I. Quod precatus a love optimo maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore, quum me fortunasque meas pro vestra incolumitate, otio concordiaque devovi, ut, si meas rationes umquam vestræ saluti anteposuissem, sempiternam pœnam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea, quæ ante gesseram, conservandæ civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestræ salutis gratia suscepissem, ut, quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnes bonos conceptum jam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et universa civitate defigerent, hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei, misericordia desideriumque teneret, ejus devotionis me esse convictum judicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiæ, confessione inimicorum, beneficio divino
Immortalique vestro, maxime lætor. Namque, Quirites, etsi nihil est homini magis optandum quam prospera, æquabilis perpetuaque fortuna secundo vitæ sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata omnia fuissent, incredibili quadam et pæne divina, qua nunc vestro beneficio fruor, lætitiæ voluptate caruissem. Quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? Mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant
Suscepti quantæ nunc sunt restituti Nihil cuiquam fuit umquam jucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam, quum fruebar, quam tum, quum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. Res familiaris sua quemque delectat: reliquæ meæ fortunæ recuperatæ plus mihi nunc voluptatis adferunt quam tum incolumes adferebant. Amicitiæ, consuetudines, vicinitates, clientelæ, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis
Carendo magis intellexi quam fruendo. Jam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata illustriora videntur, quam si obscurata non essent. Ipsa autem patria, di immortales! Dici vix potest quid caritatis, quid voluptatis habeat! Quæ species Italiæ! Quæ celebritas oppidorum! Quæ forma regionum! Qui agri! Quæ fruges! Quæ pulcritudo urbis! Quæ humanitas civium! Quæ rei publicæ dignitas! Quæ vestra maiestas! Quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis: sed tamquam bona valetudo jucundior est iis, qui e gravi morbo recreati sunt, quam qui numquam ægro corpore fuerunt, sic hæc omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant.
II. Quorsum igitur hæc disputo? Quorsum? Ut intelligere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse neque tam divino atque incredibili genere dicendi qui vestrorum magnitudinem multitudinemque beneficiorum, quæ in me fratremque meum et liberos nostros contulistis, non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus: a vobis natus sum consularis. Illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt* vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis. Rem publicam illis accepi temporibus eam, quæ pæne amissa est: a vobis eam recuperavi, quam aliquando omnes unius opera servatam judi-
Caverunt. Di immortales mihi liberos dederunt * *. Vos reddidistis. Multa præterea adis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus. Vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus.
Nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est, ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas, ut non solum calamitatem mihi detraxisse, sed etiam dignitatem auxisse videamini. III. Non enim pro meo reditu, ut pro P. Popilii, nobilissimi hominis, adolescentes filii et multi præterea cognati atque adfines deprecati sunt: non, ut pro Q. Metello, clarissimo viro, jam spectata ætate filius, non I/. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones: permulti enim tum Metelli aut Metellarum liberi pro Q. Metelli reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. Quod si ipsius summa dignitas maxi-
Mæque res gestæ non satis valerent, tamen filii pietas, propinquorum preces, adolescentium squalor, majorum natu lacrimæ populum Romanum movere
Potuerunt. Nam C. Marii, qui post illos veteres clarissimos consulares, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me consularis subiit indignissimam fortunam præstantissima sua gloria dissimilis fuit ratio. Non enim ille deprecatione rediit, sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit: at me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina quædam et inaudita auctoritas atque virtus fratrisque miserrimi atque optimi cotidianæ lacrimæ sordesque lugubres a vobis deprecatæ sunt.
Frater erat unus, qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret: qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eamdem subire fortunam: tanto in me amore exstitit, ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se ame esse seiunctum. Pro me præsente senatus hominumque præterea viginti milia vestem mutaverunt: pro eodem me absente unius squalorem sordesque vidistis. Unus, qui quidem in foro posset esse, mihi pietate filius inventus est, beneficio parens, amore idem, qui semper fuit, frater. Nam coniugis miseræ squalor et luctus atque optimæ filiæ mæror adsiduus filiique parvi desiderium mei lacrimæque pueriles aut itineribus necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur. IV. Qua re hoc majus est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum, sed nobismet ipsis nos reddidistis.
Sed quem ad modum propinqui, quos ego parare non potui, mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt, sic illud, quod mea virtus præstare debuit, adiutores, auctores hortatoresque ad me restituendum ita multi fuerunt, ut longe superiores omnes hac dignitate copiaque superarem. Numquam de P. Popilio, clarissimo ac fortissimo viro, numquam de Q. Metello, nobilissimo et constantissimo cive, numquam de C. Mario, custode civitatis atque
Imperii vestri, in senatu mentio facta est. Tribuniciis superiores illi rogationibus, nulla auctoritate senatus sunt restituti: Marius vero non modo non asenatu, sed etiam oppresso senatu est restitutus, nec rerum gestarum memoria in reditu C. Marii, sed exercitus atque arma valuerunt. At de me ut valeret, semper senatus flagitavit: ut aliquando proficeret, cum
Primum licuit, frequentia atque auctoritate perfecit. Nullus in eorum reditu motus municipiorum et coloniarum factus est: at me in patriam ter suis decretis Italia cuncta revocavit. Illi, inimicis interfectis, magna civium cæde facta, reducti sunt: ego iis, aquibus ejectus sum, provincias obtinentibus, inimico autem, optimo viro et mitissimo consule, altero consule referente reductus sum: cum is inimicus, qui ad meam perniciem vocem suam communibus hostibus præbuisset, spiritu dumtaxat viveret, re quidem infra omnes mortuos amandatus
Esset. V. Numquam de P. Popilio L. Opimius, fortissimus consul, numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus, sed ne is quidem, qui secutus est, M. Antonius, homo eloquentissimus, cum A. Albino collega senatum aut populum est cohortatus: at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt: sed veriti sunt, ne gratiæ causa facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam: qui provinciarum fœdere irretiti, totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiæ gemitum pertulerunt. Kalendis vero Januariis postea quam orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostræ vitæ, fortunæ, memoriæ, nominis, simul ac de sollemni deorum religione rettulit, nihil humanarum rerum
Sibi prius quam de me agendum judicavit. Atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis, quem ego maximis beneficiis quæstorem consul ornaveram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent et Cn. Oppius socer, optimus vir, ad pedes ejus flens jaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset: quæ deliberatio non in reddenda, qnem ad modum non nulli arbitrabantur, sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. Postea res acta est in senatu alia nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntate tamen perspecta senatus causa ad vos mense Januario
Deferebatur. Hic tantum interfuit inter me et inimicos meos. Ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique vidissem, cum intelligerem veteres ad spem cædis Catilinæ copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cujus partis nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meæ, cum duo consules empti pactione provinciarum * * auctores se inimicis rei publicæ tradidissent, cum egestatem, avaritiam, libidines suas viderent expleri non posse nisi me constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equitesque Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus fœdera ac reconciliationes gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertare pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei
Publicæ fore putavi. At inimici mei mense Januario cum de me ageretur corporibus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt. VI. Itaque dum ego absum, eam rem publicam habuistis, ut æque me atque illam restituendam putaretis. Ego autem,in qua civitate nihil valeret senatus, omnis esset impunitas, nulla judicia, vis et ferrum in foro versaretur, cum privati parietum se præsidio, non legum tuerentur, tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur, ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, consulis fasces frangerentur, deorum immortalium templa incenderentur, rem publicam esse nullam putavi. Itaque neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse duxi nec, si illa restitueretur, dubitavi
Quin me secum ipsa reduceret. An ego, cum mihi esset exploratissimum P. Lentulum proximo anno consulem futurum, qui illis ipsis rei publicæ periculosissimis temporibus ædilis curulis, me consule, omnium meorum consiliorum particeps periculorumque socius fuisset, dubitarem quin is me confectum consularibus vulneribus consulari medicina ad salutem reduceret? Hoc duce, collega autem ejus, clementissimo atque optimo viro, primo non adversante, post etiam adiuvante, reliqui magistratus pæne omnes fuerunt defensores salutis meæ: ex quibus excellenti animo, virtute, auctoritate, præsidio, copiis T. Annius et P. Sestius præstanti in me benevolentia et divino studio exstiterunt: eodemque P. Lentulo auctore et pariter referente collega frequentissimus senatus, uno dissentiente, nullo intercedente, dignitatem meam quibus potuit verbis amplissimis ornavit, salutem vobis, municipiis, coloniis
Omnibus commendavit. Ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum consules, prætores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est: denique omnes, qui vestris maximis beneficiis honoribusque sunt ornati, producti ad vos [ab eodem] non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores, testes, laudatores fuerunt.
VII. Quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium, qui sunt, fuerunt, erunt, virtute, sapientia, gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit, quæ universæ rei publicæ, salutem, otium, dignitatem. Cujus oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita: primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam causamque meam cum communi salute conjunxit hortatusque est, ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis: tum me in perorando posuit vos rogari asenatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta: denique ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum,
Verum etiam obsecravit. Huic ego homini, Quirites, tantum debeo, quantum hominem homini debere vix fas est. Hujus consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti in eo me loco, in quo vestris beneficiis fueram, iisdem centuriis, quibus collocaratis, reposuistis. Eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnes consulares, omnes prætorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum rem publicam conservatam esse constaret. Itaque cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eamdem sententiam ceteri. Sed audistis eo tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gellii, qui, quia suam classem attemptatam magno cum suo periculo pæne sensit, dixit in contione vestrum, si ego consul, cum fui, non ftussem, rem publicam funditus interituram fuisse.
VIII. En ego tot testimoniis, Quirites, hac auctoritate senatus, tanta consensione Italiæ, tanto studio bonorum omnium, causam agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio, omnibus hominibus faventibus, dis denique immortalibus frugum ubertate, copia, vilitate reditum meum comprobantibus, mihi, meis, rei publicæ restitutus, tantum vobis, quantum facere possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos immortales esse soleant, eadem me erga populum Romanum semper fore numenque vestrum æque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in omni vita futurum: deinde, quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit,
Nullo me loco rei publicæ defuturum. Quod si quis existimat, me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto, vehementer errat. Mihi quod potuit vis et injuria et sceleratorum hominum
Furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id omne 1 manet et permanebit. Vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium — quoniam nobis quasi aliqua fatali necessitate non solum cum his, qui hæc delere voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit, — eum tamen vidi, cum esset summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem
Calamitatis, sed confirmato atque renovato. Quem egomet dicere audivi, tum se fuisse miserum, cum careret patria, quam obsidione liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac diripi audiret, cum adolescentem filium videret ejusdem socium calamitatis, cum in paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam conservaret, cum parva navicula pervectus in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque venisset: recuperata vero sua dignitate se non commissurum, ut, cum ea, quæ amiserat, sibi restituta essent, virtutem animi non haberet, quam numquam perdidisset. Sed hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re inimicos suos ultus est, armis: ego qua consuevi utar oratione, quoniam illi arti in bello ac
Seditione locus est, huic in pace atque otio. Quam* quam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis agebat, ego de ipsis amicis tantum, quantum mihi res publica permittet, cogitabo.
IX. Denique, Quirites, quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum, qui odio rei publicæ, quod eam ipsis invitis conservaram, inimicissimi mihi fuerunt: alterum, qui per simulationem amicitiæ me nefarie prodiderunt: tertium, qui cum propter inertiam suam eadem adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meæ: quartum, qui cum custodes rei publicæ esse deberent, salutem meam, statum civitatis, dignitatem ejus imperii, quod erat penes ipsos, vendiderunt: sic ulciscar facinora singula, quem ad modum a quibusque sum provocatus: malos cives rem publicam bene gerendo, perfidos amicos nihil credendo atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriæ serviendo, mercatores provinciarum revocando domum atque ab iis provinciarum
Rationem repetendo. Quamquam mihi, Quirites, majori curæ est quem ad modum vobis, qui de me estis optime meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum injurias crudelitatemque persequar. Etenim ulciscendæ injuriæ facilior ratio est quam beneficii remunerandi, propterea quod supe* riorem esse contra improbos minus est negotii quam bonis exæquari: tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis quam optime meritis referre
Quod debeas. Odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicæ communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi contineri vel vetustate sedari: bene meritos ne colas nec exorari fas est, neque id rei publicæ remittere utique necesse est neque est excusatio difficultatis neque æquum est tempore et die memoriam beneficii definire. Postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo consilium aperte laudatur 2: at gravissime vituperatur, qui in tantis beneficiis, quanta vos in me contulistis, remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. Atque in officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniæ debitæ, propterea quod pecuniam qui retinet non dissolvit: qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit, habet et qui habet dissolvit.
X. Quapropter memoriam vestri beneficii colam benevolentia sempiterna, non solum, dum anima spirabo mea, sed etiam cum me vita defecerit, monumenta vestri in me beneficii permanebunt. In
Referenda autem gratia hoc vobis repromitto semperque præstabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in periculis are publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica lædendis libertatem nec in perferendo labore industriam nec in vestris commodis augendis grati
Animi benevolentiam defuturam. Atque hæc cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum immortalium vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus dignissimus ea civitate videar, quæ suam dignitatem non posse se tenere, nisi me recuperasset, cunctis suffragiis judicavit.