad me statim. Dei immortales, quam valde ille reditu vel potius, reversione mea lætatus effudit illa omnia, quæ tacuerat! Ut recordarer illud tuum " Nam Brutus noster silet." Maxime autem dolebat me Kal. Sext. In senatu non fuisse. Pisonem ferebat in cælum; Se autem lætari, quod effugissem duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac relictionis rei publicæ (flentes mecum vulgo querebantur, quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus, et qui una erant (multi autem erant), lætabantur, quod cam vituperationem effugissem, me existimari ad Olympia. Hoc vero nihil turpius quovis rei publicæ tempore, sed hoc αναπολόγητοι/. Ego vero austro gratias miras, qui me a tanta infamia averterit.
Reversionis has speciosas causas habes, justas illas quidem et magnas; Sed nulla justior, quam quod tu idem aliis litteris: u Provide, si cui quid debetur, ut sit, unde par pari respondeatur. Mirifica enim δνσχρηστία est propter metum armorum." In freto medio hanc epistulam legi, ut, quid possem providere, in mentem mihi non veniret, nisi ut præsens me ipse defenderem. Sed hæc hactenus; Reliqua coram.
Antoni edictum legi a Bruto et horum contra scriptum præclare; Sed, quid ista edicta valeant aut quo spectent, plane non video. Nec ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam venio. Quid enim fieri potest? Num quis Pisoni est adsensus? Num rediit ipse postridie? Sed abesse hanc ætatem longe a sepulcro negant oportere.
Sed, obsecro te, quid est, quod audivi de Bruto? Piliam τπφάζίσθαι te scripsisse aiebat. Valde sum commotus. Etsi idem te scribere sperare melius. Ita plane velim, et ei dicas plurimam salutem et suavissimæ Atticæ. Hæc scripsi navigans, cum prope Pompeianum accederem, xnn Kal. Cum sciam, quo die venturus sim, faciam, ut scias. Impedimenta exspectanda sunt, quæ Anagnia veniunt, et familia ægra est. Kal. ^vesperi litteræ mihi ftfov. A. 710 ak Octaviano. /Magna molitur.) Veteranos, qui sunt Casilini et Calatiæ, perduxit ad suam sententiam. Nec mirum, quingenos denarios dat. Cogitat reliquas colonias obire. Plane hoc spectat, ut se duce bellum geratur cum Antonio, j Itaque video paucis diebus nos in armis fore. Quem autem sequamur? Vide nomen, vide ætatem. Atque ame postulat, primum ut clam conloquatur mecum vel Capuæ vel non longe a Capua. Puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. Docui per litteras id nec opus esse L_nec fieri posse. J Misit ad me Cæcinam quendam Volaterranum familiarem suum; Qui hæc pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. Consultabat, utrum Romam cum cio cio veteranorunT^proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet, an iret ad tres legiones Macedonicas, quæ iter secundum mare Superum la ciunt; Quas sperat suas esse./ Eæ congiarium,ab Antonio accipere noluerunt, (,ut hic quidem narrat,\t ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt. Quid quæris? Ducem se profitetur nee nos sibi putat deesse oportere. Equidem suasi, ut Romam pergeret. Videtur enim mihi et plebeculam urbanam, et, si fidem feeerit, etiam bonos viros seeum habiturus. O Erute, ubi es? Quantam ευκαιρίαν amittis! Non equidem hoc divinavi, sed aliquid tale putavi fore. Nune tuum consilium exquiro. Romamne venio an hie maneo an Arpinum (ασφάλειαν habet is loeus) fugiam? IRomam, ne desideremur, si quid actum videbitur. JHoc igitur explica. Numquam in majore άττορία fui.
IX Binæ uno die mihi litteræ ab Œtaviano, nunc quidem, ut Romam statim veniam; Velle se rem agere per senatum. Cui ego non posse senatum Nov. a. 710 ante K. Januar., quod quidem ita credo. Ille autem addit " eo nsilio tuo." Quid multa? Ille urget, ego autem σκάπτομαι. Non eo nfido ætati, ignoro, quo animo. Nil sine Pansa tuo volo. Vereor, ne valeat Antonius, nee amari diseedere libet, et metuo, ne quæ αριστεία me absente. Varroni quidem disp lieet consilium pueri, mihi non. Si firmas eopias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam. Centuriat Capuæ, dinumerat. Jam jamque video bellum. Ad hæc reseribe. Tabellarium meum Kalend. Roma 1 profectum sine tuis litteris miror.
Xvii Id. veni ad me in Sinuessanum. Eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. Itaque mutavi consilium; Statueram enim recta Appia
Romam. Facile me ille esset adsecutus. Aiunt enim eum Cæsarina uti celeritate. Verti igitur me a Menturnis Arpinum versus. Constitueram, ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano. Nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; Magna enim res est. Tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. Quod censueris, faciam. Sed quam primum. Avide exspecto tuas litteras, vi Idus mane in Sinuessano.
XI Nonis accepi ate duas epistulas, quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. Igitur prius ad superiorem. Nostrum opus tibi probari lætor; Ex quo
Ipsa posuisti. Quæ mihi florentiora sunt visa tuo judicio; Cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. De Sicca ita est, ut scribis: ab asta ea ægre me tenui. Itaque perstringam sine ulla contumelia Siccæ aut Septimiæ, tantum ut sciant " π<uSe? Δων " sine Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. Atque utinam eum diem videam, cum ista oratio ita libere vagetur, ut etiam in Siccæ domum intrœat! Sed "illo tempore opus est, quod fuit illis in viris." Moriar, nisi facete! Tu vero leges Sexto eiusque judicium mihi perscribes. "Eis ίμόι μνριοι." Caleni interventum et Calvenæ cavebis.
Quod vereris, ne άδο'λεσχο? Mihi tu, quis minus? Cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quæque optima videtur. Quod me admones, tu vero etiamsi reprenderes, non modo facile paterer, sed etiam lætarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum efyieveta. Ita libenter ea corrigam, quæ ate animadversa sunt, "eodem jurc quo Rubriana" potius quam "quo Scipionis," et dc laudibus Dolabellæ deruam cumulum. Ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, tlpwvua, quod eum ter mum est hunc vivere" quam "quid indignius?" Πεπλογραφιαν Varronis tibi probari non moleste fero; 1 * 3 aquo adhuc illud non abstuli. Quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidcm, sed me scito agere nihil aliud. Gravedo tua mihi molesta est. Quæso, adhibe, quam soles diligentiam. " O T ite" tibi prodesse lætor. " Anagnini" sunt Mustela ταξιάρχης et Laco, qui plurimum bibit. Librum, quem rogas, perpoliam et mittam.
Hæc ad posteriorem. " Τά του quatenus Panætius, absolvi duobus. Illius tres sunt; Sed, cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi officii esse, unum, cum deliberemus, honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum hæc inter se pugnare videantur, quo modo indicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis præclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps, sed nihil scripsit. Eum locum Posidonius persecutus est. Ego autem et ejus librum accersivi et ad Athenodorum Calvum scripsi, ut ad me τα mitteret; Quæ exspecto. Quem velim cohortere et roges, ut quam primum. In eo est Quod de inscriptione quæris, non dubito,quin "officium" sit, nisi quid tu aliud; Sed inscriptio plenior " de officiis." Προσφωνώ autem Ciceroni filio. Visum est non
De Myrtilo dilucide. O quales tu semper istos. Itane? In D. Brutlnn? Di istis! Ego me, ut scrip bus, quibus nil tætrius; Deinde ab Octaviano cotidie litteræ, ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim.
" Αΐδεσθεν μεν άνήνασθαι, 8εΐσαν S' υποδεχθαι." Is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer. Putat senatum statim. Quis veniet? Si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal. Januar. Erit fortasse præsidio, aut quidem ante depugnabitur. Puero municipia mire favent. Iter enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. Mirifica άπάντησις et cohortatio. Hoc tu putares? Ob hoc ego citius Romam, quam constitueram. Simul et constituero, scribam..
Etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias. Epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero, si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. Alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. Publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; Aut mihi nomina mitteret. 1
De Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad Kal. Exspectabo tuas litteras meque'de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi, ut seires, quam valde eum amaret, quem dolet ate minus amari. Atticæ, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo. Oppi epistulæ, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. De Ocella, dum tu muginaris nec mihi <3l"C(luam rescribis, cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romæ futurum. Commodius est visum frustra me istic esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul, ne intercluderer, metuebam. Ille enim jam adventare potest. Etsi varii rumores multique, quos cuperem veros; Nihil tamen certi. Ego vero, quicquid est, tecum potius, quam animi pendeam, cum ate absim, et de te et de me. Sed quid tibi dicam? Bonum animum. De Ήρακλαδαω Varronis negotia salsa. Me quidem nihil umquam sic delectavit. Sed hæc et alia majora coram.
XHIa O casum mirificum! V Idus cum ante lucem de IV Id. Nov. Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum, qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam milii fit tabellarius; Qui me offendit At ego statim " Cedo," inquam, " si quid ab Attico." Nondum legere poteramus; Nam et lumina dimiseramus, nec satis lucebat. Cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior milii legi cœpta est. Illa omnium quidem elegantissima. Ne sim salvus, si aliter scribo ac sentio. Nihil legi humanius. Itaque veniam, quo vocas, modo adiutore te. Sed nihil tam
Mihi primo videbatur quam ad eas litteras, quibus ego ate consilium petieram, te mihi ista rescribere. Ecce tibi altera, qua hortaris "
XHIb... Et quidem, ut ame dimitterem invitissimus, fecerunt Erotis litteræ. Rem tibi Tiro narrabit. Propius accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano), an etiam longius discedendum putes, crebro ad me velim scribas. Erit autem cotidie, cui des. Quod præterea consulis, quid tibi censeam faciundum, difficile est, cum absim. Verum tamen, si pares æque inter se, quiescendum, sin, latius manabit et quidem ad nos, deinde com-
XIIIc Avide tuum consilium exspecto. Timeo, ne absim, cum adesse me sit honestius; Temere venire non audeo. De Antoni itineribus nescio quid aliter
Audio, atque ut ad te scribebam. Omnia igitur velim explices et ad me certa mittas.
De reliquo quid tibi ego dicam? Ardeo studio historiæ (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio); Quæ quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. Coram igitur Jioc quidem conferemus. In præsentia mihi velim scribas, quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. Fuerit. Videor mihi audisse P. Africano, L. Mummio censoribus. Id igitur quæro. Tu mihi de iis rebus, quæ novantur, omnia certa, clara, ni Idus ex Arpinati. Nihil erat plane, quod scriberem. Nam, cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, mu^ ætiam falsa de Antonio. Ad ea autem, quæ
Scripsisti (tres enim acceperam m Idus ate epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris, atque id contra Brutum fore. Sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut, quem velis, nescias. O Sesti tabellarium hominem nequam! Postridie Puteolis Romæ se dixit fore. Quod me mones, ut pedetemptim, adsentior; Etsi aliter cogitabam. Nec me Philippus aut Marcellus movet. Alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. Sed in isto juvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. Tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. Ero libentius; Nihil enim ignorabo. An hic, cum Antonius venerit?
Sed, ut aliud ex alio, milii non est dubium, quin, quod Græci καθήκον, nos " officium." Id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam præclare quadret? Nonne dicimus " consulum officium, sena- 1 tus officium, imperatoris officium "? Prædare convenit; Aut da melius. Male narras de Nepotis filio. Valde mehercule moveor et moleste fero. Nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. Misit enim satis bellum Gravedini, quæso, omni ratione subveni. Avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis, quibus nos magna gessimus, ædem Opis explicaturum idque ad populum. Videbis igitur et scribes. Sexti judicium exspecto.
XV Noli putare pigritia me facere, quod non mea manu scribam, sed mehercule pigritia. Nihil enim liakeo aliud, quod dicam. Et tamen in tuis quoque epjs^u]js Alexim videor adgnoscerc. Sed ad rem venio. Dubitassem fortasse, utrum remissior essem an summo jure contenderem. Nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam, in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque præ me feram, et quidem mc mea causa facere et rei publicæ, ut 1 illum oderim, quod, cum earn me auctore defendere cœpisset, non modo deseruerit emptus pecunia, sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit. Quod autem quæris, quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim ejus modi sit, ut non alienum sit me Romæ esse; De quo ut de ceteris faciam, ut tu censueris. De summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. Etsi sponsores appellare videtur habere quandam Βυσωπίαν, tamen, hoc quale sit, consideres velim. Possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; Neque enim illi litem contestabuntur. Quo facto non sum nescius sponsores liberari. Sed et illi turpe arbitror eo nomine, quod satisdato debeat, procuratores ejus non dissolvere et nostræ gravitatis jus nostrum sine summa illius ignominia persequi. De hoc quid place aL rescribas velim; Nec dubito, quin hoc totum lenius administraturus sis.
Redeo ad rem publicam. Multa mehercule ate sæpe in πολιτικά genere prudenter, sed his litteris nihil prudentius: " Quamquam enim potest et in præsentia belle iste puer retundit Antonium, tainen exitum exspectare debemus." At quæ contio! Nam est missa mihi. Jurat, ita sibi parentis honores consequi liceat, et simul dextram intendit ad statuam. Sed, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascæ nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur, ut adulescentem totamque causam manumque veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis, verum etiam amicum fore. Cum ille diceret ita futurum, " Quid igitur festinamus?" Inquam. " Illi enim mea opera ante Kal. Jan. nihil opus est, nos autem ejus voluntatem ante Idus Decembr. Perspiciemus in Casca." Valde mihi adsensus est. Quam ob rem hæc quidem hactenus. Quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis, et, ut ego arbitror, etiam quod scribas, habebis cotidie. Leptæ litterarum exemplum tibi misi, ex quo mihi videtur Στρατύλαξ ille deiectus de gradu. Sed tu, cum legeris, existumabis.
Obsignata jam epistula litteras ate et a Sexto accepi. Nihil jucundius litteris Sexti, nihil amabilius. Nam tuæ breves, priores erant uberrimæ. Tu quidem et prudenter et amice suades, ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus, hæc, quæ commota sunt, quorsus evadant. Sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat, sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere movet. Rem dico; Immo vero existimatio. Cum enim tanta reliqua sint, ne Terentiæ quidem adhuc quod solvam expeditum est. Terentiam dico; Scis nos pridem jam constituisse Montani nomine HS xxT dissolvere. Pudentissime hoc Cicero petierat ut fide miseram, Erotique dixeram, ut sepositum haberet. Non modo non fecit sed iniquissimo fænore versuram facere Aurelius coactus est. Nam de Terentiæ nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. Male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. Tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem pæne verbis Eros. Veniendum est igitur vel in ipsam flammam. Turpius est enim privatim cadere quam publice. Itaque ceteris de rebus, quas ad me suavis sume scripsisti, perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. Consenti hac cura, ubi sum, ut me expediam; Quibus autem rebus, venit quidem mihi in mentem, sed certi constituere nihil possum, prius quam te videro. Qui minus autem ego istic recte esse possim, quam est Marcellus? Sed non id agitur, neque id maxime curo; Quid curem, vides. Adsum igitur. Jucundissimas tuas legi litteras. Ad Plancum scripsi, misi. Habes exemplum. Cum Tirone quid sit locutus, cognoscam ex ipso. Cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris.
Buthrotia tibi causa ignota non est. Egi enim sæpe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi; Quæ est acta hoc modo. Ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit. Eum mihi dedit, ut darem Cæsari; Eram enim cenaturus apud eum illo die. Eum libellum Cæsari dedi. Probavit causam, rescripsit Attico æqua eum postulare, admonuit tamen, ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent. Atticus, qui civitatem conservatam cuperet, pecuniam numeravit de suo. Quod cum esset factum, adiimus ad Cæsarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus; Quod est obsignatum ab amplissimis viris. Quæ cum essent acta, mirari equidem solebam pati Cæsarem convenire eos, qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati, sed etiam ei negotio te præficere. Itaque et ego cum illo locutus sum ct sæpius quidem, ut etiam accusarer ab eo, quod parum constantiæ suæ confiderem, et aperteque ostendebat sc præsentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; Cum autem mare transissent, curaturum se, ut in alium agrum deducerentur. Hæc illo vivo. Post interitum autem Cæsaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, hæc, quæ supra scripsi, ad eos delata sunt. Probaverunt causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt. Ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam, quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litteræ apud te plurimum auctoritatis haberent, teque ipsius Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro conjunctione et benevolentia nostra mihi sumpsi, ut id ate peterem, quod tua singularis humanitas suavissimique mores ate essent impetraturi. Id autem est, ut hoc, quod te tua sponte facturum esse certo scio, honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias. Mihi nemo est amicior nec jucundior nec carior Attico. Cujus antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut, quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Cæsare et mortuo, id te adiuvante obtineat. Quod si ate erit impetratum, sic velim existimes, me de tua liberalitate ita interpretaturum, ut tuo summo beneficio me adfectum judicem. Ego, quæ te velle quæque ad te pertinere arbitrabor, studiose diligenterque curabo. Da operam, ut valeas.
XVI b lam antea petivi abs te per litteras, ut, cum causa Buthrotiorum probata a consulibus esset, quibus et lege et senatus consulto permissum erat, ut de Cæsaris actis cognoscerent, statuerent, judicarent, eam rem tu adiuvares, Atticumque nostrum, cujus te studiosum cognovi, et me, qui non minus laboro, molestia liberares. Omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est, ut nostræ sollicitudinis finem quam primum facere poss jut videas, si ea decreta consulum, quæ de Cæsaris actis interposita sunt, non serventur, magnam perturbationem rerum fore. Equidem, cum multa, quod necesse erat in tanta occupatione, non probentur, quæ Cæsar statuerit, tamen otii pacisque causa acerrime illa soleo defendere. Quod tibi idem magno opere faciendum censeo; Quamquam hæc epistula non suasoris est, sed rogatoris. Igitur, mi Plance, rogo te et etiam atque etiam oro sic medius fidius, ut majore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias, ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam bonitatem et æquitatem causæ, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare, sed etiam gaudeas. Qua quidem voluntate te esse etiam mihi. Quod si feceris, me, quem voluntate et paterna necessitudine conjunctum semper habuisti, maximo beneficio devinctum habebis, idque ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo.
XVIc Numquam putavi fore ut supplex ad te venirem; Sed hercule facile patior datum tempus, in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam, scis. Amabo te, da mihi et hoc, obliviscere mea causa illum aliquando suo familiari, adversario tuo voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur. Hoc primum ignoscere est humanitatis tuæ; Suos enim quisque debet tueri; Deinde, si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo, quem quanti facias, præ te soles ferre, totum hoc da, ut, quod semper existimavi, nunc plane intellegam, me ate multum amari. Buthrotios cum Cæsar decreto suo, quod ego obsignavi cum multis amplissimis viris, liberavisset ostendissetque nobis se, cum agrarii mare transissent, litteras missurum, quem in agrum deducerentur, accidit, ut subito ille interiret. Deinde, quem ad modum tu scis (interfuisti enim), cum consules oporteret ex senatus consulto de actis Cæsaris cognoscere, res ab iis in Kal. Jun. dilata est. Accessit ad lun., quæ lex earum rerum, quas Cæsar statuisset, decrevisset, egisset, consulibus cognitionem dedit. Causa Buthrotiorum delata est ad consules. Decretum Cæsaris recitatum est et multi præterea libelli Cæsaris prolati. Consules de consilii sententia decreverunt secundum Buthrotios: litteras ad Plancum dederunt. Nunc, mi Capito (scio enim, quantum semper apud eos, quibuscum sis, posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum, Plancum), enitere, elabora vel potius eblandire, effice, ut Plancus, quem spero optimum esse, sit etiam melior opera tua. Omnino res hujus modi mihi videtur esse, ut sine cujusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus, quin decretum consulum, quorum et lege et senatus consulto cognitio et judicium fuit, conservet, præ-j sertim cum hoc genere cognitionum labefactato act?-b Cæsaris in dubium ventura videantur, quæ non mod$' ii, quorum interest, sed etiam ii, qui illa non probant, otii causa confirmari velint. Quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo libenti prolixoque facere; Quod certe faciet, si tu nervulos tuos mihi sæpe cognitos suavitatemque, qua nemo tibi par est, adhibueris. Quod ut facias, te vehementer rogo.
XVId Patrem tuum plurimi feci, meque ille mirifice et coluit et amavit; Nec mehercule umquam mihi dubium ep. 16c fuit, quin ate diligerer; Ego quidem id facere non destiti. Quam ob rem peto ate in majorem modum, ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque con suium, quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. Hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.
XVIe Ignosce mihi, quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re sæpius scribam. Non mehercule, mi Plance, facio, quo parum confidam aut liberalitati tuæ aut nostræ amicitiæ, sed, eum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id, quod probavit Cæsar nobis testibus et obsignatoribus, qui et decretis et responsis Cæsaris interfueramus, videatur obtinere potuisse, præsertim cum tota potestas cius rei tua Cæsaris decreta et responsa, non dicam comprobes, sed studiose libenterque comprobes. Id milii sic erit gratum, ut nulla res gratior esse possit. Etsi jam sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea, quæ superioribus litteris ate petissemus, impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi, quoad nobis nuntiatum erit te id fecisse, quod magna eum spe exspectamus. Deinde enim confido fore ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. Quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum, cujus permagna res agitur, quam me, qui non minus laboro quam ille, obligatum fore.
XVI f quod tecum de eadem re agam sæpius. Hominis familiarissimi et mihi omnibus rebus conjunctissimi permagna res agitur, Attici. Cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum. Multum potes nos apud Plancum juvare. Novi humanitatem tuam; Scio, quam sis amicis jucundus. Nemo nos in hac causa plus juvare potest quam tu. Et res ita est firma, ut debet esse, quam consules de consilii sententia decreverunt, cum et lege et senatus consulto tui liberalitate; Quem quidem arbitramur cum officii sui et rei publicæ causa decretum consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum. Adiuvabis igitur, mi Capito. Quod ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo.