P. Ovidii Nasonis Ars Amatoria Liber III

Liber I Liber II Liber III

Ars Amatoria III

Arma dedi Danais in Amazonas; Arma supersunt, Quæ tibi dem et turmæ, Penthesilea, tuæ. Ite in bella pares; Vincant, quibus alma Dione Faverit et toto qui volat orbe puer. Non erat armatis æquum concurrere nudas; Sic etiam vobis vincere turpe, viri. Dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues Adicis, et rabidæ tradis ovile lupæ?' Parcite paucarum diffundere crimen in omnes; Spectetur meritis quæque puella suis. Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem Quo premat Atrides crimine major habet, Si scelere Œclides Talaioniæ Eriphylæ Vivus et in vivis ad Styga venit equis, Est pia Penelope lustris errante duobus Et totidem lustris bella gerente viro. Respice Phylaciden et quæ comes isse marito Fertur et ante annos occubuisse suos. Fata Pheretiadæ conjunx Pagasæa redemit: Proque viro est uxor funere lata viri. 'Accipe me, Capaneu! Cineres miscebimus' inquit Iphias, in medios desiluitque rogos. Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: Non mirum, populo si placet illa suo. Nec tamen hæ mentes nostra poscuntur ab arte: Conveniunt cumbæ vela minora meæ. Nil nisi lascivi per me discuntur amores; Femina præcipiam quo sit amanda modo. Femina nec flammas nec sævos excutit arcus; Parcius hæc video tela nocere viris. Sæpe viri fallunt: teneræ non sæpe puellæ, Paucaque, si quæras, crimina fraudis habent. Phasida jam matrem fallax dimisit Iason: Venit in Æsonios altera nupta sinus. Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas Pavit, in ignoto sola relicta loco! Quære, novem cur una viæ dicantur, et audi Depositis silvas Phyllida flesse comis. Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem Præbuit et causam mortis, Elissa, tuæ. Quid vos perdiderit, dicam? Nescistis amare: Defuit ars vobis; Arte perennat amor. Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere Jussit, et ante oculos constitit ipsa meos. Tum mihi 'Quid miseræ' dixit 'meruere puellæ? Traditur armatis vulgus inerme viris. Illos artifices gemini fecere libelli: Hæc quoque pars monitis erudienda tuis. Probra Therapnææ qui dixerat ante maritæ, Mox cecinit laudes prosperiore lyra. Si bene te novi (cultas ne læde puellas!) Gratia, dum vives, ista petenda tibi est.' Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos Constiterat) folium granaque pauca dedit; Sensimus acceptis numen quoque: purior æther Fulsit, et e toto pectore cessit onus. Dum facit ingenium, petite hinc præcepta, puellæ, Quas pudor et leges et sua jura sinunt. Venturæ memores jam nunc estote senectæ: Sic nullum vobis tempus abibit iners. Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos, Ludite: eunt anni more fluentis aquæ; Nec quæ præteriit, iterum revocabitur unda, Nec quæ præteriit, hora redire potest. Utendum est ætate: cito pede labitur ætas, Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi: Hac mihi de spina grata corona data est. Tempus erit, quo tu, quæ nunc excludis amantes, Frigida deserta nocte jacebis anus, Nec tua frangetur nocturna janua rixa, Sparsa nec invenies limina mane rosa. Quam cito (me miserum!) Laxantur corpora rugis, Et perit in nitido qui fuit ore color. Quasque fuisse tibi canas a virgine juras, Spargentur subito per caput omne comæ. Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, Nec faciunt cervos cornua jacta senes: Nostra sine auxilio fugiunt bona; Carpite florem, Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. Adde, quod et partus faciunt breviora juventæ Tempora: continua messe senescit ager. Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, Nec Cephalus roseæ præda pudenda deæ. Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: Unde habet Ænean Harmoniamque suos? Ite per exemplum, genus o mortale, dearum, Gaudia nec cupidis vestra negate viris. Ut jam decipiant, quid perditis? Omnia constant; Mille licet sumant, deperit inde nihil. Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu: Sufficit et damni pars caret illa metu. Quis vetet adposito lumen de lumine sumi? Quisve cavo vastas in mare servet aquas? Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit? Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere Damna vetat: damnis munera vestra carent. Sed me flaminibus venti majoris iturum, Dum sumus in portu, provehat aura levis. Ordior a cultu; Cultis bene Liber ab uvis Provenit, et culto stat seges alta solo. Forma dei munus: forma quota quæque superbit? Pars vestrum tali munere magna caret. Cura dabit faciem; Facies neglecta peribit, Idaliæ similis sit licet illa deæ. Corpora si veteres non sic coluere puellæ, Nec veteres cultos sic habuere viros; Si fuit Andromache tunicas induta valentes, Quid mirum? Duri militis uxor erat. Scilicet Aiaci conjunx ornata venires, Cui tegumen septem terga fuere boum? Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est, Et domiti magnas possidet orbis opes. Aspice quæ nunc sunt Capitolia, quæque fuerunt: Alterius dices illa fuisse Jovis. Curia, concilio quæ nunc dignissima tanto, De stipula Tatio regna tenente fuit. Quæ nunc sub Phœbo ducibusque Palatia fulgent, Quid nisi araturis pascua bubus erant? Prisca juvent alios: ego me nunc denique natum Gratulor: hæc ætas moribus apta meis. Non quia nunc terræ lentum subducitur aurum, Lectaque diverso litore concha venit: Nec quia decrescunt effosso marmore montes, Nec quia cæruleæ mole fugantur aquæ: Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos Rusticitas, priscis illa superstes avis. Vos quoque nec caris aures onerate lapillis, Quos legit in viridi decolor Indus aqua, Nec prodite graves insuto vestibus auro, Per quas nos petitis, sæpe fugatis, opes. Munditiis capimur: non sint sine lege capilli: Admotæ formam dantque negantque manus. Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit Eligat, et speculum consulate ante suum. Longa probat facies capitis discrimina puri: Sic erat ornatis Laodamia comis. Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, Ut pateant aures, ora rotunda volunt. Alterius crines umero jactentur utroque: Talis es adsumpta, Phœbe canore, lyra. Altera succinctæ religetur more Dianæ, Ut solet, attonitas cum petit illa feras. Huic decet inflatos laxe jacuisse capillos: Illa sit adstrictis impedienda comis; Hanc placet ornari testudine Cyllenea: Sustineat similes fluctibus illa sinus. Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, Nec quot apes Hyblæ, nec quot in Alpe feræ, Nec mihi tot positus numero conprendere fas est: Adicit ornatus proxima quæque dies. Et neglecta decet multas coma; Sæpe jacere Hesternam credas; Illa repexa modo est. Ars casum simulat; Sic capta vidit ut urbe Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.' Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhœ Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos. O quantum indulget vestro natura decori, Quarum sunt multis damna pianda modis! Nos male detegimur, raptique ætate capilli, Ut Borea frondes excutiente, cadunt. Femina canitiem Germanis inficit herbis, Et melior vero quæritur arte color: Femina procedit densissima crinibus emptis, Proque suis alios efficit ære suos. Nec rubor est emisse; Palam venire videmus Herculis ante oculos virgineumque chorum. Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro Nec te, quæ Tyrio murice, lana, rubes. Cum tot prodierint pretio leviore colores, Quis furor est census corpore ferre suos! Æris, ecce, color, tum cum sine nubibus ær, Nec tepidus pluvias concitat auster aquas: Ecce, tibi similis, quæ quondam Phrixon et Hellen Diceris Inois eripuisse dolis; Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: Crediderim nymphas hac ego veste tegi. Ille crocum simulat: croceo velatur amictu, Roscida luciferos cum dea jungit equos: Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, Albentesve rosas, Threiciamve gruem; Nec glandes, Amarylli, tuæ, nec amygdala desunt; Et sua velleribus nomina cera dedit. Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, Lana tot aut plures sucos bibit; Elige certos: Nam non conveniens omnibus omnis erit. Pulla decent niveas: Briseida pulla decebant: Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. Alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas: Sic tibi vestitæ pressa Seriphos erat. Quam pæne admonui, ne trux caper iret in alas, Neve forent duris aspera crura pilis! Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, Quæque bibant undas, Myse Caice, tuas. Quid si præcipiam ne fuscet inertia dentes, Oraque suscepta mane laventur aqua? Scitis et inducta candorem quærere creta: Sanguine quæ vero non rubet, arte rubet. Arte supercilii confinia nuda repletis, Parvaque sinceras velat aluta genas. Nec pudor est oculos tenui signare favilla, Vel prope te nato, lucide Cydne, croco. Est mihi, quo dixi vestræ medicamina formæ, Parvus, sed cura grande, libellus, opus; Hinc quoque præsidium læsæ petitote figuræ; Non est pro vestris ars mea rebus iners. Non tamen expositas mensa deprendat amator Pyxidas: ars faciem dissimulata juvat. Quem non offendat toto fæx inlita vultu, Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus? Œsypa quid redolent? Quamvis mittatur Athenis Demptus ab inmundo vellere sucus ovis. Nec coram mixtas cervæ sumpsisse medullas, Nec coram dentes defricuisse probem; Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu: Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent; Quæ nunc nomen habent operosi signa Myronis Pondus iners quondam duraque massa fuit; Anulus ut fiat, primo conliditur aurum; Quas geritis vestis, sordida lana fuit; Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, Nuda Venus madidas exprimit imbre comas. Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus; Aptius a summa conspiciere manu. Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? Claude forem thalami! Quid rude prodis opus? Multa viros nescire decet; Pars maxima rerum Offendat, si non interiora tegas. Aurea quæ splendent ornato signa theatro, Inspice, contemnes: brattea ligna tegit; Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire, Nec nisi summotis forma paranda viris. At non pectendos coram præbere capillos, Ut jaceant fusi per tua terga, veto. Illo præcipue ne sis morosa caveto Tempore, nec lapsas sæpe resolve comas. Tuta sit ornatrix; Odi, quæ sauciat ora Unguibus et rapta brachia figit acu. Devovet, ut tangit, dominæ caput illa, simulque Plorat in invisas sanguinolenta comas. Quæ male crinita est, custodem in limine ponat, Orneturve Bonæ semper in æde deæ. Dictus eram subito cuidam venisse puellæ: Turbida perversas induit illa comas. Hostibus eveniat tam fœdi causa pudoris, Inque nurus Parthas dedecus illud eat. Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, Et sine fronde frutex, et sine crine caput. Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendæ, Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove, Aut Helene, quam non stulte, Menelæ, reposcis, Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes. Turba docenda venit, pulchræ turpesque puellæ: Pluraque sunt semper deteriora bonis. Formosæ non artis opem præceptaque quærunt: Est illis sua dos, forma sine arte potens; Cum mare compositum est, securus navita cessat: Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. Rara tamen mendo facies caret: occule mendas, Quaque potes vitium corporis abde tui. Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere: Inque tuo jaceas quantulacumque toro; Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, Iniecta lateant fac tibi veste pedes. Quæ nimium gracilis, pleno velamina filo Sumat, et ex umeris laxus amictus eat. Pallida purpureis spargat sua corpora virgis, Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. Pes malus in nivea semper celetur aluta: Arida nec vinclis crura resolve suis. Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis: Angustum circa fascia pectus eat. Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, Cui digiti pingues et scaber unguis erit. Cui gravis oris odor numquam jejuna loquatur, Et semper spatio distet ab ore viri. Si niger aut ingens aut non erit ordine natus Dens tibi, ridendo maxima damna feres. Quis credat? Discunt etiam ridere puellæ, Quæritur aque illis hac quoque parte decor. Sint modici rictus, parvæque utrimque lacunæ, Et summos dentes ima labella tegant. Nec sua perpetuo contendant ilia risu, Sed leve nescio quid femineumque sonent. Est, quæ perverso distorqueat ora cachinno: Risu concussa est altera, flere putes. Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet, Ut rudit a scabra turpis asella mola. Quo non ars penetrat? Discunt lacrimare decenter, Quoque volunt plorant tempore, quoque modo. Quid, cum legitima fraudatur littera voce, Blæsaque fit jusso lingua coacta sono? In vitio decor est: quærunt male reddere verba; Discunt posse minus, quam potuere, loqui. Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam: Discite femineo corpora ferre gradu. Est et in incessu pars non temnenda decoris: Allicit ignotos ille fugatque viros. Hæc movet arte latus, tunicisque fluentibus auras Accipit, expensos fertque superba pedes: Illa velut conjunx Umbri rubicunda mariti Ambulat, ingentes varica fertque gradus. Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter Motus, concesso mollior alter erit. Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti Nuda sit, a læva conspicienda manu. Hoc vos præcipue, niveæ, decet: hoc ubi vidi, Oscula ferre umero, qua patet usque, libet. Monstra maris Sirenes erant, quæ voce canora Quamlibet admissas detinuere rates. His sua Sisyphides auditis pæne resolvit Corpora, nam sociis inlita cera fuit. Res est blanda canor: discant cantare puellæ: Pro facie multis vox sua lena fuit. Et modo marmoreis referant audita theatris, Et modo Niliacis carmina lusa modis. Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra Nesciat arbitrio femina docta meo. Saxa ferasque lyra movit Rhodopeius Orpheus, Tartareosque lacus tergeminumque canem. Saxa tuo cantu, vindex justissime matris, Fecerunt muros officiosa novos. Quamvis mutus erat, voci favisse putatur Piscis, Arioniæ fabula nota lyræ. Disce etiam duplici genialia nablia palma Verrere: conveniunt dulcibus illa jocis. Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetæ, Sit quoque vinosi Teia Musa senis; Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?), Cuive pater vafri luditur arte Getæ. Et teneri possis carmen legisse Properti, Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum: Dictaque Varroni fulvis insignia villis Vellera, germanæ, Phrixe, querenda tuæ: Et profugum Ænean, altæ primordia Romæ, Quo nullum Latio clarius extat opus. Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, Nec mea Lethæis scripta dabuntur aquis: Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri Carmina, quis partes instruit ille duas: Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum, Elige, quod docili molliter ore legas: Vel tibi composita cantetur Epistola voce: Ignotum hoc aliis ille novavit opus.' O ita, Phœbe, velis! Ita vos, pia numina vatum, Insignis cornu Bacche, novemque deæ! Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam, Ut moveat posito brachia jussa mero? Artifices lateris, scenæ spectacula, amantur: Tantum mobilitas illa decoris habet. Parva monere pudet, talorum dicere jactus Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas: Et modo tres jactet numeros, modo cogitet, apte Quam subeat partem callida, quamque vocet. Cautaque non stulte latronum prœlia ludat, Unus cum gemino calculus hoste perit, Bellatorque sua prensus sine compare bellat, Æmulus et cœptum sæpe recurrit iter. Reticuloque pilæ leves fundantur aperto, Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est. Est genus, in totidem tenui ratione redactum Scriptula, quot menses lubricus annus habet: Parva tabella capit ternos utrimque lapillos, In qua vicisse est continuasse suos. Mille facesse jocos; Turpe est nescire puellam Ludere: ludendo sæpe paratur amor. Sed minimus labor est sapienter jactibus uti: Majus opus mores composuisse suos. Tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, Nudaque per lusus pectora nostra patent; Ira subit, deforme malum, lucrique cupido, Jurgiaque et rixæ sollicitusque dolor: Crimina dicuntur, resonat clamoribus æther, Invocat iratos et sibi quisque deos: Nulla fides, tabulæque novæ per vota petuntur; Et lacrimis vidi sæpe madere genas. Juppiter a vobis tam turpia crimina pellat, In quibus est ulli cura placere viro. Hos ignava jocos tribuit natura puellis; Materia ludunt uberiore viri. Sunt illis celeresque pilæ jaculumque trochique Armaque et in gyros ire coactus equus. Nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, Nec Tuscus placida devehit amnis aqua. At licet et prodest Pompeias ire per umbras, Virginis ætheriis cum caput ardet equis; Visite laurigero sacrata Palatia Phœbo: Ille Parætonicas mersit in alta rates; Quæque soror conjunxque ducis monimenta pararunt, Navalique gener cinctus honore caput; Visite turicremas vaccæ Memphitidos aras, Visite conspicuis terna theatra locis; Spectentur tepido maculosæ sanguine harenæ, Metaque ferventi circueunda rota. Quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido: Fructus abest, facies cum bona teste caret. Tu licet et Thamyram superes et Amœbea cantu, Non erit ignotæ gratia magna lyræ. Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, Mersa sub æquoreis illa lateret aquis. Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? Hoc votum nostri summa laboris habet. Cura deum fuerant olim regumque poetæ: Præmiaque antiqui magna tulere chori. Sanctaque maiestas et erat venerabile nomen Vatibus, et largæ sæpe dabantur opes. Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, Contiguus poni, Scipio magne, tibi. Nunc ederæ sine honore jacent, operataque doctis Cura vigil Musis nomen inertis habet. Sed famæ vigilare juvat: quis nosset Homerum, Ilias æternum si latuisset opus? Quis Danæn nosset, si semper clusa fuisset, Inque sua turri perlatuisset anus? Utilis est vobis, formosæ, turba, puellæ. Sæpe vagos ultra limina ferte pedes. Ad multas lupa tendit oves, prædetur ut unam, Et Jovis in multas devolat ales aves. Se quoque det populo mulier speciosa videndam: Quem trahat, e multis forsitan unus erit. Omnibus illa locis maneat studiosa placendi, Et curam tota mente decoris agat. Casus ubique valet; Semper tibi pendeat hamus: Quo minime credas gurgite, piscis erit. Sæpe canes frustra nemorosis montibus errant, Inque plagam nullo cervus agente venit. Quid minus Andromedæ fuerat sperare revinctæ, Quam lacrimas ulli posse placere suas? Funere sæpe viri vir quæritur; Ire solutis Crinibus et fletus non tenuisse decet. Sed vitate viros cultum formamque professos, Quique suas ponunt in statione comas. Quæ vobis dicunt, dixerunt mille puellis: Errat et in nulla sede moratur amor. Femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa, Forsitan et plures possit habere viros? Vix mihi credetis, sed credite: Troja maneret, Præceptis Priamo si foret usa satæ. Sunt qui mendaci specie grassentur amoris, Perque aditus talis lucra pudenda petant. Nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo, Nec brevis in rugas lingula pressa suas: Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si Anulus in digitis alter et alter erit. Forsitan ex horum numero cultissimus ille Fur sit, et uratur vestis amore tuæ. 'Redde meum!' Clamant spoliatæ sæpe puellæ, 'Redde meum!' Toto voce boante foro. Has, Venus, e templis multo radiantibus auro Lenta vides lites Appiadesque tuæ. Sunt quoque non dubia quædam mala nomina fama: Deceptæ multi crimen amantis habent. Discite ab alterius vestras timuisse querellis; Janua fallaci ne sit aperta viro. Parcite, Cecropides, juranti credere Theseo: Quos faciet testes, fecit et ante, deos. Et tibi, Demophoon, Thesei criminis heres, Phyllide decepta nulla relicta fides. Si bene promittent, totidem promittite verbis: Si dederint, et vos gaudia pacta date. Illa potest vigiles flammas extinguere Vestæ, Et rapere e templis, Inachi, sacra tuis, Et dare mixta viro tritis aconita cicutis, Accepto venerem munere siqua negat. Fert animus propius consistere: supprime habenas, Musa, nec admissis excutiare rotis. Verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis: Accipiat missas apta ministra notas. Inspice: quodque leges, ex ipsis collige verbis, Fingat, an ex animo sollicitusque roget. Postque brevem rescribe moram: mora semper amantes Incitat, exiguum si modo tempus habet. Sed neque te facilem juveni promitte roganti, Nec tamen e duro quod petit ille nega. Fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, Spesque magis veniat certa minorque metus. Munda, sed e medio consuetaque verba, puellæ, Scribite: sermonis publica forma placet; A! Quotiens dubius scriptis exarsit amator, Et nocuit formæ barbara lingua bonæ! Sed quoniam, quamvis vittæ careatis honore, Est vobis vestros fallere cura viros, Ancillæ puerique manu perarate tabellas, Pignora nec juveni credite vestra novo. Perfidus ille quidem, qui talia pignora servat, Sed tamen Ætnæi fulminis instar habent. Vidi ego pallentes isto terrore puellas Servitium miseras tempus in omne pati. Judice me fraus est concessa repellere fraudem, Armaque in armatos sumere jura sinunt. Ducere consuescat multas manus una figuras, (A! Pereant, per quos ista monenda mihi) Nec nisi deletis tutum rescribere ceris, Ne teneat geminas una tabella manus. Femina dicatur scribenti semper amator: Illa sit in vestris, qui fuit ille, notis. Si licet a parvis animum ad majora referre, Plenaque curvato pandere vela sinu, Pertinet ad faciem rabidos compescere mores: Candida pax homines, trux decet ira feras. Ora tument ira: nigrescunt sanguine venæ: Lumina Gorgoneo sævius igne micant. 'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' Ut vidit vultus Pallas in amne suos. Vos quoque si media speculum spectetis in ira, Cognoscat faciem vix satis ulla suam. Nec minus in vultu damnosa superbia vestro: Comibus est oculis alliciendus amor. Odimus inmodicos (experto credite) fastus: Sæpe tacens odii semina vultus habet. Spectantem specta, ridenti mollia ride: Innuet, acceptas tu quoque redde notas. Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis Spicula de pharetra promit acuta sua. Odimus et mæstas: Tecmessam diligat Aiax; Nos hilarem populum femina læta capit. Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, Ut mea de vobis altera amica foret. Credere vix videor, cum cogar credere partu, Vos ego cum vestris concubuisse viris. Scilicet Aiaci mulier mæstissima dixit 'Lux mea' quæque solent verba juvare viros? Quis vetat a magnis ad res exempla minores Sumere, nec nomen pertimuisse ducis? Dux bonus huic centum commisit vite regendos, Huic equites, illi signa tuenda dedit: Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, Inspicite, et certo ponite quemque loco. Munera det dives: jus qui profitebitur, adsit: Facundus causam sæpe clientis agat: Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: Hic chorus ante alios aptus amare sumus. Nos facimus placitæ late præconia formæ: Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet: Vesper et Eoæ novere Lycorida terræ: Et multi, quæ sit nostra Corinna, rogant. Adde, quod insidiæ sacris a vatibus absunt, Et facit ad mores ars quoque nostra suos. Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi: Contempto colitur lectus et umbra foro. Sed facile hæremus, validoque perurimur æstu, Et nimium certa scimus amare fide. Scilicet ingenium placida mollitur ab arte, Et studio mores convenienter eunt. Vatibus Aoniis faciles estote, puellæ: Numen inest illis, Pieridesque favent. Est deus in nobis, et sunt commercia cæli: Sedibus ætheriis spiritus ille venit. A doctis pretium scelus est sperare poetis; Me miserum! Scelus hoc nulla puella timet. Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces Este: novus viso casse resistet amans. Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, Comparibus frenis artificemque reget, Nec stabiles animos annis viridemque juventam Ut capias, idem limes agendus erit. Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, Qui tetigit thalamos præda novella tuos, Te solam norit, tibi semper inhæreat uni: Cingenda est altis sæpibus ista seges. Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis; Non bene cum sociis regna Venusque manent. Ille vetus miles sensim et sapienter amabit, Multaque tironi non patienda feret: Nec franget postes, nec sævis ignibus uret, Nec dominæ teneras adpetet ungue genas, Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellæ, Nec raptus flendi causa capillus erit. Ista decent pueros ætate et amore calentes; Hic fera composita vulnera mente feret. Ignibus heu lentis uretur, ut umida fæna, Ut modo montanis silva recisa jugis. Certior hic amor est: brevis et fecundior ille; Quæ fugiunt, celeri carpite poma manu. Omnia tradantur: portas reseravimus hosti; Et sit in infida proditione fides. Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: Miscenda est lætis rara repulsa jocis. Ante fores jaceat, 'crudelis janua!' Dicat, Multaque summisse, multa minanter agat. Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro; Sæpe perit ventis obruta cumba suis; Hoc est, uxores quod non patiatur amari: Conveniunt illas, cum voluere, viri; Adde forem, et duro dicat tibi janitor ore 'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor. Ponite jam gladios hebetes: pugnetur acutis; Nec dubito, telis quin petar ipse meis. Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator, Solum se thalamos speret habere tuos. Postmodo rivalem partitaque fœdera lecti Sentiat: has artes tolle, senescet amor. Tum bene fortis equus reserato carcere currit, Cum quos prætereat quosque sequatur habet. Quamlibet extinctos injuria suscitat ignes: En, ego (confiteor!) Non nisi læsus amo. Causa tamen nimium non sit manifesta doloris, Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet. Incitat et ficti tristis custodia servi, Et nimium duri cura molesta viri. Quæ venit ex tuto, minus est accepta voluptas: Ut sis liberior Thaide, finge metus. Cum melius foribus possis, admitte fenestra, Inque tuo vultu signa timentis habe. Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!' Tu juvenem trepidum quolibet abde loco. Admiscenda tamen venus est secura timori, Ne tanti noctes non putet esse tuas. Qua vafer eludi possit ratione maritus, Quaque vigil custos, præteriturus eram. Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptæ; Hoc decet, hoc leges jusque pudorque jubent. Te quoque servari, modo quam vindicta redemit, Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni! Tot licet observent (adsit modo certa voluntas), Quot fuerant Argo lumina, verba dabis. Scilicet obstabit custos, ne scribere possis, Sumendæ detur cum tibi tempus aquæ? Conscia cum possit scriptas portare tabellas, Quas tegat in tepido fascia lata sinu? Cum possit sura chartas celare ligatas, Et vincto blandas sub pede ferre notas? Caverit hæc custos, pro charta conscia tergum Præbeat, inque suo corpore verba ferat. Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti Littera: carbonis pulvere tange, leges. Fallet et umiduli quæ fiet acumine lini, Ut ferat occultas pura tabella notas. Adfuit Acrisio servandæ cura puellæ: Hunc tamen illa suo crimine fecit avum. Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra, Cum spectet junctos illa libenter equos, Cum sedeat Phariæ sistris operata juvencæ, Quoque sui comites ire vetantur, eat, Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, Præterquam siquos illa venire jubet? Cum, custode foris tunicas servante puellæ, Celent furtivos balnea multa jocos, Cum, quotiens opus est, fallax ægrotet amica, Et cedat lecto quamlibet ægra suo, Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis, Quasque petas non det janua sola vias? Fallitur et multo custodis cura Lyæo, Illa vel Hispano lecta sit uva jugo; Sunt quoque, quæ faciant altos medicamina somnos, Victaque Lethæa lumina nocte premant; Nec male deliciis odiosum conscia tardis Detinet, et longa jungitur ipsa mora. Quid juvat ambages præceptaque parva movere, Cum minimo custos munere possit emi? Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: Placatur donis Juppiter ipse datis. Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet? Ipse quoque accepto munere mutus erit. Sed semel est custos longum redimendus in ævum: Sæpe dabit, dederit quas semel ille manus. Questus eram, memini, metuendos esse sodales: Non tangit solos ista querella viros. Credula si fueris, aliæ tua gaudia carpent, Et lepus hic aliis exagitatus erit. Hæc quoque, quæ præbet lectum studiosa locumque Crede mihi, mecum non semel illa fuit. Nec nimium vobis formosa ancilla ministret: Sæpe vicem dominæ præbuit illa mihi. Quo feror insanus? Quid aperto pectore in hostem Mittor, et indicio prodor ab ipse meo? Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur: Non docet infestos currere cerva canes. Viderit utilitas: ego cœpta fideliter edam: Lemniasin gladios in mea fata dabo. Efficite (et facile est), ut nos credamus amari: Prona venit cupidis in sua vota fides. Spectet amabilius juvenem, suspiret ab imo Femina, tam sero cur veniatque roget: Accedant lacrimæ, dolor et de pælice fictus, Et laniet digitis illius ora suis: Jamdudum persuasus erit; Miserebitur ultro, Et dicet 'cura carpitur ista mei.' Præcipue si cultus erit speculoque placebit, Posse suo tangi credet amore deas. Sed te, quæcumque est, moderate injuria turbet, Nec sis audita pælice mentis inops. Nec cito credideris: quantum cito credere lædat, Exemplum vobis non leve Procris erit. Est prope purpureos colles florentis Hymetti Fons sacer et viridi cæspite mollis humus: Silva nemus non alta facit; Tegit arbutus herbam, Ros maris et lauri nigraque myrtus olent: Nec densum foliis buxum fragilesque myricæ, Nec tenues cytisi cultaque pinus abest. Lenibus inpulsæ zephyris auraque salubri Tot generum frondes herbaque summa tremit. Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis Lassus in hac juvenis sæpe resedit humo, 'Quæ' que 'meos releves æstus,' cantare solebat 'Accipienda sinu, mobilis aura, veni.' Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures Auditos memori detulit ore sonos; Procris ut accepit nomen, quasi pælicis, Auræ, Excidit, et subito muta dolore fuit; Palluit, ut seræ lectis de vite racemis Pallescunt frondes, quas nova læsit hiemps, Quæque suos curvant matura cydonia ramos, Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis. Ut rediit animus, tenues a pectore vestes Rumpit, et indignas sauciat ungue genas; Nec mora, per medias passis furibunda capillis Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias. Ut prope perventum, comites in valle relinquit, Ipsa nemus tacito clam pede fortis init. Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres, Procri? Quis adtoniti pectoris ardor erat? Jam jam venturam, quæcumque erat Aura, putabas Scilicet, atque oculis probra videnda tuis. Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles), Nunc juvat: incertus pectora versat amor. Credere quæ jubeant, locus est et nomen et index, Et quia mens semper quod timet, esse putat. Vidit ut oppressa vestigia corporis herba, Pulsantur trepidi corde micante sinus. Jamque dies medius tenues contraxerat umbras, Inque pari spatio vesper et ortus erant: Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, Oraque fontana fervida pulsat aqua. Anxia, Procri, lates: solitas jacet ille per herbas, Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!' Ut patuit miseræ jucundus nominis error, Et mens et rediit verus in ora color. Surgit, et oppositas agitato corpore frondes Movit, in amplexus uxor itura viri: Ille feram movisse ratus, juvenaliter artus Corripit, in dextra tela fuere manu. Quid facis, infelix? Non est fera, supprime tela! Me miserum! Jaculo fixa puella tuo est. 'Ei mihi!' Conclamat 'fixisti pectus amicum. Hic locus a Cephalo vulnera semper habet. Ante diem morior, sed nulla pælice læsa: Hoc faciet positæ te mihi, terra, levem. Nomine suspectas jam spiritus exit in auras: Labor, eo, cara lumina conde manu!' Ille sinu dominæ morientia corpora mæsto Sustinet, et lacrimis vulnera sæva lavat: Exit, et incauto paulatim pectore lapsus Excipitur miseri spiritus ore viri. Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, Ut tangat portus fessa carina suos. Sollicite expectas, dum te in convivia ducam, Et quæris monitus hac quoque parte meos. Sera veni, positaque decens incede lucerna: Grata mora venies; Maxima lena mora est. Etsi turpis eris, formosa videbere potis, Et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis. Carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi: Ora nec immunda tota perungue manu. Neve domi præsume dapes, sed desine citra Quam capis; Es paulo quam potes esse minus; Priamides Helenen avide si spectet edentem, Oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.' Aptius est, deceatque magis potare puellas: Cum Veneris puero non male, Bacche, facis. Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque Constant: nec, quæ sunt singula, bina vide. Turpe jacens mulier multo madefacta Lyæo: Digna est concubitus quoslibet illa pati. Nec somnis posita tutum succumbere mensa: Per somnos fieri multa pudenda solent. Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione 'Præcipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.' Nota sibi sit quæque: modos a corpore certos Sumite: non omnes una figura decet. Quæ facie præsignis erit, resupina jaceto: Spectentur tergo, quis sua terga placent. Milanion umeris Atalantes crura ferebat: Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo. Parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam Thebais Hectoreo nupta resedit equo. Strata premat genibus, paulum cervice reflexa, Femina per longum conspicienda latus. Cui femur est juvenale, carent quoque pectora menda, Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro. Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater, Solvere, et effusis colla reflecte comis. Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit, Ut celer aversis utere Parthus equis. Mille modi veneris; Simplex minimique laboris, Cum jacet in dextrum semisupina latus. Sed neque Phœbei tripodes nec corniger Ammon Vera magis vobis, quam mea Musa, canet: Siqua fides arti, quam longo fecimus usu, Credite: præstabunt carmina nostra fidem. Sentiat ex imis venerem resoluta medullis Femina, et ex æquo res juvet illa duos. Nec blandæ voces jucundaque murmura cessent, Nec taceant mediis improba verba jocis. Tu quoque, cui veneris sensum natura negavit, Dulcia mendaci gaudia finge sono. Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, Quo pariter debent femina virque frui. Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto: Effice per motum luminaque ipsa fidem. Quam juvet, et voces et anhelitus arguat oris; A! Pudet, arcanas pars habet ista notas. Gaudia post Veneris quæ poscet munus amantem, Illa suas nolet pondus habere preces. Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris; Aptius in vestro corpore multa latent. Lusus habet finem: cygnis descendere tempus, Duxerunt collo qui juga nostra suo. Ut quondam juvenes, ita nunc, mea turba, puellæ Inscribant spoliis 'Naso magister erat.'

Index