I. Si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quæso obtestorque, ne meæ naturæ potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum putetis. Quæ tanta enim potest exsistere ubertas ingenii, quæ tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis quo quisquam possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando? Qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem publicam, qui patriam, qua nihil potest esse jucundius, qui denique
Nosmet ipsos nobis reddidistis. Quod si parentes carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita,
Patrimonium, libertas, civitas tradita est, si deos immortales, quorum beneficio et hæc tenuimus et ceteris rebus aucti sumus, si populum Romanum, cujus honoribus in amplissimo consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium terrarum arce collocati sumus, si hunc ipsum ordinem, aquo sæpe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum quiddam et infinitum est, quod vobis debemus, qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, vestra de me multa judicia nobis uno tempore omnia reddidistis, ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, hæc antea singula per illos habuerimus, nunc universa per vos recupera rimus.
II. Itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quamdam per vos esse adepti videmur. Quod enim tempus erit umquam quum vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur, qui illo ipso tempore quum vi, ferro, metu, minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis, referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro? Quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meæ: postea quam vobis decernendi potestas facta non est per eum tribunum plebis, qui cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit, numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis con-
Su libus, qui vendiderant, flagitavistis. Itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est, ut ipse ille annus, quem ego mihi quam patriæ malueram esse fatalem, octo tribunos haberet, qui et promulgarent de salute mea et ad vos sæpe numero referrent. Nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea, quæ de me, sed ea, quæ de ipsis lata erat, cum meus inimicus promulgavit, ut, si revixissent ii, qui hæc pæne delerunt, tum ego redirem: quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare et magno in periculo rem publicam futuram, si, cum hostes atque interfectores rei publicæ revixissent, ego non revertissem. Atque illo ipso tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum
1 Delituit Er.: deluit P: diruit H. * *
Β P. Clodius. B Piso and Gabinius. Præsidio, sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis, verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias dicere prohiberemini, caput meæ proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute conjungere. III. Postea vero quam singulari virtute et præstantissima P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Januariis dispicere cœpistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum prætorum, tribunorum plebis pæne omnium virtus et fides rei publicæ subvenisset, cum virtute, gloria, rebus gestis Cn. Pompeius, omnium gentium, omnium sæculorum, omnis memoriæ facile princeps, tuto se venire in senatum arbitraretur, tantus vester consensus de salute mea fuit, ut corpus abesset
Meum, dignitas jam in patriam revertisset. Quo quidem mense quid inter me et meos inimicos interesset existimare potuistis. Ego meam salutem deserui, ne propter me civium vulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non populi Romani suffragiis, sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt. Itaque postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus respondistis: nihil judices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declaravit: mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis.
Quo quidem tempore cum is excessisset, qui cædi et flammæ vobis auctoribus restiterat, cum ferro et facibus homines tota urbe volitantes, magistratuum tecta impugnata, deorum templa inflammata, summi viri et clarissimi consulis fasces fractos, fortissimi atque optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu, sed vulneratum ferro confectumque vidistis. Qua strage non nulli permoti magistratus, partim metu mortis, partim desperatione rei publicæ, paullulum a mea causa recesserunt: reliqui fuerunt quos neque terror nec vis nec spes nec metus nec promissa nec minæ nec tela nec faces a vestra auctoritate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent.
IV. Lentulus, parens ac deus nostræ vitæ, fortunæ, memoriæ, nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicæ reddidisset: qui ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re publica dignam dicere. Cum a tribuno plebis vetaretur, cum præclarum caput recitaretur,
Totam illam, ut ante dixi, proscriptionem non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus nominatim sine judicio una cum senatu rei publicæ esset ereptus. Ut vero iniit magistratum, non dicam quid prius, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram in
Posterum dignitatem auctoritatemque sanciret? Di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini,quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuit, quo quanto majus dedissetis, si superiore anno fuisset! Nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. Audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non sæpe unum consulem improbum, duo vero numquam excepto illo Cinnano tempore fuisse: qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset. Quod vere dixerat, si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. Quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset, dubitatis quo animo in me conservando fuerit futurus, quum in restituendo
Auctorem fuisse ascripto remque videatis? Sed fuerunt ii consules, quorum mentes angustæ, humiles, pravæ, oppletæ tenebris ac sordibus, nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperii nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt, non consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestræ dignitatis, quorum alter ame Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum consobrinum reposcebat: qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules, sed latrones non modo deseruerunt in causa præsertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio, non solum suo, sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt. Quorum alter tamen neque me neque
Quemquam fefellit: V. Quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo, cujus primum tempus ætatis palam fuisset ad omnes libidines divulgatum, qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare, qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem domestico lenocinio sustentavit, qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim prætoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset: quo in magistratu nisi
: quæ nostri majores certissima subsidia rei publicæ contra tribunicios furores esse voluerunt.
Idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset cumque adolescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas, verum etiam patriæ preces repudiavit i Neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit, quæ, si ejus vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus: se Nonarum Decembrium, quæ me consule fuissent, clivique Capitolini pœnas ab equitibus Romanis esse repetiturum, neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, L. vero Lamiam, equitem Romanum, præstanti dignitate hominem et saluti meæ pro familiaritate, rei publicæ pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe jussit: et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni jam ante fecissent, ille unguentis oblitus, cum toga prætexta, quam omnes prætores ædilesque tum abiecerant, irrisit squalorem vestrum et luctum gratissimæ civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriæ lugeretis ediceret.
VI. Cum vero in circo Flaminio, non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit qua auctoritate v ir! Vini, somni, stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis, pressa voce et temulenta: quod in cives indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere. Ubi nobis hæc auctoritas tam diu tanta latuit? Cur in lustris et helluationibus hujus calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit? Nam ille alter Cæsoninus Calventius ab adolescentia versatus est in foro, cum eum præter * * simulatam versutamque tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi facultas, non rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas: quem præteriens cum incultum, horridum mæstumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et
Perditum non putares. Cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. Idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans non janua receptis, sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum vero etiam litteris studere incipit et belua immanis cum Græculis philosophari, tum est Epicureus, non penitus illi disciplinæ quæcumque est deditus, sed captus uno verbo voluptatis. Habet autem magistros non ex istis ineptis, qui dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos, qui disputent horam nullam vacuam voluptate esse debere: in omni parte corporis semper oportere aliquod
Gaudium delectationemque versari. His utitur quasi præfectis libidinum suarum: hi voluptates omnes vestigant atque odorantur: hi sunt conditores instructoresque convivii: iidem expendunt atque æstimant voluptates sententiamque dicunt et judi-
1 Stipite Er.: eth iope B. * * cant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem, ut omnes suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset. VII. Is nequaquam me quidem — cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset —, sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis sæpe
Accidit, sed rugis supercilioque decepit. L. Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita, tanto supercilio, non enim possum dicere, tantis rebus gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meæ? Non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis, in eam cogitationem adducebat, ut, cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? Cum hoc tu coire ausus es, ut consularem dignitatem, ut rei publicæ statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime meriti fortunas provinciarum fœdere addiceres? Te consule, tuis edictis et imperiis, senatui populi Romani non est licitum non modo * 6 sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem
Ac vestitu rei publicæ subvenire. Capuæne te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiæ fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore, an Romæ: in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? Tu es ausus in circo Flaminio, productus cum tuo illo pare, dicere te semper misericordem fuisse? Quo verbo senatum atque omnes bonos tum, quum a patria pestem depellerent, crudeles demonstrabas fuisse. Tu misericors me adfinem tuum, quem comitiis tuis prærogativæ primum custodem præfeceras, quem Kalendis Januariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis rei publicæ tradidisti: tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti: idemque tu, clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio, sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti, ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam prædam, saltem dum conticisceret illa lamentatio
Et gemitus urbis. Nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea * * diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur; Cum iisdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis, sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus ærarium, provinciæ, legiones, imperia donabantur.
VIII. Horum consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis præ-
Torumque fide et diligentia sublevati. Quid ego de præstantissimo viro, T. Annio, dicam? Aut quis de tali cive satis digne umquam loquetur? Qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius li ostem, si legibus uti liceret, judicio esse frangendum, sin ipsa judicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiis, vim vi esse superandam, primo de vi postulavit: postea quam ab eodem judicia sublata esse vidit, ne ille omnia vi posset * * efficere curavit, qui docuit neque tecta neque templa neque forum neque curiam sine summa virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi, qui primus post meum discessum metum bonis, spem audacibus, timorem
Huic ordini, servitutem depulit civitati. Quam rationem pari virtute, animo, fide P. Sestius secutus, pro mea salute, pro vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim, nullos impetus, nullum vitæ discrimen vitandum umquam putavit: qui causam senatus exagitatam contionibus improborum sic sua diligentia multitudini commendavit, ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam vestra auctoritas videretur: qui me quum omnibus rebus, quibus tribunus plebis potuit, defendit, tum reliquis officiis, juxta ac si meus frater esset, sustentavit: cujus ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus, ut meæ calamitatis non adiutor
Solum, verum etiam socius videretur. Jam ceterorum officia ac studia vidistis: quam cupidus mei C. Cestilius, quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa. Quid M. Cispius? Cui ego ipsi, parenti fratrique ejus sentio quantum debeam: qui, cum ame voluntas eorum in privato judicio esset offensa, publici mei beneficii memoria privatam offensionem oblitteraverunt. Jam T. Fadius, qui mihi quæstor fuit, M. Curtius, cujus ego patri quæstor fui, studio, amore, animo huic necessitudini non defuerunt. Multa de me C. Messius et amicitiæ et rei publicæ causa dixit: legem sepa-
Ratim initio de salute mea promulgavit. Q. Fabricius si quæ de me agere conatus est, ea contra vim et ferrum perficere potuisset, mense Januario nostrum statum recuperas semus: quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit. IX. Jam vero prætores quo animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Cæcilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum collegis pæne omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in jus adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua quam
Esset cara sibi mea salus declaravit. Omnia officia C. Septimii, Q. Valerii, P. Crassi, Sex. Quinctilii, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt.
Quæ cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa prætereo. Non est mei temporis injurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores non indicem, dolorem
Profectionis meæ reditus dignitate consoler. Quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum, nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meæ satis gratus judicarer, tamen exiguum reliquæ vitæ tempus non modo ad referendam, verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. Quando enim ego huic homini ac liberis ejus, quando omnes mei gratiam referent? Quæ memoria, quæ vis ingenii, quæ magnitudo observantiæ tot tantisque beneficiis respondere poterit? Qui mihi primus adflicto et jacenti consularem fidem dextramque porrexit: qui me amorte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem revocavit: qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit, ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret, sed etiam honestaret. Quid enin magnificentius, quid præclarius mihi accidere potuit, quam quod illo referente vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? Ut qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum, qui ejus vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnes ex omnibus agris atque oppidis cives totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret?
X. Quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum judicasse, qui civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? Itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit, ut dedecus et flagitium se committere putaret, si qui non veniret. Idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et pæne Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. Quo tempore quantam vim naturæ bonitas haberet et vera nobilitas intelligere potuistis. Nam Q. Metellus et inimicus et frater inimici perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius, vir quum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suæ divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis, socium rerum mearum, et omnes Metellos, præstantissimos cives, pæne ex Acheronte excitatos: in quibus Numidicum illum, cujus quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen
Visus est. Itaque divinitus exstitit non modo salutis defensor, qui ante hoc suum beneficium fuerat inimicus, verum etiam ascriptor dignitatis meæ. Quo quidem die cum vos ccccxvii senatores essetis, magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege conjuratos etiam ab inferis excitandos putarat. Atque illo die cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis judieassetis, idem consul curavit, ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur: cum quidem ipse egit ornatissime meam causam perfecitque astante atque audiente Italia tota, ut nemo cujusquam conducti aut perditi vocem acerbam
Atque inimicam bonis posset audire. XI. Ad hæc non modo adiumenta salutis, sed etiam ornamenta dignitatis meæ reliqua vos iidem addidistis: decrevistis, ne qui ulla ratione rem impediret: qui id impedisset, vos graviter molesteque laturos: illum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eo statim referretur, meque, etiam si diutius calumniarentur, redire jussistis. Quid? Ut agerentur gratiæ iis, qui e municipiis venissent? Quid? Ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur, ut pari studio convenirent? Quid denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit non modo ad nostram, verum etiam ad sempiterni memoriam temporis? Quo die nos comitiis centuriatis, quæ maxime majores comitia justa dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eædem centuriæ, quæ me consulem fecerant, con-
Sulatum meum comprobarent. Eo die quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut ætate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? Quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiæ totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores, diribitores custodesque vidistis? Itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reducti sumus in patriam ita, ut non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati.
Possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? Qui non solum apud vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi Romani et conservatam per me et conjunctam esse cum mea dixerit: qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos edocuerit eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit, bonos excitarit: qui populum Romanum pro me, tamquam pro fratre aut pro parente, non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit: qui cum ipse propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, jam a superioribus tribunis petierit, ut de salute mea et promulgarent et referrent: qui in colonia nuper constituta, cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegii auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit princepsque Italiæ totius præsidium ad meam salutem implorandum putarit: qui cum ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet elaborarit. XII. Quibus autem officiis T. Annii beneficia remunerabor? Cujus omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans, perpetua, fortis, invicta defensio salutis meæ? Quid de P. Sestio loquar? Qui suam erga me benevolentiam et fidem non solum animi dolore, sed etiam corporis vulneribus ostendit. * 6
Vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias. Universis egi initio quantum potui: satis ornate agere nullo modo possum. Et quamquam sunt in me præcipua merita multorum, quæ sileri nullo modo possunt, tamen hujus temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum: nam difficile est non aliquem, nefas quemquam præterire. Ego vos universos, patres conscripti, deorum numero colere debeo. Sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus meritis; Omnis erit ætas mihi ad eorum erga me merita prædicanda atque
Recolenda. Hodierno autem die nominatim ame magistratibus statui gratias esse agendas et de privatis uni, qui pro salute mea municipia eoloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam, quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. Vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis et prope luctu vestro quoad licuit defendistis. Nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo senatus veste mutata fuit quoad licuit per eorum edicta, qui mea pericula non modo suo præsidio, sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
Quibus ego rebus obiectis, eum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu, quem consul non armis, sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi. XIII. Dixerat in contione consul se clivi Capitolini pœnas ab equitibus Romanis repetiturum: nominatim alii compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur: aditus templorum erant non solum præsidiis et manu, verum etiam demolitione sublati. Alter consul, ut me et rem publicam non modo desereret, sed etiam hostibus rei publicæ proderet, pactionibus se suorum præmiorum obligarat. Erat alius ad portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu, quem ego inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum
Diceretur esse inimicus, scio. Duæ partes esse in re publica cum putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter suspitionem cædis putabatur. Qui autem me deposcere videbantur, ii hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspitionem hominum curamque minuerunt. Qua re cum viderem senatum ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim derelictum, servos simulatione collegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnes Catilinæ pæne iisdem ducibus ad spem cædis et incendiorum esse revocatas, equites Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnes cædis metu esse permotos, potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque defendere, nec mihi ipsi ille animus idem meus vobis non incognitus defuit. Sed videbam, si vicissem præsentem adversarium, nimium multos mihi alios esse vincendos: si victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse præsentes, meæ mortis pœnas judicio et posteritati
Reservari. XIV. Nolui, cum consul communem salutem sine ferro defendissem, meam privatus annis defendere, bonosque viros lugere malui meas fortunas quam suis desperare: ac si solus essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicæ funestum fore videbatur. Quod si mihi æternam esse ærumnam propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem. Sed cum viderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, neque ego illa exterminata mihi remanendum putavi et illa, simul atque revocata est, me secum pariter reportavit. Mecum leges, mecum quæstiones, mecum jura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt. Quæ si semper abessent, magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas: sin aliquando revocarentur, intelligebam mihi cum illis
Una esse redeundum. Cujus mei sensus certissimus testis est hic idem, qui custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quæsturam in me sustentando et conservando collocavit. Qui si mihi quæstor imperatori fuisset, in filii loco fuisset: nunc certe erit in parentis, cum fuerit consors non imperii, sed doloris mei.
Quapropter, patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil imminuam de libertate mea pristina, sed etiam adaugebo. XV. Etenim si eam tum defendebam, cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere oportet, cum ego illi plurimum debeo? Nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cujus ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam binorum in rem publicam beneficiorum testem esse videatis? Nam importata est, quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne ame defensa res publica per eumdem me extremum in
Discrimen vocaretur. Pro me non, ut pro P. Popilio, nobilissimo homine, adolescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non, ut pro Q. Metello, summo et clarissimo viro, spectata jam adolescentia filius, non L. et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, Metellarum filii, flentes ac sordidati populo Romano supplicaverunt, sed unus frater, qui in me pietate filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, squalore et lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renovari et rerum gestarum memoriam usurpari cœgit. Qui cum statuisset, nisi me per vos recuperasset, eamdem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitæ et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negotii nec solitudinem suam nec vim inimi-
Eorum ac tela pertimuit. Alter fuit propugnator mearum fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, G. Piso, gener, qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quæstor præ mea salute neglexit. Nihil umquam senatus de P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est. Tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter eorum senatui paruisset, alter vim cædemque fugisset. Nam C. quidem Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate civili expulsus est, non modo ab senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum pæne delevit. Nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiæ motus, nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt.
Qua re cum me vestra auctoritas arcessierit, populus Romanus vocarit, res publica implorarit, Italia cuncta pæne suis humeris reportarit, non committam, patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta, quæ in potestate mea non fuerunt, ea non habeam, quæ ipse præstare possim, præsertim numquam amiserim.