L. ANNÆI SENECÆ
EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM LIBER NONUS

LXXV. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Minus tibi accuratas a me epistulas mitti quereris. Quis enim accurate loquitur nisi qui vult putide loqui? Qualis sermo meus esset si una desideremus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quæ nihil habent accersitum nec fictum. [2] Si fieri posset, quid sentiam ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum jactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissem, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abjecissem. [3] Hoc unum plane tibi adprobare vellem, omnia me illa sentire quæ dicerem, nec tantum sentire sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus. Non mehercules jeiuna esse et arida volo quæ de rebus tam magnis dicentur (neque enim philosophia ingenio renuntiat), multum tamen operæ inpendi verbis non oportet. [4] Hæc sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. Ille promissum suum implevit qui et cum videas illum et cum audias idem est. Videbimus qualis sit, quantus sit: unus est. [5] Non delectent verba nostra sed prosint. Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimas prosequatur: sit talis ut res potius quam se ostendat. Aliæ artes ad ingenium totæ pertinent, hic animi negotium agitur. [6] Non quærit æger medicum eloquentem, sed si ita competit ut idem ille qui sanare potest compte de iis quæ facienda sunt disserat, boni consulet. Non tamen erit quare gratuletur sibi quod inciderit in medicum etiam disertum; hoc enim tale est quale si peritus gubernator etiam formosus est. [7] Quid aures meas scabis? quid oblectas? aliud agitur: urendus, secandus, abstinendus sum. Ad hæc adhibitus es; curare debes morbum veterem, gravem, publicum; tantum negotii habes quantum in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? jamdudum gaude si sufficis rebus. Quando tam multa disces? quando quæ didiceris adfiges tibi ita ut excidere non possint? quando illa experieris? Non enim, ut cetera, memoriæ tradidisse satis est: in opere temptanda sunt; non est beatus qui scit illa, sed <qui> facit.

[8] 'Quid ergo? infra illum nulli gradus sunt? statim a sapientia præceps est?' Non, ut existimo; nam qui proficit in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina: in tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur.

[9] Primi sunt qui sapientiam nondum habent sed jam in vicinia ejus constiterunt; tamen etiam quod prope est extra est. Qui sint hi quæris? qui omnes jam adfectus ac vitia posuerunt, quæ erant conplectenda didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent, jam tamen in illa quæ fugerunt decidere non possunt; jam ibi sunt unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet: quod in quadam epistula scripsisse me memini, 'scire se nesciunt'. Jam contigit illis bono suo frui, nondum confidere. [10] Quidam hoc proficientium genus de quo locutus sum ita conplectuntur ut illos dicant jam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiæ nisi qui totam eam excussit; nemo autem illam excussit nisi qui pro illa sapientiam adsumpsit. [11] Quid inter morbos animi intersit et adfectus sæpe jam dixi. Nunc quoque te admonebo: morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio; nimio artius hæc animum inplicuerunt et perpetua ejus mala esse coeperunt. Ut breviter finiam, morbus est judicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint quæ leviter expetenda sunt; vel, si mavis, ita finiamus: nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel in nullo. [12] Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus pthisin. Itaque qui plurimum profecere extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi.

[13] Secundum genus est eorum qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita ut non sit illis securitatis suæ certa possessio; possunt enim in eadem relabi.

[14] Tertium illud genus extra multa et magna vitia est, sed non extra omnia. Effugit avaritiam sed iram adhuc sentit; jam non sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione; jam non concupiscit, sed adhuc timet, et in ipso metu ad quædam satis firmus est, quibusdam cedit: mortem contemnit, dolorem reformidat.

[15] De hoc loco aliquid cogitemus: bene nobiscum agetur, si in hunc admittimur numerum. Magna felicitate naturæ magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur gradus; sed ne hic quidem contemnendus est color tertius. Cogita quantum circa te videas malorum; aspice quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur: intelleges satis nos consequi, si inter pessimos non sumus. [16] 'Ego vero' inquis 'spero me posse et amplioris ordinis fieri.' Optaverim hoc nobis magis quam promiserim: præoccupati sumus, ad virtutem contendimus inter vitia districti. Pudet dicere: honesta colimus quantum vacat. At quam grande præmium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus! [17] Non cupiditas nos, non timor pellet; inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus, nec mortem horrebimus nec deos; sciemus mortem malum non esse, deos malo non esse. Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur: optima vi noxia carent. [18] Expectant nos, <si> ex hac aliquando fæce in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas. Quæris quæ sit ista? Non homines timere, non deos; nec turpia velle nec nimia; in se ipsum habere maximam potestatem: inæstimabile bonum est suum fieri. Vale.

LXXVI. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Inimicitias mihi denuntias si quicquam ex iis quæ cotidie facio ignoraveris. Vide quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum jam diem habeo ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio. 'Bona' inquis 'ætate.' Quidni bona? quid autem stultius est quam quia diu non didiceris non discere? [2] 'Quid ergo? idem faciam quod trossuli et juvenes?' Bene mecum agitur si hoc unum senectutem meam dedecet: omnis ætatis homines hæc schola admittit. 'In hoc senescamus, ut juvenes sequamur?' In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit: ad philosophum ire erubescam? [3] Tamdiu discendum est quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est quemadmodum vivas quamdiu vivas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quæris quid doceam? etiam seni esse discendum. [4] Pudet autem me generis humani quotiens scholam intravi. Præter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum. Illud quidem fartum est, et ingenti studio quis sit pythaules bonus judicatur; habet tubicen quoque Græcus et præco concursum: at in illo loco in quo vir bonus quæritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus: æquo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadenti contemnendus est ipse contemptus.

[5] Perge, Lucili, et propera, ne tibi accidat quod mihi, ut senex discas; immo ideo magis propera quoniam id nunc adgressus es quod perdiscere vix senex possis. 'Quantum' inquis 'proficiam?' Quantum temptaveris. [6] Quid expectas? nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi: virtus in te non incidet. Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum quod honestum: in illis nihil invenies veri, nihil certi, quæcumque famæ placent. [7] Quare autem unum sit bonum quod honestum dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula judicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum quæ dicta sunt contraham.

[8] Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum; quam fortia dorso jumenta sint quæris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre; in cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere: id in quoque optimum esse debet cui nascitur, quo censetur. [9] In homine quid est optimum? ratio: hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet: et leones. Formonsus est: et pavones. Velox est: et equi. Non dico, in his omnibus vincitur; non quæro quid in se maximum habeat, sed quid suum. Corpus habet: et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium: et bestiæ et vermes. Habet vocem: sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilæ, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii? [10] Quid est in homine proprium? ratio: hæc recta et consummata felicitatem hominis implevit. Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturæ suæ pervenit, homini autem suum bonum ratio est, si hanc perfecit laudabilis est et finem naturæ suæ tetigit. Hæc ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est. [11] Id itaque unum bonum est in homine quod unum hominis est; nunc enim non quærimus quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. Si nullum aliud est hominis quam ratio, hæc erit unum ejus bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto inprobabitur; si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine primum solumque est quo et probatur et inprobatur.

[12] Non dubitas an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum sit. Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis illum; item si quis nihil quidem eorum quæ rettuli habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur, laudandus est, quod qui non habet in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur. [13] Quæ condicio rerum, eadem hominum est: navis bona dicitur non quæ pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cujus tutela ebore cælata est nec quæ fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et juncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum; [14] gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cujus vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus; regula non quam formosa, sed quam recta sit quæritur: eo quidque laudatur cui comparatur, quod illi proprium est. [15] Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet quantum aret, quantum feneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est si ratio ejus explicita et recta est et ad naturæ suæ voluntatem accommodata. [16] Hæc vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecte beatum facit; hoc autem unum bonum est quo uno beatus efficitur. Dicimus et illa bona esse quæ a virtute profecta contractaque sunt, id est opera ejus omnia; sed ideo unum ipsa bonum est quia nullum sine illa est. [17] Si omne in animo bonum est, quidquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus. Nam cetera quæ cupiditates nostras inritant deprimunt quoque animum et labefaciunt et cum videntur attollere inflant ac multa vanitate deludunt. Ergo id unum bonum est quo melior animus efficitur. [18] Omnes actiones totius vitæ honesti ac turpis respectu temperantur; ad hæc faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit hoc dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit faciet etiam [sine pecunia] si laboriosum erit, faciet etiam si damnosum erit, faciet etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam; ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur. [19] Ergo si honestum utique secuturus est, turpe utique vitaturus, et in omni actu vitæ spectaturus hæc duo, <nec aliud bonum quam honestum> nec aliud malum quam turpe, si una indepravata virtus est et sola permanet tenoris sui, unum est bonum virtus, cui jam accidere ne sit bonum non potest. Mutationis periculum effugit: stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non revolvitur.

[20] Dixi, si forte meministi, et concupita vulgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse: inventus est qui divitias proiceret, inventus est qui flammis manum inponeret, cujus risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret; amor enim, ira, cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest brevis obstinatio animi, aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quæ non ex impetu nec subito sed æqualiter valet, cui perpetuum robur est? [21] Sequitur ut quæ ab inconsultis sæpe contemnuntur, a sapientibus semper, ea nec bona sint nec mala. Unum ergo bonum ipsa virtus est, quæ inter hanc fortunam et illam superba incedit cum magno utriusque contemptu.

[22] Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse præter honestum, nulla non virtus laborabit; nulla enim obtineri poterit si quicquam extra se respexerit. Quod si est, rationi repugnat, ex qua virtutes sunt, et veritati, quæ sine ratione non est; quæcumque autem opinio veritati repugnat falsa est. [23] Virum bonum concedas necesse est summæ pietatis erga deos esse. Itaque quidquid illi accidit æquo animo sustinebit; sciet enim id accidisse lege divina qua universa procedunt. Quod si est, unum illi bonum erit quod honestum; in hoc enim positum <est> et parere diis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata. [24] Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitæ, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum. Solum ergo bonum est honestum, cui modus est.

[25] Diximus futuram hominum feliciorem vitam quam deorum, si ea bona sunt quorum nullus diis usus est, tamquam pecunia, honores. Adice nunc quod, si modo solutæ corporibus animæ manent, felicior illis status restat quam est dum versantur in corpore. Atqui si ista bona sunt quibus per corpora utimur, emissis erit peius, quod contra fidem est, feliciores esse liberis et in universum datis clusas et obsessas. [26] Illud quoque dixeram, si bona sunt ea quæ tam homini contingunt quam mutis animalibus, et muta animalia beatam vitam actura; quod fieri nullo modo potest. Omnia pro honesto patienda sunt; quod non erat faciendum si esset ullum aliud bonum quam honestum.

Hæc quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri. [27] Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter sed etiam libenter. Si hoc facturus es, nullum aliud bonum est; omnia enim relinquis ut hoc habeas. Vide quanta vis honesti sit: pro re publica morieris, etiam si statim facturus hoc eris cum scieris tibi esse faciendum. [28] Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis juvat, et vir fortis ac justus, cum mortis suæ pretia ante se posuit, libertatem patriæ, salutem omnium pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur. [29] Sed ille quoque cui etiam hoc gaudium eripitur quod tractatio operis maximi et ultimi præstat, nihil cunctatus desiliet in mortem, facere recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quæ dehortentur, dic, 'factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium'. Respondebit tibi, 'ista omnia extra opus meum sunt, ego ipsum contemplor; hoc esse honestum scio; itaque quocumque ducit ac vocat venio'.

[30] Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus sed generosus quoque et indolis bonæ sentit: cetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentur; etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inludunt. [31] Nemo ex istis quos purpuratos vides felix est, non magis quam ex illis quibus sceptrum et chlamydem in scæna fabulæ adsignant: cum præsente populo lati incesserunt et coturnati, simul exierunt, excalceantur et ad staturam suam redeunt. Nemo istorum quos divitiæ honoresque in altiore fastigio ponunt magnus est. Quare ergo magnus videtur? cum basi illum sua metiris. Non est magnus pumilio licet in monte constiterit; colossus magnitudinem suam servabit etiam si steterit in puteo. [32] Hoc laboramus errore, sic nobis inponitur, quod neminem æstimamus eo quod est, sed adicimus illi et ea quibus adornatus est. Atqui cum voles veram hominis æstimationem inire et scire qualis sit, nudum inspice; ponat patrimonium, ponat honores et alia fortunæ mendacia, corpus ipsum exuat: animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus. [33] Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse utrum anima per os an per jugulum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quæ casu veniunt et quæ potentioris injuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:

'non ulla laborum,
o virgo, nova mi facies inopinave surgit;
omnia præcepi atque animo mecum ipse peregi.

Tu hodie ista denuntias: ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad humana.' [34] Præcogitati mali mollis ictus venit. At stultis et fortunæ credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud inperitos mali novitas. Hoc ut scias, ea quæ putaverant aspera fortius, cum adsuevere, patiuntur. [35] Ideo sapiens adsuescit futuris malis, et quæ alii diu patiendo levia faciunt hic levia facit diu cogitando. Audimus aliquando voces inperitorum dicentium 'sciebam hoc mihi restare': sapiens scit sibi omnia restare; quidquid factum est, dicit 'sciebam'. Vale.

LXXVII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Subito nobis hodie Alexandrinæ naves apparuerunt, quæ præmitti solent et nuntiare secuturæ classis adventum: tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniæ aspectus est: omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit; solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves. [2] Nulla enim res æque adjuvat cursum quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur. Itaque quotiens ventus increbruit majorque est quam expedit, antemna summittitur: minus habet virium flatus ex humili. Cum intravere Capreas et promunturium ex quo

alta procelloso speculatur vertice Pallas,
ceteræ velo jubentur esse contentæ: siparum
Alexandrinarum insigne [indicium] est.

[3] In hoc omnium discursu properantium ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent: olim jam nec perit quicquam mihi nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum, nunc vero multo magis: quantulumcumque haberem, tamen plus jam mihi superesset viatici quam viæ, præsertim cum eam viam simus ingressi quam peragere non est necesse. [4] Iter inperfectum erit si in media parte aut citra petitum locum steteris: vita non est inperfecta si honesta est; ubicumque desines, si bene desines, tota est. Sæpe autem et fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec eæ maximæ sunt quæ nos tenent.

[5] Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte. Convocavit complures amicos. Unusquisque aut, quia timidus erat, id illi suadebat quod sibi suasisset, aut, quia adulator et blandus, id consilium dabat quod deliberanti gratius fore suspicabatur. [6] Amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum quibus laudari dignus est laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus. Sic enim coepit: 'noli, mi Marcelline, torqueri tamquam de re magna deliberes. Non est res magna vivere: omnes servi tui vivunt, omnia animalia: magnum est honeste mori, prudenter, fortiter. Cogita quamdiu jam idem facias: cibus, somnus, libido -- per hunc circulum curritur; mori velle non tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest.' [7] Non opus erat suasore illi sed adjutore: servi parere nolebant. Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire cum incertum esset an mors domini voluntaria fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere. [8] Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiæ circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis qui totius vitæ ministri fuissent. Erat Marcellinus facilis animi et liberalis etiam cum de suo fieret; minutas itaque summulas distribuit flentibus servis et illos ultro consolatus est. [9] Non fuit illi opus ferro, non sanguine: triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum jussit. Solium deinde inlatum est, in quo diu jacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.

[10] In fabellam excessi non ingratam tibi; exitum enim amici tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est. Sed ne inutilis quidem hæc fabella fuerit; sæpe enim talia exempla necessitas exigit. Sæpe debemus mori nec volumus, morimur nec volumus. [11] Nemo tam inperitus est ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videtur stultissimus omnium qui flevit quod ante annos mille non vixerat? æque stultus est qui flet quod post annos mille non vivet. Hæc paria sunt: non eris nec fuisti; utrumque tempus alienum est. [12] In hoc punctum conjectus es, quod ut extendas, quousque extendes? Quid fles? quid optas? perdis operam.

Desine fata deum flecti sperare precando.

Rata et fixa sunt et magna atque æterna necessitate ducuntur: eo ibis quo omnia eunt. Quid tibi novi est? Ad hanc legem natus es; hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc majoribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta. [13] Quantus te populus moriturorum sequetur, quantus comitabitur! Fortior, ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento quo tu mori dubitas animam variis generibus emittunt. Tu autem non putabas te aliquando ad id perventurum ad quod semper ibas? Nullum sine exitu iter est.

[14] Exempla nunc magnorum virorum me tibi judicas relaturum? puerorum referam. Lacon ille memoriæ traditur, inpubis adhuc, qui captus clamabat 'non serviam' sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit: ut primum jussus est fungi servili et contumelioso ministerio (adferre enim vas obscenum jubebatur), inlisum parieti caput rupit. [15] Tam prope libertas est: et servit aliquis? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri? Quid ergo est cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est? Puta nolle te sequi: duceris. Fac tui juris quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas 'non servio'? Infelix, servis hominibus, servis rebus, servis vitæ; nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est. [16] Ecquid habes propter quod expectes? voluptates ipsas quæ te morantur ac retinent consumpsisti: nulla tibi nova est, nulla non jam odiosa ipsa satietate. Quis sit vini, quis mulsi sapor scis: nihil interest centum per vesicam tuam an mille amphoræ transeant: saccus es. Quid sapiat ostreum, quid mullus optime nosti: nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit. Atqui hæc sunt a quibus invitus divelleris. [17] Quid est aliud quod tibi eripi doleas? Amicos? Scis enim amicus esse? Patriam? tanti enim illam putas ut tardius cenes? Solem? quem, si posses, extingueres: quid enim umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiæ te, non fori, non ipsius rerum naturæ desiderio tardiorem ad moriendum fieri: invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti. [18] Mortem times: at quomodo illam media boletatione contemnis! Vivere vis: scis enim? Mori times: quid porro? ista vita non mors est? C. Cæsar, cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem, 'nunc enim' inquit 'vivis?' Hoc istis respondendum est quibus succursura mors est: 'mori times: nunc enim vivis?' [19] 'Sed ego' inquit 'vivere volo, qui multa honeste facio; invitus relinquo officia vitæ, quibus fideliter et industrie fungor.' Quid? tu nescis unum esse ex vitæ officiis et mori? Nullum officium relinquis; non enim certus numerus quem debeas explere finitur. [20] Nulla vita est non brevis; nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiæ brevis est, quæ inscribi monumento suo jussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa: quis illam ferre potuisset si contigisset centesimum implere? Quomodo fabula, sic vita: non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet quo loco desinas. Quocumque voles desine: tantum bonam clausulam inpone. Vale.

LXXVIII. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quæ longas destillationes et in consuetudinem adductas sequuntur, eo molestius mihi est quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi -- poterat adhuc adulescentia injurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere -- deinde succubui et eo perductus sum ut ipse destillarem, ad summam maciem deductus. [2] Sæpe impetum cepi abrumpendæ vitæ: patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset. Itaque imperavi mihi ut viverem; aliquando enim et vivere fortiter facere est.

[3] Quæ mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, hæc ipsa quibus adquiescebam medicinæ vim habuisse; in remedium cedunt honesta solacia, et quidquid animum erexit etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti fuerunt; philosophiæ acceptum fero quod surrexi, quod convalui; illi vitam debeo et nihil illi minus debeo. [4] Multum autem mihi contulerunt ad bonam valetudinem <et> amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil æque, Lucili, virorum optime, ægrum reficit atque adjuvat quam amicorum adfectus, nihil æque expectationem mortis ac metum subripit: non judicabam me, cum illos superstites relinquerem, mori. Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos; non effundere mihi spiritum videbar, sed tradere. Hæc mihi dederunt voluntatem adjuvandi me et patiendi omne tormentum; alioqui miserrimum est, cum animum moriendi projeceris, non habere vivendi.

[5] Ad hæc ergo remedia te confer. Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis monstrabit; ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo; ut legas clarius et spiritum, cujus iter ac receptaculum laborat, exerceas; ut naviges et viscera molli jactatione concutias; quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas ne inritet et exasperet tussim. Ego tibi illud præcipio quod non tantum hujus morbi sed totius vitæ remedium est: contemne mortem. Nihil triste est cum hujus metum effugimus.

[6] Tria hæc in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio voluptatum. De morte satis dictum est: hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturæ metum. Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit videri perire. Morieris, non quia ægrotas, sed quia vivis. Ista te res et sanatum manet; cum convalueris, non mortem sed valetudinem effugeris.

[7] Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus habet morbus, sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam summi doloris intentio invenit finem; nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret. [8] Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus: nervi articulique et quidquid aliud exile est acerrime sævit cum in arto vitia concepit. Sed cito hæ partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in pejus vim suam qua viget admonetque nos perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere quo confluat, ipse se elidit et iis quæ nimis implevit excutit sensum. [9] Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque interquiescit cum illa quæ torquebat hebetavit; omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur. [10] Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire si nimis senseris. Illud autem est quod inperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti; multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est. [11] 'Sed molestum est' inquit 'carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire.' Hæc prima abstinentia gravia sunt, deinde cupiditas relanguescit ipsis per [se] quæ cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde quibus fuit aviditas cibi odium est. Desideria ipsa moriuntur; non est autem acerbum carere eo quod cupere desieris. [12] Adice quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis; nullus enim non signa præmittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.

[13] Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querelis onerare: levis est dolor si nihil illi opinio adjecerit. Contra si exhortari te coeperis ac dicere 'nihil est aut certe exiguum est; duremus; jam desinet', levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia: ad opinionem dolemus. [14] Tam miser est quisque quam credidit. Detrahendas præteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: 'nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non sic distrahuntur.' Etiam si sunt vera ista, transierunt: quid juvat præteritos dolores retractare et miserum esse quia fueris? Quid quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre, tulisse jucundum est: naturale est mali sui fine gaudere. Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria: hoc ad me jam non pertinet, illud nondum. [15] In ipsis positus difficultatibus dicat,

forsan et hæc olim meminisse juvabit.

Toto contra ille pugnet animo; vincetur si cesserit, vincet si se contra dolorem suum intenderit: nunc hoc plerique faciunt, adtrahunt in se ruinam cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urguet, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur. [16] Athletæ quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt! ferunt tamen omne tormentum gloriæ cupiditate nec tantum quia pugnant ista patiuntur, sed ut pugnent: exercitatio ipsa tormentum est. Nos quoque evincamus omnia, quorum præmium non corona nec palma est nec tubicen prædicationi nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est. 'Dolorem gravem sentio.' [17] Quid ergo? non sentis si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. 'Sed grave est.' Quid? nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus? Utrum vis longum esse morbum an concitatum et brevem? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exsurgat, et desinat: brevis morbus ac præceps alterutrum faciet, aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim? in utroque finis dolendi est.

[18] Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta; memoriam in ea quæ maxime miratus es sparge; tunc tibi fortissimus quisque et victor doloris occurrat: ille qui dum varices exsecandas præberet legere librum perseveravit, ille qui non desiit ridere cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suæ experirentur. Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu? [19] Quidquid vis nunc licet dicas, destillationes et vim continuæ tussis egerentem viscerum partes et febrem præcordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos: plus est flamma et eculeus et lamina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgueret inpressum. Inter hæc tamen aliquis non gemuit. Parum est: non rogavit. Parum est: non respondit. Parum est: risit et quidem ex animo. Vis tu post hoc dolorem deridere?

[20] 'Sed nihil' inquit 'agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis.' Corpus tuum valetudo tenet, non et animum. Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpedit: si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces, quæres recordaberis. Quid porro? nihil agere te credis si temperans æger sis? ostendes morbum posse superari vel certe sustineri. [21] Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus. Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus: et in vestimentis vir fortis apparet. Habes quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. O quam magna erat gloriæ materia, si spectaremur ægri! ipse te specta, ipse te lauda.

[22] Præterea duo genera sunt voluptatum. Corporales morbus inhibet, non tamen tollit; immo, si verum æstimes, incitat. Magis juvat bibere sitientem, gratior est esurienti cibus; quidquid ex abstinentia contingit avidius excipitur. Illas vero animi voluptates, quæ majores certioresque sunt, nemo medicus ægro negat. Has quisquis sequitur et bene intellegit omnia sensuum blandimenta contemnit. [23] 'O infelicem ægrum!' Quare? quia non vino nivem diluit? quia non rigorem potionis suæ, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie? quia non ostrea illi Lucrina in ipsa mensa aperiuntur? quia non circa cenationem ejus tumultus cocorum est ipsos cum opsoniis focos transferentium? Hoc enim jam luxuria commenta est: ne quis intepescat cibus, ne quid palato jam calloso parum ferveat, cenam culina prosequitur. [24] 'O infelicem ægrum!' Edet quantum concoquat; non jacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio ejus pectora avium (totas enim videre fastidium est) congesta ponentur. Quid tibi mali factum est? cenabis tamquam æger, immo aliquando tamquam sanus.

[25] Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam calidam, et quidquid aliud intolerabile videtur delicatis et luxu fluentibus magisque animo quam corpore morbidis: tantum mortem desinamus horrere. Desinemus autem, si fines bonorum ac malorum cognoverimus; ita demum nec vita tædio erit nec mors timori. [26] Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem: in odium illam sui adducere solet iners otium. Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet: falsa satiabunt. [27] Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam præcidat ætatem, perceptus longissimæ fructus est. Cognita est illi ex magna parte natura; scit tempore honesta non crescere: iis necesse est videri omnem vitam brevem qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis metiuntur.

[28] His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca. Veniet aliquando tempus quod nos iterum jungat ac misceat; quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, ut Posidonius ait, 'unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima ætas'. [29] Interim hoc tene, hoc morde: adversis non succumbere, lætis non credere, omnem fortunæ licentiam in oculis habere, tamquam quidquid potest facere factura sit. Quidquid expectatum est diu, levius accedit. Vale.

LXXIX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Expecto epistulas tuas quibus mihi indices circuitus Siciliæ totius quid tibi novi ostenderit, et omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio: Charybdis an respondeat fabulis perscribi mihi desidero et, si forte observaveris (dignum est autem quod observes), fac nos certiores utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas æque mare illud contorqueat, et an verum sit quidquid illo freti turbine abreptum est per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere. [2] Si hæc mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare ut in honorem meum Ætnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquanto longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore. Neutrum autem incredibile est, nec montem qui devoretur cotidie minui, nec manere eundem, quia non ipsum <ignis> exest sed in aliqua inferna valle conceptus exæstuat et aliis pascitur, in ipso monte non alimentum habet sed viam. [3] In Lycia regio notissima est (Hephæstion incolæ vocant), foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Læta itaque regio est et herbida, nihil flammis adurentibus sed tantum vi remissa ac languida refulgentibus.

[4] Sed reservemus ista, tunc quæsituri cum tu mihi scripseris quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne æstas quidem solvit; adeo tutæ sunt ab igne vicino. Non est autem quod istam curam inputes mihi; morbo enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret. [5] Quid tibi do ne Ætnam describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas? Quem quominus Ovidius tractaret, nihil obstitit quod jam Vergilius impleverat; ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus præterea feliciter hic locus se dedit, et qui præcesserant non præripuisse mihi videntur quæ dici poterant, sed aperuisse. [6] [Sed] Multum interest utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas: crescit in dies, et inventuris inventa non obstant. Præterea condicio optima est ultimi: parata verba invenit, quæ aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus inicit tamquam alienis; sunt enim publica. [Iurisconsulti negant quicquam publicum usu capi.] [7] Aut ego te non novi aut Ætna tibi salivam movet; jam cupis grande aliquid et par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quæ tanta in te est ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit: tanta tibi priorum reverentia est.

[8] Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest vinci nisi dum ascenditur. Cum ad summum perveneris, paria sunt; non est incremento locus, statur. Numquid sol magnitudini suæ adicit? numquid ultra quam solet luna procedit? Maria non crescunt; mundus eundem habitum ac modum servat. [9] Extollere se quæ justam magnitudinem implevere non possunt: quicumque fuerint sapientes, pares erunt et æquales. Habebit unusquisque ex iis proprias dotes: alius erit affabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior: illud de quo agitur, quod beatum facit, æqualest in omnibus. [10] An Ætna tua possit sublabi et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio: virtutem non flamma, non ruina inferius adducet; hæc una maiestas deprimi nescit. Nec proferri ultra nec referri potest; sic hujus, ut cælestium, stata magnitudo est. Ad hanc nos conemur educere. [11] Jam multum operis effecti est; immo, si verum fateri volo, non multum. Nec enim bonitas est pessimis esse meliorem: quis oculis glorietur qui suspicetur diem? Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis. [12] Tunc animus noster habebit quod gratuletur sibi cum emissus his tenebris in quibus volutatur non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus cælo suo fuerit, cum receperit locum quem occupavit sorte nascendi. Sursum illum vocant initia sua; erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.

[13] Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, juvat. Gloria umbra virtutis est: etiam invitam comitabitur. Sed quemadmodum aliquando umbra antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se præbet, aliquando in averso est majorque quo serior, ubi invidia secessit. [14] Quamdiu videbatur furere Democritus! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu Catonem civitas ignoravit! respuit nec intellexit nisi cum perdidit. Rutili innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset injuriam: dum violatur, effulsit. Numquid non sorti suæ gratias egit et exilium suum complexus est? De his loquor quos inlustravit fortuna dum vexat: quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos! quam multos fama non excepit sed eruit! [15] Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores sed hæc quoque inperitorum turba miretur: hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis itaque jam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adjecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse quod ipsos illa nobilis Græcia non ignotos solum habuisset sed pæne inauditos. [16] Numquid ergo non postea quam esse desierat inventus est? numquid non opinio ejus enituit? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula confitetur, se et Epicurum non satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros qui voluissent per eadem ire vestigia. [17] Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum: veniet qui conditam et sæculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est qui populum ætatis suæ cogitat. Multa annorum milia, multa populorum supervenient: ad illa respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia judicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit. [18] Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit sive ex denuntiato videbatur sive inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit; paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies: veritas in omnem partem sui eadem est. Quæ decipiunt nihil habent solidi. Tenue est mendacium: perlucet si diligenter inspexeris. Vale.

LXXX. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphæromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam inpediet, quæ hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepabit subinde ostium, non adlevabitur velum: licebit tuto vadere, quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores? facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere; non servio illis, sed assentior.

[2] Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum: ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in hujus ipsius rei contemplationem transfert. Cogito mecum quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo; quam inbecilli animo sint quorum lacertos umerosque miramur. [3] Illud maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat, quanto facilius animus conroborari possit ut fortunæ ictus invictus excipiat, ut projectus, ut conculcatus exsurgat. Corpus enim multis eget rebus ut valeat: animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera: tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa. Quidquid facere te potest bonum tecum est. [4] Quid tibi opus est ut sis bonus? velle. Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti quæ omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremæ et in his sordibus nata omni modo exuere conantur? Peculium suum, quod comparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant: tu non concupisces quanticumque ad libertatem pervenire, qui te in illa putas natum? [5] Quid ad arcam tuam respicis? emi non potest. Itaque in tabellas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt habent nec qui vendiderunt: tibi des oportet istud bonum, a te petas. Libera te primum metu mortis (illa nobis jugum inponit), deinde metu paupertatis. [6] Si vis scire quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et divitum vultus: sæpius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit: horum qui felices vocantur hilaritas ficta est aut gravis et suppurata tristitia, eo quidem gravior quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter ærumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem. [7] Sæpius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanæ vitæ mimus, qui nobis partes quas male agamus adsignat. Ille qui in scæna latus incedit et hæc resupinus dicit,

en impero Argis; regna mihi liquit Pelops,
qua ponto ab Helles atque ab Jonio mari
urguetur Isthmos,

servus est, quinque modios accipit et quinque denarios. [8] Ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait,

quod nisi quieris, Menelæ, hac dextra occides,

diurnum accipit, in centunculo dormit. Idem de istis licet omnibus dicas quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit: omnium istorum personata felicitas est. Contemnes illos si despoliaveris. [9] Equum empturus solvi jubes stratum, detrahis vestimenta venalibus ne qua vitia corporis lateant: hominem involutum æstimas? Mangones quidquid est quod displiceat, id aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt: sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari juberes et ipsum tibi corpus ostendi. [10] Vides illum Scythiæ Sarmatiæve regem insigni capitis decorum? Si vis illum æstimare totumque scire qualis sit, fasciam solve: multum mali sub illa latet. Quid de aliis loquor? si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera: nunc qualis sis aliis credis. Vale.

Seneca the YoungerIndex