AUGUSTINI CONFESSIONUM LIBER SEPTIMUS

Liber I Liber II Liber III Liber IV Liber V Liber VI Liber VII Liber VIII Liber IX Liber X Liber XI Liber XII Liber XIII

7.1.1

Jam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in juventutem, quanto ætate major, tanto vanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiæ nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri solet. Non te cogitabam, Deus, in figura corporis humani; Ex quo audire aliquid de sapientia cœpi, semper hoc fugi et gaudebam me hoc repperisse in fide spiritalis matris nostræ, catholicæ tuæ, sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. Et conabar cogitare te, homo et talis homo, summum et solum et verum Deum, et te incorruptibilem et inviolabilem et incommutabilem totis medullis credebam, quia nesciens unde et quomodo, plane tamen videbam et certus eram id quod corrumpi potest deterius esse quam id quod non potest, et quod violari non potest incunctanter præponebam violabili, et quod nullam patitur mutationem melius esse quam id quod mutari potest. Clamabat violenter cor meum adversus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu conabar abigere circumvolantem turbam immunditiæ ab acie mentis meæ, et vix dimota in ictu oculi, ecce conglobata rursus aderat et inruebat in aspectum meum et obnubilabat eum, ut quamvis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, sive infusum mundo sive etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inviolabile et incommutabile quod corruptibili et violabili et commutabili præponebam, quoniam quidquid privabam spatiis talibus nihil mihi esse videbatur, sed prorsus nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni corpore vacuatus et terreno et humido et ærio et cælesti, sed tamen sit locus inanis tamquam spatiosum nihil.

7.1.2

Ego itaque incrassatus corde nec mihimet ipsi vel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur vel diffunderetur vel conglobaretur vel tumeret vel tale aliquid caperet aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. Per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum, nec videbam hanc eandem intentionem qua illas ipsas imagines formabam non esse tale aliquid, quæ tamen ipsas non formaret nisi esset magnum aliquid. Ita etiam te, vita vitæ meæ, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem et extra eam quaquaversum per immensa sine termine, ut haberet te terra, haberet cælum, haberent omnia et illa finirentur in te, tu autem nusquam. Sicut autem luci solis non obsisteret æris corpus, æris hujus qui supra terram est, quominus per eum traiceretur penetrans eum, non dirrumpendo aut concidendo sed implendo eum totum, sic tibi putabam non solum cæli et æris et maris sed etiam terræ corpus pervium et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam præsentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrantem omnia quæ creasti. Ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; Nam falsum erat. Illo enim modo major pars terræ majorem tui partem haberet et minorem minor, atque ita te plena essent omnia ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas, brevibus breves partes tuas prasesentes faceres. Non est autem ita, sed nondum inluminaveras tenebras meas.

7.2.3

Sat erat mihi, Domine, adversus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum -- sat erat ergo illud quod jam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat et omnes qui audieramus concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum, quam ex adversa mole solent opponere, si tu cum ea pugnare noluisses? Si enim responderetur aliquid fuisse nocituram, violabilis tu et corruptibilis fores. Si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi ut quædam portio tua et membrum tuum vel proles de ipsa substantia tua misceretur adversis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius ut a beatitudine in miseriam verteretur et indigeret auxilio quo erui purgarique posset, et hanc esse animam cui tuus sermo servienti liber et contaminatæ purus et corruptæ integer subveniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. Itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et exsecrabilia; Si autem corruptibilem, idipsum jam falsum et prima voce abominandum. Sat erat ergo istuc adversus eos omni modo evomendos a pressura pectoris, quia non habebant qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguæ sentiendo de te ista et loquendo.

7.3.4

Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem et nulla ex parte mutabilem dicerem firmeque sentirem Deum nostrum, Deum verum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam corpora, nec tantum nostras animas et corpora sed omnes et omnia, non tenebam explicatam et enodatam causam mali. Quæcumque tamen esset, sic eam quærendam videbam, ut non per illam constringerer Deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quærebam. Itaque securus eam quærebam, et certus non esse verum quod illi dicerent quos toto animo fugiebam, quia videbam quærendo unde malum repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati quam suam male facere.

7.3.5

Et intendebam ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse ut male faceremus et rectum judicium tuum ut pateremur, et eam liquidam cernere non valebam. Itaque aciem mentis de profundo educere conatus mergebar iterum, et sæpe conatus mergebar iterum atque iterum. Sublevabat enim me in lucem tuam quod tam sciebam me habere voluntatem quam me vivere. Itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium quam me velle ac nolle certissimus eram, et ibi esse causam peccati mei jam jamque animadvertebam. Quod autem invitus facerem, pati me potius quam facere videbam, et id non culpam sed pœnam esse judicabam, qua me non injuste plecti te justum cogitans cito fatebar. Sed rursus dicebam, 'quis fecit me? Nonne Deus meus, non tantum bonus sed ipsum bonum? Unde igitur mihi male velle et bene nolle? Ut esset cur juste pœnas luerem? Quis in me hoc posuit et insevit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem a dulcissimo Deo meo? Si diabolus auctor, unde ipse diabolus? Quod si et ipse perversa voluntate ex bono angelo diabolus factus est, unde et in ipso voluntas mala qua diabolus fieret, quando totus angelus a conditore optimo factus esset?' His cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris ubi nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam homo facere putatur.

7.4.6

Sic enim nitebar invenire cetera, ut jam inveneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. Neque enim ulla anima umquam potuit poteritve cogitare aliquid quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. Cum autem verissime atque certissime incorruptibile corruptibili præponatur, sicut jam ego præponebam, poteram jam cogitatione aliquid attingere quod esset melius Deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. Ubi igitur videbam incorruptibile corruptibili esse præferendum, ibi te quærere debebam atque inde advertere ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest. Nullo enim prorsus modo violat corruptio Deum nostrum, nulla voluntate, nulla necessitate, nullo improviso casu, quoniam ipse est Deus, et quod sibi vult bonum est, et ipse est idem bonum; Corrumpi autem non est bonum. Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia tua. Esset autem major, si te ipso tu ipse major esses: voluntas enim et potentia Dei Deus ipse est. Et quid improvisum tibi, qui nosti omnia? Et nulla natura est nisi quia nosti eam. Et ut quid multa dicimus cur non sit corruptibilis substantia quæ Deus est, quando, si hoc esset, non esset Deus?

7.5.7

Et quærebam unde malum, et male quærebam, et in ipsa inquisitione mea non videbam malum. Et constituebam in conspectu spiritus mei universam creaturam, quidquid in ea cernere possumus, sicuti est terra et mare et ær et sidera et arbores et animalia mortalia, et quidquid in ea non videmus, sicut firmamentum cæli insuper et omnes angelos et cuncta spiritalia ejus, sed etiam ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinavit imaginatio mea. Et feci unam massam grandem distinctam generibus corporum, creaturam tuam, sive re vera quæ corpora erant, sive quæ ipse pro spiritibus finxeram, et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram, sed quantum libuit, undiqueversum sane finitam, te autem, Domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum, tamquam si mare esset ubique et undique per immensa infinitum solum mare et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari. Sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam et dicebam, 'ecce Deus et ecce quæ creavit Deus, et bonus Deus atque his validissime longissimeque præstantior; Sed tamen bonus bona creavit, et ecce quomodo ambit atque implet ea. Ubi ergo malum et unde et qua huc inrepsit? Quæ radix ejus et quod semen ejus? An omnino non est? Cur ergo timemus et cavemus quod non est? Aut si inaniter timemus, certe vel timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor, et tanto gravius malum, quanto non est, quod timeamus, et timemus. Idcirco aut est malum quod timemus, aut hoc malum est quia timemus. Unde est igitur, quoniam Deus fecit hæc omnia bonus bona? Majus quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia. Unde est malum? An unde fecit ea, materies aliqua mala erat et formavit atque ordinavit eam, sed reliquit aliquid in illa quod in bonum non converteret? Cur et hoc? An impotens erat totam vertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? Postremo cur inde aliquid facere voluit ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset omnino? Aut vero exsistere poterat contra ejus voluntatem? Aut si æterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum sic eam sivit esse ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? Aut jam, si aliquid subito voluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset atque ipse solus esset totum verum et summum et infinitum bonum? Aut si non erat bene, ut non aliquid boni etiam fabricaretur et conderet qui bonus erat, illa sublata et ad nihilum redacta materie quæ mala erat, bonam ipse institueret unde omnia crearet? Non enim esset omnipotens si condere non posset aliquid boni nisi ea quam non ipse condiderat adjuvaretur materia.' Talia volvebam pectore misero, ingravidato curis mordacissimis de timore mortis et non inventa veritate; Stabiliter tamen hærebat in corde meo in catholica ecclesia fides Christi tui, Domini et salvatoris nostri, in multis quidem adhuc informis et præter doctrinæ normam fluitans, sed tamen non eam relinquebat animus, immo in dies magis magisque inbibebat.

7.6.8

Jam etiam mathematicorum fallaces divinationes et impia deliramenta reieceram. Confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animæ meæ miserationes tuæ, Deus meus! Tu enim, tu omnino (nam quis alius a morte omnis erroris revocat nos nisi vita quæ mori nescit, et sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum volatica folia?), tu procurasti pervicaciæ meæ, qua obluctatus sum Vindiciano acuto seni et Nebridio adulescenti mirabilis animæ, illi vehementer adfirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua sed tamen crebro dicenti non esse illam artem futura prævidendi, conjecturas autem hominum habere sæpe vim sortis et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent sed in ea non tacendo incurrentibus -- procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum nec eas litteras bene callentem sed, ut dixi, consultorem curiosum et tamen scientem aliquid quod a patre suo se audisse dicebat: quod quantum valeret ad illius artis opinionem evertendam ignorabat. Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas sæcularis spes ejus intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas constellationes appellant videretur, ego autem, qui jam de hac re in Nebridii sententiam flecti cœperam, non quidem abnuerem conicere ac dicere quod nutanti occurrebat, sed tamen subicerem prope jam esse mihi persuasum ridicula illa esse et inania, tum ille mihi narravit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum æque illa simulque sectantem. Qui pari studio et conlatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si quæ domi parerent, observarent momenta nascentium atque ad ea cæli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta conligerent. Itaque dicebat audisse se a patre quod, cum eundem Firminum prægnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quædam pariter utero grandescebat, quod latere non potuit Dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat; Atque ita factum esse, ut cum iste conjugis, ille autem ancillæ dies et horas minutioresque horarum articulos cautissima observatione numerarent, enixæ essent ambæ simul, ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille servulo. Nam cum mulieres parturire cœpissent, indicaverunt sibi ambo quid sua cujusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo facile effecerant. Atque ita qui ab alterutro missi sunt tam ex paribus domorum intervallis sibi obviam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum notare sineretur. Et tamen Firminus amplo apud suos loco natus dealbatiores vias sæculi cursitabat, augebatur divitiis, sublimabatur honoribus, servus autem ille conditionis jugo nullatenus relaxato Dominis serviebat, ipso indicante qui noverat eum.

7.6.9

His itaque auditis et creditis (talis quippe narraverat) omnis illa reluctatio mea resoluta concidit, et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus ejus inspectis ut vera pronuntiarem, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriæ civitatis, natales ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; At si me ille servus ex eisdem constellationibus (quia et illius ipsæ essent) consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursus ibi videre abjectissimam familiam, conditionem servilem et cetera longe a prioribus aliena longeque distantia. Unde autem fieret ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem, si autem eadem dicerem, falsa dicerem, inde certissime conlegi ea quæ vera consideratis constellationibus dicerentur non arte dici sed sorte, quæ autem falsa, non artis imperitia sed sortis mendacio.

7.6.10

Hinc autem accepto aditu, ipse mecum talia ruminando, ne quis eorundem delirorum qui talem quæstum sequerentur, quos jam jamque invadere atque inrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi aut illi pater falsa narraverit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero ut parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, conligi tamen humana observatione non possit litterisque signari omnino non valeat quas mathematicus inspecturus est ut vera pronuntiet. Et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et de Jacob, sed non eadem utrique acciderunt. Falsa ergo diceret aut, si vera diceret, non eadem diceret: at eadem inspiceret. Non ergo arte sed sorte vera diceret. Tu enim, Domine, justissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis ut, dum quisque consulit, hoc audiat quod eum oportet audire occultis meritis animarum ex abysso justi judicii tui. Cui non dicat homo, 'quid est hoc?' 'Ut quid hoc?' Non dicat, non dicat; Homo est enim.

7.7.11

Jam itaque me, adjutor meus, illis vinculis solveras, et quærebam unde malum, et non erat exitus. Sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide qua credebam et esse te et esse incommutabilem substantiam tuam et esse de hominibus curam et judicium tuum et in Christo, filio tuo, Domino nostro, atque scripturis sanctis quas ecclesiæ tuæ catholicæ commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanæ ad eam vitam quæ post hanc mortem futura est. His itaque salvis atque inconcusse roboratis in animo meo, quærebam æstuans unde sit malum. Quæ illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, Deus meus! Et ibi erant aures tuæ nesciente me. Et cum in silentio fortiter quærerem, magnæ voces erant ad misericordiam tuam tacitæ contritiones animi mei. Tu sciebas quid patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum! Numquid totus tumultus animæ meæ, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum tamen ibat in auditum tuum quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum, et lumen oculorum meorum non erat mecum. Intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. At ego intendebam in ea quæ locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista ut dicerem, 'sat est et bene est,' nec dimittebant redire ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te vero inferior, et tu gaudium verum mihi subdito tibi et tu mihi subjeceras quæ infra me creasti. Et hoc erat rectum temperamentum et media regio salutis meæ, ut manerem ad imaginem tuam et tibi serviens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te surgerem et currerem adversus Dominum in cervice crassa scuti mei, etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. Ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum ipsæ opponebantur redeunti, quasi diceretur, 'quo is, indigne et sordide?' Et hæc de vulnere meo creverant, quia humilasti tamquam vulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te et nimis inflata facies claudebat oculos meos.

7.8.12

Tu vero, Domine, in æternum manes et non in æternum irasceris nobis, quoniam miseratus es terram et cinerem. Et placuit in conspectuo tuo reformare deformia mea, et stimulis internis agitabas me ut impatiens essem donec mihi per interjorem aspectum certus esses. Et residebat tumor meus ex occulta manu medicinæ tuæ aciesque conturbata et contenebrata mentis meæ acri collyrio salubrium dolorum de die in diem sanabatur.

7.9.13

Et primo volens ostendere mihi quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam, et quanta misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod verbum tuum caro factum est et habitavit inter homines, procurasti mihi per quendam hominem immanissimo typho turgidum quosdam platonicorum libros ex græca lingua in latinam versos, et ibi legi, non quidem his verbis sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in eo vita est, et vita erat lux hominum; Et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Et quia hominis anima, quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed verbum Deus est lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Quia vero in sua propria venit et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus, non ibi legi.

7.9.14

Item legi ibi quia verbum, Deus, non ex carne, non ex sanguine non ex voluntate viri neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est; Sed quia verbum caro factum est et habitavit in nobis, non ibi legi. Indagavi quippe in illis litteris varie dictum et multis modis quod sit filius in forma patris, non rapinam arbitratus esse æqualis Deo, quia naturaliter idipsum est, sed quia semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, humilavit se factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus eum exaltavit a mortuis et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris, non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora et supra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus filius tuus coæternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animæ ut beatæ sint, et quia participatione manentis in se sapientiæ renovantur ut sapientes sint, est ibi; Quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est, et filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum, non est ibi. Abscondisti enim hæc a sapientibus et revelasti ea parvulis, ut venirent ad eum laborantes et onerati et reficeret eos, quoniam mitis est et humilis corde, et diriget mites in judicio et docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia peccata nostra. Qui autem cothurno tamquam doctrinæ sublimioris elati non audiunt dicentem, 'discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris,' etsi cognoscunt Deum, non sicut Deum glorificant aut gratias agunt, sed evanescunt in cogitationibus suis et obscuratur insipiens cor eorum; Dicentes se esse sapientes stulti facti sunt.

7.9.15

Et ideo legebam ibi etiam immutatam gloriam incorruptionis tuæ in idola et varia simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, videlicet Ægyptium cibum quo Esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus, conversus corde in Ægyptum et curvans imaginem tuam, animam suam, ante imaginem vituli manducantis fænum. Inveni hæc ibi et non manducavi. Placuit enim tibi, Domine, auferre opprobrium diminutionis ab Jacob, ut major serviret minori, et vocasti gentes in hereditatem tuam. Et ego ad te veneram ex gentibus et intendi in aurum quod ab Ægypto voluisti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat, ubicumque erat. Et dixisti Atheniensibus per apostolum tuum quod in te vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt, et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Ægyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam creatori.

7.10.16

Et inde admonitus redire ad memet ipsum, intravi in intima mea duce te, et potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi et vidi qualicumque oculo animæ meæ supra eundem oculum animæ meæ, supra mentem meam, lucem incommutabilem, non hanc vulgarem et conspicuam omni carni, nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam nec sicut cælum super terram, sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. Qui novit veritatem, novit eam, et qui novit eam, novit æternitatem; Caritas novit eam. O æterna veritas et vera caritas et cara æternitas, tu es Deus meus, tibi suspiro die ac nocte! Et cum te primum cognovi, tu adsumpsisti me ut viderem esse quod viderem, et nondum me esse qui viderem. Et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore. Et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem vocem tuam de excelso: 'cibus sum grandium: cresce et manducabis me. Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me.' Et cognovi quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam meam, et dixi, 'numquid nihil est veritas, quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa est?' Et clamasti de longinquo, 'immo vero ego sum qui sum.' Et audivi, sicut auditur in corde, et non erat prorsus unde dubitarem, faciliusque dubitarem vivere me quam non esse veritatem, quæ per ea quæ facta sunt intellecta conspicitur.

7.11.17

Et inspexi cetera infra te et vidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. Id enim vere est quod incommutabiliter manet. Mihi autem inhærere Deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. Ille autem in se manens innovat omnia, et Dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.

7.12.18

Et manifestatum est mihi quoniam bona sunt quæ corrumpuntur, quæ neque si summa bona essent neque nisi bona essent corrumpi possent; Quia si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur non esset. Nocet enim corruptio et, nisi bonum minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut, quod certissimum est, omnia quæ corrumpuntur privantur bono. Si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. Si enim erunt et corrumpi jam non poterunt, meliora erunt, quia incorruptibiliter permanebunt. Et quid monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? Ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt. Ergo quæcumque sunt, bona sunt, malumque illud quod quærebam unde esset non est substantia, quia si substantia esset, bonum esset. Aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia corruptibilis esset, quæ nisi bona esset, corrumpi non posset. Itaque vidi et manifestatum est mihi quia omnia bona tu fecisti et prorsus nullæ substantiæ sunt quas tu non fecisti. Et quoniam non æqualia omnia fecisti, ideo sunt omnia, quia singula bona sunt, et simul omnia valde bona, quoniam fecit Deus noster omnia bona valde.

7.13.19

Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec universæ creaturæ tuæ, quia extra non est aliquid quod inrumpat et corrumpat ordinem quem imposuisti ei. In partibus autem ejus quædam quibusdam quia non conveniunt, mala putantur; Et eadem ipsa conveniunt aliis et bona sunt et in semet ipsis bona sunt. Et omnia hæc, quæ sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem cælum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut dicerem, 'non essent ista,' quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem, quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quæ faciunt verbum tuum, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiæ et omnia pecora, reptilia et volatilia pinnata. Reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ, juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen tuum. Cum vero etiam de cælis te laudent, laudent te, Deus noster. In excelsis omnes angeli tui, omnes virtutes tuæ, sol et luna, omnes stellæ et lumen, cæli cælorum et aquæ quæ super cælos sunt laudent nomen tuum. Non jam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam, et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora judicio saniore pendebam.

7.14.20

Non est sanitas eis quibus displicet aliquid creaturæ tuæ, sicut mihi non erat cum displicerent multa quæ fecisti. Et quia non audebat anima mea ut ei displiceret Deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et inde jerat in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat, et aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium et eum putaverat esse te et eum conlocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi, sed posteaquam fovisti caput nescientis et clausisti oculos meos, ne viderent vanitatem. Cessavi de me paululum, et consopita est insania mea, et evigilavi in te et vidi te infinitum aliter, et visus iste non a carne trahebatur.

7.15.21

Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate, et omnia vera sunt in quantum sunt, nec quicquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. Et vidi quia non solum locis sua quæque suis conveniunt sed etiam temporibus et quia tu, qui solus æternus es, non post innumerabilia spatia temporum cœpisti operari, quia omnia spatia temporum, et quæ præterierunt et quæ præteribunt, nec abirent nec venirent nisi te operante et manente.

7.16.22

Et sensi expertus non esse mirum quod palato non sano pœna est et panis qui sano suavis est, et oculis ægris odiosa lux quæ puris amabilis. Et justitia tua displicet iniquis, nedum vipera et vermiculus, quæ bona creasti, apta inferioribus creaturæ tuæ partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et quæsivi quid esset iniquitas et non inveni substantiam, sed a summa substantia, te Deo, detortæ in infima voluntatis perversitatem, proicientis intima sua et tumescentis foras.

7.17.23

Et mirabar quod jam te amabam, non pro te phantasma, et non stabam frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu; Et pondus hoc consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse cui cohærerem, sed nondum me esse qui cohærerem, quoniam corpus quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, eramque certissimus quod invisibilia tua a constitutione mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus et divinitas tua. Quærens enim unde approbarem pulchritudinem corporum, sive cælestium sive terrestrium, et quid mihi præsto esset integre de mutabilibus judicanti et dicenti, 'hoc ita esset debet, illud non ita' -- hoc ergo quærens, unde judicarem cum ita judicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis æternitatem supra mentem meam commutabilem. Atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam atque inde ad ejus interjorem vim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiæ, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam ad quam refertur judicandum quod sumitur a sensibus corporis. Quæ se quoque in me comperiens mutabilem erexit se ad intellegentiam suam et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inveniret quo lumine aspergeretur, cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile præferendum esse mutabili unde nosset ipsum incommutabile (quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa præponeret), et pervenit ad id quod est in ictu trepidantis aspectus. Tunc vero invisibilia tua per ea quæ facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non evalui, et repercussa infirmitate redditus solitis non mecum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta desiderantem quæ comedere nondum possem.

7.18.24

Et quærebam viam comparandi roboris quod esset idoneum ad fruendum te, nec inveniebam donec amplecterer mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula, vocantem et dicentem, 'ego sum via et veritas et vita,' et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni, quoniam verbum caro factum est ut infantiæ nostræ lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. Non enim tenebam Deum meum Jesum, humilis humilem, nec cujus rei magistra esset ejus infirmitas noveram. Verbum enim tuum, æterna veritas, superioribus creaturæ tuæ partibus supereminens subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem ædificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a seipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur, videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione tunicæ pelliciæ nostræ, et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.

7.19.25

Ego vero aliud putabam tantumque sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiæ viro cui nullus posset æquari, præsertim quia mirabiliter natus ex virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium præ adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet verbum caro factum, ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex his quæ de illo scripta traderentur quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non hæsisse carnem illam verbo tuo nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui novit incommutabilitatem verbi tui, quam ego jam noveram, quantum poteram, nec omnino quicquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere, nunc aliquo affectu affici, nunc non affici, nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio, propria sunt mutabilitatis animæ et mentis. Quæ si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam, non corpus tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona veritatis, sed magna quadam naturæ humanæ excellentia et perfectiore participatione sapientiæ præferri ceteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a catholicis ut præter Deum et carnem non esset in Christo, animam mentemque hominis non existimabat in eo prædicari. Et quoniam bene persuasum tenebat ea quæ de illo memoriæ mandata sunt sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea hæreticorum apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens catholicæ fidei conlætatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod verbum caro factum est, quomodo catholica veritas a Photini falsitate dirimatur. Improbatio quippe hæreticorum facit eminere quid ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina. Oportuit enim et hæreses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.

7.20.26

Sed tunc, lectis platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus quærere incorpoream veritatem, invisibilia tua per ea quæ facta sunt intellecta conspexi et repulsus sensi quid per tenebras animæ meæ contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse nec tamen per locos finitos infinitosve diffundi et vere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento quia sunt, certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. Garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, salvatore nostro, viam tuam quærerem, non peritus sed periturus essem. Jam enim cœperam velle videri sapiens plenus pœna mea et non flebam, insuper et inflabar scientia. Ubi enim erat illa ædificans caritas a fundamento humilitatis, quod est Christus Jesus? Aut quando illi libri me docerent eam? In quos me propterea, priusquam scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut imprimeretur memoriæ meæ quomodo ex eis affectus essem et, cum postea in libris tuis mansuefactus essem et curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea, discernerem atque distinguerem quid interesset inter præsumptionem et confessionem, inter videntes quo eundum sit nec videntes qua, et viam ducentem ad beatificam patriam non tantum cernendam sed et habitandam. Nam si primo sanctis tuis litteris informatus essem et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et post in illa volumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu quem salubrem inbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.

7.21.27

Itaque avidissime arripui venerabilem stilum spiritus tui, et præ ceteris apostolum Paulum, et perierunt illæ quæstiones in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis ejus, et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exultare cum tremore didici. Et cœpi et inveni, quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione gratiæ tuæ dici, ut qui videt non sic glorietur, quasi non acceperit non solum id quod videt, sed etiam ut videat (quid enim habet quod non accepit?) Et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat, et qui de longinquo videre non potest, viam tamen ambulet qua veniat et videat et teneat, quia, etsi condelectetur homo legi Dei secundum interjorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis repugnante legi mentis suæ et se captivum ducente in lege peccati, quæ est in membris ejus? Quoniam justus es, Domine, nos autem peccavimus, inique fecimus, impie gessimus, et gravata est super nos manus tua, et juste traditi sumus antiquo peccatori, præposito mortis, quia persuasit voluntati nostræ similitudinem voluntatis suæ, qua in veritate tua non stetit. Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum, quem genuisti coæternum et creasti in principio viarum tuarum, in quo princeps hujus mundi non invenit quicquam morte dignum, et occidit eum? Et evacuatum est chirographum quod erat contrarium nobis. Hoc illæ litteræ non habent: non habent illæ paginæ vultum pietatis hujus, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humilatum, populi salutem, sponsam civitatem, arram spiritus sancti, poculum pretii nostri. Nemo ibi cantat, 'nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum: etenim ipse Deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non movebor amplius.' Nemo ibi audit vocantem: 'venite ad me, qui laboratis.' Dedignantur ab eo discere quoniam mitis est et humilis corde. Abscondisti enim hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Et aliud est de silvestri cacumine videre patriam pacis et iter ad eam non invenire et frustra conari per invia circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus cum principe suo leone et dracone, et aliud tenere viam illuc ducentem cura cælestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui cælestem militiam deseruerunt; Vitant enim eam sicut supplicium. Hæc mihi inviscerabantur miris modis, cum minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraveram opera tua et expaveram.

Index