I. Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antonii disputationem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit, Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem qui hoc get superiore hbro continetur, Ut enim Romam rediit extremo scenicorum ludorum die, vehementer commotus ea oratione quæ ferebatur habita esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi aliud esse consilium, illo senatu se rem publieam gerere non posse, mane idibus Septembribus et ille et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit. Ibi cum Drusus multa de Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso quod consul in eum ordinem
Tam graviter in contione esset invectus. Hic, ut sæpe inter homines sapientissimos constare vidi
Quanquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, semper fere contigisset, ut nunquam dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum judicatum, ceteros a Crasso semper omnes, illo autem die etiam ipsum a sese superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem senatus, cujus ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tanquam ab aliquo nefario prædone diriperetur patrimonium dignitatis: neque vero esse mirandum si, cum suis consiliis rempublicam profligasset, consilium senatus a republics repudiaret. Hic cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces ammovisset, non tulit ille et graviter exarsit pignoribusque ablatis Crassum instituit cœrcere. Quo quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta esse ferebantur, cum sibi illum consulem esse negaret cui senator ipse non esset: An tu, cum omnem auctoritatem univorsi ordinis pro pignore putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his pignoribus existimas posse terreri? Non tibi illa sunt cædenda si Crassum vis cœrcere: hæc tibi est excidenda lingua; Qua vel evulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit.
II. Permulta tum vehementissima contentione animi, ingenii, virium ab eo dicta esse constabat; Sententiamque eam quam senatus frequens secutus est ornatissimis et gravissimis verbis: ' Ut populo Romano satisfieret, nunquam senatus neque consilium reipublicæ neque fidem defuisse,' ab eo dictam; Et eundem (id quod in auctoritatibus perscriptis exstat) scribendo adfuisse.
Illa tanquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes post ejus interitum veniebamus in curiam ut vestigium illud ipsum in quo ille postremum institisset contueremur; Namque tum latus ei dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse audiebamus; Ex quo cum cohorruisset, cum febri domum rediit dieque septimo
Lateris dolore consumptus est. O fallacem hominum spem fragilemque fortunam, et inanes nostras contentiones, quæ medio in spatio sæpe franguntur et corruunt et ante in ipso cursu obruuntur quam portum conspicere potuerunt! Nam quamdiu Crassi fuit ambitionis labore vita districta, tamdiu privatis magis officiis et ingenii laude floruit quam fructu amplitudinis aut reipublicæ dignitate: qui autem ei annus primus ab honorum perfunctione aditum omnium concessu ad summam auctoritatem dabat, is ejus omnem spem atque omnia vitæ consilia morte
Pervertit. Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriæ, grave bonis omnibus; Sed ei tamen reipublicæ casus secuti sunt ut mihi non erepta L. Crasso a diis immortalibus vita sed donata mors esse videatur. Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiæ, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum ejus cædem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem in qua ipse florentissima multum omnibus præstitisset.
III Sed quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunæ, non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur viris qui hoc sermone quem referre suscepimus continentur. Quis enim non jure beatam L. Crassi mortem illam, quæ est amultis sæpe defleta, dixerit cum horum ipsorum sit qui tum cum illo postremum fere collocuti sunt eventum recordatus? Tenemus enim memoria Q. Catulum virum omni laude præstantem, cum sibi non incolumem fortunam sed exsilium et fugam depreca-
Retur, esse coactum ut vita se ipse privaret. Jam M. Antoni, in eis ipsis rostris in quibus ille rempublicam constantissime consul defenderat quæque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit aquo erant multorum civium capita servata; Neque vero longe ab eo C. Julii caput hospitis Etrusci
Scelere proditum com L. lulii fratris capite iæuit, ut ille, (|ui hæc non vidit, et vixisse com republiea pariter et cum illa simul exstinctus esse videatur, Neque enim propinquum suum, maximi animi virum, P. Crassum suapte interfectum manu neque collegæ sui pontificis maximi sanguine simulacrum Vestæ respersum esse vidit — cui mærori, qua mente i ile in patriam fuit, etiam C- Carbonis inimicissimi hominis
Eodem illo die mors nefaria fuisset; Non vidit eorum ipsorum qui tum adolescentes Crasso se dicarant horribiles miserosque casus — ex quibus Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu, non multis ab eo tempore mensibus ejectus est e civitate; Sulpicius autem, qui in eadem invidiæ flamma fuisset, quihuscum privatus coni unc tissime vixerat hos in tribunatu spoliare instituit omni dignitate; Cui quidem ad summam gloriam eloquentiæ florescenti ferro erepta vita est et pœna temeritatis non sine magno reipublicæ malo eon stituta.
Ego vero te, Crasse, cum vitæ flore, tum, mortis opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum esse arbitror; Nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriæ spectatorem cœgisset; Neque solum tibi improborum dominatus sed etiam propter admixtam civium cædem bonorum victoria mærori fuisset.
IV. Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus de quibus ante dixi et ea quæ nosmet ipsi ob amorem in rempublicam incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus cogitanti sententia sæpe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot, tantos, tamque præcipites casus clarissimorum hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione ac
Dimicatione revocasti. Sed quoniam hæc jam neque in integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solatia quæ non modo sedatis molestiis jucunda sed etiam hærentibus salutaria nobis esse possunt, sermonemque L. Crassi reliquum ac pæne postremum memoriæ prodamus, atque ei etsi nequaquam parem illius ingenio at pro nostro tamen studio
Meritam gratiam debitamque referamus. Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter scriptos legit in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, non, quanquam illa scripta sunt divinitus, tamen majus quiddam de illo de quo scripta sunt suspicatur; Quod item nos postulamus non ate quidem qui nobis omnia summa tribuis sed a ceteris qui hæc in manus sument, ut majus quiddam de L.
Tur. Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus
Et quibus C. Cotta tantummodo locos ac sententias hui its disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumqne oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati; Quod si quis erit qui ductus opinione vulgi aut Antonium jejuniorcm aut Crassum pleniorem fuisse putet quam quomodo a nobis uterque inductus est, is erit ex eis qui aut illos non audierint aut indicare non possint. Nam fuit uto.Rqne, ut exposui antea, eum studio atque ingenio et doctrina præstans omnibus, turn in suo genere perfectus, ut neque in Antonio deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret. Que requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse, seseque, qui vultum ejus eum ei dicendum esset obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis sæpe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exhedram venisse in qua Crassus lectulo posito recubuisset, cumque eum in cogitatione defixum esse sensisset, statim recessisse, atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde eum omnes inclinato jam in pomei-iJinmirn tempus die venissent ad Crassum, Quid est, Crasse, inquit Julius, imusne sessum? Etsi admonitum venimus te, non flagitatum.
Tum Crassus: An me tam impudentem esse existimatis ut vobis hoc præsertim munus putem me diutius posse debere?
Quinam igitur, inquit ille, locus? An in media silva placet? Est enim is maxime et opacus ct frigidus.
Sane, inquit Crassus, etenim est in eo loco sedes huic nostro non in opportuna sermoni.
Cum placuisset idem ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum audiendi exspectatione considitur.
Tum Crassus: Cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit, inquit, mihi in optima mea causa libertatem recusandi; Quanquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis quæ dici ab oratore oporteret sumeret, mihi autem relinqueret ut explicarem quemadmodum illa ornari oporteret, ea divisit quæ seiuncta esse non possunt. Nam cum omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem habere possunt si rem subtraxeris neque
Res lumen si verba semoveris. Ac mihi quidem veteres illi majus quiddam animo complexi, multo plus etiam vidisse videntur quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest, qui omnia hæc, quæ supra et subter, unum esse et una vi atque* consensione naturæ constricta esse dixerunt. Nullum est enim genus rerum quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si careant, vim suam atque æternitatem conservare possint.
VI. Sed si hæc major esse ratio videtur quam ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis vera et'tibi, Catule, certe non inaudita vox. Omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri: ubi enim perspecta vis est rationis ejus qua causæ rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium quasi consensus
Doctrinarum concentusque reperitur. Sed si hoc quoque videtur esse altius quam ut id nos humi strati suspicere possimus, illud certe tamen quod amplexi sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus.
Una est enim, quod et ego hesterno die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius,,eloquentia, quascumquc in oras disputationis regionesve delata es t; Nam sive de cæli natura loquitur sive de terræ, sive de divina vi.Sive de humana, sive ex inferiore loco sive ex æquo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat, sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos, sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratis, non fontibus, et quocumque ingreditur eodem est instructu ornatuque comitata.
Sed quoniam oppressi jam sumus opinionibus non modo vulgi verum etiam hominum leviter eruditorum, qui quæ complecti tota nequeunt hæc facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tanquam ab animo corpus sic a sententiis verba seiungunt, quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur: tantum significabo brevi, neque verborum ornatum inveniri posse non partis expressisque sententiis neque esse ullam sententiam illustrem sine luce verborum.
Sed priusquam illa conor attingere quibus orationem ornari atque illuminari putem, proponam breviter quid sentiam de universo genere dicendi.
VII. Natura nulla est, ut mihi videtur, quæ non habeat in suo genere res complures dissimiles inter se, quæ tamen consimili laude dignentur; Nam et auribus multa percipimus quæ etsi nos vocibus delectant tamen ita sunt varia sæpe ut id quod proximum audias jucundissimum esse videatur; Et oculis colliguntur pæne innumerabiles voluptates quæ nos ita capiunt ut unum sensum in dissimili genere delectent; Et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile judicium excellentis maxime
Suavitatis. Atque' hoc idem quod est in naturis rerum transferri potest etiam ad artes. Una fingendi est ars, in qua præstantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen ut neminem sui velis esse dissimilem. Una est ars ratioque pl eturæ, dissimillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam est eui quidquam in arte sua dcesse videatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum et tamen verum, quanto admirabilius in oratione atque in lingua! Quæ eum in eisdem sententiis verbisque versetur, summas habet dissimilitudines non sic ut alii vituperandi sint, sed ut ei quos eo nstet esse laudandos in dispari tamen genere laudentur,
Atque id primum in poetis eemi licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus, quam sint inter sese Ennius, Pacuvius Ao ciusque dissimiles; Quam apud Græcos Æschylus, Sophocles, Euripides, quanquam omnibus par pæne laus in dissimili seri bendi genere tribuatur.
Aspicite nunc eos homines atque intuemini quorum de facultate quærimus [quid intersit inter oratorum studia atque naturas], Suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Æschines, vim Demosthenes habuit: quis eorum non egregius? Tamen quis cujusquam nisi sui similis? Gravitatem Africanus, lenitatem Lælius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum: quis horum non princeps temporibus illis fuit? Et suo tamen quisque in genere princeps.
VIII. Sed quid ego vetera conquiram, cum mihi liceat uti præsentibus exemplis atque vivis? Quid jucundius auribus nostris unquam accidit hujus oratione Catuli? Quæ est pura sic ut Latine loqui pæne solus videatur, sic autem gravis ut in singulari dignitate omnis tamen adsit humanitas ac lepos. Quid multa? Istum audiens equidem sic judicare soleo, quidquid aut addideris aut mutaveris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum.
Quid, noster hic Cæsar nonne novam quamdam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit prope singulare? Quis unquam res præter hunc tragicas pæne comice tristes remisse, severas hilare, forenses scenica prope venustate tractavit, atque ita ut neque jocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur? Ecce præsentes duo prope æquales Sulpicius et Cotta: quid tam inter se dissimile? Quid tam in suo genere præstans? Limatus alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque verbis, hæret in causa semper et, quid judici probandum sit cum acutissime vidit, omissis 'ceteris argumentis in eo mentem orationemque defigit, Sul sima et maxima voce, summa contentione corporis et dignitate motus, verborum quoque ea gravitate et copia est ut unus ad dicendum instructissimus a natura esse videatur.
IX. Ad nosmet ipsos jam revertor, quoniam sic fuimus semper comparati ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis judicium vocaremur: quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? Cum ille is sit orator ut nihil eo possit esse præstantius, ego autem, quanquam memet mei pœnitet, cum hoc maxime tamen in comparatione conjungar. Videtisne genus hoc quod sit Antoni? Forte, vehemens, commotum in agendo, præmunitum et ex omni parte causæ septum, acre, acutum, enucleatum, in una quaque re commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate. Nos autem, quicumque in dicendo sumus (quoniam esse aliquo in numero vobis videmur), certe tamen ab hujus multum genere distamus; Quod quale sit non est meum dicere, propterea quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se quisque sentit; Sed tamen dissimilitudo intellegi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo quod, quibus vestigiis primum institi, in eis fere soleo perorare, et quod aliquanto me major in verbis' eligendis quam eum labo cura torquet, verentem ne si paulo obsoletior
Fuerit oratio non digna exspectatione et silentio fuisse
Videatur. Quod si in nobis qui adsumus tantæ dissimilitudines sunt tam certæ res cujusque propriæ, et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere distinguitur, atque omne laudatur quod in suo genere perfectum est, quid censetis si omnes qui ubique sunt aut fuerunt oratores amplecti voluerimus? Nonne fore ut quot oratores, totidem pæne reperiantur genera dicendi?
Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si pæne innumerabiles sint quasi formæ figuræque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea quæ inter se discrepant eisdem præceptis atque in una institutione formari. Quod non est ita, diligentissimeque hoc est eis qui instituunt aliquos atque erudiunt videndum quo sua quemque natura maxime ferre videatur. Etenim videmus ex eodem quasi ludo summorum in suo cujusque genere artificum et magistrorum exisse discipulos dissimiles inter se, attamen laudandos, cum ad cujusque naturam institutio doctoris accommodaretur. Cujus est vel maxime insigne illud exemplum (ut ceteras artes omittamus) quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere: alterum enim exsultantem ver-
Borum audacia reprimebat, alterum cunctantem et quasi vereeundantem incitabat. Neque eos similes effecit inter sc, sed tantum alteri affinxit, de altero limavit, ut id conformaret in utroque quod utriusque natura pateretur.
X. Hæc eo mihi prædicenda fuerunt ut, si non omnia quæ proponerentur ame ad omnium vestram studium et ad genus id quod quisque vestrum in dicendo probaret adhærescerent, id ame gemis exprimi sentiretis quod maxime mihi ipsi probaretur.
Ergo hæc et agenda sunt ab oratore quæ explicavit Antonius et dicenda quodam modo. Quinam igitur dicendi est modus melior — nam de actione post videro — quam ut Latine, ut plane, ut ornate, "t ad id quodeumque agetur apte congruenterque dica- 3S mus? Atque eorum quidem quæ duo prima dixi rationem non arbitror exspectari ame, puri dilucidique sermonis; Neque enim conamur doeerc eunt dicere qui loqui nesciat, nec sperare qui Latine non possit hunc ornate esse dicturum, neque vero qui non dicat quod intellegamus hunc posse quod admirer nur dicere. Linquamus igitur hæc, quæ cognitionem habent facilem, usum necessarium: nam alterum traditur litteris doctrinaque puerili, alterum adhibetur ob eam causam ut intellegatur quid quisque dicat; Quod videmus ita esse necessarium ut tamen eo minus <t nihil esse possit. Sed omnis loquendi elegantia SO quanquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis. Sunt enim illi veteres, qui ornare nondum poterant ea quæ dicebant, omnes prope præclare locuti: quorum sermone assuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine. Neque tamen erit utendum verbis eis quibus jam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa, parce, quod ostendam; Sed usitatis ita poterit uti lectissimis ut utatur is qui in veteribus erit scriptis studiose et multum volutatus.
XI. Atque ut Latine loquamur non solum videndum est ut et verba efferamus ea quæ nemo jure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conservemus ut ne quid perturbatum ac discrepans aut præposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis sonus est ipse moderandus.
Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius; Nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius. Nam de voce nondum ea dico quæ sunt actionis, sed hoc quod mihi cum sermone quasi conjunctum videtur: sunt enim certa vitia quæ nemo est quin effugere cupiat — mollis vox aut muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda. Est autem vitium quod nonnulli de industria consectantur: rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiquitatem, si
Ita sonet, eorum sermo retinere videatur: ut tuus, Catule, sodalis L. Cotta gaudere mihi videtur gravitate linguæ sonoque vocis agresti, et illud quod loquitur priscum visum iri putat si plane fuerit rusticanum. Me autem tuus sonus et subtilitas ista delectat — omitto verborum, quanquam est caput, verum id affert ratio, docent litteræ, confirmat consuetudo et legendi et loquendi — sed hanc dico suavitatem quæ exit ex ore: quæ quidem ut apud Græcos Atticorum, sic in Latino sermone, hujus est urbis maxime propria: Athenis jam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodammodo nomine urbis et auctoritate; Tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit. Nostri minus student litteris quam Latini; Tamen ex istis quos nostis urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum omnium Q. Valerium Soranum lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat.
XII. Quare cum sit quædam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil
Displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur, neque solum rusticam asperitatem sed etiam peregrinam insolentiam
Fugere discamus. Equidem cum audio socrum meam Læliam — facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper quæ prima didicerunt — sed eam sic audio ut Plautum mihi aut Nævium videar audire: sono ipso vocis ita recto et simplici est ut nihil ostentationis aut imitationis afferre videatur; Ex quo sic locutum esse ejus patrem judico, sic majores, non aspere, ut ille quem dixi, non vaste, non rustice, non hiulce, sed presse et æquabiliter et leniter. Quare Cotta noster, cujus tu illa lata, Sulpici, nonnunquam imitaris ut iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores antiquos sed messores videtur imitari.
Hic cum arrisisset ipse Sulpicius, Sic agam vobiscum, inquit Crassus, ut, quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis.
Utinam quidem! Inquit ille, id enim ipsum volumus, idque si feceris, multa, ut arbitror, hic hodie vitia ponemus.
At enim non sine meo periculo, Crassus -inquit, possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri.
Tum ille: Tu vero, quod monuit idem ut ea quæ in quoque maxima essent imitaremur: ex quo S6 vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et pauca quædam verba et aliquem, si forte, motum.
Ergo ista, inquit Crassus, quæ habes ame non reprehendo, ne me ipsum irrideam — sunt autem ea multo et plura et majora quam dicis; Quæ autem sunt aut tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus ad-
Monuerit, commonebo. XIII. Prætereamus igitur præcepta Latine loquendi, quæ puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis quotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum oratorum et poetarum; Neque vero in illo altero diutius commoremur, ut disputemus quibus rebus assequi possimus, ut ea quæ dicamus intellegantur: Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea quæ significari ac declarari volemus sine ambiguo verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis quæ similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis sententiis, non præposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine. Quid multa? Tam facilis est tota res ut mihi permirum sæpe videatur cum difficilius intellegatur quid patronus velit dicere quam si
Ipse ille qui patronum adhibet de re sua diceret. Isti enim qui ad nos causas deferunt ita nos plerumque ipsi docent ut non desideres planius dici; Easdem res autem simul ac Fufius aut vester æqualis Pomponius agere cœpit, non æque quid dicant nisi admodum attendi intellego: ita confusa est oratio, ita perturbata nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia ac turba verborum ut oratio, quæ lumen adhibere rebus debet, ea obscuritatem et tenebras afferat atque ut quodam modo ipsi sibi in
Dicendo obstrepere videantur. Verum si placet, quoniam hæc satis spero vobis quidem certe majora exspectantibus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora pergamus.
XIV. Atqui vides, inquit Antonius, quam alias res agamus, qui adduci possumus — de me enim coniicio — relictis ut rebus omnibus te sectemur: ita de horridis rebus nitida, de jejunis plena, de pervulgatis nova quædam est oratio tua!
Faciles enim, inquit, Antoni, partes eæ fuerunt duæ quas modo percurri, vel potius pæne præterii, Latine loquendi planeque dicendi: reliquæ sunt magnæ, implicatæ, variæ, graves, quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiæ continetur; Nemo enim unquam est oratorem quod Latine loqueretur admiratus: si est aliter, irrident, neque eum oratorem tantummodo sed hominem non putant; Nemo extulit eum verbis qui ita dixisset ut
Qui adessent intellegerent quid diceret, sed contemp-
Sit eum qui minus id facere potuisset. In quo igitur homines exhorrescunt? Quem stupefacti dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum, ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illuminate et rebus et verbis dicunt, et in ipsa oratione quasi quemdam numerum versumque conficiunt — id est quod dico ornate. Qui idem ita moderantur ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei sunt in eo genere laudandi laudis quod ego aptum et congruens nomino.
Qui ita dicerent, eos negavit adhuc se vidisse Antonius, et eis hoc nomen dixit eloquentiæ solis esse tribuendum. Quare omnes istos me auctore deridete atque contemnite qui se horum qui nunc ita appellantur rhetorum præceptis omnem oratoriam vim complexos esse arbitrantur, neque adhuc quam personam teneant aut quid profiteantur intellegere potuerunt. Vero enim oratori quæ sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quæsita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. Est enim eloquentia una quædam de summis virtutibus — quanquam sunt omnes virtutes æquales et pares, sed tamen est specie' alia magis alia formosa et illustris, sicut hæc vis quæ scientiam complexa rerum, sensa mentis et consilia sic verbis explicat ut eos qui audiant quocumque incubuerit possit impellere; Quæ quo major est vis, hoc est magis probitate jungenda summaque prudentia; Quarum virtutum expertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed furentibus quædam arma dederimus. XV. Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque dicendi veteres Græci sapientiam nominabant; Hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones, atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti sed impetu mentis simili et voluntate. Eadem autem alii prudentia sed consilio ad vitæ studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt: quæ vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiæ suavitatem, qua nihil est hominibus jucundius, plures quam utile fuit rebus publicis delectavit. Itaque ut ei studio se excellentissimis ingeniis homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi temporis, multo plura quam erat necesse doctissimi homines otio nimio et ingeniis
Uberrimis affluentes curanda sibi esse ac quærenda et investiganda duxerunt. Nam vetus quidem illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi magistra, neque disiuncti doctores sed eidem erant vivendi præceptores atque dicendi: ut ille apud Homerum Phœnix qui se a Peleo patre Achilli juvcni comitem esse datum dieit ad bellum ut illum Sed ut homines labore assiduo et quotidiano assueti, eum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi aliquem exeo gitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tanquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam ut dialectici novum sibi ipsi studium hw lumque pepererunt atque in eis artibus quæ repertæ sunt ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem omne tempus atque ætates suas δϋ consumpserunt. XVI. Sed quod erant quidam eique multi qui aut in republica propter ancipitem quæ non potest esse seiuneta faciendi dieendique Sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut: qui minus ipsi in rcpubliea versarentur sed hujus tamen ejusdem sapientiæ doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inventi sunt qui cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, are autem civili et a negotiis animi quodam judicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent
Atque contemnerent. Quorum princeps Socrates fuit, is qui omnium eruditorum testimonio totiusque judicio Græciæ cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate, tum vero eloquentia, varietate, copia quam se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps; Is eis qui hæc quæ nos nunc quærimus tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit, sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohærentes disputationibus suis separavit; Cujus ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nullam reliquisset. Hinc discidium illud exstitit quasi linguæ atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatæ sunt quasi familiæ dissentientes inter se et multum disiunctæ et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.
XVII. Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum alter Peripateticorum, alter Academiæ nomen obtinuit; Deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde Stoici; Tum ab Aristippo, quem illæ magis voluptariæ disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit quam ille et ejus posteri simpliciter defenderunt: ei qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec dignitati satisfaciunt quam non aspernantur nec voluptatem tuentur quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia genera philosophorum qui se omnes fere Socraticos esse dicerent, Eretricorum, Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum, sed ea horum vi et disputationibus sunt jam diu fracta et exstincta. Ex illis autem quæ remanent ea philosophia quæ suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur, procul abest tamen ab eo viro quem quærimus et quem auctorem publici consilii et regendæ civitatis ducem et sententiæ atque eloquentiæ principem in senatu, in populo, in eausis publicis esse volumus. Nec ulla tamen ei philosophiæ fiet injuria a nobis; Non enim repelletur inde quo aggredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis ubi vult, ubi etiam recubans molliter ac delicate nos avocat a rostris, a judiciis, a curia, fortasse sapienter, hac
Præsertim republica. Verum ego non quæro nunc quæ sit philosophia verissima sed quæ oratori conjuncta maxime. Quare istos sine ulla contumelia dimittamus, sunt enim et boni viri et, quoniam sibi ita videntur, beati, tantumque eos admoneamus ut illud, etiam si sit verissimum, tacitum tamen tanquam mysterium teneant, quod negant versari in republica esse sapientis: nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi.
XVIII. Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen, nec eos iratos vereor quoniam omnino irasci nesciunt, atque hanc eis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt. Sed nimirum est in his quod ab hoc quem instruimus oratore valde abhorreat: vel quod omnes qui sapientes non sint servos, latrones, hostes, insanos esse dicunt, neque tamen quemquam esse sapientem — valde autem est absurdum ei concionem aut senatum aut ullum cœtum hominum committere cui nemo illorum qui adsint sanus, nemo civis, nemo liber esse videatur. Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum, inane, jejunum, attamen ejus modi
Quo uti ad vulgus nullo modo possit; Alia enim et bona et mala videntur Stoicis et ceteris civibus vel potius gentibus, alia vis ' honoris,' * ignominiæ,' 'præmii,' 'supplicii' — vere an secus nihil ad oc tempus, sed ea si sequamur, nullam unquam rem dicendo expedire possimus.
Reliqui sunt Peripatetici et Academici, quanquam Academicorum nomen est unum, sententiæ duæ. Nam Speusippus Platonis sororis filius et Xenocrates qui Platonem audierat et qui Xenocratem Polemo et Crantor nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magnopere dissenserunt copia fortasse et varietate dicendi pares non fuerunt; Arcesilas primum qui Polemonem audierat ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc maxime arripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut animo percipi possit; Quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque judicium primumque instituisse — quanquam id fuit Socraticum maxime — non quid ipse sentiret ostendere sed contra id quod quisque se sentire dixisset disputare. Hinc hæc recentior Academia emanavit, in qua exstitit divina quadam celeritate ingenii dicendique copia Carneades; Cujus ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare possum et socerum meum 54, Scævolam qui eum Romæ audivit adolescens et Q. filium familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adolescente Athonis jam affectum senectute multos dies auditum esse dicebat.
XIX. Hæc autem, ut ex A pen nino fluminum, sie ex communi sapientium jugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tanquam in superum mare defluerent Græcum quoddam et portuosum, oratores autem in inferum hoc Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum, haberentur, in quo etiam ipse Ulysses errasset, Quare si hac eloquentia atque hoc oratore contenti sumus qui sciat aut negare oportere quod arguare aut si id nou possis tum ostendere quod is fecerit qui insimuletur aut recte factum aut alterius culpa aut ni juria aut ex lege aut non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo nomine usurpandum quo arguatur, aut non ita agi ut debuerit ac licuerit; Et, si satis esse putatis ea quæ isti scriptores artis docent discere, quæ multo tamen ornatius quam ab illis dicuntur et uberius explicavit Antonius — sed, si his contenti estis atque eis etiam quæ dici voluistis ame, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis. Sin veterem illum Periclem aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si illam præclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et pulchritudinem adamastis, aut vobis hæc Carneadia aut illa Aristotelia vis compre-
Hen denda est. Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum quæ ad mores hominum, quæ ad vitam, quæ ad virtutem, quæ ad rempublicam pertinebant cognitionem et scientiam cum dicendi ratione jungebant; Postea dissociati, ut exposui, a Socrate et deinceps a Socraticis item omnibus, philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam, neque quidquam ex alterius parte tetigerunt nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; Ex quo promiscue haurirent
Si manere in pristina communione voluissent. Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tres viros epulones esse voluerunt, cum essent ipsi a Numa ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent instituti, sic Socratici a se causarum actores et a communi philosophiæ nomine separaverunt, cum veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent.
XX. Quæ cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor, et petam a vobis ut ea quæ dicam non de memet ipso sed de oratore dicere putetis. Ego enim sum is qui cum summo studio patris in pueritia
Doctus essem et in forum ingenii tantum quantum ipse sentio, non tantum quantum forsitan vobis videar detulissem, non possim dicere me hæc quæ nunc complector perinde ut dicam discenda esse didicisse: quippe qui omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in judicium vocarim — cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta populi Romani mosque majorum. Paulum sitiens istarum artium de quibus loquor gustavi, quæstor in Asia cum essem, æqualem fere meum ex Academia rhetorem nactus Metrodorum illum de cujus memoria commemoravit Antonius; Et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus nisi Atheniensibus quod mysteria non referrent ad quæ biduo serius veneram suc censuissem; Quare hoc quod complector tantam scientiam vimque doctrinæ non modo non pro me sed contra me est potius — non enim quid ego sed quid orator possit disputo — atque hos omnes qui artes rhetoricas exponunt perridiculos; Scribunt enim de litium genere et de principiis et de narrationibus; Illa vis autem eloquentiæ tanta est ut omnium rerum, virtutum, officiorum
Omnisque naturæ quæ mores hominum, quæ animos, quæ vitam continet originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, jura describat, rempublicam regat, omniaque ad quamcumque rem per-
Tineant ornate copioseque dicat. In quo genere nos quidem versamur tantum quantum possumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu valemus; Neque tamen istis qui in una philosophia quasi tabernaculum vitæ suæ collocarunt multum sane in disputatione concedimus.
XXI. Quid enim meus familiaris C. Velleius afferre potest quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel tutari si velim vel refellere ex illis locis quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione in qua Velleius est rudis, unusquisque nostrum versatus? Quid est quod aut Sext. Pompeius aut duo Balbi aut meus amicus qui cum Panætio vixit M. Vigellius de virtute hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his debeam aut vestrum quisquam concedere? Non est enim philosophia similis artium reliquarum: nam quid faciet in geometria qui non didicerit? Quid in musicis? Aut taceat oportebit aut ne sanus quidem judicetur; Hæc vero quæ sunt in philosophia ingeniis eruuntur ad id quod in quoque verisimile est eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, attamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem verberabit neque
Se ab eis contemni ac despici sinet; Sin aliquis exstiterit aliquando qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque sententiam possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes præceptis illius cognitis explicare, aut hoc Arcesilæ modo et Carneadis contra omne quod propositum sit disserat, quique ad eam rationem adjungat hunc usum exercitationemque dicendi, is sit verus, is perfectus, is solus orator. Nam neque sine forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate doctrinæ
Satis politus et sapiens esse orator potest. Quare Coracem istum veterem patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido qui evolent clamatores odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem tanquam pueriles delicias aliquas depingere, nosque ipsi hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dummodo illa res tanta sit ut omnibus philosophorum libris, quos nemo istorum unquam attigit, comprehensa esse videatur.
XXII. Tum Catulus: Haudquaquam hercle, inquit, Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel copiam;. Quem quidem antea natura rebar ita dicere ut mihi non solum orator summus sed etiam sapientissimus homo viderere: nunc intellego illa te semper etiam potiora duxisse quæ ad sapientiam spectarent atque ex his hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen cum omnes gradus ætatis recordor tuæ cumque vitam tuam ac studia considero, neque quo tempore ista didiceris video nec magnopere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum. Neque tamen possum statuere utrum magis mirer te illa quæ mihi persuades maxima esse adiumenta potuisse in tuis tantis occupationibus perdiscere, an, si non potueris, posse isto modo dicere.
Hic Crassus: Hoc tibi, inquit, Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus facere cum de oratore disputem ac facerem si esset mihi de histrione dicendum. Neg arei., enim posse eum satis facere in gestu nisi palæstram, nisi saltare didicisset: neque ea cum dicerem me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artificii existimatorem. Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo scilicet, semper enim, quacumque de arte aut facultate quæritur, de absoluta et perfecta quæri solet. Quare si jam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum denique, non repugnabo; Quid enim nunc sim ineptus? Ita me existimari scio. Quod si ita est, summus tamen certe non sum; Neque enim apud homines res est ulla difficilior neque major neque quæ plura adiumenta doctrinæ desideret.
Attamen quoniam de oratore nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est; Vis enim et natura rei nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intellegi non potest. Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere, nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum unquam habuisse sepositum tempus ad discendum, ac tantum tribuisse doctrinæ temporis quantum mihi puerilis ætas, forenses feriæ concesserint.
XXIII. Ac, si quæris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei qui forum, qui curiam, qui causas, qui rempublicam spectet opus esse arbitror temporis quantum sibi ei sumpserunt quos discentes vita defecit. Omnes enim artes aliter ab eis tractantur qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis qui ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita sunt aliud acturi. Magister hic Samnitium summa jam senectute est et quotidie commentatur; Nihil enim curat aliud: at Q. Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat, fuit, ut est apud Lucilium, sed plus operæ foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius quotidie cantabat; Erat enim scenicus: quid faceret aliud? At Numerius Furius noster familiaris cum est commodum cantat; Est enim paterfamilias, est eques Romanus; Puer didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum artium maximarum; Dies et noctes virum summa virtute et prudentia videbamus philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem; At ejus avunculum vix intellegeres id agere, cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile si et tantum sumas quantum opus sit et habeas qui docere fideliter possit et scias ipse etiam discere. Sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quæstio cotidie ex se gignit aliquid quod cum desidiosa delectatione vestiges. Ita fit ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, si usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat. Libet autem semper discere: ut si velim ego talis optime ludere aut pilæ studio tenear, etiam fortasse si assequi non possim; At alii quia præclare faciunt vehementius quam causa postulat delectantur, ut Titius pila, Brulla talis.
Quare nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo quod senes discunt pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt, aut usque ad senectutem in studiis detinentur, aut sunt tardissimi. Res quidem se mea sententia sic habet ut, nisi quod quisque cito potuerit, nunquam omnino possit perdiscere.
XXIV. Jam, jam, inquit Catulus, intellego, Crasse, quid dicas; Et hercule assentior. Satis video tibi homini ad perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda quæ dicis fuisse temporis.
Pergisne, inquit Crassus, me quæ dicam de me, non de re putare dicere? Sed jam, si placet, ad instituta redeamus.
Mihi vero, Catulus inquit, placet.
Tum Crassus: Quorsum igitur hæc spectat, inquit, tam longa et tam alte repetita oratio? Hæ duæ partes quæ mihi supersunt illustrandæ orationis ac totius eloquentiæ cumulandæ, quarum altera dici postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime jucunda, quam maxime in sensus eorum qui audiunt influat, et quam plurimis
Sit rebus instructa. Instrumentum autem hoc forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus
Exiguum sane atque mendicum est; Illud rursus ipsum quod tradunt isti qui profitentur se dicendi magistros non multum est majus quam illud vulgare ac forense: apparatu nobis opus est et rebus exquisitis undique et collectis, arcessitis, comportatis, ut tibi, Cæsar, faciendum est ad annum, ut ego in ædilitate laboravi, quod quotidianis et vernaculis rebus satisfacere me posse huic populo non putabam. Verborum eligendorum et collocandorum et concludendorum facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio; Rerum est silva magna, quam cum Græci jam non tenerent ob eamque causam juventus nostra dedisceret pæne discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt; Quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adolescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, corroborari impudentiam. Nam apud Græcos, cuicuimodi essent, videbam tamen esse præter hanc exercitationem linguæ doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam hos vero novos magistros nihil intellegebam posse docere nisi ut auderent; Quod etiam cum bonis rebus conjunctum per se ipsum est magnopere fugiendum: hoc cum
Unum traderetur et cum impudentiæ ludus esset, putavi esse censoris ne longius id serperet providere.
Quanquam non hæc ita statuo atque decerno ut desperem Latine ea de quibus disputavimus tradi ac perpoliri: patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Græcorum ad nostrum usum moremque transferri; Sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; Sin quando exstiterint, etiam Græcis erunt anteponendi.
XXV. Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore quodam et suco suo; Nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut dolores habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum: in toto spectantur hæc corpore. Ut porro conspersa sit quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum æquabiliter per omnem orationem sed ita distinctum ut sint quasi in ornatu disposita quædam insignia et lumina. Genus igitur dicendi est eligendum quod maxime teneat eos qui audiant et quod non solum delectet sed etiam sine satietate delectet — non enim ame jam exspectari puto ut moneam ut caveatis ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta: aliud quiddam majus et ingenia me hortantur vestra et ætates.
Difficile enim dictu est quænam causa sit cur ea quæ maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulchritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam in veteribus! Quæ tamen, etiamsi primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant, cum eidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsæ voculæ quam certæ et severæ! Quibus tamen non modo austeri sed si sæpius fiunt multitudo ipsa re-
Clamat. Licet hoc videre in reliquis sensibus — unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur, in ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine præter ceteros sensus commovetur, quam cito id quod valde dulce est aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci diutius potest? Cum utroque in genere ea quæ leviter sensum voluptate moveant
Facillime fugiant satietatem. Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est; Quo hoe minus in oratione miremur, in qua vel ex poetis vel ex oratoribus possumus ju dieare concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis elaris sit eo ioribus picta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. Atque eo citius in oratoris aut in poetæ cincinnis ac fuco offenditur quod sensus in nimia voluptate natura non mente satiantur, in scriptis et in dictis non aurium solum sed animi
Judicio etiam magis infucata vitia noscuntur. XXVI, Quare 1 bene 1 et ' præclare,' quamvis nobis sæpe dicatur, ' belle,' et ' festive, nimiam sæpe nolo; Quanquam illa ipsa exclamatio ' non potest melius ' sit velim crebra ised habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo magis id quod erit illuminatum exstare
Atque eminere videatur. Nunquam agit hunc versum Roscius eo gestu quo potest: sed abicit prorsus, at in proximo
Set quid video? Ferro sæptus possidet sedes sacras — incidat, aspiciat, admiretur, stupescat. Quid ille alter quam leniter, quam remisse, quam non actuose! Instat enim in quo tanta eommoveri actio non posset si esset consumpta superiore motu et. Exhausta. Neque id actores prius viderunt, quam ipsi poetæ, quam denique illi etiam qui fecerunt: modos, aquibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur. Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator (nec tamen potest aliter esse) ut suavitatem habeat austeram et solidam, non duleem atque decoctam, Nam ipsa ad ornandum præcepta quæ dantur oi usmodi sunt ut: ea quamvis vitiosissimus orator expli eare possit; Quare, ut ante dixi, primum silva reruma comparanda est, qua de parte dixit Antonius: hæc formanda filo ipso et. Genere orationis, illuminanda verbis, varianda sententiis.
Summa autem laus eloquentiæ est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo sed. Etiam ad extenuandum atque abiciendum. XXVII. Id desideratur omnibus eis in locis quos ad fidem orationis fæie ndam adhiberi dixit Antonius, vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum
Concitamus; Sed in hoc quod postremum dixi amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est propria maxime. Etiam major est' illa exercitatio quam extremo sermone instruxit Antonius (primo reiciebat), laudandi et vituperandi; Nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem accommodatius quam utrumque horum cumulatissime facere posse. Consequentur etiam illi loci qui quanquam proprii causarum et inhærentes in earum nervis esse debent, tamen quia de universa re tractari solent ' communes ' a veteribus nominati sunt; Quorum partim habent vitiorum et peccatorum acrem quamdam cum amplificatione incusationem aut querelam — contra quam dici nihil solet nec potest, — ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam, quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter enim jejuni sunt atque inanes, alii autem habent deprecationem, aut miserationem; Alii vero ancipites disputationes, in quibus de universo genere in utramque partem disseri copiose licet. Quæ exercitatio nunc propria duarum philosophiarum de quibus ante dixi putatur, apud antiquos erat eorum aquibus omnis de 'rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur; De virtute enim, dc officio, de æquo et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, præmio, pœna similibusque de rebus in utramque partem dicendi animos et vim et artem habere debemus. Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso prædiolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium irruperunt quod opus est nobis mutuemur.
XXVIII. Dicunt igitur nunc quidem illi qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et ' Peripatetici ' philosophi aut ' Academici ' nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Græcis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari: aut de finita controversia certis temporibus ac reis, hoc modo, placeatne a Carthaginiensibus captivos nostros redditis suis recuperari? Aut infinite de universo genere quærentis quid omnino de captivo statuendum sit? Atque horum superius illud genus ' causam ' aut ' controversiam ' appellant eamque tribus, lite aut deliberatione aut laudatione, definiunt; Hæc autem altera quæstio infinita et quasi proposita ' consultatio tio ' nominatur. Atque [hactenus loquuntur] etiam hac in instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut jure aut judicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut pure civili] surculo defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus quod est temporibus, locis, reis definitum obtinent, atque id ipsum lacinia — nunc enim apud Philonem, quem in Academia maxime vigere audio, etiam harum jam causarum cognitio exercitatioque celebratur —, alterum vero tantummodo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt, sed neque vim neque naturam ejus nec partes nec genera proponunt — ut præteriri omnino fuerit satius quam attentatum deseri: nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum judicio viderentur.
XXIX. Omnis igitur res eamdem habet naturam ambigendi de qua quæri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis causis quæ in civitate et in forensi disceptatione versantur; Neque est ulla quæ non aut ad cognoscendi aut ad agendi vim rationemque referatur;
Nam aut ipsa cognitio rei scientiaque perquiritur, ut virtus suamne propter dignitatem an propter fructus aliquos expetatur, aut agendi consilium exquiritur, ut sitne sapienti capessenda respublica. Cognitionis autem tres modi, conjectura, definitio et, ut ita dicam, consecutio; Nam quid in re sit conjectura quæritur, ut illud, sitne in humano genere sapientia;
Quam autem vim quæque res habeat definitio explicat, ut si quæratur quid sit sapientia; Consecutio autem tractatur cum quid quamque rem sequatur inquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri
Boni viri. Redeunt rursus ad conjecturam eamque in quattuor genera dispertiunt; Nam aut quid sit quæritur, hoc modo, naturane sit jus inter homines an opinionibus; Aut quæ sit origo cujusque rei, ut quod sit initium legum aut rerum publicarum; Aut causa et ratio, ut si quæratur cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant; Aut de immutatione, ut si disputetur num interire virtus in homine aut num in vitium possit converti.
Definitionis autem sunt disceptationes, aut cum quæritur quid in communi mente quasi impressum sit, ut si disseratur idne sit jus quod maximæ parti sit utile; Aut cum quid cujusque sit proprium exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam aliquis præterea possit; Aut cum res distribuitur in partes, ut si quæratur quot sint genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi, extema rumque rerum; Aut cum quæ forma et quasi naturalis nota cujusque sit describitur, ut si quæratur avari species, seditiosi, gloriosi.
Consecutionis autem duo prima quæstionum genera ponuntur; Nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur expetendane sit gloria, aut ex comparatione, laus an divitiæ magis expetendæ sint. Simplicium autem sunt tres modi: de expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda paupertas; De æquo aut iniquo, ut æquumne sit ulcisci injurias etiam propinquorum; De honesto aut turpi, ut hoc, sitne honestum gloriæ
Causa mortem obire. Comparationis autem duo sunt modi: unus cum idemne sit an aliquid intersit quæritur, ut metuere et vereri, ut rex et tyrannus, ut assentator et amicus; Alter cum quid præstet aliud alii quæritur, ut illud, optimine cujusque sapientes an populari laude ducantur. Atque eæ quidem disceptationes quæ ad cognitionem referuntur sic fere a doctissimis hominibus describuntur.
Quæ vero referuntur ad agendum, aut in officii disceptatione versantur — quo in genere quid rectum faciendumque sit quæritur, cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta — aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur. Huic generi subiectæ sunt cohortationes, obiurgationes, consolationes, miserationes, omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio.
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet si qua
In re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio; Eadem enim sunt membra in utri usque disputationibus, sed paulo secus ame atque ab illo partita ac distributa. None ad reliqua progrediar meque ad meum munus pensumque revocabo. Nam ex illis locis quos exposuit Antonius omnia sunt ad quæque genero quæstionum argumenta sumende sed aliis generibus alii joci magis erant apti; De quo, non tam quia longum est quam quia perspicuum, dici nihil est necesse.
Ornatissimæ sunt igitur orationes eæ quæ latissime vagantur et a singulari controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut ei qui audiant natura et genere et universa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus
Statuere possint. Hanc ad consuetudinem exercitationis vos adolescentes est cohortatus Antonius atque a minutis angnstisque concertationibus ad omnem vim varietatemque vos disserendi traducendos pu tavitq uare non est paucorum libellorum hoc munus, ut ei qui scripserunt de dicendi ratione arbitrati sunt, neque Tusculani atque hujus ambulationis antemeridianæ aut nostræ pomeridianæ sessionis; Non enim solum acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum suavitate, eopia, varietate,
Nostra est enim — si modo no* oratores, si in civium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi auctores et principes sumus — nostra est, inquam, omnis ista prudentiæ doctrinæque possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio nobis occupatis involaverunt, atque etiam aut irridentes oratorem ut ille in Gorgia Socrates cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis præcipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum quæ ab eisdem de justitia, de officio, de civitatibus instituendis et regendis, de omni
Vivendi ratione dicuntur. Quæ quoniam jam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis aquibus expilati sumus; Dummodo illa ad hanc civilem scientiam quo pertinent et quam intuentur transferamus, neque, ut ante dixi, omnem teramus in his discendis rebus ætatem, sed cum fontes viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit nunquam cognoscet omnino, tum quotiescumque opus erit ex eis
Tantum quantum res petet hauriamus — nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas ut eas non penitus acri vir ingenio cernat si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque ubicumque constiterit consistere in suo, facile suppeditat omnis
Apparatus omatusque dicendi; Rerum enim copia verborum copiam gignit, et si est honestas in rebus ipsis de quibus dicitur, exsistit naturalis quidam splendor in verbis. Sit modo is qui dicet aut scribet institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, næ ille haud sane quemadmodum verba struat et illuminet a magistris istis requiret; Ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, labetur.*
XXXII. Hic Catulus: Di immortales! Inquit, quantam rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in majorum suorum regno collocare! Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni
Orationis ratione versatos; Ex quibus Eleus Hippias cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta pæne audiente Græcia nihil esse ulla in arte rerum omnium
Quod ipse nesciret, nec solum has artes quibus liberales doctrinæ atque ingenuæ continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum, atque illa quæ de naturis rerum, quæ de hominum moribus, quæ de rebus publicis dicerentur se tenere, sed anulum quem haberet, pallium quo amictus, soccos quibus indutus esset, se sua manu confecisse. Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est conjectura facilis quantum sibi illi ipsi oratores de præclarissimis artibus appetierint qui ne sordidiores quidem repudiarint. Quid de Prodico Ceo, quid de Thrasymacho Chalcedonio, de Protagora Abderita loquar? Quorum unusquisque plurimum ut temporibus illis etiam de natura rerurn et disseruit et scripsit. Ipse ille Leontinus Gorgias quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit orator — qui aut non est victus unquam a Socrate neque sermo ille Platonis verus est, aut si est victus, eloquentior videlicet fuit et disertior Socrates et ut tu appellas copiosior et melior orator — sed hic in illo ipso Platonis libro de omni re quæcumque in disceptationem quæstionemque vocetur se copiosissime dicturum esse profitetur; Isque princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de re quisque vellet audire; Cui tantus honos habitus est a Græcia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua sed aurea statueretur.
Sed hi quos nominavi multique præterea summi dicendi auctores uno tempore fuerunt: ex quibus intellegi potest ita se rem habere ut tu, Crasse, dicis, ' oratorisque ' nomen apud antiquos in Græcia majore
Quadam vel copia vel gloria floruisse. Quo quidem magis dubito, tibine plus laudis an Græcis vituperationis esse tribuendum statuam: cum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in civitate vel privatorum negotiis pæne omnibus vel orbis terræ procuratione ac summi imperii gubernatione districtus tantam vim rerum cognitionemque comprehenderis, eamque omnem cum ejus qui consilio et oratione in civitate valeat scientia atque exercitatione sociaris, illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio vero diffluentes, non modo nihil acquisierint sed ne relictum quidem et traditum et suum conservaverint.
XXXIII. Tum Crassus: Non in hac, inquit, una, Catule, re sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium diminutæ. An tu existimas, cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos qui morbis, alios qui vulneribus, alios qui oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas fuisse ut nemo genus universum com-
Plecteretur atque ut alius aliam sibi partem in qua
Elaboraret seponeret? Equidem sæpe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines qui excellere sapientiæ gloria vellent omnia quæ quidem tum hæc civitas nosset solitos esse complecti Meminerant illi Sex. Ælium; M'. Vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro, quod erat insigne eum qui id faceret facere civibus omnibus consilii sui copiam; Ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur non solum ut de jure civili ad eos verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
Hæc fuit P. Crassi illius veteris, hæc Ti. Coruncani, hæc proavi generi mei Scipionis prudentissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus referretur; Eidemque et in senatu et apud populum et in causis amicorum et domi et militiæ
Consilium suum fidemque præ st (ibant. Quid enim M. Catoni præter htuic politissimam doctrinam transmarinam atque adventitiam defuit? Oum quia jus civile didicerat causas non dicebat.? Aut quia poterat dicere juris scientiam neglegebat? At utroque in genere et laboravit et præstitit. Num propter hanc ex privatorum negotiis collectam gratiam tardior in republic" capessenda fuit i Nemo
Apud populum fortior, nemo melior senator, idem facile optimus imperator; Denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit quod ille non cum investigarit et scierit, tum etiam conscrip-
Serit. Nunc contra plerique ad honores adipiscendos et ad rempublicam gerendam nudi veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin aliquis excellit unus e multis, effert se si unum aliquid affert, aut bellicam virtutem et usum aliquem militarem, quæ sane nunc quidem obsoleverunt, aut juris scientiam, ne ejus quidem universi, nam pontificium quod est conjunctum nemo discit; Aut eloquentiam, quam in clamore et in verborum cursu positam putant; Omnium vero bonarum artium, denique virtutum ipsarum societatem cognationemque non norunt.
XXXIV. Sed ut ad Græcos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus — nam ut virtutis a nostris, sic doctrinæ sunt ab illis exempla repetenda — septem fuisse dicuntur uno tempore qui ' sapientes ' et haberentur et vocarentur: hi omnes præter Milesium Thalen civitatibus suis præfuerunt. Quis doctior eisdem illis temporibus aut cujus eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati? Qui primus Homeri
CIC BItO libros confusos antea sie disposuisse dicitur ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit ut litteris doetrinaque prac-
Staret, Quid Pericles? De cujus dicendi copia sic accepimus ut, eum eontra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriæ severius, tamen id ipsum quod ille eontra populares homines diceret populare omnibus et ineundum videretur: cujus ju labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent — quod tum Athenis fieri licebat — leporem habitasse, dixerunt, tantamque in eo vim fuisse ut ju eorunt mentibus qui cudissent quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non clamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat sed, ut accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras, vir summus in maximarum rerum scientia: itaque Mc doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annos præfuit Athei'!Is
Et urbanis eodem tempore et bellicis rebus. Quid Critias? Quid Alcibiades? Civibus quidem suis non boni sed certe docti atque eloquentes nonne Socraticis erant disputationibus eruditi? Quis Dionem Syracu sium doctrinis omnibus expolivit? Non Plato? Atque eum idem ille mm linguæ solum verum etiam animi ac virtutis magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum virum Timotheum, Cononis præstantissimi imperatoris filium, summum ipsum imperatorem hominemque doctissimum? Aut aliis Pythagoreus ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum unum omnis Græciæ? Aut Xenophon Agesilaum aut Philolaus Archytam Tarentinum? Aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiæ Græciam quæ quondam Magna vocitata est?
Equidem non arbitror; XXXV. sic enim video, unam quamdam omnium rerum quæ essent homine erudito dignæ atque eo qui in republica vellet excellere fuisse doctrinam, quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandam valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura dedissent, eloquentia præstitisse. Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret quod suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinæ suæ versumque quemdam Philoctetæ paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse tacere cum barbaros, hic autem cum Isocratem pateretur dicere; Itaque ornavit et illustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione conjunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, aquo eodem ille et agendi acciperet præcepta et loquendi.
Nunc sive qui volet, eum philosophum qui copiam nobis rerum orationisque tradat per me appellet oratorem licet, sive hunc oratorem quem ego dico sapientiam junctam habere eloquentiæ philosophum appellare malit, non impediam: dummodo hoc constet, neque infantiam ejus qui rem norit sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam. Quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam
Loquacem; Sin quærimus quid unum excellat ex omnibus, docto oratori palma danda est. Quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controversia es t; Sin eos diiungent, hoc erunt inferiores quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia; Quæ quamvis contemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus afferre videatur.
Hæc cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit et ceteris silentium fuit.
XXXVI. Tum Cotta: Equidem, inquit, Crasse, non possum queri quod mihi videare aliud quid-
Dam et non id quod susceperis disputasse. Plus enim aliquanto attulisti quam tibi esset tributum a nobis ac denuntiatum; Sed certe ut eæ partes fuerunt tuæ de illustranda oratione ut diceres, et eras ipse jam ingressus atque in quatuor partes omnem orationis laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quemadmodum primum ornate, deinde etiam apte
Diceremus; Quo cum ingressus esses, repente te quasi quidam æstus ingenii tui procul a terra abripuit atque in altum a conspectu pæne omnium abstraxit. Omnem enim rerum scientiam complexus non tu quidem eam nobis tradidisti, neque enim fuit tam exigui temporis, sed apud hos quid profeceris nescio, me quidem in Academiam totum compulisti. In qua velim sit illud quod sæpe posuisti, ut non necesse sit consumere ætatem atque ut possit is illa omnia cernere qui tantummodo aspexerit: sed etiamsi est aliquanto spissius aut si ego sum tardior, profecto nunquam conquiescam neque defatigabor ante quam illorum ancipites vias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero.
Tum Cæsar: Unum, inquit, me ex tuo ser-
Mone maxime, Crasse, commovit, quod eum negasti qui non cito quid didicisset unquam omnino posse perdiscere: ut milii non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista quæ tu verbis ad cælum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus.
Hic Sulpicius: Ego vero, inquit, Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero. Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere; Mihi rerum forensium et communium vulgaris hæc cognitio satis magna est ad eam quam specto eloquentiam; Ex qua ipsa tamen permulta nescio, quæ tum denique cum causa aliqua quæ ame dicenda est desiderat quæro. Quam ob rem nisi forte es jam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te quæ ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent: quæ ego ex te audire volui non ut desperarem me eloquentiam consequi posse sed ut aliquid addiscerem.
XXXVII. Tum Crassus: Pervulgatas res requiris, inquit, et tibi non incognitas, Sulpici; Quis enim de isto genere non docuit, non instituit, non etiam scriptum reliquit? Sed geram morem et ea dumtaxat quæ mihi nota sunt breviter exponam tibi; Een sebo tamen ad eos qui auctores et
Inventores sunt harum sane minutarum rerum revertendum.
Omnis igitur oratio conficitur ex verbis, quorum primum nobis ratio simpliciter videnda est, deinde conjuncte; Nam est quidam ornatus orationis qui ex singulis verbis est, alius qui ex continuatis constat. Ergo utimur verbis aut eis quæ propria sunt et certa quasi vocabula rerum pæne una nata cum rebus ipsis; Aut eis quæ transferuntur et quasi alieno in loco collocantur; Aut eis quæ novamus et facimus
Ipsi. In propriis est igitur* illa laus oratoris ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque illustribus utatur in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere' delectus est quidam habendus atque is aurium quodam judicio ponderandus: in quo consuetudo etiam bene lo-
Quendi valet plurimum. Itaque hoc quod vulgo de oratoribus ab imperitis dici solet, ' Bonis hic verbis,' aut ' Aliquis non bonis utitur,' non arte aliqua perpenditur sed quodam quasi naturali sensu judicatur: in quo non magna laus est vitare vitium, quanquam id est magnum, verum hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, verborum usus et copia bonorum. Sed quid ipse ædificet orator et in quo adjungat artem, id esse a nobis quærendum * 3 4 videtur.
XXXVIII. Tria sunt igitur in verbo simplici quæ orator afferat ad illustrandam atque exornandam orationem, aut inusitatum verbum aut novatum aut
Translatum. Inusitata sunt prisca fere ac vetusta et ab usu quotidiani sermonis iamdiu intermissa; Quæ sunt poetarum licentiæ liberiora quam nostræ, sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum dignitatem; Neque enim illud fugerim dicere, ut Cœlius, ' Qua tempestate Poenus in Italiam venit,' nec ' prolem,' aut ' sobolem,' aut ' efiari,' aut ' nuncupare '; Aut, ut tu soles, Catule, non rebar,' aut ' opinabar '; Et alia multa quibus loco positis grandior atque antiquior oratio sæpe videri solet. Novantur autem verba quæ ab eo qui dicit ipso gignuntur ac fiunt, vel coni ungendis verbis, ut hæc: et
Num non vis hujus mc versutiloquas malitias...? — Videtis enim et * * versutiloquas ' et * expectorat ' ex conjunctione facta esse verba, non nata; Vel sæpe* sine conjunctione verba novantur, ut ille ' senius desertus,' ut ' dii genitales,' ut ' bacarum ubertate
Tertius ille modus transferendi verbi late patet; Quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem delectatioiucunditasquecelebravit. Nam
* v.i. sed sæpe vel.
Ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi cœpta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiæ vites,' ' luxuriem esse in herbis,' ' lætas esse segetes ' etiam rustici dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id translato cum est dictum, illustrat id quod intellegi volumus ejus rei quam alieno verbo mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas; Illæ paulo audaciores quæ non inopiam indicant sed orationi splendoris aliquid arcessunt; Quarum ego quid vobis aut inveniendi rationem aut genera exponam?L [Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tanquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur.] Sed ea transferri oportet quæ aut clariorem faciunt rem, ut illa* *: — omnia fere quo essent clariora translatis per simi" IBS li tudinem verbis dicta sunt —, ant quo significatur magis res tota sive facti alicujus sive eo milii, ut ille qui occultantem consulto ne id quod ageretur intellegi posset duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat; Nonnunquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud ' Si telum mania fugit '; Imprudentia teli emissi brevius propriis verbis exponi non potuit quam est uno significata translato. 1. Hoc in genere persæpe mihi admirandum videtur quid sit quod omnes translatis et alienis magis delectantur verbis quam propriis et suis. XL. Nam si res suum nomen et proprium vocabulum non habet, ut 'pes* * in navi, ut 'nexum' quod per libram gitar, ut in uxore ' divortium,* necessitas cogit quod non habeas aliunde sumere; Sed in suorum verborum maxima copia t3men homines aliena multo magis, si sunt ratione translata, delectant. Id ideo accidere credo vel quod ingenii specimen est quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere, vel quod is qui audit alio ducitur cogitatione neque tamen
Aberrat, quæ maxima est delectatio; Vel quod singulis verbis res ac totum simile conficitur; Vel quod omnis translatio, quæ quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui
Est sensus acerrimus: nam et ' odor urbanitatis ' et ' mollitudo humanitatis ' et ' murmur maris ' et ' dulcedo orationis ' sunt ducta a ceteris sensibus, illa vero oculorum multo acriora, quæ ponunt pæne in conspectu animi quæ cernere et videre non possumus. Nihil est enim in rerum natura cujus nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine: unde enim simile duci potest (potest autem ex omnibus), indidem verbum unum quod similitudinem continet translatum lumen affert orationi.
Quo in genere primum fugienda est dissimilitudo: ' cœli ingentes fornices ': quamvis sphæram in scenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphæra fornicis similitudo inesse non potest. Non dixit ' cape,' non ' pete,' haberet enim moram sperantis diutius esse sese victurum, sed ' rape ': hoc verbum est ad id aptatum quod ante dixerat, ' dum licet.'
XLI. Deinde videndum est ne longe simile sit ductum. ' Syrtim patrimonii ': ' scopulum ' libentius dixerim, ' Charybdim bonorum ' ' voraginem '
Potius. Facilius enim ad ea quæ visa quam ad illa quæ audita sunt mentis oculi feruntur. Et quoniam hæc vel summa laus est verbi transferendi ut sensum feriat id quod translatum sit, fugienda est omnis ter* pitudo earum rerum ad quas eorum animos qui
Audiunt trahet similitudo. Nolo diei morte Africani ' castratam ' esse rempublicara, nolo ' stercus curiæ ' dici Glauciam: quamvis sit simile, tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis. Nolo esse aut majus quam res postulet, ' tempestas comissationis,' aut minus, ' comissatio tempestatis '; Nolo esse verbum angustius id quod translatum sit quam fuisset illud proprium ac suum: Melius esset' vetas," prohibes," absterres/quoniam ille dixerat:
Atque etiam, si vereare ne paulo durior translatio esse videatur, mollienda est præposito sæpe verbo: ut si olim M. Catone mortuo * pupillum ' senatum quis relictum diceret, paulo durius, sin ' ut ita dicam, pupillum/ aliquanto mitius; Etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in alienum locum, non irruisse atque ut precario, non vi venisse videatur.
Modus autem nullus est florentior in singulis verbis nec qui plus luminis afferat orationi; Nam illud quod ex hoc genere profluit non est in uno verbo translato sed ex pluribus continuatis connectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit: atque illud, Sumpta re simili verba ejus rei propria deinceps in
Rem aliam, ut dixi, transferuntur. X LII. Est hoc magnum ornamentum orationis. In quo obscuritas fugienda est: etenim ex hoc genere fiunt ea quæ dicuntur ænigm ata; Non est autem in verbo modus hic sed in oratione, id est, in continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quamdam fabricationem habet [sed in oratione]: [Pro ' Afris ' est sumpta ' Africa,'] neque factum verbum est, ut ' mare saxifragis undis,' neque translatum, ut ' mollitur mare,' sed omandi causa proprium proprio commutatum: et Gravis est modus io ornatu orationis et sæpe sumendus; Ex quo genere hæc sunt, ' Martem belli ' esse 'communem,' ' Cererem ' pro frugibus, ' Liberum ' appellare pro vino, ' Neptunum ' pro mari, ' curiam * * pro senatu, ' campum ' pro comitiis^ ' togam ' pro pace, ' arma ' ac ' tela ' pro bello. Quo item in genere et virtutes et vitia pro ipsis in quibus illa sunt appellantur: et ' quo avaritia penetravit,' aut ' fides valuit,' ' Justitia confecit.' Videtis profecto genus hoc totum, cum inflexo com mutatoque verbo res eadem enuntiatur ornatius. Cui. Sunt finitima illa minus ornata sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte totum, ut pro ' ædificiis ' cum ' parietes ' aut * tecta ' dicimus; Aut ex toto partem, ut cum unam turmam ' equitatam Populi Romani ' dicimus; Aut ex uno plures: aut cum ex pluribus intellegitur unum:
Nos sumu' Romani qui fuimus ante Rudini taut quocumque modo non ut dictum est in eo genere intellegitur sed ut sensum est.
XLIII. Abutimur sæpe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed, etiamsi licentius, tamen interdum non impudenter: ut cum ' grandem orationem pro ' magna,' * minutum ' animum pro f parvo' dicimus. Verum illa videtisne esse non verbi sed orationis, quæ ex pluribus, ut exposui, translationibus connexa sunt? Hæc autem quæ aut immutata esse dixi aut aliter intellegenda ac (licerentur, sunt translata quodam modo.
Ita fit ut omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus exsistat ex rebus. Si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo ferre possit, aut factum vel conjunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudini que parcendum, aut translatum, quod maxime tanquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem.
Sequitur continuatio verborum, quæ duas res maxime, collocationem primum, deinde modum quemdam formam que desiderat. Colloeationis est componere et struere verba sic ut neve asper eorum concursus neve lii ulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et lævis; In quo in soceri mei persona lusit is qui elegantissime id facere potuit:
Quam lepide compostæ! Ut tesserulæ omnes
Arte pavimento atque emblemate vermiculato. Quæ cum dixisset in Albucium illudens, ne ame quidem abstinuit:
Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis. Quid ergo? Iste Crassus, quoniam ejus abuteris nomine, quid efficit? Idem illud — scilicet, ut ille volt et ego vellem, melius aliquanto quam Albucius:
Verum in me quidem lusit ille, ut solet. Sed est tamen hæc collocatio conservanda verborum de qua loquor, quæ junctam* orationem efficit, quæ cohærentem, quæ lenem, quæ æquabihter fluentem; Id assequemini si verba extrema cum consequentibus primis ita jungetis ut ne aspere concurrant neve vastius diducantur.
XLIV. Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma verborum, quod jam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile; Versus enim veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis esse adhibendos putaverunt. Interspirationis enim, non defatigationis nostræ neque librariorum notis sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse voluerunt;
Idque princeps Isocrates instituisse fertur ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque aurium causa, quemadmodum scribit discipulus ejus Naucrates, numeris astringeret.
Namque hæc duo musici, qui erant quondam eidem poetæ, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem. Hæc igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati possit, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
In quo illud est maximum, quod versus in oratione si efficitur conjunctione verborum, vitium est, et tamen eam conjunctionem, sicuti versum, numerose cadere et quadrare et perfici volumus: neque est ex multis res una quæ magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id quod dicit spiritu, non arte, determinat, orator autem sic illigat sententiam verbis ut eam numero quodam complec-
Tatur et astricto et soluto. Nam cum vinxit modis et forma, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba neque alligata sint quasi certa aliqua lege versus neque fta soluta ut vagentur.
XLV. Quonam igitur modo tantum munus insistemus, ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi consequi posse? Non est res tam difficilis quam necessaria; Nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile neque quod tam facile sequatur quocumque
Ducas quam oratio. Ex hac versus, ex eadem dispares numeri conficiuntur; Ex hac hæc etiam soluta variis modis multorumque generum oratio; Non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad usum quotidianum, alio ad scenam pompamque sumuntur, sed ea nos cum jacentia sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus. Itaque tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quiddam tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus, idque ad omnem et aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur. Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea quæ maximam utilitatem in se continerent eadem haberent plurimum vel dignitatis vel sæpe etiam venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse hujus totius mundi atque naturæ, rotundum ut cælum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque teneatur; Sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem; Ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat; Ut eadem spatia quinque stellæ dispari
Motu cursuque conficiant. Hæc tantam habent vim ut paulum immutata cohærere non possint, tantam pulchritudinem ut nulla species ne excogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum ad hominum vel etiam ceterorum animantium formam et figuram: nullam partem corporis sine aliqua necessitate affictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte, non casu. XLVI. in quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam conservandamque naturam; Nusquam tamen est ulla pars
Nisi venusta. Linquamus naturam, artesque videamus: quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernæ, quam prora, quam puppis, quam antennæ, quam vela, quam mali? Quæ tamen hanc habent in specie venustatem ut non solum salutis sed etiam voluptatis causa inventa esse videantur. Columnæ et templa et porticus sustinent, tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis. Capitoli fastigium illud et ceterarum ædium non venustas sed necessitas ipsa fabricata est; Nam cum esset habita ratio quemadmodum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem fastigii templi dignitas consecuta est, ut etiamsi in cælo Capitolium statueretur ubi imber esse non posset, nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur.
Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilitatem ac prope necessitatem suavitas quædam moon.
Et lepos consequatur. Clausulas enim atque interpuncta verborum animæ interclusio atque angustiæ spiritus attulerunt; Id inventum ita est suave ut, si cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus; Id enim auribus nostris gratum est quod hominum lateribus non tolerabile
Solum sed etiam facile esse posset. XLVII. Longissima est igitur complexio verborum quæ volvi uno spiritu potest, sed hic naturæ modus est, artis alius. Nam cum sint numeri plures, iambum et trochæum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule, vester; Qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum, sed sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti pedes. Quare primum ad heroum nos" pedem invitat; In quo impune progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut similitudinem versus incidamus: * altæ sunt geminæ quibus...' Hi tres" pedes in principia continuandorum verborum
Satis decore cadunt. Probatur autem ab eodem illo maxime pæan, qui est duplex, nam aut a longa oritur quam tres breves consequuntur, ut hæc verba, ' desinite, incipite, comprimite '; Aut a brevibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut
1 Pi derit: est inventum.
Illa sunt, * domuerant,' ' sonipedes;' Atque illi philosopho ordiri placet a superiore pæane, posteriore finire. Est autem pæan hic posterior* non syllabarum numero sed aurium mensura, quod est acrius jud idum et certius, par fere Cretico, qui est ex longa et brevi et longa, ut aquo numero exorsus est Fannius: ' Si, Quirites, minas illius.. Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa plerumque syllaba terminari.
XLVIII. Neque vero hæc tam acrem curam diligentiamque desiderant quam est illa poetarum; Quos necessitas cogit et ipsi numeri æ modi sic verba versu includere ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut longius quant necesse est. Liberior est oratio, et plane ut dicitur sic et est vere ' soluta,' non ut fugiat tamen aut erret sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud assentior Theophrasto, qui putat orationem, quæ quidem sit polita atque facta quodam modo, non astricte sed remissius numerosam esse oportere. Etenim, sicut ille suspicatur, et ex illis modis quibus hic usitatus versus efficitur post anapæstus procerior quidam numerus effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cujus membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa; Et si numerosum est id in omnibus sonis atque vocibus quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis æqualibus, recte genus hoc numerorum, dummodo ne continuum sit, in orationis laude ponetur.* Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causæ cur repudietur nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?* quod fieri nisi inest numerus in voce non potest. Numerus autem in continuatione nullus est; Distinctio et æqualium et sæpe variorum intervallorum percussio numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni præcipitante non possumus. Quod si continuatio verborum hæc soluta multo est aptior atque jucundior si est articulis membrisque distincta quam si continuata ac producta, membra illa modificata esse debebunt: quæ si in extremo breviora sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus — sic enim has orationis conversiones Græci nominant. Quare aut paria esse debent posteriora superioribus, extrema* primis, aut, quod etiam est melius et jucundius, longiora.
XLIX. Atque hæc quidem ab eis philosophis qijos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt.: quod eo sæpius testificor ut auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam.
Quarum tandem? Inquit Catulus, aut quid disputatione ista afferri potest elegantius aut omnino dici subtilius?
At enim vereor, inquit Crassus, ne hæc aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non tradantur in vulgari ista disciplina, nos ea majora ac difficiliora videri velle videamur.
Tum Catulus: Erras, inquit, Crasse, si aut me aut horum quemquam putas ate hæc opera quotidiana et pervagata exspectare; Ista quæ dicis dici volumus, neque tam dici quam isto dici modo. Neque tibi hoc pro me solum sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo.
Ego vero, inquit Antonius, inveni tandem* quem negaram in eo quem scripsi libello me invenisse, eloquentem; Sed eo te ne laudandi quidem causa interpellavi ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo diminueretur.
Hanc igitur, Crassus inquit, ad legem cum exercitatione tum stylo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris est quanti videtur, nec sunt hæc rhythmicorum ac musicorum acerrima norma dirigenda; Efficiendum est illud modo nobis ne fluat oratio ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones habeat absolutas, Neque semper utendum est perpetuitate et. Quasi conversione verborum, sed sæpe partienda membris minutioribus oratio est, quæ
Tamen ipsa membra sunt numeris vincienda. Neque vos pæan aut herous ille conturbet ipsi oceurrent orationi, ipsi inquam, se offerent et respondebunt non vocati. Consuetudo modo illa sit scribendi atque dicendi ut sententiæ verbis finiantur eorumque verborum* junctio nascatur a proceris numeris æ liberis, maxime heroo aut pæane priore aut Cretico, sed varie distincteque considat, notatur enim maxime similitudo in conquiescendo; Et si primi et postremi* pedes sunt hæ ratione servati, medii possunt latere, modo ne circuitus ipse verborum sit aut brevior quam aures exspectent aut longior quam vires atque anima
Patiatur. L. Clausulas autem diligentius etiam ser maxime perfectio atque absolutio judi eatur. Nam versus æque prima et media et extrema pars attenditur, qui debilitatur in quacumque sit parte titubatum: in oratione autem prima pauci cernunt, postrema plerique, quæ quoniam apparent et in-
Repudientur aut aurium satietate. Duo enim aut tres sunt fere extremi servandi et notandi pedes, si modo non breviora et præcisa erunt superiora; Quos aut choreos aut heroos aut alternos esse oportebit aut in pæane illo posteriore quam Aristoteles probat aut ei pari Cretico. Horum vicissitudines efficient ut neque ei satientur qui audient fastidio similitudinis nec nos id quod faciemus opera dedita facere videamur. Quod si Antipater ille Sidonius quem tu probe, Catule, meministi solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore, tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio ut cum se mente ac voluntate conjecisset in versum verba sequerentur, quanto id facilius in oratione exercitatione et consuetudine adhibita'consequemur!
Illud autem ne quis admiretur, quonam modo hæc vulgus imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere, tum in hoc ipso magna quædam est vis incredibilisque naturæ. Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quæ sint in artibus ac rationibus recta ac prava diiudicant; Idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus_ ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum numerorum vocumque judicio, quod ea sunt in communibus infixa sensibus neque earum rerum quemquam funditus natura voluit esse expertem. Itaque
Non solum verbis arte positis moventur omnes verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum? At in his si paulum modo offensum est ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant. Quid? Hoc non idem iit in vocibus, ut a multitudine et populo non modo catervæ atque concentus sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur? IX Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in judicando. Ars enim cum a natura profecta sit, nisi naturam moveat ac delectet nihil sane egisse videatur, Nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces, quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam sæpe deducimur; Quorum illa summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Noma rege doctissimo majoribusque nostris, ut epularum soterum um fides æ tibiæ Saliorumque versus indicant, maxime autem a Græcia vetere celebrata. Quibus ut inara similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus maluissetis l
Verum ut in versu vulgus si est peccatum videt; Sic si quid in nostra oratione claudicat sentit; Sed
1 [Quibus,., maluissetis] poetæ non ignoscit, nobis concedit, taciti tamen omnes non esse illud quod diximus aptum perfectumque cernunt. Itaque illi veteres, sicut hodie etiam nonnullos videmus, cum circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent (nam id quidem nuper vel posse vel audere cœpimus), terna aut bina aut nonnulli singula etiam verba dicebant; Qui in illa infantia naturale illud quod aures hominum flagitabant tenebant tamen, ut et illa essent paria quæ dicerent et æqualibus interspirationibus uterentur.
LII. Exposui fere ut potui quæ maxime ad ornatum orationis pertinere arbitrabar; Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de conjunctione eorum, dixi de numero atque forma. Sed si habitum orationis etiam et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quædam sed tamen teres, et tenuis non sine nervis ac viribus, et ea quæ particeps utriusque generis quadam mediocritate laudatur. His tribus figuris insidere quidam venustatis non fuco illitus sed sanguine diffusus debet color. Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et verbis et sententiis ut ei qui in armorum tractatione versantur ut quemadmodum qui utuntur armis aut palæstra non solum sibi vitandi aut feriendi rationem esse habendam putant sed etiam ut cum venustate moveantur, sic verbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem orationis utatur.
Formantur autem et verba et sententiæ pæne innumerabiles, quod satis scio notum esse vobis; Sed inter conformationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur si verba mutaris, sententiarum permanet quibuscumque verbis uti velis. Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto ne quid esse aliud oratoris putetis quod quidem sit egregium atque mirabile nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis. In perpetua autem oratione, cum et conjunctionis lenitatem et numerorum quam dixi rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum. LIII. Nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanatio rerumque quasi gerantur sub aspectum pæne subiectio, quæ et in exponenda re plurimum valent et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut eis qui audient illud quod augebimus quantum efficere oratio poterii tantum esse videatur; Et huic contraria sæpe præcisio est et plus ad intellegendum quam dixeris sig-
Nificatio et distincte concisa brevitas et extenuatio et huic adjuncta illusio a præceptis Cæsaris non
Abhorrens; Et ab re longa de gressio; In qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit; Propositioque quid sis dicturus et ab eo quod est dictum seiunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio; Tum augendi minuendive causa veritatis supralatio atque traiectio; Et rogatio, atque huic finitima quasi percontatio, expositioque sententiæ suæ; Tum illa quæ maxime quasi irrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quæ est periucunda cum orationis non contentione sed sermone tractatur; Deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid ate ipse reicias; Præmunitio est etiam ad id quod aggrediare; Et traiectio in alium; Communicatio, quæ est quasi cum eis ipsis apud quos dicas deliberatio; Morum ac vitæ imitatio vel in personis vel siue illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, sæpe autem etiam ad commovendos; Personarum ficta inductio, vel gravissimum lumen augendi; Descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; Tum duo illa quæ maxime movent, similitudo et exemplum; Digestio, interpellatio, contentio,
Reticentia, commendatio; Vox quædam libera atque etiam e Arena tior augendi causa; Iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito (non ut superior illa de gressio); Purgatio, conciliatio, læsio, optatio atque exsecratio.
LIV. His fere luminibus illustrant orationem sententiæ.
Orationis autem ipsius, tanquam armorum, est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsam* tractatio. Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum, et ejusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio, et adjunctio, et progressio, et ejusdem verbi crebrius positi quædam distinctio, et revocatio verbi, et illa quæ similiter desinunt aut quæ cadunt similiter aut quæ paribus paria referuntur aut quæ sunt inter
Se similia. Est etiam gradatio quædam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio, et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio ' et alia correctio et dissipatio et quod continuatum et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et disiunctio et ordo et relatio et digressio
Et circumscriptio. Hæc enim sunt fere atque horum similia — vel plura etiam esse possunt — quæ sententiis orationem verborumque conformationibus illuminant
LV. Quæ quidem te, Crasse, video, inquit Cotta, quod nota esse nobis putes, sine definitionibus et sine exemplis effudisse.
Ego vero, inquit Crassus, ne illa quidem quæ supra dixi nova vobis esse arbitrabar, sed voluntati
Vestrum omnium parui. His autem de rebus sol me ille admonuit ut brevior essem, qui ipse jam præcipitans me quoque hæc præcipitem pæne evolvere cœgit. Sed tamen hujus generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris; Usus autem gravissimus et m hoc toto dicendi studio difficillimus. Quam ob rem quoniam de ornatu omni orationis sunt omnes si non patefacti at certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid maxime deceat in oratione videamus. Quanquam id quidem perspicuum est non omni causæ nec auditori neque personæ neque
Tempori congruere orationis unum genus. Nam et causæ capitis alium quemdam verborum sonum requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum; Et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud judicia,* aliud sermones, aliud consolatio,'
Aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat. Refert etiam qui audiant, senatus an populus an judices, frequentes an pauci an singuli, et quales; Ipsique oratores qua sint ætate, honore, auctoritate; Tempus pacis an belli, festinationis an otii. Itaque hoc loco nihil sane est quod præcipi posse videatur nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id quod agemus ccommodatam deligamus. Ornamentis eisdem uti fere licebit alias contentius, alias summissius; Omnique in re posse quod deceat facere artis et naturæ est, scire quid quandoque deceat prudentiæ.
LVI. Sed hæc ipsa omnia perinde sunt ut aguntur. Actio, inquam, in dicendo una dominatur; Sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos sæpe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur cum rogaretur quid in dicendo esset primum, huic secundas, huic tertias,; Quo mihi melius etiam illud ab Æschine dictum videri solet, qui, cum propter ignominiam judicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis, legisse fertur orationem illam egregiam quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; Qua perlecta petitum est ab eo postridie ut legeret illam etiam quæ erat contra a Demosthene pro Ctesiphonte edita; Quam cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus, ' Quanto,' inquit, * magis admiraremini si audissetis ipsum! ' Ex quo satis significavit quantum esset in actione, qui orationem eamdem aliam esse putaret actore mutato. Quid fuit in Graccho, quem tu, Catule, melius meministi, quod me puero tantopere efferretur P1 ' Quo me miser conferam? Quo vertam? In Capitoliumne? At fratris sanguine redundat. Matremne ut miseram lamentant emque videam et abiectam? ' Quæ sic ab illo acta esse constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent.
Hæc ideo dico pluribus quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt, imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.
LVII. Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, et* ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus; Verum quia animi permotio, quæ maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata sæpe ita est ut obscuretur ac pæne obruatur, discutienda sunt ea quæ obscurant
Et ea quæ suat eminentia et prompta sumenda.
Omnis enim motus animi suum quemdam a natura habet vultum et sonum et gestum; Totumque corpus hominis et ejus omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant ut amotu animi quoque sunt pulsæ. Nam voces ut chordæ sunt intentæ quæ ad quemque tactum respondeant, acuta gravis, cita tarda, magna parva, quas tamen inter omnes est suo quæque in genere mediocris; Atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, lene asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono attenuatum inflatum. Nullum est enim horum generum quod non arte ac moderatione tractetur; Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores. LVIII, Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens:
Segregare abs te ausu's... et
Ecquis hoc animadvertit? Vincite... Et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac mœror, flexibile, plenum, interruptum, flebili voce:
Quo nunc me vertam? Quod iter incipiam ingredi? Et illa:
O paterO patria ί O Priami domus et quæ sequuntur:
Hæc omnia vidi inflammaret,
Priamo vi vitam evitaret.
Aliud metus, demissum et hæsitans et abieetum, Multimodis sum circumventus, morbo, exsilio atque inopia; Tam pavor sapientiam mihi omnem exanimato expectorat i Mater* terribilem minitatur vitæ cruciaturo et necem. Quæ nemo est rtam firmo ingenio et tanta confidentia Quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu. Aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam incitatione gravitatis:
Iterum Thyestes Atreum attractatum advenit,
Iterum jam aggreditur me et quietum exsuscitat.
Major mihi motes, majus miscendumst malum
Qui illius acerbum cor contundam et comprimam. Aliud volu ptæ effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum:
Sed sibi cum detulit coronam ob caligandas* nuptias,
Tils ferebat, cum simulabat se sibi alacriter dare,
Tum ad te ludibunda docte et delicate detulit. Aliud molestia, sine commiseratione grave quiddam, et uno pressu ac sono obductum:
Qua tempestate Paris Helenam Innuptis hmxit nuptiis, Ego tum gravida, expletis lam fere ad pariendum mensibus; Per Idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo pant,
LIX. Omnes autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens seenicus sed universam rem et sententiam non demonstratione sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili non ab seena et histrionibus sed ab armis aut etiam a palæstra; Manus autem minus arguta, digitis subsequens verba, non exprimens, brachium procerius proiectum quasi quoddam telum orationis, supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut
Finiendis. Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus est omnis œuloram; Quo melius nostri illi senes qui personatum ne Roscium quidem magnopere laudabant. Animi est enim omnis actio, et imago animi vultus, indices œuli; Nam hæc est una pars corporis quæ quot animi motus sunt tot significationes et commutationes* possit effi eere, neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat. Theophrastus quidem Tauriscum quemdam dixit actorem aversum solitum esse dicere qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret. Quare oculorum esto* magna moderatio; Nam oris non est nimium mutanda species ne aut ad Ineptias aut ad pravitatem aliquam
1 [Et commutationes] Wilkina.
* esto nonnulli: est. Deferamur; Oculi sunt, quorum tum intentione, tum remissione, tum conjectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso orationis. Est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti
Congruens esse debet; Oculos autem natura nobis, ut equo et leoni jubas, caudam, aures, ad motus animorum declarandos dedit, quare in hac nostra actione secundum vocem vultus valet; Is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus quæ sunt actionis inest quædam vis a natura data; Quare etiam hac imperiti, hac vulgus, hac denique barbari maxime commoventur: verba enim neminem movent nisi cum qui ejusdem linguæ societate conjunctus est, sententiæque sæpe acutæ non acutorum hominum sensus prætervolant: actio, quæ præ se motum animi fert, omnes movet; Eisdem enim omnium animi motibus concitantur et eos eisdem notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant.
LX. Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet, quæ primum est optanda nobis, deinde quæcumque erit ea tuenda. De quo illud jam nihil ad hoc præcipiendi genus quemadmodum voci serviatur, equidem tamen magnopere censeo serviendum; Sed illud videtur ab
Hujus nostri sermonis officio non abhorrere quod, ut dixi paulo ante, plurimis in rebus quod maxime est utile id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio, nihil perniciosius quam effusa sine intermis-
Sione contentio. Quid, ad aures nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius? Itaque idem Gracchus (quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum) cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum cum condonaretur peritum hominem qui inflaret celeriter eum sonum quo illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
Audivi mehercule, inquit Catulus, et sæpe sum admiratus hominis cum diligentiam, tum etiam doctrinam et sde ntiam.
Ego vero, inquit Crassus, ac doleo quidem illos viros in eam fraudem in republica esse delapsos; Quanquam ea tela texitur, et ea ind tatur in civitate ratio vivendi ac posteritati ostenditur, ut eorum dvium quos nostri patres non tulerunt jam similes habere cupiamus.
Mitte, obsecro, inquit, Crasse, Julius, sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer, cujus ego non dum plane rationem intellego.
LXI. In omni voce, inquit Crassus, est quoddam medium, sed suum cuique voci: hinc gradatim
Ascendere vocem* ei suave esi (nam a principio dam est vocent salutare; Deinde est quoddam contentionis extremum, quod tamen interius est quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet et jam ab ipsa contentione revocabit, est item contra quoddam in remissione gravissimum quoque tanquam sonorum gradibus descenditur. Hæc varietas et hic per omnes sonos vocis cursus et se tuebitur et actioni afferet suavitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum hujus consuetudinis vobi seum ad forum deferetis.
Edidi quæ potui, non ut volui sed ut me temporis angustiæ cœgerunt; Scitum est enim causam conferre m tempus, cum afferre plura si cupias non queas.
Tu vero, inquit Catulus, collegisti omnia, quantum ego possum judicare, ita divinitus ut non a Græcis didicisse sed eos ipsos hæc docere posse vide are. Me quidem istius sermonis participem factum esse gaudeo; Ac vellem ut meus gener, sodalis tuus Hortensius affuisset; Quem quidem ego confido omnibus istis laudibus quas tu oratione complexus es excellentem fore.
Et Crassus: Fore dicis? Inquit, ego vero esse jam judico et tum indicavi eum me consule in senatu
Causam defendit Africæ, nuperque etiam magis cum pro Bithyniæ rege dixit. Quam ob rem recte vides, Catule, nihil enim isti adolescenti neque a natura 30 neque a doctrina deesse sentio. Quo magis est tibi, Cotta, et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; Non enim ille mediocris orator vestræ quasi succrescit ætati, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari; Cui quanquam faveo, tamen illum ætati suæ præstare cupio, vobis vero illum tanto minorem præcurrere vix honestum est.
Sed jam surgamus, inquit, nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curaque laxemus.