M. Tullius Cicero: De Lege Agraria Oratio Secunda

Oratio Prima Oratio Secunda

I. Est hoc in more positum, Quirites, institutoque majorum, ut ei, qui beneficio vestro imagines familiæ suæ consecuti sunt, eam primam habeant contionem, qua gratiam beneficii vestri cum suorum laude conjungant. Qua in oratione non nulli aliquando digni majorum loco reperiuntur, plerique autem hoc perficiunt, ut tantum majoribus eorum debitum esse videatur, unde etiam, quod posteris solveretur, redundaret. Mihi, Quirites, apud vos de meis majoribus dicendi facultas non datur, non quo non tales fuerint, quales nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis, sed quod laude populari atque honoris

Vestri luce caruerunt. De me autem ipso vereor ne arrogantis sit apud vos dicere, ingrati tacere. Nam et, quibus studiis hanc dignitatem consecutus sim, memet ipsum commemorare perquam grave est, et silere de tantis vestris beneficiis nullo modo possum. Quare adhibebitur ame certa ratio moderatioque dicendi, ut, quid a vobis acceperim, commemorem, quare dignus vestro summo honore singularique judicio sim, ipse modice dicam, si necesse erit, vos eosdem existimaturos putem, qui judicavistis.

Me perlongo intervallo prope memoriæ temporumque nostrorum primum hominem novum consulem fecistis et eum locum, quem nobilitas præsidiis firmatum atque omni ratione obvallatum tenebat, me duce rescidistis virtutique in posterum patere voluistis. Neque me tantum modo consulem, quod est ipsum per sese amplissimum, sed ita fecistis, quo modo pauci nobiles in hac civitate consules facti sunt, novus ante me nemo. II. Nam profecto, si recordari volueritis de novis hominibus, reperietis eos, qui sine repulsa consules facti sunt, diuturno labore atque aliqua occasione esse factos, cum multis annis post petissent, quam prætores fuissent, aliquanto serius, quam per ætatem ac per leges liceret; Qui autem anno suo petierint, sine repulsa non esse factos; Me esse unum ex omnibus novis hominibus, de quibus meminisse possimus, qui consulatum petierim, cum primum licitum sit, consul factus sim, cum primum petierim, ut vester honos ad mei temporis diem petitus, non ad alienæ petitionis occasionem inter- * 6 ceptus, nec diuturnis precibus efflagitatus, sed digni-

Tate impetratus esse videatur. Est illud amplissimum, quod paulo ante commemoravi, Quirites, quod hoc honore ex novis hominibus primum me multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam vindicem tacitæ libertatis, sed vocem [unam] præ vobis indicem vestrarum erga me voluntatum ac studiorum tulistis. Itaque me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi vestri concursus, neque singulæ voces præconum, sed una vox universi populi Romani

Consulem declaravit. Hoc ego tam insigne, tam singulare vestrum beneficium, Quirites, cum ad animi mei fructum atque lætitiam duco esse permagnum, tum ad curam sollicitudinemque multo majus. Versantur enim, Quirites, in animo meo multæ et graves cogitationes, quæ mihi nullam partem neque diurnæ neque nocturnæ quietis impertiunt, primum tuendi consulatus, quæ cum omnibus est difficilis et magna ratio, tum vero mihi præter ceteros, cujus errato nulla venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur; Non dubitanti fidele consilium, non laboranti certum subsidium nobilitatis ostenditur.

III. Quodsi solus in discrimen aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo æquiore; Sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo consilio, verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos universos, qui me antetuleritis nobilitati, vituperaturi. Mihi autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam non ita gerendum consulatum, ut in omnibus meis factis atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur. Accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus consulibus lege et condicione utendum esse decrevi, qui aditum hujus loci conspectumque vestrum partim magnopere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt. Ego autem non solum hoc in loco dicam, ubi est id dictu facillimum, sed in ipso senatu, in quo esse locus huic voci non videbatur, popularem me futurum esse consulem prima illa mea oratione Kalendis

Januariis dixi. Neque enim ullo modo facere possum, ut, cum me intellegam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed universi populi Romani judicio consulem ita factum, ut nobilissimis hominibus longe præponerer, non et in hoc magistratu et in omni vita essem popularis. Sed mihi ad hujus verbi vim et interpretationem vehementer opus est vestra sapientia. Versatur enim magnus error propter insidiosas non nullorum simulationes, qui cum populi non solum commoda, verum etiam salutem oppugnant et impediunt, oratione

Adsequi volunt, ut populares esse videantur. Ego qualem Kalendis Januariis acceperim rem publicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris; In qua nihil erat mali, nihil adversi, quod non boni metuerent, improbi exspectarent; Omnia turbulenta consilia contra hunc rei publicæ statum et contra vestrum otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita esse dicebantur; Sublata erat de foro fides non ictu aliquo novæ calamitatis, sed suspicione ac perturbatione judiciorum, infirmatione rerum judicatarum; Novæ dominationes, extraordinaria non imperia sed regna quæri putabantur.

IV. Quæ cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem (neque enim obscure gerebantur), dixi in senatu in hoc magistratu me popularem consulem futurum. Quid enim est tam populare quam pax? Qua non modo ei, quibus natura sensum dedit, sed etiam tecta atque agri mihi lætari videntur. Quid tam populare quam libertas? Quam non solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam otium? Quod ita jucundum est, ut et vos et majores vestri et fortissimus quisque vir maximos labore suscipiendos putet, ut aliquando in otio possit esse, præsertim in imperio ac dignitate. Quin idcirco etiam majoribus nostris præcipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum, uti impune in otio esse possemus. Quare qui possum non esse popularis, cum videam hæc omnia, Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis vestri, otium domesticum, denique omnia, quæ vobis cara atque ampla sunt, in fidem et quodam modo in patrocinium mei consulatus esse collata?

Neque enim, Quirites, illud vobis jucundum aut populare debet videri, largitio aliqua promulgata, quæ verbis ostentari potest, re vera fieri nisi exhausto ærario nullo pacto potest; Neque vero illa popularia sunt existimanda, judiciorum perturbationes, rerum judicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui civitatum adflictarum perditis jam rebus extremi exitiorum solent esse exitus; Nec, si qui agros populo Romano pollicentur, si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac specie simulationis ostentant, populares existimandi sunt.

V. Nam, vere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariæ vituperare non possum. Venit enim mihi in mentem duos clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanæ viros, Tiberium et Gaium Gracchos, plebem in agris publicis constituisse, qui agri a privatis antea possidebantur. Non sum autem ego is consul, qui, ut plerique, nefas esse arbitrer Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas esse video rei publicæ partes constitutas.

Itaque, ut initio mihi designato consuli nuntiabatur * * legem agrariam tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam, quid cogitarent, cognoscere; Etenim arbitrabar, quoniam eodem anno gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere inter nos rei pub-

Licæ bene administrandæ societatem. Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis plebi Romanæ mihi videretur, auctorem me atque adiutorem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem meam; Negabant me adduci posse, ut ullam largitionem probarem. Finem feci offerendi mei, ne forte mea sedulitas aut insidiosa aut impudens videretur. Interea non desistebant clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos cœtus occultos noctem adjungere et solitudinem. Quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex vestra sollicitudine, in qua illis temporibus fuistis, facile adsequi conjectura

Poteritis. Ineunt tandem magistratus tribuni plebis; Contio valde expectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariæ legis et truculentius se gerebat quam ceteri. Jam designatus alio vultu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur, vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior quam ante barbaque majore, ut oculis et adspectu denuntiare omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicæ videretur. Legem hominis contionemque expectabam; Lex initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus advocari jubet. Summa cum expectatione concurritur. Explicat orationem sane longam et verbis valde bonis. Unum erat, quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia inveniri nemo potuit, qui intellegere posset, quid diceret. Hoc ille utrum insidiarum causa fecerit an hoc genere eloquentiæ delectetur, nescio. Tametsi, qui acutiores in contione steterant, de lege agraria nescio quid voluisse eum dicere suspicabantur. Aliquando tandem me designato lex in publicum proponitur. Concurrunt jussu meo plures uno tempore librarii, descriptam legam ad me adferunt.

VI. Omni hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque venisse, ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor ejus atque adiutor essem. Non enim natura neque discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persæpe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini restitit consulari. Non potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem

Facit. Itaque hoc animo legem sumpsi in manus, ut eam cuperem esse aptam vestris commodis et ejus modi, quam consul re, non oratione popularis et honeste et libenter posset defendere. Atque ego a primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum, nisi uti decem reges ærarii, vecti- * * galium, provinciarum omnium, totius rei publicæ, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis agrariæ simulatione atque nomine. Sic confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem majores præsidem libertatis custodemque esse voluerunt,

Reges in civitate constitui. Quæ cum, Quirites, exposuero, si falsa vobis videbuntur esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam sententiam; Sin insidias fieri libertati vestræ simulatione largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et sanguine majorum vestrorum partam vobisque traditam libertatem nullo vestro labore consule adiutore de-

VII. Primum caput est legis agrariæ, quo, ut illi putant, temptamini leviter, quo animo libertatis vestræ deminutionem ferre possitis. Jubet enim tribunum plebis, qui eam legem tulerit, creare decemviros per tribus septemdecim, ut, quem novem

Tribus fecerint, is decemvir sit. Hic quæro, quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit, ut populus Romanus suffragio privaretur. Totiens

Ne hoc quidem vidit, majores nostros tam fuisse populares, ut, quod per populum creari fas non erat propter religionem sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdotii voluerint populo supplicari. Atque hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus, tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non poterat, ut minor pars populi vocaretur;

Qui esset factus, is a collegio cooptaretur. Videte, * quid intersit inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum, et P. Rullum, qui temptavit, ut opinor, patientiam vestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod per cærimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, populi ad partes daret; Hic, quod populi semper proprium fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit, quin ei, qui populo agros essent adsignaturi, ante acciperent a populo beneficium, quam darent, id totum eripere vobis atque e manibus extorquere conatus est. Ille, quod dari populo nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; Hic, quod adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere conatur.

VIII. Quæret quispiam, in tanta injuria tantaque impudentia quid spectarit. Non defuit consilium; Fides erga plebem Romanam, Quirites, æquitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. Jubet enim comitia decemviris habere creandis eum, qui legem tulerit. Hoc dicam planius: Jubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. Nondum reprehendo; Video fecisse alios; Illud, quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat, videte. Habebit comitia, volet eos renuntiare, quibus regia potestas hac lege quæritur; Universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant

Posse. Sortietur tribus idem Rullus. Homo felix educet, quas volet, tribus. Quos novem tribus decemviros fecerint ab eodem Rullo eductæ, hos omnium rerum, ut jam ostendam, dominos habebimus. Atque hi, ut grati ac memores beneficii esse videantur, aliquid se novem tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero sex et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo jure se denegare. Quos tandem igitur decemviros fieri vult? Se primum. Qui licet? Leges enim sunt veteres, neque eæ consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciæ vobis majoribusque vestris vehementer gratæ atque jucundæ; Licinia est lex et altera Æbutia, quæ non modo eum, qui tulerit de aliqua curatione ac potestate, sed etiam collegas ejus, cognatos, adfines excipit, ne eis ea potestas curatiove

Mandetur. Etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicujus tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quærere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam beneficii tui pervenire. Nam hoc quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiæ. IX. Quis legem tulit? Rullus. Quis majorem partem populi suffragiis pro- * * hibuit? Rullus. Quis comitiis præfuit, quis tribus quas voluit, vocavit nullo custode sortitus, qui, decemviros, quos voluit, renuntiavit? Idem Rullus Quem principem renuntiavit? Rullum. Vix mehercule servis hoc eum suis, non modo vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror.

Optumæ leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; Idem lege sibi sua curationem petet, idem majore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos* 2 volet, atque in iis se ipsum renuntiabit et videlicet collegas suos ascriptores legis agrariæ non repudiabit, aquibus ei locus primus in indice et in præscriptione legis concessus est; Ceteri fructus omnium rerum, qui in spe legis hujus positi sunt, communi cautione atque æqua ex parte retinentur.

At videte hominis diligentiam, si aut Rullum cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini. Viderunt ei, qui hæc machinabantur, si vobis ex omni populo deligendi potestas esset data, quæcumque res esset, in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quæreretur, vos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos. Etenim, quem unum ex cunctis delegissetis, ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari præponeretis, certe, in decemviris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc

Justissime posse intellegebant. Itaque excipitur hac lege non adulescentia, non legitimum aliquod im aliis negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus decemvir fieri possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo (taceo de ceteris) decemvir fieri possit. Præsentem enim profiteri jubet, quod nulla alia in lege umquam fuit ne in iis quidem magistratibus, quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, illum sibi collegam ascriberetis custodem ac vindicem cupiditatum. X. Hic, quoniam video vos hominis dignitate et contumelia legis esse commotos, renovabo illud, quod initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege funditus tolli.

An vos aliter existimabatis? Cum ad omnia vestra pauci homines cupiditatis oculos adjecissent, non eos in primis id acturos, ut ex omni custodia vestræ libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio vestrorum commodorum Cn. Pompeius depelleretur? Viderunt et vident, si per imprudentiam vestram, neglegentiam meam legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis insidiis, cum decemviros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus legis Cn. Pompei præsidium opponendum putetis. Et hoc parvum argumentum vobis erit, a certis hominibus dominationem potestatemque omnium rerum quæri, cum videatis eum, quem custodem vestræ libertatis fore videant, expertem fieri dignitatis?

Cognoscite nunc, quæ potestas decemviris et quanta detur. Primum lege curiata decemviros ornat. Jam hoc inauditum et plane novum, uti curiata lege magistratus detur, qui nullis comitiis ante sit datus. Eam legem ab eo prætore populi Romani, qui sit primus factus, ferri jubet. At quo modo? Ut ii decemviratum habeant, quos plebs designaverit. Oblitus est nullos a plebe designari. Et is orbem terrarum constringit novis legibus, qui, quod in secundo capite scriptum est, non meminit in tertio? Atque hic perspicuum est, quid juris a majoribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis vobis relinquatur. XI. Majores de singulis magistratibus bis vos sententiam ferre voluerunt. Nam cum centuriata lex censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis magistratibus, tum iterum de eisdem judicabatur, ut esset reprehendendi potestas, si populum beneficii sui centuriata et tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. Hic autem tribunus plebis quia videbat potestatem neminem injussu populi aut plebis posse habere, curiatis eam comitiis, quæ vos non initis, confirmavit, tributa, quæ vestra erant, sustulit. Ita, cum majores binis comitiis voluerint vos de singulis magistratibus judicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum potestatem re-

Liquit. Sed videte hominis religionem et diligentiam. Vidit et perspexit sine curiata lege decemviros potestatem habere non posse, quoniam per novem tribus essent constituti; Jubet ferre de his legem curiatam; Prætori imperat. Quam id ipsum absurde, nihil ad me attinet. Jubet enim, qui primus sit prætor factus, eum legem curiatam ferre; Sin is ferre non possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto nescio quid spectasse videatur. Verum hoc, quod est aut ita perversum, ut ridiculum, aut ita malitiosum, ut obscurum sit, relinquamus; Ad religionem hominis revertamur. Videt sine lege curiata nihil agi per decemviros posse. Quid postea, si ea lata non erit? Attendite ingenium. " Adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre jubere, cum quarto permittas, ut sine lege curiata idem juris habeant, quod haberent, si optima lege a populo essent creati? Reges constituuntur, non decemviri, Quirites, itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur, ut non modo cum gerere rem cœperint, sed etiam cum constituentur, omne ve-

Strum jus, potestas libertasque tollatur. XII. At videte, quam diligenter retineat jus tribuniciæ potestatis. Consulibus legem curiatam ferentibus a tribunis plebis sæpe est intercessum (neque tamen nos id querimur, esse hanc tribunorum plebis potestatem; Tantum modo, si quis ea potestate temere est usus, existimamus2); Hic tribunus plebis legi curiatæ, quam prætor ferat, adimit intercedendi potestatem. Atque hoc cum in eo reprehendendum est, quod per tribunum plebis tribunicia potestas minuitur, tum in eo deridendum, quod consuli, si legem curiatam non habet, attingere rem militarem non licet, huic, cui vetat intercedi, ei potestatem, etiamsi intercessum sit, tamen eandem constituit, quam si lata esset lex, ut non intellegam, quare aut hic vetet intercedere aut quemquam intercessurum putet, cum intercessio stultitiam intercessoris significatura sit, non rem impeditura.

Sint igitur decemviri neque veris comitiis, hoc est populi suffragiis, neque illis ad speciem atque ad usurpationem vetustatis per xxx lictores auspiciorum causa adumbratis constituti. Videte nunc, eos, qui a vobis nihil potestatis acceperint, quanto majoribus ornamentis adficiat, quam omnes nos adfecti sumus, quibus vos amplissimas potestates dedistis. Jubet auspicia coloniarum deducendarum causa decemviros habere, pullarios[que] " inquit, " invitis eripi nullo modo possit. Deinde ornat apparitoribus, scribis, librariis, præconibus, architectis, præterea mulis, tabernaculis, cibariis, supellectili; Sumptum haurit ex ærario, suppeditat a sociis; Finitores* * ex equestri loco ducentos, vicenos singulis stipatores corporis constituit, eosdem ministros et satellites potestatis.

Formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum; Insignia videtis potestatis, nondum ipsam potestatem. Dixerit enim fortasse quispiam: " Quid me ista lædunt, scriba, lictor, præco, pullarius? " Omnia sunt hæc hujus modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine vestris suffragiis, aut rex non

Ferundus aut privatus furiosus esse videatur. Perspicite, quanta potestas permittatur; Non privatorum insaniam, sed intolerantiam regum esse dicetis. Primum permittitur infinita potestas innumerabilis pecuniæ conficiendæ vestris vectigalibus non fruendis, sed alienandis; Deinde orbis terrarum gentiumque omnium datur cognitio sine consilio, pœna

Sine provocatione, animadversio sine auxilio. Judicare per quinquennium vel de consulibus vel de ipsis tribunis plebis poterunt; De illis interea nemo judicabit; Magistratus iis petere licebit, causam dicere non licebit; Emere agros, aquibus volent et quos volent, quam volent magno, poterunt; Colonias deducere novas, renovare veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat, permittitur; Omnes provincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur; Cum velint, Romæ esse, cum commodum sit, quacumque velint, summo cum imperio judicioque rerum omnium vagari ut liceat, conceditur; Interea dissolvant judicia publica, e consiliis abducant, quos velint, singuli de maximis rebus judicent, quæstori permittant, finitorem mittant, ratum sit, quod finitor uni illi, aquo

Missus erit, renuntiaverit. XIV. Verbum mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello, sed profecto major est quædam. Nullum enim regnum fuit umquam, quod non, si minus jure aliquo, at regionibus tamen certis contineretur. Hoc vero infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et ea, quæ partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur.

Datur igitur eis primum, ut liceat eis vendere omnia, de quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus postve ea.

Cur hoc tam est obscurum atque cæcum? Quid? Ista omnia, de quibus senatus censuit, nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? Duæ sunt hujus obscuritatis causæ, Quirites, una pudoris, si quis pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. Nam neque ea, quæ senatus nominatim vendenda censuit, audet appellare; Sunt enim loca publica urbis, sunt sacella, quæ post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit, quæ majores in urbe partim periculi perfugia esse voluerunt. Hæc lege tribunicia decemviri vendent. Accedet eo mons Gaurus, accedent salicta ad Minturnas, adjungetur etiam illa via vendibilis Herculanea multarum deliciarum et magnæ pecuniæ, permulta alia, quæ senatus propter angustias ærarii vendenda censuit,

Consules propter invidiam non vendiderunt. Verum hæc fortasse propter pudorem in lege reticentur. Sed illud magis est credendum et pertimescendum, quod audaciæ decemvirali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quæ facta numquam sint, cum ex eo numero, qui per eos annos consules fuerunt, multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil est æquum nos de eorum audacia suspicari, quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum esse videatur.

XV. Habetis unum venditionis genus, quod magnum videri vobis intellego; Sed attendite animos ad ea, quæ consecuntur; Hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum intellegetis. " Qui in 82. veste, supellectili, ceteris rebus. Quid dicam? Invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? Non metuit invidiam. Quid ergo? Longum putavit et timuit, ne quid præteriret; Ascripsit "

Qua brevitate rem nullam esse exceptam videtis. Quicquid igitur sit extra Italiam, quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id decemviros jubet vendere.

Hoc capite, Quirites, omnes gentes, nationes, provincias, regna decemvirum dicioni, judicio potestatique permissa et condonata esse dico. Primum hoc quæro, ecqui tandem locus usquam sit, quem non possint decemviri dicere publicum populi Romani esse factum. Nam cum idem possit judicare, qui dixerit, quid est, quod non liceat ei dicere, cui liceat eidem judicare? Commodum erit Pergamum, Smyrnam, Tralles, Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam, quæ post L. Sullam Q. Pompeium consules recuperata sit, populi Romani factam

Esse dicere; Utrum oratio ad ejus rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et judicabit, impelli non poterit, ut falsum judicet? An, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non, quanti volet, æstimabit? Quid? Quod disputari contra indicatum, quam hereditatem jam crevimus, regnum Bithyniæ, quod certe publicum est populi Romani factum, num quid causæ est, quin omnes agros, urbes, stagna, portus, totam denique Bithyniam decemviri vendituri sint? XVI. Quid? Mytilenæ, quæ certe vestræ, Quirites, belli lege ac victoriæ jure factæ sunt, urbs et natura ac situ et descriptione ædificiorum et pulchritudine in primis nobilis, agri jucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur. Quid? Alexandria cunctaque Ægyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut furtim tota decemviris traditur! Quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum testamento regis Alexæ populi Romani esse factum? Hic ego consul populi Romani non modo nihil judico, sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo ad statuendum, sed etiam ad dicendum videtur esse. Video, qui testamentum factum esse confirmet; Auctoritatem senatus exstare hereditatis aditæ sentio tum, quando Alexa mortuo legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam

Depositam nostris recuperarent. Hæc L. Philippum sæpe in senatu confirmasse memoria teneo; Eum, qui regnum illud teneat hoc tempore, neque genere neque animo regio esse inter omnes fere video convenire. Dicitur contra nullum esse testamentum, * * non oportere populum Romanum omnium regnorum appetentem videri, demigraturos in illa loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium

Rerum copiam. Hac tanta de re P. Rullus cum ceteris decemviris collegis suis judicabit, et utrum judicabit? Nam utrumque ita magnum est, ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. Volet esse popularis; Populo Romano adiudicabit. Ergo idem ex sua lege vendet Alexandriam, vendet Ægyptum, urbis copiosissimæ pulcherrimorumque agrorum judex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. Non sumet sibi tantum, non appetet; Judicabit Alexandriam regis esse, a populo

Romano abiudicabit. XVII. Primum cur de populi Romani hereditate decemviri judicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus centumviros judicare? Deinde quis aget causam populi Romani? Ubi res ista agetur? Qui sunt isti decemviri, quos prospiciamus regnum Alexandriæ Ptolomæo gratis adiudicaturos? Quodsi Alexandria petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore, quos L. Cotta L. Torquato consulibus, cucurrerunt? Cur non aperte ut antea, cur non item ut tum derecto et palam regionem illam petierunt? An, Quirites, ii qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc tætris tenebris et caligine se Alexandriana perventuros

Arbitrati sunt? Atque illud circumspicite vestris mentibus animisque, Legatos nostros, homines auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes Uberas obeunt, tamen exteræ nationes ferre vix possunt. Grave est enim nomen imperii, atque id etiam in levi persona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine, cum hinc egressi sunt, abutuntur. Quid censetis, cum isti decemviri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum juventutc per totum orbem terrarum vagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras

Nationes futuras? Est in imperio terror; Patientur. Est in adventu sumptus; Ferent. Imperabitur aliquid muneris; Non recusabunt. Illud vero quantum est, Quirites, cum is decemvir, qui aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit, illum ipsum locum, quo venerit, illam ipsam sedem hospitalem, in quam erit deductus, publicam populi Romani esse dicet! At quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi quæstus, si negarit! Atque idem, qui hæc appetunt, queri non numquam solent * omnes terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. Simile vero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio præponi an prædæ et quæstui, mitti ad socios liberandos an ad opprimendos! Denique, si qui est honos singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum, cui velit, deferat, an is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?

XVIII. Intellexistis, quot res et quantas decemviri legis permissu vendituri sint. Non est satis. Cum se sociorum, cum exterarum nationum, cum regum sanguine implerint, incidant nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris, irrumpant in ærarium. Sequitur enim caput, quo capite ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quæ tanta ex superioribus recipi potest, ut deesse non debeat, sed, plane quasi ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat, ut decemviri vestra vectigalia vendant

Nominatim. Quam tu mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem; Quam mehercule ego præconi huic ipsi luctuosam et acerbam prædicationem futuram puto. — U tin suis rebus, ita in re publica luxuriosus nepos, qui prius silvas vendat quam vineas! Italiam percensuisti; — * 6 Nihil est in hac provincia, quod aut in oppidis aut in agris majores nostri proprium nobis reliquerint,

Quin id venire jubeat. Quod partum recenti victoria majores vobis in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et monumentum belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc auctore vendetis?

Hic mihi parumper mentes vestras, Quirites, commovere videor, dum patefacio vobis, quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompei dignitatem. Et mihi, quæso, ignoscite, si appello talem virum sæpius. Vos mihi prætori biennio ante, Quirites, hoc eodem in loco personam hanc imposuistis, ut, quibuscumque rebus possem, illius absentis dignitatem vobiscum una tuerer. Feci adhuc, quæ potui, neque familiaritate illius adductus nec spe honoris atque amplissimæ dignitatis, quam ego, etsi libente illo, tamen absente

Illo per vos consecutus sum. Quam ob rem, cum intellegam totam hanc fere legem ad illius opes evertendas tamquam machinam comparari, et resistam consiliis hominum et perficiam profecto, quod ego video, ut id vos universi non solum videre, verum etiam tenere possitis. XIX. Jubet venire, quæ Attalensium, quæ Phaselitum, quæ Olympenorum fuerint, agrumque Ager ensem et Oroandicum et Gedusanum. Hæc P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra facta sunt. Adjungit agros Bithyniæ regios, quibus nunc publicani fruuntur; Deinde Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia, qui regis Philippi sive Persæ fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum vectigal..,

Ascribit item auctioni Corinthios agros opimos et fertiles et Cyrenenses, qui Apionis fuerunt, et agros in Hispania propter Karthaginem novam et in Africa ipsam veterem Karthaginem vendit, quam videlicet P. Africanus non propter religionem sedum illarum ac vetustatis de consilii sententia consecravit, nec ut ipse locus eorum, qui cum hac urbe de imperio decertarunt, vestigia calamitatis ostenderet, sed non fuit tam diligens, quam est Rullus, aut fortasse emptorem ei loco reperire non potuit. Verum inter hos agros regios captos veteribus bellis virtute summorum imperatorum adjungit regios agros, Mithridatis qui in Paphlagonia, qui in Ponto, qui in Cappadocia fuerunt, ut eos decemviri vendant. Itane vero? Non legibus datis, non auditis verbis imperatoris, nondum denique bello confecto, cum rex Mithridates amisso exercitu regno expulsus tamen in ultimis terris aliquid etiam nunc moliatur atque ab invicta Cn. Pompei manu Mæote et illis paludibus et itinerum angustiis atque altitudine montium de autem illis etiam nunc belli nomen reliquum sit, eos agros, quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne judicium et potestas more majorum debet esse, viri

Decem vendent? Et, credo, P. Rullus (is enim sic se gerit, ut sibi jam decemvir designatus esse videatur) ad eam auctionem potissimum proficiscetur! XX. Is videlicet, antequam veniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego jam exemplum ab istis compositum esse arbitror: " P.

1 Inser ted by Laure danus. Cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum illis in locis vagari, verum etiam ad ipsius exercitum pervenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de ejus exercitu, copiis, gloria detrahi posse. Putant, si quam spem in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum rerum omnium

Potestatem ad decemviros esse translatam. Patior non moleste tam stultos esse, qui hæc sperent, tam impudentes, qui conentur; Illud queror, tam me ab iis esse contemptum, ut hæc portenta me consule potissimum cogitarent.

Atque in omnibus his agris ædificiisque vendendis permittitur decemviris, ut vendant, quibuscumque in locis videatur. O perturbatam rationem, o libidinem ecfrenatam, o consilia dissoluta atque perdita! XXI. Vectigalia locare nusquam licet nisi in hac urbe hoc aut illo ex loco hac vestrum frequentia; Venire nostras res proprias et in perpetuum a nobis abalienari in Paphlagoniæ tenebris atque in Cappadociæ solitudine licebit? Sulla cum bona indemnatorum civium funesta illa auctione sua venderet et se prædam suam diceret vendere, tamen ex hoc loco vendidit nec, quorum oculos offendebat, eorum ipsorum conspectum fugere ausus est; Decemviri vestra vectigalia non modo non vobis, Quirites, arbitris, sed ne præcone quidem publico teste vendent? * 6

Sequitur " " infinite ex tempore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. Cognitio decemvirum, privatus sit an pu-

Blicus; Eique agro pergrande vectigal imponitur. Hoc quantum indicium, quam intolerandum, quam regium sit, quem præterit, posse, quibuscumque locis velint, nulla disceptatione, nullo consilio privata publicare, publica liberare? Excipitur hoc capite ager in Sicilia Recentoricus; Quem ego excipi et propter hominum necessitudinem et propter rei æquitatem, Quirites, ipse vehementer gaudeo. Sed quæ est* 2 hæc impudentia! Qui agrum Recentoricum possident, vetustate possessionis se, non jure, misericordia senatus, non agri condicione defendunt. Nam illum agrum publicum esse fatentur; Se moveri possessionibus, avitis suis sedibus, ac dis penatibus negant oportere. Ac, si est privatus ager Recentoricus, quid eum excipis? Sin autem publicus, quæ est ista æquitas ceteros, etiamsi privati sint, permittere, ut publici judicentur, hunc excipere nominatim, qui publicus esse fateatur? Ergo eorum ager excipitur, qui apud Rullum aliqua ratione valuerunt, ceteri agri omnes, qui ubique sunt, sine ullo dilectu, sine populi Romani notione, sine judicio senatus decem-

Viris addicentur? XXII. Atque etiam est alia superiore capite, quo omnia veneunt, quæstuosa exceptio, quæ teget eos agros, de quibus fœdere cautum est. Audivit hanc rem non ame, sed ab aliis agitari sæpe in senatu, non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora marituma regem Hiempsalem, quos P. Africanus populo Romano adiudicarit; Eitamenpostea per C. Cottam consulem cautum esse fœdere. Hoc quia vos fœdus non jusseritis, veretur Hiempsal, ut satis firmum sit et ratum. Cuicuimodi est illud, tollitur vestrum judicium, fœdus totum accipitur, comprobatur. Quod minuit auctionem decemviralem, laudo, quod regi amico cavet, non reprehendo, quod

Non gratis fit, indignor. Volitat enim ante oculos istorum Juba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene capillatus.

Vix jam videtur locus esse, qui tantos acervos pecuniæ capiat; Auget, addit, accumulat. " Decemviros, quantum habeat prædæ, manubiarum,

Auri coronarii, profi teatur. Hic tamen vir optimus eum, quem amat, excipit, Cn. Pompeium. Unde iste amor tam improvisus ac tam repentinus? Qui honore decemviratus excluditur prope nominatim, cujus judicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio tollitur, cujus non in provinciam, sed in ipsa castra decemviri cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et judicio rerum omnium mittuntur, cui jus imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eripitur, is excipitur unus, ne manubias referre debeat? Utrum tandem hoc capite honos haberi homini an invidia quæri videtur?

XXIII. Remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; Beneficio isto legis, benignitate decemvirali nihil utitur. Nam si est æquum prædam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad decemviros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit præcipue Pompeius, nihil; Vult se in communi atque in eodem quo ceteri jure versari. Sin est iniquum, Quirites, si turpe, si intolerandum hos decemviros portitores omnibus omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque exterarum nationum homines, sed etiam imperatores vestros excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium, sed metuere, ne ille eandem contumeliam quam ceteri

Ferre non possit. Pompeius autem hoc animo est, ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum pu tet; Quod vos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti ferre cogamini. Verum tamen cavet, ut, si qua pecunia post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea decemviri utantur. Nova porro vectigalia videt ea fore, quæ Pompeius adjunxerit. Ita remissis manubiis vectigalibus ejus virtute partis se frui putat oportere.

Parta sit pecunia, Quirites, decemviris tanta, quanta sit in terris, nihil prætermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum manubiæ vestrorum imperatorum; Quantæ et quam immanes divitiæ decemviris in tantis auctionibus, tot judiciis, tam infinita potestate rerum omnium quærantur,

Videtis. XXIV. Cognoscite nunc alios immensos atque intolerabiles quæstus, ut intellegatis ad certorum hominum importunam avaritiam hoc populare legis agrariæ nomen esse quæsitum. Hac pecunia jubet agros emi, quo deducamini. Non consuevi homines appellare asperius, Quirites, nisi lacessitus. Velim fieri posset, ut ame sine contumelia nominarentur ii, qui se decemviros sperant futuros; Jam videretis, quibus hominibus omnium rerum et venden-

Darum et emendarum potestatem permitteretis. Sed, quod ego nondum statuo mihi esse dicendum, vos tamen id potestis cum animis vestris cogitare; Unum hoc certe videor mihi verissime posse dicere: Tum, cum haberet hæc res publica Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis, verum etiam patientia paupertatis ornatos, et tum, cum erant Catones, Phili, Lælii, quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen hujusce modi res commissa nemini est, ut idem judicaret et venderet et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum idemque agros vectigales populi Romani abalienaret et, cum summam tantæ pecuniæ nullo teste sibi ipse ex sua voluntate fecisset, tum denique emeret, aquibus vellet, quod videretur. Committite vos nunc, Quirites, his hominibus hæc omnia, quos odorari hunc decemviratum suspicamini; Reperietis partem esse eorum, quibus ad habendum, partem, quibus ad consumendum nihil satis esse videatur. XXV. Hic ego jam illud, quod expeditissimum est, ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a majoribus relictam consuetudinem, ut emantur agri a privatis, quo plebes publice deducatur; Omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. Hujusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis fateor exspectasse; Hanc vero emendi et vendendi quæstuosissimam ac tur alienam dignitate populi Romani semper putavi.

Jubet agros emi. Primum quæro, quos agros et quibus in locis. Nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et cæca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Casi linas. Audio. Ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus, Venafranus, Allifanus, Trebulanus. Habes tantam pecuniam, qua hosce omnes agros et ceteros horum similes non modo emere, verum etiam coacervare possis; Cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit, quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet? " Definio," inquit, " Italiam." Satis certa regio. Etenim quantulum interest, utrum in Massici radices, an in

Italiam aliove deducamini? Age, non definis locum; Quid naturam agri Vero," inquit, Hoc tu emes ista innumerabili pecunia, quod arari aut coli possit? Quod solum tam exile et macrum est, quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum, in quo agricolarum cultus non elaboret? " Idcirco," inquit, " agros nominare non possum, quia tangam nullum ab invito." Hoc, Quirites, multo est quæstuosius, quam si ab invito sumeret; Inibitur enim ratio quæstus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur, cum idem expediet emptori et venditori.

XXVI. Sed videte vim legis agrariæ. Ne ei quidem, qui agros publicos possident, decedent de possessione, nisi erunt deducti optima condicione et pecunia maxima. Conversa ratio. Antea, cum erat a tribuno plebis mentio legis facta, continuo, qui agros publicos aut qui possessiones invidiosas tenebant, extimescebant; Hæc lex eos homines fortunis locupletat, invidia liberat. Quam multos enim, Quirites, existimatis esse, qui latitudinem possessionum tueri, qui invidiam Sullanorum agrorum ferre non possint, qui vendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere jam denique illos agros ratione aliqua velint? Qui paulo ante diem noctemque tribunicium nomen horrebant, vestram vim metuebant, mentionem legis agrariæ pertimescebant, ei nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur, ut agros partim publicos, partim plenos invidiæ, plenos periculi, quanti ipsi velint, decemviris tradant. Atque hoc carmen hic tri-

Bunus plebis non vobis, sed sibi intus canit. Habet socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei publicæ tenebris occupavit, quantum concupivit. Huic subvenire vult succumbenti jam et oppresso, Sullanis oneribus gravi, sua lege ut liceat illi invidiam deponere, pecuniam condere. Et vos non dubitatis, quin vectigalia vestra vendatis plurimo majorum vestrorum sanguine et sudore quæsita, ut Sullanos

Possessores divitiis augeatis, periculo liberetis? Nam ad hanc emptionem decemviralem duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum propter invidiam domini fugiunt, alterum propter vastitatem. Sullanus ager a certis hominibus latissime continuatus tantam habet invidiam, ut veri ac fortis tribuni plebis stridorem unum perferre non possit. Hic ager omnis, quoquo pretio cœmptus erit, tamen ingenti pecunia nobis inducetur. Alterum genus agrorum propter sterilitatem incultum, propter pestilentiam vastum atque desertum emetur ab iis,-qui eos vident sibi esse, si non vendiderint, relinquendos. Et nimirum illud est, quod ab hoc tribuno plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re publica posse; Exhauriendam esse; Hoc enim est usus, quasi de aliqua sentina ac non de optimorum civium genere loque-

Retur. XXVII. Vos vero, Quirites, si me audire vultis, retinete istam possessionem gratiæ, libertatis, suffragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum omnium commodorum, nisi forte mavultis relictis his rebus atque hac luce rei publicæ in Sipontina siccitate aut in Salpinorum pestilentiæ finibus Rullo duce collocari. Aut dicat, quos agros empturus sit; Ostendat, et quid et quibus daturus sit. Ut vero, cum omnes urbes, agros, vectigalia, regna vendiderit, tum harenam aliquam aut paludes emat, id vos potestis, quæso, concedere? Quamquam illud est egregium, quod hac lege ante omnia veneunt, ante pecuniæ coguntur et coacervantur, quam gleba una ematur. Deinde emi jubet, ab invito vetat.

Quæro, si, qui velint vendere, non fuerint, quid pecuniæ fiet? Referre in ærarium lex vetat, exigi prohibet. Igitur pecuniam omnem decemviri tenebunt, vobis ager non emetur; Vectigalibus abalienatis, sociis vexatis, regibus atque omnibus gentibus exinanitis illi pecunias habebunt, vos agros non habebitis. " Facile," inquit, " adducentur pecuniæ magnitudine, ut velint vendere." Ergo ea lex est, qua nostra vendamus, quanti possimus, aliena emamus, quanti possessores velint.

Atque in hos agros, qui hac lege empti sint, colonias ab his decemviris deduci jubet. Quid? Omnisne locus ejus modi est, ut nihil intersit rei publicæ, colonia deducatur in eum locum necne, an est locus, qui coloniam postulet, est, qui plane recuset? Quo in genere sicut in ceteris rei publicæ partibus est operæ pretium diligentiam majorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi collocarunt, ut esse non oppida Italiæ, sed propugnacula imperii viderentur. Hi deducent colonias in eos agros, quos emerint; Etiamne, si rei publicæ non expediat? "

Quid igitur est causæ, quin coloniam in Janiculum possint deducere et suum præsidium in capite atque cervicibus nostris possint collocare? Tu non definias, quo colonias, in quæ loca, quo numero colonorum deduci velis, tu occupes locum, quem idoneum ad vim tuam judicaris, compleas numero, confirmes præsidio, quo velis, populi Romani vectigalibus atque omnibus copiis ipsum populum Romanum cœrceas, opprimas, redigas in istam decem-

Viralem dicionem ac potestatem? XXVIII. Ut vero totam Italiam suis præsidiis obsidere atque occupare cogitet, quæso, Quirites, cognoscite. Permittit decemviris, ut in omnia municipia, in omnes colonias totius Italiæ colonos deducant, quos velint, iisque colonis agros dari jubet. Num obscure majores opes, quam libertas vestra pati potest, et majora præsidia quæruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra tollitur? Nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem obtinebunt, idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem vestram libertatem suis præsidiis et coloniis interclusam tenebunt, quæ spes tandem, quæ facultas recuperandæ vestræ libertatis relinquetur?

At enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terræ pulcherrimus, et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. Quid ad hæc possumus dicere? De commodo prius vestro dicam, Quirites; Deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectetur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatæ largitioni resistat. Ac primum de oppido dicam, si quis est forte, quem Capua magis quam Roma delectet. Quinque milia colonorum Capuam scribi jubet; Ad hunc numerum

Quingenos sibi singuli sumunt. Quæso, nolite vosmet ipsos consolari; Vere et diligenter considerate. Num vobis aut vestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? Si est omnibus vobis maio rive vestrum parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnes rei publicæ partes intueri jubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. Sed si quinque hominum milibus ad vim, facinus cædemque delectis locus atque urbs, quæ bellum facere atque instruere possit, quæritur, tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari præsidia, urbes, agros, copias comparari?

Nam agrum quidem Campanum, quem vobis ostentant, ipsi concupiverunt; Deducent suos, quovum nomine ipsi teneant et fruantur; Cœment præterea; Ista dena jugera continuabunt. Nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet; At videmus, ut longinqua mittamus, agrum Prænestinum a paucis possideri. Neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi ejus modi fundos, rum ac Puteolanorum prædiorum sumptus sustentare possint. Quodsi vestrum commodum spectat, veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.

XXIX. Quæsivi ex eo Kalendis Januariis, quibus hominibus et quem ad modum illum agrum esset distributurus. Respondit a Romilia tribu se initium esse facturum. Primum quæ est ista superbia et contumacia, ut populi pars amputetur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et jucunditas ostenditur? Aut, si hoc ab se dictum negat, et satis facere omnibus * 6 vobis cogitat, proferat; In jugera dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat. Si non modo dena jugera dari vobis, sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini? Quodsi posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis? Unumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestræ pecuniæ, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonæ disperire patiemini? An obliti estis, Italico bello amissis ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus alueritis? An ignoratis cetera illa magnifica populi Romani vectigalia perlevi sæpe momento fortunæ inclinatione temporis pendere? Quid nos Asiæ portus, quid scriptura, quid omnia transmarina vectigalia juvabunt tenuissima suspicione prædonum aut hostium iniecta? At vero hoc agri Campani vectigal cum ejus modi sit, ut tutum domi sit et omnibus præsidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus varium nec cælo ac loco calamitosum esse solet. Majores nostri non solum id, quod de Campanis ceperant, non imminuerunt, verum etiam, quod ei tenebant, quibus adimi jure non poterat, cœmerunt. Qua de eausa nec duo Gracchi, qui de plebis Romanæ commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla, qui omnia sine ulla religione, quibus voluit, est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est; Rullus exstitit, qui ex ea possessione rem publicam demoveret, ex qua nec Gracchorum benignitas eam nec Sullæ dominatio deiecisset. XXX. Quem agrum nunc prætereuntes vestrum esse dicitis et quem, ea iter qui faciunt, externi homines vestrum esse audiunt, is cum erit divisus [neque erit vester] neque vester esse

Dicetur. At qui homines possidebunt? Primo quidem acres, ad vim prompti, ad seditionem parati, qui, simul ac decemviri concrepuerint, armati in cives et expediti ad cædem esse possint; Deinde ad paucos opibus et copiis adfluentes totum agrum Campanum deferri videbitis. Vobis interea, qui illas a majoribus pulcherrimas vectigalium sedes armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus relinquetur. At quantum intererit inter vestram et privatorum diligentiam, Quirites! Cum a majoribus nostris P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, in ea loca missus esset, ut privatos agros, qui in publicum Campanum incurrebant, pecunia publjca cœmeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia fundum cujusdam emere potuisse, eumque, qui nollet vendere, ideo negasse se adduci posse, uti venderet, quod, cura plures fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset. Itane vero? Privatum hæc causa commovit; Populum Romanum, ne agrum Campanum privatis gratis Rullo rogante tradat, non commovebit? At idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere, quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliæ civitatibus bello fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; At ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. Cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; Hoc vectigali etiam belli difficultates sustentantur. Deinde in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest, quod in ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere. XXXI. Sic enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et collocari. Totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; Quod genus hominum optime moratum optimorum et aratorum et militum ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. Atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati quo se subito conferant, non habebunt; His robustis et valentibus et audacibus * 6 decemvirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris majoribus pra > dicatis: " Hunc agrum nobis majores nostri reliquerunt," sic vestri posteri de vobis prædicabunt: " Hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis

Perdiderunt." Equidem existimo: si jam campus Martius dividatur et uni cuique vestrum, ubi consistat, bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui parte maletis. Quare, etiamsi ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro perventurum, qui vobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli possideretis. Nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis?

Adjungit Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in singulos homines jugera. Quasi

Vero paulum differat ager Campanus a Stellati; Sed multitudo, Quirites, quæritur, qua illa omnia oppida compleantur. Nam dixi antea lege permitti, ut, quæ velint municipia, quas velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt; Teanum oppriment; Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis præsidiis devincient: Puteolos vero, qui nunc in sua potestate sunt, suo jure libertateque utuntur, totos novo populo atque adventiciis panæ coloniæ vehementer huic imperio timendum Capuam a decemviris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium nostrum, illa

Altera Roma quæretur. In id oppidum homines nefarii rem publicam nostram transferre conantur, quo in oppido majores nostri nullam omnino rem publicam esse voluerunt, qui tres solum urbes in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt posse imperii gravitatem ac nomen sustinere. Deleta Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex Africa, imminere tita fructuosissimis insulis populi Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est. Erat enim posita in angustiis atque in faucibus Græciæ sic, ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime navigationi diversa pæne conjungeret, cum pertenui discrimine separentur. Hæc, quæ procul erant a conspectu imperii, non solum adflixerunt, sed etiam, ne quando recreata exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi,

Sustulerunt. De Capua multum est et diu consultum; Extant litteræ, Quirites, publicæ, sunt senatus consulta complura. Statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademissent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium sustulissent, imaginem rei publicæ nullam reliquissent, nihil fore, quod Capuam timeremus. Itaque hoc perscriptum in monu mentis veteribus reperietis, ut esset urbs, quæ res eas,

" See I. i. 5. quibus ager Campanus coleretur, suppeditare posset, ut esset locus comportandis condendisque fructibus,, ut aratores cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa ædificia non esse deleta.

XXXIII. Videte, quantum intervallum sit interiectum inter majorum nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. Illi Capuam recepta culum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, eff usis ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novæ rei publicæ constituunt, molem contra veterem rem publicam comparant. Quodsi majores nostri existimassent quemquam in tam illustri imperio et tam præclara populi Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum (hos enim nos duos adhuc vidimus, qui hanc rem publicam Capuam totam transferre vellent), profecto nomen illius urbis

Non reliquissent. Verum arbitrabantur Corinthi et Carthagini, etiamsi senatum et magistratus sustulissent agrumque civibus ademissent, tamen non defore, qui illa restituerent atque qui ante omnia commutarent, quam nos audire possemus; Hic vero in oculis senatus populique Romani nihil posse existere, quod non ante extingui atque opprimi posset, quam plane esset ortum ac natum. Neque vero ea res fefellit homines divina mente et consilio præditos. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus Capua * * devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. Multa postea bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et ceteris; Multa præterea bella gravia, Carthaginiense, Corinthium, Numantinum; Multæ in hac re publica seditiones domesticæ, quas prætermitto; Bella cum sociis, Fregellanum, Marsicum; Quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit, sed opportunissimam se nobis præbuit et ad bellum instruendum et ad exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos.

Homines non inerant in urbe, qui malis contionibus, turbulentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam miscerent et rerum novarum causam aliquam quærerent. Neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consilii capiundi publici; Non gloriæ cupiditate efferebantur, propterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriæ cupiditas esse non potest; Non contentione, non ambitione discordes. Nihil enim supererat, de quo certarent, nihil, quod contra peterent, nihil, ubi dissiderent. Itaque illam Campanam arrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio majores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt, quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum * 6 providerunt, quod nervis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.

XXXIV. Hæc consilia majorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et P. Rullo visa sunt; Neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti atque auspicia a simili furore deterrent. Nam et ipse, qui deduxit, et qui magistratum Capuæ illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris attigerunt, omnes acerbissimas impiorum pœnas pertulerunt. E t quoniam Bruti atque illius temporis feci mentionem, commemorabo id, quod egomet vidi, cum venissem Capuam colonia modo deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur, " prætoribus," ut intellegatis, quantam locus ipse adferat superbiam, quæ paucis diebus, quibus illo colonia deducta est, perspici atque intellegi potuit.

Nam primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis duumviri appellentur, hi se prætores appellari volebant. Quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? Deinde anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic prætoribus urbanis anteeunt, cum fascibus bini. Erant hostiæ majores in foro constitutæ, quæ ab his prætoribus de tribunali sicut a nobis consulibus de consilii sententia probatæ ad præconem et ad tibicinem immolabantur. Deinde patres conscripti vocabantur. Jam vero vultum Considi videre ferundum vix erat. Quem hominem " vegrandi macie torridum " Romæ contemptum, abiectum videbamus, hunc Capuæ Campano supercilio ac regio spiritu cum videremus, Blossios mihi

Videbar illos videre ac Vibellios. Jam vero qui metus erat tunicatorum illorum et in Albana et Seplasia quæ concursatio per cunctantium, quid prætor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasse!1! Nos autem, hinc Roma qui veneramus, jam non hospites, sed peregrini

Atque advenæ nominabamur. XXXV. Hæc qui prospexerint, majores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis? Quid enim viderunt? Hoc, quod nunc vos, quæso, perspicite atque cognoscite. Non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis quam ex iis rebus, quæ ab ipsa natura nobis ad vitæ consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quæstus vocabantur. Ligures montani duri atque agrestes; Docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quæsitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, discriptione, pulchritudine. Ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa Campana nata est arrogantia, qua a majoribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea luxuries, quæ ipsum Hannibalem armis etiam tum

Invictum voluptate vicit. Huc isti decemviri cum ioo colonorum ex lege Rulli deduxerint, centum decuriones, decem augures, sex pontifices constituerint, quos illorum animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optumis viis, angustissimis semitis præ sua Capua planissimo in loco explicata æ præclarissime sita irridebunt atque contemnent; Agros vero Vaticanum et Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos scilicet non putabunt; Oppidorum autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac jocum contendent; Labicos, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria

Comparabunt. Quibus illi rebus elati et inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; Progredientur, cuncta secum ferent.* * 6 * 8 Homo privatus nisi magna sapientia præditus vix cancellis et regionibus officii magnis in fortunis et copiis continetur, nedum

1 Præ illis semitis

2 Progredientur, cuncta secum ferent: juncti, efferentur singulares: cuncti, efferentur singulares isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuæ in domicilio superbiæ atque in sedibus luxuriosis collocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagitii, immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere fortuna illos natos et educatos nimiæ tamen rerum omnium copiæ depravabant, hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia, verum etiam insolentia commovebuntur.

XXXVI. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta majorum sapientiæ sequi maluisti, hæc tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia expilaretis, exploraretis nova, urbem novam urbi ad certamen dignitatis opponeretis; Ut sub vestrum jus. Dicionem, potestatem urbes, nationes, provincias, liberos populos, reges, terrarum denique orbem subjungeretis; Ut, cum omnem pecuniam ex ærario exhausissetis, ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus nostris cœgissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent; Ut idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentes a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos, quanti velletis, populo Romano induceretis; Ut omnia municipia coloniasque Italiæ novis colonis occuparetis; Ut, quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis videretur, colonias collocaretis; Ut omnem rem publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris præsidiis cingeretis atque oppressam teneretis; Ut ipsum Cn. Pompeium, quoius præsidio sæpissime res publica contra acerrimos hostes et contra improbissimos cives usa est, spoliare atque horum conspectu privare possetis; Ut nihil auro et argento violari, nihil numero et suffragiis depravari, nihil vi et manu perfringi posset, quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; Ut volitaretis interea per gentes, per regna omnia cum imperio summo, cum judicio infinito, cum omni pecunia; Ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum vobis esset, venderetis; Ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti sine metu judiciorum, sine periculo petere possetis; Ut nemo ad populum Romanum vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul cœrcere, non tribunus plebis retinere posset.

Hæc ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non miror, sperasse me consule adsequi posse demiror. Nam cum omnium consulum gravis in re publica custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum maxime, qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti. Nulli populo Romano pro me majores mei spoponderunt; Mihi creditum est: ame petere, quod debeo, me ipsum appellare debetis. Quem ad modum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis mei commendarunt, sic, si quid deliquero, nullæ sunt imagines, quæ me a vobis deprecentur. XXXVII. Quare, modo vita suppetat, quam ego conabor* 1 ab istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc vobis, Quirites, bona fide: rem publicam vigilanti homini, non timido, diligenti,

Non ignavo, commisistis. Ego is consul, qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam, qui sæpe et sine causa tumultuer, qui timeam, ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci jusserit? Ego cum vestris armis armatus insignibusque amplissimis ornatus, imperio, auctoritate, non horreo in hunc locum progredi posse vobisque auctoribus improbitati hominis resistere nec vereor, ne res publica tantis munita præsidiis ab istis vinci aut opprimi possit. Si antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non vererer. Quis enim umquam tam secunda contione legem agrariam suasit, quam ego dissuasi? Si hoc dissuadere est ac

Non disturbare atque pervertere. Ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id, quod ego vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium. Quæ nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent, consilio meo ac ratione provisa sunt. Non modo vos eritis in otio, qui semper esse volueratis, verum etiam istos, quibus odio est otium, quietissimos atque otiosissimos reddam. Etenim illis honores, potestates, divitiæ ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent; Vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, jus in judiciis et æquitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium, retinere de-

Betis. Nam si ii, qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si in hoc statu, quem habetis vestra non ignavia quæsitum, sed virtute partum, otium tenueritis! Ego ex* concordia, quam mihi constitui cum collega, invitissimis iis hominibus, qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi sane, et revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi, ne quid turbulenti me consule conflarent. Summum et firmissimum est illud communibus fortunis præsidium, Quirites, ut, quales vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra præbuistis, tales reliquis temporibus rei publicæ præbeatis. Promitto, recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum, ut jam tandem illi, qui honori inviderunt meo, tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.

DE LEGE AGRARIA ORATIO TERTIA CONTRA P. SERVILIUM RULLUM TR. PLEB.

AD POPULUM

I. Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quæ apud vos de me deferunt, ea coram potius me præsente dixissent; Nam et æquitatem vestræ disceptationis et consuetudinem superiorum et jus suæ potestatis retinuissent. Sed quoniam adhuc præsens certamen, contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis, in meam contionem prodeant et, quo provocati ame venire noluerunt, revocati saltem re-

Vertantur. Video quosdam, Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem vultus, quos proxima mea contione præbuerunt, in hanc contionem mihi rettulisse. Quare a vobis, qui nihil de me credidistis, ut eam voluntatem, quam semper habuistis erga me, retineatis, peto; A vobis autem, quos leviter immutatos esse sentio, parvam exigui temporis usuram bonæ de me opinionis postulo, ut eam, si, quæ dixero, vobis probabo, perpetuo retineatis; Sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque vestræ, Quirites, me gratificantem septem tyrannis ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariæ legi et commodis vestris obsistere. Hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint necesse est, hac lege agraria, quæ promulgata est, adimi Sullanos agros vobisque dividi aut denique minui privatorum possessiones, ut in eas vos deducamini. Si ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri; Si doceo agris iis, qui a Sulla sunt dati, sic diligenter Rullum sua lege consulere, ut facile appareat eam legem non a vestrorum commodorum patrono, sed a Valgi genero esse conscriptam, num quid est causæ, Quirites, quin illa criminatione, qua in me absentem usus est, non solum meam sed etiam vestram diligentiam prudentiamque despexerit?

II. Caput est legis quadragesimum, de quo ego consulto, Quirites, neque apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam jam rei publicæ cicatricem viderer aut aliquid alienissimo tempore novæ dissensionis commovere, neque vero nunc ideo disputabo, quod hunc statum rei publicæ non magno opere defendendum putem, præsertim qui otii et concordiæ patronum me in hunc annum populo Romano professus sim, sed ut doceam Rullum posthac in iis saltem tacere rebus, in quibus de se et de suis factis taceri velit. Omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis esse arbitror eam, quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia, quæcumque ille fecisset, essent rata. Nam cum ceteris in civitatibus tyrannis institutis leges omnes extinguantur atque tollantur, hic rei publicæ tyrannum lege constituit. Est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet excusationem; Non enim videtur hominis lex

Esse, sed temporis. Quid, si est hæc multo impudentior? Nam Valeria lege Corneliisque legibus eripitur, si cui datur, conjungitur impudens gratificatio cum acerba injuria; Sed tamen habet illis legibus spem non nullam, cui ademptum est, aliquem scrupulum, cui datum est. Rulli cautio est hæc: " Qui C. C. Quam procul a suspicione fugit, quod eos consules, qui adversarii Sullæ maxime fuerunt, potissimum nominavit! Si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et invidiosum arbitratus est. Sed quem nostrum tam tardo ingenio fore putavit, cui post eos consules Sullam

Dictatorem fuisse in mentem venire non posset? Quid ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit? " Qui concessit præter Sullam?), " " (quo jure? Labefactat videlicet nescio quid. Nimium acer, nimium vehemens tribunus plebis Sullana rescindit), " Et-

Jamne meliore quam paterna et avita? Meliore. At hoc Valeria lex non dicit, Corneliæ leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. Si isti agri partem aliquam juris, aliquam similitudinem propriæ possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum, quin agi secum præclare arbitretur. Tu vero, Rulle, quid quæris? Quod habent, ut habeant? Quis vetat? Ut privatum sit? Ita latum est. Ut meliore jure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus (totum enim possidet)

Quam meus paternus avitusque fundus Arpinas? Optimo enim jure ea sunt profecto prædia, quæ optima condicione sunt. Libera meliore jure sunt quam serva; Capite hoc omnia, quæ serviebant, non servient. Soluta meliore in causa sunt quam obligata; Eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur. Immunia commodiore condicione sunt quam illa, quæ pensitant; Ego Tusculanis pro aqua Crabra vectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; Si a Sulla mihi datus esset, Rulli lege non penderem. III.

Video vos, Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel orationis impudentia, legis, quæ jus melius Sullanis prædiis constituat quam paternis, orationis, quæ ejus modi in causa insimulare quemquam audeat rationes Sullæ nimium vehementer defendere. At, si illa solum sanciret, quæ a Sulla essent data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confiteretur. Sed non modo illis cavet, verum etiam aliud quoddam genus donationis inducit; Et is, qui ame Sullanas possessiones defendi criminatur, non eas solum sancit, verum ipse novas adsignationes

Instituit et repentinus Sulla nobis exoritur. Nam attendite, quantas concessiones agrorum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: " enim multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi, qui a paucis hominibus impudentissime possidentur. His cavet, hos defendit, hos privatos facit; Hos, inquam, agros, quos Sulla nemini dedit, Rullus non vobis adsignare vult, sed eis condonare, qui possident. Causam quæro, cur ea, quæ majores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt, venire patiamini, cum ea, quæ vestra sunt, condonari possessori-

Bus eadem lege videatis. Jam totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanæ assignationis rationes esse accommodatissimam. Nam socer hujus vir multum bonus est; Neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia disputo. IV. Ille enim, quod habet, retinere vult neque se Sullanum esse dissimulat; Hic, ut ipse habeat, quod non habet, quæ dubia sunt, per vos sancire vult, et, cum plus appetat quam ipse Sulla, qui his rebus resisto, Sullanas res defendere criminor. 14 " Habet agros non nullos," inquit, " socer meus desertos atque longinquos; Vendet eos mea lege, quanti volet. Habet incertos ac nullo jure possessos; Confirmabuntur optimo jure. Habet publicos; Reddam privatos. Denique eos fundos, quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos proscriberet, quoad oculis conformando ex multis prædiis unam fundi regionem formamque perficeret, quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit."

Et quoniam, qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit, ostendi, doceat ipse nunc, ego quem possessorem defendam, cum agrariæ legi resisto. Silvam Scantiam vendis; Populus Romanus possidet; Defendo. Campanum agrum dividis; Vos estis in possessione; Non cedo. Deinde Italiæ, Siciliæ ceterarumque provinciarum possessiones venales ac proscriptas hac lege video; Vestra sunt prædia, vestræ possessiones; Resistam atque repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me consule demoveri, præsertim, Quirites,

Cum vobis nihil quæratur. Hoc enim vos in errore versari diutius non oportet. Num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad cædem accommodatus est? Nemo. Atqui ei generi hominum, mihi credite, Campanus ager et præclara illa Capua servatur; Exercitus contra vos,contra libertatem vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; Contra hanc urbem Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium decem duces comparantur. Veniant et coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagitantibus evocaverunt, disserant!

FRAGMENTA Cumas multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida præsidiis devincient. T: Venibit igitur sub præcone tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora Lyciorum atque Cilicum, Mysia

4. Prædam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemviri vendent.

Index