I.... quæ res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur. Dicent enim decemviri, id quod et dicitur amultis et sæpe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud populi Romani esse factum. Dabitis igitur Alexandriam clam petentibus iis, quibus apertissime pugnantibus restitistis? Hæc, per deos immortales! Utrum esse vobis consilia siccorum an vinulentorum somnia et utrum cogitata sapientium an optata furio-
Sorum videntur? Videte nunc, proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam, ut a majoribus nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. Perscribit in sua lege vectigalia, quæ decemviri vendant, hoc est proscribit auctionem publicorum bonorum. Agros emi vult, qui dividantur; Quærit pecuniam. Videlicet excogitabit aliquid atque adferet. Nam superioribus capitibus dignitas populi Romani violabatur, nomen imperii in commune odium orbis terræ vocabatur, urbes pacatæ, agri sociorum, regum status decemviris donabantur; Nunc
Præsens certa pecunia numerata quæritur. Exspecto, quid tribunus plebis vigilans et acutus excogitet. " Veneat," inquit, " silva Scantia." Utrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus an in censorum pascuis invenisti? Si quid est, quod indagaris, inveneris, ex tenebris erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod commodum est, quoniam quidem tu attulisti; Silvam vero tu Scantiam vendas nobis consulibus atque hoc senatu? Tu ullum vectigal attingas, tu populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias? Tum vero hoc me inertiorem consulem judicabo quam illos fortissimos viros, qui apud majores nostros fuerunt, quod, quæ vectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri quidem potuisse judica-
Buntur. II. Vendit Italiæ possessiones ex ordine omnes. Sane est in eo diligens; Nullam enim prætermittit. Persequitur in tabulis censoriis totam Siciliam; Nullum ædificium, nullos agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani proscriptam a tri- * buno plebis, constitutam in mensem Januarium, et, credo, non dubitatis, quin idcirco hæc ærarii causa non vendiderint ii, qui armis et virtute pepererunt, ut esset, quod nos largitionis causa venderemus.
Videte nunc, quo adfectent iter apertius quam antea. Nam superiore parte legis quem ad modum Pompeium oppugnarent, ame indicati sunt; Nunc jam se ipsi indicabunt. Jubent venire agros Attalensium atque Olympenorum (hos populo Romano P. Servili, fortissimi viri, victoria adjunxit), deinde agros in Macedonia regios, qui partim T. Flaminini, partim L. Pauli, qui Persen vicit, virtute parti sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium, qui L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi Romani adjunctus est, post autem agros in Hispania apud Carthaginem novam duorum Scipionum eximia virtute possessos; Tum [vero] ipsam veterem Carthaginem vendunt, quam P. Africanus nudatam tectis ac mœnibus sive ad notandam Carthaginiensium calamitatem sive ad testificandam nostram victoriam sive oblata aliqua religione ad æternam hominum
Memoriam consecravit. His insignibus atque infulis imperii venditis, quibus ornatam nobis majores nostri rem publicam tradiderunt, jubent eos agros venire, quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque possederit. Num obscure videntur prope hasta præconis insectari Cn. Pompei exercitum, qui venire jubeant eos ipsos agros, in quibus ille etiam nunc bellum gerat atque versetur?
III. Hoc vero cujus modi est, quod ejus auctionis, quam constituunt, locum sibi nullum definiunt? Nam decemviris, quibus in locis ipsis videatur, vendendi potestas lege permittitur. Censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi Romani non licet; His vendere vel in ultimis terris licebit? At hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt, ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in compitis auctionentur; Hic permittit sua lege decemviris, ut, in quibus commodum sit tenebris, ut, in qua velint solitudine, bona populi Romani possint diven-
Dere. Jam illa omnibus in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam formidolosa, quam quæstuosa concursatio decemviralis futura sit, non videtis? Hereditatum obeundarum causa quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate præditi, tamen auditis profecto, quam graves eorum it at once.
B See Pro Quinctio, iii. 12.
Adventus sociis nostris esse soleant. Quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum immittantur in orbem terrarum decemviri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate? Quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero judicium ac potestas erit non ferenda; Licebit enim, quod videbitur, publicum judicare, quod judicarint, vendere. Etiam illud, quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant, ne vendant, tamen id iis ipsum per legem licebit. Hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem juris ac fortunarum fore putatis?
Etenim, quod superiore parte legis præfinitum fuit,
Sunt tamen in tota lege exceptiones duæ non tam iniquæ quam suspiciosæ. Excipit enim in vectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris eos agros, de quibus cautum sit fœdere.
Hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale possidentur. Hic quæro, si Hiempsali satis est cautum fœdere et Recentoricus ager privatus est, quid attinuerit excipi; Sin et fœdus illud habet aliquam dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in orbe terrarum repertas, quibus gratis parceret? Numquisnam tam abstrusus usquam nummus videtur, quem non architecti hujusce legis olfecerint? Provincias, civitates liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent manus vectigalibus populi Romani. Non
Est satis. Audite, audite vos, qui amplissimo populi senatusque judicio exercitus habuistis et bella gessistis: quod ad quemque pervenerit ex præda, ex manubiis, ex auro coronario, quod neque consumptum in monumento neque in ærarium relatum sit, id ad decemviros referri jubet! Hoc capite multa sperant; In omnes imperatores heredesque eorum quæstionem suo judicio comparant, sed maximam pecuniam se a Fausto ablaturos arbitrantur. Quam causam suscipere jurati judices noluerunt, hanc isti decemviri suscepere: idcirco a judicibus fortasse prætermissam
Esse arbitrantur, quod sit ipsis reservata. Deinde etiam in reliquum tempus diligentissime sancit, ut, quod quisque imperator habeat pecuniæ, protinus ad decemviros referat. Hic tamen excipit Pompeium simillime, ut mihi videtur, atque ut illa lege, qua * * peregrini Roma eiciuntur, Glaucippus excipitur. Non enim hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur injuria. Sed cui manubias remittit, in hujus vectigalia invadit. Jubet enim pecunia, si qua post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, hac uti decemviros. Quasi vero non intellegamus hæc eos vectigalia, quæ Cn. Pompeius adjunxerit, vendere cogitare.
V. Videtis jam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam et coacervatam pecuniam decemviralem. Minuetur hujus pecuniæ invidia; Consumetur enim in agrorum emptionibus. Optume. Quis ergo emet agros istos? Idem decemviri; Tu, Rulle, (missos enim facio ceteros) emes, quod voles, vendes, quod voles; Utrumque horum facies, quanti voles. Cavet enim vir optimus, ne emat ab invito. Quasi vero non intellegamus ab invito emere injuriosum esse, ab non invito quæstuosum. Quantum tibi agri vendet, ut alios omittam, socer tuus, et, si ego ejus æquitatem animi probe novi, vendet non invitus? Facient idem ceteri libenter, ut possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant, quod cupiunt, dent, quod retinere vix possunt.
Nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam. Pecunia coacta est ad agros emendos; Ii porro ab invitis non ementur. Si consenserint possessores non vendere, quid futurum est? Referetur pecunia? Non licet. Exigetur? Vetat. Verum esto; Nihil est, quod non emi possit, si tantum des, quantum velit venditor. Spoliemus orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus ærarium, ut locupletatis aut invidiæ aut pestilentiæ possessoribus agri tamen emantur.
Quid tum? Quæ erit in istos agros deductio, quæ totius rei ratio atque descriptio? " Deducentur," inquit, " coloniæ." Quo? Quorum hominum? In quæ loca? Quis enim non videt in coloniis esse hæc omnia consideranda? Tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam præsidiis confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus vinclis devinctam et constrictam teneretis? Ubi enim cavetur, ne in Janiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia premere atque urgere possitis? " Non faciemus," inquit. Primum nescio, deinde timeo, postremo non committam, ut vestro beneficio potius quam nostro
Consilio salvi esse possimus. VI. Quod vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cujus modi esset, neminemne nostrum intellecturum existimastis? Scriptum est enim: " Atque hæc ame suspicionibus et conjectura coarguuntur. Jam omnis omnium tolletur error, jam aperte ostendent sibi nomen hujus rei publicæ, sedem urbis atque imperii, denique hoc templum Jovis optumi maxumi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperii nomen transferre cogitant. Qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a decemviris collocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt. Majores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicæ sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuæ reliquerunt non crudelitate (quid enim illis fuit clementius, qui etiam externis hostibus victis sua sæpissime reddiderunt?), sed consilio, quod videbant, si quod rei publicæ vestigium illis mœnibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium præbere posse; Vos hæc, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent, non videretis. VII.
Quid enim cavendum est in coloniis deducendis? Si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse hæc ex Campanorum fastidio videtur, si præsidium, non præponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. At quem ad modum armatur, di immortales! Nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; Nunc omnes urbes, quæ circum Capuam sunt, a colonis per eosdem decemviros occupabuntur; Hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia, quæ velint, oppida colonos ut decemviri deducant, quos velint. Atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi jubet.
Non queror deminutionem vectigalium, non flagitium hujus jacturæ atque damni, prætermitto illa, quæ nemo est quin gravissime et verissime conqueri possit, nos caput patrimonii publici, pulcherrimam populi Romani possessionem, subsidium annonæ, horreum belli, sub signo claustrisque rei publicæ positum vectigal servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanæ dominationi et Gracchorum largitioni restitisset; Non dico solum hoc in re publica vectigal esse, quod amissis aliis remaneat, intermissis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat, militem sustentet, hostem non pertimescat; Prætermitto omnem hanc orationem et contioni reservo; De periculo salutis ac
Libertatis loquor. Quid enim existimatis integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac dignitate retinenda, cum Rullus atque ii, quos multo magis quam Rullum timetis, cum omni egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro Capuam et urbes circa Capuam occuparint?
His ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer atque acriter neque patiar homines ea me consule expromere, quæ contra rem publicam jam
Diu cogitarint. Errastis, Rulle, vehementer et tu et non nulli collegæ tui, qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione popularem posse in evertenda re publica populares existimari. Lacesso vos, in contionem voco, populo Romano disceptatore uti volo. VIII. Etenim, ut circumspiciamus omnia, quæ populo grata atque jucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus. Sollicitam mihi civitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam vestris legibus et contionibus et deductionibus tradidistis; Spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis, fidem de
Foro, dignitatem de re publica sustulistis. Hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum cum populo Romano vox et auctoritas consulis repente in tantis tenebris illuxerit, cum ostenderit nihil esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias, nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum, nullum regnum decemvirale, nullam alteram Romam neque aliam sedem imperii nobis con atque otii, verendum, credo, nobis erit, ne vestra ista præclara lex agraria magis popularis esse videatur.
Cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et insidias, quæ ipsi populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant, ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non liceat contra vos in contione consistere, præsertim cum mihi deliberatum et congeri graviter et libere potest, ut neque provinciam neque honorem neque ornamentum aliquod aut commodum neque rem ullam, quæ a tribuno plebis im-
Pediri possit, appetiturus sim. Dicit frequentissimo senatu consul Kalendis Januariis sese, si status hic rei publicæ maneat neque aliquod negotium exstiterit, quod honeste subterfugere non possit, in provinciam non iturum. Sic me in hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim tribunum plebis rei publicæ iratum cœrcere, mihi iratum contemnere.
IX. Quam ob rem, per deos immortales! Colligite vos, tribuni plebis, deserite eos, aquibus, nisi prospicitis, brevi tempore deseremini, conspirate nobiscum, consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore defendite. Multa sunt perniciosa consilia; Nullum externum periculum est, non rex, non gens ulla, non natio pertimescenda est; Inclusum malum, intestinum ac domesticum est. Huic pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes
Sanare velle debemus. Erratis, si senatum probare ea, quæ dicuntur ame, putatis, populum autem esse in alia voluntate. Omnes, qui se incolumes volent, sequentur auctoritatem consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti in periculis, non timidi in contentionibus. Quodsi qui vestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori velificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum loco consulem videt, quæ vitæ via facillime viros bonos ad honorem dignitatemque perducat. Quodsi vos vestrum mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem defendendam profitemini, perficiam profecto, id quod maxime res publica desiderat, ut hujus ordinis auctoritas, quæ apud majores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo rei publicæ restituta esse videatur.